Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

72. Cum Dioclesianus et Maximianus tum ad parta tuenda, tum ad amissa recuperanda, Constantium Chlorum et Maximianum Galerium Caesares sibi adscivissent, Constantius conscripto exercitu omnium opinione citius Bononiam in Gallia (quae et Gessoriacum dicta) quam firmo praesidio munerat, Carausius, advolat, obsidione incingit; defixis in aditu trabibus ingestisque saxis mare excludendo portum adimit quasi vallo, quod impetus oceani sua mole multis diebus insurgens non convulsit, verum deditione facta, primus qui insiluit aestus ita irrupit ut prorsus fuerit solutum et abruptum. Dumque ad Britanniam recuperandam classam hic et alibi apparat, Bataviam a Francis occupatam omni hosti purgavit, eorumque plurimos ad desertos agros colendos in Romanas transtulit nationes.
73. Interea temporis Carausium familiaris eius Allectus, sui sub eo summae rei praefuit, dolo interemit et purpuram ipse induit. Quod audito, Constantius armatis diversis classibus Allectum ita incertum consiliique inopem reddidit, ut tunc demum senserit quod non munitus esset oceano, sed inclusus. Velaque faciens coelo et mari turbidis, per nebulam quae mari incubuit hostilem classem in speculis atque insidiis ad insulam Vectam collocatam ignorantibus omnino hostibus praeteriit, et statim atque Britanniae littus attigit exercitus, universis navibus iniecit ignes, ut nullum fugae superesset praesidium. Allectus autem ut vela Constantii imminentia conspexit, a littore quod tenebat abscessit, fugiensque incidit in Asclepiodotum praefectum praetorio, adeoque trepidus et in modum amentis properavit ad mortem, ut nec aciem explicarit nec turmas quas trahebat instruxerit, sed cum barbaris mercenariis irruerit, purpura ne agnosceretur abiecta, ceciditque tumultuaria pugna, vix unius indicio repertus inter cadavera barbarorum quae passim campos et colles intexerunt. Franci vero et alii barbari qui praelio superfuerunt Londinum diripere et fugam capescere cogitaverunt, cum ex improviso milites Constanatii qui nebuloso coelo abiuncti fuerunt commodum Londinum pervenerunt, eosque passim tota urbe confecerunt, et non solum civibus in caede hostium dederunt salutem, sed etiam in spectaculo voluptatem. Hac victoria postquam provincia septem plus minus annos sub Carausio et tres sub Allecto occupata fuisset, recuperata est. Unde Eumenius ad Constantum, O victoria, multiiuga et multiplicium triumphorum, qua Britanniae restitutae, qua gentes Francorum penitus excisae, qua multis praeterea gentibus in coniuratione illius sceleris deprehensis imposita est necessitas obsequendi. Denique ad perpetuam quietem maria sunt purgata. Gloriare vero tu, Caesar invicte, alium te orbem terrarum reperisse et Romanae potentiae gloriam restituendo navalem addidisse imperio terris omnibus maius clementiam. Et paulo post ad eundem, Ita Britannia recuperata est, ut illae quoque nationes terminis eiusdem insulae cohaerentes vestris nutibus obsequantur.
74. Postremis Dioclesiani et Maximiani annis cum orientalis ecclesia martyrum sanguine iam plures annos cruentata fuisset, huc etiam in occidentem furentis illius persecutionis impetus pervasit, multique qui Christo nomina dederant martyrio sunt affecti, inter quos praecipui Albanus Verolamiensis, Iulius, et Aaron ex Isca urbe legionum, &c. De quibus suo loco. Tunc enim triumpho longe maximo et foelicissimo vicit ecclesia, cum decem annorum stragibus vinci non poterant.
75. Cum Dioclesianus et Maximianus se imperio abdicarent, Constantium illum Chlorum, qui hactenus Caesaris titulo rempublicam administraverat, Augustum designarunt, illique obtigerunt Italia, Africa, Hispania, Gallia et Britannia, verum Italia et Africa Galerio cessit, caeteris contentus. Hic cum sub Aureliano in Britannia stipendia faceret, Helenam Coeli vel Coelii Britannici reguli filiam in uxorem duxit, ex qua Constantinum illum Maximum in Britannia genuit. Ita enim cum magno illo Baronio communis et conspirans omnium scriptorum testatur sententia praeter unum et alterum nuperum Graeculum inter se dissidentes, et virum longe eruditissimum ex depravato I. Firmici loco A. Maximiano tamen illam repudiare coactus est ut Theodoram eius filiam acciperet. Haec illa Helena est quae in antiquis inscriptionibus VENERABILIS ET PIISSIMA AVGVSTA dicta, et ob Christianam pietatem, Hierosolymam idolis purgatam, basilicam in loco dominicae passionis erectam, et salutarem Christi crucem inventam tantopere ab ecclesiasticis scriptoribus celebrata. Quam tamen Iudaei et gentiles stabulariam ignominiose appellarunt, quod pientissima princeps praesepe in quo Christus natus quaesivit, et ubi stabulam fuit ecclesiam fundavit. Hinc Sanctus Ambrosius, Stabularam hanc primo fuisse asserunt, &c. Bona stabularia Helena Heriosolymam festinavit et scrutata est locum dominicae passionis, tamque diligenter praesepe domini requisivit. Bona stabularia, quae stabularium non ignoravit illum qui vulnera curavit hominis a latronibus vulnerati. Bona stabularia, quae quae maluit exisitimari stercoraria, ut Christum lucrifaceret. Nec minori sane laude maritus eius Constantius ob pietatem et moderationem effertur. Vir qui, repudiata penitus impiorum in variis diis colendis superstitione, Deum unum omnium rerum moderatorem ultro agnovit. Unde ut aulicorum suorum in Deum fidem experiretur optionem illis dedit liberam, vel ut diis sacrificantes apud se manerent, vel recusantes abirent. Verum qui abire potius quam fidem in Deum deserere maluerunt, apud se retinuit, abiectis aliis quos sibi futuros infidos putavit, qui fidem in verum Deum abiecerant. Obiit hic optimus imperator suprema in Britannia contra Caledonios aliosque Pictos expeditione, Eboraci, filio Constantino imperatore successore et Caesare designato.
76. Paucis ante Constantii mortem diebus Constantinus eius filius per dispositos equos Roma Eboracum advolavit: caeteros quos alebat respublica toto itinere ne quis persequeretur mutilavit, ibique patris spiritum excepit. Unde ad eum antiquus orator, Sacrum istud palatium non candidatus imperii sed designatus intrasti, confestimque te illi paterni lares successorem videre legitimum. Neque enim erat dubium quin ei competeret haereditas quem primum imperatori filium fata tribuissent. Nihilominus a militibus quasi coactus sed praecipue Eroci Alamanorum regis opera, qui illum auxilii gratia comitabatur, in imperatorem evectus est. Purpuram milites, utilitati publicae, potius quam affectibus servientes, illi iniecerunt lachrimanti, equumque calcaribus incitanti ut deposcentis exercitus fugeret conatum, &c. Sed modestiam eius vicit reipublicae foelicitas. Unde panegyristes exclamat, O fortunata et nunc omnibus beatior terris Britannia, quae Constantinum Caesarem prima vidit. Iam oriens Caesar belli reliquias quod pater in Caledonios aliosque Pictos susceperat primum persequutus, Britannos illos remotiores et insularum quae illuc sunt incolas occasus, ut inquit ille, solis testes aggressus, alios vi et armis subegit, alios (Romam enim et altiora ille spirabat) in societatem stipendiis oblatis pellexit, nonnullos ex hositibus amicos, ex veteribus inimicis familiares reddidit. Inde Francis in Batavia devictis tanta gloria ut nummos cuderit aureos (quorum et unum vidi) cum effigie muliebri sub trophaeo sedente altera manu balistae innixa subscripta FRANCIA ET GAVDIVM ROMANVORUM circumscripto; aliisque barbaris in Germania profligatis, Germanicis et Gallicis nationibus sibi conciliatis, coactis e Britannia, Gallia et Germania militibus qui omnes erant ad 90000 peditum et 8000 equitum in Italiam movit, Maxentiumque qui Romae sibi imperium vindicarat vicit, Italiaque potitus securae libertatis munera devicto tyranno orbi reddit. Utque in antiqua habetur inscriptione, INSTINCTV DIVINITATIS, MENTIS MAGNITVDINE, CVM EXERCITV SVO TAM DE TYRANNO QVAM DE OMNI EIVS FACTIONE VNO TEMPORE IVSTIS REMPVBLICAM VLTVS EST ARMIS.
77. Rediise tamen in Britanniam innuit Eusebius. Constantinus, inquit, tandem traiecit ad Britannos oceani littoribus undique conclusos, quos cum vicisset alias mundi partes animo completi coepit, ut his qui indigerent subsidio mature venire. Et alibi, Cum mansuetis et modestis pietatis praeceptis exercitum munivisset in Britanniam, ut eos qui flucitibus oceani solis occasum suis quasi oris terminantis undique circumdati habitant invasit. Et de Britannia intelligendi sunt hi versus Optatiani Porphyrii ad Constantinum:

Omnis ab arctois plaga finibus horrida Cauro
Pacis amat cana et comperta perennia iura,
Et tibi fida tuis semper bene militat armis,
Resque gerit virtute tuas, populosque feroces

Propellit, ceditque lubens tibi debita rata,
Et tua victores sors accipit hinc tibi fortes,
Teque duce invictae attollant signa cohortes.

Sub hoc tempore, ut ex Codice Theodosiano constat, Pacatianus fuit Britanniae vicarius, nam propraetorem et legatum Britannia iam desiit habere, et eius loco vicarius substitutus.
78. A plurimus laudibus foelicissimus hic fuit imperator, et sane meritissime: etenim non solum Romanum imperium in libertatem asservit, verum etiam, spissa superstitionum nube dissipata, veram Christi lucem intulit, cum templa Deo vero aperuerit, et diis falsis occluserit. Iam enim ubi turbo persecutionis quievit, progressi in publicum fideles Christi qui se tempore discriminis sylvis ac desertis abditisque speluncis occultaverant, renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt. Unde his titulis celebratur: IMPERATOR FORTISSIMVS AC BEATISSIMVS, PIISSIMVS, FOELIX, VRBIS LIBERATOR, QVIETIS FVNDATOR, REIPVBLICAE INSTAVRATOR, PVBLICAE LIBERTATIS AVCTOR, RESTITVTOR VRBIS ROMAE ATQVE ORBIS, MAGNVS, MAXIMVS, INVICTVS, INVICTISSIMVS, PERPETVVS, SEMPER AVGVSTVS, RERVM HVMANARVM OPTIMVS PRINCEPS, VIRTVTE FORTISSIMVS ET PIETATE CLEMENTISSIMVS. Et in legibus, QVI VENERANDA CHRISTIANORVM FIDE ROMANVM MVNIVIT IMPERIVM, DIVVS, DIVAE MEMORIAE, DIVINAE MEMORIA &c., primusque imperatorum qui in numismatibus et publicis operibus inscriptus DOMINVS NOSTER, quantum ego hactenus observaverim, etsi me non lateat Dioclesianum primum omnium post Caligulam dominum se dici palam passum.
79. Caeterum in hoc tanto imperatore desideratur eius prudentia, quod barbaris viam in Britanniam, Germaniam, et Galliam aperuit. Cum enim gentes boreales ita contudisset ut tam nihil ab illis timeret, atque ad Persarum opes, qui Romano imperio in oriente imminebant, frangendas novam urbem Constantinopolim condidisset, legiones quae limites tuebantur partim in orientem transtulit, et eorum loco castella et munitiones condidit, partim in urbes remotiores a limitibus deduxit, adeo ut statim post eius obitum barbari opida et castella expugnantes in provincas irruerint. Atque hoc nomine pessime apud Zozimum audit, ut imperii florentissimi maximus subversor.
80. Cum vero Constantinus formulam Romani imperii immutarit, non alienum erit hic summatim adnotare quomodo sub eo et succedentibus annis Britannia fuerit administrata. Qatuor constituit praefectos praetorio, scilicet orientis, Illyrici, Italiae et Galliarum, et duos militum magistros, alterum peditum alterum equitum occidentis, quos praesentales dixerunt .
Quoad civilem administrationem, praefuit Britanniae praefectus praetorio Galliarum, et sub eo vicarius Britanniae qui eius vices agebat, spectabilis titulo honoratus. Cui parebant pro numero provinciarum duo consulares et tres praesides, qui caussas civiles et criminales audiebant.
Quoad rem militarem, imperavit magister peditum occidentis, sub eius dispositione erant comes Britanniarum, comes littoris Saxonici per Britanniam, dux Britanniarum, singuli spectabiles.
Comes Britanniarum interioribus insulae partibus praefuisse videtur, qui secum habuit septem numeros peditum, et novem vexillationes equitum.
Comes littoris Saxonici, qui littora contra Saxones tuebantur, et comes tractus maritimi ab Ammiano dicitur, ad tuendam oram maritimam habuit septem numeros peditum, duas vexillationes equitum, legionem secundam, et cohortem unam.
Dux Britanniarum, qui limites contra barbaros tuebatur, imperavit XXXVIII praesidiis in quibus stationes egerunt 14000 pedites et 900 equites. Ita ut eo seculo, si Pancirolus recte rationes subduxerit, aluerit Britannia 19200 pedites et 1700 equites plus minus ordinaros.
Praeter haec, comes sacrarum largitionum, qui donorum et liberalitatis imperatoris curam gerebat habuit sub se in Britannia rationalem summarum Britanniae, praepositum thesaurorum Augustensium in Britannia et procuratorem gynegii in Britannia, in quo principis militumque vestes texebantur. Comes etiam rerum privatarum suum etiam habuit rei privatae rationalem in Britannia, ut taceam procuratorem ludi gladiatorii per Britanniam, cuius meminit vetus inscriptio, et alios subsellii inferioris.
81. Constantino defuncto obtigit Britannia filiio eius Constantino, qui cum dominandi libidine percitus in aliena irrueret, a fratre Constante interfectus. Qua victoria ille tumidior Britanniam et reliquas provincias occupavit, et huc accessit cum fratre Constantio. Unde Iulius Firmicus, non ille paganus astrologus sed Christianus, sic eos affatur. Hieme (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes et saevientes undas calcastis oceani Britannici sub remis vestris. Incogniti iam nobis pene maris unda contremuit, et insperatam imperatoris faciem Britannus expavit. Quid amplius vultis? Virtutibus vestris victa elementa cesserunt. Constans autem hic Sardicam contra Arrianos indixit concilium quo convenerunt episcopi trecenti, et inter eos Britanniarum episcopi qui, haereticis damnatis Nicaenaque fide confirmata, Athanasii innocentiam suis calculis comprobarunt. Sed iuvenis hic princeps, imperii cura abiecta, voluptatibus delibutus, et inde provincialibus gravis, et militibus parum gratus, a Magnentio comite Ioviorum et Herculiorum inter venandum in vico Helenae circumventus et obtruncatus, vaticinio impleto in aviae gremio fata completurus, a cuius nomine vicus ille nomen sumpserat. Hic Magnentius patre Britanno apud Laetos in Gallia natus, occiso iam Constante, imperatorium habitum in Gallia induit, Britanniamque in suas partes pellexit, atque per triennium acrioribus praeliis a Constantio exagitatus sibi manus intulit, fortunatus, si quis alius princeps, coeli temperie, fructuum proventu et nulla a barbaris formidine, quae apud vulgus principum gloriae imprimis ducuntur. Cum vero Magnentius iste Taporus dicatur in antiquo lapide Romae iampridem effoso inquirant alii. Sic enim legitur de obelisco in circo recto loquens:

Interea Taporo Romam vastante tyrano
Augusti iacuit, donum studium locandi.

Hoc tempore praefuit rei castrensi per Britanniam Gratianus cognomine Funarius, qui pater Valentiniani Augusti. Funarius autem ille dictus, quod non adultus venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis nequaquam cessit: hic cum ad larem revertisset sacramento solutus, bonorum mulctatione a Constantio afflictus est, quos Magnentium hospitio suscepisse dicebatur.
82. Magnentio sublato, Britannia se Constantio submisit, et protinus huc missus est Paulus notarius ortus in Hispania, glabro quidem sub vultu latens odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. Ut militares quosdam perduceret ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, his licentius supergressus fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit. Et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum adfligens et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando a veritate longe discreta. Unde admissum est facinus impium, quod Constantii temporibus notam inusserat sempiternam. Martinus regens illas provincias pro praefecto, aerumnas innocentium graviter gemens, saepe obsecrans ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret minibatur se discessurum, ut saltem id metuens perquisitor malevolus tandem desineret quiete coalitos homines in aperta pericula prolectare. Pro hoc minui studium sui existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde et Catena inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus parserat adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quique cum tribunis et aliis pluribus ad comitatum imperatoris vinctum perduceret. Quo percitus ille exitio urgente, abrepto ferro eundem adiritur paulum. Et quia languente dextra letaliter ferire non potuit, iam districtum mucronem in proprium latus impegit. Hocque deformi genere mortis excessit e vita iustissimus, remora ausus miserabiles casus levare multorum. Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus reversus et ad principis castra, multos coopertos pene catenis adducens, in squalorem deiectos atque moestitiam, quorum adventu intendebantur aculei, uncosque parabat carnifex et tormenta, et ex iis proscripti sunt plures, actique in exilium alii, nonnullos gladii consumpsere poenales. Ipseque tandem sub Iuliano vivus exustus Deo ultore efferatae crudelitatis poenas persolvit meritissimas.
83. Deinde (Ammianum Marcellinum legis) in Britaniis cum Scotorum Pictorumque gentium ferarum excursu, rupta quiete, condicta loca limitibus vicina vastarentur, et implicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hyemem agens apud Parisios Iulianus (quem Caesarem et collegam in imperio renunciarat Constantius), distractusque in solicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut retulimus ante fecisse Constantium, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella. Mittere igitur ad haec loca ad rationes componendas Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur avarus esset potius an crudelis. Moto ergo velitari auxilio, Herulis scilicet et Batavis, numerisque Maesicorum pluribus, adulta hyeme dux antedictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Londinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.
84. Sub hoc Constantio, qui Arianis impense favebat, eorum haeresis in Britanniam proserpsit, in qua primis Constantini Maximi annis Christi capitis et membrorum consonantia suavis manserat, donec Ariana illa perfidia atrox, seu anguis transmarina nobis evomens venena, fratres in unum habitantes exitiabiliter faceret seiungi, ac sic quasi via facta trans oceanum omnes omnino bestiae feriae novi semper aliquid audire volenti, et nihil certe stabiliter obtinenti infigebant. In horum Arianorum gratiam accivit Constantius episcopos quadringentos occidentales Ariminum, quibus omnibus annonas et cellaria dare imperator praeceperat. Sed id Aquitanis, Gallis, ac Britannis indecens visum, repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt. Tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a caeteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos.
85. Constantio postea defuncto, Iulianus ille Apostata qui Augusti nomen contra Constantium assumpserat, Palladium primum ex magistro officiorum in Britanniam exterminavit, Alipiumque, qui Britanniam pro praefecto curaverat, ad Hierosolymas instaurandas misit, sed metuendi flammarum globi prope fundamenta erumpentes ab incepto deterruerunt, multaque millia Iudaeorum ruinis sunt oppressa qui frustra contra Dei decretum reluctati sunt. Discinctus hic Augustus, et barbam tenus philosophus, veritus est (ut modo dictum) Britannis afflictis auxilio venire, cum tamen ad Germanicos exercitus alendos magnam frumenti vim hinc quotannis ille exportavit.
86. Cum Valentinianus Augustus ad Romani imperii gubernacula sederet, bellicum per universum orbem canentibus buccinis, Picti, Saxones, Scoti et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis. Fraomarius rex Alamannorum huc translatus, tribunique potestate praefectus Alamannorum numero, qui multitudine viribusque ea tempestate inprimis floruit, ad barbarorum istorum incursiones cohibendas. Nihilominus Britannia barbarica conspiratione ad ultimum vexata inopiam, Nectaridus comes maritimi tractus occisus, Bucholbaudes dux hostilibus insidiis circumventus. Quibus magno cum horrore compertis, imperator Severum etiam tum domesticorum comitem misit si sors casum dedisset optatum, correcturum secius gesta: quo paulo postea revocato, Iovinus eadem in loca profectus, Proventus idem celeri gradu remisit, adminicula petiturus excertus validi. Id enim instantes necessitates flagitare firmabant. Postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, ascitaque animosa legionum et cohortium pube, tendebat praeeunte fiducia speciosa. Eo tempore Picti in duas gentes divis Dicalidonas et Vecturiones, itidemque Attacotti bellicosa hominum natio, et Scoti per diversa vagantes multa populabantur. Gallicanos vero tractus Franci et Saxones iisdem confines quo quisque erumpere potuit terra vel mari, praedis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant. Ad haec prohibenda si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens, cum venisset ad Bononiae littus, quod a spatio controverso terrarum angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem complanari camporum. Exinde transmeato lentius freto defertur. Rutupias stationem ex adverso tranuqillam, unde cum consecuti Batavi venissent, et Heruli Ioviique et Victores fidentes viribus numeri egressus, tendensque ad Lundinum vetus opidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sacrinarum. Et propere fusis qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere misertum. Denique restituta omni praeter partem exiguam impensam militibus fessis, mersam difficultatibus suis ante hac civitatem, sed subito qua salus sperari potuit, recreatam in ovantis speciem laetissimus introiit, ubi ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et ferocientem immaniter non nisi per dolos occultiores et improvisos excursus superari posse, captivorum confessionibus et transfugarum indiciis doctus. Denique edictis propositis impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat, et multos per diversa libro commeatu dispersos. Quo monitu ut rediere plerique, incentivo percitus, retentusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem. Postea animi vigore collecto ab Augusta profectus quam veteres appellavere Lundinum, cum milite industria comparato solerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit: opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans cuius non ipse primitias alacri capesceret mente. Hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas explerit, fusis variis gentibus et fugatis quas insolentia nutrienti securitate adgredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra multiplicibus quidem damnis affecta, sed ad quietem temporis longi fundata. Evenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum. Valentinus quidem e Valeria Pannoniae, superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Britannias exul, quietis impatiens malefica bestia ad res perniciosas consurgebat et novas in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat. Multa tamen clam palam circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebras pollicendo mercedes. Iamque propinquante tentatorum effectu, doctus haec dux alacrior ad audendum et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arcta societate iunctissimus laetali poena plectendos Dulcitio dediderat duci, militari vero scientia qua superabat praesentes futura coniiciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos reviviscerent provinciarum turbines compositi. Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis. Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat officium, ut ultro citroque per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus tripudiantesque relinquens provincias ut Furius Camillus vel Cursor Papyrius victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad conmilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus. Ob has res tam praeclare gestas equestris statuae honore decoratus, ut docet nos Symmachus ad eius filium Theodosium Augustium, Familiae, inquit, vestrae et stirpis authorem, Africanum quondam et Britannicum ducem, statuis equestribus inter prisca nomina consecravit ordi amplissimus. Et Claudianus in eius laudem poetice effusus,

Ille Caledoniis posuit qui castra pruinis,
Qui medio Libyae sub caside pertulit aestus,
Terribilis Mauro, debellatorque Britanni
Littoris, ac pariter Boreae vastator et Austri.
Quid rigor aeternus? Coeli quid sydera prosunt?

Ignotamque fretum? Maduerunt Saxone fuso
Orcades, incaluit Pictorum sanguine Thule.
Scotorum cumulos flevit glacialis Hiberne.

Alibi etiam de eodem,

Quem littus adustae
Horrescit Lybiae, ratibusque impervia Thule,
Ille leves Mauros, nec falso nomine Pictos
Edomuit, Scotumque vago mucrone sequutus
Fregit Hyperboreas remis audacibus undas,
Et geminis fulgens utroque sub axe trophaeis,
Tethyos alternae refluas calcavit arenas.

87. Et de eo Pacatus Drepanus, Quid redactum ad paludes suas Scotum loquar, Saxo consumptus bellis navalibus &c. Gratianus deinde imperium suscepit, qui etiam Theodosium, Theodosii de quo dixi filium, Augustum declaravit. Quod ita aegre tulit Maximus eius aemulus ex Hispania oriundus et Constantini Maximi stirpe prognatus, qui Britannico exercitui iam praeerat, ut purpuram sibi arripuerit vel, ut Orosius tradit, invitus a militibus imperator salutatus, vir strenuus, probus, atque Augusto dignis nisi contra fidem per tyrannidem emersisset. Qui primum incursantes Pictos et Scotos strenue superavit, inde ad ostia Rheni cum omni fere Britanniae iuventute et robore appulit, omnesque Germanicos exercitus sibi conciliavit, Treveris imperii sedem statuit (unde Trevericus imperator dictus), alamque, ut inquit Gildas, alteram ad Hispaniam, alteram ad Italiam extendens ab immanissimis Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exegit. In quem cum Gratianus exercitum duxisset, post quinque dierum velitationes a suis desertus et in fugam coniectus, beatum Ambrosium legatum de pace misit, quam consequutus est, sed insidiarum plenissimam. Andragathium enim lectica operta vectum submisit Maximus, rumore sparso Gratiani uxorem ex Britannia in ea advehi; ad quam cum Gratianus uxoris amore accessisset et aperuisset, exiluit Andragathius cum suis, illumque protinus occidit. Cuius ad corpus repetendum iterum missus Ambrosius, qui tamen non admissus, quod cum episcopis qui a Maximo stabant communicare recusaverit. His rebus ad vota fluentibus, Maximus elatus filium suum Victorem Caesarem designavit, in Gratiani duces saeviit resque Gallicas composuit. Theodosius Augustus qui orienti praefuit ex postulatis, sive potius mandatis legatorum eius, ipsum imperatorem agnovit, et imaginem eius Alexandrinis conspiciendam exhibuit. Iam per omnium fortunas grassatus publica paupertate cupiditatem satiavit. Tyrannidi defensionem religionis catholicae praetendit, Priscillianum et quosdam ex eius sectatoribus haereticae pravitatis synodo Burdigalensi convictos et ad ipsum provocantes capitis damnavit. Licet Martinus sanctissimus ille Turonensis episcopus submississime oraret ut infelicium sanguine abstineret, satis superque sufficere ut episcopali sententia haeretici iudicati ecclesiis pellerentur, novum et inauditum esset nefas ut caussam ecclesiae iudex seculi iudicaret. Et his primi qui pessimo exemplo ob haeresim civili gladio percussi. Tanto deinde terrore Italiam ingreditur ut Valentinianus cum matre ad Theodosium confugerit, Italiae urbes illum admiserint, omnique honore sint prosecutae, interque alios Bononienses, apud quos extat adhuc inscriptio:

DD. NN MAG. C. MAXIMO, ET FL.
VICTORI, PIIS, FELICIBUS, SEMPER
AVGVISTIS* B. R. NATIS

88. Interim Francos incursionibus Gallias vexantes Nannius et Quintinus militares magistri, quibus filii infantiam et Galliarum custodiam commiserat Maximus, magna strage repellunt, ad obsides dandos et authores belli tradendos adigunt. Theodosium Valentinianus obnixe orat ut sibi imperio per tyrannum spoliato subveniret, a quo nihl aliud responsi aliquandiu tulit quam Minime mirum esse si servus seditiosus sit eo domini superior, qui verum dominum repudiat. Arianismo erat enim depravatus Valentinianus. Precibus tamen tandem fatigatus signa in Maximum promovet, qui Apuleiae tunc securus agebat, praemunierat enim montium angustias praesidiis, portus navigiis, alacerque et fiduciae plenus Theodosium primum praelio apud Sisciam in Pannonio, deinde altero sub ductu Marcelli fratris fortissime excepit, sed utroque adeo adverso ut se in Aquileiam fuga subduxerit, ubi a militibus suis dum pecuniam distribuit captus et imperatoriis insignibus nudatus ad Theodosium perducitur, qui carnifici statim tradidit cum quinque iam annos purpuram gessisset. Unde in Aquileiae laudem Ausonius,

Non erat iste locus, merito tamen aucta recenti,
Nona inter claras Aquileia cieberis urbes
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
Moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
Eminet, extremo quod te sub tempore legit,
Solverat exacto cui iusta piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae:
Foelix qui tanti spectatrix laeta triumphi,
Punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.

Andragathius cum iam eius spes esse deploratissima e navi se in mare praecipitavit. Victor Maximi filius in Gallia superatus, captus et occisus. Britanni vero qui Maximi partes sequebantur (ut aliqui tradunt) in Amorica Gallia sibi sedes viribus acquisiverunt. Theodosius statim e victoria Romam cum filio Honorio triumphans ingressus sic edixit: Nullus sibi honorem audeat vendicare, quem tyrannice concessit audacia, sed ad pristinum statum damnata praesumptio revocetur. Et Valentinianus: Omne iudicium quod Maximus infandissimus tyrannorum credidit promulgandum damnamus. Ambrosius vero in funere Theodosii exclamat Maximum et Eugenium miserabili exemplo apud inferos testari quam durum sit principibus suis arma irrogare. Ut semel dicam, haec victoria adeo magna et memorabilis visa ut Romani deinceps illum diem quotannis festum agitarint.
89. Theodosio successit in Occidentali imperio filius Honorius decennis cui tutor datus Flavius Stilicho vir diu illustrissimus qui Theodosio in omnibus bellis et victoriis comes, et per gradus militiae ad summam authoritatem et regiam affinitatem evectus, tandem rebus secundis fatigatus et ambitione abreptus misere periit. His provide sane per aliquot annos rebus imperii prospexit, Britanniamque contra Pictos, Scotos et Saxones communivit. Unde Britannia de se apud Claudianum:

“Me quoque vicinis pereuntum gentibus,” inquit,
“Munivit Stilicho, totam quum Scotus Hybernem
Novit, et infesto spumavit remige Thetis.
Illius effectum curis, ne bella timerem
Scotica, nec Pictum tremerem, ne littore toto
Prospicerem dubiis venientem Saxonia ventis.”

Satisque tuta ab hostibus Britannia tunc videbatur. Alibi enim canit ille:

domito quod Saxone Thetis
Mitior, aut fracto secura Britannia Picto.

Cumque Alaricus Gothorum rex Romae immineret, legio quae ad limitem contra barbaros stationem habuit, hinc evocata, ut innuit Claudianus, cum auxilia undique accersita memorat:

Venit et extremis legio praetenta Britannis,
Quae Picto dat frena truci, ferroque notatas
Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

His temporibus Fastidius Britanniarum episcopus floruit, librosque doctrina Deo sane digna scripsit. Chrysanthus quoque episcopi Martiani filius, qui cum consularis Italiae sub Theodosio fuisset, vicarius Britanniae factus, in reipublicae administratione eam admirationem et laudem meritus ut invitus factus episcopous Novatianorum Constantinopoli, qui, schismate in illa ecclesia facto, se Catharos vocantes suos seorsim episcopos et sectatores habuerunt, perstrenue sed impie negantes post baptismum acceptum relapsos ad peccatum ad salutem redire posse. Hic ille est episcopus qui, ut legitur, ex reditibus ecclesiasticis nihil nisi die dominico duos panes sibi capere solitus.
90. Re iam Romana in occasum divergente, et barbaris gentibus undique provincias in continente dilacerantibus, Britanici exercitus veriti ne vicini incendii flamma eos etiam involveret, et existimantes strenuo aliquo imperatore opus esse ad barbaros expellendos, se ad imperatores eligendos converterunt. Primum Marcum in regio solio collocarunt, eique tanquam rerum in his locis potienti paruerunt. Eo deinde necato veluti motibus illorum non respondente, Gratianum municipem in medium producunt, purpuraque et corona cinctum, ut principem observantes comitantur. Verum et huic neglecto post quatuor menses imperium abrogant, vitam eripiunt, et Constantino cuidam ex infima militia auspicati nominis omine rerum summam tradiderunt. Spem enim certam conceperunt illum ex fausto Constantini nomine constanter et foeliciter imperium administraturum et barbaros profligaturum, ut Constantinus ille Maximus qui in Britannia ad imperium assumptus. Hic Constantinus e Britannia solvens Bononiam Galliae appuilit, omnesque Romanorum exercitus ad Alpes usque in belli societatem facile allexit. Valentiam <in> Gallia strenue contra Honorii Augusti copias propugnavit, Rhenum iampridem neglectum praesidio munivit. Ad Alpes Cottias, Paeninas et maritimas, qua via patuit, munimenta construxit. In Hispania auspiciis filii Constantis quem ex monacho Augustum declaverat res foeliciter gessit, literisque postea ad Honorium datis culpam deprecatus, quod sibi purpuram vi a militibus iniici passus fuerit, ab eo imperatoriam vestem dono accepit. Unde elatior, Alpis superatis, Romam cogitat, sed accepta Alarici Gothi morte, qui suis partibus studuerat, Arelatem recessit ubi imperii sedem fixit, Constantinamque urbem vocari et in ea septem provinciarum conventus agi iussit. Constantem filium ex Hispania accersit quo de summa rerum consultarent praesentes. Ille instrumeno aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus demandatis ad patrem continuato itinere decurrit. Qui ubi convenerint, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et ventri deditus redire ad Hispanias filium monet. Qui praemissis agminibus, dum cum patre resideret, ab Hispania nuncii veniunt a Gerontio Maximum, unum e clientibus suis, ad imperium fuisse evectum atque comitatu gentium barbararum accinctum in ipsos parare. Quo exterriti, Edobecco ad Germanas gentes praemisso, Constans et praefectus iam Decimus Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias cum Francis et Alamannis omnique militum manu ad Constantinum iamiamque redituri. Sed Constantem Viennae Galliae intercepit et peremit Gerontius: Constantinum ipsum Arelati obsidione incinxit, ad quem oppugnandum, cum Constantius quidam ab Honorio missus infesto agmine properaret, Gerontius timide terga dedit, unde milites eius ita perciti domum eius circumvallant, ipsumque eo adigunt ut primum Alano fidissimo amico caput amputaverit, deinde Nunnichiae uxori cum marito perire flagitanti, et sibi manus intulerit. Constantinus gravissima obsidione pressus et infoelici Edobecci pugna animum despondens post quartum obsidionis mensem et quartum itidem imperii annum, deposita purpura et fortunae suae mole, ecclesiam ingressus presbyteri suscepit ordinem, statimque Arelate dedita in Italiam ductus capite plectitur una cum Iuliano flio, quam nobilissimum dixerat, et fratre Sebastiano. Ex eo tempore Britannia ad Honorii imperium reversa et recreata parumper prudentia et fortitudine Victorini qui provinciam tunc rexit, et Pictorum Scotorumque excursus repressit. In cuius laudem apud Rutilium Claudium hi extant digni authore versiculi:

Conscius oceanus virtutum, conscia Thule,
Et quaecunque ferox arva Britannus arat.
Qua praefectorum vicibus frenata potestas
Perpetuum magni foenus amoris habet.
Extremum pars illa quidem discessit in orbem,
Sed tanquam medio rector in orbe fuit.
Plus palmae est illos inter voluisse placere,
Inter quos minor est displicuisse pudor.

91. Roma ab Alarico capta, Victorinum cum exercitu revocat Honorius, statimque Britanni sumptis et armis et pro salute sua periclitati civitates suas a barbaris imminentibus liberarunt. Itidem totus ille tractus Armoricus caeteraeque Gallorum provinciae Britannos imitatae consimili se modo liberarunt, eiectis Romanis praesidibus et propria quadem republica ex arbitratu suo constituta. Haec Britanniae Celticarumque gentium rebellio, quo tempore Constantinus iste regnum usurpabat accidit, quum ipsius in imperando socordia moti barbari libere provincias persultarint. Paulo tamen post auxilium ab Honorio efflagitarunt Britanniae civitates, quas ille, nullo auxilio submisso, ut sibi caverent et consulerent literis admonuit. Britanni, acceptis Honorii Augusti literis, excitati arma sumpserunt ut urbes suas tuerentur, verum cum barbaris undique superinfusis pares non essent, obnixe ab Honorio petunt et impetrant ut legio in subsidium mittatur, quae huc provecta magnam hostium multitudinem prostravit, caeteros e provinciae finibus depulit, murumque cespititium inter fretum Edenburgense et Cluidam ducendum curavit, qui nulli fere fuit usui. Nam revocata ad Galliam tutandam legione, illi reversi terminos facile rumpunt et immani crudelitate omnia undique ferunt, rapiunt, lacerant. Iterum mittuntur queruli legati scissis vestibus opertisque sablone capitibus (notate morem) opem a Romanis petituri, quibus iussu Valentiani III militares destinantur manus sub Gallione Ravennate quae fortissime barbaros profligarunt, afflictam perditamque provinciam quodammodo erexerunt. Murumque e saxis non ut alterum sumptu publico privato adiunctis secum miserabilibus indigenis solito structurae more, tramite a mari usque ad mare inter urbes quae ibidem forte ob metum hostium collocatae fuerunt, directo librarunt, fortia formidoloso populo monita tradiderunt, exemplaria instituendorum armorum relinquerunt. In littore quoque oceani ad meridianam plagam, qua naves eorum habebantur (quia et inde barbaricae ferae bestiae timebantur) turres per intervalla ad prospectum maris collocarunt, et sic Romani valedicunt ultra non reversuri.
92. Miserrima iam et luctuosissima erat ubique rerum facies, imperium quasi aetate extrema plane mancum et omnibus membris captum iacuit, et ecclesia ab haereticis (qui inter bellorum incendia sua venena latissime diffundunt) gravissime oppugnata. E quibus Pelagius hinc oriundus in gratiam Dei iniquior solidam iustitiam operibus nostris parari in hac insula docuit. Et Timotheus quidam contra divinam et humanam in Christo naturam impie inter Britannos disputavit.
93. Confecta nunc erat in Britannia Romanorum imperii periodus, quadringentisimus septuagesimus sextus, nimirum a Caesaris ingressu annus, cum Valentiniano III imperante, Romani transvectis a Gallione illo ad Galliam defendendam copiis, et defossis thesauris, Britanniam sua iuventute crebris delectibus exhaustam, omnique praesidio nudatam Pictorum et Scotorum immanitati reliquerunt. Unde Prosper Aquitanus vere scripsit, Hac tempestate prae invaletudine Romanorum vires funditus attenuatae Britanniae. Et noster Malmesburiensis historicus, Cum tyranni nullum in agris praeter semibarbaros, nullum in urbibus praeter ventri deditos reliquissent, Britannia omni patrocinio iuvenilis vigoris viduata, omni exercitio artium exinanita, conterminarum gentium inhiationi diu obnoxia fuit. Siquidem e vestigio Scotorum et Pictorum incursione multi mortales caesi, villae incensae, urbes subrutae, prorsus omna ferro incendioque vastata. Turbati insulani qui omnia tutiora putarunt quam proelio decernere, partim pedibus salutem quaerentes fuga in montana contendunt, partim sepultis thesauris, quorum plerique in hac aetate defodiuntur, Romam ad petendas suppetias ire intendunt. Sed ut Nicephorus vere scripsit, Valentinianus III non solum Britanniam, Hispaniam et Gallias, quae eius imperio avulsae fuerant, recuperare non potuit, sed Africam etiam perdidit. Non sine causa igitur hoc seculo exclamavit Gildas, Britannia omni armato militaribus copiis, rectoribus licet immanibus, ingenti iuventute spoliata. Nam praeter eos quos Maximus ille et ultimus Constantinus abduxerunt, ex inscriptionibus antiquis et Notitia Provinciarum constat quod hi subscripti militabant Romanis dispersi per provincias, qui continuo ex Britannia suppleti:

Ala Britannica milliaria
Ala IIII Britonum in Aegypto
Cohors Prima Aelia Britonum
Cohors III Britonum
Cohors VII Britonum
Cohors XXVI Britonum in Armenia
Britanniciani sub magistro peditum
Invicti iuniores Britanniciani inter auxilia Palatina
Excultores iun. Britan. inter auxilia Palatina
Britones cum magistro equitum Galliarum
Invicti iuniores Britones intra Hispanias
Britones seniores in Illyrico

Hinc minime mirum si Britannia delectibus tot et tantis indies exhausta barbaris fuerit exposita, et verum illud Taciti probatur, Nihil validum in Romanis exercitibus nisi externum.
94. Haec dum ego commenter de Romanum in Britannia imperio quod ad quadringentisimum septuagesimum sextum plus minus annum, ut modo dixi, pertigit, commentor, et subinde mecum repeto quot tanto tempore Romanorum coloniae huc deductae, quot milites huc Roma in praesidia continuo transmissi, quot ad res suas vel imperii agendas hunc submissi, qui cum Britannis connubiis coniuncti hic et sedes fixerunt, et sobolem susceperunt, ubicunque, inquit Seneca, vicit Romanus, habitat, saepenumermo animum subiit quod Britanni per hos Romanos qui a Troianis proculdubio prognati se in stirpem Troianam verius inferant quam vel Averni qui sanguine ab Iliaco Romanorum se fratres dixere, vel Mamertini, Hedui, et caeteri qui fabulosa origine se Troianis imputavere. Communis illa mater enim, ut inquit ille, Roma, cives vocavit,

Quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.

Et par est credamus Britannos et Romanos tot seculis in unam gentem quasi laeta insitione coaluisse, cum Ubii in Germania anno vicesimo octavo post Coloniam deductam de Romanis colonis responderint, Deductis olim et nobiscum per connubium sociatis, quique mox provenere, haec patria est. Nec vos adeo iniquos existemus, ut interfici a nobis parentes, frateres, liberos nostros velitis. Si Ubii et Romani tantillo tempore inter se parentes, fratres et liberi fuerunt, quid censeamus de Britannis et Romanis tot annis inter se consociatis? Quid etiam de Burgundis dicamus, qui quod sanguinem cum Romanis miscuissent dum Romanorum provincias paulisper insedissent, se sobolem Romanam appellarunt, ut non denuo repetam quod supra dixi, insulam hanc Romaniam, et Insulam Romanam fuisse appellatam?
95. Haec ego carptim et compendio, explosis figmentis, ex antiquorum monumentis de Romanorum in Britannia imperio, eorum legatis, propraetoribus, praesidibus, vicariis, et rectoribus. Accuratius autem et plenius, si Ausonius quod promiserat praestitisset, et ad nos pervenisset. Qui dixit se memoraturum illos qui,

Aut Italum populos Aquilonigenasque Britannos
Praefecturarum titulo tenuere secundo.

Cum vero inter omnes doctos in confesso sit plurimum lucis ad historias antiquas illustrandas ex antiquis nummis exoriri, placuit numismata quaedam cum Britannorum qui primum Romanum iugum subiere, tum etiam Romanorum imperatorum, praecipue quae ad Britanniam faciant, lectori hic exhibere ex thesauro clarissimi Roberti Cottoni de Connington equitis aurati, qui haec studiose undique conquisivit, et nobis pro sua humanitate libens lubensque communicavit.

Perge ad nummos Britannorum et Romanorum