Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

CANTIUM

D Cantium nunc perveni, quam regionem licet Gulielmus Lambardus, vir insigni eruditione et moribus sanctissimis ornatissimus, adeo graphice iusto volumine descripserit, ut curiosa eius foelicitas paucula aliis reliquerit, pro suscepti tamen operis ratione eam quoque percurram, et ne sublesta, ut inquit comicus, fide me agere quis existimet, eum mihi fundam et fontem fuisse libens merito hic agnosco.
Nomine antiquo nondum tempus hanc regionem spoliavit, sed ut Caesari, Straboni, Diodoro Siculo, Ptolemaeo, et reliquis Cantium dictum fuerit, sic Saxonibus, teste Ninnio, Cantguarlandt, id est Regio virorum Cantium incolenium, et nobis Kent. Hoc nomen a cainc, quae Britannis frondem sonat, qui olim sylvis opaca fuerit, deducit Lambardus. Ego vero (si coniecturam interponere liceat) cum ingente angulo in ortum hic Britanniam excurrere viderim, observarimque eiusmodi angulum in Scotia cantir dici, incolas item alterius anguli in ea parte insulae Cantas Ptolemaeo vocare, Canganos etiam in Wallia alterum angulum tenuisse (ut taceam Cantabros, qui angulum etiam inter Celtiberos insederunt) qui, ut unius originis, unius ita linguae cum nostris Britannis fuere, coniectarim a situ nomen inditum, eoque magis tum quod Galli nostri canton pro angulo usurparint, et a veteri (ut probabile est) Gallorum lingua: non enim e Germanica vel Latina est, quae cum illa vetusta huius recentioris Gallici idiomatis sunt matrices, tum quod angulus hic ager a veteribus omnibus geographicis dicatur. Grandi etenim angulo Galliam prospectat, Tamisis aestuario et oceano omni ex parte circumfusus, nisi qua ad occidentalem solem Surreiam conterminam habet, et Southsexiae partem ad meridiem.

KENT

AEC regio quam nunc Kent vocamus est inaequalis, ad occasum planior et sylvis umbrosa, ad ortum collibus molliter surgentibus excelsior. Incolae, qua a Tamisi ad austrum petet, in tres areas sive portiones (gradus vocant) distinguunt, quarum superiorem ad Tamisim salubrem sed minus opulentam esse ferunt, mediam et salubrem et opulentam, inferiorem vero opulentam sed insalubrem, utpote quae magna ex parte uliginosa sed luxurianti gramine laetissima. Pratis tamen, pascuis arvisque ubique fere laeta, pomis ad miraculum abundans, nec non cerasis, quae anno a Roma condita DCLXXX in Italiam e Ponto devecto, et vicesimo supra centesimum post anno in Britanniam translata, foelicissime hic proveniunt, multumque agri occupant, arboris in quincuncem iucundissimo spectaculo directis. Villas et opida habet frequentissima, stationes satis tutas, ferri venas nonnullas sed aerem crassiusculum ob halitus ex aquis evaporantes. Incolis ea humanitiatis laus quam Caesar olim tribuit etiamnum iure debetur, ut virtutem bellicam taceam, quam tantam in Cantinianus fuisse monachus quidem scripserit ut in procinctu exercitus frons illis tamque triariis merito inter Anglos debeatur. Quod etiam comprobat in suo Polycratico Ioannes Sarisburiensis. Ob egregia, inquit, virtutis meritum, quam potenter et patienter contra Danos exercuit Cantium nostrum primae cohortis honorem, et primos congressus hostium usque in hodiernum diem in omnibus praeliis obtinet. Quorum etiam in laudem scripsit Malmesburiensis. Gens rustica et urbana Cantii, plusquam caeteri Angli antiquae nobilitatis conscientiam adhuc spirat, et ad honorificentiam et hospitium cuiuslibet pronior, et ad pulsandas iniurias serior.
2. Caesar (ut paucula praefari liceat priusquam ad loca accedam) cum primum insulam nostram aggrederetur in hac regione terram conscendit, navibusque egredi a Britannis Cantianis prohibitus, littore non sine gravi pugna potitus est. Cum secundo etiam nos adiret, hic exercitum exposuit, Britannique cum equitatu et essedis ad Sturum flumen animose exceperunt, sed a Romanis cito repulsi se in sylvas subduxerunt. Inde cum equitatu Romano acriter praelio in itinere conflixerunt, ita tamen ut Romani omnibus partibus superiores fuerint, ac intermisso spatio rursus in Romanos impetum fecerunt, per medios audacissime perruperunt, interfectoque Laberio Duro militum tribuno incolumes se receperunt, posteroque die ad pabulatores advolarunt &c., quae superius e Caesare perstrinxi. Quo tempore Cantio praefuerunt Cyngetorix, Carvilius, Taximagulus, et Segonax, quos ille, ut reges devicisse videatur, reges vocat, cum tamen reguli fuerint vel melioris notae nobiles. Constabilito Romanorum imperio sub praeside Britanniae Primae censebatur. Ora vero maritima, quam Littus Saxonicum dixerunt, uti etiam littus oppositum a Rheno ad Xanctones, praefectum habuit a Dioclesiani tempore, quem Marcellinus tractus maritimi comitem, Notitiarum liber spectabilem virum littoris Saxonici comitem per Britanniam vocat, cuius munus erat, praesidiis ad littus per opportuna loca dispositis, barborum, sed imprimis Saxonum qui graviter Britanniam infestarunt, depraedationes cohibere. Sub dispositione autem erat illustris magistri peditum quem praesentalem dixerunt, qui praeter praesidia ad portus, in omnia momenta victores iuniores Britannicianos, primanos iuniores, et secundanos iuniores (haec sunt cohortium nomina) illi assignavit. Officium habuit hoc modo. Principem ex officio magistri praesentalium a parte peditum, numerarios duos, commentariensem, cornicularium, adiutorem, subadiuvam, regerendarium, exceptores singulares &c. Nec dubito quin maiores nostri hoc Romanorum institutum imitati fuerint, cum praefectum sive limenarcham huic orae praefecerint, quem quinque portuum guardianum vulgo vocitant, quia, ut comes littoris Saxonici novem, ita quinque portubus praesit.
3. Cum autem Romani e Britannia cessissent, Vortigernus, qui maximae Britanniae parti cum imperio praefuit, Cantio guorongum praefecit, id est proregem sive libertum, quo nesciente hanc regionem (ut habent Ninnius et Malmesburiensis) statim Hengisto Saxoni in gratiam Rowennae eius filiae, quam misere deperibat, gratis concessit. Hinc primum Saxonum in Britannia regnum anno Christi CCCCLVI constitutum, illis Cantwara-ryc, i. e. Cantianorum virorum regnum dictum, quod post annos CCCXX Baldredo ultimo rege devicto in Occiduorum Saxonum potestatem devenit, quibus ad Normannorum usque imperium paruit. Tunc enim (si Thomae Spotto monacho credamus, vetustiorum enim nemo prodidit) ad Suanes-combe (viculus est ubi Suenum Danum olim castrametatum ferunt) ramos praetendentes ea lege Guilielmo Normanno se dederunt ut patrias consuetudines illaesas retinerent, illamque inprimis quam gavelskind nominant. Hac terrae quae eo nomine censentur liberis masculis ex aequis partibus dividuntur, vel foeminis si masculi non furint. Haec haereditatem cum XV annum attigerint adeunt, et sine domini consensu cuilibet vel dando vel vendendo alienare licet. Hac filii parentibus furti damnatis in id genus fundis succedunt &c., ut vere, quamvis minus pure, antiquo libro sit scriptum. Dicit Cantii comitatus quod in comitatu iusto de iure debet de eiusmodi gravamine esse liber, quia dicit quod comitatus iste, ut residuum Angliae, nunquam fuit conquestus sed per pacem factam se reddidit Conquestoris dominatui, salvis sibi omnibus libertatibus suis et liberis consuetudinibus primo habitis et usitatis. Deinceps Guilielmus victor, ut Cantium, quae tanquam Angliae clavis habetur, sibi firmius retineret, connestabilem castro Doverensi eundemque liminarchum V portibus ex veteri Romanorum instituto praefecit, et quinque portuum custodem nominavit. Hi sunt Hastings, Dover, Hith, Rumney et Sandwich, quibus Winchelsey et Rie, ut praecipua et alia opidula ut membra adiunguntur. Quae qui bello maritimo operam navare tenentur, immunitatibus gaudent multis et magnisque, utique a subsidiorum prensitationibus et lege pupillari quoad corpus sunt immunes, nec alibi quam in suis opidis in ius vocantur, et ex incolis qui baronum nomine gaudent in regum et reginarum Angliae inaugurationibus conopaea super eos sustentant, et a dextra regis suam eo die habent mensam instructam, &c. Ipseque limenarcha, qui semper aliquis est e proceribus nostris fidei spectatissimae, in sua iurisdictione admiralii authoritatem in plurimis aliaque iura habet. Sed iam ad loca.
4. Septentrionalem huius regionis partem Tamisis Britannicorum fluminum praecipuus, ut iam dixi, alluit, qui Surreiam praetergressus statim sinuoso flexu fere in se reductus primum Depford vidit, navale notissimum, ubi regiae naves construuntur et quassae reparantur, ibique armamentarium insigne et quasi collegium in usum classis constitutum. Locus olim West-Greenwich vocabatur, et Gisleberto de Mamignot Normanno in Angliae expugnatione obtigit, cuius e filio nepos Walkelinus castrum Doverense contra Stephanum regem propugnavit et filiam superstitem unicam reliquit, quae fratre defuncto suis nuptiis opulentam haereditatem dictam honorem de Marmignot in Saiorum familiam intulit.
5. Hinc Tamisis Grenovicum adit, vulgo Greenewich, id est Sinus Viridus (fluminis enim sinus wic Germanice dicitur), Danicae classis statione et Danica in Ealphegum archiepiscopum Cantuariensem (quem anno Christi CIↃXII exquisitis tormentis trucidarunt) immanite olim notissimus. Cuius mortem cum caussa sic descripsit qui sub id tempus vixit Ditmarus Mersepurguis libro Chronicorum octavo. Percepi a relati Seuvaldi factum miserabile ac idcirco memorabile, quod perfida Northmannorum manus, duce adhuc Thurkilo, Cantuariae civitatis egregium antistitem Ealphegum nomine cum caeteris caperet et vinculis et inedia ac ineffabili poena more suo nefando constringeret. Hic humana motus fragilitate pecuniam eis promittit, et ad hanc impetrandam inducias posuit ut si in his acceptabili redemptione mortem momentaneam evadere nequivisset, semetipsum gemitibus crebris interim purgaret, hostiam domino vivam ad immolandem. Transactis tunc omnibus designatis temporibus, vorax piratarum Charibdis Domini famulum evocat, et sibi promissum celeriter persovi tributum minaciter postulat. Et ille, “Ut mitis agnus praesto sum, paratus ad omnia quae in me nunc praesumitis facere, Christi amore, ut suorum merear fieri exemplum servorum. Non sum hodie turbatus. Quod vobis mendax videar, non mea voluntas sed dira effecit egestas. Corpus hoc meum, quod in hoc exilio supra modum dilexi, vobis culpabile offero, et quod de eo faciatis in vestra esse potestate cognosco. Animam autem peccatricem creatori omnium, vos non respicientem supplex committo.” Talia loquentem prophanorum agmen vallavit et diversa hunc ad interficiendum arma congerit. Quod cum eorum dux Thurkil a longe vidisset, cleriter occurens, “Ne quaeso sic faciatis (infit), aurum et argentum et omne quod hic habeo vel ullo modo acquirere possum, excepta navi sola, ne in Christum Domini peccetis, libente animo vobis omnibus trado.” Tam dulci affatu effraenata sociorum ira, ferro et saxis durior, non mollutur, sed effuso innocenti sanguine placatur, quem communiter capitibus boum et imbribus lapidum atque lignorum infusione protinus effundunt. Nunc vero regiis aedibus celeberrimus est locus, quas Humfredus dux Glocestrensis aedificavit Placentiamque dixit, Henricus VII magifice adauxit, fraterculorum mendicantium aediculam adiunxit, et perfecit turrim illam quam inchoavit ille dux Humfredus in edito colle, unde in sinuosum flumen et viridisntia prata subiecta patet prospectus perquam laetissimus. Quaeque nunc auctorior et ornatior plurimum novo eius incolae Henrico Howard Northamptoniae comiti se debere non potest non adnoscere. Sed Greenwico huic longe maximum decus est nostra Elizabetha, quae hic foelicissimis auspiciis in lucem aedita universae Britanniae, imo universo terrarum orbi tantum lucem regiae virtutis splendore affudit ut omni laude maior satis celebrari non potuerit. Sed de Grenovico haec etiam Lelandi antiquiarii carmina percurre:

Ecce ut iam niteat locus petitus
Tanquam sydereae domus cathedrae.
Quae fastigia pictae! Quae fenestrae!
Quae turres vel ad astra se efferentes!
Quae porro viridisria ac perennes
Fontes! Flora sinum occupat venusta
Fundens delicias nitentis horti.
Rerum commodus aestimator ille,
Ripae qui variis modis amoenae
Nomen contulit eleganter aptum.

6. Nihil aliud habeo quod hic adnotem nisi (ut bene merentium memoria per me non intercidat) quod Guilielmus Lambardus, vir ut summa doctrina, ita singulari pietate, ad sustentandos pauperes hic aedes extruxit quas collegium pauperum reginae Elizabethae nominavit. Huic a tergo Eltham, secessus item regius, adiacet, vix trium milliarium hinc diverticulo, quam Antonius Beccus Dunelmensis episcopus et Hiersolymitanus patriarcha extrusit, Aeleonoraeque reginae Edwardi Primi uxori donavit, cum Vesciorum haereditatem intervertisset, ad quos locus iste prius spectavit. Episcopus enim ille, quem ultimus baro de Vesey fiduciarium haeredem sibi scripsit, ut haereditatem Guilielmo de Vescy filiolo illegitimo traderet, vix bona fide cum pupillo egisse traditur.
7. Infra Grenwicum, Tamisis divulsis aggeribus quam plurima terrae iugera oppressit, quocum annos iam plures nonnulli immensis sumptibus luctati vix molibus agendis adiacentes agros contra irruentes undas tueri possunt. Provenit hic copiose choclearia nostris scurvygrasse, quam medicorum nonnulli Plinii Britannicam esse volunt, quo nomine ego illius iam memini. Sed audi Plinium. In Germania trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis, maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderunt, compagesque in genibus solverentur. Stromacacem medici vocabant, et sceletyrben ea mala. Reperta auxilio est herba quae vocatur Britannica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et serpentes &c. Frissii qua castra erant nostris demonstravere illam. Mirorque nominis causam, nisi fortes confines oceano Britanniae velut propinque dicavere. Aliam tamen et quidem probabiliorem nominis rationem adfert in suo Nomenclatore eruditissimus Hadrianius Iunius, quem si placeat adeas, Britannicae enim vocabulum me a cursu hic deflexit.
8. Tamisis deinde ripis suis coartatus Darentum flumen obvium habet, qui e Suthreia demissus leni alveo undas ducit haud procul a Seven-oke, a septem eximiae magnitudinis quercubus, ut ferunt, denominatum, ad Ottanford nunc Otford Danicae stragis anno MXVI consciam, regiisque aedibus superbam, quas Warhamus archiepiscopus Cantuariensis tanta magnificentia sibi et suis successoribus construxit, ut ad amoliendam invidiam cum Henrico Octavo commutare necesse habuerit Cranmerus successor proximus Lullingston, ubi castrum olim fuit sedes familiae nobilis eiusdem nominis, inferius Darento apponitur, qui ad ostium Darentford, vulgo Dartford, amplum et frequens forum suo nomini adsciscit, sub quo Crecca rivulus una commiscetur; ad cuius vadum Creccanford, nunc Creyford, Hengistus Saxo octavo a Saxonum ingressu anno signa cum Britannis contulit, caesisque ducibus tanta strage protrivit ut ab illis nihil sibi deinceps metuerit et regnum in Cantio securus constituerit.
9. A Darento ad Medweagi ostium nihil suspicit Tamisis praeter opidula quae tacitus praeterire nullum famae rerumve dispendium. Inter ea primas tamen ferunt Gravesend, notum si quod aliud Angliae opidum, utpote statio inter Cantium et Londinum ubi utramque ripam propugnaculis communivit Henricus Octavius. Huic a tergo paulo interius adiacet Cobham, sedes iam diu baronum de Cobham, e quibus ultimus Ioannes Cobham collegium hic et castrum ad Couling fundavit, filiamque reliquit unicam uxorem Ioannes de la Pole militis, quae unicam etiam genuit filiam Ioannam pluribus enuptam. Peperit autem illa solummodo Reginaldo Braybrok. Maritus vero tertius Ioannes de Oldcastle dum rebus in religione innovandis studeret suspendio et igne periit. Reginaldi vero Braybrooke unica filia Ioanna contraxit nuptias cum Thoma Brooke de comitatu Somersettensi, a quo nunc sextus erat Henricus Brooke baro Cobham, qui, quod suis optatis fortuna in omnibus non responderit, impotentis animi effranatione abreptus, fidem in principem clementissimum exuit, extremique supplicii sententiam subiit, superest tamen regiae clementiae examplar aeternum.
10. A Gravesenda Ho regiuncula quasi Chersonessus inter Tamisim et Medweagum flumina intersita hic longe in ortum se emittit, situ minus salubri in qua Cliffe opidum satis amplum a clivo cui insidet ita nominatum. An tamen sit illud Clives at Ho synodo celebre in tenella ecclesiae Anglicanae aetate cum aliis affirmare non ausim, cum ratione situs ad synodum habendam sit locus parum commodus et illud Clunes at Ho in Merciorum regno fuisse videatur. Medwege fluvius, nunc Medway (Britannica, nisi me veritas fugit, Vagi, cui Med Saxones addiderunt) fontes habet in Anderida sylva, quae Wealde, id est Regio nemorosa, dicta, et meridianam huius agri partem late occupat. Primum dum tenuis est Penshurst praeterfluit antiquiae familiae Sidneiorum sedem, quae a Guilielmo de Sidney camerario regis Henrici Secundi genus repetit. E qua fuit Henricus Sidneius celeberrimus ille Hiberniae prorex qui ex filia Ioannis Dudley ducis Northumbriae comitisque Warwici Philippum et Robertum progenuit. Robertum primum titulo baronis Sidney de Penshurst, postea vicecomitis Insulae honoratissimum reddidit rex noster Iacobus. Philippus autem mihi non sine piaculo tacendus, qui magnum huius familiae sydus, magna spes hominum, expressissimum virtutis exemplum, et literati orbis amor, acriter ad Zutphenum Geldriae cum hoste congressus fortiter occubuit. Hic ille Sydnaeus est quem, ut Deus ideo natum voluit ut priscorum specimen nostro seculo ostenderet, ita ex improviso ad se ut coelo quam terris digniorem revocavit et nobis subduxit. Eripit utque se ex oculis subito perfecta virtus et optimi neutiquam diurnant. Placide, si fas sit loqui, Sydnaee, quiescas, nos te non lacrimis sed admiratione decorabimus. Quicquid in te (ut de optimo illo Britanniae praeside optimus scriptor loquitur) amavimus, quicquid mirati sumus, manet, mansurumque est in animis hominum in aeternitate temporum, in fama rerum. Multos velut inglorios et ignobiles oblivio obruit, Sidneius posteritati narratus superstes erit. Ἀρεταὶ enim, ut canit ille Graecus, κρείσσονές εἰσι μόρου.
11. Hinc Medway flumen Tunbridg respergit, ubi vetus est castellum quod Richardus de Clare construxit, qui commutationis iure pro Brionio in Normannia accepit. Eius enim avus Godfredus naturalis Richardi primi ducis Normanniae filius, Aucensis et Brionii comes erat. Cum etenim diu de Brionio disceptatum fuit, Richardus, ut scribit Guilielmus Gemiticensis, pro repetione euisdem castri in Anglia accepit opidum Tunbrige. Asserunt enim leucam Brionii cum funiculo circumcirca fuisse mensuratam et eodem fune in Angliam delato ad Tunbridge tantundem spatii in metiendo recepisse. Veruntamen manerium, ut vocant, de Tunbrige eius successores Glocestriae comites clientelari iure ab archiepiscopis Cantuariensibus ea lege tenuerunt ut archiepiscoporum inthronisatione senescalii, et liberi ipsis in tutela essent. Inde Medway delabitur non procul a Mereworth, ubi aedes instar castelluli quae ab Arundeliae comitibus ad Nevillos Abergevenniae et Le Despenser dominos devenerunt, quorum haeres recta linea est Maria Fane, cui et haredibus Iacobus rex primo quod tenuit parliamento nomen, stylum, titulum, honorem, et dignitatem baronissae Le Despencer restituit, dedit, et concessit &c., quodque haeredes successive sint barones Le Despenser in perpetuum. Ad Maidston iam properat Medwagus, quam cum Saxones Medwegston et Medweageston dixerunt, Vagniacas esse illas credo quas Antoninus memorat, et Ninnius in suo urbium catalogo Caer Medwad corrupute pro Medwag vocat: nec sane distantiae ratio repugnat, hinc a Noviomago, inde a Durobrovi, de qua mox agemus. Sub posterioribus imperatoribus, ut in Tabula Peutegeriana nuper a M. Velsero aedita videre est, Madus dicitur. Sic sensim volventibus annis sensim immutantur nomina. Opidum hoc est frequens et cultum, magnaque longitudine extentum. In medio archiepiscoporum Cantuariensium palatium a Ioanne Ufford archiepisopo inchoatum et a Simone Islip absolutum habet, alter item publicus totius huius agri carcer hic constituitur, immunitatesque plurimas reginae Elizabethae fert acceptas, quae maiorem summum magistratum instituit pro l’ortgrevio quem prius habuit, quod adnoto quia antiquum hoc sit Saxonicum vocabulum et apud Germanos etiamnum rectorem denotet, ut Markgrave, Reingrave, Landtgrave &c.
12. Hic sub Vagniacis ab oriente sole fluviolus Medwegae consociatur, qui ab Leneham surgit, quae Antonino, coniectura probabili, Durolenum est, perperam in nonnullis exemplaribus Durolevum. Durolenum enim Lenum Aquam Britannis sonat, et praeter nominis reliquias, distantia etiam a Duroverno et Durobrovi hoc esse Durolenum comprobat, ut taceam situm ad viam consularem Romanorum, quae olim a Dover (ut author est Higdenus Cestrensis) per medium Cantium duxit.
In vicinia ad Bocton Malherb iam diu habitavit nobilis familia Wottonorum, e qua nostra memoria effloruit et Nicholaus Wotton legum doctor qui Henrico Octavo, Edwardo Sexto, Mariae et Elizabethae regibus a consiliis sanctioribus, novies ad exteros principes legatus, ter ad pacem inter Anglos, Gallos et Scotos delegatus longum vitae stadium magna piae prudentiae laude decurrit, et Edwardus Wotton eius a fratre pronepos, quem ob multiplicem rerum usum Elizabetha regina aulae regiae censorem constituit, et Iacobus rex baronem Wotton de Merlay creavit.

13. Nec aliud oppositum habet hic fluvius quod memorem praeter Leedes castrum, quid fuit Crevequerorum nobilium opus, qui in antiquis chartis de Crevecuer et Crepito corde nominantur. Postea Bartholomai baronis de Badilsmer inauspicata erat sedes, qui illud perfide contra Edwardum Secundum, a quo dono acceperat, communivit, sed postea meritas perfidiae poenas suspendio solvit. Rem totam, si placet, legas ex historiola Thomae De la More viri nobilis qui eadem tempestate vixit, quamque nuper in lucem aedidi. Anno CIↃCCCXXI venit Isabella regina ad castrum de Leedes circa festum Michaelis atque ibi pernoctare voluit, at vero non est permissa ingredi. Hac re regis animo offenso, ut in suum contemptum acta, convocatis vicinis ex Essexia et Londino nonnullis castrum iussit obsideri. Castrum tenuit Bartholomaeus de Badilsmer, in quo relicta uxore et filiis, ipse cum reliquis baronibus ad res Hugonum Despenser evertendas profectus fuerat. Interim, inclusis de salute desperantibus, barones cum suis Kingston usque pervenerunt rogantes per intermissos episcopos Cantuariensem et Londonensem, et comitem Pembrochiae, ut obsidionem rex solveret, polliciti se post proximum parlamentum castrum regi in manus tradituros. Rex vero perpendens non posse diu obsessos resistere, exasperatus eorum contumacia baronum petitiones audire noluit: quibus in alias partes conversis, postea non modico labore castro potitur, reliquis in eo repertis suspensis, uxorem cum filiis ad turrem Londinensem misit.
14. Sic Leno fluviolo recepto Medweagus per uberrima arva et Allington castrum, ubi splendidas aedes restauravit Thomas Wiat senior, eques auratus splendide doctus, decidens Ailesford pervenit, Saxonice Eaglesford, Henrico Huntingonensi Eilstre, Ninnio Epifford, qui prodidit Britannice Saissenaeg-haibail etiam dictum a Saxonibus ibi devictis, uti Anglesford alii eodem sensu vocarunt. Guortimerus enim Britannus Guortigerni filius Hengistum et Anglo-Saxones hic aggressus est, quos incompositos cum secundum impetum sustinere non possent, ita fugavit omnes, ut de illis actum fuisset nisi Hengistus declinandi periculi gnarus in Tanetum insulam se recepisset donec invictus ille Britannorum impetus deferveret et integra subsidia e Germania advenirent. Ceciderunt hoc praelio duces partium, Catigerunus Britannus et Horsa Saxo, quorum hic ad Horsted non procul hinc sepultus nomen reliquit, ille magnifico elatus funere contumulatus creditur prope Ailesford, ubi quatuor illa vasta saxa erecta aliis transversariis superimpositis ad formam Britannici eius monumenti quod Stonheng dicitur. Hoc enim imperitum vulgus a Catigerno Keith Coty House hodie vocat. Nec tacendum in proximo Boxley, ubi monasterium anno CIↃCXLV posuit Guilielmus de Ipre Flandrensis comes Cantii monachis eo a Claravalle Burgundiae translatis, et haud procul ab altera e regione ripa Berling sedet, baronia olim Maminotorum, deinde Saiorum, quorum tandem haereditas per foeminas ad familias de Clinton, Fienes, et Aulton devenit.
15. Orientali Medweagi ripae (cum praetervectus sit Halling, ubi aedes successoribus suis posuit Hamo de Heath episcopus Roffensis) paulo superius vetusta civitas apponitur, Antonino Durobrus, Durobrivae, et alibi rectius Duroprovae vel Durobrovae, Bedae Durobrevis, et inclinante Romano imperio ita temporis progressus hoc nomen contraxit ut Roieis nominaretur, unde addito caester (quod a Latinorum castro deflexum maioribus nostris civitatem, urbem, sive castrum significavit) Hroveceaster diceabatur, nobisque contractius nunc Rochester, et Latine Roffa a Rhoffo quodam, ut coniectat Beda, sed pristini illius nominis Durobrovis aliquid in se retinere mihi videtur. Nec est cur quis dubitet de nomine cum praeter itinerariam rationem et Bedae authoritatem, Durobrovis in charta fundationis ecclesiae cathedralis expresse vocetur. Hoc tamen admoneo, in impressis Bedae libris Darveruum legi ubi in manuscriptis Durobrovis concipitur. In convalle sedet, muris male firmis ex parte cincta, situ, ut inquit Malmesburiensis, nimium augusta, unde olim castellum potius quam urbs habebatur. Castellum enim Cantuariorum vocat Beda. Sed nunc ad occasum, orientem et meridiem magnis tumet suburbis. Casibus defuncta est non paucis. Anno Christi DCLXXVI ab Aethelredo Mercio prostrata, et deinde a Danis saepius direpta. Templum magnificum erexit Aethelbertus rex Canti, quod et dignitate episcopali illustravit. Iusto primo episcopo designato, verum hum hoc vetustati cederet, Gundulphus circa annum MLXXX restauravit, et presbyteris expulsis monachos induxit, quibus iam eiectis, decanus, VI praebendarii, et scholastici sunt subrogati. Iuxta templum flumini impendet castrum opere et situ satis munitum, quod Odonem episcopum Baiocensem et Cantii comitem extruxisse fama refert. Verum Guilielmus Primus proculdubio construxit. Legitur enim in libro Domesday, episcopus de Rovecester tenet in Elesforde pro escambio terrae in quo castellum sedet. Certum tamen est Odonem episcopum cum ex ancipiti rerum mutatione penderet hoc contra Guilielmum Rufum tenuisse, et tandem rerum necessariarum inopia coactum, non tantum castrum tradidisse sed etiam de gradu deiectum solum vertisse. Verum de restauratione huius castri habe ex textu Roffensi. Cum rex Guilielmus Secundus confirmare noluisset donum Lanfranci de manerio de Hedenham in comitatu Buckingham, factum ecclesiae Roffensi, nisi Lanfrancus et Gundulphus episcopus Roffensis darent regi 100 libras denariorum. Tandem interventu Roberti filii Hammonis et Henrici comitis Warwici rex concessit quatenus pro pecunia quam pro concessione manerii exigebat, ut episcopus Gundulphus, quia in opere cementario plurimum sciens et efficax erat, castrum regi Roffense lapideum de suo constreret. Tandem aegre consentientibus episcopis coram rege, Gundulphus episcopus castrum de suo integro totum custamine fecit. Pauloque post rex Henricus Primus ecclesiae Cantuariensi et archiepiscopis eius custodiam et constabulationem in posterum possidendam concessit, ut habet Florentius Wigorniensis, et in eodem turrem sibi construendi licentiam. Ex quo tempore una et altera obsidione fatigatum fuit, sed tum maxime cum barones armorum strepitu totam Angliam concuterent et Simon de Monteforti acerrime sed frustra oppugnaret, pontemque sublicium rescinderet. Pro quo saxeum arcuato opere spectatissimum e Gallorum manubiis substruxernt postea Ioannes Cobham et Robertus Knowles, qui ab infimo gradu ad summum honoris fastigium bellica virtute conscendit. Sub hoc ponte Medweagus violentus et torrens aestuat et eluctatur, statimque sedatior navale se exhibet classi omnium quas sol vidit bellico apparatu instructissimae et in omnia momenta paratissimae, quam serenissima nuper regina Elizbatha ad suorum tutelam et hostium terrorem maximis impensis aedificavit, ad eamque defendendam propugnaculum in ripa apposuit.
16. Nunc Medweagus laetior et latior crispantibus undis spectatu amoenissimus foecundos agros subluit, donec Shepey insulae obiectu divisus (quam Ptolemaei Toliatin esse suspicamur) duobus in Tamisis aestuarium ostiis infertur, quorum occidentale West Swale, orientale, quod Sheppeiam a continenti abscidisse videtur, East Swale dicitur, Bedae autem Geulad et Teulett. Haec ab ovibus quarum greges numerosos pascit Shepey, i. e. Ovium Insula, a maioribus nostris dicta, frugum ubertate singulari sed sylvis indiga, XXI milliaria in ambitu colligit. Ad littus septentrionale monasteriolum, minster nunc vocant, habuit a Sexburga Ercomberti Cantiani regis uxore anno DCCX constructum, sub quo nuper Brabantus quidam e saxis littore repertis bitumen et calcanthum fornacibus excoquere coepit. Castellum ad occasum praetendit elegantissimum et munitissimum, quod rex Edwardus Tertius posuit, ut ipse scribit, situ amoeno ad terrorem hostium et solatium populi, cui Burgum adiunxit et in honorem Philippae Hannoniae reginae Queensborrough, i. e. Reginae Burgus, appellavit. Cui nunc constabularius praeest dominus Edwardus Hobeius mihi observandus, qui illustre ingenium eruditis studiis imprimis excoluit. Ad ortum Shurland sedit, olim Cheineiorum, nunc Philippi Herberti filii secundogeniti Henrici comitis Penbrochiae, quem uno eodemque die baronem Herbert de Shurland et Montis Gomerici comitem rex Iacobus creavit.
17. Pertinet haec insula ad centuriam de Midleton, a Midleton opido denominatam, quod nunc Milton. Villa olim haec regia et longe maioris quam hodie famae, etsi Hastingus Danicus pyrata ut officeret, castrum in proximo anno DCCXCIII firmaverit. Sittingburne diversoriis refertum, et Tong castri reliquiae in vicinia cernuntur, quae sedes fit antiqua Guncellini de Balismer, vir magnae nobilitatis, cuius filius Bartholamaeus Guncellinum genuit, qui ex haerede Radulphi Fitz Bernard domini de Kingsdowne Bartholomaeum procreavit illum seditiosum de quo dixi, qui ex Margareta Clara suscepit Aegidium sine sobole demortuum, Margeriam Guiliemi Roos de Hamlak, Maltidem Ioannis Ver comitis Oxoniae, Elizabetham Guilielmi Bohun comitis Northantoniae, postea Edmundi de Mortuomari et Margaretam Ioannis Tipstoft coniuges, a quibus principum et procerum pucherrima fuit propagatio.
18. Feversham inde vidimus situ percommodo, uberrima enim huius regionis pars circumiacet, et sinum ad res invehendas et evehendas habet opportunum, unde inter vicina opida hodie inprimis floret. Olim etiam floruisse videtur cum his prudentum regni conventum egerit rex Aethelstanus legesque condiderit anno reparatae salutis DCCCCIII. Stephanusque ille qui regnum Angliae sibi usurpavit Cluniacensibus monasterium posuit in quo ipse, uxor Maltildis, et Eustachius filius fuere contumulati. Iuxta, ut alibi per hunc agrum, hinc inde putei magnae profunditatis reperiuntur, qui ore angusto sed inferius capaci spatio distinctas habent quasi cameras cum suis e creta columnis. De his variae feruntur opiniones. Ego autem nihil quod opiner habeo, nisi putei illi fuerint e quibus cretam albam ad stercorandos agros effoderunt olim Britanni, ut docet Plinius. In centenos enim, ut inquit ille, pedes puteos egerunt ore angustatos sed intus spatiantes, cuiusmodi hi ipsi sunt quos dicimus, nec alibi sane quam in cretaceo solo inveniuntur. Nisi quos existimet quod Anglo-Saxones in eundem usum in quem Germani, a quibus orti sunt, eiusmodi specus defoderunt. Solebant enim illi, ut author est Tacitus, subterraneos specus aperire, eosque insuper multo fimo onerare, suffugium hyemi et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eiusmodi locis molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et diffosa aut ignorantur, aut eo ipso fallunt quod querenda sunt.
19. Inde aperto littore, quod cochleis et ostreis foecundum, ostreorumque frequens vivariis, Reculver cernitur, Saxonice Reasculf sed Romanis olim et Britannis Regulbium, ut Notitiarum Libro vocatur, qui tribunum cohortis primae Vetasiorum in excubiis hic sub litoris Saxonici comite (sic enim tunc temporis maritima hoc tractu ora vocabatur) egisse memorat, et hanc sane suam antiquitatem effossis <nummis> imperatorum Romanorum testatur Aethelbertus rex Cantii cum Cantuariam monacho Augustino concessisset, in hac sibi palatium construxit, Basso Saxo monasterio ornavit, e qui Brithwaldus octavus Cantuariensis ecclesiae archiepiscopus evocatus erat. Hinc Raculfminster etiam a monasterio dictum fuit, cum Edredus Edmundi senioris frater ecclesiae Christi Cantuariae donaret. Hodie vero nihil aliud est quam viculus rusticus, et si quid nominis habet, ex monasterio illo habet, cuius sacrae turres pyramidales usui sunt navigantibus ad taenias quasdam et brevia in Tamisis ostio evitanda. Ut enim canit ille in Philippeide,

Cernit oloriferum Tamisim sua Doridi amarae
Flumina miscentem.

20. Nunc ad Tanet insulam devenimus, quam tenui intercurrente alveo a continente disterminet Stuore flumen, Bedae Wantsum, qui duobus in sylvestri regione quam The Weald vocant, disparatis fluviolis coalescens, quam primum solidus fertur Ashford et Wy, emporiola nota invisit. Quorum utrumque sua habuit sacerdotum collegia, hoc a Ioanne Kemp archiepiscopo Cantuariensi, qui hic natus, illud a Richardo Foggo equite aurato constructum, et Wie etiam suum fontem habuit, in quem mirificam gratiam precibus cuiusdam Normanni monachi infudit Deus, si credamus Rogero de Hoveden, quam adeas si admiranda te delectant. Inde Chilham, sive ut alii vocant Iulham, ubi castri antiqui rudetum est, quod Fulbertus quidam de Dover construxisse memoratur, cuius stirps mascula cito cessit in foemina haerede, quam in matrimonium cum hoc castro et latifundiis accepit Richardus regis Ioannis filiius naturalis, illique natae duae filiae, Lora uxor Guilielmi Marmion et Isabella uxor Davidis de Strathbolgy comitis Atholiae in Scotia, materque illius Ioannis comitis Atholiae, qui maiestatis saepius laesae damnatus tandem, ut tanto esset conspectior quanto genere nobilior, patibulo quinquaginta pedum alto Londini suspensus, semivivus capite truncatus, corporisque truncus immani nimis et raro apud nos supplicii genere in ignem proiectus. Bonis autem in fiscum redactis, rex Edwardus Primus hoc castrum cum centuria de Felebergh Bartholomaeo de Badilsmer munifice donavit, qui ab iisdem statim ob proditionem, ut modo memini, itidem excidit.
21. Constans fama apud incolas est Iulium Caesarem in secunda contra Britannos expeditione hic castrametatum fuisse, et inde Iulham, id est Iulii Statio vel Domus dictum, et ab illis, nisi me fallo, facit ipsa veritas. Prodit enim Caesar ipse, cum noctu a littore XII millias exacte abest et opera munitum habuerunt Britanni. Hic enim locus XII a littore millia exacte abest, nec aliud est interpositum flumen, ut necesse fuerit, ad hunc castris primis pervenisse, in quibus decem etiam dies suos continuit dum classem tempestate afflictam reficeret et subduceret. Sub hoc opido tumulus viridisnti cespite vestitus ostenditur, quo conditum multis retro ante seculis Iullaber ferunt, quem alii gigantem, alii veneficam fuisse somniant. Ego vero, cum aliquid antiquae memoriae eo nomine latere existimarim, propemodum mihi persuaserim Laberium Durum tribunum militum hic situm, quem interfecerunt Britanni in itinere ab illis quae dixi castris, et inde Iullaber tumulum dictum fuisse.
22. Quinto hinc milliari Stour diviso alveo Durovernum primarium huius provinciae urbem rapide alluit nomenque fecit. Durwhern enim fluvium rapidum Britannis denotat. Ptolemao pro Duroverno Darvenum, Bedae et aliis Doropernia, Saxonibus Cant-wara-byrig, id est, Urbs populi Cantiani, Ninnio et Britannis Caer Kent, id est Urbs Cantii, nobis Canterbury, Latinis Cantuaria dicitur. Urbs pervetusta, Romanoque saeculo proculdubio illustris, Nec adeo magna (ut inquit Malmesburiensis) nec exiliter parva, quae et terrae positione, soli affinis maxima ubertate, et integro murorum ambitu, fluviis irrigua, nemorum opportunitate inclyta, praeterea maris vicinitate piscium foecunda. Heptarchia Saxonica efflorescente, regni Cantii caput et sedes regia fuit, donec Ethelbertus rex iam cum iure regali Augustino et archiepiscopo gentis Anglorum consecrato elargitus esset, qui habitationem sibi et successoribus hic constituit. Et licet metropolitica dignitas cum pallii honore (indumentum erat illud pontificum superhumerale ex pelle ovilla in memoriam eius qui oberrantem ovem quaesivit et inventam humeris superposuit, crucibus intextum, et de corpore S. Petri desumptum) Londini a S. Gregorio pontifice fuerit constituta, in Augustini tamen honorem huc fuit translata. Scribit enim ad Leonem pontificem Kenulfus rex Merciorum: Quia beatae memoriae Augustinus, qui verbum Dei Anglorum genti ministrabat et gloriosissime praefuit ecclesiis Saxoniae in civitate Dobernia diem obiit, et corpus illius in basilica B. Petri Apostolorum principis (quam successor eius Laurentius sacravit) conditum fuisset, visum est cunctis gentis nostrae sapientibus, quatenus illi civitati metropolitanus honor haberetur, ubi eius corpus tumulo conditum est qui his partibus fidei veritatem inseruit. Verum sive archiepiscopalis sedes et metropolitica dignitas gentis nostrae sapientum authoritate, i. e. parlamentaria, ut ad nostra tempora loquar, sive ab ipso Augustino dum in vivis erat, ut alii volunt, hic instituta fuerit, pontifices Romani qui proxime sequuti sunt ita stabilierunt ut ab ea divelli nefas anathemate et Gehennali igne luendum decreverunt. Iam inde incredible est quantum floruit cum archiepiscopali dignitate, tum meliorum literarum schola quam Theodorus septimus archiepiscopus instituit, et quamvis Danico bello conquassato et fortuitis incendiis magna ex parte subinde absumpta, semper tamen renata est splendidior.
23. A Normannorum ingressu, cum Guilielmus Rufus, ut est in tabulariis monasterii S. Augustini, dedisset civitatem Cantuariae episcopis ex solido, quam tenuissent antea ex beneficio, religionis nomine et praesulum benignitate, inprimis Simonis Sudbury qui moenia restauravit, non modo respiravit sed eo splendoris quasi subito accrevit ut privatorum aedificiorum pulchritudine omnes Britanniae civitates adaequarit, sacrarum vero aedium magnifica structura et frequentia celeberrimas quasque superarit. Inter has duae maxime enituerunt, Christi scilicet et S. Augustini, utrumque Benedictinis monachis oppletum. Christi autem templum in medio quasi urbis sinu tanta maiestate se in coelum erigit ut procul etiam intuentibus religionem incutiat. Augustinus ille quem dixi hoc Romanorum fidelium opere, ut author est Beda, antiquitus factum recuperavit, Christo sacravit, sedesque successoribus fuit, in qua septuaginta tres iam perpetua serie sederunt archiepiscopi. E quibus Lanfrancus et Guilielmus Corboyl superiorem ecclesiae partem, et qui successerunt inferiorem, quum illud vetustius opus incendio concidisset, ad eam qua nunc cernitur amplitudinem maximis impensis, quas superioribus saeculis pia superstitio suggessiit, perduxerunt. Plurimi enim summi, medii, infimi confertum huc cum amplissimis donariis ad visendum Thomae Becketti archiepiscopi tumulum confluxerunt. Qui ab aulicis hoc in templo trucidatus quod se regi pro libertate ecclesiastca asserenda pervicaci animo opposuisset, a pontifice Romano in martyrum album relatus divino honore colebatur, tantisque muneribus onerabatur ut thecae in qua conditae fuerunt eius reliquae vilissima pars aurum fuerit. Gemmis raris, ut inquit, qui vidit, Erasmus, et praegrandibus collucebant, nitebant, fulgurabant omnia, templum etiam universum plusquam regiis opibus undique luxuriavit, Christique nomine quasi obliterato in S. Thomae transiit. Nec ulla alia re aeque celebratum fuit ac huius memoria ac sepultura, licet aliorum sepulchra non immerito iactat, inprimis Edwardi principis Walliae cognomento Nigri, herois belica laude ad miraculum praestantissimi, et Henrici VI regis Angliae potentissimi. Verum tot seculis accumulatas opes Henricus Octavus dispersit monachosque dispulit, pro quibus in hoc Christi templo decanus, archidiaconus, praebendarii XII et verbi divini sex praecones sunt collocati, qui verbum divinum in circumvicinis locis disseminent. Alterum templum huius pertinacissime aemulum sub urbem ad orientem sedem habuit, S. Augustini nomine notum, quod ipse Augustinus et Ethelbertus rex eius hortatu Petro et Paulo posuerunt, ut sepultura esset tum regum Cantii tum etiam archiepiscoporum (nondum enim in urbe sepelire fas erat) maximisque opibus locupletarunt, concessa abbati officina monetaria cum iure pecuniam signandi. Nunc vero maxima parte suis ruinis involuta, reliqua in aedes regias conversa, quantum fuerit intuentibus facile ostendit. Ipse vero Augustinus in eiusdem porticu sepultus erat, cum hoc, ut testatur Thomas Spot, epitaphio:

Inclytus Anglorum praesul pius et decus altum,
Hic Augustinus requiescit corpore sanctus.

Sed ut Beda habet, cui potior habenda fides, cum hac inscriptione multo vetustiora:

HIC REQVIESCIT DOMINVS AVGVSTINVS DOROVERNENSIS ARCHIEPISCOPVS PRIMVS, QVI OLIM HVC A BEATO GREGORIO ROMANAE VRBIS PONTIFICE DIRECTVS ET AD DEO OPERATIONE MIRACVLORVM SUFFVLTVS, ET ETHELBERTVM REGEM AC GENTEM ILLIVS AB IDOLORVM CVLTV AD FIDEM CHRISTI PERDVXIT, ET COMPLETIS IN PACE DIEBVS OFFICII SVI DEFVNCTVS EST SEPTIMO KALENDAS IVNIAE EODEM REGE REGNANTE.

Una cum illo in eadem porticu consepulti erant sex proxime succedentes archiepiscopi, et in horum septem memoriam, scilicet Augustini, Laurentii Melliti, Iusti, Honorii Deus-dedit, et Theodosii, hi versiculi marmore insculpti:

Septem sunt Angli primates et protopatres,
Septem rectores, septem coeloque triones.
Septem cisternae vitae, septemque lucernae,
Et septem palmae regni, septemque coronae,
Septem sunt stellae, quas haec tenet area cellae.

24. Nihil attinet de altera ecclesia huic vicina dicere, quae, ut habet Beda, a Romanis condita fuit Martinoque sacrata, in qua ante Augustini adventum Bertha e regia Francorum stirpe Ethelberti uxor Christianis sacris interesse solebat. De castro ad australe urbis latus fatiscentibus nunc propugnaculis, cum non admodum magnam prae se ferat antiquitatem, nihil occurrit quod memoria dignum nisi a Normannis constructum fuisse. De sedis Cantuariensis dignitate, quae olim longe amplissima fuit, nihil dicam nisi ut superioribus seculis in Romana hierarchia, archiepiscopi Cantuarienses totius Britanniae primates, pontificis Romani legati, et veluti alterius, ut dixit Urbanus II, urbis patriarchae erant. Sic cum fugata esset pontificum authoritas, in synodo anno CIↃDXXXIIII decretum ut, illo titulo deposito, primates et metropolitani totius Angliae dicerentur. Quam dignitatem nuper gessit reverendissimus in Christo dominus Ioannes Whitgift, qui et Deo vitam et ecclesiae operam omnem sancte consecravit, maximoque bonorum omnium desiderio anno CIↃDCIIII in Christo obdormivit, cui Richardus Bancroft, vir in republica ecclesiastica constabilienda praestanti et animi et consilii magnitudine datus successor. Caeterum polus norealis supra Cantuariae horizontem gradibus LX scrupulis XVI attollitur, longitudo vero XXIIII partibus LI scrupulis definitur.
25. Stour iam aquis in unum collectis Hackington praeterfluit, ubi Lora Leicestriae comitissa foemina eo seculo longe honoratissima, animo a voluptatibus avocato se ab omni hominum coetu reclusit ut Deo soli vacaret. Quo tempore Baldwinus Cantuariensis archiepiscopus ecclesiam hic S. Stephano et Thomae Cantuariensi inchoavit, sed Romani pontificis authoritate prohibitus ne fraudi ea esset monachis Cantuariensibus destitit. Loco tamen inde iam Stephani nomen permansit, Rogerusque Manwood eques auratus baro Scaccarii primarius in municipali nostro iure, doctrinae exquisitae, cuius beneficentiae egeni incolae multum debent, maximo nuper fuit ornamento, nec minori hodie est filius eius Petrus Manwood eques Balnei auratus, de quo cum virtutem colat, literas literatosque foveat, non possum non nisi cum honore meminisse. Deinde Stour per Fordich (qui parvus burgus de Forewich Guilielmi Primi libro dicitur) laudatis trutis insignem ad Sturemouth fertur, ubi duo itinera dispensatis aquis sibi aperit, nomenque reliquens Wantsume dicitur, Thanaton ob occasu et austro insulam faciens, ab aliis enim partibus oceano abluitur. Hanc Solinus Athanathon et Thanaton aliis exemplaribus dixit, Britanni Inis Ruhin (teste Asserio) fortasse pro Rhutupin ab urbe Rhutupina adiacante, Saxone Tanet et Tanetland, nos Tenet. Terra tota est ex creta albicanti, frumentariis campis foelix et uberi gleba, octo milliariis in longitudine extenditur, quatuor in latitudine patet, familiarumque olim sexcentarum habebatur, pro quo in Beda mendose legitur milliarium sexcentorum, Quod vero Solinus nullo serpi angue hanc insulam scribat et terram hinc asportatam angues necare, iam falsum deprehenditur. Proinde etymologia illa ἀπὸ τοῦ θανάτου, i. e. a serpentium morte, detecta plane labascit. Hic primam excensionem fecerunt Saxones, hic sedes permittente Vortigerno primum fixerunt, hic illis perfugium, hic magnas eorum strages aedidit Guortimerus Britannus cum ad Lapidem Tituli (sic in Ninno vocatur locus quem Stonar eo fere sensu nunc vocamus et portum fuisse constat) praecipitata fuga in myoparones coegerit. Quo etiam loco (inquit ille) iussit se sepeliri ad compescendos, ut existimavit, Saxonum furores, quemadmodum Scipio Africanus, qui ita sibi sepulchrum statui praecepit ut Africam prospectaret, ratus vel hoc etiam Poenis terrori futurum. Hic etiam ad Wippedfleete a Wippedo Saxone interfecto sic dictum, Britannos multis praeliis attritos fudit Hengistus. Augustinus multis post annis in hanc terram consendit, cuius benedictioni regionis foecunditatem ascripserunt sacerdotes creduli, monachusque Gotcelinus exclamavit, Foelix tellus Tanet sua foecunditate, sed foelicissima tot deiferorum advenarum, imo tot civium supernorum hospitio. Egbertus rex Cantianorum tertius ut Domnevam matronam quam iniuriis prius oneraverat delineret latifundium hic concessit, in quo illa LXX virginibus velatis monasterium posuit, cui praefuit Mildreda ob sanctitatem inter sanctas relata, et reges Cantii plurima contulerunt, sed inprimis Withridus, qui (ut morem eius aevi adnotem ex ipsius donatione) ad cumulum confirmationis cespitem terrae, quam donavit, super sanctum altare posuit. Postea Danorum direptionibus ita haec insula fuit afflicta , qui hoc Domnevae monasterium omni crudelitatis genere polluerunt ut non ante pacata Normannici imperii tempora refloruerit.
26. Neque hic tacendum quod in singularem incolarum laudem cedit, praecipue eorum qui iuxta stationes Margat, Ramsgate et Brodstear habitant. Sunt enim viri summe industrii, qui quasi amphibii et mari et terra victum quaerunt, cum utroque elemento rationem habent, et piscatores et aratores, et agricolae et nautae; quique stivam in agro sulcando, iidem clavum in navigando tenent. Pro ratione anni retia nectunt, asselos, halesces, scombros &c. piscantur, navigant, merces exportant; iidem agros stercorant, arant, seminant, occant, fruges demetunt et recondunt, in utramque instructissimi, sic illis labor in orbem agitur. Cum subinde hic naufragia fiant, obiacent enim littori formidolosa illa navigantibus vada et pulvini quae The Godwayn (de quo quo loco in insulis), The Brakes, The Foure Foote, The Whitdick &c. vocitant; strenuam in mericibus recuperandis operam navare solent.
27. Ad australe Wantsumi ostium, quod alveum mutasse credunt, e regione insulae apposita fuit urbs quae Ptolemaeo Rhutupiae, Tacito Portus Trutulensis, pro Rhutupensis, si B. Rhenanus nos non fallit, Antonino Rhitupis Portus, Ammiano Rhutupiae Statio, Orosio Rhutubi portus et civitas, Anglis, teste Beda, Reptacester, aliis Ruptimuth, Alfredo Beverlacensi Richberge, hodie Richborow, sic in uno eodemque nomine variando lusit tempus. Unde hoc enatum nomen in confesso non est. Veruntamen cum a sabulo loca huic vicina Sandwich et Sandibay denominentur, et Rhyd Tufith Britannice Vadum Sabulosum sonet, inde, si auderem, libenter deducerem. In deiectu collis urbs exporrecta videbatur. Arx aeditiori loco oceano imminebat, qui ita iam arenis invectis excluditur ut a milliari vix eam salutet. Longe celeberrima fuit Romanis rerum potentibus. Hinc e Britannia in continentem frequens traiectus, ad hanc Romanae classes appulerunt, Lupicinus a Constantio in Britanniam ad coercendas Scotorum et Pictorum excursiones missus, Herulos, Batavos, et Moesicorum numeros hic exposuit. Theodosius etiam Theodosii Augusti pater (cui statuas, testante Symmacho, equestres ob Britanniam pacatam senatorius ordo decrevit) cum suis Herculiis, Ioviis, Victoribus, Fidentibus (hae Romanorum erant cohortes) huc delatus est. Postea cum Saxones piratae sublatis commerciis maria bello intercluderent et littora nostra crebris latrociniis infestarent, legio Secunda Augusta, qua a Claudio imperatore e Germania traducta, plurimos annos Iscae Silurum in Wallia consederat, huc translata, praepositumque suum hic habuit sub comite littoris Saxonici. Quem praeposituram fortasse gessit Clemens ille Maximus qui in Britannia a militibus imperator salutatus Gratianum interfecit, et postea Aquileiae a Theodosio occisus. Hunc enim Ausonius Rhutupinum latronim in his versiculis de Aquileia dixit:

Maximus armigeri quondam sub nomine lixae,
Foelix quae tanti spectatrix laeta triumphi,
Fudisti Ausonio Rhutupinum Marte latronem.

Alium etiam Rhutupiarum praesidem Flavium Sanctum oblivione in Parentalibus suis vindicavit idem poeta, de quo cecinit:

Militiam nullo qui turbine sedulus egit,
Praeside laetatus quo Rhutupinus ager.

Claudium Contentum patruum, qui ingentem pecuniam foenori inter Britannos occupatam et usuris multiplicatam extraneis morte praeruptus liquit, hic etiam situm funebri carmine prosequitur Ausonius:

Et patruos elegeia meos reminiscere cantus
Contentum, tellus quem Rhutupina tegit.

28. Post Saxonum adventum floruerunt etiam Rhutupiae. Ethelberti enim Cantii regis regiam fuisse memorant scriptores, Bedaque civitatis nomine insignivit. Iam inde deficere coepit, nec nomen usquam legitur nisi apud Alfredum Beuerlacensem, qui Alcherum cum Cantuaritis Danos spoliis implicatos ad hanc, Richberge tunc dictam, fudisse prodidit. Nunc vero vestigia eius omnia tempus erasit, utque nos doceat urbium perinde ac hominum fata volvi, hode arvum est in quo platearum tractus cum seges succreverit, se intersecantes videas (ubicunque enim plateae duxerunt rarescit seges), quas vulgo Saint Augustines Crosse appellant. Et semiruta quaedam arcis moenia solum supersunt, quadrata forma sabulo tenacissimo materiata. Ἀκρόπολιν esse diiudices, situ adeo sublimi uliginosam in Taneto planitiem despicit, quam oceanus se paulatim subtrahendo destituit. Urbis autem area nunc aratro proscissa nummos Romanorum aureos et argenteos, vetustatis suae indicia, saepenumero egerit, prolemque suam paulo inferios ostendit quod a sabulo Sondryc dixerunt Saxones, nos vero Sandwich. Hoc e quinque portuum quos vocant numero ad septentriones et occasum moenibus, alias aggere, flumine, et fossa munitum, olim Danorum furores, superiori aetate Gallorum ignes sensit. Nunc incolis satis frequens, licet portus ex aggestis arenis et magna nave oneraria Pauli IIII pontificis in ipso alveo depressa non sit maioribus navigiis ferendis iusta altitudine.
29. Sub Rhutupiis Polemaus Cantium promontorium, quasi extremum huius anguli verticem statuit, quod corrupe nonnullis exemplaribus Nucantium et Acantium, et Diodoro Carion, nobis hodie The Foreland dicitur. Verum omnia haec circumquaque littora a Rhutupiis Rhutupina littora poetis dicuntur. Hinc Iuvenalis cum Curtium Montantum delicatulum ventriconem satyrice insectaretur, de ostreis ex hoc littore Romam delatis:

nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea, Circaeis nata forent an
Lucrinum ad saxum, Rhutupinove aedite fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu.

Et Lucanus:

Aut vaga cum Thetis Rhutupinaque littora fervent.

A Cantio promontorio in austrum per aliquot milliaria crebro colle exurgens procurrit littus, sed cum ad Sandon, id est Tumulus Arenarius, et Deale castra vicina pervenerit, quae Henricus VIII patrum memoria extruxit, subsidet, planumque et apertum mari obiacet. Ad Deale illud, Dole Ninnius vocat (et vere opinor, iacentem enim et apertam ad mare vel flumen planitiem sic hodie appellant Britanni nostri) Caesarem appulisse constans est fama, Ninniusque suffragatur, qui barbare scripsit Caesar ad Dole bellum pugnavit. Tabula item pensilis in castro Doverensi hoc idem comprobavit, fidemque etiam facit Caesar ipse, qui aperto et plano littore se terram conscendisse, difficilique pugna a Britannis exceptum memorat. Unde Lelandus noster in Cygnea cantione,

Iactat Dela novas celebris arces,
Notus Caesareis locus trophaeis.

Ille enim (a cursu paulatim digredi liceat) omnibus, ut e Seneca habet Pomponius Sabinus, terra marique captis, oceanum respexit quasi orbis Romanus non sufficeret, alium cogitavit, classeque mille navium (sic ex Cota scribit Athenaeus) vel vindictae de Britannis, qui Gallis opem tulerunt, sumendae, ut Strabo, vel Britannicarum margaritarum spe, ut Suetonius, vel gloriae cupiditate, ut alii tradunt, inflammatus, anno ante Christum natum LIIII et rursus sequenti Britanniam ingressus est. Cum antea, non ut fabulatur Rogerus Bachonus, speculis in ora Gallica dispositis, et arte catoptrica quae latentes species multiplicat, sed per speculatores, ut ipse et Suetonus contestantur, portus et navigationem explorasset. Quid hic gesserit ipse satis fuse literis mandavit, et nos supra summatim ex eo et ex amissis Suetonii monumentis de Scaeva, cuius virtus in bello civili Dyrrachii clarissime emicuit, quemque natione Britannum fuisse poeta noster Iosephus in Antiocheide minus vere prodidit in his de Britannia versibus:

Hinc et Saeva satus, pars non obscura tumultus
Civilis, Magnum solus qui mole soluta
Obsedit, meliorque stetit pro Caesare murus.

Verum Caesaris in nostra regione gesta ex ipso et ex illis quae supra scripta petas. Nec enim ego grandaevum illum Britannum conveni quem M. Aper (apud Quintilianum) in hac insula vidit, qui se fatebatur pugnae interfuisse qua Caesarem arma inferentem arcere littoribus aggressi sunt, nec historiam iam conscribere in animo habeo.
30. Huic littori satis longo tractu cumuli, velut aggeres, subsunt, quos ventus converisse nonnulli suspicantur; ego vero munitionem seu potius navalia castra esse existimo, quae Caesar decem dierum labore, ne nocturnis temporibus intermissis, confecit, ut in ea afflictas naves subduceret, contraque tempestates et Britannos, qui eas frustra sunt adorti, tutaretur. Audio enim ab accolis hunc aggerem Romesworke vocari, quasi Romanorum opus. Eoque magis credo Caesarem hic appulisse quod prodat septimo hinc milliari (sic enim legit antiquus liber a Fl. Constantino viro consulari emendatus) mare ita montibus angustis contineri uti telum ex locis superioribus in littus adigi possit. Certe statim a Deale cautium eminentia (moles magnificas vocat Cicero) crythmo quam sampetram vocant foecunda per septem plus minus milliaria ad Dover procurrit, ubi dehiscit et se transeuntibus aperit, eaque loci est natura ut, perinde ac Caesar scribit, inter duos colles mare admiserit et continuerit. Hoc cautium divortio Dubrius interiacet, cuius Antoninus meminit, Saxones Dofra dixerunt, nos Dover. Inditum nomen scribit ex Eadmero Darellus, quia clausus et impeditus erat. Cum enim, inquit, antiquis temporibus valde eo loco portuosum mare se diffunderet, necessitate urgente, sic effectum est ut arctioribus quibusdam limitibus constringerent. Guilielmus Lambardus tamen nominis rationem a dufyrrha, quod Britannice locum acclivem significat, probabilius deduxit. Opidum quod inter cautes considet (ubi portus ipse olim fuit, quum mare se insinuaret, uti ex anchoris et navium tabulis erutis colligitur) portus opportunitate, quae iam fere nulla est, et in Galliam traiectu magis celebratur quam sua vel elegantia vel frequentia. Celeberrimus enim est traiectus, cautumque olim lege erat ut nemo qui religionis gratia peregre proficisceretur alibi traiiceret, et ex quinque portubus censetur, olimque tenebatur XXI naves ad bellum apparare eadem forma qua Hastings, de qua diximus. Qua oceanum iam glarea interiacta exclusum spectat, moenibus praecinctum fuit, quorum pars aliqua superest. Templum habuit Martino sacrum a Whitredo Cantii rege fundatum, militum etiam Templariorum aedes, quae iam disparuerunt, sedemque praebet archiepiscopi Cantuariensis suffraganeo, qui cum gravioribus archiepiscopus negotiis districtus sit, quae ordinis sunt, non quae iurisdictionis episcopalis gerit. E colle seu potius rupe quae a dextra, omni fere ex parte confragosa in admirandam altitudinem qua mare despectat exurgit, castellum amplissimum instar urbeculae, opere munitissimum et turribus frequentissimum subiecto freto quodammodo minatur: clavem et repagulum Angliae vocat Matthaeus Parisiensis. Vulgus hominum a Iulio Caesare constructum somniat, a Romanis primo conditum ex lateribus illis Britannicis in sacello quibus illi usi sunt in suis substructionibus arbitror. Praecipitante in occasum Romano imperio, numerum Tungricanorum, qui inter auxilia Palatina numerabantur, hic in praesidio collocarunt, e quorum apparatu sagittae illae magnae videntur, e basiliscis solitae emitti, quas pro miraculis iam ostendunt castellani. Ab Anglo-Saxonum ingressu usque ad confectum eorum imperium, nusquam ne verbulum de hoc castro sive opido legerim nisi in schidis quibusdam ex tabula pensili hic asservata descriptis, quae memorant Caesarem cum ad Deale appulisset et ad Baramdowne (haec equitabilis est planicies adiacens et explicandis copiis opportuna) Britannos profligasset, Doverense castrum inchoasse, Arviragum postea contra Romanos munivisse portumque obturasse, Arthurum deinde et eius milites nescio quos rebelles hic devicisse. Caeterum paulo ante Normannorum adventum, unicum Angliae munimentum habitum fuit, eoque nomine Guilielmus Normannus Haroldum iureiurando adegit ut hoc castrum cum puteo sibi in manus traderet cum regnum affectaret, compositisque Londini rebus nihil prius habuit quam hoc communire, nobilibus latifundia in Cantio assignare ea lege ut praesto cum certa militum manu ad hoc propugnandum forent, quod nunc tamen annua pecunia redimitur. Cum enim Hubertus de Burgo constitutus erat constabularius huius castri, verbis antiqui scriptoris utor, Ille perpendens quod non esset tutum pro castro quolibet mense habere novos custodes ad wardam, procurabat per assensum regis et omnum militum quod quilibet miles mitteret pro warda unius mensis decem solidos, et quod inde stipendiarentur certi homines electi et iurati, tam milites quam pedites, ad castrum custodiendum. Fertur Philippum Augustum Galiae regem dixisse, cum Lodovicus filius res novas in Anglia moliretur urbesque quasdam coepisset, ne in Anglia filius habet ubi vel pedem ponat, si Doverense castrum in potestatem non redegerit, utique quod totius Angliae munitissimum et Gallo opportunissimum. In altera rupe, quae est e regione et aequato fere iugo, aedificii cuiusdam perantiqui supersunt reliquiae. Quidam, nescio qua persuasus ratione, Caesaris Aram dixit, sed Ioannes Twinus Cantuariensis, senex erudius qui adolescens illud magna ex parte integrum vidit, Pharum fuisse mihi affirmavit, quae nocturno navium cursui ignes ostenderet. Cuiusmodi alter ex adverso ad Bononiam Galliae extitit a Romanis posita, et longo post tempore a Carolo Magno restaurata (ut testatur Regino, apud quem corrupte Phanum pro Pharum legitur), quae nunc Gallis Tour d’ Order, Anglis The old man of Bullen vocatur. Sub hac rupe patrum memoria Henricus Octavus rex potentissimus maximo labore et infinitis impensis, defixis in ipso mari trabibus ingentibus, stilis colligatis, arborum saxorumque cumulo iniecto molem seu pilam, nos The Peere vocamus, eduxit, qua tutius naves subsisterent. Sed optimi regis studium inhorrescentis oceani furor cito devicit, operisque compages crebris fluctibus verberata se laxavit. Ad quam instaurandam regina Elizabetha magna pecuniae vim erogavit, et parlamentaria authoritas singulis Anglorum navibus quae merces exportant et important vectigal in septennium imposuit.
31. Haec ora maritima ab Europae continente freto disiungitur ubi maria terram perfodisse credunt nonnulli. Solinus Fretum Gallicum appellat, Tacitus et Ammianus Fretum oceani et Oceanum fretalem Gratius poeta Freta Morinum dubio refluentia ponto, Belgae Debofden a duobus promontoriis, nos The Strait of Calleis, Galli Pas de Callais. Hic enim locus est, ut inquit nostri temporis poeta,

gemini qua ianua ponti
Faucibus angustis lateque frementibus undis
Gallorum Anglorumque vetat concurrere terras.

Horrendis, ut vere inquit Marcellinus, hoc fretum attolitur aestibus, rursusque in speciem complanatur camporum, bis inter duos lunae exortus affluens, bisque remeans. Attollente enim se luna ad meridianum et sub horizonte in opposito iam demersa, supra modum hic intumescit oceanus, et immensa aquarum moles tanto cum murmure in littora irruit, ut non sine causa ille dixerit Rhutupinaque littora fervent. Et oceanum barbaris fluctibus frementem dixerit D. Paulinus ubi loquitur de terra Morinorum quam orbis extremum vocat.
32. Oboriatur hic disquisitio homine erudito qui ingenio et otio abundat non indigna, an ubi hoc fretum iam Galliam et Britanniam interluit isthmus fuerit, quae olim regiones illas coniunxit et postea vel diluvio universali, vel fluctibus irruentibus, vel terrae motu dirupta aquas pervias admiserit. Equidem orbis terrarum faciem tum diluvio tum longo aevi vetustate et aliis de causis fuisse variatam; utque insulas terrae motu vel subducentibus se aquis terris adiunctas fuisse nemo dubitet, ita etiam terrae motu et irruentibus undis a continenti insulas fuisse avulsas ex authoribus fide dignissimis certo est certius. Unde Pythagoras apud Ovidium,

Vidi ego quod quondam fuerat solidissima tellus
Esse fretum; vidi factas ex aequore terras.

Strabo enim ex rebus praeteritis futuras coniciens, isthmos et perfossas et perfodiendas conclusit. Vides, inquit Seneca, totas regiones a suis sedibus revelli, et trans mare iacere quod in confinio fuerat; vides et urbium fieri gentiumque discidium, cum pars natura concitata est de se, vel aliquod mare ingens spiritus impegit, quorum mira, ut ex toto, vis est. Quamvis enim parte saeviat, mundi tamen viribus saevit. Sic et Hispanias a contextu Africae mare eripuit. Sic hac inundatione quam poetarum maximi celebrarunt ab Italia Sicilia resecta est. Unde Virgilius:

Haec loca quondam et vasta convulsa ruina
(Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret, venit medio vi pontus et undis,
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
Littore diductas angusto interluit aestu.

Plinius item docet Cyprum e Syria, Euboeam a Boetia, Besbicum a Bithinia, cum partes essent continentis, fuisse abruptas. At Britanniam ita a continenti avulsam fuisse nemo veterum dixerit; innuunt tantum illi Virgilii et Claudiani versiculi cum Servii coniectura, quos in ipso huius operis limine protulimus. Opinantur autem Dominicus Marius Niger et Ioannes Twinus vir eruditissimus, et quisquis ille fuerit qui hos de Sicilia versus ad Britanniam distorsit:

Britannia quondam
Gallorum pars una fuit, sed pontus et astus
Mutavere situm, rupit confinia Nereus
Victor, et abscissos interluit aequore montes.

33. Cum igitur hac in parte ex certa scriptorum authoritate firmamentum sit nullum, viri eruditi similitudines in eiusmodi fretis comparando ad veritatem indagandam haec et huiusmodi pensiculate perpendenda proponunt:

An eadem sit utroque in littore terrae natura. Quae hic sane reperitur, utrumque littus rupibus eminentibus eadem quasi materia et colore qua angustissimum est consurgit, ut perruptae videatur.

Quanta sit freti latitudo. Certe ipsae angustiae non multo magis patent quam vel fretum Gaditanum aut Siculum, scilicet XXIIII milliaria, ut primo intuenti reciprocantibus, utrinque fluctibus insanientis oceani terras direptas fuisse suspiceris. Nam terrae motibus subsedisse vix audeo suspicari, cum terraemotibus haec nostra septentrionalis plaga admodum raris, nec illis unquam magnis conquassetur.

Quanta sit profunditas. Ut Sicilum fretum LXXX passuum, ita hoc nostrum vix XXV orgyarum profunditatem excedit, cum utrinque mare sit multo profundius.

Cuiusmodi sit fundus, arenosus, grumosus, limosus, et an arenarum pulvini in freto passim iaceant. Nullos autem iacere preter unum eundemque in medio canali a nautis accepi, qui descrescente aestu vix tribus orgyiis altus.

Postremo an aliquis in alterutro littore locus nomen habeat in antiqua lingua de deruptione, avulsione, separatione vel huiusmodi, ut Rhegium ad fretum Siculum a Graeco ῥήγνυμι, i. e. rumpo, nomen habet, quod eo loci undarum impetu Sicilia ab Italia fuerit dirupta. Nullus autem mihi cogitanti occurit nisi Vitsan in littore Gallico nomen habere quis autemet a gwith, quod divortium lingua Britannica significat.

34. Qui Britanniam Galliae fuisse continentem post diluvium illud universale volunt, ex lupos qui apud nos olim, ut hodie in Scotia et Hibernia frequentes, argumentantur. Qui, inquiunt, in insulis esse poterant cum cuncta quae non erant in arca deleta fuerunt animalia, nisi longo post tempore terra fuisset pervia et insulae nullae. Beatum Augustinum exercuit haec quaestio, ad quam illi, lupi et caetera animalia possunt credi ad insulas natando transisse, sed proximas (ut cervi quotannis e Italia in Siciliam pabuli gratia). Sunt autem quaedam tam longe posita a continentibus terris ut ad eas nulla videtur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum adduxerunt, a venandi studio fieri potuisse incredibile non est, quam vis iussu Dei sive permissu, etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si vero e terra exorta sunt secundum originem primam, quando dixit Deus producat terra animam vivam, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum variarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis quo transire non possunt multa animalia terra produxit. Haec ille, nec aliquid perfectius politiusque hac in re quis proferre possit. Mihi proposuisse sufficiat, lector perpendat. Qui maxime perspiciat in hac re quid est verissimum, mihi sane et sagax et perspicax habebitur.
35. Ex adverso in continente consederunt Morini, sic antiqua Celtarum lingua dicti quasi maritimi sive maris accolae. Eorum regio nunc Conte de Guines et Conte de Bolenois dicitur, duosque olim nominatissimos habuit locos, Gessoriacum et Itium, id Caesar commodissimum e Gallia in Britanniam esse traiectum prodidit, plurimique fuisse credunt quod nunc Callais vocant, sed magnus ille et eruditus Hospitalius Galliae cancellarius, rei antiquariae peritissimus, asserit Caletum minime vetustum esse, tantumque viculum fuisse cuiusmodi Galli burgados vocant, priusquam Philippus comes Bononiensis moenibus incinxerit non multis ante annis quam Angli expugnaverint. Nec uspiam legas aliquos inde in Britanniam solvisse ante illa tempora. Itium igitur alibi quaerendum existimo, ad Vitsan scilicet, inferius prope Blacness quod nos Whitsan vocamus, verbo ab Itio non abludente. Huc enim omnes ex hac insula transmisisse et inde in eadem solvisse ex historiis nostris observamus, usque adeo ut Ludovicus Iunior rex Franciae cum Thomam Cantuariensem religiosa peregrinatione inviseret apud sanctum illum demisissime supplex intercessit ut inter Vitsan et Dover nemo naufragio periret, quasi hinc inde eo tempore commodissimus fuerit traiectus, nec alibi sane hoc fretum magis coarctatur, quamvis existimandum sit navigantes in transmittendo non navigationis compendium sed portuum opportunitatem utroque in littore spectasse. Sic quamvis fretum angustissimum sit inter Blacness Galliae et The Nesse Angliae, nunc tamen traiiciunt inter Dubrin et Caletum, superioribus seculis priusquam obstrueretur portus Visan, inter illum et Dubrin, antea vero inter Rhutupias et Gessoriacum, unde Claudius imperator et alii quos dixi duces in Britanniam transmiserunt. Gessoriacum hoc Plinius portum Morinorum Britannicum vocare videtur, fortasse ob traiectum inde in Britanniam; Ptolomaeus, apud quem in locum Itii prorepsit, Gessoriacum navale, qua etiam significatione Britanni Bowling Long vocitant. Nam Gessoriacum fuisse maritimum illud opidum quod Ammonianus Bononiam, Galli Bolongue, Belgae Beunen, nos Bolan vocamus, asseverantur contra Boethium Scoticum et Turnebum affirmarim, cum ex B. Rhenani authoritate, qui tabulam militarem antiquam vidit in qua scriptum Gessoriacum, quod nunc Boninia, tum itineraria ratione, quae exacte respondet distantiae quam inter Ambianos et Gessoriacum interposuit Antoninus. Sed quod instar omnium est, pyraticam Carausii factionem, quam Gessoriacensibus muris inclusam et captam retulit Panegyrcus Constantino A dictus, alter Constantinum Maximum eius filium ad Bononiam fuisse devictam commemorat, ut Bononia et Gessoriacum sit necessario unum idemque opidum, vetustiusque nomen sub eo tempore exolevisse videatur. Nec enim iudicandum est tantos authores ad tantos principes in huius loci notatione (recenti tum memoria) aberravisse. Sed quid mihi cum Gallia? Certe horum memoriam libentius usurpavi quod maiorum nostrorum virtus saepissime hac in ora emicuit, qui Caletum et Bononiam Gallis extorserunt, quorum hanc supplicanti Gallo post octennium pacta pecunia reddiderunt, illud vero annos CCXII, Gallo fremente, tenuerunt. Nunc ad Britanniam secundo aestu revehamur.
36. A Dubri cautes ex creta veluti serie cohaerentes per V miliaria perpetuum habent dorsum usque ad Folkstone, quod olim floruisse Romanorum numismata quotidie inventa persuadent, quo autem nomine incertum. Ex illis turribus fuisse probabile est quas Romani ad Saxones arcendos (Theodosio iuniore regnante) per intervalla (ut inquit Gildas) ad meridianam Britanniae plagam in littore collocarunt, Anglo-Saxonibus religionis nomine celebre fuit a monasterio quod Eanswida Eadbaldi regis Cantii filia virginibus consecravit. Nunc vero viculus est, eiusque partem maximam abrasit oceanus. Baronia tamen fuit familiae de Abrincis, a quibus ad Hamonem de Crevequer et per eius filiam ad Ioannem de Sandewico, cuius e Ioanne filo neptis Iuliana eandem Ioanni de Segravio in dotem attulit.
37. Conversa inde ad occasum littorum fronte, prope Saltwood castrum Cantuariensium episcoporum quod Guilielmus Courtnaeus archiepiscopus Cantuariensis adauxit, et Osterhanger, ubi Edwardus baro Poinings prole illegitima foecundus splendida inchoavit aedificia. Ad quartum miliare Hith sedet, e quinque portubus unus, unde et illud nomen assumpsit quod Saxonibus portum sive stationem sonat, licet nunc vix illud nomen ob arenas accumulatas tueatur, quibus mare longius excluditur. Nec tamen ita diu est ex quo primum emicuit, ex occasu scilicet Westhythi. Opidulum illud est ad occasum vicinum, portusque fuit donec hinc se mare proavorum memoria submoverit. Originem autem, ut et Westhithum, Limo debuit viculo adiacenti, qui olim celeberrimus erat portus donec arenae quas mare evomit obstruxissent. Antoninus et Notitiarum Liber Portum Lemanis vocarunt, Ptolemaeus Λεμήν, quod cum apud Graecos significativum sit, librarii ut viderentur defectum supplere Καινὸς Λιμήν  scripserunt, Latinique interpretantes Novum Portum converterunt, cum loci nomen Limen vel Liman fuerit, ut hodie Lime. Stationem hic sub comite littoris Saxonici praepositus numeri Turnacensium habuit. Viaque hinc militaris saxis constrata ad Cantuariam pertingit, quam Romanorum fuisse opus facile diiudices, uti etiam castrum proxime vicinum (Stutfall vocant), quod in deiectu collis decem quasi iugera inclusit, moeniumque reliquiae supersunt Britannicis lateribus, silicibus, calceque cum arena et grimis intrita sic compactae ut nec dum vetustati cesserint. Nunc vero licet portus non sit, dignitatis tamen pristinae umbram non tenuem retinet: guardianus enim portuum hic ad Shipway solemne iniit iusiurandum ubi primum magistratum init, et hic de caussis inter portuum incolas statis diebus agi solebat.
38. Nonnulli existimarunt magnum flumen hoc in loco se exonerasse, quod unus et alter scriptor de Lemano fluvio et Lemanis ostio meminerint, ad quod Danica classis anno salutis DCCCXCII appulsa fuerit. Sed falsos eos in loci descriptione opinor, tum quod nullus hic fluvius nisi tenuis admodum, qui statim despectus emoritur, tum quod Huntingdonensis archidiaconus expressae fidei author illam classem ad Lemanam portum appulsam scribant, nec verbum de flumine habeat. Nisi quis sentiat (quocum ego sentire non ausim) Rother flumen, qui sub Rhie oceano commiscetur, hac defluxisse, cursumque paulatim immutasse cum campestris illa planities Rumney Marsh terrae accresceret. Haec enim campestris regiuncula, quae a Lemani XIIII millia in longitudine, VIII latitudine, occupat numeratque opida duo, paroecias XIX, iugera plus minus 44200 luxurianti viriditate saginandis pecoribus aptissima, maris beneficio terrae paulatim accrevit. Unde maris donum appellare non immerito possim, proinde ac Aegyptum fluminis Nili donum vocarit Herodotus, et vir perquam eruditus Hollandiae pascuae Boreae et Rheni dona dixerit. Mare namque ut paria faceret, quod alibi hac in ora hauserit hic reddidit vel recedendo vel limum subinde apponendo, ut nonnulla loca quae avorum memoria mari incubuerint, uno et altero milliari a mari iam disiungantur. Quanta sit soli ubertas, quam numerosa armenta pascat, quae huc saginanda ex ultimis Angliae partibus mittantur, quanta arte aggeribus contra oceani insultus communiatur, non facile credat qui non propius conspexerit. Ut melius etiam administretur, rex Edwardus IIII constituit ut corpus esset incorporatum ex balivo, iuratis et communitate. Saxonico saeculo huius incolae merscware, viri palustres, dicti erant et nominis sane significatio cum loci natura optime convenit. Nec ego Aethelwerdum antiquum scriptorem capio cum prodit Cinulphum Merciorum regem vastasse Cantium et regionem quae Merse-warum dicitur. Et alibi, Herbythum ducem a Danis in loco Mersewarum truncatum fuisse, si hanc ipsam palustrem regiunculam non innuerit. Romne sive Romeney, et olim Romenal, quod e nomine Romanorum opus fuisse coniectant nonnulli, huius tractus praecipuum est opidum, et e numero quinque portuum cuius membra censentur Vetus Romeny et Lid, quae iunctim quinque naves bellicas, ea qua ante diximus forma, apparare tenentur. Sedet aeditiori tumulo e glarea et sabulo, portumque ad occasum habuit satis capacem et ad plerosque ventos commodum, priusquam mare se subduxisset incolae, ut est in regis Guilielmi Primi libro, fuerunt quieti pro servitio maris ab omni consuetudine praeter latrocinium, pacem fractam et foristell. Floruitque tunc temporis inprimis, in custodias enim XII erat divisum, quinque habet ecclesias parochiales, prioratum et nosocomium. Verum regnante Edwardo Primo, cum oceanus ventorum violentia exasperatus hunc tractum operuisset, lateque hominum, pecorum, aedificiorumque stragem dedisset, et Promhill viculo frequenti pessundato, etiam Rother, qui hic prius se in oceanum exoneravit, alveo emovit ostiumque obstruxit, novo in mare aditu compendio per Rhiam aperto, ita ut sensim hoc opidum deseruerit quod iam inde decrevit et pristinae frequentiae et dignitatis multum amisit.
39. Sub hoc, terra in ortum evecta longius procurrit (nesse quasi nasum vocamus), cui insidet Lid satis frequens, quo incolae de Promhill post illam inundationem commigrarunt. Et in ipso extremo promontorio quod Dengenesse vocant, ubi nihil nisi glarea et scrupi, lices aculeatis suis foliis perpetuo virentibus in formam sylvae humilis per mille passus et ultra laetissime proveniunt. Inter scrupos autem illos prope Stone End, cumulus maiorum lapidum conspicitur quem vicini tumulum Sanctorum Crispini et Crispiniani esse vocant, quos in hoc littus naufragio evectos et in coelestem patriam hic evocatos perhibent. Inde se reducens recta in occasum littus fertur pisorum inter scrupos ferax, quae racematim numerosa congerie sua sponte succrescunt, et parum a pisis campestribus sapore differunt, ad Rotheri usque ostium procurrit, quo alicubi a Southsexia Cantium disterminatur.
40. Huius decursum a Southsexiae parte superius paucis persequuti sumus. A Cantii parte Newenden habet, quod fuisse portum illum diu quaesitum quem Notitiarum Liber Anderidam, Britanni Caer Andred, Saxones Andredscaester nuncuparunt fere persuadeor, primum quod incolae vetustissimum fuisse opidum et portum assevant, deinde quod ad Andredswald sylvam, cui nomen fecit, situm habeat, postremo quod Brittenden, i. e. Britannorum Vallem, Saxones dixisse videantur (uti etiam Segontium, de quo antea), unde Selbrittenden toti centuriae adiacenti nomen. Romani, ut hanc oram contra Saxones piratas tuerentur, numerum Abulcorum cum eorum praefecto hic statuerunt. Postea tamen Saxonum furore penitus deletum concidit. Hengistus enim, cum Britannos e Cantio omnino exturbare in animo haberet, maximique sua interesse existimaret si maioribus copiis turmas adaugeret, Aellam e Germania cum magna Saxonum manu evocavit. Qui dum magno impetu Anderidam hanc oppugnaret, Britanni e sylva proxima insidiantes ita eum exagitarunt ut cum tandem post multas ultro citroque illates clades, partitis copiis, et Britannos in sylvis fudisset, eodemque tempore in opidum irrupisset, ita ad vindictam barbari animus exarsit ut occisis incolis funditus everterit. Locus vero desolatus multis post saeculis transeuntibus (ut inquit Huntingdonensis) ostendebatur, donec sub Edwardo Primo fratres Carmelitae e Carmelo Palestinae recens profecti, qui solitaria quaerebant loca, hic monasteriolum ex impensis Thomae Alburgeri militis posuerint, opidumque statim enatum, quod ratione veteris opidi diruti, Newenden, id est,, Novum in valle opidum, dici coepit. Rother flumen inferius dispertitis aquis insulam Oxney gramine luxuriantem amplectitur, et prope ostium Apuldore habet, ubi piratica Danorum et Normannorum colluvies, quae sub Hastingo Gallica littora infestaverat, praediis onusta terram conscendit, castrumque erexit, quos tamen Aelfredi regis virtus ad pacis conditiones compulit.
Iuxta in sylvestri regione sunt Cranbroke, Tenterden, Benenden, et alia vicina opida, in quibus lanificii sive rei pannariae laus inprimis floruit iam inde ab Edwardi III temporibus, qui propositis praemiis et plurimis concessis immunitatibus Belgas in Angliam anno regni suo decimo evocavit, uti nostros artem illam panni lanei contexendi edocerent, quae hodie inter reipublicae nostrae columina merito numeratur.
41. Nunc ut Cantii comites suo ordine percenseam (omissis Saxonibus Godwino et aliis, qui non haereditarii sed officiarii comites erant), Odo uterinus Guilielmi Primi frater primus habetur e Normannico sanguine Cantii comes, simulque Baiocensis episcopus, vir ingenio pravo turbidoque, et rebus novandis semper intento, unde post gravissimam quam concitarat seditionem suis sedibus et fortunis in Anglia a nepote Guilielmo Rufo eiectus. Deinde cum Stephanus Angliae usufructuarius bellicos homines beneficiis suis astringeret, Guilielmum Iprensem Flandrum eo honore exornavit qui violentus Cantii incubator, ut Fitz-Stephanus vocat, cum lachrimis emigrare ab Henrico Secundo coactus. Henrici etiam II filius, quem in regem pater coronaverat, eadem de caussa Philippo Flandriae comiti Cantii etiam titulum adiunxit cum res novas in patrem moliretur, sed hic tantum titulo et promisso tenus Cantii comes erat. Ut enim habet Gervasius Dorobernesis, Comes Flandriae Philippus suum pro posse spospondit auxilium iuveni regi, faciens homagium cum iuramento. Cui pro servitio suo promisit rex cum toto Cantio 1000 librarum reditus, castellum quoque de Roffa cum castello de Dovoria. Non longo post tempore Hubertus de Burgo optime de republica meritus suo quasi merito eundem honorem ab Henrico III accepti, vir patriae vere amans, et qui omnia officia quae a cive optimo patria exigere possit inter medias adversantis fortunae procellas cumulate praestitit; honore tamen exutus diem obiit, iacuitque hic titulus usque ad Edwardi II tempora. Ille enim fratri suo iuniori Edmundo de Woodstock contuilit, qui nepotis sui Edwardi III tutor falsae et iniquae invidiae tempestatem subiit, securi percussus quod in fratrem depositum fraternum animum nunquam obscure tulerit, et illum iam e medio sublatum (quod tamen illi omnino ignotum) e custodia liberare cogitaverit. Filii tamen duo Edmundus et Ioannes successerunt suo ordine, quibus sine sobole mortuis, hunc honorem eorum soror, ob venustatem dicta the faire maide of Kent, superstes in equestrem Holandorum familiam transtulit. Thomas enim Holand eius maritus dictus erat Cantii comes, quem eo honore sequutus est Thomas eius filius, qui obiit anno vicesimo Richardi Secundi, cui successerunt bini eius filii, Thomas qui dux Surriae creatus statimque dum res novas in regem Henricum Quartum moliretur obtruncatus, et post eum Edmundus qui Angliae archithallassus, dum Fanum Brioci in Britannia Armorica oppugnaret, accepto vulnere anno salutis MCCCCVIII occubuit. In his cum haec dignitas exacta periodo intercidisset, patrimonio inter sorores diviso, rex Edwardus IIII primum Guilielmum Nevill dominum de Fauconberg, eoque extincto Edmundum Grey dominum de Hastinges, Weisford et Ruthyn Cantiani comitis titulo adauxit, qui Georgium filium successorem habit. Ille ex Anna Widevile coniuge prima Richardum comitem Cantii progenuit, qui sine sobole diem clausit cum haereditatem profudisset; ex secunda autem uxore Catharina filia Guilielmi Herberti comitis Penbrochiae Henricum Grey equitem suscepit, cuius e filio Henrico nepos Reginaldus in comitem Cantii a regina Elizabetha anno MDLXXII erectus erat. Illique sine prole defuncto Henricus eius frater successit omnibus verae nobilitatis ornamentis vir longe honoratissimus.
Habet haec provincia paroecias 398.

Perge ad Glocestershire