Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

DOBUNI

EGIONES quae hinc oceanum Britannicum, illinc Sabrinianum fretum et Tamisim fluvium interiacent obambulavimus omnes. Nunc reliquas instituto ordine perlustremus et, transmisso flumine, ad Tamisis fontes Sabrinaeve aestuarium revecti Dobunos videamus, qui olim, ubi nunc Glocestershire et Oxfordshire, habitarunt. Horum nomen factum a duffen Britannica dictione credimus, quod maxima ea parte loca iacentia et depressa sub collibus insidebant, unde in universos nomen transiit, et ab eiusmodi sane situ Bathieia in Troade, Catabathmos in Africa, Deepdale in Britannia nomina acceperunt, Hoc ut credam, faciius a me impetravi cum videam Dionem hos populos eadem plane significatione Bodunnos dixisse, si literae non transponantur. Bodo enim vel bodum profundum antiqua Gallorum lingua (quam eandem cum Britannica fuisse demonstravimus) significare author est Plinius, unde Bodincomagus urbs, ut habet ille, ubi maxima Padi altitudo, Bodiontii populi qui vallem profundam, nunc Val de Fontenay, ad Lemanum lacum incoluerunt, ut Bodotriam profundissimum in Britannia aestuarium tacitus praetermittam. De his Bodunis nihil e prisca memoria legendo erui nisi A. Plautium propraetorem in Britanniam a Claudio missum horum partem accepisse, qui Cattuellanis parebant (finitimam enim illi regionem tenuerunt), praesidiumque circiter annum a Christo nato quintum et quadragesimum imposuisse, ut Dio prodidit.
Caeterum cum Saxones rerum in Britannia potirentur, Dobunorum nomine extincto, pars horum et circumvicini novo Germanico nomine Wiccii vocabantur, unde tamen (nisi cum bona lectoris venia) coniectare vix ausim. Si vero wic Saxonibus fluminus sinum sinat, et Vignones Germaniae populi sic dicantur quod maris et fluviorum sinus accolerunt (hoc enim asseverat B. Rhenanus), minime absurdum erit si inde Wiccios nostros deducerem, qui Sabrinae ostium, quod admodum sinuosum, circumcoluere.

GLOCESTERSHIRE

LOCESTERSHIRE, Saxonice Gleavcesterschyre, quae primaria Dobunorum sedes erat, ob occasu Monumethensem et Herefordensem comitatum, a septentrione Wigorniensem, ab ortu Oxoniensem et Warwicensem, a meridie Wiltoniensem necnon et Somersettensem spectat. Regio amoena et fertilis, ab ortu aestivo in occasum brumalem porrecta. Orientalior pars collibus exsurgens Cotteswold vocatur. Media in fertilissimam subsidet planitiem, Sabrinaque nobilissimo flumine, qui glebis quasi vim vitalem infundit, irrigatur. Occidentalior pars trans Sabrinam tota sylvis obumbratur. Sed quid ego haec? Hunc mihi laborem sublevabit Guilielmus Malmeburiensis, qui pleno ore hanc regionem laudat et describit. Eius igitur verba ex libro De Pontificibus accipe. A primaria civitate regio Vallis Glocestriae dicitur, terra omnis frugum opima, fructuum ferax, hic sola naturae gratia, illa culturae solertia, ut quemvis taediosum per socordiam provocet ad laboris illecebram, ubi centuplicato foenore responsiva sit copia. Cernas tramites publicos vestitos pomiferis arboribus, non insitivae manus industria sed ipsius humi natura. Ipsa se terra sponte subrigit in fructus, eosque sapore et specie plurimum caeteris praestantes, quorum plures ante annum marcescere nesciunt, ut dominis usque ad novos successores praestent officium. Regio plusquam alia Angliae provincia vinearum frequentia densior, proventu uberior, sapore iucundior. Vina ipsa bibentium ora non tristi torquent acredine, quippe quae parum debeant Gallicis dulcedine. Villae innumerabiles, ecclesiae praestantes, vici frequentes. Quibus omnibus accedit ad gloriam fluvius Sabrina, quo nullus in hac terra alveo latior, gurgite rapacior, amne piscosior. In eo quotidianus aquarum furor, quem vel voraginem vel vertiginem undarum dicam nescio. Fundo ab imo verrens arenas et conglobans in cumulum cum impetu venit, nec ultra quam ad pontem pertendit. Nonnunquam etiam ripas transcendit, et, magna parte circuita, terrae victor regreditur. Infoelix navis si quam a latere attigerit. Nautae gnari cum vident illam higram (sic Anglice vocant) venire, navem obvertunt et per medium secantes violentiam eius eludunt.
2. Quod vero de centuplicato terre foenore dicit a veritate multum abest, nec tamen ego cum querulis illis et desidiosis agricolis quos perstringit Columella, solum nimia prioris aevi ubertate defatigatum et effoetum existimarim. Hinc tamen, ut alia taceam, non est cur miremur tot loca in hac regione a vinetis vineyards vocari, cum vinum protulerit, et certe ex incolarum potius socordia quam coeli intemperie videatur quod hodie nullum ferat. Cur vero alicubi in hoc comitatu (ut in statutis nostris legitur) privata consuetudine, quae in legem invaluit, damnatorum patrimonia regi sollummodo in annum et diem cedant, eoque tempore exacto, contra quam in reliqua fit Anglia, proximis haeredibus, viderint politici, nec enim nostri instituti est inquirere. Nunc tres quas dixi partes suo ordine perlustremus.
3. Occidentalior pars trans Sabrinam (quam Silures olim tenuerunt) ad Vagam sive Wye flumen, Walliae et Angliae limitem, tota profundis sylvis occupatur. Deane Forest hodie nos vocamus, Latinorum alii Sylvam Danicam a Danis, alii cum Giraldo Danubiae Sylvam. Ego vero, si a Deane opidulo adiuncto hoc nomen factum non fuerit truncato vocabulo, Deane ab Arden dictam suspicarer. Qua dictione et Galli et Britanni pro sylva olim usi videantur, cum duae longe maximae sylvae, altera in Gallia Belgica, altera apud nos in agro Warwicensi, uno eodemque nomine Arden appellentur. Saltus enim hic erat longe densissimus, et superioribus saeculis itinerum anfractibus et umbrarum horrore ita opacus et formidolosus ut incolas ferociores et ad latrocinandum audaciores reddiderit. Regnante enim Henrico VI ita Sabrinam latrociniis oppresserunt ut ad eos coercendos leges parlamentaria authoritate latae fuerint. Verum ex quo opulentae ferri venae hic fuerint repertae, sylvae illae condensae paulatim rarescere inceperunt. In hoc saltu ad flumen satis antiquae memoriae fuerunt Tudenham et Wollaston, quas Gualterus et Rogerus fratres Gisleberti de Clare circum annum MCLX Wallis extorserunt, et his contiguum Lidney, ubi Guilielmus Winter viceadmirallus Angliae et eques auratus celeberrimus aedes extruxit elegantes. Sed antiquissimae memoriae est Abone sive Avone ab Antonino memoratum, quod prisco illo nomine non omnino viduatum Aventon hodie dicitur, viculus sane exiguus sed qui exacte ad IX milliaria, ut ille notat, a Venta Sylvarum sive Caer Went Sabrinae adsidet. Cumque avon flumen Britannis denotet, non absonum erit si a flumine sic dictum putemus. Eadem enim plane significatione, ut alia omittam, nos Waterton, Bourne et Riverton, Latini Aquinum et Fluentium habuerunt. Eoque magis hoc nomen a flumine inditum iudico quod ad hunc locum flumen traiicere solebant, unde opidum e regione oppositum eidem Antonino Traiectus dicitur, sed corrupto proculdubio numero. Milliaria enim IX inter Traiectum et Avone interponit, cum flumen vix II milliaria pateat. Intercidisse vero vel potius in viculum abiise tum videatur, vel cum inferius traiicere inciperent, vel cum Athelstanus Britannos Wallenses hinc exturbaret. Ille enim primus ultra Vagum sibe Wye flumen (teste Malmesburiensi) eos submovit. cumque ante eius tempora Sabrina Anglos et Wallos sive Cambros disterminaret, ille Vagam limitem constituit, unde Nechamus noster,

Inde vagos Vaga Cambrenses, hinc respicit Anglos.

4. Haud procul a Vaga inter nemorosa avia Breulais castrum plusquam semirutum cernitur, Mahelis natu minimi filii Milonis comitis Herefordiae fato insigne. Ibi enim avida eius consilia, efferam crudelitatem et alieno imminentem avaritiam (his nominibus male apud scriptores audit) ultio divina assequuta est. Nam, ut Giraldus scripsit, a Gualtero de Clifford in hoc castro hospitio susceptus, aedibus deflagrantibus, lapide a turre summa in caput impacto animam exhalavit.
Nec
aliud est in hoc saltuoso loco quod adnotem, nisi Herbertum qui sororem Mahelis illius Herefordiae comitis duxerat uxorio iure dominum de Deane dictum fuisse, a quo originem repetit inclyta illa Herbertorum familia e qua domini de Blanleveny et recentiori aevo Herberti Huntingdoniae et Penbrochiae comites et alii. Unde etiam (si domino Powello in historia Cambrica credamus) oriundus est Antonius Fitz Herbert, quem iurisconsultorum fuisse consultissimum, et placitorum tribunal, e quo aliquandiu ius dixit, et elaboratissimi de iure nostro municipali libri aediti contestantur. Sed illum ex equestri Fitz-Herbertorum stirpe in comitatu Derbiensi ortum esse alii, et quidem verius si quid ego video, deduxerunt.
5. Sabrina flumen, Haffren Britanni vocant, cum longum iter angustiori alveo confecerit, ubi primum hunc agrum ingreditur Avonam flumen aliumque rivulum ab oriente excipit, quibus intersidet Tewkesbury, Saxonice Theocsbury, alii Theoci Curia a Theoco qui heremeticam ibi vitam duxit denominatum. Amplum et elegans opidum, tribus pontibus ad tria flumina pervium, laneis pannis conficiendis et sinapi quod acrimonia plenum altissime penetret celebre, sed celeberrimum quondam monasterio antiquo quod Odo et Dodo fratres fundaverunt anno DCCXV ubi aulam prius habuerunt, ut testati sunt hac inscriptione:

HANC AULAM REGIAM DODO DUX CONSECRARI FECIT IN ECCLESIAM

Quod longo tempore et hostili furore evictum restauravit Robertus Fitz-Haimon Normannus, pio sane consilio, ut pro parte sua resarciret damnum quod Baiocensis in Normannica ecclesia tulerat, quam eius liberandi caussa ignibus iniectis absumpserat rex Henricus Primus, poenitentiaque ductus reaedificavit. Non facile, inquit Malmesburiensis, memoratu quantum hoc monasterium exaltavit Robertus Fitz-Haimon, ubi et aedificiorum decor rapuit adventantium oculos et monachorum charitas allexit animos. In hoc ipse et successores eius Glocestriae comites fuere sepulti, qui castrum suum de Holmes dictum in proximo habuerunt, quod nunc fere evanuit. Nec minus famae accedit ex praelio Lancastriensi familiae funesto, in quo anno MCCCLXXI Lancastrensium plurimi caesi, plures capti et obtruncati, eorum res ita accisa spesque attenuata, sublato Edwardo regis Henrici VI filiolo unico, cum indignissime cerebrum hic dispersum, ut iam inde contra Edwardum IIII signa non extulerint. Unde de hoc opido Ioannes Lelandus:

Ampla foro et partis spoliis praeclara Theoci
Curia, Sabrina qua se commitit Avona
Fulget, nobilium sacrisque recondit in antris
Multorum cineres quondam inclyta corpora bello.

6. Inde Deorhirst, de quo Beda, Sabrinae impendet humiliori situ, unde magna damna perfert cum flumen ita insurgat ut se non capiat. Monasteriolum olim habuit, quod a Danis dirutum tandem revixit sub Edwardo Confessore, qui, ut in eius testamento legimus, Locum religiosum ad Deorhirst et eius regimen S. Dionysio prope Lutetiam assignavit. Paulo tamen post, ut inquit Malmesburiensis, Antiquitatis inane simulachrum erat. Huic mediamnis in Sabrina obiacet, Oleneag et Alney Saxonice, nunc The Eight, id est, Insula. Hinc celebris, quod cum assiduis praeliis et Angli et Dani comminuti fuissent, misso in compendium bello, utriusque gentis fata Edmundo Anglorum et Canuto Danorum regibus commissa fuerint, qui singulari certamine de summa imperii in hac insula depugnarunt. Sed post ancipitem aequo Marte pugnam, pax convenit et regnum inter eos disperitum, verum Edmundo statim neque sine suspicione veneni sublato, universam Angliam occupavit Danus.
7. Sinuoso volumine a Deorhirst defluit Sabrina, et statim se diffindens ut amnicam insulam viridisntibus pratis laetissima efficiat, primariam comitatus praeterfluit urbem, quam Antoninus Clevum et Glevum dixit, Britanni Caer Glovi, Saxones Gleavcester, nos Glocester, vulgus Latinorum Gloverniam, alii Claudiocestriam a Claudio imperatore, ut fabulantur qui sic denominaret, quum Genissam filiiam nuptiis hic Arvirago Britanno locasset. De quo Iuvenalis,

Regem aliquem capies, vel de temone Britanno
Excidit Arviragus
,

Quai alias se filias quam Claudiam, Antoniam et Octaviam ex tribus uxoribus tulisset, et Arviragus ea aetate innotuisset, cuius nomen Domitiani tempore vix primo exauditum. Sed valeant qui contabulatis mendaciis antiquitatem superstruunt. In Ninnii potius sententiam irem, qui a Glovo Vortigerni regis atavo denominatam scribit, nisi longo ante tempore Glevum ab Antonino dictum fuisset (quod et distantia a Corino et nomen comprobent). Sed uti Glaeavcester Saxonum a Glevo promanavit, ita Glevum analogice a Britannorum Gaer Glowi, quod a dictione glow profluxisse suspicor, quae Britannis pulchrum et splendidum sonat, uti Caer Glow sit idem quod Urbs Pulchra, qua etiam significatione Graeci suam Callipolim, Callidromon, Callistratia, et Anglia Brightstow, atque in hoc ipso agro Faire-ford, i. e. Vadum Pulcrum, &c. habuerunt. Exructa fit a Romanis et Silurum quasi cervicibus imposita, coloniaque eo deducta quae Colonia Glivum dicta. Vidimus enim fragmentum antiqui saxi in moenibus Bathoniae prope portam borealem sic inscriptum:

*DEC COLONIAE GLEV
VIXIT ANN. LXXXVI.

8. Urbs Sabrinae exporrecta imminet, qua flumine non alluitur murus firmissimus alicubi opponitur. Temporum numero et aedium descriptione sane est elegans. In australi parte castrum e saxo quadrato consurrexit, iam maxima ex parte plusquam caducum, Guilielmi Primi temporibus extructum, sedecemque domus eo loci (ut in censuali Angliae libro legimus), ad castrum construendum demolitae fuerunt. De quo litem Henrico Secundo Rogerum filium Milonis constabularii Glocestriae intentasse, fratremque eius Gualterum omni iure quod in hanc urbem et castrum habuit excidisse Robertus de Monte scripsit. Ceaulinus rex Occidentalium Saxonum primus Britannicis circa annum reparatae salutis DLXX vi et armis extorsit. In Merciorum potestatem postea cessit, sub quibus magno cum honore floruit, monasteriumque amplissimum Etheldredi Mercii permissu Osricus rex Northumbrorum virginibus posuit, quibus Kineburga, Eadburga et Eva Merciorum reginae successive praefuerunt. Edelfleda etiam illa clarissima Merciorum domina templo, in quo ipsa sita est, hanc urbem adornavit. Nec longo post tempore cum Danicis depraedatibus universa regio exhausta esset, virgines illae sacrae sunt eiectae et Dani (ut habet Athelwerdus author ille antiquus) attegias fixerunt in opido Glevucester vario ictu. Qua tempestate cum illa templa antiquoria subversa fuissent, Aldredus Eboracensis archiepiscopus et episcopus Wigorniensis monachis aliud (quod nunc principem locum obtinet, et decanum cum sex praebendariis habet) construxit. Verum illlud superioribus seculis novum decus accepit. Ioannes enim Hanley et Thomas Farley abbates capellam b. virginis addixerunt. Nicolas Morwent occidentale frontisipicium, quod sane pulcherrimum, e fundamentis erexit, Georgius Horton abbas borealem partem transversam, abbas Towcester claustrum nitidissimum, et abbas Sebrok campanile praecelsum adiunxit. Australe vero latus ex oblationibus populi ad sepulchrum regis Edwardi Secundi restauratum etiam fuit, qui hic sepultus monumento alabastrino, et non procul ab illo infelix Robertus Curt-hose Guilielmi Primi filius natu maximus dux Normanniae medio choro in tumulo ligneo. Supra chorum vero in fornice huius ecclesiae paries in semicirculum angulosum eo artificio construitur ut si quis admodum submissa voce ad unam eius partem loquatur, et alter applicet aurem ad aliam partem satis longe distantem, facillime unamquamque syllabam exaudiat. Guilielmo Primo regnante et antea ferro conflando cives praecipue operam dedisse videantur. Nec enim, ut est in libro Angliae censuali, aliud fere tributum quam quasdam ferri icras baculosque ferreos in usum classis regiae et pauculos mellis sextarios reges imperarunt. A Normannorum ingressu calamitates nonnullas pertulit, ab Edwardo Henrici III filio, dum bello baronico Anglia fumaret, direpta et deinde fortuito igne pene absumpta. Sed longa pace fovente, iam rediviva floret suabusque centuriis adiunctis comitatus factus qui comitatus civitatis Glocestriae nominatur. Episcopalique sede patrum memoria adauxit Henricus VIII, qua olim dignitate praeclarum fuisse asserit Galfredus Monumethensis, et assertendi fidem non derego cum Cluviensis episcopus inter Britannorum praesules connumeretur, quod nomen a Clevo vel Glow deductum coniecturae meae hanc Glevum esse Antonini quodammodo firmamentum subiungit.
Sabrina cum iam Glocestriam reliquerit divisasque aquas collegerit, alterno maris accessu recessuque plenior more saevientis pelagi exurgit, oceanumque crebro sinuosus flexu petit. Nihil vero in itinere visit quod memoria dignum, nisi qua Cam amniunculum recipit, Cam Bridge rusticanum viculum, cuius pontem quum ordine literatur, ut Aethelwerdus scribit, Dani cum opimis spoliis transmeassent, exceperunt illos gravi praelo Occidentales Saxones et Mercii in Wooddnesfeld, ubi tres eorum reguli ceciderunt, Heatsden, Cinvill, et Ingvar.
9. Eodem littore non multo inferius sedet Barkley, Saxonice Beorkenlau, castro munitissimo, maiore (quo summus est magistratus) et dominis suis baronibus de Barkeley antiquae nobilitatis notissimum, e quibus, regnante Henrico VII, Guilielmus baro Barkley fuit vicecomes Barkley, marcio Barkley, comes Nottinghamiae, et marescallus Angliae, sed cum nullam ille progenuit prolem, hi tituli una cum illo evanuerunt. Qua arte Godwinus Cantii comes vir ad faciendam iniuriam instructissimus in huius loci possessionem se miserit si intelligere velis, paucula haec ex Gualtero Mapaeo, qui ante annos CCCC floruit, legas, nec lectu sane indigna vidantur. Berklei prope Sabrinam est villa 500 librarum. Montalium erat monasterium, quibus abbatissa praefuit nobilis et formosa. Godwinus comes in dolo subtilis satis non ipsam sed sua cupiens, in transitu ei reliquit nepotem suum iuvenem elegantissima forma tanquam infirmum donec reverteretur, instruxitque ipsum iacentem ne convalesceret donec visitantes ipsum et ipsam et quacunque posset moniales fecisset de honestis onustas, et ut plenam valeret ab iis assequi iuvenis visitationes gratiam, anulos, et zonulas ei dedit ipse in fraude largienda. Is igitur voluptatis iter ultroneum libenter ingressus, quod facilis descensus Averni facile docetur, et in id quod sibi sapit sapienter desipit. Penes ipsum resident omnia fatuis optanda virginibus, pulchritudo deliciarum, divitiae, affabilitas, et solicitus est singulum locum habere. Diabolus Palladium igitur expulit, Venerem intulit, fecitque salvatoris et sanctorum ecclesiam execrabile pantheon et delubrum lupinar, et sic agnas convertit in lupas. Tumentibus igitur multarum uteris, iam relanguens et victus voluptatis evictor evolat, domino suo victrices aquilas mercede dignas iniquitatis illico refert. Ille regem impigre adit, abbatissam et suas praegnantes et omnibus prostitutas edocet, exploratoribus missis omnia probat. Berkleiam ipsis petit eiectis, et a domino suo accepit, uxori Guedae reliquit, sed quia de hoc manerio, sic habet liber censualis Angliae, pro destructione abbatiae aliquid comedere nolebat, emit pro illa Udecester, ut inde viveret donec ad Berklay maneret. Sic male parta mens bona semper aversatur. Quomodo rex Edwardus Secundus uxoribus artibus regno exutus in huius loci castro Adami episcopi Herefordensis scelerata versutia sit sublatus, qui haec verbula sine interpunctionibus, Edwardum occidere nolite timere bonum est, ut pro sensus varietate et illi caedem patrarent et ipse se commode excusaret, malim ab historicis petatis quam a me expectetis. Sub hoc Aven fluviolus mare subintrat, ad cuius fontes vix octo millia passuum a littore in collibus prope Alderley viculum lapides cochlearum et ostrearum specie enascuntur, quae sive viva aliquando fuerint animantia sive naturae ludicra quaerant philosophi naturae venatores. Fracastorius vero philosophorum aetate nostra coryphaeus animantia fuisse minime dubitat in mari enata et in montes undis delata. Montes enim a mari fuisse egestos affirmat, arena primum in tumulos coniecta mareque inundasse ubi nunc montes exurgunt, eodem recedente insulas et montes fuisse detectos. Sed haec extra curriculum.
10. Traiectus, cuius meminit Antoninus, e regione Abonis, ubi Sabrinae aestuarium traiicere solebant, olim erat, ut coniicimus ex nomine apud Oldbury, i. e., si interpreteris, Vetus Burgus, ut nos hodie ad Aust viculum paulo inferius. Hic Austclive olim vocabatur, clivus enim est confragosus et in magnam altitudinem aeditus. Memoria sane dignum est quod hoc loco factum fuisse scribit Mapaeus ille quem dixi. Edwardus senior, inquit, ad Austclive, Leonus Wallie regulus ad Bethelsley egerunt, et cum ad colloquia Leolinus minime descenderet nec Sabrinam traiiceret, Edwardus ad Leolinum transiit. Videns autem ipsum, et agnoscens Leolinus proiecto pallio solenni, nam se foro paravaret, usque ad pectus ingressus est aquam, et cymbam amplectans ait, “Sapientissime rex, tuo humilitas meam vicit superbiam, et sapientia triumphiavit ineptiam. Collum ascende quod contra te fatuus erexi, et sic intrabis terram quam tibi hodie tuam fecit benignitas,” acceptumque humeris super pallium suum sedere fecit, et iunctis manibus sibi fecit hominium. In eodem etiam littore Thornbury iacet, ubi fundamenta magnifici aedificii educta visuntur, quod extructurus erat Edwardus dux Buckinhamiae ultimus anno, ut testatur inscriptio, undecimo supera millesimum quingentesimum. Septem hinc milliaribus praefluenti Sabrinae Aven infusus Glocestrenes et Sommersetenses dividit, nec procul ab eius ripa Pucklechurch cernitur, olim villa regia Pucklekerks dicta, un qua Edmundus Angliae rex tum litibus dirimendis inter dapiferum suum et Leove hominem profligatissimum se interponeret transfossus occubuit.
11. Huic vicina sunt Winterbourne, quae suos dominos habuit Bradstonos nomine, a quibus vicecomites Montisacuti, barones de Wentworth &c. genus deducunt. Acton, quae equestri familiae de Acton nomen facit, cuius haeres enupta Nicholao Pointz equiti aurato tempore Edwardo Secundi eandem posteris reliquit. Derham viculus, Saxonice Deorham, ubi cruento admodum praelio Ceaulinus Saxo tres Briannorum regulos, Commeail, Condidan, et Fariemeiol cum aliis occidione occidit, et agri illius possessione Britannos omnino exuit. Amplissima valla castrorum munimenta, et hinc inde tanti belli monumenta expressissima etiamnum eo loci supersunt. Baronia haec fui Iacobi de Novo Mercatu, qui tres filias progenuit enuptas Nicholaeo de Moelis, Ioanni de Boteraus, et Radulpho Russell, cuius posteri locupletati ex matrimonio cum haerede nobilis familiae de Gorges nomen Gorges sibi assumpserunt.
Magis ad septentriones Duresley conspicitur, antiqua Barkleiorum possessio, qui hinc de Duresley dicti fundatores fuerunt monasterii de Kingeswood ordinis Cistertiensium in proximo, et haud ita procul ad ortum Beverston castrum quondam Guornaiorum et Ab-Adamorum, qui sub Edwardo Primo floruerunt, postea Barleiorum ordinis equestris.
12. Hactenus quae trans Sabrinam et ad Sabrinam sita sunt in hoc comitatu cursim perstrinximus. Nunc ad orientalem partem progrediamur, quam collibus attolli dixmus, Cotswold scilicet, quae a collibus et ovilibus sic dicta. Montes enim et colles woulds olim dixerunt Angli, unde glossarium antiquum Alpes Italiae the woulds of Italie interpretatur. In is candidissimi ovium greges maxim numero pascuntur, cervice prolixa et quadrato corpore propter situm gracilem et collinum, ut vulgo creditur, quarum lanae mollissimae in maximo apud omnes genes honore habentur. Sub horum collium latere antiquoris notae quasi in una vicinia haec celebriora loca cernuntur.
Campten, vulgo Camden, mercatus satis celebris, ubi (ut author est Ioannes Castoreus) Saxonici generis regis omnes anno salutis XCLXXXIX convenerunt et in commune de bello contra Britannos consulerunt, quodque tempore Guilielmi Conquestoris possessio erat Hugonis comitis Cestriae, et ab euis posteris ad Rogerum de Somery per Nicholaum de Albeniaco tandem devenit. Iuxta quod est Weston, non antiquae memoriae sed iam ob speciosas aedes a Radulpho Sheldon sibi et posteris positas quae longe praelucent memorandae.
Hales monasterium nuper florentissimum a Richardo Cornubiae comite et Romanorum rege exaedificatum, et alumno suo Alexandro de Hales in spinosa illa scholasticorum theologiae coryphaeo laudatum.
13. Sudely, olim Sudleagh, castrum elegantissimum, nuper sedes Aegidii Bruges baronis de Chandos, cuius avum Ioannem Maria regina baronem de Chandos creavit, quod ex antiqua familia de Chandos originem duxit, et qua effloruit regnante Edwardo Tertio Ioannes Chandos vicecomes de Sancto Salvatore in Gallia ab omni rei militaris laude foelicissimus. Olim vero nobiles qui hinc de Sudley nominati incoluerunt, ex antiquissima Anglica prosapia, scilicet Goda Aethelredi regis filia, prognati, cuius filius Radulphus Medantinus Herefordiae comes genuit Haraldum dominum de Sudley, cuius soboles hic diu floruit donec deficientibus masculis haeres cum Gulielmo Butler ex familia de Wem nuptias contraxit, illique peperit Thomam; ille vero genuit Radulphum thesaurarium Angliae, ab Henrico Sexto creatum baronem de Sudley qui hoc castrum novis aedificiis instauravit. Cuius sorores in familias de Northbury et Belknape enuptae fuerunt, per quas brevi in varias familias possessiones sunt distractae.
14. Toddington etiam proxime est huic vicinum, ubi Tracii generis vetustate clari diu floruerunt, qui sibi barones de Sudley perbenignos olim senserunt. Quomodo autem in primo religionis dissidio in Gulielmum Traci huius loci dominum iam mortuum animadversum fuerit, cadavere effosso et publice cremata ob verbula in testamento quae haeresim, ut ea tempora iudicarunt, resipuerunt. Quomodo etiam olim alter Guilielmus de Traci Thomae Cantuariensis archiepiscopi caede manus cruentaverit, ecclesiastici fuse scripserunt, nec instituti est mei huiusmodi enarrare. Winchelcombe hic etiam opidum satis frequens, ubi Kenulphus Mercius monasterium erexit, et quo consecravit die Edbrichtum Cantii regem quem captivum tenuerat gratis ad suos demisit. Vix credas in quanta celebritate hoc monasterium iampridem fuerat ob reliquas regis Kenelmi pueri septennis, quem soror, ut haereditatem interverteret, clanculum e medio sustulit, et in martyrum catalogum maiores retulerunt. Territorium huic adiacens quondam per se comitatus sive vicecomitatus censebatur, legimus enim in antiquo manuscripto codice ecclesiae Wigorniensis, Edric cognomento Streona, id est Acquisitor, qui sub rege primitus Aethelredo, et postea aliquandiu sub Cnut sive Canuto omni Anglorum regno praeerat, et quasi subregulus denominabatur, vicecomitatum de Winchelcombe, quae per se tunc erat, vicecomitatui Glocester adiunxit. Inferius Brimesfield iacet, quae suos olim dominos habuit Giffordos, quibus uxorio iure lauta a Cliffordis obvenit haereditas, et statim per haeredes foeminas ad dominos Le Strange de Blacmer, Audleos et alios descendit.
15. Haec inter colles. Sub collibus vero iuxta limitem comitatus orientalem vidimus celebrem illam Romanorum viam Fosse noto nomine dictam, quae a Warwicensibus primum descendit per Lemington, ubi statio Romanorum videatur fuisse ex Romanis numismatis ibi saepe erutis, quorum nonnulla mihi pro humanitate impertiit Edwardus Palmerus antiquatis sedulus cultor, cuius maiores hic diu floruerunt, et deinde per Stow on the Would ventis ob sublimen situm nimis expositam, et North-Leach, cognominem fluviolo alluenti, ad Cirencester, quam Corinus fluvius inter colles magna molarum opportunitate in austrum effusus allabitur, nominique adoptat suo. Vetustae imprimis memoriae haec urbs est, Ptolomaeo Corinium, Antonino Durocornorvium, id est Cornovium Aeua, exacte ad XV ad Glevo sive Glocestria, ut ille annotat, lapidem, Britanni Caer Cori et Caer Ceri, Anglo-Saxones Cyrenceaster dixerunt, nos hodie Circester et Circiter. Moenium ruinae peramplum fuisse declarant, quae duo utique milliaria, ut ferunt, im ambitu collegerunt. Inclaruisse comprobant Romanorum nummi, pavimenta tessellata, et marmora inscripta subinde effossa, quae cum in ignaros inciderint non minimo antiquitatis damno comminuta perierunt, et viae illae Romanorum consulares quae hic tranverse se intersecarunt, quarum illa quae ad Glevum sive Glocester duxit conspicuo aggere adhuc extat usque ad Birdlip Hill et diligenter intuenti saxis constructa videtur. Britannici annales hanc urbem a Gurmundo nescio quo tyranno Africano strategemate per passeres incensam deflagrasse produnt, unde Passerum Urbem Giraldus vocat, et ex illis Nechamus,

Urbs vires experta tuas, Gurmunde, per annos
Septem.

Quis fuit hic Gurmundus plane ignoro. Incolae sub urbem molem ostendunt quam Gurmundum iecisse ferunt, Grismundi tamen turrem vocitant. Marianus antiquae fidei historicus Ceaulinum hanc Britannis abstulisse memorat quo tempore eorum exercitus ad Deorham fudisset et Glevum in potestatem redegisset. Longo post tempore Occidentalibus Saxonibus partuit. Legimus enim Pendam Merium a Cinegliso Saxonum Occidentalium rege profligatum cum hanc ingentibus copiis circumsideret. In Merciorum tamen potestatem cum universo agro tandem devenit, et ad Anglicam usque monarchiam permansit. Sub qua luctuosam, affligentibus Danis, fortunam subiit, a Gurmone fortasse illo Dano qui et Guthrus et Gurmundus ab historicis vocatur. Nunc autem vix quarta pars intra moenia habitatur, reliqua sunt agri compascui ruinaeque coenobii a Saxonibus, ut ferunt, primum extructi, et ab Henrico II restaurati. In quo multos ex familia baronum de S. Amando sepultos accepimus. Castrum vero quod habuit regia authoritate anno primo Henrici III diiectum fuit. Lanificio maximum quaestum faciunt incolae, et Richardi Primi singularem in se benignitatem praedicant, qui coenobium locupletavit et ipsos, ut asserunt, septem adiacentibus centuriis praefict ad tenendum ad feodi firmam, ut causas cognoscerent et mulctas aliaque ex causis illis cognoscendis emolumenta sibi ipsi haberent. Rex etiam Henricus IIII nonnulla indulsit privilegia ob operam strenue praestitam in Thomam Holland comitem Cantii, Ioannem Holland comitem Huntingdoniae, Ioannem Montacute comitem Sariburiae, Thomam De-Spenser comitem Glocestriae et alios qui ab eo suis honoribus spoliati in eius caput conspirarunt, et hic ob opidanis intercepti partim interfecti, partim capite obtruncati fuerunt.
16. Corinio relicto, Corinus flumen Isidi ad sextum milliare se consociat. Isis enim vulgo Ouse, ut Glocestrensis origine esset, ex huius agri australi limite iuxta Torleton viculum haud procul a via illa celebri Foss-way venis perennibus manat. Hic ille Isis qui postea, recepto Tama, Tamisis composito vocabulo dicitur, fluminum Britannicorum regnator, de quo non immerito dicere liceat et serere Britanniam et rigare, quod de Euphrate in oriente dixerunt veteres. Poeticam vero fontis descriptionem ex Tamae et Isis Connubio subiunxi, quam sive admittas sive omittas minime refert:

Lanigeros qua lata greges Cotswaldia pascit,
Crescit et in colles faciles, visura Dobunos,
Haud procul a Fossa longo spelunca recessu
Cernitur, abrupti surgente crepidine clivi,
Cuius inauratis resplendent limina tophis,
Atria tegit ebur, tectumque Gagate Britanno
Emicat, alterno solidantur pumice postes.
Materiam sed vincit opus, ceduntque labor
Artifici tophus, pumex, ebor, atgue gagates.
Pingitur hinc vitrei moderatrix Cynthea regni
Passibus obliquis volventia sydera lustrans,
Oceano tellus coniuncta marita marito
Illinc celatur, fraternaque flumina Ganges,
Nilus, Amazonius, tractusque binominis Istri,
Vicini et Rheni. Sed et his intermicat auro
Vellere Phrixaeo dives, redimataque spicis
Clara triumphatis erecta Britannia Gallis &c.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Undoso hic solio residet regnator aquarum
Isis, fluminea qui maiestate verendus
Caeruleo gremio resupinat prodigus urnam,
Intonsos crines ulvis et arundine cinctus,
Cornua cana liquent, fluitantia lumina lymphis
Dispergunt lucem, prospexa in pectore barba
Tota madet, toto distillant corpore guttae,
Et salientis aquae prorumpunt undique venae.
Pisciculi liquidis pentralibus undique ludunt,
Plurimus et cygnus niveis argenteus alis
Pervolitat circum &c.

17. Quod ad Glocestriae comites attinet, quidam Guilielmum Fitz-Eustace tanquam primum comitem nobis obtruserunt: quis hic fuit nondum legendo comperi, nec unquam natum fuisse credo. Quod vero comperi, lectori non subducam. Sub Normannorum ingressum Bithricum Saxonem Glocestriae dominum fuisse legitur, quem Matildis Guilielmi Normanni uxor spretae iniuria formae exulcerata (eius enim nuptias prius aspernatus est) infestissime exagitavit, et cum in vincula tandem coniecisset, eius possessiones a victore rege Robertus filius Haimonis Corbulensis, vulgo Fitz Haimon dictus, accepit, qui in proelio conto tempora ictus hebetatus ingenio, non pauco tempore quasi captus mente supervixit. Huius filiam Mabiliam (quae aliis Sybilla) Robertus Henrici Primi filius nothus in uxorem ducit, primusque Glocestriae comes factus vulgo scriptorum Glocestriae consul appellatur, vir si quis alius eo seculo excelso atque invicto animo, et qui nunquam rebus asperis de gradu deiectus pro sorore Matilda contra Stephanum Angliam occupantem res magnas et arduas magna cum laude gessit. Ille hunc honorem Guilielmo filio reliquit, cuius tres filiae in totidem familias hanc dignitatem intulerunt: maxima natu Isabella Ioannem regis Henrici Secundi filium hoc titulo ornavit, sed is postea cum regni compos esset illam repudiatam pro 2000 marcas dedit Galfrido de Magnavilla filio Galfredi filii Petri comitis Essexiae, quem comitem Glocestriae dixit. Illo sine sobole mortuo, Almaricum Ebroicensem Glocestriae comitem instituit utpote filium Mabiliae, quae filia erat Guilielmi illius minima natu. Sed Almarico sine prole itidem defuncto, ad Amiciam filiam natu minorem devenit haereditas, quae Richardo de Clare comiti Hertfordiae elocata Gilbertum de Clare Glocestriae comitem peperit, cuius filius Richardus, nepos Gilbertus secundus, et pronepos Gilbertus tertius, qui in praelio ad Sterling in Scotia cecidit, ordine successerunt. Attamen dum hic Gilbertus tertius adolesceret, Radulphus de Monte Hermerii, qui clandestinis nuptiis Gilberti secundi viduam, regis Edwardi Primi filiam in uxorem duxerat, comitis Glocestriae titulum aliquandiu gessit, cumque Gilbertus annum aetatis XXI explesset, eum exuit et inter barones accensebatur. Post Gilbertum tertium sine liberis demortuum Hugo Despenser vulgo Spenser iunior a scriptoribus dictus est comes Glocestriae, eo quod primogenitam eius Gilberti tertii sororem duxerat. Verum illo a regina et proceribus in odium regis Edwardi Secundi, cui erat in deliciis, suspenso, hunc honorem Hugo de Audeley, qui alteram duxerat sororem gratia Edwardi accepit. Post eius obitum in ducatum hunc titulum erexit rex Richardus Secundus, tresque duces unumque comitem interpositum habuit, quibus omnibus equum se praebuit Seianum. Thomam de Woodstocke comitem Buckinghamiae, filium natu minimum regis Edwardi III Glocestriae ducis titulo primum evexit, statimque detrusit rex ille Richardus Secundus. Illum enim magna molientem Caletum ex improviso abreptum plumeo lecto iniecto suffocari curavit, cum sub sua manu prius confessus fuisset (ut in rotulis parlamentariis habetur) se regiam authoritatem extorto a rege diplomate sibi arrogasse, ad regem armatum accessisse, opprobriis lacerasse, viros doctos de fide renuncianda consuluisse, atque de rege deturbando cogitasse. Ob quae, iam mortuus parlamentaria authoritate laesae maiestatis damnatus. Illo extincto, idem rex Thomae Despenser comitis Glocestiae titulum contulit, qui paulo post non meliori quam Hugo proavus fato ab Henrico IIII exturbatus, ignominiose degradatus, et Bristoliae securi percussus. Secundum Glocestriae ducem creavit Humfredum fratrem rex Henricus V, qui regum filius, frater et patruus, dux Glocestriae, comes Penbrochiae, magnus Angliae camerarius (his enim titulis usus est) de republica et literis optime meritus fraude muliebri apud S. Edmundi burgum sublatus. Tertius et ultimus erat Richardus frater regis Edwardi IIII tertius, qui postea Richardi III nomine regnum, sublatis scelere nepotibus, occupavit, et post biennium iusto praelio cum vita amisit, sensit quod scelere quaesita potentia non sit diuturna.
18. De hoc postremo Glocestriae duce primisque eius regni auspiciis liceat mihi historici personam paulisper induere, quam et mox, quia satis tueri non possum, exuam. Cum ille regni protector iam declaratus nepotes suos Edwardum V regem Angliae et Richardum ducem Eboraci tenellos in potestate haberet, regnum sibi aucupaturus benignitate in plurimos profusa, summa gravitate cum comitate singulari aspersa, solida prudentia, iustitiae aequabilitate, nec non subdolis artibus omnium omnino animos, praecipue autem iurisprudentium sibi conciliavit et effecit ut nomine ordinum regni supplex sibi exhiberetur libellus quo maximopere contenderent ut ad publicum regni bonum et populi salutem regnum capesseret, patrem labentem exciperet, corruere non sineret, quae (naturae iure et legum authoritate proculcatis) bellis intestinis, rapinis, homicidiis, et nullo non miserarium genere conflictata contabuerat, ex quo Edwardus IIII frater eius matrimonium infaustum cum Elizabetha Greii vidua philtris pellectus, sine procerum assendu, sine matrimonii publicatione, clandestino, non in facie ecclesiae, contra laudatissimam ecclesiae Anglicanae consuetudinem contraxisset. Quodque gravius, cum iam antea illa sponsalia cum domina Aeleanora Butler comitis Salopiae filiae praecontraxisset, unde illegitimas fuisse illas nuptias, et uno liberos ex illos procreatos illegitimos esse et regni minime capaces certo certius constaret. Adhaec cum Georgius dux Clarentiae frater secundus Edwardus IIII parlamentaria authoritate laesae maiestatis esset damnatus, eiusque liberi omni iure successionis inde exclusi, nemini non compertum esse quod Richardus ipse solus et certus regni superesset haeres. Quem in Anglia natum Angliae bono serio consulturum certo norunt, nec de eius natalibus et filiatione dubitare possent; cuius etiam prudentiam, iustitiam, animi magnitudnem, res belli fortissime pro reipublicae salute gestas et regii generis splendorem, utique e regio Anglorum, Gallorum et Hispanorum semine explorate perspicerent. Quare, his et huiusmodi etiam atque etiam diligenter perpensis, ipsum in regem illo scripto et uno omnium consensu libentes lubentesque elegerunt, precibus et lachrymis prostrati eius fidem implorantes obtestati sunt ut regna Angliae, Franciae et Hiberniam ipsi iure haereditario et ipsorum electione delata assumeret, et pro pietate patriae iacenti salutarem dextram porriget. Omnem illi fidem, obsequium, studium prolixe polliciti, si faceret; sin minus se ultima quaeque experturos potius quam indignissimae servitutis laqueos, quibus iam explicati erant, denuo subituros. Hic libellus supplex ipsi exhibitus priusquam regnum capesseret, postea etiam in publico ordinum regni conventu oblatus erat et approbatus, et eorum authoritate scitum et declaratum (congerie verborum ut assolet) iure divino, iure naturali, Angliae legibus, et nunquam satis laudata consuetudine Richardum legitima electione, consecratione, et coronatione fuisse et esse regem Angliae &c. indubitatum, et ad liberos ex eius corpore prognatos regnum Angliae &c. iure spectare. Utque ex ipso authographo omnia et singula et praedicta billa esse vera et indubia, ac idem dominus rex de assensu trium statuum regni, authoritate praedicta pro vero et indubio pronuntiat, decernit, et declarat. Haec paulo fusius exposui ut intelligatur quid et quanta principis potentia, simulata virtus, iuridicorum strophae, spes blanda, timor sollicitus, novarum rerum stutium, et speciosi obtentus in prudentissimo ordinum regni conventu contra fas et ius efficere potuerunt. Caeterum hic Richardus, non, ut Galba, capax imperii nisi imperasset habendus, qui omnium expectationem imperium nactus fefellit, sed dignissimus regno nisi malis artibus et scelere ad regnum grassatus est, adeo ut inter malos viros sed bonos principes prudentum consensu fuerit connumeratus. Sed ego chorographus, deposita iam persona, haec historicis relinquo.
Paroeciae 280 in hoc comitatu comprehenduntur.

OXFORDSHIRE

XONIENSIS ager, Saxonice Oxenfordschyre, vulgo Oxfordshire, quem etiam ad Dobunos spectasse diximus, Glocestrensi ad occasum coniungitur, ab austro qua in maximam latitudinem excurrit, Iside flumine a Barkshire excluditur, ad ortum Buckinghamiensi agro definitur, ad septentriones, qua in conum quasi definit, hinc Northantoniensi, illinc Warwicensi includitur. Regio fertilis est et opima, plana arvis et pratis sunt exculta, colles crebres sylvis obsessi, nec frugibus tantum sed omni genere animantium quae venatu et aucupio ad cibum capi solent ubique referta, fluviis etiam piscosis irrigua. Isis enim, qui postea Tamisis, longo decursu australe latus subluit, Cherwell piscosus fluviolus cum Northantonienses ab Oxonienibus aliquandiu seiunxerit, placide mediam regionem intermeat et quasi in duas dispertit partes. Partemque orientalem Tama suis aquis irrigat feracemque reddit, donec ab Iside uterque cum influentibus rivulus excipiatur.
2. Isis cum Wiltonienses perstrinxerit, statim atque Oxonienses adit Rodcottano ponte coercitus Bablac praeterfluit, ubi Robertus Verus ille potentissimus Oxoniae comes, Dubiniae marchio et dux Hiberniae, qui in summa fuit potentia apud regem Richardum Secendum, ita summa invidia inter proceres, nullam potentiam, ut inquit ille, potentem esse nos docuit. Ibi enim levi praelio a proceribus devictus in flumen se coniicere et tranare coactus suae fortunae catastrophen exhibuit. Solum enim statim vertit et extorris obiit. De quo in Connubio Tamisis et Isis:

Hic Verus notissimus apro
Dum dare terga negat virtus, et tendere contra
Non sinit invictae rectrix prudentia mentis,
Undique dum resonat repetitis ictibus umbo,
Tinnituque strepit circum sua tempora cassis,
Se dedit in fluvium. Fluvius laetatus et illo
Hospite suscepit salvum, salvumque remisit.

3. Iacentibus agris inde saepius innatans Isis Windrusho fluviolo primum augetur, qui e Cotteswoldia profluens ad ripas Burford videt, Saxonice Beorford, ubi Cuthredus Occidentalium Saxonum rex tunc Merciorum beneficiarius, cum acerbissimas Aethelbaldi Mercii exactiones diutius ferre non posset, qui suorum succum et sanguinem exhaurire coepit, signa contra eum extulit et fugavit, vexillo eius capto, in quo aureum draconem depictum fuisse memorant authores. Inde Minster Lovell praetervehitur, sedem olim baronum Lovellorum de Tichemersh, qui a Lupello Normanno nobili exorti multis seculis floruerunt, et opulentis nuptiis cum haeredibus de Tichemersh, dominorum Holand, D’ Eyncourt et vicecomitum de Bellomonte aucti. Desierunt vero in Francisco vicecomite Lovell camerario Richardi Tertii, a rege Henrico VII proscripto et in praelio ad Stoke pro Lamberto ementito principe occiso, cuius soror erat Frideswida Henrici primi baronis Norris avia. Hinc Whitney perfundit Windrushus antiquum opidum, et ante Normannica tempora episcoporum Wintoniensium, cui adiacet Coges caput baroniae de Arsic, cuius domini e familia comitum Oxoniae prognati multos ante annos sunt extincti. Iuxta quod Wichewood saltus late patet, qui quondam latius patuit. Nam rex Richardus Tertius deafforestavit magnum agrum de Wichewood inter Woodstocke et Brightstow, quem Edwardus Quartus foresta incorporavit, ut testatur Ioannes Rossus Warwicensis. Windrusho recepto, ad Einsham defertur Isis, Saxonice Eignesham, villam olim regiam inter amoenissima prata consitam, quam Cuthwulfus Saxo devictis Britannis primus abstulit, Aethelmarus vir nobilis monasterio ornavit. Quod Aethelredus rex Angliae anno salutis CIↃV confirmavit et libertatis privilegium (ex ipso authographo loquor) cum signaculo sanctae crucis confirmando consignavit. Nunc autem in privatas aedes conversum comitem Derbiensensem dominum agnoscit. Sub hoc in Isidem Evenlode fluviolus emittitur, e Cotteswoldia etiam prolapsus, qui in ipso agri limite non longe a ripa antiquum monumentum reliquit, vasta saxa scilicet in orbem disposita, quae Rollerich stones vulgus appellitat, homines olim fuisse qui in saxa stupenda metamorphosi riguerint somniat. Horum quaecunque delinationem iam olim expressam hic exhibemus. Informia enim sunt, inaequalia, longi temporis vetustate multum imminuta et exesa. Omnium celsissimum, quod extra coronam ortum spectat, Regem vocitant, quia regem illum Angliae fore, si modo Long Compton (viculus eo nomine subiacet) semel vidisset, quem pauculis progressus passibus videas, aliaque quinque ex altera parte Equites, reliquos Exercitum fuisse comminiscuntur. Sed ecce.


4. Haec victoriae alicuius monumentum ego crediderim, et forte a Rollone Dano, qui postea rerum in Normannia potitus. Quo enim tempore ille cum suis Danis et Normannis Angliam depraedationibus exagitaret, Danos cum Anglis praelium iuxta ad Hokenorton conseruisse legimus, et postea iterum demicasse ad Scierstane in Huiccia, quem etiam iudicarim lapidem esse illum terminalem in proximo, qui qui quatuor comitatus destinguit, hoc enim Saxonica illa dicto scierstane planissime innuit. Hochnorton vero ille de quo dixi ob rusticitatem incolarum superiori seculo cessit in proverbium, ut inde natum dicerent quasi suillum, qui moribus sit agrestioribus. Nulla re olim magnis innotuit quam miseranda Anglorum caede in praelio contra Danos sub Edwardo seniore. Baronia fuit postea D’ Oiliorum honoratae et antiquae familiae Normannicae, quorum in Angliam primus ingressus est Robertus D’ Oilye, qui ob operam strenue praestitam hunc vicum plurimasque terras a Guilielmo Conquestore accepit, nonnullasque dedit fratri suo iurato Rogero Ivereio, quae dictae fuerunt baronia de S. Valerico. Verum cum Robertus ille sine prole mascula diem obiisset, successit in hoc frater eius Nigellus, cuius filius Robertus secundus fuit fundator monasterii Osney. Tandem vero haeres huius familiae D’ Oily enupta fuit Henrico comiti Warwicensi, cui peperit Thomam comitem Warwici, sine prole defunctum regnante Henrico Tertio, et Margaretam, quae etiam sine sobole obiit, licet duos habuerit maritos, Ioannem Marescallum et Ioannem de Plessetis, utrumque Warwici comitem. Tunc vero (ex ipsa largitionis charta loquar) rex Henricus III Hochnorton et Cudlington concessit Ioanni de Pessetis sive Plessy, quae fuerunt quondam Henrici D’ Oily, et quae devenerunt in manum regis post mortem Margaretae quondam comitis Warwici uxoris praediciti Ioannis, tanquam eschaeta de terris Normannorum, habendam et tenendum donec terrae Angliae et Normanniae fuerint communes. Ex hac tamen antiqua et celebri stirpe equestris D’ Oliorum familia etiamnum in hoc comitatu superest.
5. Nihil aliud memorandum praeterfluit Evelode, sed cursu satis longo confecto amniculum admittit ad quem sedet Woodstock, Saxonice Wudestoc, id est Lucus Sylvestris, ubi Etheldredus rex olim ordinum conventum habuit et leges tulit. Aedes hic sunt regiae magnificentiae plenae ab Henrico Primo constructae, qui etiam vivarium amplissimum saxeo muro incinctum adiunxit, quod primum fuisse in Anglia vivarium scribit Ioannes Rossus, licet parcus sylvestris bestiarum semel atque iterum in censuali Angliae libro legatur. Verum iam inde in eum numerum excreverunt ut plura fuerint in Anglia quam in reliquo orbe Christiano habeantur, eo usque venandi studium maiores nostros provexit. Referunt historici nostri Henricum II cum Rosamundam Cliffordiam deperiret, quae forma adeo eximia et liberali erat ut eius pulchritudo omnes ex principis animo deleret mulieres, et iam rosa mundi vulgo diceretur, ad eam ab importuna Iunone sua occultandum, labyrinthum in his aedibus multis ambagibus, occursu recursuque inexplicabili inaedificasse, qui tamen hodie nusquam apparet. Opidum ipsum cum nihil habeat quod ostentet, Homerum nostrum Anglicum Galfredum Chaucerum alumnum suum fuisse gloriatur. De quo et nostris poetis Anglicis illud vere asseram, quod de Homero et Graecis eruditus ille Italus dixit:

Hic ille est cuius de gurgite sacro
Combibit arcanos vatum omnis turba furores.

Ille enim extra omnem ingenii aleam positus, et poetastros nostros longo post se intervallo relinquens,

Iam monte potitus
Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam.

6. Isis cum Evenlodum iam admiserit, diviso alveo in plurimas et amoenissimas insulas distrahitur, ad quas Godstow, id est Dei locus, virginum coenobiolum erat, quod Ida vidua opulenta extruxit et Ioannes rex instauravit, annuoque censu dotavit, ut virgines illae sacrae suis suffragiis (ea enim persuasio iam omnium animos occuparat) Henrici II patris et Rosamundae animabus subvenirent. Illa enim ibi cum hoc epitaphio rythmico sepulta:

Hac iacet in tumba rosa mundi, non Rosamunda.
Non redolet sed olet, quae redolere solet.

Nec dum in unum se colligit Isis cum Cherwellum, qui agrum hunc quasi intermeat, e Northantonensi provincia obvium habet. Hic Banbury, quondam Banesbyrig, primum perfundit, ad quod Kinricus Visisaxo Britannos pro aris et focis fortiter dimicantes memorabili praelio olim fudit, et superiori seculo Richardus Nevill comes Warwicensis, dum a Lacastrensium partibus staret, Eboracenses ita profligavit ut statim etiam ipsum Edwardum IIII consilii inopem ceperit et abduxerit. Nunc autem conficiendo caseo notissimum, castrum ostendit quod Alexander Lincolniensis episcopus (ad Lincolniensem enim cathedram spectat opidum) construxit, qui cum late potius quam laete habitare voluit, plurima sibi mala ex insanis substructionibus accersivit. Sub hoc, ut obiter notem, Romanorum imperatorum numismata reperta, ut etiam alibi in vicinis agris, ad loci vetustatem asserendam faciunt.
7. Nec hic omittendum quod proximum est Broughton, sedes Richardi Fienes sive Fenis, cui et haeredibus de corpore potentissimus rex Iacobus anno regni suo primo recognovit et confirmavit nomen, stilum, titulum, gradum, dignitatem, et honorem baronis de Say et Sele, utique, qui a Iacobi Fienes barone de Say et Sele et magno Angliae thesaurario tempore regis Henrici Sexti recta linea genus deduxit. Iam inde longo a Banburia decursu nihil praeter cultissimos agros et laetissima prata cernit Cherwellus. In quibus consident Islip, olim Ghistlipe, Edwardi regis illius quem ob pietatem et continentem Confessoris nomine dignati sunt maiores locus natalis, ut ipse testatur in autographo quo hoc suum manerium ecclesiae Westmonasteriensi dedit, et Hedindon, quam in baroniam Thomae Basset rex Ioannes donavit.
8. Cherewellum hic ab ortu influit rivulus, qui Burcester, Saxonice Burenceaster, Bernaceaster, praeterfluit, antiqui nominis opidulum, sed ubi nihil antiquum observavi nisi Gilbertum Basset et Egelinam de Courteniaco uxorem eius in honorem S. Eadburge, regnante Henrico Secundo, hic coenobiolum construxisse, et non ita pridem barones Le Strange de Knocking loci dominos extitisse. Sed ad occasum adiacent desertae stationis antiquae paucae reliquae, Alchester vocant, fortasse quasi Aldcester, i. e. Vetus Opidum, per quod via militaris a Wellengfordia, ut credunt vicini, ad Banburiam duxit, Akemanstreat way illis appellata, cuius agger in planitie de Otmore, quae hibernis aquis saepe superfusa, per aliquot milliaria adhuc extat manifestissimus.
9. Ubi vero cum Iside confluit et amoenissimae insulae aquarum divortiis sparguntur, in campestri planitie eminet celeberrima academia Oxonia, Saxonice Oxenford, vulgo Oxford, Athenae nostrae nobilissimae, Angliae μυσεῖον et ἔρεισμα, imo sol, oculus, et anima, literarum et sapientiae clarissima scaturigo, unde religio, humanitas, et doctrina in omnes regni partes uberrime diffunduntur. Urbs egregia et nitida sive privatorum aedificiorum elegantiam, sive publicorum dignitatem, sive situs salubritatem et amoenitatem spectes. Planitiem enim ita obvallant nemorosi colles ut hinc pestilenti Austro, illinc tempestuoso Zephiro excluso, tantum serenantem Eurum et Aquilonem corruptionis vindicem admittant, unde ob hoc situ Bellositum quondam dictum fuisse produnt scriptores. Nonnulli hanc Caer Vortigern et Caer Vember Britannice appellant, et nescio quos Vortigernos et Mempricios extruxisse opinantur. Quodcunque vero Britannicis temporibus fuerit, Saxones Oxenford dixerunt, et ea plane significatione quae Graeci suos Bosphoros et Germani suam Ochenfurt ad Oderam habent, a boum scilicet vado, quo etiam sensu Britannis nostris hodie Rhid-ychen nominatur. Lelandus tamen probabili coniectura ab Ouse fluvio, qui Latine Isis, nomen deducit, et Ousford vocatum fuisse arbitratur, cum insulae amnicae quas Isis hic dispergit Ousney dicantur.
green 10. Prudens antiquitas (ut in annalibus nostris legitur) hanc urbem etiam Britannico saeculo Musis consecravit, quas Graecolada (quae iam tenue in comitatu Wiltoniae opidulum) huc tanquam in foelicius plantarium transtulerunt. Scribit enim Alexander Necham, Iuris civilis peritiam sibi vendicat Italia, sed coelestis scriptura et liberales artes civitatem Parisiensem caeteris praeferendam esse convincunt. Iuxta vaticinium etiam Merlini viguit ad Vada Boum sapientia, tempore suo ad Hiberniae partes transitura. Verum cum insequens aestas Saxonica urbium eversionibus continenter decurreret, communem temporum inclinatione sortem subiit, et longo sane tempore solummodo Frideswide reliquis celebris fuit, quae in sanctarum numerum ob vitae integritatem, eo inprimis nomine relata quod solennibus votis se Deo devovisset, et Algarus princeps dum eius nuptias ambiret, non sine miraculo oculis (ut scribunt) captus fuisset. Haec, ut apud Guilielmum Malmesburiensem legitur, virginei triumphi compos hic statuit monasterium, in quod cum tempore Ethelredi Dani neci adiudicati confugissent, paritur cum domibus insatiabili ira Anglorum absumpti sunt. Sed mox regis poenitentia purgatum sacrarium, restitutum monasterium, veteres terrae redditae, recentes possessiones additae, tandemque locus datur a Rogero Sarisburiensi episcopo excellentis literaturae canonico, qui multos ibi canonicos regulariter victuros Deo exhibuit. Sed his omissis ad academiam redeamus. Danica utcunque sedata tempestate pientissimus rex Aefredus Musis iamdiu exulantibus sua adyta restituit, tribus constructis collegiis, grammaticis uno, philosophis altero, et theologis tertio. Verum hoc plenius intelligas ex his verbis veterum annalium novi monasterii Wintoniae. Anno dominicae incarnationis MCCCVI, anno secundo adventus sancti Grimbaldi in Angliam, incepta est universitas Oxoniae. Primitus in eadem regentibus ac in schola theologica legentibus sancto Neotho abbate, nec non in theologia doctore egregio, et S. Grimbaldo sacrae paginae suavissimae dulcedinis excellentissimo professore; in grammatica vero et rhetorica regente Asserio monacho, et in arte literatoria viro eruditissimo. In dialectica vero et musica et arithmetica legente Ioanne monacho Maenevensis ecclesiae, in geometria et astronomia docente Ioanne monacho, et collega S. Grimbaldi viro acutissimi ingenii et undicunque doctissimo, praesente gloriosissimo et invictissimo rege Aelfredo, cuius in omni ore quasi mel indulcabitur memoria. Statim, ut legitur in optimo manuscripto illius Asserii exemplari qui eodem tempore hic bonas iteras professus est, Exorta est pessima ac teterrima Oxoniae discordia inter Grymboldum doctissimosque illos viros quos secum illuc adduxit, et veteres illos scholasticos quos ibidem invenisset, qui eius adventu leges, modos ac praelegendi formulas ab eodem Grymboldo instituatas omni ex parte amplecti recusabant. Per tres annos haud magna fuerat inter eos dissensio, occultum tamen fuit odium quod summa cum atrocitate postea erupit, ipsa erat luce clarius. Quod ut sedaret, rex ille invictissimus Aelfredus de dissidio eo, nuntio et querimonia Grymboldi certior factus, Oxoniam se contulit ut finem modumque huic controversiae imponeret, qui et ipse summos labores hausit causas et querelas utrinque illatas audiendo. Caput autem huius contentionis in hoc erat positum: veteres illi scholastici contendebant antequam Grymboldus Oxoniam devenisset, literas illic passim floruisse, etiamsi scholares tunc temporis numero erant pauciores quam priscis temporibus, plerisque nimirum saevitia ac tyrannide paganorum expulsis. Quinetiam probabant et ostendebant, idque indubitato veterum annalium testimonio, illius loci ordines ac instituta a nonnullis piis et eruditis hominibus fuisse sancita, ut a Divo Gilda, Melkino, Ninnio, Kentigerno et aliis qui omnes literis illic consenuerunt, omnia ibidem foelici pace et concordia administrantes, ac Divum quoque Germanum Oxoniam advenisse annique dimidium illic esse moratum, quo tempore per Britanniam iter fecit adversus Pelagianorum haereses conciaturus, ordines et instituta supra mirum in modum comprobavit. Rex ille inaudita humilitate utramque partem accuratissime exaudivit, eos piis ac salutaribus monitis etiam atque etiam hortans ut mutuam inter se coniunctionem et concordiam tuerentur. Itaque hoc animo discessit re, quosque ex utraque parte consilio suo esse obtempraturos et instituta sua amplexuros sperans. At Grymboldus haec iniquo animo ferens statim ad monasterium Wintoniense ab Aelfredo recens fundatum proficiscebatur. Deinde tumbam Wontoniam transferri curavit, in qua proposuerat post huius vitae curriculum ossa sua reponenda, in testitudine quae erat facta subter cancellum ecclesiae Divi Petri in Oxonia, quam quidem ecclesiam idem Grymboldus extruxerat ab ipso fundamento de saxo summa cura perpolito.
11. Hanc redivivam foelicitatem paucis post annis una et altera calamitas excepit. Dani enim, regnante Etheldredo, praedatorio incendio eam involuerunt, statimque Haraldus Levipes barbara immanitate ita in eam saeviit ob quosdam e suis tumultu interfectos ut tristissimum studiosorum exilium subsequutum fuerit, et academia luctuoso spectaculo quasi intermortua ad Guilielmi Normannici usque tempora iacuerit. Quem aliqui expugnasse falso scribunt, sed Oxonia pro Exonia in exemplaribus perperam concepta illis imposuit. Tunc tamen sedem fuisse studiorum ex his Ingulphi verbis, qui ea aetate floruit, intelligatur. Ego Ingulphus constitutus primum Westmonasterio, postmodum Oxoniensi studio traditus, cum in Aristotele arripiendo supra multos coaetaneos profecissem &c. Quae enim nos academias vocamus, illa aetas studia dixit, ut mox docebimus. Verum hoc tempore ita exhausta fuit ut cum intra et extra murum (ex censuali Guilielmi Conquestoris libro loquor) aedes plus minus DCCL fuerint praeter XXIIII mansiones murales, quingentae ex illis censui solvendo non essent. Utque eius libri verbis loquar, Haec reddebat pro thelonio et gablo et aliis consuetudinibus per annum regi quidem viginti libras, et sex sextarios mellis, comiti vero Algaro decem libras. Paulo post Robertus de Oili nobilis Normannus (de quo supra diximus), cum in militiae praemium latifundia in hoc agro a Guilielmo victore accepisset, castrum ad occiduam urbis partem magnis aggestis molibus extruxit, et in eo ecclesiam S. Georgii parochialem, in quam cum Stephano rege arctissime obsidente Matildem imperatricem in hoc castro parochianis ingressus non pateret, capella S. Thomae in vicinia extructa fuit. Moenibus etiam novis, ut creditur, ipsam urbem incinxit, quae nunc sensim expugnat vetustas. Robertusque eius e fratre Nigello nepos regis Henrici Primi a cubiculis Oseney coenobium amplissimum (ut ex parietinis videre est) in mediamni sub castro persuasione Edithae filiae Forni uxoris eius, quae prius fuerit amasia regis Henrici Primi, fundavit.
12. Eodem tempore, ut legitur in chronico illius coenobii Osneiensis, Robertus Pulenius scripturas divinas quae in Anglia obsoluerant apud Oxoniam legere coepit. Qui postea cum ex doctrina eius ecclesia tam Anglicana quam Gallica plurimum profecisset, a Papa Lucio Secundo vocatus et in cancellarium sanctae Romanae ecclesiae promotus est. In eandem etiam sententiam scribit Ioannes Rossus Warwicensis. Procurante rege Henrico Primo, lectura theologiae quae diu cessaverat Oxonia reflorere coepit, et novam aulam ibi aedificavit, quam in conventum Carmelitarum rex Edwardus Secundus tandem convertit. Verum longe antea in hac aula regia in lucem editus erat ille vere Θυμολέων Richardus Primus rex Angliae, vulgo Leoninus, animi excelsi et erecti plenissimus, reipublicae Christianae, Anglorum gloriae, et paganorum terrori natus. In cuius mortem poeta eo seculo minime malus lusit.

Viscera Carceolum, corpus fons servat Ebrardi,
Et cor Rothomagum, magne Richarde, tuum.
In tria dividitur unus, qui plus fuit uno,
Nec superest uno gloria tanta viro.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Hic, Richarde, iaces, sed mors si cederet armis,
Victa timore tui, cederet ipsa tuis.

13. Sic aedificiis recreata urbe, huc quasi ad doctrinae et virtutis mercatum confluere coeperunt plurimi, et refloruerunt literae opera inprimis Roberti illius Pulenii viri ad rempublicam literariam promovendam nati, qui nihil non egit ut aridae quasi urbis visceribus obstructos Musarum fontes denuo aperiret, favente imprimis Henrico I, Henrico II et Richardo eius filio de quo modo dixi. Pulenii vero conatus adeo foeliciter cessit ut regnante Ioanne tria millia studiosorum in hac urbe fuerunt, qui omnes ad unum hinc partim Readingum, partim Cantabrigiam demigrarunt, quod in studiosam hanc hominum nationem cives iniquiores viderentur, sed pacato tumultu post breve tempus sunt reversi. Tunc autem et subsequenti tempore, ut Deus urbem hanc Musis, ita optimos principes et praesules huic urbi magno numero progenuit, qui ornandis fovendisque literis melioribus liberalitatem impertiverunt maximam. Cum enim Henricus Tertius salutata Frideswida, quod piaculare antea creditum, superstitiosam formidinem exemisset qua principes ne Oxoniam ingrederentur, superstitiosi quidam aliquantisper deterruissent, et frequentia hic comitia ad componendas cum baronibus controversias habuisset, superiorum regum privilegia confirmavit et ipse nonnulla irrogavit. Tantaque iam erat eruditorum copia ut longe plurimi divinis humanisque artibus instructissimi, cum in ecclesiam tum <in> rempublicam hinc fuerint propagati, Matthaeusque Parisiensis universitatem Oxoniensem secundam a Lutetia ecclesiae scholam, imo ecclesiae fundamentum diserte appellarit. Universitatis enim nomine iam antea honorarant pontifices Romani, quo titulo non aliam praeter Parisiensem, hanc Oxoniensem, Bononiensem et Salamantinam in suis decretis eo tempore dignati sunt. Et in concilio Viennensi sancitum erat, Scholas linguae Hebraeicae, Arabicae et Chaldaicae in Parisiensi, Oxoniensi, Bononiensi et Salamantino studiis (utique celeberrimis) erigendas, ut peritia linguarum illarum possit per instructionis efficaciam obtineri. Virique Catholici sufficientem habentes illarum linguarum peritiam duo uniuscuiusque linguae periti eligerentur. Quibus quidem in Oxoniensi, Angliae, Scotiae, Hiberniae, et Walliae praelati monasteria, capitula, conventus, collegia exempta et non exempta, et ecclesiarum rectores in stipendiis competentibus providerent. Ex hisce verbis observare quis potest et Oxoniam Angliae, Scotiae, Hiberniae et Walliae scholam fuisse praecipuam, et quae nos hodie academias et universitates vocamus, apposite olim studia dicta fuisse, ut B. Hieronymus Galliarum studia florentissima vocavit. Universitatis autem nomen circa Henrici Tertii tempora pro schola publica invaluit, et nisi me mea fallat observatio, non pro loco, sed ipsa studiosorum societate. Sed haec forsan extra callem.
14. Iam boni Maecenates urbis interiora et suburbana augustissimis collegiis, aulis, et gymnasiis, et ea rursum reditibus opimis animare coeperunt (maxima enim academiae pars erat antea in suburbiis extra portam borealem). Regnante Henrico Tertio Ioannes Balliol de Castro Bernardi, qui obiit 1269, pater Ioannis Balioli regis Scotorum, Collegium Balliolense fundavit et denominavit, statimque Gualterus Merton episcopus Roffensis collegium quod in agro Surriensi posuerat anno 1274 Oxoniam transtulit, locupletavit, et Mertonense Collegium dixit, et Guillielmus archidiaconus Dunelmensis opus illud Aelfredi quod Universitatis nunc vocant Collegium novis operibus restauravit. Quo tempore studiosi, quod Ottonem pontificis legatum sive potius hirudinem ad exsorbendum sanguinem Anglicum emissum duriuscule exceperint, sacris erant interdicti et indignis modis tractati. Iamque, ut scribit Armachanus, triginta millia studiosorum hic censebantur. Sub Edwardo Secundo Gualterus Stapledon episcopus Exoniensis Exoniense Collegium Aulamque Cervinam, et ipse rex eum imitatus Collegium Regium, vulgo Orial, et Aulam S. Mariae posuit. Quo tempore Hebraica lingua hic coepit legi per Iudaeum conversum cui pro stipendio quisque ex clero Oxoniensi pro singulis marcis sacerdotii sui unum contulit denarium. Postea Philippa regina Edwardi Tertii uxor Collegium Reginae sive Reginale, ut vocant, et Simon Islip Archiepiscopus Cantuariensis Cantuariense extruxit. Tunc studiosi rebus ad vota flentibus insolescentes divisis factionum nominibus, septentrionales et Australes, ad intestina et insana inter se arma conclamarunt, unde septentrionales Stanfordiam secesserunt et scholas ibi aperire coeperunt. Sed paucuos post annos, cum Phoebus Musis laetius illucens has Martis nebulas dispulisset, redierunt, lataeque leges ne quis Oxoniensis Stanfordiae profiteretur quod huic urbi fraudi foret. Tunc temporis Guilielmus Wiccam episcopus Wintoniensis collegium admodum magnificum quod Novum dicunt excitavit, in quod e suo Wintoniensi collegio optima ingenia quotannis transferuntur. Richardus etiam Angervil episcopus Dunelmensis, Philobiblus dictus, bibliothecam in publum studiosorum usum instruxit. Eiusque successor Thomas de Hatfield Dunelmense Collegium monachis Dunelmensibus, et Richardus Fleming Lincolniensis episcopus Lincolniense locavit. Benedictini etiam monachi id tempus Collegium Glocestrense collata pecunia condiderunt, in quo unus et alter monachus e singulis Benedictinorum coenobiis alebatur, qui postea apud suos bonas literas profiterentur. Iam ut canonicos S. Frideswidae taceam, quatuor pulcherrima fratrum coenobia in suburbiis surrexerant, in quibus et multi non vulgariter eruditi floruerunt. Insequente seculo cum regnaret Henricus Quintus, Henricus Chichely archiepiscopus Cantuariensis bina, et ea egregia, aedificavit collegia, quorum alterum Omnium Animarum memoriae, alterum Divo Bernardo dedicavit. Nec longo interiecto tempore Guilielmus Wainflet episcopus Wintoniensis Collegium Mariae Magdalenae opere eximium, situ percommodum, et ambulacris admodum amoenum erexit. Eodemque tempore schola theologica elegantia extructa est, ut ex Xeuxidis ei iure inscribi possit, invisurum facilius quam imitaturum, atque bibliothecam in eius superiori parte institutam centum viginti novem selectissimis libris, quos magnis impensis ex Italia comparavit, exornavit Humfredus ille bonus dux Glocestriae, bonarum literarum summus admirator. Sed hos quorundam privata avaritia publico usui iampridem invidit. Nunc vero, quod foelix faustumque sit, ex equestri ordine vir clarissimus Thomas Bodley, huius academiae alumnus, magno sumptu et studio nunquam statis laudato, eodem in loco optimis libris undique conquisitis novam instruit bibliothecam, ut denuo habeat academia publicum sapientiae armamentarium, et ipse gloriam quae omnium seculorum memoria efflorescat. Cumque veteri prudentissimorum instituto ex auro, argento aut aere in bibliothecis illi dicati fuerint, quorum cura illae institutae, et quorum immortales animae in iisdem loququntur, ut aevi vetustas contra homines non valeret, et mortalium desideria, quia omnes scire cupiunt qualis fuerit aliquis, lenirentur, academiae cancellarius ut suae simul memoriae consuleret, Thomae illi Bodleio optime de republica literaria merito, imaginem cum hac inscriptione ibidem dicavit:

THOMAS SACKVILLVS DORESETTIAE COM-
MES, SVMMVS ANGLIAE THESAVRARI-
VS, ET HVIVS ACADEMIAE CANCEL-
LARIVS
THOMAE BODLEIO EQVITI AVRA-
TO, QVI BIBLIOTEHCAM HANC
INSTITVUIT, HONORIS CAVSSA PIE
POSVIT

15. Henrico VII regnante, ut adhuc melius literarum honori consuleretur, Guilielmus Smith episcopus Lincolniensis collegium Aenei Nasi, quod optimus ille et pius senex dominus Alexander Nowell Sancti Pauli Londini decanus proventibus auxit, et Richardus Fox episcopus Wintoniensis Collegium Corpus Christi nominatum exaedificavit, illosque subsequutus Thomas Wolsaeus cardinalis Eboracensis (ubi Frideswidae monasterium erat) omnium amplissimum et elegantissimum inchoavit, quod Henricus VIII adiuncto Cantuariensi Collegio magnis reditibus ditavit, et Aedes Christi dixit. Potentissimusque idem princeps pecunia e suo aerario deprompta ad urbis dignitatem episcopum, ad academiae ornamentum publicos professores instituit. Nostra itidem memoria, ut novis etiam beneficiis Musas complecterentur, Thomas Pope vir ordinis equestris Dunelmense Collegium, et Thomas White civis senatorque Londinensis et equestris item ordinis Bernardi Collegium (quae suis ruderibus sepulta iacuerunt) excitarunt. Hoc enim S. Ioanni Baptistae, illud sacrocanctae Trinitati dicarunt. Maria etiam regina publicas scholas e fundamentis aedificat. Et nuperrime Hugo Prise legum doctor novi collegii in honorem Iesu fundamenta foelicibus auspiciis iecit. His collegiis quae numero sunt XVI et aulis praeterea VIII eleganti structura, opimis reditibus, et instructis blbiothecis ita floret Oxonia ut reliquas orbis Christiani academias superet omnes. Bibliothecis vero animatis (sic enim merito doctissimos cum Eunapio vocare licet) maximarum artium disciplinis et reipublicae literariae politia concedat nulli. Sed quid haec? Non ullius praeconii indiga Oxonia, tanta eius, ut Pliniano verbo utar, superfluit claritas, nec ego in altricis meae laudes prodigus lascivere videbor. Sat sit de Oxonia dicere quod de Athenis Pomponius, clarior est quam ut indicari egeat. Sed pro coronide habe initium historiae Oxoniae e procuratorum libro. Contestantibus plerisque chronicis, multa loca per orbis climata variis temporibus variarum scientiarum studiis floruisse leguntur. Omnibus autem inter Latinos extantibus studiis universitas Oxoniensis fundatione prior, quadam scientiarum pluritate generalior, in veritatis Catholicae professione firmior, et privilegiorum multiplicate praestantior invenitur. Mathematici Oxonienses hanc suam urbem XXII partibus a Fortunatis Insulis abesse, polum vero borealem XI gradibus, L scrupulis sublimem attolli observarunt.
16. Cum vero sub Oxonia Isis et Cherwellus in unum alveum aquas consociarint, Isis solidus et concitatior in austrum fertur, ut quem diu quesierat, Tamam inveniat. Nec multa emensus est milliaria cum ecce Tama e Buckinghamiensi agro effusus occurit, qui ubi primum hunc agrum subintrat, Tamam mercatorium opidum nomini adoptat suo, quod inter flumina situ admodum grato intersidet. Tama enim partem septentrionalem alluit, et duo influentes rivuli, alter ab ortu, ab occasu alter includunt. Satisque floruit ex quo Henricus episcopus Lincolniensis viam publicam quae infra fuit per medium opidum regnante Henrico Tertio deduxit. Alexander ille munificus Lincolniensis episcopus, qui loci dominus erat, cum eius in castris extruendis profusio ab omnibus subaccusaretur, ad eluendam maculam, ut innuit Neubrigensis, monasteriolum iuxta extruxit, multisque post annis Quatremanni, qui superiori seculo magni erant in hoc tractu nominis, xenodochium alendis pauperibus fundarunt. Verum utrumque iam evanuit, et pros his Ioannes Gulielmiades sive Williams miles (quem ad baronis dignitatem titulo Williams de Tame Maria regina evocavit) scholam pulcherrimam et xenodochium tenue instituit.
17. Inde Tama prope Ricot aedes elegantes defertur, quae olim ad Quatremannos illos spectarunt, quorum stirps mascula cum defecisset, venditionibus subinde alienatae a Fouleris et Heronis demum ad dominum illum Gulielmiadem sunt devolutae, et per eius filiam ad dominum Henricum Norrisum, quem Elizabetha regina baronem Norrisium de Ricot dixit, virum cum generis claritate conspicuum, a Lovellis enim (qui maximas Angliae familias cognatione attigerunt) genus ducit, tum bellicosissima prole, quod Belgica, Lusitania, Britannia Armorica, et Hibernia contestentur, longe clarissimum. Demum Tama Dorcestriam adiit, quae nobis Dorchester, Bedae civitas Dorcinia, Lelando Hydropolis, sed nomine ex suo ingenio deprompto, satis tamen apposite, cum dour aquam Britannis denotet. Hanc a Romanis olim habitatam fuisse eorum nummi saepius eruti persuadent, et annales nostri episcopali sede diu celebrem fuisse produnt, quam Birinus Occidentalium Saxonum apostolus constituit. Cum enim Cinigilium Occidentalium Saxonum regulum baptismi fonte abluisset, quem Oswaldus Nordanhumbrorum rex e sancto lavacro suscepit, Donaverunt, ut inquit Beda, ambo reges eidem episcopo hanc civitatem ad faciendam inibi sedem episcopalem. Birinus iste, ut apud Bedam etiam videre est, sanctitatis opinione ad miraculum eo tempore claruit, unde de illo poeta satis vetustus qui eius vitam carmine descripsit:

Dignior attolli quam sit Tyrinthius heros,
Quam sit Alexander Macedo: Tyrinthius hostes
Vicit, Alexander mundum, Birinus utrunque.
Nec tantum vicit mundum Birinus et hostem,
Sed sese bello vincens, et victus eodem.

18. Hanc sedem post CCCCLX annos (ne, quod canonibus prohibetur, in tam modica civitate episcopi nomen vilesceret), Remigius, regnante Guilielmo Primo, Lincolniam transtulit. Quo tempore Villa haec Dorcestriae (ut inquit Malmesburiensis, qui tunc floruit) exilis et infrequens erat, maiestas tamen ecclesiarum magna, seu veteri opere seu sedulitate nova. Iam inde sensim deficere coepit, et nuper via publica hinc deflexa ita elanguit ut quae civitas fuerat vix opidi nomen tueatur, satisque iam habet quod in adiacentibus campis rudera suae magnitudinis indicia ostendere possit. Sub hoc Tama et Isis confluentes quasi in manus convenuit et connubio iunguntur, utque undis, sic nomine coeunt, ut Ior et Dan in terra sancta, Dor et Dan in Gallia, unde Iordan et Dordan. Tamisis enim iam inde composito vocabulo nominatur. Quod primus observasse videtur qui Historiarum Eulogium conscripsit. De Isis connubio hoc in loco en carmina ex poemate eodem titulo, quae, si placet, vel legas vel negligas.

Hic vestit Zephyrus florentes gramine ripas,
Floraque nectareis redimit caput Isidis herbis,
Seligit ambrosios pulcherrima Gratia flores,
Contexit geminas Concordia laeta corollas,
Etxtollitque suas taedas Hymenaeus in altum.
Naiades aedificant thalamumque thorumque profundo,
Stamine gemmato textum, pictisque columnis
Undique fulgentem. Qualem nec Lydia regi
Extruxit Pelopi, nec tu, Cleopatra, marito.
Illic manubias cumulant, quas Brutus Achivis,
Quas Brennus Graecis, rigidus Gurmundus Hibernis,
Bunduica Romanis, claris Arthurius Anglis
Eripuit, quicquid Scotis victricibus armis
Abstulit Edwardus, virtusque Britannica gallis.
Hauserat interea sperati coniugis ignes
Tama Catechlanum delabens montibus, illa
Impatiens nescire thorum, nupturaque gressus
Accelerat, longique dies sibi stare videntur,
Ambitiosa suam donec praeponere nomen
Possit amatori. Quid non mortalia cogit
Ambitio? Notamque suo iam nomine villam
Linquit, Norrisiis geminans salvete, valete.
Cernitur et tandem Dorcestria prisca petiti
Augurium latura thori, nunc Tama resurgit
Nexa comam spicis, trabea succincta virenti,
Aurorae superans digitos, vultumque Diones,
Pestanae non labra rosae, non lumina gemmae,
Lilia non aequant crines, non colla pruinae,
Utque fluit crines madidos in terga repellit,
Reddit et undanti legem formamque capillo.
En subito frontem placidis e fluctibus Isis
Effert, et totis radios spargentia campis
Aurea stillanti resplendent lumina vultu.
Iungit et optatae nunc oscula plurima Tamae,
Mutuaque explicitis innectunt colla lacertis,
Oscula mille sonant, connexu brachia pallent,
Labra ligant animos. Tandem descenditur una
In thalamum, quo iuncta Fide Concordia sancta
Splendida conceptis sancit connubia verbis
.
Undique multifori strepitat
nunc tibia buxi,
Flucticolae Nymphae, Dryades, Satyrique petulci
In numeros circum ludunt ducuntque choreas
Dum pede concutiunt alterno gramina laeti.
Permulcent volucres sylvas modulamine passim,
Certatimque sonat laetum reparabilis Echo.
Omnia nunc rident, campi laetantur, Amores
Fraenatis plaudunt avibus per inania vecti.
Personat et cythara quicquid videre priores
Pronuba victura lauro velata Britona.
Haec canit ut toto diducta Britannia mundo
Cum victor rupes divulserit aequore Nereus,
Et cur Neptuni lapidosa grandine natum
Albionem vicit nostras delatus in oras
Hercules illimes libatus Thamisis undas,
Quas huc
adveniens aras sacravit Ulysses,
Utque Corinaeo Brutus comitatus Achate
Occiduos adiit tractus, ut Caesar anhelus
Territa quaesitis ostendit terga Britanis, &c.

Paucisque interiectis versiculis:

Dixerat, unito consurgit et unus amore
Laetior exultans nunc
nomine Tamisis uno,
Oceanumque patrem quaerens iactantior undas
Promovet.

19. Hinc Tamisis Benson, olim Bensington, adit, quam villam regiam vocat Marianus, proditque Ceaulinum eam Britannis anno salutis DLXXII abstulisse, Occidentalesque Saxones ad ducentisimum inde annum tenuisse. Tunc enim Offa Mercius in rem famamque suam arbitratus ut illi nihil cis flumen haberent, expugnavit suisque iuris fecit. Hodie vero tantum viculus censetur, vicinasque habet regias aedes quondam elegantes, nunc vero nimio plus fatiscentes, utique minus salubres ob halitus stagni adiuncti. Has ab ulmis Ewelme, vulgo Newelme dictas, quas construxit Guilielmus De la Pole Suffolciae dux, qui accepta in uxorem Alicia unica Thomae Chauceri filia amplissimam hic haereditatem crevit, et praeter has aedes ecclesiam etiam elegantem in qua Alicia illa sepulta iacet, et xenodocium nitidum extruxit. Verum Ioannes Lincolniae comes eius e filio Ioanne nepos huius familiae foelicitatem funditus quodammodo evertit. Dum enim res novas contra Henricum Septimum moliretur, proscriptus omnibus honoribus et his possessionibus excidit, quae in patrimonium regium transcriptae, statimque ille in praelio occubuit. Postea Henricus Octavus has in honorem instituit maneriis quibusdam adiunctis, et inter alia Wallengfordia, quae prius ad Cornubiae duces diu spectaverat.
20. Hinc magno circumducto ambitu Tamisi in se fere reflectitur, centuriam de Henley amplexus collibus surgentem et sylvis densiorem, quam Ancalites tenuisse, qui se in Caesaris fidem permiserunt, suspicantur nonnulli. In hac sunt Greies Rotherfield aedes quas quondam Walterus Grey archiepiscopus Eboracensis Guilielmo Grey nepoti dono dedit, cuius haereditas per baronem de D’ Eincourt ad Lovellos devoluta fuit. Nunc habitatio est Guilielmi Knolles aulae regiae thesaurari, quem rex noster Iacobus titulo et honore baronis Knolles de Rotherfeld ob fidelem operam reginae Elizabethae praestitam et sibi praestandam exornavit. Iuxta Henley, olim Hanlegaux, ad Tamisim in ipso comitatuum confinio se ostendit, cuius incolae maximam partem navicularii subvehendo Londinum ligno et distrahendo frumento quaestum praecipuum faciunt, nec antiquiora commemorat quam quod Molinios dominos olim habuit, a quibus per Hungerfordos, qui duarum nundinarum ius opido ab Henrico VI impetrarunt, ad illustrissimam Hastingorum familiam haereditario devenit. Qua vero Tamisis sub hoc nunc sublicio ponte conungitur, olim saxeum fuisse arcuato opere ferunt. An vero hic fuerit pons ille per quem Dio meminit Romanos transisse cum Britannos hoc tractu insequereuntur qui inferius flumen tranavissent, non facile quis dixerit.
21. Ab Henley colles Chilternici perpetuo dorso in aquilonem procurrunt, et Oxoniensem hunc agrum a Buchingamiensi disterminant, ad quorum radices plura subsunt opidula, inter quae notissima sunt Watlington mercatus tenuis, olim Roberti D’ Oly, et Shirburne quondam Quatremanorum castellulum, nunc vero Chamberlanorum sedes e Tankervillae comitum familia, qui cum olim Normanniae camerarii fuissent, eorum posteri, prisco illo nomine Tankervillorum obliterato, Chamberlani, id est Camerarii, ex munere quod maiores obierunt nominati fuerunt.
22. Oxoniensis comitatus titulus diu floruit in familia de Vere, quae genus a Guinarum comitibus, cognomen a Vere Zelandiae opido repetit. Amplitudinis in Anglia initium ad Henricum Primum refert, qui Albericum de Vere ob eximiam prudentiam variis ornavit beneficiis, ut Angliae cameraria et praefectura civitatis Lonidini, filioque eius Henricus filius filiae regis Henrici rectus haeres Angliae et Normanniae (hoc enim usus est titulo), ut a Stephano qui regnum sibi usurpaverat diverteret sibique devinciret, concessit et reddidit camerariam quam intestino bello amiserat, obtulitque quemlibet horum quatuor comitatuum, Dorcestriae, Wiltoniae, Bercheriae, et Oxoniae titulum, tandemque et Matilidis et Henricus filius iam regno potitus suis seorsim chartis Oxoniae comitem crearunt. Inter posteros, ne singulos sua serie enumerem, maxime inclaruerunt Robertus de Vere, qui maxima apud Richardus Secundum gratia, marchionis Dubliniae et ducis Hiberniae novis et inauditis honoribus auctus, quibus, ut ait ille, nihil sibi sed busto titulos et vulgo fabulam reliquit. Brevi etenim post tempore procerum invidia de gradu deiectus, extorris miserrime vitam peregit. Ioannes, qui magna in rebus bellicis scientia, et integerrima in Lancastrensem familiam fide, contra Edwardum IIII subinde in acie conflixit, Montem S. Michaelis aliquandiu propugnavit, et Henrico VII in regno obtinendo inprimis adfuit. Ioannes item alter regnante Henrico VIII in omnibus vitae partibus tam temperans, tam plenus religionis et bonitatis, ut Boni cognomen reportaverit, qui proavus fuit Henrici iam comitis ex hac stirpe XVIII et avus Francisi et Horatii Vere fratrum, qui singulari rerum bellicarum scientia, et rebus fortissime et foelicissime in Belgio gestis, antiquae nobilitati plurimum splendoris addiderunt.
Ecclesias parochiales 230 complectitur hic comitatus.

Perge ad Buckinghamshire