Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

EPISCOPATUS DUNELMENSIS

PISCOPATUS DUNELMENSIS, vulgo The Bishopricke of Durham sive Duresme, Eboracensibus ad septentrionem confinis, in trianguli speciem efformatur, cuius apex ad occasum coentibus ibi septentrionali limite et Tesis fontibus figuratur. Laterum alterum quod meridiem spectat continuo Tesis decursu terminatur, alterum quod boream intuetur primum brevi ab apice linea ad Derwentum flumen, inde Derwento ipso, donec Chopwell amniculum admiserit, et deinde Tina flumine describitur. Basim vero trianguli, quae ortum respicit, ora maritima affingit, quam magno fremitu oceanus Germanicus gravissime diverberat.
2. Qua in apicem coarctatur, campi sunt nudi, sylvae satis rarae, colles glabri sed non sine ferri venis, convalles autem satis graminosae: Angliae enim Appenninus, quem dixi, hunc angulum intersecat. Ad orientalem autem partem sive trianguli basim, uti etiam ad laterea, culturae terrae est perquam grata, reditusque cum agricolarum labore contendunt, pratis, pascuis, arvis distincta, opidis passim consita, et carbone fossili, quo pro ignis alimento plurimis in locis utimur, copiosa. Carbonem hunc aliqui bitumen terrenum nigrum, alii gagatem, alii Thracium lapidem esse volunt, quae omnia eandem rem esse probavit magnus ille in rebus fossilibus philosophus Georgius Agricola. Certe hic noster nihil aliud est quam bitumen calore sub terra induratum et excoctum, bituminis enim odorem redit, et si aqua aspergatur acrius et luculentius ardent, an vero oleo extinguatur non sum expertus. Si vero obsidianus lapis apud nos sit, illum esse credam qui aliis Angliae locis reperitur et canole cole vulgo appellatur: est enim durus, splendidus, levis, et i subscissilis, accensusque cito ardet. Sed haec illis qui naturae penetralia penitus rimantur reliquamus.
3. Totam hanc regionem cum alis etiam vicinis S. Cuthberti Terram sibi Patrimonium vocant in suis scriptis monachi. Sic enim vocant illi quiquid ad Dunelmensem spectavit ecclesiam, cuius Cuthbertus quasi patronus habetur, qui in prima Saxonicae ecclesiae infantia Lindefarnensis episcopus vitam tanta sanctitate et integritate transegit ut inter divos relatus fuerit. Regesque nostri et proceres, quod tutelarem illum fuisse divum contra Scotos crediderint, non solum eius corpus devoti saepenumero inviserint, quod integrum incorruptumque durasse persuaserunt scrptores, sed etiam amplissima latifundia donarint et plurimas immunitates irrogarint. Egfridus rex magnos reditus in ipsa urbe Eboraco, Crecam quam dixi et Luguballiam civitatem ipsi Cuthberto vivo dedit, ut est in historia Dunelmensi. Alfredus rex et Guthrunus Danus, quem ille Nordanhumbris praeficit, postea totam terram inter Were flumen et Tinam (libri antiqui verbis utar) Cuthberto et in eius ecclesia ministrantibus perpetuo possessionis iure largiti sunt, ex qua illis ne inopia laborarent, vitae subsidia procurentur. Praeterea eius ecclesiam tutum profugis locum refugii constituerunt, ut quicunque, qualibet de caussa, ad eius corpus confugerit, pacem per triginta septem dies nulla unquam occasione infrigendam habeat. Edwardus Athelstanus reges, et Cnuto sive Canutus Danus, qui nudis pedibus ad Cuthberti tumulum accessit, has leges et libertates non modo confirmarunt, sed statim auxerunt. Nec minus Guilielmus Normannus, a cuius statim tempore comitatus palatinus iudicatus est, et episcopi nonnulli tanquam comites palatini sigillo insculpserunt militem cataphractarium phalarato equo insidentem altera manu gladium vibrantem, altera insignia episcopatus praetendentem. Iuraque sua regalia habuerunt episcopi, adeo ut proscriptorum bona illis non regi cederent, et ipsa plebs immunitatibus elata militare in Scotia sub rege recusarit. Dicebant (historia Dunelmensis pro me loquetur) se esse haliwerke folkes, i. e. sacro operi ascriptitios, et terras suas tenere ad defensionem corporis S. Cutheberti, nec debere se exire terminos episcopatus, scilicet ultra Tinam et Teisam, pro rege vel episcopo. Verum Edwardus Primus has libertates primus praecidit. Cum enim ille se tanquam arbitrum honorarium inter Antonium Beccum episcopum et priorem de possessionibus inter se acriter digladiantes interponeret, nec illi ex eius arbitrio facerent, seisivit (inquit author meus) libertatem episcopatus in manum suam, et ibi rimata sunt multa, et libertas in multis laesa. Iura tamen sua postea recuperavit ecclesia, illaesaque tenuit usque ad Edwardum Sextum, cui, dissoluto episcopatu, omnes eius redditus et libertates ordines in parlamento concesserunt. Sed statim Maria regina eadem authoritate hanc constitutionem refixit et omnia sarta tecta ecclesiae restituit, quibus hodie gaudet. Nuper enim Iacobus Pilkintonus episcopus reginam Elizabetham de possessionibus et bonis Caroli Nevill comitis Westmorlandiae et aliorum in hoc agro proscriptorum, qui in patriam bellum nefarie moverant, in ius vocavit, caussamque persequutus esset nisi authoritas parlamentaria intercessisset et pro eo tempore (sic se habent verba) reginae adiudicasset, quod impensis suis maximis cum episcopum tum episcopatum e seditiosorum faucibus eripuisset. Sed his omissis ad locorum stilum promoveamus.
4. Flumen quod meridionalem huius agri partem vallat Latinis Teisis et Teisa, vulgo Tees, Polidoro Italo, cui suae Italiae Athesis animo observabatur, sine ulla ratione Athesis dicitur, Ptolemaeo Τούασις et Tuesis appellari videtur, apud quem tamen librariorum incuria suo loco exulare existimo. Cum enim Tuesin et Tinam in remotiori Britanniae parte, ubi Scoti nunc agunt, ille statuerit, et haec regio Tesi et Tina includitur, si in veterem geographum criticus esse ausim, postliminio huc in sua loca revocarem et cum bona, uti spero, Scotorum venia, qui nulla habent flumina quibus haec nomina vere asserant. Tesis e saxeto illo Stanmore erumpit, raptisque secum multis undique torrentibus, per rupes fluens, e quibus ad Egleston ubi monasterium Conanus Britanniae et Richmondiae comes posuit, marmora caeduntur, primum Bernardcastle, id est Bernardi Castrum, pulsat, a Bernardo Balliolo Ioannis Ballioli Scotorum regis abavo constructum et denominatum. Verum Ioannes iste Balliolus quem Edwardus Primus Scotorum regem declaverat illud amisit cum aliis in Anglia possessionibus, quod fidem Edwardo datam prodidisset. Quo tempore rex Antonio Dunelmensi episcopo infensior hoc castrum (ut habet liber Dunelmensis) cum pertinentiis ab eo abstulit et comiti de Warwicke contulit, Herks et Hertnes Roberto Cliffordo, Kewerston Galfrido de Hertpole, quae episcopus habuit ex forisfacturia Ioannis de Balliolo, Richardi de Brus, et Christophori de Seton. Sed paucis post annis Lodovicus de Bellomonte episcopus regio Francorum sanguine natus, qui literarum, ut scribitur, omnino expers de hoc castro et caeteris possessionibus litem intendit caussamque obtinuit, lata in haec verba sententia, episcopus Dunelmensis debet habere forisfacturam guerrarum infra libertates episcopatus, ut rex habet extra. Iuxta Stretlham cernitur ubi diu habitavit praeclara et equestris familia de Arcubus sive Bowes, quae subinde difficilimis temporibus egregiam principi et patriae navavit operam. Genus vero repetit a Willielmo de Arcubus, cui, ut legi, Alanus Niger Britanniae et Richmondiae comes concessit his verbis, ut gestaret pro armis scutum Britanniae cum tribus arcubus desuper.
5. Non quinque hinc mille passus abest paulo remotius a Tesi Standrope, quod et Stainthorpe, id est Vicus Saxeus, dicitur, opidulum mercatorium ubi collegiata erat ecclesia, Nevillorum et opus et tumulus. Huic contiguum est Rabye, quem Cnuto sive Canutus rex Danicus ecclesiae Dunelmensi, una cum circumvicino agro et Stanthorpe libere in perpetuum possidenda donavit. A quo tempore (ut habet author meus) familia Nevillorum sive de Nova villa Rabo de ecclesia tenuit reddendo quatuor libras et cervum quotannis. Stemma enim illi a Waltheoso Northumbriae comite, e cuius progenis cum Robertus filius Maldredi dominus de Raby filiam Galfredi Nevill Normanni duxisset (cuius avus Gilbertus Nevill regis Guilielmi Primi admirallus perhibetur) posteri Nevillorum nomen asciverunt, et in familiam longe numerosissimam et potentem succreverunt, qui castrum admodum spatiosum hic erexerunt, quod eorum prima et praecipua erat sedes. Haec duo Stainthorp et Raby tantum fluviolo separantur, qui post pauca milliaria in Tesim defertur prope Selaby, ubi nunc sedes familiae Brackenburiorum, et sua vetustate et coniugiis cum haeredibus Dentoni et Wicliffi insignis.
6. Tesis inde lapsus per Sockburne antiquae et nobilis familiae de Cogniers domicilium, et qua fuerunt barones Coigniers de Hornsby (quorum haereditas multum adaucta nuptiis haeredum Darcy de Menill et Guilielmi Nevill comitis Cantii et domini Fauconberg, patrum memoria ad Atherstonos et Darcios demigravit) prope Darlington frequens forum agitur, quod Seir filius Ulphi Saxo, impetrata ab Etheldredo rege venia, ecclesiae Dunelmensi donavit, Hugoque de Puteaco sive Pudey templo et aedificiis exornavit. In huius agro tres sunt mirae profunditatis putei, Hell kettels vocat vulgus, id est Inferni caldaria, quia per antiperistasin calescant in illis aqua. Prudentiores hausta terrae motu tellure subsedisse credunt, et probabilitier quidem. Legimus enim in chronicis de Tinmouth, Anno Domini 1179 in natalia Domini apud Oxenhall in territorio de Derlington, elevavit se terra in altum ad similitudinem procerae turris et mansit ab illa die quasi immobilis usque ad vesperam, et tunc cecidit tam horribili strepitu ut vicinos terruit omnes et absorbuit eam tellus, et fecit ibidem puteum profundum, qui est ibi in testimonium usque in hodiernum diem. Illos autem subterraneos habere meatus et exitus Cuthbertus Tunstallus episcopus primus deprehendit, reperto in Tesi ansere, quem signatum in horum maiorem experiundi gratia dimiserat. Post Derlington nulla quae melioris notae opida adposita habet Tesis, sed viridisntium camporum margines et rusticanas villa flexuoso meatu lambens, tandem amplo ostio in oceanum se eiicit, unde trianguli basis ad oram maritimam inchoatur.
7. Littus hinc in septentriones decurrit uno et altero tantum amniculo interscissum iuxta Gretham, ubi egregium hospitale posuit Robertus Dunelmensis episcopus, cum accepisset loci manerium dono domini Petri de Monteforti. Huic proximum est Claxton, quod insigni in hoc tractu familiae nomen fecit, cuius libentius meminerim quod ex eadem fuerit Thomas Claxton venerandae antiquitatis summus admirator. Littus inde promontoriolo solum uno prominet vix septem supra Tesis ostium milliaribus, cui Hartepole emporium celebre et statio fida situ percommodo insidet. Heortu Beda vocare videtur (quod Huntingdonenis Cervi Insulam interpretatur), ubi Heiu mulierum religiosam monasterium olim fundasse memorat, si Heorteu non sit potus territorioli illius nomen, quod Dunelmensis liber innuet, et Heortnesse alibi appellat, quod in mare longius procurrit. Ab hoc per XV mille passus littus continuum sparsim opidis redimitum grata facie navigantibus arridet donec Vedeae flumini se aperet, sic enim Ptolemaeo nominatur, qui Bedae Wirus, Saxonibus Weorg, et nobis Were. Hic in ipso trianguli apice, parte scilicet regionis ad occasum extrema, e duobus rivulis Kellhop et Burnhop coalescit, ubi in unum coierunt hoc nomen assumit et in orientem properat per vasta ericeta, magna episcopi vivaria, et Witton castellum dominorum de Evers, qui antiquae sunt in hoc agro nobilitatis utpote a dominis de Clavering et Warkworth nati, et a Vesciis et Attonis baronibus per filias oriundi bellicae virtutis gloria clari, quod Scotia testetur. Kettnes enim opidulum in Scotia ulteriori Edwardus Primus illis ob operam egregie navatum dedit, et Henricus VIII patrum memoria baronum titulo illustravit. Inde Vedra post pauca milliaria Gaunlesse fluviolum ab austro admittit, ubi ad ipsos confluentes aeditiori tumulo imponitur Aukland a quercubus (ut Graeciae Sarron) denominatum, quod turritas episcopi aedes ab Antonio Becco magnifice restauratas pulcherrimumque pontem praetendit, quem Gualterus Skirlaw episcopus circa annum CIƆCCCC construxit, qui has aedes etiam adauxit et ad Yarum Tesim ponte coniunxit. Hinc in septentriones Vedra iter flectit ut diutius hunc agrum irriget, statimque in collis supercilio, antiquae urbis non morientis, sed plusquam mortuae reliquias suspicit, quam Antoninus Vinovium, Ptolemaeus Binovium dixit, apud quem in suo loco exturbatur et alio quasi sub axe locatur, ut semper delituisset nisi digitum intendisset Antoninus. Binchester nobis nodie vocatur, unoque tantum et alter domicilio constat, vicinis tamen tum rudetis moeniumque reliquiis extantibus, tum Romanorum nummis saepius effossis notissimum, Binchester penies illi vocant, Romanorum inscriptionibus, e quibus in aram ibi nuper incidi sic inscriptam:

DE AB.
MATRIB. Q. LO --
--- CL. QVIN
TIANVS --- COS.
V. S. L. M.

Aliud etiam saxum hic nuper erutum lacunis deformatum, quod hanc tamen penitius intuenti subostendit epigraphen:

------
------
TRIB. COHOR. I.
CARTOV ----
MARTI VICTORI
GENIO LOCI.
ET BONO EVENTVI

Nec aliud de illa legi quam quod liber vetus memorat Northumbriae comites ab ecclesiae possessione hanc cum aliis villis abripsuisse, cum sacra illa auri fames etiam sacras ecclesiae facultates deglutiret.
8. Bronspeth castrum inter consurgentes colles in altera Vedrae ripa apparet, quod a Bulmeris constructum, filia Bernardi Bulmer Galfrido Nevill nuptiis coniuncta Nevillorum familiae cum aliis magnis possessionibus adiunxit. Mox Vedra crebris saxis eminentibus interpolatus defertur, quae, nisi vi imbrium flumen intumuerit, nunquam aqua integuntur, quibusque quod non alibi accidit si aqua infundatur parumque misceatur, salsam imbibit qualitatem. Imo ad Butterby viculum cum flumen aestivo tempore subsederit e saxis illis aqua salsa subrufa exilit quae solis calore ita albescit et concrescit ut accolae hinc salem sibi colligant.
9. Iam flumen quasi insulam moliturum primariam regionis urbem colli impositam undique fere circumluit, unde nomen Dunholm a Saxonibus inditum. Collem enim, ut ex Beda colligas dun, et insulam amnicam holme dixerunt. Ex hoc Dunelmum fecerunt Latini sed vulgus Durham corruptissime vocat. Situ quodem aeditiori et sane munitissimo, spatio tamen non magno, ovali quodammodo forma flumine ab omni parte nisi a septentrione circumfunditur et moenibus firmatur. Ad australem partem fere qua flumen se reducit, cathedralis ecclesia surgit pyramidibus et sacra turre conspicua, in medio imponitur castrum quodammodo intermedium inter duos pontes a saxo, quibus flumen hinc ad ortum, illinc ad occasum coniungitur. A castro ad septentriones patet forum et S. Nicholai cernitur ecclesia, unde in aquilonem protenditur suburbium longius inter flumen circumductum, ut alia utrinque ultra flumen quae ad pontes ducunt, et in singulis sua est seorsim ecclesia. Originem autem non admodum antiquam habet. Cum enim Lindisfarnenses monachi bellorum calamitate a Danis exagitati, incertis sedibus, cum S. Cuthberti reliquiis vagarentur, hic tandem oraculo, si credere libet, admoniti circa annum salutis DCCCCXCV consederunt. Sed rem accipe ex authore meo Dunelmensi. Comitans sanctissimi patris Cuthberti corpus universus populus in Dunolmum, locum quidem natura munitum et non facile habitabilem, venit, quem densissima undique sylva totum occupaverat, tantum in medio erat planities non grandis quam arando et seminando excolere consueverant, ubi episcopus Aldwinus non parvam de lapide ecclesiam postea construxit. Igitur praefatus antistes totius populi auxilio et comitis Nordanhumbrorum Uthredi adiutorio totam extirpans sylvam succidit, ipsumque locum brevi habitabilem fecit. Denique a flumine Coquedo usque Teisam universa populorum multitudo tam ad hoc opus quam ad construendam postmodo ecclesiam prompto animo accessit, et donec perficeretur devote insistere non cessavit. Eradicata itaque sylva et unicuique mansionibus sorte distributis, praesul antedictus amore Christi et S. Cuthberti fervens, honesto nec parvo opere inchoavit ecclesiam, et ad perficiendam omni studio intendit. Haec ille.
10. Non multis post annis Angli illi qui Normannicum imperium aequis oculis intueri non poterant, loci ingenio freti, in belli sedem elegerunt, negotiumque non parvum Guilielmo Normanno facesserunt. Scribit enim Guilielmus Gemiticensis, Concesserunt in partem comitatus aquis et sylvis inaccessibilem firmissimo vallo erigentes castrum quod Dunholmum nuncuparunt, ex qu o diversos crebrius exagitantes excursus aliquandiu ibi delituerunt, Sweni Danorum regis adventum praestolantes. Sed cum res ex sententia non cecidisset, fuga illi sibi consulerunt, Dunelmumque adiens rex Guilielmus, multis ad ecclesiasticae libertatis firmamentum indultis privilegiis, castrum de quo diximus in eminentiori collis parte extruxit, quod postea in episcoporum habitationem cessit eiusque claves, cum episcopatus vacaret, veteri instituto Cuthberti sepulchro appendi solebant.
11. Cum hoc castrum iam extructum esset, Guilielmus Malmesburiensis, qui sub id tempus vixit, his verbis hanc urbem describit: Dunelmum est collis ab uno vallis planitie paulatim et molli clivo turgescens in cumulum, et licet situ aspero et praerupto rupium omnem aditum excludat hostium, tamen moderni collibus imposuerunt castellum. Ad radices pedis castelli defluit amnis piscosus praesertim Isitio. Eodem fere tempore, ut habet vetustus ille liber, Guilielmus de Carelepho episcopus, qui monachus hic denuo congregavit (eorum enim claustra Danus ubique subvertrat), demolita illa ecclesia quam Aldwinus aedificarat, aliam meliori opere incoepit, quam Radulphus successor perfecit, novamque postea fabricam Nicholaus Fernham episcopus et Thomas Melscomb prior anno Christi CIƆCCXLII adiecerunt. Satisque longo post intervallo ad occiduam ecclesiae partem Williemus Skirlaw episcopus elegans opus substruxit quod Gallilaeam vocant, et in quod venerabilis Bedae tumulum marmoreum transtulit. Quo in loco Hugo de Puteaco olim aedificium inchoavit, in quo, ex antiquo libro loquor, muliebris licite fieret introitus, et quae non habebant ad secretiora sanctorum locorum corporalem accessum, aliquod haberent ex sanctorum contemplatione solatum. Radulphus autem ille episcopus (ut tradit historicus noster) locum inter ecclesiam et castellum quem multa occupaverant habitacula in patentis campi redegit planitiem, nel vel ex sordibus contaminatio vel ex ignibus ecclesiam attingeret pericula. Urbem etiam licet natura muniret, muro reddit munitiorem et augustiorem, a cancello ecclesiae ad arcem usque castelli perducta murum construxit longitudine, qui iam vetustati sensim cedit, nec hostilem unquam, quod acceperim, vim sensit. Cum enim David Brus rex Scotorum ad Beauparke usque sive Bereparke (vivarium est illud surbanum) ferro et flamma saevisset (Edwardo Tertio Caletum Galliae obsidente), Henricus Percy et Guilielmus Zouch archiepiscopus Eboracensis cum tumultuariis suorum cohortibus se Scotis obiecerunt et ita animose aggresserunt ut primam et secundam aciem capto rege ad internecionem fere ceciderint, tertiamque in eum timorem coniecerint ut citatissimo quam potuerunt agmine fugerint, nec praeruptissima loca pavori donec in sua se recepisset obstiterint. Nobilis haec illa pugna est, et inter multas memoranda Scotorum strages (quam praelium ad Nevelli Crucem nostri vocitant), nobilissimis enim Scotorum in hoc caesis et rege capto, multos agros in confinio nostis cedere, et plurimas arces dedere coacti sunt. Sed haec de Dunelmo satis, cui si placet, cum Nechami disticho et Ionstoni hexasticho valedicam.

Arte situque loci muntia Dunelmia, salve,
Qua floret sanctae relligionis apex.

Vedra ruens rapidis modo cursibus, agmine leni,
Seque minor celebres suspicit urbe viros
Quos dedit ipsa olim, quorum et tegit ossa sepulta,
Magnus ubi sacro marmore Beda cubat.
Se iactant aliae vel relligione vel armis.
Haec armis cluit, haec relligione potens.

12. De monachis eiectis, praebendariis XII, archidiaconisque duobus substitutis, et de prioris nomine in decani dignitatem mutato, nihil est quod scribam, cuivis enim sunt notissima. Longitudinem gradibus XXII, scrupulis 0, latitudinem vero gradibus LIIII, scrupulis LVII definitam habet.
Sub
Dunelmo, ne hoc omittam, ad orientem egregium admodum cernitur xenodochium quod Hugo ille de Puteaco episcopus opulentissimus et momentaneus Northumbrae comes Leprosis (ut habet Neubrigensis) indulgentior profusa quidem sed tamen ex parte minus honesta largitione construxit. Alieni quippe iuris non modicum huic devotioni per potentiam applicans, dum propria sufficienter impendere gravaretur. Attamen ad sexaginta quinque leprosos (praeter sacrificos) alendos proventus satis opimos assignavit.
13. Rectiori hinc lapsu in septentriones Vedra suas aqaus ducit per Finchale ubi, Henrico Secundo regnante, Godricus vir antiqua et Christiana simplicitate, totus Deo defixus solitariam vitam egit et peregit, eodem loco sepultus quo (ut habet Guilielmus ille Neubrigensis) vel orans procumbere vel aegrotus decumbere consueverat. Qui tantam sui adorationem hac sancta simplicitate excitavit ut eius memoriam ecclesiola Richardus frater opulenti illius episcopi Hugonis de Puteaco honorarit. Inde Vedra defertur per Lumley castrum vivarium inclusum, sedem Lumleiorum vetustam, quibus genus est a Liupho viro in hoc tractu summae nobilitatis sub rege Edwardo Confessore, qui Aldgitham filiam Aldredi comitis Northumbriae duxit. Horum Marmaducus matris insignia sibi ascivit (cuius iure opimam Thwengorum haereditatem adierat), scilicet balthem vel fasciam rubram inter tres virides psitaccos in clypeo argento, cum antea Lumlaei gestassent psitaccos sex argenteos in parma rubra. Filia enim illa primogenita Marmaduci Thewng domini de Kilton et una haeredum Thomae Thweng fratris sui. Radulphus vero Marmaduci illius filius primus baro de Lumley a Richardo Secundo creatus erat. Quo honore Ioannes ab eo nonus hodie gaudet, vir absoluta animi virtute, vitae innocentia, omnibusque verae nobilitatis ornamentis senex honoratissimus.
14. E regione non procul ab altera flumiis ripa sedet Chester upon the Street, id est Castrum vel Urbecula ad Viam Publicam, Conceaster Saxonibus dicta, unde Condercum ego iudicarum in quo alam primam Asturum Romanis temporibus stationem ad lineam (ut inquit) valli habuisse memorat Liber Notitiarum. Pauculis enim milliaribus a vallo, de quo postea dicendum, abest. Lindisfarnenses episcopi cum Cuthberti sui corpore, Danica intonante tempestate, in hoc annis CXIII delituerunt. In cuius memoriam cum Engelricus episcopus Dunelmensis novae ecclesiae eo loci fundamenta iaceret, tantam pecuniae vim defossam reperit ut abunde iam dives episcopato se abdicaret et Petroburgum reversus, cuius prius coenobiarcha erat, vias per paludes munierit et alia opera non sine maximis impensis excitarit. Et longo post tempore Anthonius Beccus episcopus Dunelmensis ecclesiam collegiatam, decanum, septemque praebendas hic instituit. In qua monumenta maiorum suorum a Liulpho continua successionis serie ad nostra usque tempora e dirutis monasteriis conquisita vel de novo facta pulchro ordine disposuit quem modo dixi baro Lumleius. Interiusque ad ipsius fere trianguli medium alius etiam exiguus est vicus collegio decani et praebendariorum ab illo Antonino fundito nuper notus, Lanchester dicunt, quem Longovicum fuisse semel existimavi.
15. Sed ad Vedram revertamur, qui iam tandem in orientem se convertit et Hilton Hiltonorum castrum praeterfluens in mare se condit ad Wiranmuth, ut Beda vocat, nunc Monks Weremouth, id est Vedrae ostium quod ad monachos spectavit. De quo ostio sic scribit Guilielmus Malmesburiensis. Hic Vedra pelago influus naves serena invectas aura placido ostii excipit gremio. Cuius utrasque ripas Benedictus Biscop ecclesiis insignivit, et monasteria ibidem construxit, alterum Petri, alterum Pauli nomine. Huius industriam mirabitur qui eius vitam leget, quod copiam librorum advexerit, quod artifices lapidearum aedium et vitrearum fenestrarum primus omnium in Angliam adscivit. Quinque millia passuum superius Tinae etiam ostium aperitur, quem per aliquod spatium cum Derwento latus septentrionale nostri trianguli delineare diximus. Ad Derwentum, qui prope trianguli apicem fontes habet, nihl insigne adiacet nisi Ebchester, quem nunc vocant, viculus ab Ebba virgine regio Northumbrorum sanguine nata, quae tanta sanctitatis opinione circiter annum salutis DCXXX claruit ut solemni apotheosi in Divas relata plura in hac insula templa sibi dicata habeat, quae S. Tabbs pro W. Ebba vulgus vocitat.
16. Ad Tinam autem memorandum est Gateshead, Saxonice Gaetsheved, et historicis, quod idem sonat, Caprae Caput, quasi Novi Castro, quod alteram ripam occupat, suburbium, cui ab Edwardo Sexto adiunctum est cum episcopatum dissoluisset, sed Maria statim ecclesiae restituit. Hoc vulgus ipso Novo Castro multo vetustius esse existimat. Si ego etiam hoc et Novum Castrum (nam unum olim fuisse opidum flumine tantum divisum videatur), limitaneam illam stationem fuisse dixero quam Gabrosentum sub posterioribus imperatoribus vocarunt, et cohors secunda Thracorum defendit, nomenque antiquum sensu et significatone retinuisse, cum Novum illud Castrum novum nomen semel atque iterum assumpserit, nihil, uti spero, veritati absonum, dixero. Gaffr enim pro capra et hen in sermonis contextu pro pen, quod caput est, usurpant Britanni, et eadem plane significatione Caprae Caput antiquis nostris historicis Latine dictur ut Brundisium Massapiorum lingua a cervi capite nomen accepit. A diversorio aliquo cui caprae caput intersignium erat hoc nomen huic loco inditum existimem, non minus quam Gallus Gallincaneus Africae, Tres Sorores Hispaniae, Pirum Italiae loca apud Antoninum, quae ab huiusmodi insignibus, ut docti nonnulli, credunt, sua nomina acceperunt. Historici autem nostri uno quasi ore hoc Caprae Caput nominant dum memorant Walchenum Dunelmensem episcopum, quem Nordanhumbris comitatis authoritae praefecerat Guilielmus Primus, hoc in loco a furenti multitudine ob provinciam male habitam interfectum fuisse.
17. Infra hunc vicum fere ad ipsum Tinae ostium Girwy, nunc Iarrow, cernitur, Venerabilis Bedae natale solum, ubi etiam monasteriolum olim floruit cuius fundatorem et fundationis tempus docet haec inscriptio quae legitur adhuc in pariete ecclesiae:

DEDICATIO BASILICAE
S. PAVLI VIII KL. MAII
ANNO XVI ECFRIDI REG.
CEOLFRIDI ABB. EIVSDEMQ.
ECCLES. DEO AVCTORE
CONDITORIS ANNO IIII

Ecclesiae maiores cum Christi salutare lumen mundum irradiaret (nec alienum sit adnotare) basilicae fuerunt appellatae, quod gentilium basciliae scilicet spatiosa illa aedificia in quibus magistratus iux dixerunt in Christianorum ecclesias fuerint conversae. Unde Ausonius, Basilica olim negotiis plena, nunc votis, vel quod forma oblongiori instar basilicarum construerentur.
18. Hic Beda noster Angliae splendor singularis pietate et eruditione Venerabilis cognomen adeptus, meditandis scripturis, ut inquit ipse, operam dedit, plurimaque volumina inter decumanos barbariae fluctus doctissime conscripsit. Quo mortuo, ut inquit Guelielmus Malmesburiensis, sepulta est cum eo rerum gestarum omnis pene notitia usque ad nostra tempora. Cum enim pigro semper succederet pigrior, multo tempora in tota insularum intepuit fervor. Dani autem sacrum hunc locum ita afflixerunt ut primis Normannorum temporibus cum monasticum ordinem quidem his regionibus instaurarent et Walcherus episcopus hunc locum illis assignaret, Stabant (ut inquit author meus) soli sine culmine parietes, vixque ullum signum antiquae nobilitatis servabant, qubus tamen culmen de lignis informibus et foeno illi superponentes, divini cultus officia celebrare coeperunt.
19. Dunelmensis episcopos, qui comites palatini censentur, non est cur hic enumerando persequar. Satis sit innuere ex quo cathedra hic constituta fuerit anno saluctis DCCCCXCV triginta quinque episcopos usque ad nostram aetatem sedisse. Quorum celeberrimi sunt quatuor, Hugo de Puteaco sive Pudsey, qui praesenti pecunia, mille scilicet tredecim libris, comitatum Northumbriae dum ipse viveret Sathbregiam iureque perpetuo successoribus possidendam a rege Richardo Primo emit, et xenodocium pulcherrimum, de quo dixi, construxit, et cui cum archiepiscopo lis intercessit acerrima, dum (ut habet ille) hic praeesse, ille non subesse, et neuter prodesse contenderet. Antonius Bec patriarcha Hierosolymitanus, qui in substructionbus insanas splendidumque apparatum infinitam pecuniam effudit. Thomas Wolsey cardinalis, cuius foelicitati nisi moderato nihil deerat, sed pervulgata est eius historia. Et qui nobis pueris obiit, Cuthbertus Tunstall summarum artium scientia et vitae sanctitate (absit invidia verbo), illorum omnium instar, et magnum Britanniae nostrae ornamentum.
Numerantur in hoc agro et Northumbria ecclesiae parochiales 118 praeter sacella plurima.

LANCASHIRE

TER alio versus iam conferendum est meum, ad reliquos scilicet illos Brigantes qui trans monte ad occiduum oceanum consederunt, et primo ad Lancastrenses, quos subinvitus (quae res mihi bene vertat) quodammodo adeo. Vereor enim ne mihi satisfecero, nedum lectori. Ex voto enim paucula admodum successerunt cum partem eius longe maximam perlustrarem, vetustas prisca nomina ubique abrasisse videbatur. Sed ne Lancastrensibus deesse videar, audendum est, nec divinum numen, quod hactenus mihi affulsit, defuturum confido.
2. Sub montibus qui, ut iam saepius dixi, per Angliam mediam procurrunt et quasi arbitri inter regiones sive comitatus se interponunt, iacet ad occasum Lancastrensis ager, Saxonice Longasterscyre et vulgo Lonkashire, Lankashire, et The County Palatine of Lancaster, quod sit comitatus palatini titulo insignis. Inter Eboracenses ab ortu et Hibernicum oceanum ob occasu ita includitur ut ab austro qua Cestrenses aspicit sit latior, sensimque in boream procedens, qua Westmorlandia confinit, coarctetur. Ibique irruente maris sinu abrumpitur, suique partem non exiguam ultra sinum habet, quae Cumberlandiae adiacet.
3. Ubi in campos aequatur, hordei iet tritici satis est fertilis ad montium radices avenae fertilior, ubique solo tolerabili nisi uliginosis quibusdam et minus salubribus locis, mosses vocant, qui tamen haec sua incommoda commodis resarcunt uberioribus. Abrasi enim superficie unctiosos cespites (turffs dicunt) ad ignis fomitem et nonnunquam arbores subterraneas, vel quae diu defossae iacuerunt, praebent. Inferius vero margam ad stercorandos agros affatim alicubi suppeditant, qua tellus hominum opinione frugum impatientissima ita mitescere incipit ut maiorem olim hominum fuisse inertiam quam terrae ingatitudinem existimare liceat. Sed regionis bonitatem ex incolarum habitudine, qui ab aspectu sunt inprimis decore, diiudices, et etiam, si placeat, ex armentis. In bobus enim, qui sunt proceris cornibus et composito corpore, nihil quod Mago Carthaginensis apud Columellam requirit facile desideres.
4. Ad partem austrinam a Cestrensibus Merseio flumine dirimitur, qui in mediis montibus exurgens parum iam a fonte digressus sit limes, fertur in occasum lento fluxu, quasi alia flumina, ut cum poeta loquar in caeruleum sinum suum vocans, statimque a borea Irwellum, qui omnes huius orientalis plagae fluvios secum defert, gratanter excipit. Inter quos notissimus est Roch fluvius, qui appositum habet in valle Rochdale mercatum non infrequentem, ut ipse Irwell habet sibi impositum Bury mercatum itidem nihilo inferiorem, et iuxta dum Coccium ab Antonio memoratum anxie quaesivi, Cockley capellam ligneam arboribus circumsitam, Turton capellam inter praecipitia et squallentia loca, Turton turrem, et Entwissell aedes elegantes vidi, quarum haec sui nominis viros nobiles olim habuit, et illa sedem familiar praeclarae de Orell hodie praebet. Ubi vero Irwello confluit Irkus, ripa sinistra, quae a subrufo saxo surgit, vix tribus a Mersio mille passus pervetus illud opidum floret quod Mancunum et Manucium variante lectione Antonino nominatur, nec dum vetusto nomine prorsus deleto Manchester nobis dicitur. Hoc circumvicinis opidis praecellit suo ornatu, frequentia, lanificio, foro, templo, et collegio quod Thomas dominus La Ware qui sacris initiatus erat et suae familiae postremus haeres masculus regnante Henrico Quinto fundavit. Ille enim a Grelaeis prognatus est, qui antiqui erant huius opidi (ut ferunt) domini. Superiori vero aetate multo praecellentius fuit tum laneorum pannorum honore (Manchester cottons vocant), tum asyli iure, quod parlamentaria authoritas sub Henrico Octavo Cestriam transtulit. In adiuncto comitis Derbiensis vivario Alparc dicto antiqui propugnaculi radices quadrata forma, ubi Medlocus amnis Irwellum subintrat, vidimus, Mancastle appellitant. Quod ipsum antiquum Mancunium fuisse non dixero, spatium adeo angustum includit, sed potius stationem aliquam Romanorum, ad quam vidi in antiquo saxo hanc inscriptionem:

* Ɔ CANDIDI
FIDES XX.
IIII

Hanc alteram mihi descripsit qui vidit clarissimus mathematicus Ioannes Dee collegii Mancestris custos:

COHO. I. FRISIN
Ɔ MASAVONIS
P. XXIII.

Posita videantur centurionibus illis ob fidem et probitatem tot annos spectatam.
5. Anno salutis DCCCCXX Edwardus Senior, ut habet Marianus, exercitum Merciorum misit in Northumbriam (tunc enim pertinuit ad Northumbriae reges)ut urbem Manchester restauraret et ibi praesidium locaret. Danico enim bello corruisse videtur, contra quos quia se fortiter viros praestitissent incolae, opidum suum Manchester appellatum volunt, id est, ut illi interpretantur, urbs virorum, et huic opinioni quae cum sua laude coniuncta videatur, mirum in modum adblandiuntur. Sed nesciunt boni illi viri Mancunium Britannicis temporibus fuisse nomen, ut etymologia e nostra Anglica lingua petita evanescat. Malim igitur ego a main Britannica deducere, quae saxum sonat. Saxeo enim tumulo insidet, et sub ipsum opidum ad Colyhurst latomiae sunt nobiles et notissimae.
6. Caeterum ut regrediamur. Irwelli aquis Merseius iam plenior iter oceanum versus suscipit per Trafford, ex qua et nomen et habitato insigni Traffordorum familiae, et Chatmosse uliginosum agrum longe latumque patentem, cuius partem non exiguam inflati amnes patrum memoria non sine magno periculo abripuerunt, unde flumina corrupta et magna periit fluvialium piscium multitudo. Quo in loco subsidet iam vallis amniculo irrigata, arboresque prostratae repertae fuerunt, ut suspicari licat, cum terra neglecta iaceret et rivulorum procursus in patentibus vallibus non deducerentur, meatusque vel incuria vel vastitate intercluderentur, quicquid humilius erat in huiusmodi uliginosos tractus (mosses vocamus) vel stagna fuisse conversum. Quod verum si sit, non est cur miremur tot arbores huiusmodi locis passim per Angliam, sed praecipue hoc in agro, obrutas et quasi sepultas iacere, cum enim nimia uligine radices solverentur ut deciderent, et tam molli solo haurirentur et immergerentur necesse est. Vicini contis et verubus tentando ubi latent explorant, loco notato effodiunt, et pro ignis alimento utuntur: sunt enim flammis et lumini aeque ac taeda gratae, quod fortasse fit e bituminosa terra qua sunt circumfusae, unde vulgus abietes fuisse credunt, quas tamen in Britannia provenisse negat Caesar. Scio receptissimam esse opinionem ab inundato mundo has vi undarum prostratas iacuisse, eoque magis quod aeditioribus in locis alicubi effodiantur, locos tamen illos aeditiores quos dicunt uligine permadere non diffitentur. Eiusmodi etiam arbores ingentes in Hollandia Germaniae saepe reperiuntur, quas eruditi in illa regione alibi fluctibus in littore suffosas vel flatibus propulsas in illa humiliora loca uliginosa advectas fuisse et subsedisse opinantur. Sed curiosa philosophorum natio haec plenius indagabit.
7. Post Chatmosse se ostendit Holcroft, quae ut sedem, et nomen, praeclarae Holcroftorum familiae praebuit, quae olim aucta ex nuptiis cum altera haerede de Culchit. Illud enim in proximo sedet, quod Gilbertus de Culchit se feodo Almarici Pincernae, ut ipse de feodo comitatu de Ferrariis tempore Henrici Tertii tenuit. Cuius primogenitam filiam et haeredem cum Richardus filius Hugonis de Hindley duxisset, ille Culchith nomen sibi assumpsit, ut Thomas eius frater qui secundam duxit a possessione de Peasfalong, et quartus de Riseley. Quod adnoto ut intellegat lector quanta fuerit apud maiores ut firmata gravitas in aliis, ita desultoria levitas in nominibus deponendis et assumendis e possessionibus. Atqui in aliis etiam Angliae partibus hoc olim factitatum. Adiacent hic circumquaque opidula (uti etiam per totum hunc comitatum et Cestrensem et alias septentriones partes) quae ut nomen claris familiis communicarunt, ita eiusdem sui nominis possessoribus ad haec usque tempora gaudent, ut Aston de Aston, Atherton de Atherton, Tillesley de Tillesley, Standish de Standish, Bold de Bold, Hesket de Hesket, Worthington de Worthington, Torbec de Torbec &c. Infinitum esset sigillatim nominare, nec instituti nostri est insignes enumerare familias sed loca perlustrare antiquiora. Has tamen et huiusmodi familias in septentrionalibus his regionibus (ut semel dicam) uti virtus fundavit, provida moderatio et antiqua suis bonis contenta simplicitas auxit, ita in australibus Angliae provinciis luxus, usurae, corruptelarum illecebrae, et dolus malus brevi tempore florentissimas prorsus subruerunt, adeo ut veteris nobilitas germina iam exarescere multi conquerantur.
8. Interim nos Mersey decursum persequemur, qui iam per Warrington notum suis dominis cognomine Pincernis sive Butleris, qui mercatus ius ab Edwardo Primo obtinuerunt, deferto, a quo ad Septentrionem non multum abest Winwick inter opima Angliae sacerdotia nominatissimum, in cuius ecclesiae summa parte leguntur hi versus barbari veteri chactare de Oswaldo rege:

Hic locus, Oswalde, quondam placuit tibi valde.
Northanhumbrorum fueras rex, nuncque polorum
Regna tenes, loco passus Marcelde vocato.

A Warringtonio Merseius se diffundens statimque contrahens, patenti gremio, commerciis percommodo oceanum ingreditur, ubi Litherpole patet, Saxonice Liwerpole, vulgo Lirpole a diffusa paludis in modum aqua, ut opinio est, nominatus, qui commodissimus et usitatissimus est in Hyberniam traiectus, elegantia et frequentia quam antiquitate celebrior. Nec enim eius nomen apud antiquiores scriptores uspiam occurit nisi quod Rogerus Pictavensis, qui dominus erat (ut eo tempore loquebantur) de honore Lancastriae, castrum hic construxerit, cuius custodiam iam longo sane tempore habuit nobilis illa et equestris familiae de Molineaux, cuius primaria sedes est in proximo ad Sefton, quam Rogerus ille Pictavenis Viviano de Molineaux primis Normannici imperii temporibus elargitus erat. Universam enim terram inter Ribell et Mersey flumina Rogerus ille tenuit, ut censualis Angliae liber testatur.
9. Prope Sefton, Alt fluviolus viam in mare quaerit, et ubi invenit viculum adsitum Altmouth inde nominat, vicinumque habet Ferneby, in cuius uliginoso sole cespites effodiuntur, qui incolis pro ignis fomite et lucernarum vice. Sub cespitibus autem aqua subest pigra et nigricans, cui nescio quid unctuosum superfluit, et in qua pisciculi innatant qui a fossoribus capiuntur, ut fossiles hic esse pisces dicamus, non munus quam circa Heracleam et Tium Ponti. Nec mirum cum huiusmodi locis aquosis pisces subinde humorem sectando terram subeant et ligonibus homines piscatum eant. Quod in Paphlagonia in locis minime aquosis multi et boni pisces effodiantur, abditam aliquam et peculiaem habet rationem. Et lepide sane Seneca, Quid est quare pisces in terram non transeant, si nos mare transimus?
10. Evehitur hinc magno flexu littus apertum, interiusque a mari cernitur Ormeskirke mercatorium opidum, sepultura Stanleorum Derbiensium comitum insigne, quorum primaria Latham in vicinia est, aedes magnae et magnificae, quas illi continenter auxerunt ab Henrici Quarti tempore. Quo Ioannes Stanley vir equestri dignitate, pater Ioannis proregis Hibernia, ex eadem stirpe qua barones de Audley oriundus, filiam et haeredem Thomae Latham equitis clarissimi duxit, cui hoc amplum haeredium cum multis aliis possessionibus dotale fuit. Iam inde vero Stanlaei sedem hic fixerunt, e quibus Thomas filius Thomae domini Stanley ab Henrico VII Derbiae comes creatus ex Aeleonora Nevilla filia comitis Sarisburiae genuit Georgium dominum Le Strange; duxerat enim ille Ioannam unicam filiam et haeredem Ioannis baronis Le Strange de Knockin, qui patre superstite defunctus filium habuit Thomam Derbiae comitem secundum, cui Anna filia Edwardi domini Hastings peperit Edwardum tertium Derbiae comitem, qui ex Dorothea filia Thomae Howardi ducis Norfolciae suscepit Henricum comitem quartum, qui Margaretam filiam Henrici Cliffordi comitis Cumbriae duxit matrem Ferdinandi comitis quinti qui modo diem obiit, et Guilielmi iam comitis sexti qui fratri successit.
11. Dugless fluviolus hic tacite serpit, ad quem Arthurus noster (ut author est Ninnius) Saxones memorabli praelio fudit. Ad huius fontes Wiggin est opidum, Wibiggin olim dictum affirmant, de quo nomine nihil habeo quod dicam, nisi Lancastrenses aedificia biggin vocare, uti nec de opido, nisi quod sit cultum et copiosum, incorporatum ex maiore et burgensibus. Rectorque ecclesiae, opidi, ut accepi, est dominus. In proximo Holand cernitur, a qua clarissima illa Holandorum familia qui Cantii comites et Surriae Exoniaeque duces erant, et originem et nomen traxerunt. Filia autem et haeres primogeniti fratris qui equestri ordine hic floruit, tandem Lovellis enupta eos et possessionibus et armis adauxit, scilicet scuto cyaneo liliis argenteis interstincto inter quae argenteius itidem leo ore obverso insurgit.
12. Prope Duglessi ostium Merton palus satis diffusa alitur, quae suo emissario in hunc se exonerat, statimque Ribello flumini in suo aestuario obviam se offert. Hic enim proximus est post Merseium fluvius qui oceanum accedit, nomine suo vetustiori non prorsus exoleto. Bellisama enim aestuariam Ptolemaeo, et nobis Ribell appellatum, fortasse ex adiectione Saxonici verbi rhe, quod flumen denotat. Ex Eboracensis agri collibus properantibus aquis primum in meridiem defertur hic fluvius per tres praecelsos montes, Ingleborrow Hill ad fontes, quem vasto dorso in occidentem solem gradatim quasi ascendentem, et in sui extremo alio quasi imposito colle evectum demirati sumus. Penigent fortasse ab albicante et nivoso capite, hoc enim Britannis pengwin denotat, qui vasta mole sed non perinde excelsa attolitur. Ubi vero Lancastrenses adit Rhibellus (nam hi sunt inter Eboracenses) Pendle hill sublimi admodum fastigio erigitur, et in ipso fastigio peculiarem profundit plantam quam quasi a nubibus productam clowdesbery vocant. Verum hic mons damno suod subiecto agro iampridem intulit, maximam aquarum vim eructans, et certissimo pluviae indicio quoties eius vertex nebulo vestitur, maxime est insignis. Horum libentius meminerim, tum quod in Appennino nostro sunt eminentissimi, unde vulgo usurpatur,

Ingeleborrow, Pendle, and Penigent
Are the highest hils betweene Scotland and Trent
,

tum ut intelligatur quod ante dixi, cur Alpes summae Penninae, et ipsa montium summta pennum et apennini ita priscis Gallis dicta fuerint. Pen enim montium summitates Britannis denotat. Ad ramentum vero montis Pendle, Clithereo castrum a Laciis extructum prope Rhibell adsidet, et huic vicinum Whaley, Saxonice Walaleg, monasterio a Laciis condito celebre, quod a Stanlaw in comitatu Cestrensi CIƆCCXVI translatum. Ubi anno DCCXCVIII Wada dux infoelicia signa contra Ardulphum Nordanhumbrorum regem sustulit ad Billangho, quod nunc Lango contractius appellatur. Hic Ribellus protinus in occasum conversus nomen suum impertit vico quem nostra aetas Riblechester appellat, ubi tot Romanae vetustatis vestigia, statuae, numismata, columnae, columnarum bases, epistylia, arae, marmora, inscriptiones subinde effodiuntur ut non abs re fuisse videatur, quod incolae claudicante rythmo dictitant:

It is written upon a wall in Rome:
Ribchester was as rich as any towne in Christendome.

13. Viaeque militares ad hanc duxerunt eminenti aggere, altera ab Eboraco, altera e septentrione per Bowland Forrest saltum spatiosum quae adhuc per plura milliaria planissime conspicitur. Inscriptiones autem ita deformarunt rustici ut quamvis in plures inciderim, vix tamen unam et alteram legere potuerim. Ad Salesbury Hall quae sunt vicinae aedes nobilis et antiquae familiae Talbottorum, columnae basim inscriptam vidimus:

DEO
MARTI, ET
VICTORIAE DD. AUGG.
ET CC --- NN

In proximo pariete huic adiunctus est alter lapis, Cupidinem et alteram imagunculam prae se ferens, ex cuius parte aversa haec mihi descripta fuit. Sed nullo sensu inscriptio, quam quia me diu sollicitum habuit, ut aliorum opinionem eliciam hic subiungam:

SEOESAM
ROLNASON
OSALVEDN
AL. Q. Q. SAR.
BREVENM
BEDIANIS
ANTONI
VS MEG. VI.
IC. DOMV
ELICITER

14. Ego autem nihil aliud suspicari possum quam ex his pleraque esse Britannica locorum adiacentium nomina. Anno CIƆDCIII cum iterum hunc locum invesrim in aram omnium quas vidi maximam et pulchererimam incidi cum hac inscriptione:

DEIS MATRIBVS
M. INGENVI-
VS ASIATICVS
DEC. AL. AST.
SS. LL. M.

De his deabus sive Deis Matribus scrutando nihil eruere possum (nam in orbis terrarum inscriptionibus praeterque in altera apud nos reperta non memorantur), nisi quod Enguium opidulum in Sicilia fuit Dearum Matrum praesentia nobile ubi osendebantur hastae aliquot et aereae galeae a Metione et Ulisse deabus illis consecratae.
15. Arulam etiam alteram ibidem vidi inter rudera eiectam sic inscriptam:

PACIFICE
RO MARTI
ELEGAVR
BA POS
VIT EX VO
TO.

Haec tam exigua erat ut tenuioris alicuius arula gestatilis fuisse videatur, et thuri aut molae salsae tantum adolendo, cum illa altera multo maior et ad maiorum animalium sacrificia peragenda. In his Noam proculdubio imitati sunt posteri, etiam postquam a vero Dei cultu desciverant, nec diis solum sed etiam imperatoribus servili adulatione cum impio titulo NVMINI MAIESTATIQVE EORVM posuerunt. Ad has genibus advoluti supplicabant, has amplexi precabantur, ad has iurabant, utque semel dicam, in his et sacrificiis totius religionis summa erat posita, usque adeo ut quibus nulla erat ara, iis nulla religio, nullus deus esse crederetur.
16. Nuperrime etiam saxum hic effossum fuit in quo exsculpta nuda effigies equestris sine sella et froeno ambabus manibus hastile contorquens, et insultans homini nudo procumbenti, qui nescio quid quadratum praetendit. Inter equum et procumbentum fuit D. M., sub procumbente leguntur GAL. SARMATA. Reliquae literae, quae plures erant, ita evanuerunt ut legi nequeant, nec mihi coniectura persequi libet. Alam Sarmatarum hoc in loco egisse et illa superiori inscriptione, et hac quae antea plures annos iuxta reperta videatur:

HIS. TERRIS. TEGITVR
AEL. MATRONA QV ------
VIX. AN. XXVIII. AM. II. D. VIII
ET M. IVLIVS MAXIMVS. FIL.
VIX. AN. VI. M. III. D. XX ET CAM
PANIA. DVBBA. MATER
VIX. AN L. IVLIVS MAXIMVS
-----ALAE. AR. CONIVX
CONIVGI. INCOMPARABILI
ET. FILIO. PATRI PIENTIS
SIMO. ET SOCERAE. TENA
CISSIMAE. MEMORIAE. P.

Caeterum ex his nihil plane luminis ad priscum huius loci nomen eruendum de quo ambigitur, nisi subinde nomen mutarit, quod nunnunquam usu venit. Hoc enim iam Ptolemaeus Rigodunum, si pro Ribodunum, a Riblechester non omnino abludit, et ad hanc a Mancunio distantiam, videlicet XVIII milliarium, Coccium, quod et Goccium in nonnullis legitur exemplaribus, locat Antoninus.
17. Caeterum cum huius fortuna, confecta periodo sive bello sive terrae motu, quod vulgus suspicatur, succubuisset, inferius qua regurgitantis oceani vim patitur, Ribeliae et Bellissama Aestuarium geographo vocatur, prope Peneworthum, ubi regnante Conquestore erat castellum, ut et regis eius tabulis constat, ex Riblcestriae occasu succedanea proles Preston surrexit, amplum et, ut in his regionibus, elegans et frequens opidum, a religiosis viris sic dictum, nomen nostra enim lingua Sacerdotum Opidum sonat. Sub hoc Ribello aquas infundit suas Derwen fluviolus qui primum opidum mercatu nomen Blackeborne a nigra aqua sic dictum irrigat, quod olim Laciorum, regiunculae adiacenti Blackburnshire nomen indidit, inde praeterfluit Houghton Tower, quod celebri familiae quae diu incoluit nomen impertiit, et Waleton, quod Guilielmus Lancastriae dominus, regis Stephani filius, Waltero de Waleton dedit, postea vero erat clarae familiae Langtonorum qui a Waltonis genus ducunt. Sed pedem referamus.
18. Preston illud de quo modo dixi Preston in Andernesse vocat vulgus hominum pro Acmundesnesse, sic enim hanc agri partem dixerunt Anglo-Saxones, quod inter Ribellum et Cocarum fluvios longus circumacto littore prominet et promonotorio quasi naso extenditur, quod etiam postea Agmondernes dictum. In qua Guilielmi Primi temporibus tantum sedecim villlae incolebantur, reliquae vastae iacebant, ut in censuali libro legimus, Rogerusque Pictavensis habebat. Postea vereo fuit Theobaldi Walteri, a quo Botteleri sive Pincernae Hiberniae originem repetunt, sic enim legimus in charta Richardi Primi: Sciatis nos dedisse et praesenti chara confirmasse Theobaldo Waltero pro homagio et servito suo totam Agmondernes cum omnibus pertinentiis suis &c. Avenae haec est feracior, hordi impatientior, sed pascuis laetior, praesertim ad mare, qua partim est campestris, unde pars eius magna The File pro Feild appellari videtur (in archivis tamen regiis Lima Latino nomine appellartur, quod instrumentum illud fabrile denotat quo ferrum aliudve politur). Quia tamen alibi palustris, minus salubris censetur. Wyr fluviolus hanc citus perstringit, qui e Wierdale loco pleno solitudinis devolvens Grenhaugh castrum praeterlabitur, quod Thomas Standley primus ex hac familia Derbiae comes extruxit, cum immineret illi periculum a quibusdam huius agri proscriptis nobilibus, quorum possessiones ab Henrico Septimo dono acceperat. Multos in illum impetus dederunt, et subinde infesti in agros eius irruerunt donec viri optimi moderatio has inimicitias prudenter extinxerit.
19. In ora hic maritima multis in locis sabuli cumulos videas, quibus aquam subinde infundunt donec salsuginem contraxerit, quam postea, subditis glebis, in candidum salem excoquunt. Nonnullae sunt hic etiam arenae et rapaces (sabulum vivum dicunt) itinerantibus adeo periculosae dum compendia recedente aestu sectantur ut maxime caveant ne terreno itinere, cum Sidonio loquor, pedestre naufragium faciant, praecipue vero circa Cocari ostium, ubi syrtico quasi agro Cocarsand Abby Cluniacensium impridem monasteriolum a Ranulpho de Meschines fundatum, sed ventorum violentiae expositum inter Cockari et Luni sive Loni ostia interiacet, et mare Hibernicum longe lateque diffusum prospectat.
20. Lonus ille, vulgo Lune, ex Westmorlandiae montibus scatans in austrum ripis impeditioribus et inaequali alveo delapsus accolas aestivis mensibus opima salmonum piscatione ditat, qui cum aqua limpida et arenosis vadis praecipue laetentur, in hunc et alios huius orae fluvios confertim penetrant. Quam primum Lancastrenses inviserit, Laecus aminiculus ab ortu aquas illi committit suas. Quo in loco nunc Over Burrow est, pertenuis sane rusticorum viculus, quem urbem magnam fuisse amplosque campos inter Laecum et Lonum occupasse, et ad extrema deditionis, fame nihil non experta, compulsam nobis memorarunt incolae, quod a maioribus quasi per manus traditum acceperunt. Et variis certe priscae vetustatis monumentis, insculptis lapidibus, tessellatis pavimentis, Romanorum nummis, et nomine hoc novo quod nobis Burgum denotat, locus iste antiquitatem suam asserit. Nomen vero antiquum si recuperet aliis non mihi debeat, etsi ut formicae semitas anxia sedulitate quaesivi, nec est cur quis putet singulorum in Britannia opidorum nomina sigillatim in Ptolemaeo, Antonino, Provinciarum Notitia et classicis authoribus adnotari. Si tamen coniecurae sit locus, Bremetonacum (quod aliud fuisse a Brementuraco vere iudicat Hieronymus Surita Hispanus in suis ad Antoninum notis) ex distantiae ratio a Cocco vel Ribelchester libens opinarer.
21. Ab hoc Burgo Lonus flumen Thurland Tunstallorum propugnaculum, a Thoma Tunstall equite aurato tempore regis Henrici Quarti extructi, cum rex licentiam dedisset firmandi et Kernellandi mansum, i. e. loricis incingendi, et Hornby egregium castellum praetervehitur, quod Nicholaum de Monte Begonis conditorem, dominosque suos Harringtonos et Stanleios barones de Monte Aquilae sive Mont Eagle a Thoma Stanley primo Derbiae comite oriundos venditat. Quorum tertius et postremus Guilielmus Stanley reliquit Elizabetham filiam unicam et haeredem uxorem Edwardi Parker baronis Morley, matrem Guilielmi Parker, quem rex Iacobus avito honore baronis de Mont Eagle denuo exornavit, et nos nostrique posteri universae Britanniae bono natum agnoscamus. Ex literulis enim subobscuris ad eum clandestino transmissis, et ab eo in medium tempestive prolatis proditio quam efferata impietas machinari poterat longe nefandissima in ipso fere extremo reipublicae fato est deprehensa, cum scelerati nonnulli sub execranda religionis larva, vi magna pulveris fulminalis conclavi parlamentario supposita, ad principem et patriam uno momento difflandum iamiam ignem admoturi starent.
22. Lonus hinc paucula permensus milliaria Lancaster ad australem ripam videt, praecipuum regionis opidum, quod incolae veruis Loncaster, uti et Scoti, qui Loncastell vocant a Lono flumine Longovicum, et nomen superstes et flumen subterlabens quodammodo argumentantur, ubi sub Britanniarum duce, ut est in Notitia Provinciarum, numerus Lonagovicariorum, qui a loco nomen sunt mutuati, stationem habuit. Quamvis hodie opidum si minus frequens et incolae omnes rei rusticae vacent (circumvicinus enim ager cultus est, apertus, florens, nec sylvis nudus), in Romanae tamen vetustatis argumentum Caesarum nummos nonnunquam inveniunt, maximi ubi fraterculi suum claustrum habuerunt. Aream enim ibi antiquae urbis fuisse praedicant, quam Scoti cuncta obvia excursione repentina populati anno salutis CIƆCCCXXII succenderunt. Ex quo tempore aedificare coeperunt propius collem viridisntem ad flumen cui imponitur castrum non magnum quidem nec vetustum, sed elegans et firmum, adsidetque in ipso colle unicum quod habent templum, ubi monachi exteri olim suum habuerunt coenobiolum. Sub quo ad pontem pulcherrimum, quo Lonus consternitur, in ipsa praecipiti collis declivitate parietis antiquissimi et Romani operis pendet fragmentum praeceps, Wery Wall vocitant illi, recentiori Britannico huius opidi, ut videtur, nomine. Hoc enim opidum illi Caere Werid, id est Urbem Viridem, dixerunt a viridisnti forsitan illo colle, sed haec viderint alii. Ioannes Moritonii et Lancastriae dominus, qui postea rex Angliae burgensibus suis Lancastriae charta confirmavit libertates omnes quas burgensibus Bristoliae concesserat. Edwardusque Tertius anno regni sui XXXVI concessit maiori et ballivis villae Lancastriae quod placita et sessiones non alibi tenerentur. Polum arcticum, ut hoc non omittam, gradibus LIIII scrupulis V elevatum aspicit, ab ultimo vero occidente partibus XX scrupulis XLVIII removetur.
23. Dum ex hoc colle circumspicerem ut Loni ostium viderem, quod non multo inferius effunditur, Forness altera pars huius regionis ad occasum oculis occurrit, quod mare quodammodo avulsit. Cum enim littus hinc se vastius in occasum proiiceret, oceanus quasi infensior obstinatius illud lancinavit, imo incrudescente aestu littus devoravit, sinusque tres laxiores efficit, scilicet Kentsand, quo Ken flumen emittitur, Levensand et Duddensand, inter quos ita prominet terra ut inde sit nomen sortita. Forness enim et Forland idem est nobis quod Promontorium Anterius Latinis. Tota, nisi ad mare, excelsis montium cacuminibus et crebris rupium molibus assurgit (Fornessfels indigitant) inter quos Britanni diu secure agitavere, his defendentis naturae munimentis freti, licet nihil invium Saxoni victori. Anno enim vicesimo octavo super ducentisimum ab adventu Saxonum, Britannos hic sedisse colligimus, quod eo tempore Egfridus Nordanhumbrorum rex Cuthberto illo sancto terram quae vocatur Carthmell et omnes Britannos in ea (sic enim in eius vita scribitur) elargitus est. Carthmell enim partem huius agri esse ad Kentsand notissimum est, idemque nomen opidulum in ea etiamnum servat in quo Guilielmus Marescallus senior comes Penbrochiae prioratum extruxit et dotavit. Si apud Ptolemaeum Setantiorum λιμνὴ, i. e. lacus, ut aliqui concipiunt libri, et non Setantiorum  λιμνὸς, i. e. portus, legas, Setantios dictos fuisse hos Britannos ausim affirmare. Inter hos enim montes lacus totius Angliae maximus, nunc Windandermere, Saxonice Winwadremer, a tortuoso forsitan meatu, per decem plus minus milliara fundo quasi continuo saxo constrato, ripae incurvat, immensae alicubi, ut ferunt accolae, profunditatis, pisce sibi peculiare (quem accolae chare vocant) foecundus. Suique nominis adpositum habet viculum, in quo anno Christi DCCXCII Eathredus Nordanhumbrorum rex Elfwoldi regis filios Eboraco abstractos interemit ut suo scelere et illorum sanguine sibi regnum confirmaret.
24. Inter hunc lacum et Duddun flumen promontorium quod vulgo Fornesse dicimus se proiicit, insulamque Walney quasi antemurale longo tractu praetentam habet tenui freto divisa, cuius fauces munimentum Pile of Fouldrey dictum ab abbate de Fornesse anno primo regis Edwardii Tertii scopulo in mediis fluctibus impositum tuetur. In ipso vero promontorio nihi visendum est praeter parietinas monasterii de Fornesse dicti, quod Stephanus comes Boloniae, qui postea rex Angliae, anno salutis MCXXVII extruxit in loco olim Bekensgill dicto, vel potius transtulit a Tulket in Andernesse. E cuius monachis et non aliunde (ut ipsi retulerunt) Manniae insulae quae obiacet episcopi veteri instituto eligi solebant, nimirum cum fuerit quasi mater plurimorum monasteriorum in Mannia et Hibernia. Magis ad ortum Aldingham antiquum haeredium familiae de Harrington, ad quos a Flemmingis per Cancefeldos devenerat, et quorum haereditas per filiam ad Guilielmum Bonvill in agro Devoniensi, et tandem per eum ad Greios Dorsettiae marchiones descendit. Pauloque superius Ulverston ideo non tacendum quod eius medietatem Edwardus III Ioanni Coupland viro inprimis bellicoso dedit, quemque in baneretti dignitatem extulit quod in praelio apud Dunelmum Davidem Secundum Scotorum Regem captivum abduxerit. Verum post eius mortem Ingelramo domino Coucy e Gallia idem rex cum aliis hoc tractu latifundiis et titulo comitis Bedfordiae concessit, utique qui eius filiam Isabellam in uxorem acceperat, et cuius maiores iure Christianae de Lindesey magnos in Anglia habuere proventus.
25. Quod ad nobiles qui Lancastriae titulo usi sunt, prima Normannici imperii infantia tres fuerunt qui domini de honore Lancastriae dicebantur, Rogerus scilicet Pictavensis, filius Rogeri de Montegomerico qui Pictavensis cognominatus (authore Guilielmo Malmesburiensi) quod uxorem a Pictonibus Galliae accepisset. Verum cum ille hoc honore sua perfidia excidisset, eundem accepit a patre Guilielmus filius regis Stephani, comes Moritonii et Warrenniae. Eo autem defuncto, rex Richardus Primus Ioanni fratri, qui postea rex Angliae, eundem contulit. Sic enim legitur in antiqua historia: Rex Richardus egregium in fratrem Ioannem declaravit amorem. Nam praeter Hiberniam et comitatum Moritonii in Normannia, in Anglia tanta adiecit ut quasi tetrarcha esset, denique Cornubiam, Lancastriam, Nottinghamiam, Derbiam cum adiacenti patria, et alia contulit multa. Satis longo post intervallo rex Henricus Tertius Ioannis filius Edmundum Gibbosum filium suum natu minorem, in quem haereditates et honores Simonis Montisforti comitis Leicestriae, Richardi de Ferrariis comitis Derbiae, et Ioannis Monumethensis, quod seditionis vexilla in illum sustilissent, transcripsit, comitis Lancastriae titulo primus exornavit, et his verbis dedit honorem, comitatum, castrum et villam de Lancastre cum vaccariis et forrestiis de Wiresdale, Lownsdale, Novum Castrum subtus Limam, manerium, forrestiam, et castrum de Pickering, manerium de Scalesby, villam de Gomecestre, redditumque villatae de Huntendon, &c. cum excidisset ille regno Siciliae in quod pontifex Romanus per annulum ipsum frustra investierat, et non sine ludibrio Anglici nominis in eius honorem aureos signare iussisset cum titulo AIMVNDVS REX SICILIAE, postquam credulum regem hoc nomine plurima pecunia emunxisset. Hic Edmundus (prima uxore filia et haerede comitis Albermarliae, quae ipsum haeredem scripserat, sterili defuncta) e Blanchia Artesiana ex domo Francici uxore secunda Thomam, Henricum, et Ioannem, qui infantia obiit, progenuit. Thomas comes erat Lancastriae secundus, qui accepit in uxorem Aliciam unicam filiam et haeredem Henrici Lacy comitis Lincolniae, quae suam et maternam haereditatem, scilicet familiae de Longa Spata qui Sarisburiae fuerunt comites, uti pater eius Genricus ille Lacy antea terras suas, si modo Alicia sine sobole diem obiret (quod evenit), in familiam Lancastrensem transcripsit. Verum hic Thomas cum principem suum Edwardum Secundum minus reverenter haberet civilisque belli incendia foveret, praelio captus et capite truncatus sine prole diem obiit. Sententia tamen in eum lata postea parlamentaria authoritate refixa, quod per pares suos iudicatus non fuerit, Henricus frater et possessionibus et honoribus successit. Hnc etiam Matildis filia et ex asse haeres Patricii de Cadurcis sive Chaworth non solum so, sed etiam magnis in Wallia patrimoniis, cum hic reliquit filium Henricum, quem Edwardus Tertius e comite in ducis honorem extulit, secundusque fuit e nostris proceribus ducis nomine insignis. Verum nulla prole mascula suscepta obiit ille, duabus relictis filiabus Matilde et Blanchia, inter quas dispertita haereditas. Matildem duxit Guilielmus Bavarus Hollandiae, Zelandae, Frisiae, Hannoniae, et iure uxorio Leicestriae comes. Illa autem sine liberis defuncta, Ioannes Gandavensis sive de Gaunt dictus, quia Gandavi Flandriae natus, Edwardi Tertii filius natu IIII, qui Blanchiam alteram Henrici filiam in uxorem acceperat, universam haereditatem adiit, iamque opibus par multis regibus, dux Lancastriae a patre creatus, iura etiam regalia ab eo impetravit, qui comitatum Lancastrensem in palatinatus dignitatem huiusmodi rescripto evexit, cum memorasset quam egregiam operam patriae domi bellique navasset. Concessimus (inquit) pro nobis et haeredibus nostris praefato filio nostro, quod ipse ad totam vitam suam habeat infra comitatum Lancastriae cancellarium suum, ac brevia sua sub sigillo suo pro officio cancellarii deputato consignanda, iustitiarios suos tam ad placita coronae quam ad quaecunque alia placita communem legem tangentia tenenda, ac cognitiones eorundem e quascunque executiones per brevia sua et ministros suos ibidem faciendas. Et quaecunque aliae libertates et iura regalia ad comitatum palatinum pertinentia adeo libere et integre sicut comes Cestriae infra eundem comitatum Cestriae dignoscitur obtinere, &c. Nec solum dux erat ille Lancastriae, verum etiam ex nuptiis cum Constantia Petri Castellae regis filia aliquandium usus est nomine regis Legionis et Castellae. Sed hoc ex pacto cessit, et anno Richardi Secundi XIII consensu parlamenti dux Aquitaniae (Aquitania fremente) fuit creatus. Quo tempore hos prae se tulit titulos: Ioannes filius regis Angliae, dux Aquitaniae et Lancastriae, comes Derbiae, Lincolniae et Leicestriae, seneschallus Angliae.
26. Post hunc Ioannem, Henricus de Bollingbroke eius filius in ducatu Lancastriae successit qui cum exturbato Richardo Secundo Angliae regnum obtinuisset, Henricum filium, qui etiam postea erat rex Angliae, hoc honore ornavit, et ut sibi quisque in his haereditatibus caveret, ita ex authoritate parlamentaria his verbis censuit: Nos nolentes dictam haereditatem nostra, aut libertates eiusdem, occasione instantis assumptionis regalis status et dignitates nostrae, in aliqui mutari, transferri, diminui, seu derogare, sed eandem haereditatem nostram cum iuribus et libertatibus suis praedictis eisdem modo et forma, conditione et statu, quibus nobis descenderunt et evenerunt, ac etiam cum omnibus et singulis talibus libertatibus et franchesiis ac aliis privilegiis, commoditatibus, et proficuis quibuscunque, quibus dominus et pater noster dum vixit eam ad terminum vitae suae ex concessione Richardi nuper regis habuit et tenuit, nobis et dictis haeredibus nostris in dictis chartis specificatis plenarie et integre conservari, continuari, et haberi volumus. Ac tenore praesentium ex certa scientia nostra de assensu praesentis parlamenti nostri concedimus, declaramus, discernimus, et ordinamus pro nobis et haeredibus nostris quam tam ducatus noster Lancasteriae quam universa et singula alia, comitatus, honores, castra, maneria, feoda, advoctiones, possessiones, annuitates, et dominia quaecunque nobis ante adeptionem dignitatis nostrae regiae qualitercunque et ubicunque iure haereditario in dominico servitio vel in reversione seu alias qualitercunque descensa, nobis et dictis haredibus nostris in chartis praedictis specificatis in forma praedicta remanent in perpetuum. Henricus deinde Quintus parlamenti authoritate amplissima haereditatem quae ipsi obtigerat iure matris, quae filia et alter haeres Humfredi Bohun comitis Herefordiae huic ducatui adiunxit. Hac forma et conditione iam inde mansit, nisi quod Edwardus Quartus anno regni primo cum Henricum Sextum in parlamento laesae maiestatis proscripsisset, coronae (ut loquuntur) appropriaverit, sibi scilicet et haeredibus suis Angliae regibus, a qua tamen Henricus VII statim seiunxit. Suosque nunc habet seorsum offiarios, cancellarium scilicet, attornatum, receptorem, clericum curiae, assessores sex, tabellarium, auditores duos, receptores viginti tres, et tres supervisores.
Recensentur in hoc agro, praeter plurimas capellas, paroeciae tantum 36, sed illae valde populosae, et quae maximas alibi paroecias incolarum multitudine longe superant.

WESTMORELAND

D extremos Lancastrenses succedit magis in septentrionem altera Brigantum regiunculia, Latinis Westmorlandia, nobis Westmorland, et scriptoribus nonnullis recentiorbus Westmaria, ob occasu et borea Cumberlandia, ob ortu Eboracensi et Dunelmensi agro terminata. Quae quia tota inter montes alte pertingentes sit sita (Appeninus enim noster hic magis magisque in latitudinem excurrit) et magna ex parte inculta iaceat, hoc nomen in nostra lingua invenit. Loca etenim inculta et qua non facile agricultura sublevari possint mores Angli septentrionales vocant, et Westmoreland nihil aliud est nobis quam inculta ad occasum regio. Ex venerandae igitur antiquitatis schola illud de Mario rege eiiciatur somnium, quem Pictos contudisse et de suo nomine hanc regionem denominasse resupini nostri historici per quietem viderunt.
2. Pars huius australior, quae angustiori spatio inter Lonum flumen et Winandermere nonnulla ex parte concluditur, satis ferax in vallibus habetur, licet et suas asperas glabrasque cautes ostendat, uno nomine The Baronie of Kendale, id est Baronia de Kendale, sive Candalia, id est, Vallis ad Canum, nominatur. Can enim fluvius, qui saxis asperatus hanc vallem perstringit, nomen indidit, ad cuius occiduam ripam frequentissimum opidum Candale sive Kirke by Candale, id est Ecclesia in vallae ad Canum, duabus productis plateis se intersecantibus sedet, lanificii gloria, et industria ita praecellens ut eo nomine sit celeberrimum. Incolae enim copiosam per universam Angliam laneorum pannorum exercent mercaturam. Suoque honori imprimis esse existimant quod suos barones et comites habuerint. Barones ex stirpe Ivonis Taleboys, e cuius posteris Guilielmus, annuente rege Henrico Secundo, vocavit se Guilielmum de Lancaster, cuius neptis et haeres Gilbertum Rogeri filii Reinfridi maritum assumpsit, per cuius filias (filio Guilielmo defuncto) migravit haereditas ad Petrum Brus dominum de Skelton eius praenominis secundum et Guilielmum Lindesay, ad quem materna origine Ingelramum dominum de Coucy in Gallia genus retulisse ex historia monasterii Fornessii accepimus. Per huius Patri Brus filiam sororem et haeredem Petri Brus tertii devenit hac baronia ad Rossos de Werke, et ab illis ad Parros iure haereditario hic honos devolutus est, quorum castrum e regione opidi vetustate iam consenescit. Comites vero tres, Ioannem ducem Bedfordiae a fratre rege Henrico Quinto eo honore auctum, Ioannem ducem Sommerstti et Ioannem de Foix ex illustrissima Fuensium in Gallia familia quem Henricus Sextus ob fidelem in Gallico bello operam eo dignitatis extulerat. Unde fortassis est quod aliqui ex hac Fuxensi familia in Gallia etiamnum de Candalia denominentur. Nec aliam quod scio vetustatis gloriam vendicat Candlia. Concangios tamen olim Romanorum stationem fuisse opinatus sum, sed iam rectius docuit dies. Inferius in Can flumine duae sunt catadupae ubi vasto cum murmure aquae praecipitantur, altera est ad Levens viculum, alterum magis ad austrum prope Betham quae quasi certa prognostica sunt vicinis. Cum enim borealis clarius insonare auditur, serenitatem, cum australis, imbres et nebulas certo expectant. Haec in australi et angustiori parte huius regionis, quae ad occasum Winster amne et spatioso quem modo dixi lacu Winandermer ad ortum Lono sive Luno flumine terminantur.
3. Ad superiorem angulum lacus Winandermer quasi proiectum antiquae urbis cadaver iacet magnis moenium et extra moenia aedificiorum multis divulsis ruderibus adhuc extantibus. Propugnaculum eius fuit oblongum fossa et vallo munitum, in longitudine enim CXXXII ulnas, latitudine LXXX occupavit. Romanorum opus fuisse lateres Brtannici, caementum lateritiis frustilis intritum, urnulae, vitrea vascula, Romanorum numisma saepius inventa, lapides rotundi instar molarium e quibus coagmentatis columnae olim instructae, et stratae viae ad hanc ducentes clare loquuntur. Nomen autem antiquum disperiit, nisi cum hodie Ambleside vocetur quis esse Amboglanam esse, cuius meminit Notitiarum Liber, coniectando suspicetur.
4. Ad ortum Lonus limitis vice fungitur, tractumque adiacentem suo ex nomine Lonsdale insignit, i. e. Vallis ad Lonum, cuius primarium opidum est Kirkby Lonsdale, quo ad sacra et ad mercatum populus circumvicinus confluit. Supra Loni sive Luni fontes latius se explicat regio, multisque gyris et flexibus montes excurrunt, quibus interiacent alicubi convalles praerupta altitudine, crebris locis speluncarum in modum subruptis. Eden flumen nobile, qui Ptolemaeo Ituna, caput in Eboracensi agro tollens, primum languida aqua, sed sensim confluentibus rivulis increscens, inter hos montes iter quaerit in occasum aestivum per Pendragon castrum, cui praeter nomen et saxorum struem nihil reliquit aevi vetustas, inde per Wharton Hall sedem baronum de Wharton, quorum primus erat Thomas ab Henrico VIII ad eam dignitatem evectus, cui successit eiusdem nominis filius, et ille qui nunc floret tertius baro Philippus, vir honoratissimus. Postea per Fanum Stephani vulgo Kirkby Stephen forum notum defluit, et Musgrave viculum unum et alterum, qui bellicosae Musgraviorum familiae nomen dederunt, e qua Edwardo Tertio regnante Thomas Musgrave ad parlamenta solenni rescripto inter barones vocatus floruit, et Heartly castrum vicinum incoluerunt.
5. Has aquas Ituna quasi remoratur ut aliis rivulis consocietur, quorum uni, vix duobus milllibus pasuum ab ipso Ituna Verterae incubuerunt priscae memoriae opidum ab Antonino et Notitiarum Libro memoratum, qui innuit Romano imperio iam declinante Romanum praefectum ibi cum Directorum numero egisse. Nunc vero ipsum opidum in tenuem vicum exiguo propugnaculo munitum, et nomen in Burgh abiit, nostrates enim Burgh under Stanemore, id est Burga sub Saxeta, nuncupant. Sub posterioribus imperatoribus et notasse semel lubet castella parva oportuna bello et annonae copia munita Burgi dici coeperunt, nomine novo quod post translatum in orientem imperium a Graecorum πυργὸς Germani et alii mutuo sumpsisse videantur. Unde et Burgundiones nomen quae Burgos incoluerunt, sic enim illa aetas crebra per limitem disposita habitacula vocavit. Nec aliud de illo legi quam quod inchoato Normannorum imperio coniurationem in Guilielmum Normannum hic Angli habuerunt. Burgum hunc Verteras fuisse vel affirmare ausim quod distantia hinc a Levatris, illinc a Brovonaco in Italica resoluta milliaria exacte Antonini numeris respondeat, quodque via militaris Romanorum suo aggere etiamnum conspicienda hac ducit ad Brovonacum per Aballabam, cuius meminit Liber Notitiarum, quae adeo incorrupto hactenus mansit nomine ut ipsa se clarissime otendat et omnem quodammodo scrupulum eximat. Pro Aballaba etiam nos Apelby contracte vocamus. Sola huius vetustas et positio est suspicienda, nimirum Romano saeculo statio erat Maurorum Aurelianorum et agro non inamoeni Ituna flumine fere circumfusa, sed ita infrequens est et tenui structura ut nisi vetustate meruisset primarium regionis censeri opidum, et iuridicos conventus sive assisas in suo castro habere, quod publicum est malefici ergastulum, parum admodum a vico abesset. Tota enim pulchritudo in una latiori consistit platea quae a septentrione in austrum facili colle ascendit, in cuius parte superiori castrum flumine fere totum circumdatum eminet. In inferiori templum situm est et schola quam Robertus Langton et Milo Spenser legum doctores fundarunt, cuique merita cum laude praeest Reginaldus Bainbrigg vir doctissimus qui plurimas antiquas inscriptiones nobis pro candore suo descripsit et nonnullos in hortos suos huc transtulit. Nec immerito sane hanc, uti et Burgum quem dixi, regias munitiones vocat Guilielmus Neubrigensis, ubi memorat Guilielmum Scotorum regem illas ex improviso cepisse paulo antequam ipse apud Alnewick caperetur. Qua rex Ioannes postea recepta Ioanni de Veteri Ponte dive Vipont ob operam egregie praestitam liberaliter donavit.
6. Intento hinc cursu in occasum aestivum fertur fluvius per Buley castrum episcopi Carleolensis et Kirkby Thore, sub quo magna rudera vetusti opidi visuntur Romanique nummi subinde eruuntur, et haec non ita pridem inscriptio:

DEO BELATVCAD-
RO LIB VOTV
M. FECIT
IOLVX.

Nomen autem vetustum penitus obliteravit ipsa vetustas, Whaellep Castle hodie nuncupant. Si per antiquitatis praetorem liceat, dicerem esse Gallagum Ptoemaei, quod Antonino Gallatum, suffragante itineraria distantia, nec prorsus reclamente nomine. Quae enim a Gall Britanni inceperunt in Wall convertunt Angli. Sic Galenam Wallingford et Gall Sever, Wall of Sever &c. dixerunt. Melioris olim notae proculdubio fuit cum hinc ad Caer Vorran iuxta murum Picticum via lapidibus constrata Maidenway vocant, qua uliginosi magno gradu excurrunt montes per XX plus minus millaria quasi recta ducit. Ad quam stationes et mansiones ab Antonino in nono Britanniae itinere sitas fuisse libens existimarim etsi loca nemo signaverit, nec mirum cum temporis omnia conficientis et consumentis tot iam seculis fuerint pabula.
7. Iuxta ad Crawdundalewaith fossae, valla, et aggestae moles apparent, et inter ea haec Romana inscriptio (quam mihi descripisit quem dixi Reginaldus Bainbrig gymnasiarcha Appelbeiae): in aspera rupe excisa fuit, cuius pars prior vetustate omnino exesa:

----- VΛRRONIVS
----ECTVS LEG. XX.VV.
---ΛEL. LVCΛNVS
--P. LEG. II. ΛVG. C.

Id est, ut ego lego, ---- Varonius praefectus legionis vicesimae Valentis Victricis --- Aelius Lucanus praefectus legionis secundae Augustae, castra metati sunt, vel aliquid tale. Legio enim vicesima Valens Victrix, quae suam sedem Devae, i. e. Westchester, et legio secunda Augusta qua suam Iscae, i. e. Caer Leon in Wallia sedem habuit, evocatae contra hostes in hac parte hic substitisse et sua stativa castra aliquandiu habuisse videantur, praefectosque ad rei memoriam hoc in rupe insculpsisse. Tempus non facile dixerim. Ad tempus tamen designantum in vicina rupe hae literae grandiusculae insculptae supersunt: CN . OCT. COT. COSS., sed inter consulum paria in fastis nihil tale occurrit. Observavi tamen a Severi aetate ad Gordianum et postea literam A ubique in hac insula in omnibus eius seculi inscriptionibus transversam lineolam non habere, sed sic Λ notari.
8. Fertur hinc Ituna non procul ab Howgill castro Sandfordorum, via vero militaris recta in occasum aequinoctialem ducit per Whinfield vivarium amplum arboribus opacum ad Brovoniacum, XX milliaribus Italicis, XVII Anglicis a Verteris, ut posuit Antoninus, locatum, cui etiam Brocovum, uti Broconiacum in Notitiarum Libro nominatur, qui numerum Defensorum hic sua habuisse stativa docet. Huius aedificia et dignitatem licet absumpserit vetustas, nomen tamen fere inviolatum superest. Brougham enim vocamus. Hic Eimotus fluvius ex amplo lacu effusus et aliquandiu hac regionem e Cumbria dividens, Loderum flumen recipit, prope cuius scaturiginem ad Shape quondam Hepe monasteriolum a Thoma filio Gospatricii filii Ormi constructum, fons est qui instar Euripi saepius in die reciprocantibus undis fluit et refluit, et ingentia forma pyrmadiali saxi, quorum nonnulla novem pedes altitudine et crassitudine XIIII recta quasi serie per mille passus aequali fere distantia disponuntur, quae ad alicuius rei ibi gestae memoriam propagantam erecta videantur, illa tamen temporis iniuria omnino intercidit. Ad Loder eiusdem est cognominis locus qui, ut Stricland in vicinia, antiquae claritatis familiis nomina fecerunt. Supraque ad Loderi et Eimoti confuentes anno CIƆDCII erutum fuit saxum his verbis Constantino Magno positum:

IMP.
C. VAL.
CONSTA-
NTINO
PIENT.
AVG.

Cum Eimotus limes aliquandio fuerit inter hanc regionem et Cumbriam, iuxta Islanparles rupem vicinis notissima, quam natura difficilimo aditu variis cavernis et anfractuosis quasi perfugium miseris, afflictibus temporibus molita est, se cum suis et alienis aliquis in Itunam sive Eden post paucula milliaria immergit. quando in se admiserit Blencarne amnem qua hac in parte Cumbriam spectat, terminalem, ad quem informes esse ruinas castri accepi, quas pendentia moenia Marcantoniby vocant, i. e. Pendentia Moenia (uti illi volunt) Marci Antonii.
9. Westmorlandiae dominus primus (quod sciam) praefuit Robertus de Veteri Ponte sive Vipont, qui in clypeo rubro sex aureos anellos gestavit. Illi enim donavit rex Ioannes ballivam et redditus de Westmorland, per servitium quatuor militum, unde Cliffordi eius successores ad nostra usque tempora tenuerunt officium vicecomitatus de Westmorland. Robertus enim de Veteri Ponte ultimus suas solummodo filias reliquit, Sybillam Rogeri domini Cliffordi uxorem et Idoneam Rogero de Leybourne enuptam. Longo post tempore rex Richardus Secundus Radulphum de Nevill sive Nova Villa dominum de Raby, virum summae et vetustissimae nobilitatis Angliae ab Ucthredo Northumbriae comite oriundum, primum Westmorlandiae comitem creavit, cuius posteri ex priore uxore Maria filia comitis Staffordiae eo honore floruerunt donec Carolus impotenti animo et scelerata conspiratione fidem in reginam Elizabetham et patriam exuendo clarissimae familiae maximum dedecus impressisset, suumque ipsius splendorem nefarie maculasset, unde patria profugus vitam in Belgio misere egit et peregit. Ex altera uxore Catharina filia Ioannis Gandavensis ducis Lancastriae adeo eximia fuit et numerosa propagatio nominis ut uno eodemque fere tempore ex ea enati effloruerunt comes Sariburiae, comes Warwici, comes Cantii, marchio Montisacuti, baro Latimer, et baro Abergevenny.
In hoc comitatu 26 numerosae paroeciae habentur.

Perge ad Cumberland