Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

DUROTRIGES

ROXIMOS Danmoniis ad solem orienem Ptolemaeus in geographicis tabulis Δουρότριγες, ut ille Graece scripsit, qui Latinis exemplaribus Durotriges, statuit. Qui iidem Britannis circa annum salutis DCCCXC Dwr-Gwyr, ut author est, qui tunc temporis vixit et ipse natione Britannus, Asserius Menevensis; Anglo-Saxonibus Dor-settan, uti nobis eorum regio hodie Dorset et Dorsetshire. Nomen illud antiquum et mere Britannicum Durotriges a dour sive dwr, quod Britannis aquam, et trig, quod incolam denotat, probabili sane notatione deductum videatur, quasi aquae sive maris accolae. Nec aliunde sane quam ab aqua petenda sunt illa in antiqua Gallia (quae olim eadem quae antiqua Britannica lingua) locorum nomina a Dur sive Dour incipientia, aut in eadem terminantia, ut Durocases, Durocottorum, Duranius, Dordonia, Durolorum, Dorumellum, Divodurum, Breviodurum, Batavodurum, Ganodudum [sic], Octodurum, et id genus quamplurima in Gallia perinde ac in Britannia. Anglo-Saxonicum vero illud Dor-setta ex utraque lingua Britannica et Anglica conflatum, idem sensu et significatione quod Durogriges valet. Setta enim maioribus nostris, ut caeteris Germanis, incolere, insidere sonuit. Unde Monticolas sua lingua Dunsettan, Chilternicorum collium incolas Cyltern-settan, Arowi fluminis accolas Arowsettan, uti Germani nemorum incolas holtsatten dixerunt, quod inter nemora habitarunt. Nec ab antiqui nominis natione abierunt Britanni cum hos Durotriges de quibus agimus Dwr-Gweire, i. e. viri maritimi, apellaverint. Eorum enim regio longo tractu, scilicet per quinquaginta plus nimus milliaria mari Britannico obversa ab occasu in ortum anfractuoso littore protensa iacet.

DORSETSHIRE

OMITATUS Dorsettiae a septentrione agro Somersettensi et Wiltoniensi, ab occasu Devoniensi, ab ortu Southantonensi terminatur, ab Austro, qua longissime procurrit, totus est maritimus, oceano Britannico per quinquaginta plus minus milliaria, ut modo dixi, incumbens. Gleba vero est fertili qua septentriones spectat, sylvae et saltus diffunduntur, unde crebris et herbidis collibus, qui numerosos ovium greges pascunt, et frugiferis convallibus ad littus usque descendit, quod nunc discribendo legam, quum non alia commodior occurrit ratio.
In ipso statim a Devonia limine Lyme ab eiusdem nomiis fluviolo praeterfluene sic dictum, praerupto in colle opidulum primum hoc littore se exhibet, quod vix portus nomen sibi vendicat, licet piscatoribus sit frequens, naviumque stationem (cobbe vocant) subiecta habeat scopulis, et proceribus arboribus a vi ventorum satis tutam. In antiquis libris vix nomen occurrit, solummodo legi Kinwulfum regem dedisse his verbis anno salutis DCCLXXIIII, Unius mansionis terram Scireburnensi ecclesiae iuxta occidentalem ripam fluminis Lim, haud procul a loco ubi meatus sui cursum in mare mergit, quatenus illic praefatae ecclesiae sal coqueretur ad sustentationem multiformis necessitatis.
2. Iuxta Carrus fluvius se evomit, ubi Carmouth viculus sedet, ad quam praedatoria Danorum audacia belli navalis fortuna prospere usa binas victorias ab Anglis reportavit: primum Ecberto rege anno Christi DCCCXXXI, et octavo post anno Aethelwulfo superato. Inde in agro optimae cannabis feraci Burtport, vel rectius Birtport, duobus fluviolis confluentibus interponitur, in quo Edwardi Confessoris tempore centum viginti domus, sub Guilielmo Primo (ut est in censuali libro) centum tantummodo numerabantur. Funibus nauticis et rudentibus ducendis iampridemita celebre fuit ut privata, ad praefinitum tempus, lege cautum fuerit non alibi funes quibus Anglica classis uteretur contorqueri. Nec hoc portus nomen tueri possit, licet in fluminis quo alluitur ostio collibus utrinque concluso, natura quasi consulto portum molita sit, et quodammodo efflagitet ut ars et opera adhibeatur.
3. Flexuoso hinc meatu longe se immittit littus, aggerque Chesil dictus, ex arenis agglomeratis, freto tenui interfuso, per IX millia passuum obductus praetenditur, quem Auster cum ingruit plerumque interscindit, et e contra Aquilo consolidat. Hoc aggere Portland quondam insula, nunc continenti adnectitur, cuius nominis ratio plane latet, nisi Portland sic dicta quod portui Weymouth obiaceat, sed a vero proprius abest hoc nomen inditum fuisse a Port nobili Saxone qui circa annum salutis DXXIII haec littora infestavit. Haec Portlandia vergente Anglo-Saxonum imperio (nec antea a scriptoribus memoratur) Danorum rabiem, si qua alia, subinde experta est. Sed Danico bello extincto in ecclesiae Wintoniensis possessionem cessit. Cum enim Emma Edwardi regis et confessoris mater, cuius fama dubia, laesae pudicitiae cum Aldwino Wintoniensi praesule insimulata, in summo Wintoniae templo novem ignitos vomeres nudis pedibus illaesa pressisset (quod ordalium tunc dictum, et eo tempore usitatum examinis genus erat), seque ita purgasset ut clariorem apud posteros tanto miraculo pudicitiam fecisset. Illa in rei memoriam Wintoniensi ecclesiae novem praedia, et Edwardus filius poenitentia ductus quod matrem in tam iniquam quaestionem postulasset, hanc insulam cum aliis reditibus donavit. Vix VII millaria ambitu colligit, margine scopulis celsior exsurgit, medio vero subsidet, sparsim habitatur, frugum satis ferax, ovibus pascendis commoda, sylvis adeo indiga ut fimo bubulo sole exsiccato pro ignis fomite utatur. Incolae saxis funda librandis omnium Anglorum peritissimi, interque algas Isidis plocamon saepius reperiunt, qui, ut author est a Iuba Plinius, frutex et marinos corallio non dissimilis, sine foliis, praecisus mutato colore in nigrum durescit, et cadens facile frangitur. Ad ortum unicam habet ecclesiam, pauculasque contiguas domos; ad septentrionem, castrum ab Henrico VIII extructum, quod etiam ingressum portus Wemouth defendit. Opidulum illud est ad Wey tenuis fluvioli ostium, cui e regione altera adsidet Melcomb Regis cognominatum portu tantum divisum. Portus tamen privilegia abiudicata fuerunt sententia Parlamentaria, postea tamen recuperata. Haec quae olim suis seorsim superba priviligiis aemula fuerunt, nunc, quod in utriusque rem sit, parlamentaria authoritate coaluerunt, ponte nuper sunt coniuncta et aedificiis plurimum adaucta.
4. Inde recta littus porrigit per Purbecke insulam, quam vocant, magna ex parte ericetum et saltuosam, damis cervisque refertam, quae et suas habet marmoris venas sub terra sparsas. In huius medio castrum vetus Corffe diu cum vetustate colluctatum, iam victum tempori cedit, quod novercalis odii testis admodum insignis. Aelfritha enim ut filio suo Etheldredo ad regnum vim sterneret, in privignum Edwardum Anglorum regem, cum ipsam ex venatione hic inviseret, percussores immisit, eiusque caede sceleratissima noverca oculos pavit. Quod mox sera poenitentia, sanctimonialis habitu et coenobiorum exstructione mirum in modum postea sategit. Purbecke haec insula vocatur, licet tantum sit peninsula quae mari, nisi ab occasu, circumfunditur: ad ortum enim pelagus ripas inflectit et angusto admodum littorum divortio, cui insula cum propugnaculo Brenksey dicto interius obiicitur, irrumpit, magnamque in latitudinem sinum aperit. Ad cuius boreale latus in peninsula Poole urbecula impendet, eo situ ut aquis sit circumfusa, nisi a septentrione, qua continenti iungitur et portam habet unicam. Nomen factum existimare licet quod sinus ille subiectus quasi stagnum sedentibus aquis videatur, cuiusmodi poole nostra lingua vocamus. Haec superiori saeculo e carecto et pauculis piscatorum casulis in frequens emporium, maximis opibus affatim opulentum aedificiisque exornatum pulchris emicuit. Henricus VI ex consensu parlamenti portus privilegia quae Melcomba abstulit huic concessit, maiorique permisit ut moenibus intercluderet, quae postea ad portum inchoavit Richardus ille Tertius qui inter pessimos viros sed optimos reges suo merito connumerandus. Verum iam inde nescio quo fato, vel potius qua incolarum socordia, languit, adeo ut rarius habitata, ipsa aedificia hodie fatiscant.
5. In huius sinus occidentalem angulum Frome nobile huius tractus flumen evolvitur, sic vulgus dicit, Anglo-Saxones vero, teste Asseiro, Frau dixerunt, unde fortasse cum sinus ise Fraumouth olim diceretur, crediderunt posteri Frome esse flumini nomen. Fontes hoc habet ad Evarshott prope occiduum huius comitatus limitem, unde in ortum aquas agit per Frompton, cui nomen impertiit, et rivulum a septentrione admittit per Cerne monasterium defluentem, quod aedificavit Augustinus ille Anglorum apostolus cum Heil gentilium Anglo-Saxonum idolum ibi comminuisset, superstitionumque tenebras fugasset. Sub hoc aliquanto inferius Frau sive Frome (utrum mavis accipe) insulam spargit et vetustum imprimis opidum invisit, quod Antoni Itinerario Durnovaria, i. e. Fluminis traiectus, dicitur, Ptolemaeo pro exemplarium varietate Durnium et Dunium falso nominari videtur. Hoc primarium totius comitatus censetur opidum, nec magnum tamen nec speciosum, moenibus Danorum iam olim furore nudatum, qui passim circa opidum tumulos quosdam aggesserunt. Vetustatis autem expressa vestigia indies osendit, viae scilicit militaris sive praetoriae aggerem et Romanorum imperatorum nummos aereos et argenteos, Dorni regis denarios vulgus hominum ibi vocat, quem opidi conditorem fuisse ex nomine suavissime somniant. Et ad alterum milliare in colle vallum et aggeres non parvo ambitu cernuntur, Maiden-castle vocant, quae Romanorum fuisse aestiva facile agnoscas. Gravissimum autem vulnus tunc accept cum Sueno importuna crudelitate bellum Danicum redintegrasset, et Hugo Normannus, vir animo perfido qui his regionibus praefuit, omnia agi rapi pateretur. Qui tamen status eius fuerit primis Normannorum temporibus, habe si placet ex censuali Angliae descriptione: In Dorchestre tempore Edwardi regi erant centum septuagina domus, hae pro omni servitio regis se defendebant, et geldabant pro decem hidis, sed ad opus huscarlium unam marcam argenti, exceptis consuetudinibus quae pertinent ad firmam noctis. Ibi erant duo monetarii. Modo sunt ibi octaginta duae domus et centum penitus destructae a tempore Hugonis vicecomitis. Haec si obscuriora videantur, ut Sextus Caecilius in re simili dixit, non culpae subscribentium, sed inscitiae non assequentium assignentur.
6. Hinc Fromus Woodford allabitur, ubi olim Guido de Brient militari laude celebris suum habuit castellulum, quod postea fuit habitatio Humfredi Stafford de Suthwick, per cuius alteram haeredem ad Thomam Strangwaies (ut accepi) devenit, qui ex Lancastrensi agro oriundus opimam adivit hac in parte haereditatem, et pulcherrimas ad Milbery aedes eius proles extruxit. Inde praeterfluit Byndon, Saxonice Beandun (quod et suum habuit monasterium), ubi Kinegilsus anno 614 ancipiti bello Britannos vicit. Iam pridem domini de Marney villa erat, nunc vicecomitis titulum honorarium praebet Thomae Howard Georgiani ordinis equiti, cuius patrem Thomam, filium secundo-genitum Thomae Howard eius nominis secundi, ducis Norfolciae regina Elizabetha vicecomitem Hoard de Bindon creavit, cum ille ducta in uxorem filia et haerede baronis Marney peramplum Neubourorum haereditatem hic crevisset. Hi qui de Novoburgo et vulgo Newborough nominati genus a filio minori Henrici comitis Warwici primi e stirpe Normannica deduxerunt, et tenuerunt hic Winfrott cum tota centuria ex dono regis Henrici Primi per servitutem camerarii (ex libro inquisitionum loquor) in capite de domino rege. Sub Edwardo autem Tertio legi hoc teneri per seriantiam, videlicet lavatorium tendendo ad lavationem domini regis in die coronationis. Radulphus etiam Moien tenuit manerium proximum de Owres per servitium seriantiae de coquina dono itidem regis Henrici Primi, et Richardus de Welles manerium de Welles adiunctum a conquestu Angliae per servitium pistoris. Sed haec obiter.
7. Ubi Fromius in sinum illum ad quem Pole assidet se exonerat, iuxta ipsum ostium Warham imponitur, Saxone Weareham, opidum tutissimo undique situ nisi ab occasu, ab aliis partibus fluminibus Trento, Fromo, et mari circumseptum, Edwardi Confessoris tempore, ut est in censuali illo libro, CXLVIII domos et duos monetarios habuit; sed Guilielmo victore regnante, septuaginta tantum domos numeravit. Deinde tamen refloruit, et murorum ambitu, officina monetaria, civium frequentia, et castro munitissimo, quod Guilielmus ille Primus construxit, usque ad Henrici Secundi tempora florentissimum erat. Iam inde bellis, fortuitis incendiis, marique paulatum portus commoditatem subducente, tantum non concidit, et allium copiose in ipso antiqui opidi sinu profundit. Hoc etiam ostio una se eiicit Trent fluviolus Asserio dictus, nunc vero accolis Piddle, a cuius septentrionali ripa vix ad tertium milliare parientinas vetusti coenobii Middleton vidimus, quod Athelstanus rex fundavit ut fratris Edwini manes expiaret, cui et regnum et vitam praeripuerat. Cum enim solicita illa regnandi cupiditas omnem iustitiae memoriam ex animo extirpasset, miserum adolescentulum regni haeredem designatum cum servulo actuoriolae omnibus armamentis nudatae commisit, ut quod ipse delinqueret, undis ascriberet, qui dolore evictus et sui impotens inde se praecipitem in mare immisit. Sub hoc Middleton effunditur etiam rivulus alter qui Bere tenuem mercatum alluit, ubi longo tempore sedem habuit antiqua illa et celebri familia De Turbida-villa, vulgo Turbervill.
8. Caeterum ut regrediamur ad occiduam agri partem, ad Fromi frontes, qua gleba est foecundissima, Blackmore salutus olim arboribus densus, nunc rarior, copiosam admodum praebet venationem. Hic vulgatiore nomine The Forrest of white hart dicitur, i. e.. Candidi cervi foresta. Nominis rationem hanc a maioribus acceptam referunt incolae, regem Henricum Tertium huc venatum venisse, cum alias coepisset damas, cervo pulcherrimo pepercisse, quem postea Thomas de la Lynde hoc tractus nobilis cum suis cepit et occidit; verum quam periculosum fuerit leonem vellicare, illi statim senserunt. Rex enim iram in illos acerbiorem concepit, ingenti pecuniae summa mulctavit, et ipsa praedis quae illi tenuerunt ad hanc usque diem quotannis mulctae nomine pecuniam in fiscum regium persolvunt, quae White hart Sylver, i. e. candidi cervi argentum, appellatur. Huic saltui adiunctum est opidum Shirburn, quod et Shirburn castrum dicitur, olim Scireburn, hoc est, si interpreteris, Fons limpida, vel ut alibi scribitur, Fontclarus, in collis devexo positum, habitantium frequentia et positionis gratia, ut inquit Malmesburiensis, suave, nunc vero totius huius comitatus frequentissimum est et lanificio maximum quaestum facit. Anno reparatae salutis DCCIIII sedes hic episcopalis constituta. Aldelmusque primus consecratus episcopus postea, regnante Etheldredo, Hermannus episcopus Sunningensis hunc episcopatum consequutus huc cathedram episcopalem transtulit, et episcopatum Sunningensem huic coniunxit, quam sub Guilielmo Conquestore Sarisburiam idem transtulit, Shirburnamque suis successoribus, ad quos etiamnum spectat, in secessum reservavit, e quibus Rogerus castellum munitum construxit in orientali eius parte, cui palus ampla et multa piscium vivaria olim subiecta, nunc oppleta in laetissimum pratum convertuntur. Ecclesia vero, quae cathedram episcopalem habuit, statim a translatione ad coenobium recidit, magnamque vetustatis speciem prae se fert, quamvis non multis ante annis, tumultu inter cives et religios exorto, deflagrarit, quod adustus in saxis color etiamnum planissime loquitur. Sub hoc Iuell flumine, de quo alibi dicemus, crebriori flexu subinde curvatus in occasum prolabitur ad Clifton quondam sedem stirpis de Maulbauch, a qua haereditario ad equestrem Horseiorum familiam descendit, ubi Somersettensem provinciam subintrat.
9. Magis ad ortum Stoure flumen clarissimum defertur, tincarum et anguillarum inprimis foecundum, e sex fontibus in argo Wiltonensi exoriens ad Stourton sedem baronum de Stourton., Ubi primum hunc agrum intraverit, Gillingham saltum interfluit, in quo Edmundus cognomine Ferreum Latus Danos memorabili praelio fudit. Et a tertio milliari Shaftbury salutat aedito colli affixum, Britannis olim Caer Paladur, ut falso putat vulgus, et Septonia, Saxonibus Sceaftesbyryg, forsitan a pyramide sacra, quae illis schaeft dicebatur. Paulo ante Normannica tempora domos CIIII et tres monetarios habuit, ut in libro illo quem saepe dixi legimus. Posteaque magis monasterio sanctimonialium quod mulier pientissima Elfgiva uxor Edmundi, qui fuit pronepos regis Aelfredi posuerat, et decem plus minus ecclesias parochiales floruit. Verum Aquilae vaticinantis de Britannici imperii conversione fabella historicis nostris locus hic est notissimus. Nonnulli enim aquilam avem, alii virum Aquilam dictum Britannicum imperium post Saxones et Normannos ad veteres Britannos denuo recasurum hic praedixisse volunt, qui vel Saturno hoc esse vetustius contendunt, cum tamen ab Alfredo constructum fuisse sit certo certius. Malmesburiensis enim historicus sua aetate lapidem vetustum ex muri ruinis in sanctimonialium capitulum translatum prodidit, sic inscriptum:

ANNO DOMINICAE INCARNATIONIS ALFREDVS REX
FECIT HANC VRBEM DCCCLXXX, REGNI SVI VIII

Hanc inscriptionem lubentius ad veritatem asserendam adiunxi, quod in omnibus quae vidi exemplaribus desideratur praeterquam uno solo domini Burghlaei summi Angliae thesaurarii.
10. Inde Soutus per Marnhill, unde Henricus Howard titulum baronis Howard de Marnhill, priusquam comitis Northantoniae illustraretur, accepit; Stourminster petit, id est Monasterium ad Stourum. Exile opidum humiliore situ, cui ponte saxeo coniungitur Newton castrum ubi moles magno labore aggesta eminet, sed castri ne tantillum praeter nomen superest. De his nihil antiquius occurit quam quod Aelfredus rex Stourminister filio suo iuniori legaverit. In proximo ad Silleton duo satis magni surgunt colles, alter Hameldon, alter Hodde dictus, uterque triplici vallo firmatus. Nec longe, locum designare non possum, fuit Okeford caput baroniae Roberti filii Pagani, vulgo Fitz-Payne, qui filiam duxit Guidonis de Brient, qui etiam baronis honore hoc occiduo tractu sub rege Edwardo III floruit, sed deficientibus Fitz-Painorum masculis, ad Poyningos ea etiam aetate barones, et per eorum filiam tandem, regnante Henrico VI, in Perciis Northumbriae comitibus hi tituli baronum Fitz-Payne, Brient et Poynings coaluerunt. Patruum tamen memoria beneficio Henrici VIII baronis Poynings dignitas in Thoma Poynings viro bellicoso et illegitimae prolis foecundo refloruit, et statim cum illo evanuit.
11. Hinc per Brienston, i. e. Brientii opidum, sedem antiquae equestris familiae Rogersorum, Blandford Forum adit Stourus, quod ex quo nostra fortuito igne deflagravit, elegantius surrexit, et habitatoribus est frequentius. Inde per Tarrent, ubi virginibus sacris Ricardus Poerius Sarisburiensis episcopus posuit monasteriolum, citato cursu ad antiquissimum opidum Vindogladiam, cuius meminit Antoninus, properat Stourus. Quod Saxonice Wynburhham, vulgo Winburne, et a monasterio Winburnminster, exacteque hinc ad Dorchester XVI millaria numerantur, quot inter Vintogladiam et Durnovariam interponit Antonini Itinerarium. Nomen vero a situ factum coniicio, quod inter duo flumina intersidet. Windugledy enim Britannice inter duos gladios sonat. Fluvios autem a Britannis gladios peculiari phrasi appellari Milfordici portus nomen Britannicum, Aberduglediau docet, id est Ostium duo gladiorum, eo quod duo flumina cleidau, id est gladii, dicta, influunt. Nomen item recentius a fluminibus ductum fidetur, Winburne enim coaluit a particula antiqui nominis vin et Saxonico burne, quod illis rivum significat, et eius adiectione soliti sunt Saxones loca ad flumina denominare. Opidum ipsum ad collis ramentum sedet, amplum et magna habitatorum multitudine refertum. Saxonico saeculo celeberrimum fuit, nec alia, credo, de causa quam quod Romanae maiestatis tunc temporis prae se tulerit indicia. Anno DCCXIII Cuthburga Inae occidentalium Saxonum regis soror, cum coniugii pertaesa viro suo Northumbriae regi repudium misisset, monasterium virginibus hic posuit, quod cum tempori cessisset, nova eo loci surrexit ecclesia cum pulchra sub choro crypta et pyramide praeter turrem sacram excelsa, in quam introducti pro virginibus praebendarii. Quibus patrum memoria praefuit Reginaldus Polus decanus, qui postea cardinalis et arichiepiscopus Cantuariensis, supra familiae splendorem (regio enim sanguine natus erat) pietatis, prudentiae et eloquentiae gloria imprimis floruit. Etheldredus rex princeps longe optimus frater Alfredi in praelio ad Wittingham contra Danos caesus in hoc hoc templo conditur, ad cuius tumulum, qui non ita pridem restauratus, haec legitur incriptio:

IN HOC LOCO QVIESCIT CORPVS. S. ETHELDREDI
REGIS WESTSAXONVM MATYRIS, QVI ANNO DOMINI
DCCLXXII XXXIII APRILIS PER MANVS DANORVM PAGANORVM OCCVBVIT

12. Iuxta quem sita est Gertrudis marchionissa Exoniae mater Edwardi Courtenei postremi ex ea familia comitis Devonia, et ex altera parte chori Ioannes de Beaufort dux Somersetti cum uxore, cuius filia Margareta comitissa Richmondiae mater Henrici VII princeps pientissima scholam hic erudienda iuventuti instituit. Sed a templo ad opidum stylum vertam. Cum Dani malis artibus Anglos inter se committere conerentur, et coniunctionem inter regem Edwardum seniorem et Aethelwaldum eius cognatum dirimerunt, Aethelwaldus regnandi libidine percitus, et aversissimo a principe suo animo, hoc quantis potuit operibus communivit. Sed ubi primum Edwardus cum suis accessit, et ad Baddan-byrig, quod nunc Badbury, castra posuit, ille fuga se ad socios Danos proripuit. Badbury autem ille collis duobus vix milliaribus abest triplici vallo incinctus, castrumque, ut ferunt, olim habuit regum West-Saxonum sedem. Quod tamen (si modo fuerit) ita suis ruderibus sepultum iacet, ut ne vestigium viderim. In proximo autem vidimus villam Kingston, Laceiorum dictam, quod ad Laceios Lincolniae comites una cum Winburna spectavit, ad quos transactione per Quincium Wintoniae comitem a Leicestriae comitibus devenit. Rex enim Henricus Primus Roberto comiti Mellenti et Leicestriae dederat, et a Laceis tandem utrumque ad Lancastrensem familiam devenit, quam sibi perbenignam, ut dixi, sensit Winburna.
13. A Winburna Stourus Alenum amniculum admittit, cui incumbit S. Giles Sinburn, habitatio clarae et antiquae equestris familiae de Asteley, et Wickhamptom patrimonium olim baronum de Maltravers, quorum ultimus, regnante Edwardo III, duas solummodo reliquit filias, alteram enuptam Ioanni de Arundell avo Ioannis comitis Arundeliae, qui reliquit posteris titulum baronum de Maltravers, alteram uxorem Roberti Le-Rous, et postea Ioannis Keynes equitis aurati. Hinc Stourus Canford praeterit, sub qua non ita pridem Iacobus baro de Montioy res metallicae admodum studiosus chalcanthum, quod coperas vocamus, conficere et alumen concoquere coepit. E qua etiam olim Ioannes comes Warrenniae Aliciam Lacy Thomae comitis Lancastrensis uxorem, magno cum famae dispendio et Angliae incommodo (ut in nostris annalibus videre est) quasi per vim rapuit et abduxit. Iam Durotriges relinquit Stourus et Hantonensis agri nonnihil permensus in oceano tandem hospitatur. Cum tamen primum susceperit rivulum qui ad Cranborne aquis irriguum profluit, ubi anno salutis DCCCCXXX vir nobilis Aeilwardus cognomine Meaw ob albedinem monasteriolum posuit, quod Theokesburiam uno et altero monacho hic relicto transtulit Robertus Fitz-Haimon Normannus, cui Ailwardi possessiones obtigerunt. A quo successionis serie per Claros Glocestriae et Burgos Ultoniae comites ad Leonellum Clarentia ducem, et per eum in patrimonium regium devenerunt. Nunc autem Cranborn vicecomitem habet Robertum Cecilium, quem rex Iacobus primum honore baronis Cecilii de Essendon, et anno insequenti vicecomitis de Cranborn ob spectatissimam prudentiam merito honoravit.
14. Quod ad huius regionis comites et marchiones spectat, Guilielmus Normannus, cum iam imperii in Anglia potitus esset, Osmundum, qui Sagiensis erat in Normannia comes, tum Sarisburiensem episcopum, tum primum Dorsettiae comitem cancellarium sibi constituit, piam hominis prudentiam et egregias artes admiratus. Longo post tempore rex Richardus Secundus anno regni sui primo et vicesimo Ioannem de Beaufort, Ioannis Gandavensis filium Somersetti comitem in Dorsettiae marchionem evexit, qua dignitate rex Henricus Quartus in odium Richardi II illum exuit. Cumque in comitiis parlamentariis communitas Angliae, cui erat percharus, obnixe intercederet ut marchionis dignitas illi restitueretur, ipse novum hunc et ante illa tempora inauditum titulum aversatus omnino abnuit. Fraterque eius natu minor nomine Thomas de Beaufort comes Dorsettiae fuit creatus, qui postea ob virtutem bellicam ab Henrico Quinto titulo ducis Exoniae et comitatu Harcourt adornatus; Harfleurum enim Normanniae fortiter contra Gallos propugnavit et comitem Armeniacum collatis signis animose fudit. Post eius sine prole obitum, Henricus VI Edmundum ex eadem Lancastrensi familia primum comitem, deinde marchionem Dorsettiae, tandem ducem Somersetti dixit, cuius filiis bello intestino sublatus, Edwardus IIII, cum iam Lancastrensis familia quasi prostrata, Thomam Greium ex familia Ruthiniensi, qui gener eius (Grei enim matrem rex duxerat) Dorsettiae marchionem creavit, cum amplissimam Bonvillorum haereditatem iure uxorio in hoc agro et vicinis crevisset. Hunc sequuti sunt eodem honore Thomas filius et Henricus e Thoma nepos, qui etiam dux Suffolciae ab Edwardo Sexto creatus, cum Franciscam Caroli Brandoni Suffolciensis ducis filiam et regis Henrici Octavi e sorore neptim duxisset. Hic sub Maria regina ob laesam maiestatem supplicio affectus sero didicit quanti sit periculi in regiam familiam nuptiis inseri, et in se aliisque spem fovere ambitiosam. Dorsettiae titulus iam inde nulli delatus, donec Iacobus rex primis regni auspiciis, ut vera virtus et susceptus pro republica labor honore et splendore decoraretur, Thomam Sackvill baronem de Buckhurst summum Angliae thesaurarium, virum summa prudentia et diligentia accuratissima, honore comitis Dorsettiae amplificaverit.
Hic comitatus paroecias 248 numerat.

BELGAE

UROTRIGIBUS ad septentriones et ortum praetendebantur olim Belgae, quos a Belgis Galliae populo in Britanniam demigrasse et e nomine probabile et auctoritate verisimile est. Belgae enim e Germanus (ut Caesar a Rhemis edoctus prodit) orti, Rhenum antiquitus trducti, propter loci fertilitatem ibi expulsis Gallis consederant, et inde (ut idem habet) in Britanniam praedae ac inferendi belli causa transierunt, omnesque iis civitatum nominibus appellabantur quibis orti ex civitatibus eo pervenerunt, et bello illato ibi remanserunt, atque agros colere coeperunt. Quo vero tempore huc commigrarunt non liquet, nisi forte Divitiacus Suessionum rex, qui ante Caesarem floruit huc Belgas traduxerit. Magnae enim partis cum Galliarum tum etiam Britanniae imperium obtinuit ille. Unde etiam Belgarum factum sit nomen non satis explicatum. Hubertus Thomas Leodius, vir apprime eruditus, opinatus est Belgas esse vocabulum Germanicum, ideo quod Germani Gallos et Italos Wallen et nonnulli Welgen appellitent. Ioannes Goropius Belga a Belgia dictione belke duci contendit, quae illis iram significat, quasi facilius quam caeteri in bilem exardescant. Sed cum Belgarum nomen non ex illa lingua petendum videatur qua hodie Belgio-Germani utuntur, et eadem fere est cum nostra Anglo-Saxonica (a Saxonibus enm profluxit quos in Brabantiam et Flandriam Carolus Magnus traduxit), ego illis neutiquam fidem abrogare statui, qui ex antiqua Gallica lingua, quae nostris Britannis fere incorrupta manet, deducunt, et Belgas dici volunt a pel, quod illis remotum significat. Totius enim Galliae erant remotissimi, et ut a cultu et humanitate provinciae, sic etiam situ et sede longissime aberant, et poeta Morinos Belgicae populos remotissimos esse docuit cum cecinit extremique hominum Morini. Sed ad Belgas nostros, qui longe lateque habitarunt per regionem Somersettensem, Wiltoniensem, Hantoniensis agri partem interiorem, accedamus.

SOMERSETSHIRE

OMERSETTENSIS comitatus, vulgo Somersetshire, ampla sane et opulenta est regio, Sabriniano freto a Septentrone pulsata, ob occasu Devoniae, ab austro Dorcestiae, ab ortu Wiltoniae et partim Glocestriae comitatibus contermina. Soli admodum ditis, maximam partem ad fruges aut pabula eximie fertilis, incolis frequentissima, et portuum commoditate satis foelix. Nonnulli nomen inditum credunt quod aura sit ibi lenis et quasi aestiva, eoque sensu Glad arhaf Britannis hodie dicitur, vocabulo e nostra lingua translato. Verumenimvero ut aestate vere aestiva regio, sic non immerito hyeme hyberna dicatur, ita magna ex parte madescit, uliginosa et palustris, non sine maxima itinerantium molestia. Veruntamen nomen proculdubio a Somerton totius conventus olim maxime celebrato opido impositum credam ego, cum Asserius author inprimis antiquus huc agrum Summertunensem passim vocaverit.
Ad Sabrinianum fretum (qua hic ager Danmoniis est confinis) primum occurrunt Porlock, Saxonice Portlocan, et Watchet, olim Wecedpoort, navium stationes quas anno DCCCLXXVI Danica tempestas gravissime perculit. His interponitur Dunstor castrum, loco depressiori et collibus, nisi qua mare prospicit, undique conclusum, a Moinis sive Mohunis constructum, a quibus transactionibus tandem ad Luterellos devenit. Praeclara et potens diu fuit haec Mohunorum familia, floruitque ab ipsius Guilielmi Conquestoris temporibus sub quo castrum extructum, ad Richardi Secundi usque tempora. Duo ex hac comites habiti fuerunt huius provinciae, Guilielmus et Reginaldus, qui bello baronico honore excidit. Posteri deinceps barones censebantur, quorum ultimus Ioannes tres filias reliquit, Phillippam uxorem Edwardi ducis Eboracensis, Elizabetham Guilielmi de Monte-actuo comitis Sarisburiae, eius nominis secundi, et Matildem domini Le-Strange de Knokyn. Quarum mater (ut fama obtinet) tantum terrae sub hoc opido in agrum compascuum a marito in gratiam incolarum impetravit quantum illa uno die nudis pedibus circumire potuit.
2. Huic castro adiacent duo viculi duobus indigitibus sacri, Caranton alter vocatur a Carantoco Britanno, alter S. Descombes a Decumano, qui e Southwallia solvens huc appullit, in vasta (ut antiquo agonali legitur) solitudine, frutetis et vepribus obsita, densitate sylvarum in longum et latum spaciose porrecta, montium eminentia educta, valliumque concavitate mirabiliter interrupta, ubi mundi vanitati valedicens a sicario transfossus divinum honorem apud populum consecutus est. Stoke-Curcy baronia a suis dominis cognominata paulo remotius a mari sedet, Guilielmi de Curcy dapiferi regis Henrici Primi habitatio, ex qua familia fuit Ioannes ille de Curcy Ultoniae in Hibernia expugnator, quem ad animi magnitudinem, gravitatem, omnesque alias virtutes magnum hominem et excelsum finxit natura, cuiusque spectatae fortitudinis memoria ex annalium Hibernicorum vetustate est eruenda. Inde ad Stertpoint prominet sensim littus, ubi suo totius agri maxima flumina conflua uno ostio se evolvunt, Uzella aestuarium Ptolemaeo dicitur, ab Ivell flumine, quod iam antequam huc devenerit nomen deposuit. Oritur vero inter Durotriges, et quamprimum Somersettensem agrum ingreditur Evell forum frequens suo nomine donat, rivulumque recipit ad quem Camalet mons acclivis et ascensu difficilis, in cuius vertice visuntur intermortui castri expressa vestigia et egestae terrae vallum triplex, quod suo ambitu XX iugera includit. Incolae Arthuri Palatium dicunt. Romanorum autem opus fuisse Romanorum numismata indies eruta docent. Quo autem nomine illis notum plane ignoro, nisi sit quod Ninnii catalogo Caer Calemion pro Camelion transpositis literis appellatur. Cadburye viculus proximus coniectura satis probabili videatur fuisse illud Cathbregion ubi Arthurus Saxones (ut author est Ninnius) memorabili praelio profligavit. Alterum huius cognominis North Cadbury dedit rex Henricus Tertius Nicolao de Moeles, qui duxerat Hawisiam alteram haeredum Iacobi de Novo-mercatu, cuius posteri diu summo honore claruerunt donec Ioannes sub Edwardo Tertio moriens duas tantum reliquit filias Murielam et Isabellam, hanc Guilielmo Botereaux, illam Thomae Courtney uxorem.
3. Iuellus flumen hinc Ischalin a Polemaeo memoratum petit, nunc Ivelcester, Ninnii catalogo, ni fallar, Pontavel Coit pro Pont Ivel Coit, id est, Pons ad Ivell in sylva, Florentio Wigorniensi Givelcester, foro et antiquitate sua tantum hodie celebris. Romanorum enim Caesarum numismata aurea, aerea et argentea subinde hic effodiuntur. Olim amplam fuisse et duplici moenium ambitu circundatam ex ruinis apparet. Sub ingressum Normannorum frequens erat, septem enim supra centum burgenses numerabat. Tuta etiam tunc temporis et munita, siquidem anno salutis MLXXXVIII cum Angliae optimates nefaria opprimendi regis Guilielmi Rufi consilia iniisset, ut Robertum eius fratrem Normanniae ducem in regiam dignitatem eveherent, Robertus Moubray vir bellicosus, cum Bathoniam succendisset, acriter verum frustra hanc oppugnavit. Sed quod ille non poterat, tempus nunc tandem quodammodo expugnavit.
4. Paulo inferius Ivellus et Pedredus confluentes insulam amnicam moliunter Muchelney, id est Insula Magna, dictam, in qua parietinae visuntur veteris monasterii, quod Athelstanum regem construxisse memorant scriptores. Pedred, vulgo Parret, in ipso australi provinciae limite promanat, obliquiori alveo per Crockherne, Saxonice Cruecerne, et Pedderton, cui nomen fecit, olim Pedridan, Inae regiam, quod nunc tantum foro et nundinis celebre quae Henricus Daubeny a rege Henrico VI impetravit delatus, huc Ivelo influit, nomenque eripit. Quum in decursu a III ad ortum milliari Montem Acutum salutarit, quem comes Moritonii, frater Guilielmo Primi uterinus, qui castrum in ipso montis vertice et coenobium ad ipsius radicem posuit, sic dixit, eo quod sensim acuto apice attollitur: antea enim Logoresburg vocabatur et Bischopeston. Castrum vero anti multos annos disparuit, saxis ad coenobium et aedificia alia instauranda asportatis. In ipso autem montis vertice positum erat postea sacellum S. Michaeli sacrum, fornice et tecto ex solido saxo affabre constructum, in quod etiam per quingentos fere passus saxeis gradibus per montis circuitum ascendebatur. Nunc, monasterio et sacello diruto, maximo sunt ornamento aedes perquam speciosae quas vir clarus Edwardus Philips equestris ordinis et regius ad legem serviens nuperrime ad montis radices construxit. Nomen hic locus fecit honoritissimae familiae de Monte-acto, quae a Drogone Iverne originem traxit. E qua quatuor comites fuerunt Sarisburiae, ultimus filiam unicam reliquit Aliciam, quae ex Richardo Nevill suscepit Richardum comitem illum Warwici celeberrimum, Angliae turbinem, et Ioannem marchionem de Monte-acuto, qui ambo ceciderunt in praelio Barnetensi MCCCLXXII. Titulum autem baronis de Monte-acuto Henrico Polo, qui natus ex Margareta filia Georgii ducis Clarentiae e filia Richardi illius Nevill comitis Warwicensis contulit Henricus Octavus, eundem statim capite truncavit, et postea Maria regina Anthonium Brown, cuius avia fuit filia Ioannis Nevil marchionis de Monte-acuto nomine et honore vicecomitis de Monte-acuto honoravit, quo nepos eius e filio hodie gaudet.
5. Odcombe huic adiunctum, licet tenue opidulum, non omittendum, cum baronem suum habuerit Guilielmum de Briewer (sic enim eius pater, quia in ericeto natus, denominatus), cui cum aulica fortuna blandirentur, et rex Richardus Primus in deliciis haberet, amplexabantur et fovebant omnes, fortunas paravit amplissima, filiaeque (nam filius sine sobole obiit) suis nuptiis familias de Breos, Wake, Mohun, La-fert, et Percy magnis possessionibus auxerunt. Stoke under Hamden huic vicinum subsidet, ubi Gornaii suum castellum habuerunt, et collegium construxerunt. Haec familiae de Gornaico, et vulgo Gornay dicta, inprimis antiqua et illustris erat, ex eadem stirpe qua Warrenni Surriae comites et Mortuomarii propagata, verum superiori saeculo deficit et eorum haeredia nonnulla per Hamptonos in equestem Newtonorum stirpem descenderunt, qui se e Wallia progantos, et non ita pridem Caradocos dictos libenter agnoscunt. Nec tacendum Matthaeum Gournay hic sepultum fuisse, virum bellicosissimum regnante Edwardo Tertio, qui 96 aetatis anno diem obiit, cum (ut ex inscriptione videre licuit) obsidioni de Algizer contra Saracenos, praelis Benamazin, Sclusiensi, Cressiaco, Ingenos, Pictavensi et Nazareno in Hispania dimicasset.
6. Irrigat deinde Pedretus Martock mercatorium opidum, quod olim Guilielmus Boloniensis regis Stephani filius Faramusio de Bolonia dedit, cuius unica haeres Sibilla Ingelramo de Fienes in marimonium data fuit, a quo descenderunt Fienes barones de Dacre et barones de Say et Zele.
Pedredus hinc limosam planitiem persecans in septentriones contendit per Langport, mercatum non infrequentem, et Aulre ex tuguriolis paucis viculum, qui melioris notae opidum fuisse videatur. cum enim Alfredus Danos ita praelio fregisset et obsessos ad deditionem subegisset ut iuraverint se quam primum ex suis ditionibus cessuros, et Godrus eorum rex Chritianitatem, ut inquit Asseruis, subire promiserit, illum hoc in loco magna pompa de sacro regenerationis fonte levavit.
Hinc ab occasu Thonum fluvium recipit Pedredus, qui longe in occidua agri parte proxime Devoniam exortus laetissimos perstringit agros per Wellington defluens, quae Edwardi senioris tempore terra sex erat manentium, quando ille una cum Lediard, quae duodecim erat manentium, Shirburnensi episcopo concederet. Nunc mercatorium est opidulum cui maximo honori eius est incola, vir honoratissimus (nec enim viri virtute illustres et de patria optime meriti silentio involvendi) Ioannes Popham, ut antiqua generis nobilitate, ita et summa iustitia et singulari industria, qui summus in regio tribunali iustitiarius tanta aequabilitate et tam salutari severitate iustitiam administrat ut tranquillitatem et securitatem domesticam illi magna ex parte iamdiu Anglia debuerit.
7. Inde leni modicoque lapsu Thonton, vulgo Taunton, alluit et nomine donat Thonus. Elegans certe opidum, laetissimoque situ et, ut verbo dicam, huius regionis alter ocellus, ubi Ina rex Occidentalium Saxonum castrum construxit quod Desburgia eius uxor solo aequavit cum Eadbrichthum Australium Saxonum regem inde exturbasset, qui iam sui iuris fecerat et tanquam fraeno domitae gentis uteretur. Cum Edwardus Confessor rerum potiretur, geldabat (ut est in Angliae comentario censuali) pro LIIII hidis, burgenses LXIII habuit, episcopus Wintoniensis tenuit, eiusque placita ter in anno hic tenebantur. Istae consuetudines pertinent ad Taunton burgheriste, latrones, pacis infractio, bannifare, denarii de hundret et denarii Sancti Petri circieti, ter in anno tenere placita episcopi sive admonitione, profectio in exercitum cum hominibus episcopi. Hic circumquaquem regio virentibus pratis iucunda, hortensibus deliciis florens, et frequentibus villis spectantium oculis mirum in modum arridet. Inter villas autem nominatissima sunt Orchard, quae olim eius nominis habuit dominos, a quibus ad Portmannos ex equestri ordine haereditario descendit, Hach-Beauchamp et Cory-Mallet a dominis facta adiunctione. Haec enim sedes erat Malletorum e Normannico genere, a quibus brevi tempore per foeminam ad Pointzios devenit. E quibus regnante Edwardo Primo Hugo inter barones parlamentarios censebatur, et ex ea familia nonnulli magno splendore et equestri dignitate supersunt. Beauchampi autem illi sive de Bella-campo magnis honoris ornamentis claruerunt a temporibus regis Henri Secundi, praecipue ex quo Cecilia de Fortibus, quae a comitibus de Ferrarii et magno illo Angliae marescallo Guilielmo comite Penbrochiae genus duxit in hanc familiam enupta fuit. Verum regnante Edwardo Tertio per sorores haereditas inter Rogerum de S. Mauro sive Seimore et Ioannem Meriet, qui viri veteris erant prosapiae et multarum imaginum, dispertita fuit. Hinc erat quod Henricus Octavus cum duxisset Ianam Seimor, matrem regis Edwardi Sexti, Edwardum Seimor eius fratrem titulo vicecomitis Beauchamp donaverit, quem Edwardus Sextus honore ducis Somersetti postea illustavit.
8. Inde qua Thonus Pedredo se insinuat insulam amnicam efficit Aethelingey olim dictam, nunc vulgo Athelney, que non minus Alfredi regis latebrius nobis nota, cum iam Danus omnia permisceret quam Italis Minturnensium paludes Marii latibulo. Regi enim illi (ut poeta antiquus de ipso cecinit),

Mixa dolori
Gaudia semper erant, spes semper mixta timori.
Si modo victor erat, ad crastina bella pavebat,
Si modo victus erat, ad crastina bella parabat.
Cui vestes sudore iugi, qui sica cruore
Tincta iugi, quantum sit onus regnare probarunt.

Et percommodum sane erat haec insula latibulum. Stagnantibus utique aquis et refusionibus inaccessa est (quas Latino-Saxonico vocabulo gronnas Asserius dixit). Pontem olim habuit inter duas arces ab Aelfredo constructas, alnetum etiam permaximum capris et feris plenum, sed solidam terram vix duobus iugeribus latam, cui imposuit ille monasteriolum, cuius (Malmesburiensem, non me, audis) machinam totam quatuor postes solo infixi suspenderunt, quatuor cancellis opere sphaerico in circuitu ductis. Non longe ab hac collectis aquis solitarius Pedredus pererravit, sed alterum ab ortu socium rivum accipit, qui Somerton praeterfluit, olim primarium totius comitatus opidum, utpote quod nomen fecit. Castrum regum West-Saxoniae habuit, quod perruptis muris Ethelbaldus Merciorum rex occupavit; nunc vero vincentibus annis ita cessit ut omnino disparuerit et optim vix homen tueretur, nisi ex foro boario, quod a festo Palmarum ad medium Iunium frequentissimum habet, vicini enim rei pecuariae inprimis student.
9. Hoc suscepto fluvio, Pedredus opidum magnum et incolis refertum petit, quod Bridgewater vulgo vocitamus, nomenque a ponte et aqua invenisse creditur. Sed refraguntur chartae antiquae in quibus semper Burgh Walteri diserte appellatur, te coniectura probabili a Waltero de Duaco qui Guilielmo Conquestori militavit, et multa praedia ab ipso in hoc agro accepit. Nec alio nomine in donatione illa vocatur qua Fulco Paynell dominus de Bampton loci possessionem Guilielmo de Briwer contulit, ad colligendam eius gratiam qui gratia plurimum apud regem Richardum Primum valuit. Huius Guilielmi filius eodem nomine, cum firmandi castri licentiam fecisset Ioannes rex, castellum hic posuit iam tempore evictum, pontemque incepit quem Trivet e Cornubia nobilis immensis sumptibus perfecit. Cum vero Guilielmus de Briwer iunior sine prole diem clausisset, in familia heriscunda obtigit Margaretae sorori, per cuius filiam ex Guilielmo De la Fert in familiam de Cadurcis sive Chaworth devenit, et ab ea haereditario ad duces Lancastrenses. Verum maximus honor huic accesit quod comitatus titulo ab Henrico Octavo exornatum fuerit, cum Henricum Daubeneium comitem de Bridgewater creaverat, cuius soror ut una haeredum Cecilia enupta fuit Ioanni Bourchier primo ex ea familia Bathoniae comiti.
10. Sub hoc, post pauca milliaria, vasto ostio in Sabrinianum fretum evolvitur Pedredus, quod, ut diximus, Uzella aestuarium Ptolomaeo dicitur, nonnullis etiam hodie Evelmouth, sed Anglis veteribus Pedredan muth, ubi, ut author est Marianus, palantem Danorum exercitum Ealstanus episcopus Shirburnensis circa annum salutus DCCXIIII profligavit. Eodem etiam aestuario aliud obvium occurrit flumen, Brius nonnullis dicitur, qui oritur e sylva illa amplissima in orientali huius agri limite quam Britanne Coit Maur, Saxones Selwood dixerunt, id est, interprete Asserio, Sylva Magna, non procul a Pen ignobili viculo ubi in Britannici nominis exitium et Danorum cladem Mars conspirasse videatur. Keniwalchus enim Westsaxo ita secundo praelio hic Britannos attrivit, ut vix postea pugnandi copiam Saxoni fecerint, et multis post saeculis eodem loco Edmundus cogmomento Ferreum Latus Danos memorabili praelio devicit, cum Danicum Canutum, qui regnum occuparat, undique agitaret. Hic fluvius primum Bruiton a se cognominatum invisit, Moionorum tumulis celebri qui ibi coenobium construxerunt, longe per viculos defluens, nonnullis rivulis auctior, laetos gramine campos irrigat, cum solum mollius invenerit, quodammodo stagnat insulamque ambit Avallon, a pomis Britannice olim sic dictam, postea Inis Witrin, i. e. Vitrea Insula, et eadem significatione Glascton-ey Latinisque Glasconia. De qua poeta satis antiquus,

Insula pomorum quae fortunata vocatur,
Ex re nomen habet, quia per se singula profert.
Non opus est illi sulcantibus arva colonis,
Omnis abest cultus, nisi qum natura ministrat,
Ultro foecundas segetes producit et herbas,
Nataque poma suis pratonso germine sylvis.

11. In hac floruit monasterium Glastenbury, quod admodum antiquam repetit originem, a Iosepho scilicet Arimathensi illo qui Christi corpus sepulchro mandaret, quemque Philippus Gallorum apostolus in Britanniam misit ut Christum praedicaret. Hoc enim et antiquissima huius monasterii monumenta testantur, et Patricus Hiberniensum apostolus, qui XXX annos vitam monasticam hic egit, in sua prodidit epistola. Unde hic locus a maioribus nostris dictus prima terra Dei, prima sanctorum terra in Anglia, origo et fons totius religionis in Anglia, tumulus sanctorum, mater sanctorum, et ab ipsis domini discipulis aedificata. Nec est cur hac de re ambigamus, cum antea docuerim Christianam religionem in prima enascentis ecclesiae infantia huic nostrae insulae illuxisse, et Freculphus Lexoviensis scripserit Philippum illum barbaras gentes vicinasque tenebris et oceano coniunctas ad scientiae lucem fideique portum deduxisse. Sed ad monasterium et ex Malmesburiensis hac de re libello. Cum antiqua illa aedicula a Iosepho posita vetustati tandem aliquando cederet, Devi Menevensis episcopus novam eo loci construxit, quae cum iam etiam aevo fatisceret, duodecim viri a boreali Britanniae parte profecti eam restaurarunt, tandemque Ina rex (qui scholam Romae ad Anglicam iuventutem erudiendam fundavit, et ad eam sustendam eleemosynamque Romae distribuendam singulis regni sui aedibus denarium imposuit), hac demolita, magnificum admodum Christo, Petro et Paulo construxit templum. In cuius suprema praecinctione hos versus describi curavit.

Syderei montes, speciosa cacumina Sion,
A Lybano geminae, flore comante, cedri,
Coelorum portae lati duo lumina mundi,
Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus.
Inter apostolicas radiante luce coronas,
Doctior hic monitis, celsior ille gradu,
Corda per hunc hominum reserantur, et astra per illum:
Quos docet iste stylo, sucipit ille polo.
Pandit iter coeli hic dogmate, clavibus alter,
Est via cui Paulus, ianua fida Petrus.
Hic petra firma manens, ille architectus habetur,
Surgit in his templum quo placet ara Deo.
Anglia plaude lubens, mittit tibi Roma salutem,
Fulgor apostolicus Glasconiam irradiat.
A facie hostili duo propugnacula surgunt,
Quod fidei turreis urbs caput orbis habet.
Haec pius egregio rex Ina refertus amore
Dona suo populo non moritura dedit.
Totus in affectu divae pietatis inhaerens,
Ecclesiaeque iuges amplificavit opes.
Melchisedech noster merito rex atque sacerdos
Complevit verae religionis opus.
Publica iura regens, et celsa palatia servans,
Unica pontificum gloria, norma fuit
Hinc abiens, illinc meritorum fulget honore,
Hic quoque gestorum laude perennis erit.

12. Primis his temporibus viri sanctissimi hic Deo invigilarunt, et praecipue Hibernici qui stipendiis regiis alebantur, et adolescentes pietate artibusque ingenuis instruebant. Solitariam enim vitam amplexi sunt, ut maiore cum tranquillitate sacris literis vacarent et severo viae genere ad crucem perferendam se exercerent. Sed tandem Dunstanus subacto ingenio homo, cum in principum consuetudinem se penitus sanctitatis et doctrinae opinione immersisset, pro his recentioris instituti monachos, scilicet Benedictinos, induxit, ipseque primus numeroso monachorum gregi hic praefuit, qui a bonis et piis principibus plusquam regias opes consequuti. Cumque omni rerum affluentia sexcentis annis quasi regnassent (eorum enim nutum vicini omnes spectarunt), ab Henrico VIII exturbati sunt, monasteriumque, quod iam in urbeculam excreverat, dirutum et solo aequatum, quantum et quam magnificum fuerit ruinis demonstrat.
13. Ex illis qui vana mirantur hoc aevo videar, si meminerim de iuglande quae hic nunquam ante festum sancti Barnabae profert, et ipso die festo foliis luxuriat, et de corno (si hawthorne sic vocamus) quae ipso Christi natali, perinde ac mense Maio, progerminat. Haec tamen verissima (si qua fides) plurimi fide digni produnt. Antequam me hinc recipiam, accipe paucis, quod pluribus Giraldus Cambrensis ocularus testis de sepulchro Arthuri in huius coemiterio retulit.
Cum Henricus Secundus rex Angliae ex bardorum Britannicorum cantilenis accepisset Arthurum Britannorum nobilissimum heroem, qui Saxonum furores virtute saepe fregerat, Glasconiae inter duas pyramides situm esse, corpus investigari curavit, vixque iam septem pedes defodissent cum inciderent in cippum sive lapidem, cuius adversae partis rudis crux plumbea, latiori forma, inserta: quae extracta inscriptas literas ostendit, et sub eo ad novem fere pedum altitudinem sepulchrum inventum, ex quercu cavata, in qua ossa inclyti illius Arthuri reposita. Inscriptionem autem ex prototypo in Glasconiensi coenobio quondam descriptam, propter literarum antiquitatem subiungendam putavi. Barbarum quiddam et quasi Gothicorum prae se ferunt literae, et eius aetatis barbariem plane loquuntur, quae adeo fatalibus tenebris involuta erat ut nemo fuerit cuius scriptis Arthuri nomen celebraretur. Materies proculdubio doctissimi viri facultate et copia digna, qui tantum principem celebrando propriam etiam ingenii laudem consecutus fuisset. Fortissimus enim Britannici imperii propugnator hoc solo nomine vel infoelicissimus videtur, quod suae virtutis dignum praeconem non invenerit. Sed ecce crucem illam et inscriptionem:

14. Nec abs re erit si quae Iosephus noster Iscanus, non de populo poeta, olim in sua Antiocheide de Arthur cecinit hic adiungam.

Hinc celebri fato faelici claruit ortu
Flos regum Arthurus, cuius cum facta stupori
Non micuere minus totus quod in aure voluptas,
Et populo plaudente favus. Quencumque priorum
Inscpice, Pelaeum commendat fama tyrannum,
Pagina Caesareos loquitur Romana triumphos,
Alcidem domitis attolit gloria monstris.
Sed nec pinetum corili, nec sydera solem
Aequant: annales Latios Graiosque revolve,
Prisca parem nescit, aequalem postera nullum
Exhibitura dies. Reges supereminit omnes,
Solus praeteritis melior, maiorque futuris.

Vocabatur vero hic heros (ut obiter hoc etiam ex Ninnio notem, si notatu dignum) Mab Uter, i. e., Filius horribilis quia a pueritia fuit crudelis, et Artur, quod Britannice sonat ursum horribilem, vel malleum ferreum quo confringuntur molae leonum.
15. Alia etiam, si placet, etsi non longissimae vetustas monumenta e Guilielmo illo Malmesburiensi habe. Illud quod clam plane omnibus est libenter praedicarem, si veritatem exculpere possim: quid illae pyramides sibi vellent, quae aliquantis pedibus ab ecclesia vetusta positae coemiterium monachorum praetexunt. Procerior sane et propinquior ecclesiae habet quinque tabulatus et altitudinem viginti sex pedum. Haec prae nimia vetustate, etsi ruinam minetur, habet tamen antiquitatis nonnulla spectacula, quae plane possunt legi, licet non possint plane intelligi. In superiori enim tabulatu est imago pontificali schemata facta. In secundo, imago regiam praetendens pompam et literae HER. SAXI. et BLISVVERH. In tertio nihilominus nomina. WEMCHESTE. BANTOMP. WINVVEGN. In quarto HATE. WULFREDE. et EANFLEDE. In quinto, qui et inferior imago, et haec scriptura LOGVVOR. WESLIELAS et BRODENE. SVVELVVES. HVVINGENDES. BERNE. Altera vero pyramis habet octodecim pedes, et quatuor tabulatus in quibus haec leguntur. HEDDE episcopus, et BREGORRED et BEORVVALDE. Quid haec significent non temere definio, sed ex suspicione colligo eorum interius in cavatis lapidibus contineri ossa, quorum exterius leguntur nomina. Certe LOGVVOR is pro certo asseritur esse de cuius nomine quondam LOGVVERESBRORH dicebatur, qui nunc Mons Acutus dicitur. BEORVVALDE nihilominus abbas post HEMGISELVM.
16. Occidentalium Saxonum reges qui hic sepulturae traditi fuerunt enumerare supervacaneum esset, Eadgarum tamen Pacificum, qui semper paci consuluit, vel hoc nomine non possum non meminisse, et epitaphium illo seculo non indignum subiungere.

Auctor opum, vindex scelerum, largitor honorum,
Sceptiger Edgarus regna superna petit.
Hic alter Salomon, legum pater, orbita pacis,
Quod caruit bellis, claruit inde magis.
Templa Deo, templis monachos, monachis dedit agros,
Nequitiae lapsum, iustitiaeque locum.
Novit enim regno verum perquirere falso,
Immensum modico, perpetuumque brevi.

17. A Glasconia, tria quae ibi confluunt flumina paludem efficunt, et uno emissa ostiolo in occasum uno alveo Uzellae aestuarium petunt per Gedney Moore, vel ut aliis placet, Godney Moore, quam Dei insulam significare, et Iosepho Arimathensi concessam fuise volunt, deinde per Weadmoore Alfredi villam, quam testamento Edwardo filio legarat, et palustrem illam regionem longe excurrentem Brentmersh, quam Palustrium ranarum regionem, ut eius opidulum Brentknol Ranarum monticulum interpretati sunt Glasconienses monachi.
Hinc ad ortum Mendippi colles se longe late explicant, Minerarios vocat Lelandus, et ad sensum recte opinor, cum Muneduppe in antiquis schidis dicantur. Plumbi enim fodinis admodum opulenti et pascendis pecoribus apti. In his antrum est longo recessu, in quo putei quidam et rivuli cernuntur, Ochiehole dicunt, de quo non minora somnia fingunt accolae quam de suo Sybillae antro in Apennino comminiscuntur Itali. Nomen proculdubio inditum ab oge Britannica dictione, quae antrum sonat, uti enim a simili antro simili vocabula Eubaea insula olim Ocha dicta fuerit. Non procul ab hoc, regnante Henrico VIII, aratro eruta fuit oblonga plumbi lamina in trophaeum olim erecta et sic inscripta:

TI. CLAVDIVS CAESAR AVG. P. M.
TRIB. P. VIIII IMP. XVI DE BRITAN.

Incidit haec Claudii tribunitia potestas IX in annum urbis conditae DCCCII, Antistio et M. Suillio consulibus, quo tempore P. Ostorium Britanniae propraetorem turbidae res exceperunt. Ex hoc tempore liceat mihi quaeso bona cum venia ariolari. Hoc anno duo de Britannis trophaea Claudium statuisse nummus ipsius Claudii antiquus rei certissimus testis demonstrat, in cuius priore parte haec concepta inscriptio TI. CLAVD. CAESAR AVG. P. M. TR. P. VIIII IMP. XIIII . P. P., in parte vero altera DE BRITAN. ibique expressus arcus triumphalis cum equestri figura decurrente et duobus trophaeis. Qui vero fuerint hi Britanni devicti Tacitus docet: Claudium enim Ostorii auspiciis duas Britannicas gentes hoc anno devicisse testatur, Icenos scilicet et Cangos. Sed cum Iceni alio quasi sub sole iacent, quid se de Cangis minori inter Belgas nostras popello constitutum hoc fuisse trophaeum, et Cangos illos hic consedisse dixero? Non procul enim hinc est mare quod Hiberniam aspectat, quo situ ille Cangos locat, et Cangorum nominis umbra in nonnullis hoc tractu locis superesse videtur, in Cannington nimirum, et Canings regiunculis sive centuriis, in Wincaunton, quod Cangton alibi dicitur, et Kaingsham, quasi Cangorum mansio. Sed de his penes lectorem iudicium: ego tantum, ut dixi, ariolor dum Cangos vestigiis inquiro, et alibi me reperturum confido.
18. Inter hos colles Chuton est, quae (nisi me fallo) habitatio fuit Guilielmi Bonvill, quem ad comitia parlamentaria Henricus Sextus nomine Guilielmi de Bonvill et Chuton inter regni barones evocavit, equestris Georgiani honore ornavit, filiumque nuptiis unicae filiolae baronis Harrington locupletavit. Sed cum ille male gratus ardente civili bello in Eboracensis familiae castra transisset (quasi ultrice furia persequente), filium illum unicum praematura morte praereptum, et e filio nepotem baronem Harrington in praelio ad Wakefield peremptum vidit, statimque ne quid ad miserrrimam senectutem deesset, dum meliora anxie expectaret, in secundo ad S. Albanum praelio captus et, aetate prope decursa, securi percussus, relicta Cecilia pronepti et haerede tenella aetate, quae postea Thomae Greio marchioni Dorsettae cum opima haereditate in uxorem data. Memoria tamen eius quasi innocenti post mortem parlamentaria authoritate restituta.
19. Sub collibus Mendipp ad septentriones est Congersburie viculus, a Congaro quodam viro singularis sanctitatis dictus (Constantinopolitani imperatoris filium fuisse prodidit Capgravius), qui heremeticam vitam ibi duxit, et Harpetre, olim castrum eiusdem cognominis familiae vetustae, quod haereditario ad Gornaios, et ab illis ad Ab-Adamos descendit, qui (ut legi) Gornaiis restituerunt. Ad Austrum vero non procul ab illo antro, urbecula episcopalis solo saxeo ad Mendipp montis radices subiicitur, olim, ut habet (sed unde nescio) Lelandus, Theodorodunum, nunc Welles, ita dicta a fontibus qui passim in ipsa scaturiunt, uti etiam Susa Persiae, Crioa Dalmatiae, Pagase Macedoniae a fontibus nomina traxerunt, unde et Fontanensis Ecclesia haec vocatur. Primas in hac provincia sibi suo iure vendicat tum incolarum frequentia, tum aedificiorum magnificentia. Templum habet et collegium ab Ina rege in Andreae honorem conditum, et a viris principibus opimis proventibus statim ditatum, inter quos Kinewulphus rex loca quam plurima adiacentia anno domini 766 concessit; legimus enim in eius charta, Ego Kinewulphus Occidentalium Saxonum rex aliquam terrae partem pro amore Dei, nec non (quod verbo delendum est) pro aliqua vexatione inimicorum nostrorum Cornubiorum gentis, cum consensu episcoporum et satraparum meorum, Dei apostolo atque ministro Andreae humiliter ascribendo donabo, hoc est mantenium XI prope flumen qui dicitur Welwe, ad augmentum monasterii quod situm est iuxta fontem magnum quem vocitant Wielea. Hanc apposui tum propter antiquitatem, tum quod ex hoc fluvio aliqui locum nomen adsumpsisse existimarunt. Ipsum sane templum est admodum speciosum, sed eius frontispicio ad occasum nihil speciosius, totum enim statis antiquo et exquisito artificio e saxo coelatis surgit.
20. Splendidum admodum episcopi palatium instar castri moenibus et fossa munitum ad Austrum adiacet, et ex altera parte nitidae praebendariorum aedes. Praebendae enim XXVII cum praebendiolis XIX praeter decanum, praecentorem, cancellarium et tres archidiaconos ad hanc spectant ecclesiam. Edwardi Senioris tempore episcopalis hic sedes constituta. Cum enim Romanus pontifex Edwardum illum sacris interdixisset, quod politia ecclesiastica in occidua hac regni plaga aperte nutaret, ille qui se ecclesiae dutritium esse novit tres novos erexit episcopatus, Cridiensem scilicet, Cornubiensem et hunc Wellensem, cui Eadulphum primum praefecit episcopum. Non multis post annis Giso huic sedi praefuit, quem Haraldus Westsaxonum et Cantii comes ecclesiae opibus inhians ita exagitavit ut parum abfuit quin hanc dignitatem sustulerit. Verum Guilielmus Primus, deiecto Haraldo, Gisoni exulanti et ecclesiae iacenti dextram porrexit, quo tempore, ut testatur censualis Angliae liber, episcopus ipsum opidum tenuit, quod per quinquaginta hidas geldavit. Regnante deinde Henrico Primo, Ioannes de Villulua Gallus Turonensis, cum episcopus iam electus esset, sedem Bathoniam transtulit, quae duae sedes in unum coalescentes suo utraque titulo episcopum ornat, ut unus idem episcopus Bathoniensis Wellensisque dicatur. Unde monachi Bathonienses et canonici Wellenses quasi in aciem dimicationemque de episcopis elegendis venerunt. Interimque Savanaricus Bathoniensis episcopus, cum etiam abbas esset Glasconiensis, Glasconiam cathedra translata, Glasconiensis dictus erat episcopus, sed cum eo hic titulus extinctus, monachosque et canonicos in gratiam tandem reduxit Robertus ille qui ecclesiae suae patrimonium in praebendas divisit, et decanum, subdecanum &c. instituit. Iocelinus etiam episcopus sub id tempus novis aedificiis templum instauravit, et avorum memoria Radulphus de Shrowsberry (ut aliqui vocant) elegans sane collegium vicariis et cantoribus boreali ecclesiae patri contiguum construxit, episcopique palatium muro circumdedit. Sed qua a palatio in forum itur pulcherrimam portam erexit Thomas Bekington episcopus, qui etiam duodecim aedes e saxo pulcherrimas pari altitudine adiunxit in foro, in cuius medio peristillium cernitur septem columnis exterioribus et pulchro fornice subnixum, quod Guilielmus Knight episcopus et Wollmanus decanus in usum confluentium ad mercatum posuerunt. Haec fero in orientali parte, in occidentali vero vidimus ecclesiam parochialem S. Cuthberto sacram, cui proximum est hospitale a Nicolao Bubwith episcopi XXIIII pauperibus fundatum.
21. E montibus illis minerariis Frome flumen oritur, qui in ortum contendens per puteos carbonum illorum fossilium quibus ad molliendum ferrum utuntur ferrifabri; cum non multum viae confecerit, in septentrionem conversus, limitis vice inter hunc et Glocestrensem agrum fungitur, et Farley, non ita pridem Hungerfordum castrum, rupi impositum ubi olim Humfredus Bohun monachis construxit coenobium (non procul a Philips Norton, foro celebrato, cui templum S. Philippo dicatum appellationem fecit), irrigat.
Inferius Selwood sylva, quam dudum dixi, longe lateque diffunditur, arboribus satis condensa, a qua circumvicina regio olim Selwoodshire, ut author est Ethelwerdus, vocabatur, opidum vero adsitum etiamnum Frome Selwood dicitur, quod e lanificio maximum quaestum facit. A quo vix duobus ad occasum milliaribus exiguum et non inelegans castrum cernitur, quod a Dela-Maris conditum et cognominatum Nonney de la Mare, ab ipsis haereditario ad Powlettos devenit. Nec procul inde Witham, ubi monialibus aedem rex Henricus Tertius erexit.
22. Iam autem Frome nonnullis ex hac sylva riviulus plenior, tandem Avoniae nobili flumini se committit, qui obliquiorem ripam agens statim antiquam urbem invisit, quae a thermis Ptolemaeo Ὕδατα Θερμά, id est Aquae Calidae, dicitur, Antonino Aquae Solis, Britannis Yr ennaint twymin et Caer Badon, Saxonibus Bathancester, Hat Bathan, et etiam a valetudinariorum concursu Akmanchester, id est Urbs Valetudinariorum, Stephano Badiza, nobis hodie Bathe et vulgo Latinorum Bathonia. Subsidet in planitie haud ita magna et ex omni parte collibus pari quasi altitudinis fastigio obvallata, et quibus perennium rivulorum scaturigines un urbem magno civium commodo descendunt. In ipsa urbe tres calidi fontes ebulliunt, caeruleo et marino colore tenues nebulas et quasi mephitim exhalantes (sulphure enim et bitumine aqua percolatur). Qui efficaci remedio salutares corporibus quae pravis humoribus torpescunt: sudorem enim calore suo proliciunt, et humorum contumaciam edomant. Non omni tamen hora sunt salturare, ab hora enim octava ante meridiem usque ad tertiam a meridie maxime fervent et exaestuant, et turbidi foeda quaedam ex imo fundunt, quibus temporibus clauduntur, nec quisquam ingrediatur donec per emissaria sua se sordibus illis liberarunt et expurgarunt. Ex his tribus, qui Crucis Balneum ob crucem olim in medio erectam vocatur, miti admodum et temperato calore tepet, et 12 sedilia e saxo in margine habet, muroque includitur. Altero vero vix ducentis hinc pedibus multo magis fervet, unde Whot bath, id est fervidus, dicitur. His continguum est Nosocomium a Reginaldo Bathoniensi episcopo positum, ut valetudinariorum inopiam sublevaret et hi duo in medio sunt plateae ad occiduam urbis partem. Tertius maximus in urbis quodammodo sinu et, et Balneum Regium appellatur, iuxta ecclesiam cathedralem, muro etiam circundatur et XXXII sedilibus arcuato opere adaptur, in quibus viri et mulieres seorsim sedeant, qui lineis indusiis cum ingrediuntur se superinduunt. Ubi iam ecclesia cathedralis, antiquitus templum Minervae sacrum estitisse fama tenet. Certe Solinus polyhistor de his proculdubio thermis loquens, in Britannia (inquit) calidi sunt fontes opiparo exculti apparatu ad usus mortalium, quibus fontibus praesul est Minervae numen, in cuius aede perpetui ignes nunquam canescunt in favillas, sed, ubi ignis contabuit, vertitur in globos saxeos. Athenaeus tamen author est omnia lavacra calida quae e terrae visceribus naturaliter scatent Herculi esse sacrata, et nescio quae Herculis antiqua imago anguem manu constringentis hic in moenibus inter alia vetusta monumenta temporis iniuria iam plane deformata cernitur. Sed ne de hoc contendatur, demus, si placet, cum Herculli tum Minervae balnea fuisse dicata. A Graecis enim proditum est Palladem Herculi post labores exantlatos lavacra primum subministrasse. Satis erit si ex Solini authoritate evicero, cum his fontibus Minervam sive Palladem praefuisse prodat, hanc urbem esse quam Britanni Caer Palladur sua lingua dixerunt, hoc est, Urbs Palladiae aquae, si Latine interpreteris; apposite enim res, nomen et significatio conspirant. Harum inventionem referunt fabulae nostrae ad Britannorum regem Bleyden Cloyth, id est, Bleyden Magus, quam probabiliter dixerint alii. Magiam vero tantis caeremoniis Britannos olim celebrasse author est Plinius, ut eam Persis dedisse viderentur; ad vim tamen magicam has thermas referre non ausim. Nonnulli ex nostris, sed aliud agentes, Iulium Caesarem inventorem fuisse tradunt. Verumenimvero serius ad Romanorum cognitionem pervenisse iudico, cum Solinus primus sit qui de illis meminerit. Saxones autem circa annum XLIIII ab adventu in Britanniam, rupto foedere, bellum iam restinctum inflammantes, hanc urbem obsidione incinxerunt, sed cum Arthurus bellicosus supervenisset, ipsi Montem Badonicum occuparunt, ubi cum ab ultima spe, animis diu dimicassent, magno numero conciderunt. Hic mons ille ipse videtur qui nunc Bannesdowne dictus, Bathstone viculo iuxta hanc urbem impendet, suousque etiamnum aggeres et vallum ostendit. Scio tamen esse qui in Eboracensi comitatu quaerunt, sed Gildas ad hunc locum reducat: legitur enim in manuscripto exemplari bibliothecae Cantabrigiensis, ubi agitur de victoria Aurelii Ambrosii, Usque ad annum obsessionis montis Badonici qui non procul ab ostio Sabrinae habetur. Sin hoc non persuadeat, sciant vallem quae ad Avon flumen hic longe procurret Britannice Nant Badon, i. e., Vallis Badonica dici, et ubi querendus mons Badonicus, nisi ad Vallem Badonicam ego nondum video.
23. Nec longo post tempore Saxones hanc urbem aggredi ausi, Britannis diu reliquerunt. Verum anno Christi DLXXVII cum Occiduorum Saxonum rex Cewalin Britannos ad Deorham profligasset, armis et operibus oppugnata, se primo in Saxonis fidem permisit, paucisque annis refota novum nomen Ackmancester multumque splendoris accepit. Osbrichus enim anno DCXXVI virginibus sacris monasterium, statimque cum in Merciorum potestatem venisset, Offa rex alterum templum construxit, quae ambo Danico turbine ceciderunt. Ex horum ruinis novum postea effloruit templum divo Petro sacrum, in quo Eadgarus cognomento Pacificus in regem inauguratus urbi plurimas immunitates indulsit, cuius rei memoriam anniversariis ludis cives etiamnum celebrant. Edwardi Confessoris tempore, ut in Angliae notita legitur, geldabat pro viginti hidis quando scyra geldabat. Ibi rex habebat LXIIII burgenses et XXX burgenses aliorum. Sed non diuturna fuit haec foelicitas, statim enim ab ingressu Normannorum Robertus Mowbray nepos episcopi Constantiensis, qui seditionem non levem in regem Guilielmum Rufum concitarat, diripuit et succendit. Respiravit tamen brevi, opera Ioannis de Villula e Turonibus Galliae oriundi, qui cum episcopus esset Wellensis quingentis marcis (ut habet Malmesburiensis) hanc urbem ab Henrico Primo mercatus episcopalem cathedram huc transtulit, retento etiam Wellensis episcopi nomine, novumque templum in suam sedem posuit. Quo non ita pridem ruinam minante, Olivarius King Bathoniensis episcopus aliud iuxta vetustum illud, magno sane et pleno maiestatis opere, inchoavit, et ad fastigium fere perduxit. Si vero perfecisset, palmam plurimis Angliae ecclesiis cathedralibus proculdubio praeripuisset. Sed hanc gloriam immatura mors tanti episcopi, iniquiora tempora, et avaritia quorundum qui collectam per Angliam in hunc usum pecuniam interverterunt, ut fama perhibet, inviderunt. Iam inde vero floruit Bathonia tum lanificio, tum convenarum frequentia, moenibus se communivit, quibus antiquas quasdam imagines Romanasque inscriptiones ad asserendam vetustatem inseruerunt, quae ita cum lacunis prae vetustate laborant ut vix legi possint. Et ne quid ad Bathoniae dignitatem deesset, comitis etiam titulo proceres nonnullos honoravit. Philebertum enim de Chandew e Britannia Armorica oriundum ab Henrico VII eo honore affectu legimus. Postea rex Henricus Octavus Ioannem Bourchier dominum Fitz-Warin anno regni XXVIII Bathoniae comitem creavit, qui obiit anno regni eiusdem regis XXXI, cui successit Ioannes filius, qui obiit anno tertio reginae Elizabethae. Qui Ioannem dominum Fizt-Warin suscepit ante patrem defunctum, e quo natus est Guilielmus Bathoniae comes qui nunc floret et bonis studiis nobilitatem suam illustrare contendit. Longitudinem huius urbis XX temporibus LXI scrupulis, latitudinem vero LI temporibus XXI scrupulis mensurant geographi.
24. Nunc pro corollario habe, si placet, qualescunque de his Bathonia Nechami, qui ante 400 annos floruit, versiculos.

Bathoniae thermas vix praefero Virgilianas,
Confecto prosunt balnea nostra seni.
Prosunt attritis, collisis, invalidisque,
Et quorum morbis frigida causa subest.
Praevenit humanum stabilis natura laborem.
Servit naturae legibus artis opus.
Igne suo succensa quibus data balnea fervent,
Aenea subter aquas vasa latere putant.
Errorem figmenta solent inducere passim.
Sed quid? Sulphureum novimus esse locum.

Ecce tibi etiam, si legere lubeat, duas inscriptiones antiquas nuperrime ad viam publicam sub urbem in campo de Waldcot effossas, quas in hortos suos Robertus Chambers antiquitatis studiosus admirator transtulit, unde descripsi:

G. MVRRIVS. C. F. ARNIENSIS.
FORO. IVLI. MODESTVS. MIL.
LEG. II. AD. P. F. IVLI. SECVND.
AN. XXV. STIPEND.
H. S E.

 

DIS. MANIBVS.
M. VALERIVS. M.
POL. EATINVS. C. EQ.
MILES. LEG. AVG. AN.
XXX. STIPEND X.
H. S. E.

Vidi etiam has antiquitates moenibus interius infixas inter portam Borealem et occidentalem, Herculem sublata sinistra cum clava in dextra. In fragmenti saxi literis magnis et pulchris,

DEC. COLONIAE. GLEV.
VIXIT AN. LXXXVI

Inde folia implicata Herculem duos angues stringentem, et in sepulchri tabula inter duas imagunculas, quarum alter tenet cornu Amalthaeum, deteriori characteri qui non facile legitur,

D. M.
SVCC. PETRONIAE VIXIT
ANN. IIII M.IIII
D. XV. EPO.
MVLVS ET VICTRISIRANA
FIL. KAR. FEC.

Paulo inferius in saxi fragmento grandis literis:

VRN. OP.

Inter portam occidentalem et Australem Ophiunchum serpente implicatum, duo humana capita crispis capillis intra loricam moenium, leporem currentem, et huic adnexum in saxo literis transversis:

VLIA. ILIA.

Hominem nudum quasi manum militi iniicientem etiam inter loricam moenium, folia, duos iacentes basiantes et se amplexantes, peditem , vibrato gladio et protenso clypeo, peditem cum hasta, in saxo literis transversis:

III VASA
IS. VXSC.

Et caput Medusae comis anguineis.
25. Secundum eundem Avonam (qui hic limes est inter hunc et Glocestrensem agrum) in occidentali ripa Cainsham cernitur, a Keina Britannica virgine sanctissima denominata, quam serpentes in lapides mutasse superioris aevi credulitas multis persuasit, eo quod eiusmodi ludentis naturae miracula ibi in latomiis nonnunquam inveniantur. Vidimus enim lapidem hinc delatum serpentis in spiram revoluti effigie, cuius caput imperfectius in circumferentia prominuit, extrema cauda centrum occupante. Sed plerisque caput abest. Hic in vicinis agris et etiam alibi percepier herba Angliae peculiaris, in qua amaror et acrimonia percipitur, nunquam spithameo adultior toto anno suapte sponte erumpit, sine caule flosculis herbaceis, quae vehementer et repente urinas ciet, et ex ea aqua stillatitia magno usu elicitur, ut P. Paena in suis Stirpium Adversariis annotavit.
26. Vix quinto hinc milliari Avona flumen Bristoliam medium intersecat, Britannis Caer Oder Nant Badon, id est, Urbs Odera in valle Badonica. Urbium antiquarum catalogo Caer Brito, Saxonice Brgyhtstor, id est, Locus Illustris. Verum qui eam Ventam Belgarum dixerint et sibi et nobis fucum fecerunt. Haec urbs, partim in Somersettensi posita agro, partim in Glocestrensi, neutrius censenda, cum suos habeat seorsim magistratus et comitatus sit per se incorporatus. Aeditiori situ inter Avonam et Fromum fluviolum intersidet, munitionibus et fluminibus satis tuta: duplici enim muro quondam circundata. Ad aspectum vero ita pulchra, tum publicis tum privatis aedificiis, ut nomini respondeat, cloacis, goutes vocant, per subterraneos meatus ita constructis ad sordes evehendas et abluendas, ut ad munditiem et sanitatem nihil desideres, unde nullus hic currum usus. Et ad vitae necessitatem ita instructa, civibusque frequens ut inter Britanniae urbs primas a Londino et Eboraco facile sibi vendicet. Multarum enim gentium commercium mutui usus et portus commoditas eo traxit, qui in ipsum urbis sinum naves passis velis admittant. Avona etenim ita oceani irruentis aestu intumescit quoties luna a meridiano fastigio divergit, locumque oppositum praetermeat ut naves in vado haerentes ad undecim et duodecim ulnas extollat. Ipsique cives opulentam per Europam exercent mercaturam, et navigationes in disiunctissimas Americae partes instituunt. Quo autem tempore, et a quo condita fuerit, non facile quis dixerit, recentior tamen videtur cum in Danorum direptionibus nusquam apud historicos nostros de ea mentio habeatur, et certe inclinato Saxonum imperio primum emersisse iudico,. cum nusquam nominetur ante annum salutis CMLXIII, quo Haraldus (ut habet Florentius Wigorniensis) e Brytstowa cum infesta classe in Walliam solvit. Primis Normannorum annis, Berton praedium adiacens, et haec Bristow reddebat regi (ut est in censuali Angliae commentario) CX marcas argenti, burgensesque dixerunt episcopum G. habere XXXIII marcas et unam marcam auri. Deinde Robertus Constantiensis episcopus, cum res novas in Guilielmum Rufum moliretur, in belli sedem elegit, urbeculam munuit, interiori credo illo muro qui etiamnum in parte superest. Sed paucis post annis prolata sunt undique pomeria, ab Austro enim Radcliff, ubi suburbanae erant aediculae, reliquae urbi ponte saxeo utrinque ita aedibus consito ut non pons sed platea videatur, coniungitur, moenibusque includitur, et incolae in civitatem ascripti sunt, hospitales domus ubique in usum pauperum et ecclesiae elegantes in Dei gloriam erectae. Inter quas longe omnium pulcherrima est S. Mariae de Radcliff extra moenia, in quam magnifice pluribus gradibus ascenditur, adeo ampla, opere adeo venusto, testude e saxo artificiose concamerata, turri eximia altitudine, ut omnibus parochialibus Angliae ecclesiis quas hactenus vidi meo iudicio longe praecellat. In hoc fundator Guilielmus Canninges duos habet tumulos honorarios, alteri imago vestitu senatorio, quinquies enim erat praetor huius civitatis; alteri eiusdem imago habitu sacerdotali imponitur, sacris enim senex initiatus erat et decanus collegii quid ipse Westburiae instituit. In proximo est etiam altera ecclesia, temple vocant, cuius turris sonante campana hac illac commovetur, adeo ut se a reliquo aedificio abruperit et ita rimam egerit ad summo ad imum ut tres digitos transversos hiet, et se arctet dilatetque cum campana pulsatur. Nec tacendum sane est templum S. Stephani, cuius turris sacra praecelsa magno sumptu et artificio Shipwardus civis et mercator avorum memoria construxit. Ab ortu etiam et septentrione quam plurimis aucta erat aedificiis, eaque moenibus incincta, Fromoque flumine defensa, qui cum moenia alluerit placide in Avonam influit et mollem praebet navibus stationem, crepidinemque mercibus exportandis et importandis idoneam, quam the Kay vocant. Sub qua inter Avoniae et Fromi confluentes campestris interponitur planities, quae arboribus undique consita amoenum admodum ambulacrum civibus praebet. Ad ortum hibernum qua flumina obiecta non habet, Robertus regis Henrici Primi filius naturalis, quem vulgo Robertum Rufum Glocestriae consulem vocant, quia Glocestriae comes erat, castrum amplum et munitum ad urbis suae defensionem extruxit, et pio affectu decimum quodque saxum ad sacellum extruendum prope prioratum S. Iacobi, quem etiam sub urbem posuit, destinavit. Habuit ille in uxorem Mabiliam filiam, et ex asse haeredem Roberti Fitz-Hamonis, qui hanc urbem clientelari iure a Guilielmo Normanno tenuit. Hoc quidem castrum vix constructum Stephanus rex obsidione pressit, sed irrito conatu pedem referre coactus; paucis post annis in eodem captivus inclusus, quam incerta sit Martis alea documento fuit. Ultro Fromum flumen qui ponte consternitur ad Frome portam in aeditiorem collem difficili clivo oblique ascenditur, unde gratissimus in subiectam urbem et portum patet prospectus. Hic in summitate statim in amplam et viridem planitiem aequatur, quae medio duplici arborum ordine obumbratur inter quas pulpitum e saxo et sacellum in quo Iordanum socium Augustini apostoli Anglorum conditum ferunt; nunc vero est schola publica, et untrique, ut nitidas privatorum aedes taceam publicis et magnificis aedificiis condecoratur. Hinc collegiata ecclesia (Gaunts dicunt) a constructore Henrico Gaunt equite aurato, qui posthabitis terrenis hic Deo se consecravit, nunc vero ad orphanos alendos beneficentia Thomae Carri civis opulenti conversa; illinc e regione duo consurgunt templa S. Augustino dicata, alterum minus et parochiale, alterum maius episcopi cathedra et VI praebendariis a rege Henrico VIII ornatum, cuius pars maxima iam diruta ubi collegii porta, quae affabre extructa hanc praetendit inscriptionem:

REX HENRICVS II ET DOMINVS RO-
BERTVS FILIVS HARDINGI, FILII RE-
GIS DACIAE, HVIVS MONASTERII
PRIMI FVNDATORES EXTITERVNT

Robertus hic filius Hardingi regio Danorum sanguine natus, patricius fuit Bristoliensis et Henrico regi ita charus ut eius beneficio Mauritius eius filius filiam domini de Barkley in uxorem acccepit, unde illius posteri, qui summo honore floruerunt, barones de Barkley etiamnum appellantur, quorum nonnulli hoc templo conditi fuerunt.
27. Hinc qua decurrint Avona, praealtae sunt utrinque rupes, quas veluti de industria admolita est natura. Harum altera, quae ad ortum flumini imminet, Sancti Vicentii nomen habet, et adamantum adeo foecunda est ut quis modios inde impleat. Existimationem vero copia apud nostrates invidit, nam praeterquam quod colore translucido Indicos provocant, ita duritie solummodo cedunt. Quod vero laterum exangulo vel quadrangulo laevore a natura ipsa turbinati sint magis admirandos puto. Altera vero rupes ad occiduam ripam etiam adamantum est ferax, quos cavi et rufescentes silices (rubet enim hic terra) ceu foetu gravidi in se mira naturae solertia continent. Has rupes Avona praetergressus in Sabrinianum aestuarium tandem pleno alveo exoneratur.
28. Superest ut nunc huius Somersettensis provinciae comites et duces enumerem. Primus Somersetti comes perhibitur Willielmus de Mohun sive Moion, qui idem ipse videatur quem Matilidis imperatrix in charta qua Guilielmus de Mandevill Essexiae comitem creavit testem adhibet sub nomine comes W. de Moion. Nec iam inde ulla satis explicata de Somersetti occurrit mentio, nisi sit in hoc Henrici III an Petrum de Mawley rescripto, quod, ut aliorum iudicium eliciam, subiungam: Sciatis quod recepimus homagium dilecti avunculi nosri Willielmi comitis Sarum de omnibus terris suis quas de nobis tenet, et maxime de comitatu Somerset, quem ei dedimus cum omnibus pertinentibis pro homagio et servitio, salvo regali nostro nobis: et ideo vobis mandamus quod ei plenam sesinam habere faciatis de praedicto comitatu cum omnibus suis pertinentiis, nec in aliquo de caetero de praedicto comitatu vos intromittatis &c. Et mandatum est omnibus comitibus, baronibus, miitibus et liberis tenentibus de comitatu Somerset quod eidem comiti fidelitatem et homagium faciant, salvo fide domino regi, et ei de caetero sint intendentes et respondentes tanquam domino suo. An ex his eum Someretti comitem fuisse uti etiam Devoniae (nam de eodem Guilielmo iisdem verbis ad Robertum de Courtney item scripsit) aliorum esto iudicium. Sub hoc Henrico III, ut habetur in libro Gallice scripto qui pertinet ad equestrem Mohunorum comitem de Este, i. e., ut author interpretatur Somersetti, tradita rosa aurea et annua pensione persolvenda ad altare S. Pauli Londini. Ut hic videatur non proprie comes, sed comes apostolicus, sic enim eo seculo appellabantur illi qui a pontifice Romano creati, ut qui ab imperatore comites imperiales et facultatem habuerunt notarios et tabelliones instituendi, spurios legitimandi &c. sub certis quibusdam conditionibus. Satis longo post tempore interiecto, Ioannes de Beaufort, Ioannis Gandavensis ducis Lancastriae ex Catharina Swinford filius naturalis a rege Richardo II cum fratribus et sorore assensu parlamenti factus legitimus, et eodem honore statim ab Henrico IIII spoliatus, titulo tantum Somersetti relicto. Huic tres nati filii Henricus comes Somersetti, qui tenella obiit aetate, Ioannes a rege Henrico V primus dux Somersetti creatus, qui Margaretam unicam filiam genuit matrem regis Henrici VII, et Edmundus, qui fratri in ducatu successit, et aliquandiu Galliae regens, domum revocatus, Normanniae amissae postulatus, graviaque a populo eo nomine passus; luctuoso illo bello inter Lancastrenses et Eboracenses in primo apud S. Albani praelio occubuit. Henricus eius filius in eius locum suffectus dum tempori inserviret, modo Eboracensium, mox Lancastrensium signa sequutus, in praelio apud Hexham ab Eboracensibus interceptus levitatis poenam capite luit. Eiusque in hoc honore successor Edmundus, frater ultimus ex hac familia Somersetti dux, profligato Lancastrensium apud Tewkesbury exercitu, ex ecclesia in quam cruore perfusus confugerat extractus fuit et obtruncatus. Sic extinctis ex hac familia masculis legitimis, primum Henricus Septimus Edmundum filiolum, qui statim expiravit, deinde Henricus Octavus filum suum naturalem Henricum Fitz-Roy dictum hoc titulo insignivit. Cui investivit, qui honorum plenus et titulis onustus, scilicet dux Somersetti, comes Hertfordiae, vicecomes de Bellocampo. baro de S. Mauro, avunculus regis, gubernator regis, protector regnorum, dominiorum et subitorum eius, locum-tenens exercituum terra marique, thesaurarius et comes marescallus Angliae, praefectus insularum Gernsey et Iarsey &c., subito quasi fortunae ludibrio obrutus, levi de crimine, eoque ab inimicis dolo composito, et honoribus et vita fuit spoliatus.
Numerantur in hoc comitatu parochiae 385.

Perge ad Wilshire