Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

CUMBERLAND

ESTMORLANDIAE ad occasum praeiacet Cumbria, vulgo Cumberland, ultima in hac parte Angliae provincia, utpote quae ipsam Scotiam ab arcto attingit, ab austro et occidente Hibernico oceano pulsata, ab ortu vero super Westmorlandiam Northumbriae contigua. Nomen ab incolis traxit, qui veri et germani Britanni fuerunt et sua lingua Kunbri et Kambri indigitarunt. Britannos enim diu hic insedisse, fremente Anglo-Saxone, historiae testantur, ipseque Marianus , qui hanc regionem Cumbrorum terram dixit, ut taceam Britannica passim locorum nomina, cuiusmodi sunt Caerluel, Caerdronoc, Penrith, Penrodoc &c., quae hoc planissime loquuntur, et assertioni meae probationem praestant vel apertissimam.
2. Terra autem quamvis ob septentrionalem situm frigidior, et ob montes asperior videatur, sua tamen varietate perlustrantibus arridet. Post verrucosas enim rupes et confertos montes metallis gravidos, quibus lacus omni volatilium genere abundantes interiacent, succedunt pabulosi colles gregibus referti, quibus rursus substernuntur porrectae planities frugibus satis foecundae. Ad haec oceanus, qui ad littus alliditur, piscium optimorum innumera examina alit, et negligentiam accolis quasi exprobat quod minus gnaviter piscaturam exerceant.
3. Pars huius meridionalis Copeland et Coupland dicitur, eo quod acuminatis montibus quas kopa Britanni vocant caput suum exerit vel, ut aliis placet, Copeland quasi Copperland opulenta aeris vena. In hac ad sabulosum Dudeni ostium quo a Lancastrensibus disterminatur, Millum est antiquae familiae Hodlestonorum castrum, unde circumducto in boream littore Ravenglas stationem ubi et Romanae extiterunt, ut accepi, inscriptiones, duo rivi commode circumcingunt. Avenglas nonnulli olim vocatum volunt, id est Amnis Caeruleus, multaque fabulantur de rege Eveling qui hic regiam habuit. Alter ex his rivis Esk dictus exoritur ad radices montis alte praerupti Hardknott, in cuius vertice ingentia saxa et fundamenta castri non sine admiratione nuper detecta fuerunt, cum adeo sit praeceps ut non facile quis ascendat. Superius Irt amniculus mare petit, in quo conchae cum rorem, quem veluti maritum appetunt, oscitatione quadam hauserint, fiunt gravidae margaritasque sive, ut cum poeta loquar, bacchas concheas pariunt, quas accolae cum recesserit aqua venatur, gemmariique nostri minimo ab egenis emunt et maximo revendunt. De his et huiusmodi Marbodaeus in isto versu loqui videtur:

Gignit et insignes antiqua Britannia baccas.

4. Iam littus in occasium pedetentim se provehit, promontoriolumque efficit quod S. Bees pro S. Bega vulgo vocatur. Bega enim virgo Hibernica pia et religiosa vitam illic solitariam egit, cuius sanctitati miracula adscribuntur de tauro cicurato et copiosissima nive quae solstitiali die, illa precante, valles et montium summitates alte intexerat. Vix mille hinc passus Egremont castrum colli imponitur, sedes olim Guilielmi de Meschines, cui rex Henricus Primus donavit per servitium unius militis, utque iret ad praeceptum regis in exercitu Walliae et Scotiae. Qui reliquit filiam uxorem Guilielmi Fitz-Duncani e regio sanguine Scotorum, per cuius etiam filiam haereditas devenit in familiam Luciorum, ab illis itidem per Moltonos et Fitz-Walteros titulus Egremontis ad Radcliffos Sussexiae comites descendit. Eo tamen Thomas Percy ex regis Henrici VI gratia aliquandiu fruebatur, ad parlamenta nomine Thomae Percy de Egremont evocatus.
5. Procedit hinc littus paulatim se subtrahendo, et ut ex rudetis apparet, ubicunque facilis ascensus erat a Romanis permunitum fuit. Ultimus enim erat Roman imperii limes, et hanc oram Scoti inprimis infestam habuerunt, cum ex Hibernia in hanc insulam quasi belli diluvio inundarent. Moresby viculum ubi navium statio ex his munimentis fuisse par est existimare. Multa ibi antiquitatis vestigia in hypogaeis et fundamentis, multae cavernae quas Picts holes, i. e. Pictorum cavernae, vocitant, multa inscriptorum lapidum fragmenta ibi eruuntur, quorum unus LVCIVM SEVERINVM ORDINATVM, alter COH. VII prae se fert. Et hanc aram cum cornuta Silvani imaguncula nuper effosam ibi vidimus:

DEO SILVAN---
COH. II. LING
CVI PRAEES---
G. POMPEIVS M---
SATVRNIN---

Nec non hoc fragmentum quod Ioannes Fletcherus loci dominus mihi descripsit et transmisit:

-----
-----
OB PROSPE-
RITATEM
CVLMINIS
INSTITVTI

Sed nullus adhuc repertus Morbium fuisse docet, ubi equites cataphractarii meruerunt, quod nomen tamen quodammodo subindicat. Nec tacendum quod hic in proximo vidimus Hay Castle sua sane antiquitate suspiciendum, quod ad nobiles de Moresby et Distinton dictos olim spectasse retulerunt incolae.
6. Post hoc Deruentio flumen oceano se occulit, qui in Borrodale valle curvis montibus incincta exortus, inter montes Derwentfels vocatos serpit, in quibus ad Newlands et alibi aereis venae opulentae non sine auro et argento nostro tempore a Thoma Thurlando, Daniele Hotchsetter Germano Augustano denuo sunt repertae, cum iam olim innotuerunt, ut ex claus. regis Henr. 3 n. 18 constat. De his memorabiis disceptatio inter serenissimam dominam Elizabetham reginam et Thomam Percium Northumbriae comitem, cuius haeredium terra fuit, intercessit, sed ratione regiae praerogativae, et quod auri et argenti in illis venae, lis secundum reginam data. Tantum abest ut verum sit hoc Ciceronis in epistolis ad Atticum, Illud cognitum est, neque argenti scrupulum esse ullum in insula Britannia. Nec Caesar si has fodinas nosset Britannos importato aere uti scripsisset, cum hae et aliae aerariae non solum universae Angliae sufficiant, verumetiam magna vis quotannis exporetur. Hic etiam passim reperitur terra illa metallica sive saxum induratum micans quod black lead dictum, quo ad ducendas lineas et monochromata pictores utuntur. Quod an sit Dioscoridis pnigitis, vel melanteria, vel ochra terra calore in nigrum adusta, aut veteribus incognitum, non facile dixerim et perquirant alii. Per hos montes lapsus Deruentio in lacum spatiosum diffundutur, praegrande stagnum vocat Beda, in quo tres eminent insulae, una domicilium habet equestris familiae Ratclifforum, alter a metallicis Germanis habitabatur, tertia illa existimatur in qua S. Herbertum heremiticam vitam duxisse scribit Beda. In huius margine agro satis laeto, quem roscidi montes circumvallant et Skiddaw mons aeditus ab aquilone defendit, Keswike opidulum mercatorium iacet, aeraria sectura ante multos annos notum, ut in charta quadam regis Edwardi Quarti videre est, et hodie metallicorum habitatio. Ius vero meractus ab Edwardo Primo Thomas de Derwentwater loci dominus impetravit, a quo haereditario ad Ratcliffos devenit. Skiddaw vero mons ille, de quo dixi, sublime in nubes biceps quasi Parnassus adeo surgit, et Scruffel montem in Anandia Scotiae quasi aemulus prospicit, e quibus prout nubes vel ascendunt vel descendunt praesagia de aeris mutatione captant accolae, et vulgo cantitant,

If Skiddaw hath a cap
Scruffell wots full well of that.

Uti etiam de huius et aliorum duorum in tractu montium altitudine dictitant:

Skiddaw, Lauvellin, et Casticand,
Are the highest hils in all England.

7. Hinc Deruento modo ripis arctatus, modo alveo laxatus, rapidissime in septentriones provolvitur, ut Cockarum recipiat. Qui confluentes Cokarmouth forum copiosum, castrumque comitum Northumbriae fere circumluunt. Opidum eleganti satis structura, sed humiliori situ inter duos colles subsidet, quorum alteri ecclesia, alteri e regione castrum imponitur firmissimum, cuius porta praetendit arma gentilitia Mortonorum, Humfranvillorum, Luciorum, et Perciorum. Huic ultra flumen ad alterum milliare obiacet antiqui castri cadaver, Papcastle vocant, cui Romanam vetustatem monumenta non pauca adstruunt. An hoc fuerit Guasmoric, quod Ninnius author est Guortigerenum regem prope Lugaballiam aedificasse, et veteres Anglos Palmecastle vocasse, non facile dixerim. Ubi inter plura vetustatis monumenta inventum fuit vas patens e saxo subviridi, imagunculis affabre exsculptum, quod sive labrum fuerit ad lavandum sive baptisterium, vel (ut ille vocat) regenerationis sacrarium, cui usui hodie servit ad Bridkirke, id est, Brigidae Fanum quod adsitum, non dixero. Picturis virorum sanctorum baptisteria fuisse exornata ut emergentibus e sacro fonte eorum facta imitanda proponerentur legimus. Certe praeter picturas hae peregrinae literae ad hoc visuntur:

Quid autem illae velint, et cuius gentis characteribus, ego minime video, statuant eruditi. Primus autem et octavus non multum abludit ab eo quo a Constantini Magni tempore Christiani usi sunt pro nomine Christi. Figura autem non potestate reliqui proxime accedunt ad illos qui cernuntur in tumulo Gormonis regis Danorum apud Ielling in Dania quam Petrus Lindeburgius in lucem anno CIƆIƆXVI aedidit.
8. Hae quae modo dixi una cum quarta parte baroniae de Egremond, Wigton, Leusewater, Aspatric, Vidal &c. luculentissimo patrimono Matildis Lucy (quae haeres Anthonii Molton sive de Lucy fratris sui) Henrico primo Northumbriae comiti coniugi dedit, et quamvis ex illo nullam susceperit prolem, Perciorum tamen familiam sibi haeredem scripsit ea lege ut Luciorum insignia tres scilicet lucios pisces in rubro cum ipsorum clypeo gentilitio variarent, vel ut ex autographo loquar, sub conditione deferendi arma sua de rubro cum tribus luciis, una cum armis de Percy, aureis scilicet et leone azureo quarteriatim, per finem levata. Adunatis postea aquis Deruento oceano se submittit ad Wirkinton, salmonum piscatura nobile. Nunc sedes est antiquae equestris familiae Curwennorum, qui genus a Gospatricio Northumbriae comite repetunt, cognomen a Culwen Gallovidiae familiae cuius haeredem duxerant, ex conventione acceperunt, suasque hic instar castri aedes habent magnificas, et a quibus nobis, absit verbo invidia, genus maternum.
9. Hinc murum ad defendendum littus quatuor plus minus mille passus commodis locis ductum fuisse credunt nonnulli a Stilicone cum ex Hibernia Scoti haec littora infestarent. Sic enim de se Britannia apud Claudianum:

“Me quoque vicinis pereuntem gentibus,” inquit,
“Munivit Stilico, totam cum Scotus hibernem
Movit, et infesto spumavit remige Thetis.”

Adeo etiam continuae sunt parietinae ad Eleni ostium, Elne nunc nominant, qui non longum permensus iter ad fontes Ierby habet, forum non minimum. Arbeiam fuisse iudicamus ubi Barcarii Tigrienses stationem egerunt, et ad ostium Elenborrough, id est Burgus ad Elenum, ubi cohors prima Dalmatarum cum suo praefecto olim stationem habuit. Situm habuit in colle satis aedito, longe in mare Hibernicum prospectat, sed iam seges est eo loci quo opidum fuit, eiusque vestigia plane se exhibent, cryptae antiquae sunt apertae, multaeque hic arae, inscripta saxa, et statuae erruntur. Quae vir opimus Ioannes Sinhous, in cuius agris effodiuntur, diligenter custodit et per aedes disposuit. In media area erigitur pulcherrima ex rufescente saxo forma quadrata ara affabre artificio antiquo exsulpta, pedes plus minus quinque alta, et optimo charactere inscripta, sed ecce ipsam et singula eius latera graphice descriptam manu Roberti Cottoni de Connington, viri equestri dignitate, antiquitatis cultoris summi, cum nos una studio patriae illustrandae has regiones non sine dulcissimo animi pabulo anno salutis CIƆDXCIX perlustravimus. Nec enim possumus non grata memoria prosequi optimum illum quem dixi virum, non solum quod nos hospitio benignissime singulari cum humanitate excepit, sed etiam quod ipse non indoctus antiquarum literarum sit admirator, et has inscriptiones, quae ab aliis imperitis per hanc regionem statim comminuuntur et in alios usus summo cum antiquitatis detrimento transferuntur, diligentissime conservat.

10. In inscriptione planissima sunt omnia, in penultima linea tantum (ET et AEDES) implicatione literarum legitur. Ultima pars mutila, fortasse integritati suae sic restituenda, DECVRIONVM ORDINEM RESTITVIT &c. Decuriones vero erant in municipiis qui Romae et in coloniis senatores, sic dicti quia officium curiae administrarunt, unde etiam curiales nominati, qui civilia munera procurarunt.
11. In parte huius arae aversa superiori margine, ut vides, leguntur VOLANTII VIVAS. Quae duo verbula me anxium habent, nec interpretari possum, nisi decuriones, equites, et plebs (ex his enim constabat municipium) G. Cornelio Peregrino (qui domus, aedes et decuriones restituit) votiva fuerit inscriptio, ut vir tam beneficus VOLANTII viveret. Hinc, si coniecturae sit locus, VOLANTIUM olim huic loco fuisse nomen arbitror. Subtus exsculpuntur victimaria instrumenta, dolabra et secispita. In sinisro latere malleus et praefericulum. In dextro latere patera, discus et pyrum, si quid video, vel ut aliis placet, aquiminarium. Haec enim erant vasa sacrificiis destinata, et praeterea alia, ut simulum, thuribulum, futile, apex sacerdotalis &c. quae in aliarum ararum lateribus hoc tractu expressa vdimus. Secunda ara quam hic adiecimus fuit effossa apud Old Carlile, et nunc extat in aedibus Barhousiorum ad Ilkirik. Inscripta fuit eo literarum implexu quam sculptor hic satis graphice expressit, et sic legenda videntur: Iovi optimo Maximo. Ala Augusta ob virtutem appellata, cui praeest Publius Aelius, Publii filius Sergia Magnus de Mursa ex Pannonia inferiore Praefectus. Aproniano (et fortasse) Bradua Consulibus. Tertia ara deo topico Belatucadro inscripta sic legenda: Belatucadro Iulius Civilis Optio, id est excubiis praefectus, votum solvit libens merito. In quarta ara, quae pulcherrima, nihil subest difficultatis, et sic se habet: Dis Deabusque Publius Posthumius Acilianus Praefectus Cohortis primae Delmatarum.
12. Huiusmodi aras (nec notasse veteres ritus pigeat quos iam olim sacratissima Christi religio profligavit), uti et victimas atque seipsos frondibus coronare solebant, ad eas thure et vino suppicare, hostias immolare, ipsasque aras inungere. De quarum demolitione, invalescente Christi religione, Prudentius:

Exercere manum non poenitet, et lapis illic
Se stetit antiquus, quem cingere sueverat error
Fasciolis, aut gallinae pulmone rigare,
Frangitur.

Has etiam subiectas inscriptiones ibi vidimus:

PRO SA -----------------
ANTONINI AV - PII F ---
P. AVLVS P. F. PALATINA
POSTHVMIVS ACILIANVS
PRAEF. COH. I. DELMATAR.

 

D. M.
INGENVI. AN. X
IVL. SIMPLEX PATER
F. C.

D. M.
MORI REGIS FILII HEREDES
EIVS SVBSTITVE
RUNT VIX. Λ. LXX

 

HIC EXSEGERE FATA
-- ENVS SC GERMA---S VIX. AN--
IX

D. M.
LVCA VIX
ANN
ISXX.

D. M.
IVLIA MARTIN
A, VIX. AN
XII III D. XX H.

Lapis hic etiam cernitur affabre exscuptus in quo duo genii altari sustinent corona, ut hic exhibetur:

Id est, Victoria Augustorum dominorum nostrorum.
13. Cum paulisper littus hinc recta perrexerit, sinuato et incurvato aestuario ita reflectitur ut videatur esse Moricambs illud quod apud Ptolemaeum hoc in loco statuitur, ita loci ingenium et nomen quadrant: aestuarium enim est incurvum et moricamb, mare incurvum Britannice significat. Ad hoc Coenobium de Ulmo, vulgo Holme Coltrine posuit David Primus rex Scotorum, et coenobiarchae Vulstey propugnaculum vicinum in gazophylacium et librorum diplomatumque receptaculum contra repentinas Scotorum incursiones excitarunt, in quo occulta opera Michaelis Scoti cum blattis rixari aiunt, qui religiosam vitam hic professus et mathematicis studiis artibusque abstrusis ita immersus circa annum CIƆCCXC ut necromantici opinionem apud vulgus consequutus admiranda confecisse vana credulitate perhibetur. Sub hoc monasterium illi aestuario illabitur Waver amniculus, qui recipit fluviolum Wiza, ad cuius scaturiginem miserae antiquae urbis reliquiae nihil extra humanitatis aleam in terris esse docent. Old Carlile haec a vicinis hodie nominatur, quo nomine innotuit me latet, nisi Castra Exploratorum fuerit. Distantia apud Antoninum, qui non compendia viarum sectatur, sed loca clariora enumerat, tam a Bulgio quam Luguvallo apposite respondet, situs ad explorandum commodissimus, colle enim satis aedito sedit under circumvicina regio facile circumspici possit. Certissimum vero tamen est alam quae ob virtutem Augusta et Augusta Gordiana dicta hic Gordiani tempore egisse, ut ex his inscriptionibus constat quas in proximo vidi:

I O M
ALA AVG. OB
---RTVT. APPEL. CVI
PRAEEST TIB. CL. TIB. F. P.
IN- G- N IVSTINVS
PRAEF. FVSCIANO
II SILANO II COS.

D. M.
MABILI
NIVS SEC
VNDVS
EQVIS
ALE AVG.
STE STIP.

I O M
PRO SALVTE IMPERΛTORIS
M. ΛNTONI GORDIΛNI. P. F.
INVICTI ΛVG ET SABINIΛE TR
IΛE TRΛNQVILE CONIVGI EIVS TO
TOTΛQVE DOMV DIVIN. EORVM Λ-
LΛ ΛVG. GORDIΛ. OB VIRTUTEM
ΛPPELLATΛ POSVIT: CVI PRΛEEST
ΛEMILIVIS CRISPINVS PRΛEF.
EQQ. NΛTVS IN PRO ΛFRICA DE
TVIDRO SVB. CVR. NOΝNΙI PH
LIPPI LEG. ΛVG. PROPRETO -----
ΛTTICO ET PRETEXTΛTO
COSS.

14. Arae hinc allatae fuerunt quae apud Wigton in via eriguntur, in quarum lateribus visuntur simpulum, futile, malleus, patera, &c. sacrificatoria: literae vero vetustate victae omnino diffugerunt. Nec procul hinc ad viam militarem effosa fuit columna e rude saxo quae Thoresbeiae nunc cernitur, sic inscripta:

IMP CAES
M. IVL.
PHILIPPO
PIO FELICI
AVG. ET M. IVL. PHI
LIPPO NOBILIS
SIMO CAES
TR. P. COS . . .

Hanc etiam ut alia descripsit mihi Oswaldus Dikes verbi divini minister eruditissimus, iamque extat in aedibus fratris eius viri clarissimi Thomas Dikes apud Wardhal:

DEO
SANCTA BELA
TUCADRO
AURELIUS
DIATOVA ARA E
X VOTO POSUIT
LL. MM.

Altera etiam deo indigeti huiusmodi reperta est inscriptio:

DEO
CEAI IO AVR
M RTI. ET M S
ERVACIO PRO
SE ET SVIS. V. S.
LL. MM.

15. Prater infinitas imagunculas, statuas equestres, aquilas, leones, Ganimedes, et alia vetustatis testimonia plurima quae quotidie occurrunt. Paulo superius promittitur promontoriolum magnumque subest aestuarium modo Angliae et Scotiae, olim Romanae provinciae et Pictorum divortia aperiens. Promontoriolo huic incumbit antiquum illud opidum Blatum-Bulgum (fortasse a bulch Britannorum quae interstitium sive divortium sonat), a quo Antoninus tanquam a remotissimo loco et provinciae limite Britanniarum itinera incipit. Bulnesse hodie incolis dicitur, et viculus est admodum exilis, qui suum tamen munimentum habet et in vetustatis indicia praeter platearum tractus et parietinas, portum iam oblimatum et viam hinc per littora ad Elenbarrow usque stratam fuisse ferunt. Ultra hoc ad mille passus ut mari statis dimensionibus recedente ex fundamentis videre est, vallum illud et murus celeberrima Romanorum opera incipiunt, Romanae provinciae olim limes, ad secludendos barbaros excitata, qui hoc in tractu Romanum imperium (ut inquit ille) circumlatraverunt. Mirabar primum cur hic tanta munimenta posuerint, cum admodum magnum per VIII plus minus milliaria obiaceat aestuarium, sed iam intelligo recedene aestu ita aquam decrescere ut facile praedones et abactores soleant transvadare. Formam littorum horum immutatam fuisse radices arborum satis procul a littore sabulo intectae et saepius ventis aestu recedente detectae sunt argumento. Nescio an hic memorem quod de subterraneis arboribus sine ramis saepius erutis ferunt, quas e roris indicio deprehendunt: solum enim cui subiacent nunquam rore aspergi observarunt.
16. Ad idem aestuarium interius est Drumbough castrum iampridem dominorum de Dacre, olim Romanorum statio. Exploratorum Castra fuisse, reclamante omnino distantia, aliqui volunt. Alia etiam ibi fuit Romanorum statio quae nunc in novum nomen mutata Burgh upon Sands, id est Burgus ad Sabulum, nominatur, unde vicinus ager baronia de Burgo appellatur, quam Meschines dominus Cumberlandiae Roberto de Trivers dedit, ab illo vero ad Morvillos devenit, quorum postremus Hugo reliquit filiam quae ex secundo marito Thoma de Molton, Thomam Molton procreavit huius loci, cuius filus Thomas nuptiis cum haerede Huberti de Vallibus possessionibus Gilleslandiam adiunxit, quae omnes demum ad Ranulphum de Dacre cum Matilde Molton sunt devolutae. Sed nulla re magis innotuit hoc opidulum quam quod Edwardus Primus hostium undique triumphator hic immatura morte diem obierit, princeps longe clarissimus, in cuius fortissimo animo hospitium metatus est Deus dignissimum, ut regiae maiestatis apicem, non solum fortitudine et sapientia, sed decore etiam et corporis dignitate adaequarit. Quemque fortuna primo aetatis flore plurimis bellis et difficilimis reipublicae temporibus exercuit dum Britannico imperio aptarit; quod cum rex inauguraretur, ita administravit, devictis Wallis et superatis Scotis, ut alterum Britanniae ornamentum optimo iure habeatur. Sub hoc Burgo in ipso aestuario Scotos et Anglos et classe et, reverso aestu, equitatu decertasse ferunt incolae, quae res perinde mira videatur quam quod Plinius non sine admiratione de simili in Caramania loco retulit. Solway Frith, id est Fretum Solway, utrique genti dicitur aestuarium a Solway Scotorum opido apposito. Sed rectius Ptolemaeo Ituna dicitur. Eiden etenim egregium flumen, qui Westmorlandiam et interiora huius regionis pererrat, maximam aquarum molem in illud effundit, nondum oblitus quam aegro nixu inter congesta Scotorum cadavera anno salutis CIƆCCXVI eluctaretur, cum illos praeda ex Anglia onustos hauriret, et suis fluctibus praedatoriam illam manum submergeret.
17. Ituna vero hic sive Eiden, ubi hanc regionem adierit, ab occasu Eimot flumen admittit e lacu illo Ulse quem dixi promanantem, cuius prope ripam ad Dacor rivulum Dacre castrum adsidet, nobis notum quod familiae baronum de Dacre nomen fecerit, a Beda memoratum quod monasterium eo tempore habuerit, uti etiam a Malmesburiensi quod Constantinus rex Scotorum et Eugenius rex Cumbrorum se cum suis regnis Athelstano Anglo ibi in tutelam dederint.
18. Haud multo superius, parum etiam ab Eimoti et Loderi confluentibus, ubi rotundum vallum quod Arthuri Tabulam vocent incolae, abest Penrith, id est, si e Britannica lingua interpretaris, Caput vel Collis Ruber. Rubet enim terra et saxa e quibus construitur, vulgo autem Perith dicitur. Emporiolum celebre, ad occiduam plagam castro regio firmatum quod regnante Henrico Sexto e ruinis Romani munimenti Maburg in vicinia fuit restauratum, templo satis pulchro ornatum, forumque est amplum et ligneum in eo aedificium in usum confluentium ad mercatum, ursis ad nodosum stipitem quae fuerunt insignia comitum Warwicensium exornatum. Olim ad episcopos Dunelmenses spectavit, sed cum Antonius Beccus episcopus nimis opum affluentia inflatus insolesceret, abstulit ei Edwardus Primus (ut in Dunelmensi libro legimus), Werke in Tividalia, Perith, et ecclesiam de Simondburne. In eius tamen usum Williamus Stricland episcopus Carliolensis e clara hoc in tractu stirpe suo sumpte incile duxit e Peterill, i. e. Petero fluvio, qui ad suam ripam Plompton Parke habuit, vivarium amplum quod olim reges Angliae ferarum, sed Henricus VIII hominum habitationi prudenter dicavit, cum in regnorum Scotiae et Angliae sit fere collimatio. Ad hoc dirutae urbis reliquias multas vidimus, quam illi ob vicinitatem Antiquum Perith nunc vocant, Petrianas ego iudicarim. Alam enim Petrianam hic egisse evincit inscriptionis antiquae fragmentum, quam Ulpius Traianus emeritus alae Petrianae posuit. Sed eccam illam et alias quas hic descripsimus:

-----------------
-----------------
GADVNO
VLP TRAI
EM. AL. PET
MARTIVS
F. P. C.

D. M.
AICETVOS MATER
VIXIT A XXXXV
ET LATTIO FIL. VIX
A XII LIMISIVS
CONIV. ET FILIAE
PIENTISSIMIS
POSVIT


D. M.
FL. MARTIO SEN
IN C CARVETIOR
QVESTORIO
VIXIT AN XXXXV
MARTIOLA FILIA ET
HERES PONEN
--------CVRAVIT

 

D. M. CROTILO GERMANVS VIX
ANIS XXVI. GRECA VIX ANIS IIII
VINDICIANVS FRA. ET FIL. TIT. PO.

19. Cum Eimotum influentum Ituna iam receperit, obscurioribus viculis et propugnaculis affusus in septentriones contendit per utramque Salkeld. Ad minorem autem ad modum coronae eriguntur septuaginta septem saxa, singula decem pedes alta, et ante ea in ingressu singulare XV pedes in altitudinem surgit. Hoc vulgus vicinum Long Megge, ut reliquas eius filias vocitant, duoque sunt intra circulum lapidum cumuli, sub quibus occisorum cadavera tegi perhibent. Et sane par est existimemus hoc victoriae alicuius fuisse monumentum.
20. Inde transit Ituna per Kirk Oswald S. Oswaldo sacrum, possessionem olim Hugonis illius Morvill qui cum sociis Thomam archiepiscopum Cantuariensem occidit, et in facti memoriam diu ensis quo tunc usus erat hic asservabatur, per Armanthwayte castrum Skeltonorum, Corby castrum nobilis et antiquae familiae Salkeldorum, quae plurimum aucta nuptiis cum haerede de Rosgill, Wetherall olim monasteriolum quod abbatiam S. Mariae Eboraci matrem agnovit, ubi in rupe habitacula quaedam in perfugii locum excavata cernuntur. Inde per Warwic (Virosidum iudico), ubi cohors VI Nerviorum olim in statione per limitem valli contra Pictos et Scotos egit, et superiori saeculo pons ibi firmissimus e saxo impensis Salkeldorum et Richmondorum constructus, Linstock castrum episcopi Carleolensis in baronia de Crosby, quam Waldevus filius comitis Gospatricii dominus Allerdalliae ecclesiae Carliolensi concessit, truncatoque nomine pro Olenaco dictum supicor. Olenacum enim ad lineam valli, ubi ala prima Herculea militavit contra barbaros fuisse videatur. Iam Ituna se in suum aestuarium immersurus duos simul fluvios accipit, Peterillum scilicet et Caudam, qui pari spatio discreti ab austro quasi gradus conferunt. Ad Peterillum praeter Petrianas quas diximus, Graistocke est illustris iam pridem familiae castrum, quae a Ranulpho quodam filio Walteri originem traxit, et cuius posteris Guilielmus de Greystock duxit Mariam filiam et alteram haeredem Rogeri de Merley domini de Morpath, illi natus filius Ioannes, qui cum prole careret, licentia ab Edwardo Primo impetrata, haereditatem transcripsit in Radulphum de Granthorpe filium Guilielmi ex eius amita natum, cuius progenies diu summo in honore floruit, circa Henrico vero Septimi tempora desiit, et ad barones de Dacre per nuptias venit haereditas, ultimi vero baronis de Dacre haeredes generalies duobus Thomae Howard nuper ducis Norfolciae filiis fuere enuptae.
21. Ad Caudam praeter aeris fodinas ad Caudebeck, Highyate Richmondorum castrum, nititidum Carlolensis episcopi castrum, The Rose Castle dictum, Congavata etiam fuisse videtur, ubi cohors ecunda Lergorum stipendium meruit. Congavata enim vallis ad Gavatam, quam in Caudam nunc contraxerunt, Britannis significat. Sed huius locum digito designare nundum potui. Inter horum confluentes optima et longe amoenissima positione urbs vetustissima Carlile interponitur, a septentrione Itunae alveo, ab ortu Peterillo, ab occasu Cauda munita, et praeter haec defendentis naturae munimenta, firmis moenibus e saxo, castello, et citadella, quam vocant, armata. Forma iacet oblongior ab occasu in ortum procurrens, ad occidentem est castrum satis magno ambitu quod regem Richardum Tertium instaurasse ex insignibus apparet, in media vere urbe exurgit templum cathedrale, cuius superior pars recentior artificio est admodum elegante, inferior tamen multo vetustior. Ad ortum vero citadella, quam propugnaculis variis firmo opere posuit rex Henricus Octavus, defenditur. Romani et Britanni hanc Luguvallum et Luguballium sive Lugubaliam, Saxones, teste Beda, Luell. Prolemaeus (ut nonnullis visum) Leucopibiam, Ninnus Caer Lualid, ridicula Britannorum vaticina Urbem Duballi, nos Carlile, et Latini Carleolum recentiori vocabulo dixerunt. Luguballiam enim et Carleolum eandum fuisse uno ore consentiunt historici nostri. Sed in etymologia rimanda, Deus bone, quam obnixe sudavit Lelandus noster, eo tandem adactus ut crederet Itanum Lugum dictum fuisse, et ballum a valle descendisse, ut Luguvallum sonet vallis ad Lugum! Ego autem, liceat et mihi meam proferre coniecturam, vallum illud et Vallia a nominatissimo illo Romanorum vallo militari quod sub urbe cernitur deductum asseverarim: Luguvallem enim Ad Vallum Antonino dicitur. Murus enim ille Picticus, qui Severi vallo postea impositus erat, parum ultra Itunam sive Eden flumen, qui iam ponte ligneo coniungitur, ad Stanwiks viculum cernitur, et ipsum flumen e regione castri transiit, ubi in fluminis alveo ipsius vestigia, saxa scilicet ingentia, adhuc extant. Lugum etiam sive lucum priscis Celtis, qui cum Britannis eiusdem linguae erant, turrim significasse docet Pomponuis Mela. Quod enim Antonino Lugo Augusti dicitur, Turrum Augusti vocat ille, ita ut Luguvallum sit et sonet Turris vel munimentum ad vallum. Ab hoc fonte si Lugdunum quasi Turrim in colle, et Lucoteciam (sic enim quam nos Lutetiam, prisci vocarunt) quasi Turrim pulchram derivasset Galli (ea enim verborum vis est in lingua Britannica), rectius fortasse collimassent quam cum hanc a Luto, illam a Lugdo fictito rege deducerent. Romanis temporibus hanc floruisse varia antiquitatis indicia subinde eruta, et celebris eius tunc temporis memoria satis affirmate loquuntur. Post Picticos etiam et Scoticos furores pristini splendoris nonnihil retinuit et civitas habebatur. Anno enim Christi DCXIX Egfridus rex Nordhumbrorum Cuthberto illi sancto in haec verba dedit: Donavi etiam civitatem quae vocatur Luguballia et in circuitu eius XV milliaria. Quo tempore moenibus etiam firmata erat. Cuthbertum, inquit Beda, duxerunt cives ut civitatis moenia videret, fontemque in ea miro quondam Romanorum opere extructum. Qui tunc, ut inquit liber Dunelmensis, congregationem sanctimonialium et abbatissimam ordinavit, scholasque ibi constituit. Postea a Danis ingentibus ruinis deformata annos plus minus ducentos suis cineribus sepulta iacuit, donec regis Guilielmi Rufi auspiciis denuo reflorescere coepit, qui novis aedificiis instauravit, castrum construxit, et coloniam primum ex Belgis (quos meliore consilio ductus in Wallam statim transtulit), postea ex australibus Anglis eo deduxit. Tunc, ut habet Malmesburiensis, visum erat triclinium Romanum ex lapidibus, fornicibus concameratum, quod nulla unquam tempestatum contumelia aut ignium flamma labefactari potuit, in cuius fronte inscriptum erat MARII VICTORIAE. Hunc Marium aliqui Arviragum Britannum esse voluerunt, alii Marium illum fuisse contendunt qui imperator contra Gallienum salutatus tanti roboris fuisse perhibetur ut in digitis non venas sed nervos habuisse scriptores tradiderunt. Accepi tamen in nonnullis exemplaribus concipi non MARII VICTORIAE sed MARTI VICTORI, quod fortasse nonnullis magis arrideat et ad veritatem propius accedere videatur. Frequentior iam Luguballia suum, ut scribunt, comitem seu verius dominum habuit Radulphum Meschines sive de Micinis, a quo Cestriae comites prognati, et eodem tempore ab Henrico Primo in episcopalem dignitatem evecta Athulphum primum episcopum habuit. Quid suae ecclesiae fraude fuisse scripserunt monachi Dunelmenses. Cum Ranulphus, inquiunt, Dunelmensis episcopus exularet et ecclesia defensorem non haberet, episcopi quidam Carleil et Tividale ad suos dioeceses applicaverunt. Quomodo vero Scotus regnante Stephano hanc urbem cepit, et Henricus Secundus recuperavit, quomodo rex Henricus Teritus castrum de Carleolo et comitatum Roberto de Veteri Ponte sive Vipont commisit, quomodo CIƆCCXCII cum cathedrali ecclesia et suburbiis deflagravit, quomodo Robertus Brus Scotus anno CIƆCCCXV frustra obsedit &c. in annalibus satis fuse explicatur.
22. Operaepretium tamen videtur adiicere duas quas hic vidimus inscrptiones, alteram in aedibus Thomae Aglionby prope citadellam, sed deterioris seculi:

DIIS MΛNIBV
S. MΛRCI TROIΛNI
ΛVGVSTINΛNI TVM FΛ
CIENDVM CVRΛVIT
ΛFEL. ΛMMILLVSIMΛ
CONIVX KΛRISS.

 

LEG. VI
VIC. P. F.
G. P. R. F.

Id est, ut coniicio, Legio sexta Victrix, Pia, Felix. Caetera alius explicarit.
23. Comitem autem habuit unicum Carleolum, Andream scilicet de Harcla quem rex Edwardus Secundus, ut ex ipso creationis autographo loquar, pro laudabili et bono servitio impenso contra Thomam comitem Lancastriae et alios ipsius fautores, regis inimicos et subditos debellando et devictos regi reddendo, sub honore et nomine comitis Carleol gladio cinxit in comitem. Qui tamen perdite et perfide ingratus fidem patriae et principi datam fefellit, et postea interceptus summo cum dedecore ingratam luit perfidiam degradatus, amputatis securi calcaribus, post discinctus baltheo militari, inde calceis et chirothecis exutis, demum tractus, suspensus, decapitatus, et membratim divisus.  
24. Ego Luguballiae quae meridianum gradibus XXI scrupulis XXXI ab ultimo occidente distantem, et polum borealem gradibus. LIIII scrupulis LV sublimem habet, cum Ioannis Ionstoni versu encomiastico nunc valedicam:

CARLEOLUM

Romanis quondam statio tutissima signis,
Ultimaque Ausonidum meta, labosque ducum.
E specula late vicinos prospicit agros,
Hinc ciet et pugnas, arcet et inde metus.

Gens acri ingenio, studiis asperrima belli,
Doctaque bellaci figere tela manu.
Scotorum reges quondam tenuere beati,
Nunc iterum priscis additur imperiis.
Quod? Romane, putas extrema hic limina mundi?
Mundum retro alium surgere nonne vides?
Sit vidisse satis, docuit nam Scotica virtus
Immensis animis hic posuisse modum.

25. Iam Itunam si transmittas, Rowcliffe cernas proxime ripam castellulum a dominis Dacre non ita pridem ad tutelam suorum erectum. Super hoc consociatis undis uno quasi ostio Itunae aestuarium subeunt duo flumina Esca et Leven. Esca e Scotia descendit, qui per aliquot milliaria Anglici se iuris fatetur, et Kirsop fluvuim in se recipit, ubi non aquis sed mutuo metu Angli et Scoti nuper separati, uterque magnarum virtutum utrique genti testis locupletissimus. Ad hunc ubi Netherby viculus ex una et altera casula iam cernitur, adeo mira et magna sunt priscae urbis rudera et perfluentis Escae nomen ita consonat ut Aesicam ibi fuisse suspicemur in qua tribunus primae cohortis Asturum excubias olim contra barbaros egit. Hic vero nunc princeps familiae Grayhamorum, quae militari virtute inter limitaneos admodum celebris habitat, atque in aedium pariete haec Romana legitur inscriptio in memoriam Hadriani Augusti a legione secunda Augusta posita:

IMP. CAES. TRA.
HADRIANO
AVG.
LEG. II. AVG. F

26. Ubi vero Liddus flumen Escae confluit, Liddel olim erat castrum, ut accepi, et baronia Estotevillorum qui terras tenuerunt in cornagio, quas Ranulphus comes Tirgissio Brundas, ut legitur in veteri inquisitione, donavit, ab Estotevillo vero ad Wakes haereditario, et per eos ad Cantii comites. Ioannes autem comes Cantii regi Edwardo III et rex Richardus Secundus Ioanni Gandavensi Lancastriae duci concessit. Ultra hunc Escam etiam ager per aliquot milliaria Anglici sensetur imperii, in quo Sollum Mosse captivitate quamplurimum a Scotica nobilitate innotuit anno CIƆDXLIII, cum Scoti Thomam Whartonum huius Anglici limitis praefectum adorturi, ubi primum senserint Olivero Sincler quem nihili aestimarunt regis vices, ipsis posthabitis, commissas, adeo illis stomachus erupit ut acceptam quam interpretabantur iniuriam suo dedecore et damno persequerentur: ordinibus enim confusis tumultuando omnia miscuerunt. Quod Angli e superiori loco prospicientes ilico irruunt, in fugam coniiciunt, plures capiunt qui armis abiectis in Anglorum et limitaneorum praedonum manus se pauculis militibus hinc illinc desideratis dederunt, unde statim animum despondit Iacobus V rex Scotorum et vi moeroris animam exhalavit. Agri circumvicini batable ground, id est terra litigiosa dicitur, quia de ea inter Anglos et Scotos contendiur. Accolae enim utrinque et limitanei, velox, insidiosum, et expeditissimum militum genus, et velitationibus exercitatissimum. Leven alterum de quo dixi flumen in ipso regnorum limite scatens nihil memorandum praeterfluit praeter Beucastle (ut vulgo vocant) regis castrum, quod in solitaria regione militum manus tuetur. Buethcastle autem in publicis actis scribitur, ut nomen factum videatur a Bueth illo qui hoc tractu circa Henrici Primi tempora rerum quodammodo potitus erat. Certo constat quod Edwardo Tertio regnante Ioannis de Strivelin baronis, qui filiam et alteram haeredum Adami de Swinborn duxit, fuerit patrimonium. In ecclesia, quae quodammodo collapsa, vice saxi sepulchralis iacet haec vetusta inscriptio aliunde translata:

LEG II AVG
FECIT

In coemiterio crux in viginti plus minus pedes ex uno quadrato saxo graphice excisa surgit et inscripta, sed literis ita fugientibus ut legi nequaquam possit. Quod autem ipsa crux ita interstincta sit, ut clypeus gentilitius familiae de Vaulx, eorum opus fuisse existimare licet.
27. Magis ad austrum et occasum, interius iacet Gilleslandia baronia, regiuncula ita impedita torrentibus, quas gilles vocant, ut inde nomen factum iudicarim, si non legissem in libro ecclesiae de Lanercost Gillum quendam filium Bueth, qui etiam Gilbertus in charta Henrici Secundi dictus fuit, hanc olim tenuisse, a quo probabile est nomen hoc inditum fuisse. Per hanc a Carleolo vallum Severi sive murus, quod celeberrimum Britanniae monumenta recta fere linea in ortum procurrit per Stanwicks viculum, Scalby castrum olim Tilliolorum, qui olim clari hoc tractu fuerunt cognominis, a quibus ad Pickeringos devenit, et inde Cambec rivulus murum subit, ad quem Askerton castellulum barones Dacre construxerunt, ubi praefectus Gilleslandiae, Land Sergeant vocant, praesidium habuit. Infra murum Irthingo flumini confluit, ubi Irtington Capitale, ut vocant, manerium huius baroniae de Gillesland, magnaeque hic ruinae ad castlesteed visuntur. Iuxta Brampton tenuis est mercatus, quem Bremeturacum suspicamur ad lineam valli, vix enim mille passus a vallo abest, ubi olim egit cohors prima Tungrorum e Germania et divergente Romano imperio sub duce Britannarum cuneus Armaturarum. Hi equites erant toti armis tecti, duplares vero vel simplares hae Armaturae fuerint in dubio reliquit. Armarturas duplices illa vocavit aetas quae binas consequebantur annonas, simplares qui singulas. Nec sane tacendum quod ad Brampton collis surgit aeditior in summitate fossa munitus, The Mote vocant, unde in subiectam regionem longe lateque patet prospectus. Sub hoc et ad castlesteedes, id est Castri Locus, uti ad Trederman adiunctum repertae fuerunt hae inscriptiones quas mihi sua manu descripsit honoratissimus dominus Guilielmus Howard de Naworth, illustrissimi Thomae ducis Norfolciae filius tertiogenitus, venerandae vetustatis cultor eximius et eruditus qui hoc in tractu iure uxoris, sororis et alterius haeredum postremi baronis Dacre, possidet latifundia:

28. Hoc etiam ibidem in hypocaustro veteri in quo malo fato nomen legati Augusti et propraetoris Britanniae male periit:

28. Prope Brampton Gelt fluviolus defluit, ad cuius ripam in caute Helbeck dicta haec hiucla leguntur a vexillatione legionis II Augustae optione fortasse, sub Agricola propraetore posita, et caetera quae temporis iniuria nobis invidit:

Recentiori charactere in eadem caute etiam haec leguntur:

OFFICIVM ROMANORVM

29. Celt hic in Irthing flumen se exonerat, qui citatus fremensque fertur per Naworth castrum, nunc Guiliemi Howard (quem dixi) qui restaurat, nuper baronum de Dacare, quorum ultimus cum puer ante aliqot annos diem obiisset, Leonardus eius patruus, qui maluit bello cum principe quam iudicio cum neptibus de haereditatibus conflictari, hoc castrum occupavit et seditiosam cohortem in principem conscripsit, quam baro Hunsdon cum presidiario Berwicensi milie magna caede et fuga effusiore, qua ipse etiam Leonardus sibi consuluit, facile dissipavit. Propius ad murum Lanercost prioratus fuit a Richardo de Vallibus Gilleslandiae domino fundatum, et ad murum Burd Oswald. Sub quo, ubi arcuato ponte Irtingum flumen transiit murus ille Picticus, fuit statio cohortis primae Aeliae Dacorum (Willoford nunc loci nomen) quod Notitia Provinciarum et inscriptae arae plures Iovi Optimo Maximo ab illa cohorte positae testantur, e quibus has licet addicere, licet vetustate fere sint obliteratae:

I. O. M.
COH. I. AEL
DAC. CVI----
PRAE | | | | | |
IG | | | | | | | | |
| | | | | | | | | | |
| | | | | | | | | | |

I. O. M.
OH. I. AEL. DA
C. -- C -- A. GETA
IRELSAVRNES
--------------
--------------
--------------

 

I. O. M.
COH. I. AEL
DAC. C. P.
STATV LoN
GINVS, TRIB.

PRO SALVTE
D, N MAXIMANO
C. -- C -- A. GETA
FOR----CAE
VA------------
--------------
----------OAED

 

LEG VI.
VIC. P. F.
F.

 

I. O. M.
COH I AEL. DAC.
TETRICIANO RO
---C. P. P. LVTRIC
NATVS
TRIB

I. O. M.

COH. I. AEL.
DAC. GORD.
ANA. C. P----EST

 

I. O. M.

---- H. I. AEL. DAC.
----C. PRAEE SI.--
-------FLIVS FA
-----S TRIB. ------
----PETVO. -------
----COS.

30. Primus quem legi huius Gilleslandiae dominus habitus erat Guilielmus Meschines frater Radulphi domini Cumbriae (non dico Guilielmum illum fratrem Ranulphi comitis Cestriae, a quo Ranulphus de Ruelent, sed fratrem Radulphi), qui tamen Scotis extorquere non poterat. Gill enim filius Bueth maximam eius partem vi et armis tenuit. Post eius mortem rex Henricus Secundus Huberto de Vallibus sive Vaulx elargitus est, cuius clypeus gentilitius argento et rubro interstinctus depingebatur. Huius filius Robertus prioratum Lanercost fundavit et dotavit. Sed haereditas post paucos annos nuptiis translata fuit ad Moltonos, et ab iis per filiam ad Ranulphum dominum Dacre, cuius posteri ad nostra usque tempora summo honore floruerunt.
31. Cum iam maritima et interiora Cumbriae quodammodo perlustraverim, pars orientalior, macra licet illa, ieiuna et solitaria, invisenda superest, quae tamen nihil exhibet praeter Tinae australis fontes in solo subuvido et viam antiquam Romanam octo ulnas latitudine saxis constrata, Virginum Viam vocitant, quae ex Westmorlandia ducit, et ubi Alon rivulus et Tina ille confluunt, per latus collis molliter inclinatum veteris opidi permagni vestigia adhuc sunt reliqua, quod ad septentriones vallo quadruplici, ad occasum sescuplo fuit inclusum: Whitley Castle nunc loco nomen, in cuius vetustatis testimonium haec superest compendiosa scribendi ratione implexis literis imperfecta inscriptio, qua docemur cohortem Tertiam Nerviorum aedem imperatori Antonini Severi filio ibidem posuisse:

IMP. CAES. Lucii Septimi Severi Ara
BICI, ADIABENICI, PARTHICI,
MAX. FIL. DIVI ANTONINI Pii Germanici
SARMA. NEP. DIVI ANTONINI PII PRON.
DIVI HADRIANI ABN. DIVI TRAIANI
PARTH ET DIVI NERVAE ADNEPOTI.
M. AVRELIO ANTONINO PIO
FEL. AVG. GERMANICO PONT. MAX.
TR. POT -- X -- IMP. --- COS. IIII P. p.--
PRO PIETATE AEDE -- VOTO -
COMMVNI CVRANTE ------------
---------- LEGATO AVG.
PRO. -- COH. III. NERVIO ---
RVM --- G. R. POS.

Quod vero cohors tertia Nerviorum hoc in loco stipendia fecerit, quam ad Alionem Liber Notitiarum locat, Antoninus Alone dixit, et rivulus hic subterlabens Alne nomen habet, si hoc Alonem existimarim, versimile potius quam verum videatur, cum iniuria temporis edacis et furor hostilis haec ex hominum memoria iam olim expulerint.
32. Labente Romanorum in Britannia imperio, quamvis haec regio a Scotis et Pictis gravissime dilacerata fuerit, Britannos tamen primaevos diutissime servavit, et sero in Saxonum potestatem devenit. Cum autem Saxonum res Danicis bellis accisa praeceps iret, suos regulos, qui Cumbrorum reges dicebantur, ad annum domini DCCCCXLVI habuit, quo tempore (ut inquit Florilegus Westmonasteriensis) Rex Edmundus adutorio Leolini regis Demetriae fretus Cumbriam totam cunctis opibus spoliavit ac, duobus filiis Dummaili eiusdem provinciae regis oculorum luce privatis, regnum illud Malcolmo Scotorum regi de se tenendum concessit, ut aquilonares Angliae partes terra marique ab hostium adventantium incursione tueretur. Ex quo tempore filii regum Scotiae natu maximi Cumbriae praefecti aliquandiu tam sub Saxonibus quam Danis dicti erant. Cum autem Normannis Anglia se dedisset, haec etiam pars in illorum manus concessit, Radulpho de Meschines obtigit, cuius filius natu maximus Ranulphus fuit Cumbriae dominus, et materno iure principisque gratia etiam Cestriae comes. Sed Stephanus rex, ut Scotorum gratiam iniret, illis denuo reddidit, ut clientelari iure a se et regibus Angliae tenerent. Henricus autem Secundus qui successit, cum hanc profusam Stephani liberalitatem sibi et suo regno fraudi fuisse sensisset, Northumbriam, Cumbriam et Westmorlandiam a Scoto repetiit. Scotus enim, ut habet Neubrigensis, prudenter considerans regem Angliam in hac parte cum potentia virum tum merito caussae praestare, quamvis posset obtendere iuramentum quod avo suo Davidi praestitisse dicebatur, cum ab eo cingulum acciperet militare, praenominatos fines repetenti cum integritate restituit, et ab eo vicissim comitatum Huntedunensem prisco sibi iure competentem recepit.
33. Comites Cumbriae ante Henrici Octavi tempora non erant. Ille enim Henricum Clifford, qui a dominis de Veteri Ponte sive Vipont genus duxit, primum Cumbriae comitem creavit, qui ex Margareta filia Henrici Percy comitis Northumbriae genuit Henricum comitem secundum, cui ex prima uxore filia Caroli Brandon ducis Suffolciae nata erat Margareta comitassa Derbiae, et uxore secunda filia baronis Dacre de Gillesland duo filii Georgius et Francisus. Georgius tertius comes navali gloria clarus, ad labores impiger, ad pericula fortis, obiit CIƆIƆV, Anna unica filia relicta. Illi autem successit Franciscus frater comes quartus, in quo ardor mentis ad virtutem tantis maioribus dignus clarissime elucet.
Hic ager 58 parochiales ecclesias praeter capellas numerat.

VALLUM sive MURUS PICTICUS

UPERIOREM Cumberlandiae partem intersecat, qui nullo modo tacendus est, murus ille celeberrimus, Romanae provinciae limes, vallum barbaricum, praetentura, et clusura (sic enim antiqui vocarunt),   Dioni διατείχισμα, Herodiano χῶμα, Antonino, Cassiodoro et aliis vallum, Bedae murus, Britannis Gual Sever, Gal Sever, et Mur Sever, Scotis Sottiswaith, Angli et accolis The Picts Wall sive Pehits Wall, id est Murus Picticus, The Keepe Wall, id est Custodiae Murus, et per excellentiam The Wall.
2. Cum Deo duce, virtute comite, ambitiosa Romanorum fortitudo, rebus supra vota fluentibus, imperium ita undique prolatasset ut sua ipsius magnitudo iam sibi suspectior esset, imperatoribus visum est consultissimum limitibus quibusdam circumscribere; viderunt enim pro prudentia magnitudine modum esse debere, ut caelum non ultra sua spatia procedit, et maria inter suos terminos agitantur. Hi autem limites pro locorum ratione aut a natura erant, ut mare, flumina maiora, montes, terrae desertae, aut ab arte, ut praetenturae, sicilicet fossae, castra, arces, concaedes, valla, et muri per quae militaria contra barbaros disposita erant praesidia. Unde in Theodosii Novellis, maiorum dispositione vallo limitis ab incursione barbarica defensatur quicquid intra Romani nominis concluditur potestatem. Ad hos limites in limitaneis castris et urbibus tempore pacis limitanei milites egerunt, at cum finitimorum depopulationes timerentur, pars eorum ad agrorum tutelam in solo barbarico per agros stationes habuerunt, pars in hostiles fines excurrerunt ut hostium motus perscrutarentur, et occasione oblata pugnarent.
3. In hac insula Romani cum ulteriores Britanniae regiones coelo et solo utrique aspero et a barbaris Britannis Caledoniis inhabitari viderent, in quibus perdomandis laboris plurimum, emolumenti parum admodum erat, varias variis temporibus praetenturas ad provinciam limitandam et defensandam instituerunt. Primum posuisse videtur Iulus Agricola cum angustum terrarum spatium inter Bodotriam et Glottam praesidiis firmarit, quod postea subinde communitum.
4. Hadrianus, cui deus Terminus retro cessit, cum ille incertum an ob invidiam in Traiani gloriam sub quo amplissime patuit imperium, vel metum, in has insula octoginta plus minus milliaribus recessit, praetenturam fecit secundam. Ille, inquit Spartianus, murum per LXXX millia passuum duxit quo barbaros Romanosque divideret. Quem ex stipitibus magnis in modum muralis sepis funditus iactis et connexis fuisse ex subsequenti Spartiani narratione colligi possit. Hic autem est de quo nunc agitur: per XLXXX enim millia passuum procurrit, ad eum pons Aelia, classis Aelia, cohors Alia, ala Sabiano, quae ab Aelio Hadriano et Sabina eius uxore nomine sumpserunt. Scotusque ille historicus qui Rota Temporis scriptsit, Hadrianus, inquit, vallum portentosae molis ex cespitibus e terra excisis montis instar altissima fossa ante adiecta Tinae ostiis ad Escam flumen a mare Germanico ad Hibernicam usque oceanum primus omnium duxit. Quod iisdem verbis habet Hector Boetius.
5. Lollius Urbicus Britanniae sub Antonino Pio legatus secundis praeliis terminos iterum promovit usque ad primam illam quam instituit Iulius Agricola praetenturam, et ibidem tertiam praetenturam muro excitavit. Ille, inquit Capitolinus, Britannos vicit, alio muro cespititio submotis barbaris ducto, alius scilicet ab illo Hadriani. Cuius belli in Britannia confecti laudem Fronto (ut habet Panegyricus) Antonino principi dabat, et quamvis ille in ipso urbis palatio residens generendi eius mandasset auspicium, veluti longae navis gubernaculis praesidentem totius velificationis et cursus gloriam meruisse testatus est. Verum hunc Antonii Pii eiusque legati Lollii Urbici murum in Scotia fuisse infra docebitur.
6. Cum autem Caledonii Britanni imperante Commodo hunc perrupissent, Severus posthabita ulteriori illa et ingenti regione, munimentum per transveram insulam ab Itanae aestuario sive Solwey Frith ad Tinae ostium sive Tinmouth duxit eo sane, si quid ego iudico, loco ubi suum ex stipitibus murum duxit Hadrianus, et iuxta mecum sentit Hector Boetius. Severus, inquit, iubet Hadriani vallum restitui, propugnacula superaddi lapidea, et turres ea intercapedine ut tubae sonus vel adverso vento aeditus ex una in alteram audiretur. Et alibi: Vallum ab Hadriano inchoatum a Severo fuisse completum nostris annalibus traditur. Doctissimus etiam Hispanus Hieronymus Surita qui scribit Munimen Hadriani magna munitionum mole a Septimio Severo longius valli nomine productum fuisse. Guidus item Pancirolus, qui Severum murum Hadriani collapsum tantum restituisse affirmat. Ille, inquit Spartianus, Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrinque ad finem oceani munivit, unde et Britannici nomen accepit. Britanniam quoad ei utilis erat, ut habet Aurelius Victor,   pulsis hostibus muro munivit, &c. quae Spartianus. Eutropius: Ut receptas provincias omni securitate muniret, vallum per XXXV (emenda per LXXX) millia passum a mari ad mare deduxit. Receptam, scribit Orosius, partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnam fosssam firmissimumque vallum crebris turribus communitum per CXXII millia passuum a mari ad mare duxit. Cum quo Beda consentit, qui non libenter audit Severum murum duxisse, quod murum ex lapidibus, vallum e palis qui dicti valli et cespitibus factum fuisse contendit (cum tamen vallum et murus promiscue usurpantur). Murum tamen vocavit Spartianus, et tam murum quam vallum Severum posuisse his verbis innuit ille: Post murum apud vallum in Britannia missum. Ex Beda tamen colligitur vallum illud nihil aliud fuisse quam e cespitibus murum et nemo vere dixerit Severi murum e saxis fuisse constructum. Sed habe ipsius Bedae verba: Severus Victor civilium bellorum, quae et gravissima occurrerant, in Britannias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus non muro, ut quidam aestimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum enim quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus quidem circumcisis e terra et velut murus extruitur altus super terram, ita aut in ante sit fossa de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris desuper turribus communitum a mari ad mare duxit. Nec alio quam valli nomine apud Antoninum et Notitiam Provinciarum designatur, Britanniceque Guall Sever dicitur. Accedat enim Ethelwerdus scriptor post Bedam antiquissimus de Severo, Ipse fossam extendit in insula praefata per transverso a mari usque ad mare, murum etiam cum turribus et propugnaculis construxit intrisecus. Quam postea Fossam Severam vocat, uti annales vetustissimi Anglo-Saxonum, Severus Brytenland mid dic fosgyrd fram sae op sae, i. e. Severus Britanniam fossa praecinxit a mari ad mari. Et alii recentiores, Severus on Brytene geworht weal of turfu fram sae to sae, i. e. Severus in Britannia perfecit murum ex cespitibus vel vallum a mari ad mare. Malmesburiensis item celebrem et vulgatissimum fossam nominat. Quo in loco murus e saxo ducentismo plus minus post anno constructus fuit, de quo mox dicendum.
7. Quod Eutropus in XXV, Victor in XXXIII, alii auctores in CXXXXII millia passuum huius extenderint, mendas in numeros subrepsisse existimo. Non enim tanta est insulae eo loci latitudo, etiam si ipsum anfractuosum muri ductum ascendentem et descendentem persequaris, quid si etiam in Italica milliaria resolvas, paulo plus quam LXXX, ut recte numeravit Spartianus, colligas. Pauculos post annos haec neglecta, ut videtur, munitio fuit. Cum tamen Alexander Severus imperator (ut est apud Lampridium) sola quae de hostibus capta erant limitaneis ducibus et militibus donasset, ita ut eorum essent, si haeredes illorum miitarent, nec unquam ad privatos pertinerent, existimans attentius eos militaturos si etiam sua rura defenderent. Romani tunc ultra murum progressi, et barbarico solo stationes extruentes et instruentes, ad Bodotriam usque imperii fines denuo propagarunt, quos tamen barbari continenter bellum ex bello serentes subinde ad Severi Vallum repulerunt. Dioclesianus his limitibus provide prospexit, sub quo cum imperium permissum fuit in Britannia Caruasio quod contra bellicosas gentes habitus fuerit opportunior, ille praetenturam inter Glotam et Bodotriam restituit, ut suo loco dicemus. Hos limites primum neglexisse arguitur Constantinus Maximus. Scribit enim Zosimus, Quum imperium Romanum extremis in limitibus ubique Dioclesiani providentia, opidis et castellis atque burgis munitum esset, omnesque copiae militares in iis domicilium haberent, fieri non potuit ut barbari transirent, ubique copiis hostium repellendorum caussa occurrentibus. Hanc praesidiorum munitionem Constantinus abolens, maiorem militum partem de limitibus submotam in opidis praesidii nullius egentibus collocavit. Limites a barbaris vexatos praesidio nudavit, tranquillas et quietas urbes militum peste gravavit, qua iam complures ad solitudinum redactae sunt, milites ipsos theatris et voluptatibus addictos emollivit, denuoque simpliciter ut dicam, rerum hactenus pereuntium internecioni principium et semina ille praebuit.
8. Interiectam hanc inter clusuras sive praetenturas regionem Theodosius Theodosii Augusti pater ita recuperavit, urbes instauravit, praesidiaria castra limitesque vigiliis tutatus est et praetenturis, recuperatamque provinciam ita pristino statui reddidit ut rectorem legitimum haberet et Valentia in honorem Valentiniani deinde vocaretur. Theodosius etiam filius cum iam imperii fastigium sua virtute nactus esset, providam limitis curam habuit, iussitque ut magister officiorum, quemadmodum se res militum haberet, castrorum clusurarumque cura procederet quotannis imperatori significaret. Cum autem res Romana plusquam aperte lam labi coepisset, et Picti Scotique cespititium ad Bodotriam murum perrumpentes, has partes immaniter depopularentur. Romana legio sub Gallione Ravennate in auxilium missa, submotis barbaris, cum ad Galliam tuendam revocarentur, Britannos hortata est, Gildae et Bedae verbis utor, instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio, sicque domum cum magno triumpho reversa est. At insulani murum quem iussi fuerant non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullam tanti operis artificem habentes, et ad nihil utilem statuunt. Qui, ut habet Gildas, a vulgo irrationabili absque rectore factus non tam lapidibus quam cespitibus non profuit. De loco ubi hic murus constructus pergit Beda. Fecerunt autem murum inter duo freta vel sinus maris per millia passuum plurima, ut ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio valli fines ab hostium irruptione defenderent. (Cuiusmodi etiam murum in spatia longa praetentum Assyriam ab externis incursibus munivisse author est Marcellinus. Et hodie Seres, ut in Osorio legimus, valles et camporum planities muris muniunt, ut Scythiarum impetum a se facile propulsent). Cuius operibus ibidem facti, id est valli latissimi et altissimi, usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme millium spatio a monasterio Abercurving ad Orientem in loco qui sermone Pictorum Penuahel, lingua autem Anglorum Penueltun appellatur, et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcuith. Verum priores inimici ut Romanum militem abiisse conspexerant, mox advecti navibus irrumpunt terminos, caeduntque omnia et quasi maturam segetem obvia quaeque metunt, calcant, transeunt. Unde rursum mittuntur Romam legati flebili voce auxilium implorantes ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae provinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium improbitate obrutum vilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinato tempore autumni adveniens magnas hostium strages dedit, eosque qui evadere poterant omnes trans maria fugavit, qui prius anniversarias praedas trans maria, milite nullo obsistente, cogere solebant. Iam ad vallem Severi se retulerunt Romani et per lineam valli (ut habet Liber Notitiarum, qui sub finem principatus Theodosii Iuniori scriptus), id est, per valli longitudinem utrinque et interius et exterius suis stationibus excubarunt alae equitum cum suis praefectis 5, cohortes cum suis tribunis 15, numerus 1 et cuneus itidem 1, quae suis locis diximus et dicemus. His verbis de subsequente tempore pergit deinceps Beda: Tum Romani denuntiavere Britonibus non se ultro ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari, ipsos potius monent arma corrupere et certandi cum hostibus studium subire, qui non ob aliam causam quam si ipsi inertia solverentur eis possent esse fortiores. Quinetiam Romani, quae et hoc sociis quos relinquere cogebantur aliquid commodi allaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes quae ibidem ob metum hostium factae fuerant (uti et Severus quondam vallum fecerat) firmo de lapide locarunt. Apponam hic et Gildae verba a quo Beda haec hausit: Murum non ut alterum sumptu publico privatoque Romani adiunctis secum miserabilibus indiginis solito struturae more a mari usque ad mare inter urbes quae ibidem forte ob metum hostium collocate fuerant directo librant. Nunc iterum audi Bedam: Quem videlicet murum hactenus famosum atque conspicuum sumpto publico privatoque, adiuncto secum Britannorum manu, construebant octo pedes latum et duodecim altum recta de oriente in occasum linea, ut hodie intuentibus clarum est. Ex quibus Bedae verbis videas optimum illum suos sibi oculos confixisse, dum se cornicibus oculos configere putat, et valde vehementerque contra Boetium et caeteros Scotos asserit Severi vallum in Scotia fuisse. Nonne Beda postquam de vallo ad Abercurving in Socia egerit murum e firmo lapidi, ubi Severus vallum fecerat, excitatem scribit? Et ubi quaeso murus ille e saxo nisi hoc loco inter Tinae ostium et Itunae aestuarium? Ubi igitur et Severi vallum et muri vero etiamnum hic adeo expressa habentur vestigia, ut ipsius tractum sequaris et in Vastis, quae vocant, magna eius fragmenta in longa spatia porrecta, et tantum pinnis nudata hinc inde ipsis meis oculis sum contemplatus.
9. Vidi enim tractum eius per montium ardua et prona mirabiliter ascendere et descendere qua patentiores sunt campi, fossam latam et altam exterius praeiacere, quae nunc multis locis coaequatur, interius aggerem sive viam militarem, sed valde interruptam. Turres sive castella habuit crebriora millenis passibus disparata quae castlesteedes vocant, et interius opidula munita quae Chesters hodie vocant, quorum radices quadrata forma alicubi visuntur, et his turres interpositas, in quibus dispositus miles barbaris immineret et stationes Areani haberent, quos Theodosius ille de quo modo dixi malae fidei convictos stationibus suis removit. Genus id hominum erat a veteribus institutum, quorum (ut inquit Marcellinus) officium erat ut ultro citroque per longa spatia discurrentes vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent. Adeo ut conditiores eius consilium sequuti videantur qui De Rebus Bellicis ad Theodosium et eius filios scripsit. Sic enim ille: Est inter commoda reipublicae utilis limitum cura, ambientium usque latus imperii, quorum tutelae assidua melius castella prospicient, ita ut millenis interiecta passibus stabili muro et firmissimis turribus erigantur, quas quidem munitiones possessorum distributa sollicitudo sine publico sumptu consistuat, vigiliis in his et agrariis exercendis, ut provinciarum quies circundata quodam praesidii cingulo inlaesa requiescat. Tubulum etiam aureum eo artificio muro insertum inter singula castella et turres intercurrisse ferunt accolae (cuius fragmenta subinde repererunt) ut si quis vocem in eum quacunque turri immisisset, statim sonus in proximam, inde ad tertiam, et omnes deinceps non interruptus perferretur, ad significandum ubi loci hostium insultus timeretur. Cuiusmodi miraculum de Byzantii turribus in Severi historia e Dione refert Xiphilinus. Sed cum murus nunc iaceat et tubulus sit nullus, multi hic circumquaquae praedia et fundos in cornage (ut iuridici nostri loquuntur) a regibus nostris tenent, videlicet ut cornu irruptiones hostium vicinis significent, quod a veteri Romanorum instituto deductum nonnulli existimant. Quique tenebantur ire ad praeceptum regis in exercitu Scotiae (ex chartis publicis loquar) in eundo in antegardum, in redeunto in retrogardum.
10. Sed ut signatius muri ductum sequar, ad Blatum Bulgium sive Bulnesse ad oceanum Hibernicum incipit, et secundum Itunae aestuarium per Burg upon Sands ad Luguvallum sive Carlil pergit, ubi Itunam sive Eden transit. Inde procurrit, Irthingumque flumen subiectum habet, Cambecke rivulum meandris se curvantem transmittens, ubi castelli magna indicia. Irtingo et Poltrosse fluminibus postea traiectis, Northumbriam intrat, et inter montium conglomerationes secundum flumen quod Tinam australem vocant continuus (sollummodo Tina boreali interfluente divisus, ubi olim ponte coniunctus erat) ad ipsum usque oceanum Germanicum progreditur, ut suo loco cum in Northumbriam pervenero ostendam.
11. Admiranda tamen haec substructio hostilem tempestatem neutiquam avertere potuit. Sed ubi Romani e Britannia solvissent, Picti et Scoti inopinato impetu murum adorti praesidiarios uncinatis telis distrahunt, munitionem perfringunt, Britanniamque intestinis tum seditionibus convulsam fameque confectam gravissima longe lateque persultant. verum deplorandam horum difficilimorum temporum miseriam depingit tibi qui non multo post vixit Gildas Britannus: Romanis ad sua remeantibus, emergunt certatim de curucis quibus sunt trans Stiticam vallem evecti, quasi in alto Titane, incalecanteque caumate de arctissimis formaminum caverniculus fusci vermiculorum cunei, tetri Scotorum Pictorumque greges, moribus ex parte dissidentes, et una eademque sanguinis fudendi aviditate concordes &c. Cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione solito confidentiores omnem aquilonalem extremamque terrae partem indiginis muro tenus capessunt. Statuitur ad haec in aedito arcis acies segnis et inhabilis ad pugnam, trementibus praecordiis inepta, quae diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinata nudorum tela quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis proficiebat immaturae mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur, quo fratrum pignorumque suorum miserandas imminentes poenas cito exito devitabant. Quid plura? Relictis civitatibus muroque celso iterum illis fugae antrum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste infestationes, item strages accelerantur crudeliores, et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur, ut commoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium. Nam et ipsos mutuo nec per exigui victus brevi sustentaculo miseriorum civium latrocinando temperantur, et augebantur externae clades domesticis motibus, quod huiuscemodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo, excepto venatoriae artis solatio.
12. Hoc vero observatione dignum, uti Romanorum prudentia hunc murum ita duxit ut alterius quasi munimenti loco ad interiorem partem duo maxima flumina subiecta haberet, Tinam scilicet et Irthing, quae angustissimo terrarum spatio dirimuntur: ita barbarorum solertia eo praecipue loci primum aditum sibi aperuit inter haec flumina quo liberum, nullo flumine occurrente, in provinciae sinum ingressum haberent, ut in Northumbria statim monstrabimus. Vulgo de hoc muro fabellas sciens praetermitto, hoc unum tamen quod a fide dignis accepi lectori subducere nolo. Durat tradita persuasio in magna parte populi circimvicini limitaneos Romanorum milites plantas vulneribus salutares olim in suum usum hic passim plantasse. Unde empirici Scotorum chirgurgi quotannis ineunte aestate huc ad plantas colligendas confluunt, quarum utilitatem longo temporis usu edocti mirifice laudant, et efficacissimas esse asseveranter affirmant.

Perge ad Northumberland