Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

CATTIEUCHLANI

OBUNIS ad ortum contermini sunt quos Ptolemaus pro exemplarium varitate Cattieuchlanos, Cattidudanos, Cathicludanos, et Dio Cattuellanos vocat. Ex his quod verissimum nomen haud facile dixerim. Liceat tamen quaeso coniecturam, qua aliquandiu animus mihi gravidus hac de re fuerit, quasi abortu hic effundere. Ego hos olim Cassios fuisse dictos existimavi, ab his Cassiis eorum principem Cassivellaunum sive Casibelinum denominatum, et a Cassivellauni nomine hunc ipsum populum Cattuellanos, Cathuellanos et Cattieuchlanos a Graecis appellatum. Casii enim inter Britanniae gentes a Caesare memorantur, quos certo certius est his in locis consedisse, et a quorum nomine regiuncula in hoc tractum non minima Caishow etiamnum appellatur. Cum autem Casivellaunus huic tractui cum imperio praefuerit, ut ex Caesare videre est, et in eius nomine Cassiorum appellatio planissime se prodat, satis probabile videatur Cassivelaunum sic dictum quasi Cassiorum principem. Id ni esset, cur hunc Cassivellaunum vocarit Dio Suellan pro Vellan, et Ninnus Britannus non Casibelinum sed Bellinum, quasi illud esset proprium vel viri vel dignitatis nomen? Nec novum videatur si principes olim a sua gente nomina sortiti fuerunt. Catti in Germania suum Cattimarum, Teutones suum Teutomarum et Teutobochum, Daci Decebalum, Gotti Gottisonem habuerunt. Et quid impedit quominus nostri Cassii suum Cassibelinum haberent, cum Belinus protritum fuerit in hac insula nomen, et nonnulli putarint Cunobellinum, qui inter Icenos regnavit, quasi Icenorum Belinum fuisse nuncupatum? Ab hoc igitur Casivelauno, si Graeci scriptores Cattwellanos, Cattieuchlanos &c. non detorserint, ego in hac re me omnino caecutire fateor.
2. Unde autem Cassiorum nomen hic populus induerit mihi minime compertum, nisi fort e a virtute bellica. Servius enim Honoratus viros bello strenuos antiquis Gallis (qui eadem cum Britannis lingua usi erant) gessos dictos prodit, unde cethilou Britannicam dictionem bellicorum semen interpretatur Ninnius. Bellica autem laude hos floruisse manifestum est, continentia enim ante Caesaris adventum cum vicinis bella gesserunt, Dobonorum partem in suam potestatem redegerant. Britanni horum principem bello contra Caesarem universis copiis praefecerant, longe etiam lateque imperium et nomen protulerant. Uniformi etenim Cassiorum sive Cattieuchlanorum appellatione insigniti erant, qui nunc tres agros sive comitatus occupant, scilicet Buckinghamshire, Bedfordshire et Hertfordshire, de quibus iam ordine, paucis quia pluribus non possumus, dicendum.

BUCKINGHAMSHIRE

UCKINGHAMSHIRE, cum fagis sit passim feracissimus, quas Anglo-Saxones bucken vocant, a fagis primarium opidum Buckingham, et inde totus ager denominatus videatur. Regio enim fagifera in Germania Buchonia vocatur, et apud nos opidum in Norfolcia Buckenham dictum sagis circumsitum esse accepimus. Hic ager minori latitudine conclusis a Tamisi ad Sepentriones longitudine sua procurrit. A meridie Bercheriam Tamisi flumine seclusam, ab occasu agrum Oxoniensem, a septentrione Northantonensem, ab ortu primum Bedfordiensem, inde Hertfordensem, et postea Mediosaxones prospicit. Solo est passim uberi, incolis refertissimus qui rei pecularie inprimis operam navant. In duas parts dividitur, quarum altera ad meridiem et ortum montana seu potius collina Chilterne, Saxonice Cyltern, altera huic subiecta ad septentriones The Vale, id est Vallis, dicitur.
2. Chiltern a creta, quam veteres Angli cylt sive chilt dixerunt, ex soli natura nomen invenit. Tota enim collibus ex agrillacea certa albicantibus surgit, fageis lucis et sylvis vestita, arboribusque olim plane invia, donec Loefstanus abbas S. Albani succideret, eo quod latronibus essent perfugium. In hac qua collium radicibus Tamisis flexuoso meatu allabitur Marlow sedet, non contemnendum opidulum, nomine a creta marle vulgo dicta sumpto, qua dispersa per arva sic lassatis glebis vitam inter hos colles impertiunt ut post annum agricolae imperium nunquam recusent, sed cumulatiore mensura quod accipiunt reddant. Prope hoc in Tamisim aeditur fluviolus per iacentia loca sibi iter aperiens, et qua flectur High Wickham, vel rectius Wicombe, opidum sibi impositum habet, et inde forsitan nominatum, cum Germani Saxones fluminis et maris flexum wick vocant, plurimaque inde nominata loca in Anglia occurrunt. Hoc amplitudine sua et aedificiorum elegantia maximis in hoc agro opidis adaequandum; in eo vero quod maiorem pro summa magistratu habeat, plerisque merito anteponendum. Sub ingressum Normannorum Wigodus de Wallengfordia dominus erat tum burgi de Witcombe, tum villae forinsecae (ex inquisitione antiqua loquor). Post cuius mortem rex Henricus Primus hanc regio patrimonio adscripsit. Ioannes auem rex tandem villam forinsecam divisit inter Robertum de Veteri Ponte et Alanum Basset. Wichcombiae ad Boream aeditissimus huius locus eminet, unde pen Britannicum nomen etiamnum retinet. Caput enim et eminentia illis pen dicitur, unde Alpes Penninae et Apenninum, et plures inter nos montes nomen invenerunt. Huic vicina est Bradenham situ percommodo et salubri, quae iam habitatio est primaria baronum de Windesor (de quibus in Barkshire iam diximus), ex quo patrum memoria Guilielmus dominus Windsor hic sedem sibi constituerit.
3. Fluviolo illo admisso, Tamisis provolvitur er Aetonam bonarum literarum plantario celebrem, quod posuit, ut iam ane dixi, optimus ille et pientissimus princeps Henricus Sextus. Post pauca milliaria Tamisim influit Cole, qui Buchinghamienses et Medioisaxones hic intermeans opidum Colbroke denominat, quod Pontes fuisse quorum meminit Antoninus, utrinque distantia a Gallena et Londino testatur. Nec uspiam alius est locus qua via a Gallena Londinum ducit cui Pontium nomen aptius conveniat. Cole enim hic in quatuor alveos finditur, qui totidem pontibus ad itineris commoditatem coniunguntur, a quibus nomen factum ipsa nominis notio edocet, uti a pontibus Gephyrae Boetiae et Pontes Galliae, unde Ponthieu comitatus nominantur. Qui comitatus (ut obiter adnotem) regibus Angliae iure Aeleonorae Edwardi Primi uxoris obvenit, quae materno iure ex asse eiusdem haeres fuerat. His divortiis Cole amoenas insulas circumfundit, in quas Dani anno Christi DCCCXCIIII se fuga receperunt, cum Aelfredus illis instaret, locique ingenio se tutati sunt donec Anglus rei frumentariae inopia coactus obsidionem reliquerit. Eure sive Euer viculus ad haec divortia conspicitur, quem cum rex Ioannes Ioanni filio Roberto domini de Clavering dedisset, iuniores eius filii e loco nomen sibi assumpserunt, Hugo scilicet, unde barones de Eure, et Robertus, a quo familia de Eure in Axholme est propagata. Interius duo sunt loca quae praeterire non libet, Stoke Pogeis a suis olim dominis dictis de Pogeis denominata, et ab illis haereditario ad Hastingos devoluta, e quibus Edwardus baro Hastings de Loughborough ptochotrophium, eiusque e fratre nepos Henricus comes Huntingdoniae perpulchras aedes hic postuerunt. Et Fernham, si me non fallo, illa ipsa quae Fernham Roiall dicta, quam olim barones Furnivall tenuerunt per servitium inveniendi domini regi die coronationis suae ad manum suam dexteram unam chirothecam, et ad supportandum dexterum brachium regis eodem die dummodo regalem virgam in manu sua tenuerit. A Furnivallis per Thomae Nevilli filiam ad Talbottos Salopiae comites devenit, qui etsi commutationis iure hoc manerio regi Henrico VIII cesserint, honorarium tamen hoc munus sibi et posteris reservarunt.
4. Cole ille alium etiam rivulum superius ab occasu infusum secum defert, at quem primum Missenden, ubi coenobium quod D’ Oilios fundatores et nobiles cognomine de Missenden benefactores agnovit, et inde in convalle Amersham, Saxonice Agmundesham, vidimus, quae nec structura nec frequentia, sed domino suo Francisco Russellio Bedfordiae comite superbivit, qui expressum verae pietatis et nobilitatis exemplum bonis omnibus charissimus vixit. Verum comitum Bedfordiae sedes praecipua Cheyneis dicitur, quae magis est ad ortum, ubi et Ioannes primus ex hac familia comes et Franciscus eius filius contumulantur. Cui in proximo adiacet Latimers, a dominis suis baronibus Latimeris illis antiquioribus, prius Iselhamsted dicta, ubi Edwinus Sandys miles, qui filiam unicam baronis Sandys in uxorem accepit, aedes incolit elegantes.
5. Vix tertium hinc ad septentriones milliare emensi fuimus cum ad Chilternicorum collium dorsum pervenimus, quod totam regionem ab occasu brumali in ortum aestivum transversam intersecat per multos viculos, inter quos nominatissima est Hamden, quae antiquae et numerosae hoc in tractu familiae nomen fecit. In ipso vero collium ad ortum angulo acclivem situm Asheridge, secessus olium regius, occupat, ubi Edmundus Cornubiae comes Richardi Romanorum regis filius coenobium novi, tunc temporis, instituti religiosis, Bonos Homines vocant, quos ille primus in Angliam induxit, excitavit, qui caeruleum ut fratres eremitani induti. Ex hoc collium dorso longe lateque patet prospectus in subiectam vallem, quam alteram agri partem diximus. Haec tota fere campestris est, solo item argillaceo, tenaci et foecundo, pabulosis pratis innumeros ovium greges pascit, quorum mollia et tentuissima vellera ab Asiaticis usque gentibus expetuntur. Sed sylvis nuda nisi ad occiduum latus, ubi praeter alias Bernewood, circa quam anno a Christo nato DCCCCXIIII Danorum furor impotentius saeviit, tumque forte concidit burgus ille antiquus, ut Romani nummi inventi testantur, qui postea regia erat villa Edwardi Confessoris. Nunc autem pagus est rusticus, et pro Burihill Brill contractius appellant. In hac valle licet opidis et pagis sit confertissima, perpauca tamen sunt quae referre convenit, eaque aut ad Tamam aut ad Isam sive Usam.
6. Non procul a Tama, qui meridionalem vallis partem irrigant, surgente colliculo insidet emporiolum amplum, satis frequens, multiplici et amoenissima pratorum et pascuarum viriditate incinctum, vulgo Ailesbury, unde vallis universa the vale of Aeilesbury nominatur. Saxones Aeglesburge dixerunt, cum Cuthwulfus Saxo illud ad annum salutis DLXXII expugnarit: nomen enim Britannicum quo prius innotuit aevo disperiit. Editha alumna sua imprimis olim illustre fuit, que cum a Frewaldo patre impetraverat ut hoc sibi in dotem dicerent, mundo maritoque a religiosis persuasa statim valedixit et, suscepto velo, sanctitatis opinione in illo feracissimo sanctorum saeculo ad miracula usque cum Eadburga sorore claruit, e cuius nomine inter colles viculus est qui Edburton adhuc appellatur. Guillielmi Primi temporibus manerium erat regium, et nonnullae hic terrae virgata a rege donabantur ea lege ut possessor (observate delicatuli) literitium, id est stramen, si rex eo veniret, ad regis lectum inveniret. Regnante Edwardo Primo equites quidam de Ailesbury dicti, qui crucem argenteam in clypeo cyaneo pro insignibus gestabant, dominos fuisse nescio quam vere perhibentur. Certum est eos fuisse eo aevo melioris notae, et qui ex nuptiis cum harede Caihagnorum (hi olim domini de Midleton Cahaignes) opimam adierunt haereditatem, quae tandem per uxores ad Chaworthos sive de Cadurcis et Staffordos devenit. Nunc autem maxima celebritas est e re pecuaria, Baldwinoque iusticiario plurimum debet, qui non solum publicis aedificis ornavit, sed etiam viam pulcherrimam qua iter impeditius erat per tria plus minus milliaria munvit. Hic circumquaque ovium greges velleribus onusti maximo numero, magno dominorum emolumento laetissime pascuntur, praecipue ad Querendon Henrici Lee Georgiani ordinis equitis longe clarissime, Eythorp, olim Dinhamorum, nunc equestris familiae Dormerorum, et Winchindon equestris itidem familiae Godwinorum &c.
7. Inferius ad Tamam nihil aliud memorandum occurrit, nisi Cheardesley (quod multi putant) sit locus quis Saxonice Cerdickslega dictus fuerit a Cerdicio Saxone, qui gravissimo praelio ibi cum Britannis concertavit. Cui vicinum et Credendon, nunc Crendon, quod caput fuit honoris de Giffard: sic enim latifundia quae obtigerunt Gualtero Gifford in expugnatione Angliae dicebantur. Qui factus comes Buckinghamiae, ut creditur, Notesley monasterium construxit, cognatusque vero illius Hugo de Bolebec, a quo per foeminam comites Oxoniae sunt orti, de illo non parvas hic tenuit possessiones. Castrique de Bolebec ruinae in parochia de Whitchurch in proximo cernuntur.
8. Usa sive Ousa, olim Isa, et Isis secundus qui septentrionalem agri partem lentus pererrat, in comitatu Northamptonensi ortus statim a fontibus ubi hunc agrum adhuc tenuis subintrat, praeterfluit Bitlesden, quam loci dominus Robertus de Mapertshall Osberto de Clinton camerario regis Henrici Primi aulico inprimis potenti ne ob canem regis venaticum surreptum furti poenam lueret, donavit. Ille autem eidem cum cognata sua in uxorem reddidit, qua tamen flagrante sub Stephano rege bello intestine excidit, accepitque Roberti comitis Leicestriae beneficio Ernaldus de Bosco, qui anno Christi MCXXVII monasteriolum Cistertiensibus ibidem fundavit. Inde Buckingham totius conventus caput invisit, quod, ut habet Marianus, vallo et turribus utraque ripa anno DCCCCXV Edwardus senior contra Danorum irruptiones communivit. Nec magni tamen nominis primis Normannorum temporibus videatur, cum regnante Edwardo Confessore, se (ut est in Guilielmi Normanni libro) pro una tantum hida defenderit, et viginti sex burgenses habuerit. Opidum vero situ subsidet depressiori, sed magna molarum opportunite incingit Ousa nisi a septentrione, castrum in medio aggestis molibus nullis fere iam reliquiis quasi interdividit, maior pars opidi ad septentrionem, in qua est doma civica, pars altera ad meridiem minor, in qua cernitur ecclesiae, nec illa antiqua, in quo feretrum fuit Sancti Rumaldi, qui natus in Kings Sutton viculo vicino inter divos a maioribus relatus.
9. Hinc Oursa in aquilonem placide contendit, et magis ad ortum a flumine iuxta nemora cernitur Whaddon, olim Giffordorum habitatio, qui haereditarii custodes erant Chaceae de Waddon sub comite Ultoniae, et a quibus ad Piggotos devenit, qui abalienarunt. Aedes ibi nunc sunt bellicosae familiae baronum Grey de Wilton, qui manerium vicinum Aeton dictum tenuerunt per servitium custodiendi unum gerfalconem domini regis, unde illa Greiorum familia falconem chirothecae insidentem pro symbolo usurpat. Parumque hinc abest Saulden, ubi aedes admodum venustas sibi et suis extruxit Ioannes Fortescue eques honoratissimus iuxta ac eruditissimus, qui ob prudentiam scaccarii cancellarius et reginae Elizabethae regisque Iacobi a secretioribus consiliis. Ab altera fluminis parte haud procul a ripa vicina sunt Leckhamsted, habitatio Tirellorum, Lillingstone vetustae familiae De-hairell, vulgo Dairell, et Luffeld, ubi monasterium olim a Roberto comite Leicestiae positum, sed monachis peste consumptis derelictum. Superius autem ad fluminis ripam australem celeberimum est Stony Stratford, a saxis, strata publica, et vado sic dictum. Aedificia enim e saxo structili surgunt quod copiose in proximo ad Caversham effoditur, situm est ad stratam publicam Watling street vulgo dictam, quae militaris fuit Romanorum via adhuc ultra opidum suo aggere conspicua, vadumque habet, sed iam vix vadosum. Opidum est satis magnum duasque ostendit ecclesias, et in medio crucem sed minus elegantem in memoriam Aeleonorae Hispanae uxoris Edwardi Primi exornatam insignibus Angliae, Castiliae et Legionis, nec non comitatus Pontivi, cuius illa haeres fuerat. Atque ubi vadum olim fuit saxeo ponte Usa fluvius continetur, qui violentius in agros irruere solitus cum hibernis aquis excitetur. Verum ad alteram ripam quae celsior surgit, opidum olim sedisse ipsi incolae ferunt, ubi in proximo est Passham, locus a traiiciendo denominatus, ut olim traiectus fuisse videantur, quem contra depraedantes Danos tenuit rex Edwardus senior dum Torcestriam communiret, sed hic traiectus esse desiit postquam pons ad Stony Stratford extructus fuisset. Ad hic si Lactorodum, quod Antoninus nominat, fuisse coniectarem: coniecturae praeter situm ad viam militarem et distantiae rationem adstipulatur etiam e Britannica lingua vetusti nominis Lactorodi petita significatio. Quae cum recentiore hoc Anglico nomine optime convenit, utrumque enim a saxis et a vado in utraque lingua erat impositum. Usa hinc Wolverton, priscae familiae de Longavillae sedem, et Newport Painell allabitur, quod a Fulcodio Paganello eius domino denominatum, et ab eo ad barones Somerios de Dudley, qui suum hic castrum habuerunt, devolutum. Inde per Terringham, quod et nomen et sedem clarissimae vetustaeque familiae dedit, ad Oulney mercatum mediocrem defertur, et huc usque et paulo uberius per Usam limitem pertingit comitatus Buckinghamiae.
10. Primus Buckinghamiae comes, quantum ego hactenus observarim, fuit Gualterus cognomine Giffard Osberni de Bolebec viri inter Normannos celeberrimi filius, qui in charta Henrici Primi inter testes citatur nomine comitis Buckinghamiae. Hunc sequutus est eius filius eodem nomine, qui in libro monasterii Abbindonensis Gualterus comes iunior dictus obiit anno MCLXIIII. Et regnante Henrico Secundo Richardus ille Strongbow comes Penbrochiae, qui a sorore et haerede Gualteri Giffard secundi genus duxit hoc titulo in nonnullis publicis instrumentis est usus. Longo post tempore iacuit hic titulus quasi obsoletus, donec anno MCCCLXXVII Richardus Secundus hoc honorem patruo suo Thomae de Woodstocke, de quo inter duces Glocestriae iam diximus, contulerit. Ex huius filia enupta Edmundo comiti Staffordiae natus est Humfredus Staffordiae comes, quem Buckinghamiae ducem creavit Henricus Sextus, pro quo vitam animose in praelio ad Northampton profudit. Illi successit ex Humfredo filio nepos Henricus, qui Richardo Tertio tyranno viam ad regnum munivit, statimque eundem deturbare machinatus est, eo quod Bohunorum haereditatem ad ipsum iure haereditario spectantem restituere noluerit, sed interceptus capite luit, seroque sensit quod tyranni gradus per quos ascenderunt saepissime amputant. Huius filius Edwardus in integrum Henrici Septimi gratia retitutus pessimis artibus Wolsaei cardinali Henrici VIII gratia excidit, et maiestatis laesae damnatus quod inter alia ariolum de successione regni consuluisset, summo cum bonorum desiderio securi fuit percussus. Quod cum Carolus Quintus imperator audisset, dixisse fertur pulcherrimum Angliae damam a Lanii cane fuisse devoratum, utique cardinalis ille lanii fuerat filius. Iam inde huius familiae dignitas attenuata ita defloruit, ut posteris titulus baronum de Stafford solummodo superfuerit.
Recensentur in hac regiuncula paroecia 185.

BEDFORDSHIRE

EDFORDIENSIS ager, vulgo Bedfordshire, alter est a tribus comitatibus quos Cattieuchlanos occupasse diximus. Ab ortu meridieque Cantabrigiensi atque Hertfordiensi, ab occasu Buchinghamiensi, a septentrione Northantonensi et Huntingdonensi coniunctus, Ulaque interfluente in duas partes divisus. Qua septentriones spectat fertilior est et nemorosa; altera ad meridiem, quae multo maior, solo est tenuiori, sed non omnino ingrato. Hordeum enim plenum, album et crassum affatim profundit. In medio sylvis nonnihil densior, sed ad ortum magis siticulosa et arboribus nuda.
2. Usa, ubi hunc agrum ingreditur, primum Turuy invisit, aedes baronis Mordant, qui hanc dignitatem regi Henrico VIII acceptam tulerunt. Ille enim Ioannem Mordant virum prudentem, qui duxerat filiam et alteram haeredum Henrici Vere de Addington, baronem Mordant creavit. Deinde Harewood, viculum olim Hareleswood, praeterlabitur, ubi Sampson cognomento Fortis sanctimonialibus aedem sacram posuit, et ubi anno salutis reparatae MCCCXCIX paulo ante motus illos et civiles turbas quibus Anglia diu divulsa fuit hic fluvius restitit et, cedentibus utrique aquis, iter in ipso alveo per tria millaria non sine admiratione pervium fuit. Postea Odill sive Woodhill, olim Wahull, subluit, quae suos etiam barones de Wahull antiqua nobilitate perillustres, et castrum quod nunc haereditario ad Chettwoodes devenit, habuit. Unde Usa non minus tortuosus quam ipse Meander fertur per Bletnesho, vulgo Bletso, quae sedes olim Pateshurlorum, postea Bellocamporum, nunc illustris familiae de S. Iohn, quae olim sua virtute amplissimas in Wallia possessiones et nostro tempore Elizabethae foelicissimae memoriae gratia baronum dignitatem consecutata est. Ad quos devenit per Margaretem de Beauchamp haeredem, quae primo nupta Olivero de S. Iohn, a quo hi barones stemma deducunt, et secundo Ioanni duci Somersetti, cui illa peperit Margaretam comitissam Richmondiae foeminam nunquam satis laudatam, a qua regia Anglorum familia.
3. Hinc Bedfordiam, Saxonice Bedandord, primarium opidum, unde et regioni nomen, adproperat et ita dissecat Usa ut duo viderentur opida nisi ponte saxeo committerentur. Situs amoenitate et sua vetustate magis quam elegantia aut amplitudine (licet quinque ecclesias numeret) praedicandum. Lactodorum tamen Antonii fuiisse cum aliis non audeo affirmare, cum ad viam militarem Romanorum non sedeat, quae certissimus index ad stationes et mansiones ab Antonino memoratas, nec Romanorum numismata hic unquam effossa. Liswidur sive Lettidur Britannice dictum legi, verum ex Anglico nomine conversum videatur. Lettuy enim Britanicis diversoria publica sonat, et Lettidur diversoria ad flumen, ut Bedford Anglis lectos et diversoria ad vadum sonat. Cuthwulfus Saxo circa salutis nostrae annum DLXXII sub hoc aperto Marte ita Britannos fregit ut iam inde viribus impares plura sibi opida dediderint. Nec Saxonibus neglectum fuisse videtur, cum Offa potentissimus Merciorum rex hic sibi (uti legimus in Florilego) sepulturam delegerit, cuius tumulum Usa, cum incitatior et sublimior ferretur, eluvione abripuit. Danicis postea bellis prostratum Edwardus senior reparavit, urbeculamque ad australem ripam adiecit quam mikesgate (ut optimum Hovedini exemplar habet) illa aetas vocavit. Tempore regis Edwardi Confessoris, ut est in libro illo quem rex Guilielmus Primus scripsit cum Angliae lustrum conderet, Pro dimidio hundredae se defendebat in expeditione et navibus. Terra de hac villa nunquam fuit hidata. Graviora deinde sub Normannis pertulit, cum enim Paganus de Bellocampo tertius dictus baro de Bedford castrum construxisset, nulla intestini belli coorta est tempestas quae in illud dum steterit non intonuit. Stephanus, cum violato iureiurando Angliae regnum interciperet, primus ingenti caede expugnavit, postea cum barones arma in Ioannem regem induissent, Guilielmus de Bellocampo eius dominus, et ex partium ducibus, illis in manum tradidit, sed uno et altero post anno Falco de Breant obsedit statimque a baronibus deditione, et a rege dono accepit. Ingratus tamen ille novas belli molem denuo in Henricum III excitavit, dirutis sacris aedibus castrum firmavit, et vicinam regionem plurimis damnis affecit quoad rex obsideret, et post sexagesimum diem, victa rebellium pertinacia, hanc seditionis nutriculam in potestatem redigeret.
4. Lectori minime ingratum fore spero si rationem oppugnationis huius castri ex scriptore qui tunc vixit et vidit adnotavero, ut intelligamus quibus operibus et machinis ea aetas in hominum perniciem, fere perinde ac nostra ingeniosa, usa fuerit. Ex parte, inquit, orientali fuit una petraria et duo mangonella quae quotidie turrim infestabant, ex parte occidentis duo mangonella quae turrem veterem contriverunt, et unum mangonellum ex parte australi, et unum ex parte aquilonari quae in muris sibi proximis duos introitus fecerunt. Praeter haec erant ibi duae machinae ligneae arte fabrii supra eminentiam turris et castri erectae ad opus balistariorum et exploratorum. Erant etam ibi pleraeque machinae in quibus balistarii et fundibularii in insidiis locbantur. Praeterea erat ibi machinae quae vocabatur cattus, sub qua fossores subterreanei ingressum et egressum habebant, dum muros turris et castri suffoderent. Captum est autem castrum per quatuor insultus. In primo capta est barbicana, in secundo forinseca ballia, tertio insultu cecidit murus iuxta turrim veterem per mineatores, ubi per rimam magno cum periculo interiorem balliam occuparunt. Ad quartum insultum ignis per mineatores turri subiicitur, ita quod fumus proruit et fissa turris, ita quod rimae in latum apparebant, et tunc hostes se dediderunt. De his magonellis, petrariis, trabuccis, bricolis, espringoldis, et quod maiores nostri the warwolf vocarunt, quibus ingentia saxa magna violentia ante bombardas excogitatas eiaculati moenia valida perrumperunt, ulta hic attexerentur, nisi a nostro aliena essent proposito. Sed pergit author meus. Falco in excommunicatione mansit donec restitueret regi castrum de Plumton et Stoke-Curcy, et vasa aurea et argentea, et pecuniam quae habebat, et inde Londinum ductus est. Interim iussum est vicecomiti turrim et balliam exteriorem demoliri. Interior vero ballia amotis propugnaculis et fossatis undique complanatis, Guilielmo de Bellocampo ad inhabitandum remansit, lapides concessi sunt canonicis de Newenham et Chaldwell, et ecclesiae S. Pauli Bedfordiae. Nec aliud tamen magis hic visendum quam huius vestigia ad orientale opidi latus flumini impendentia. Bedfordiae utrinque subfuerunt elegantissima coenobiola, ab austro Helenstow, nunc Elstow, Helenae Constantinae Magni matri et virginibus sacra a Iuditha Waltheosi comitis Huntingdoniae uxore consecratum, ab ortu Newenham, quod a fano Sancti Pauli intra Bedfordiam Roisia Pagandi de Bellocampo uxor transtulit.
5. Non longum iter ab hoc confecit Usa, cum vestigia diruti castri apud Eaton, quae sedes fuit altera illius familiae de Bellocampo, inviserit, Bedfordiensibus valedicit, proxime Bissemed, ubi Hugo de Bellocampo et Rogerius frater eius monasteriorum canonicis S. Augustini, ut ex bulla pontificis Romani constat, fundarunt. Haec ultra Usa, qui a meridie tamen prius anonymo amniculo augetur, ad cuius confluxum Temesford Danorum stativis et castro notum, quod tunc construxerunt cum suis Hybernis hanc regionem premerent et propugnaculum Britannicum (uti creditur) everterent, cuius locus nunc Chesterfield et Saludy dictus Romana numismata vetustatis suae signa saepe exhibet. Nc dubito e situ quin haec fuerint Salenae illae quas Cattieuchlanis adscribit Ptolemaeus, si Saludi sit verum nomen, quod mihi nonnulli affirmarunt. Potton mercatulum omitto, cum nihil de illo occurrit quam quod Ioannes Kinaston Thomae comiti Lancastrensi olim cum terris adiunctis dono contulerit. Nec est cur pluribus memorem quae ad hunc amniculum assident, videlicet Chicksant, ubi Paganus de Bellocampo coenobiolum extruxit, Shelford mercatum, Bigelswade equorum nundinis et ponto lapideo celebratum. Unde parum abest Stratton, sedes quondam baronum Latimer, postea Enderbeiorum, et ab illis haereditario Piggotorum.
6. Ad quintum milliare ab huius amniculi fontibus, in ipso fere agri umbilico, colli apponitur Ampthill, domus ampla, regia, et castri aemula, vivariis undique circumsita, a Ioanne Cornwale barone de Fanhop, regnante Henrico Sexto, e Gallorum manubiis constructa, cuius bona, ut legi, cum Edwardus IIII publicasset quod a Lancastrensi familia steterat, et ipsum seu potius, ut inquit ipse Fanhop, has aedes laesae maiestatis egisset, protinus Edmundo Grey domino de Ruthin et postea Cantii comiti concessae fuerunt; a cuius nepote Richardo ad Henricum VIII regem devenerunt, qui eas, ut loquuntur Caesari iuris periti, sacro patrimonio, ut nostri iurisprudentes, coronae adiunxit et latifundia adnexa honorem de Ampthill dixit. Hinc magis ad septentriones iacet Haughton Conquest, a familia clara et vetusta quae diutissime incoluit sic dicta. Ad occasum Woburn, ubi nunc schola est tenuis a Francisco Bedfordiae comite posita, olim monasterium floruit insigne ab Henrico de Bolebec exstructum, sub quo ad Aspely Cowiz terram esse quae lingum in saxa convertit perhibent, et in eius argumentem scalam gestatoriam ex ligno, in illa terra aliquandiu obrutam, totamque saxeam effossam in monasterio illo spectatam audivimus. Magis ad ortum Tuddington conspicuas aedes ostendit quas Henricus dominus Cheney nuper construxit, ubi etiam olim Paulinus Pever aulicus et regis Henrici Tertii dapifer, ut testatur Mathaeus Paris, aedificium adeo palatio, capella, thalamis et aliis domibus lapideis et plumbo coopertis, pomeriis et vivariis communivit, ut intuentibus admirationem parturiret. Haud longe hinc progressi iuxta Hockley in the Hole, via lutosa itinerantibus hiberno tempore admodum molesta, inter agros optimis fabis redolentis, quae sua redolentia odoram illam canum vim non sine venatorum indignatione prorsus hebetant, per albicantem collem in Chiltern ascendimus, statimque Dunstable devenimus, quod in solo cretaceo situm, incolis satis frequens et diversoriis plenum, quatuor habet plateas ad quatuor mundi plagas in quibus singulis, cum solum sit siccissimum, quatuor in publicum usum sunt lacunae, quae quamvis pluviali solummodo aqua alantur, nunquam deficiunt. Fontium vero venae non inveniuntur nisi puteos in viginti quatuor cubitorum alititudinem agant. In medio crux sive potius columna visitur Angliae, Castiliae et Pontivi insignibus insculpta et statuis decorata quam rex Edwardus Primus in Aeleonorae coniugis memoriam, ut alias nonnullas, posuit, quacunque eius funus exequiali pompa Westmonasterium deduxit. Hoc fuisse illam stationem quam Antoninus imperato in suo Itinerario Magioninium, Magiovinium, et Magintum appellat non est cur quispiam dubitet aut alibi quaerat. Nam praeterquam quod ad viam militarem Romanorum adsidet, Caesarum nummi in agris circumvicinis a subulcis subinde reperiuntur quos Madning money adhuc vocant, et parum abest ad ipsum Chilternicorum collum descensum sepimentum militare in orbem circumductum, cuiusmodi Britannorum opida fuisse prodit Strabo, quod novem iugere continet et Madningbowre et Madinbowre appellitant, in quo parum variato Magintum se planissime ostendit. Sed cum Magintum vel belli vel aevi iniuria cecidisset, Henricum Primum hic opidum reaedificasse, aedesque regias ad Kingsbury et coloniam ad latronum audaciam reprimendam, qui viam obsederant, collocasse privata historia monasterioli quod ipse ad coloniae suae ornamentum fundavit plane contestatur. Sed habe ipsa verba ex historia illa privata, licet eius seculi barbariem redolant. Nota quod area illa ubi viae Watling et Ikening conveniunt per Henricum regem Angliae seniorem primitus sartabatur ad malitiam cuiusdam famosissimi latronis Dun nomine et sociorum suorum refraenandum. Et ab ipso Dun dictus locus Dunstable vocabatur. Dominus rex ibidem burgum Dunstable condidit, fecitque sibi iuxta illum locum regiam mansionem. Bergenses liberi erant per totum, sicut caeteri burgenses regni regis. Rex habuit in eadam villa nundinas et mercatum. Postea fundavit ecclesiam et authoritate Eugenii III papae posuit ibi canonicos regulares et dictos religiosos de toto burgo feofavit per chartam et eis plurima contulit libertates.
7. Nunc de Bedfordiae dominis, ducibus et comitibus. Primum fuerunt barones Bedfordiae e familia de Bello campi, qui regibus Angliae die inaugurationis iure haereditario erant eleemosynarii. Quorum haereditas cum iam per filias in Mowbraiorum nomen, Wake et Fitz-Ottes &c. dispertita fuisset, Edwardus III Engelramum de Coicy Suessionum in Gallia comitem, cui filiam elocarat, primum Bedfordiae comitem creavit. Postea Henricus Quntus Bedfordiam in ducatus titulum evexit, tresque duces habuit, primum Ioannem Henrici IV filium tertium, qui Gallos navali praelio ad Sequanae ostium, et postea Franciae regens terrestri ad Vernolium fortissime profligavit, Rothomagi sepultus, et una cum illo bellica Anglorum in Galla foelicitas, cuius monumentum cum Carolus Octavus rex Galliae inviseret, nobili adstanti qui demoliri suasit, “Requiescat,” inquit, “iam mortuus in pace, quem vivum in bello Gallia pertimuit.” Secundus Bedfordiae dux erat Georgius Nevill puerulus filius Ioannis marchionis Montisacuti, quos eo honorum statim atque evexisset etiam deiecit rex Edwardus Quartus, idque authoritate parlamentria, patrem ob perfidiam cum ab eo defecisset, filium in patris invidiam, praetexebatur tamen quod ad ducis dignitatem tuendam ob inopiam impar esset, magnatesque ab opibus minus instructi vicinis semper sint graves atque iniquiores. Tertius erat Iasper de Hatfield comes Penbroachiae a nepote Henrico Septimo, quem ex maximis periculis eripuisset eo titulo exornatus, qui senex et coelebs e vita migravit. Patrum vero memoria in comitatus titulum recidit, cum rex Edwardus Sextus Ioannem Russell Bedfordiae comitem creavit, cui successit filius Franciscus, vir ea pietate et nobili naturae facilitate ut nunquam magnifice quicquam in eius dicam laudem quin id eius virtus longe superaverit. Successorem autem ille reliquit Edwardum e filio Francisco nepotem avitis laudibus succrescentem.
Habet haec provinciola paroecias 116.

HERTFORDSHIRE

GRO Bedfordiensi ab ortu et partim a meridie adiacet Hertfordshire, quem tertium ex illis diximus qui ad Cattieuchlanos spectarunt. Occidentale latus claudunt Bedfordienses, Buckinghamienses, australe Mediosaxones, orientale Saxones Orientales, et septentrionale Cantabrigensis. Frumentariis agris, pascuis, pratis, nemusculis, et limpidis fluviolis foelix: veterum vero locorum claritate etiam cum vicinis de palma contendit, vix enim alius in Anglia comitatus est qui plura vetustae memoriae ostendat.
2. In ipso septentrionali limite qua Cantabrigiensem comitatum attingit, sedet Roiston opidum notum sed non antiquum. A Normannicis enim temporibus emicuit. Roisia namque mulier ea aetate celeberrima (quam Norfolciae comitissam fuisse credunt nonnulli) crucem ad viam regiam eo loci statuit, unde Crux Roisiae diu dicta fuerit, donec Eustachius de Marc coenobiolum in honorem S. Thomae adiunxerit: tunc enim diversoria sunt extructa, et paulatim opidum surrexit, quod pro Crux Roisiae Roiston, id est Roisiae opidum, appellatum, cui nundinas statis temporibus et forum venale concessit rex Richardus Primus, quod nunc distrahendo byni est celeberrimum et frequentissimum. Vix enim credi possit quot frumentarii, propolae et etiam dardanarii statis mercatus diebus huc confluunt, et quot equis onerariis viae undequaque tum compleantur.
Roistoniae ad austrum inter collium summitates Tharfeld imminet, habitatio pervetustae familiae de Berners quae ab Hugone de Berners genus repetit, cui in praemium fortitudinis in Normannica victoria latifundia in Eversdon in comitatu Cantabrigiae a rege Guilielmo Conquestore concessa. Tantaque dignitate eius posteri floruerunt ut Ioannes Bourghier, qui rectam familiae haeredem in uxorem duxit, cum ad baronis honorem ab Edwardo IIII promoveretur, de Barners fuerit cognominatus.
3. Nucelles huic sunt confines, olim familiae Roffarum sive de Rochester, sed tota dignitas est ex suis postea incolis baronibus de Scales e Norfolcia oriundis, sed Roffae haeredibus. Etenim Roberto de Scales rex Edwardo I pro opera in Scotico bello strenue navata terras annui tunc valoris 300 marcarum donavit, eumque ad parlamenta inter barones evocavit. Eorum scutum sanguineum sex conchiliis argenteis ornatum plurimis in locis vidimus. Floruerunt usque ad regis Edwardi Quarti tempora, quando unica familiae filia et haeres enupta Anthonio Widevile comiti de Ripariis sive Rivers, quem virtutis gloria et sororis cum rege coniugium extulit, atque inimicorum invidia indignissime oppressum ad exitium depressit. Rex enim Richardus Tertius innocentem capite truncavit. Cum autem illa sine prole obiisset, haeredium tempore regis Henrici Septimi inter Ioannem comitem Oxoniae, qui per Howardos et Williemum Tindale militem, qui per Bigodos de Felbrigge consanguinei proximi et cohaeredes comperti, fuit disperititum.
4. Inferius ad ortum est Ashwell, id est Fons inter fraxinos, vicus rusticus, amplus et aedificiis frequens, depressiori situ in septentrionali agri confinio locatus, ubi celeberrima est fontium scaturigo e saxo abrupto sive crepidine quae proceris fraxinis undique umbrosa, unde tanta vis aquarum perennibus venis emanat ut statim inter ripas collecta rotandae molae sufficiat, et quasi subito in iustum flumen convalescat. Ex his fontibus et fraxinis, ut certissimum est Anglo-Saxones novum hoc nomen Ashwell indidisse, ita in ea fui quondam opinione Britannos antiquos qui, teste Gilda, montes, fluvios, fontes et lucos divinis cumularunt honoribus, ab eadem re eodemque sensu Magiovinium nominasse, et fuisse illud quod Antoninus Magioninium vocavit. Sed dies certioria iam docuit, nec pudet opinionem hac in re immutare, cum me meus error minime delectet. Ad huius tamen antiquitatem asserendam facit vallum amplum quadrata forma adiunctum quod Romanis nummis saepius effosis cuius fuerit opus ostendit, et in eo libro quo Angliae lustrum ante quingentos annos Guilielmus Primus condidit, disertis verbis burgi nomine insignitur. Magis ad austrum albicanti solo Baldocke forum vidimus, de quo, uti de vicino Hitching, nihil antiquum legitur.
5. Inde in agro culto et florenti Wimondley sedet, antiquum et celebre praedium, quod honoratissimo apud nos iure (grand sergeantie iurisperiti nostri vocant) tenetur, nimirum ut possessor regibus Angliae quo die inaugurantur primum ministet scyphum et sit quasi regius pocillator. Quem honorem ratione huius praedii primis Normannorum temporibus nobiles Fitz-Tecae dicti gesserunt, a quibus per filiam ad Argentonios devenit. Hi a Davide de Argentonio Normanno viro militari, qui sub Guilielmo Primo meruit, et nomen et stemma duxerunt, et in huius rei memoriam tribus scyphis argenteis in clypeo rubro pro insignibus iam diu usi sunt. Verum deficiente tandem prole mascula Henrici Sexti tempore, Elizabetha Argenton, quae solidam hareditatem crevit, Guilielmo Alington equiti marito amplissima haeredia cum hac dignitate attulit, a quo septimus est Aegidius Alingtonus huius familiae haeres, adolescens moribus suavissimis et indole vere generosa, qui, ut spero, generis claritatem novo virtutum splendore illustrabit.
In proximo iuxta viam publicam inter Stevenhaugh and Knebworth sedem clarae familiae Littonorum, quosdam tumulos satis magnos aggestos vidimus, cuiusmodi perempti militibus, duce primum cespitem imponente, prisci Romani extruere soliti. Nisi quis ad limitum rationem pertinuisse malit: eiusmodi enim colliculo olim ad terminos designandos aggesti fuerunt, quibus cineres, carbones, calce, testas contusas &c. subiecerunt, ut fusius alibi docebimus.
6. Sub hoc magis in meridiem Lea fluvius, olim maioribus Ligean, fontes habet, qui leni aquarum ductu primum per Whetthamsted frumento, unde nomen factum, feracem defertur, quem Ioannes de Loco Frumentario inde ortus et nominatus, vir sub Henrico VI celeberrimus, eruditionis merito honestavit. Inde Brocketthall, equestris familiae Brockettorum sedem, et Woodhall, habitationem Butlerorum, qui a barone de Wem prognati Gobionorum haereditatem nuptiis adierunt, praeterfluens, Bishops Hatfield fere accedit in deiectu collis positum, in cuius superiori pare sunt aedes nunc regiae, quondam episcoporum Eliensium, quas Ioannes Morton episcopus Eliensis pulcherrime instauravit. Quadraginta enim hidas in hoc loco rex Eadgarus ecclesiae Eliensi donavit. Postea Hertfordiam subluit, quae in nonnullis Bedae exemplaribus Herudford nuncupatur, ubi agitur de synodo ibi celebrata anno salutis DCLXX. Quod nomen alii Rubrum Vadum, alii Cervorum Vadum interprtantur. Hoc regis Guilielmi Conquestoris tempore, ut in censuali Angliae libro legitur, pro decem hidis se defendit, ibique fuerunt viginti sex burgenses. Nunc autem est infrequens et ex eo maxime celebratum, quod antiquum. Agro utpote universo nomen suum communicavit, et caput censetur comitatus. Castrum habet ad Leam flumen ab Edwardo seniore, ut creditur, constructum, primum a Clarensi familia, ad quem spectavit, adauctum. Gislebertus enim de Clare circa Henrici Secundi tempora Herudfordiae huius habitus erat comes, et Robertus Fitz-Walter, qui ex eadem Clarensi familia, cum Stephanus Angliae castra sibi undique raptaret, libere ipsi Stephano (ut in Mathhaeo Pariensi legitur) huius castri custodiam ad se antiquo iure spectasse affirmavit. Postea patrimonio regio accrevit, et rex Edwardus III Ioanni Gandavensi filio, tunc Richmondiae comiti qui postea Lancastriae dux, hoc castrum, villam et honorem de Hertford concessit, ubi (sic habent ipsa donationis verba) iuxta status sui exigentiam hospitari ac decenter morari posset.
7. Hinc Lea ad Ware statim prolabitur, ab obice ad sistendas aquas quas maiores nostri weare et ware dixerunt, nominata. Haec paulatim Hertfordiae primum plurima damna intulit, et postea sua frequentia quasi obscuravit. Baronum enim bello contra Ioannem regem exardescente, haec domino suo barone de Wake confisa, viam regiam ad se deflexit, cum antea viculus esset, nec curribus illac transire liceret, extenta per pontem catena, cuius claves penes Hertfordiae ballivum erant. Quo fere tempore Gilbertus Marescallus Penbrochiae comes inter Angliae proceres facile princeps equestre ludicrum quod torneamentum vocant sub Fortunii nomine regiae authoritate illudens, quia tornamenta inhibita, hic indixit. Quo cum magna nobilium multitudo confluxisset, ipse forte fortuna dum decurreret, equo sternaci fracto fraeno excussus et conculcatus misere expiravit. Torneamenta haec publicae erant inter nobiles armorum exercitationes et plusquam praeludia, instituta, si Munstero credimus, anno salutis DCCCCXXXIIII, quae et suas habuerunt leges, quas apud ipsum habeas; tantaque insania et nobilium caede pubique, sed maxime in Anglia ex quo Stephanus rex induxerit, longo tempore habita, ut diversis ecclesiae decretis fuerint interdicta, sub poena ut in iis occisi ecclesiastica carerent sepultura, et ab Henrico nostro Tertio de prudentum consilio lata lege ut transgressorum haeredes paterna haereditate excluderentur. Contra legem tamen ita salutarem haec prava et exitiosa consuetudo diu invaluit, nec ante Edwardi Terti tempora omino exolevit.
8. Inter haec duo opida Hertfordiam et Waram, quae vis duobus milliaribus distant, duobus a septentrione fluviolis augetur Lea. Asserius Mineram et Benefician vocat. Benefician esse coniectarim ad quem Benngton adsidet, ubi nobilis familia de Bensted suum habuit olim castellulum, ut Mimeram illum alium ad quem Pukerich, quod forum mercatorium et nundinas regis Edwardi Primi beneficio et Guilielmi Le Bland opera habet. Cui a tergo se offert Munden Furnivall, vel ut hoc nomine memoretur, quod suum dominum habuit Gerardum de Furnivall (a quo et nomen deportavit) filium natu minorem Gerardi Furnivall de Sheffeld. Sed ad Leam flumen et Waram redamus, quo Danos myoparonibus suis delatos propugnaculum excitasse prodit ille Asserius, quod cum Aelfredus rex expugnare non potuisset, tribus effossis canalibus ita Leae aquas devertit, ne illi navigia reducerent, ut iam inde accolis nulli pene usui fuerit donec iampridem restututo alveo ad merces, annonam &c. devehenda factus sit commodior. A Ware non multum progressus est, cum rivulum (Stort vocant) ab oriente in se recipiat, qui primum per Bishops Stortford decurrit, exiguum opidum exiguo castro aeditiore mole aggesto in insula quondam munitum, quod rex Guilielmus Primus episcopis Londinensibus donavit, unde ab episcopis denominatio facta, rex autem Ioannes in odium Willielmi episcopi subvertit. Inde Hunsdonam praetervehitur, quae baronis titulum praebuit Henrico Cary gratia Elizabethae reginae, cui fuit a cubiculo, utique qui, praeterquam quod e regia Sommersettensium ducum familia fuerit oriundus, etiam eiusdem reginae ex matre Maria Bolenia fit consobrinus. Hoc rivulo sic admisso, Lea iam laetior ad Tamisim properat, et quasi gratulabundus Theobaldenses agros, vulgo Tibaulds, salutat, quas si structuram spectes, ad omnem elegantiam; si hortos et ambulacra lucis convestita, ad omnem amoenitatem construxit Nestor Britannicus honoratissimus baro Burghley summus Angliae thesaurarius, cui inprimis hic fluvius se alveum restitutum debere libenter agnoscit.
9. Sed ad vetustiora et interiora regrediamur. Ab Hertfordia in occasum ad XII milliare fuit Verolanium, urbs olim celeberrima, Tacito Verulamium, Ptolemaeo Urolanium et Uerolamium. Haec satis hodie nota iuxta fanum S. Albani in centuaria Caisho (quam Cassi quorum meminit Caesar proculdubio tenuerunt). Saxonibus Watlingacester a via regia Watlingstreat, et Werlamcaester. Nec dum vetustum illud nomen deposuit, Verulam enim vulgo dicitur, licet praeter moenium rudra, tessellata pavimenta et Romana numismata subinde effosa nihil supersit. Colli molliter ad ortum declivi apposita fuit, moenibus obsepta firmissimis, vallo duplici et fossis profundis ad austrum, et ad ortum rivulo rigata qui olim in magnam paludem stagnavit, unde coniectura fuit hoc Cassibelini fuisse opidum sylvis paludibusque munitum quod Caesar expugnavit, nec enim alia in hoc tractu palus, quod sciam, extitit. Neronis aetate municipium censebatur, unde in Ninnii iurbium catalogo Caer Municip dicitur, ut non dubium sit quin hoc illud fuerit Caer Municipium quod Hubertus Goltzius in veteri inscriptione reperit. Municipia autem erant opida iure civium Romanorum donata, nomenque factum a muneribus capiendis, id est publicis in republica curationibus, habuerunt, quod ad ordines pertinet, decuriones, equites et plebem; quod ad consilium publicum, senatum et populum; quod et magistratus et sacerdotes, duumviros, triumviros iuricundo, censores, aediles, quaestores et flamines. An tamen cum suffragio vel sine suffragio hoc fuerit municipium non facile quis dixerit. Municipium enim cum suffrago vocabat cui capere honores licebat, ut illud alterum cui non licebat, sine suffragio. Sub eodem Nerone, cum Bunduica sive Boodicia Icenorum regina acerrimo in Romanos odio bellum illis conflasset funestissimum, a Britannis, ut habet Tacitus, erat excisum. Hoc scripsit Suetonius, Accessit tantis ex principe malis clades Britannica, quae duo praecipua opida, magna civium Romanorum sociorumque caede direpta. Refloruit nihilominus, et ad summam celebritatem pervenit, nummosque antiquos hic, ut videtur, signatos vidimus cum inscriptione TASCIA, ut altera parte VER. Quod eruditissimus venerandae antiquitatis indagator Davidis Powelus sacrae theologiae doctor tributum Verulamii interpretatur. Tasc enim, ut ille mihi author est, tributum, tascia denarius tributi, et tascyd praecipuus tributi collector Britannice sonat. Sed ipsum nummum tu etiam vide, quem et iam antea exhibuimus:

10. Hos aliqui ante Romanorum adventum cusos esse volunt, sed non ego credulus illis. Nummos enim tributarios fuisse semper existimavi qui in caput et agros impositi quotannis a Romanis exigebantur, ut anta dixi. Antequam enim Romani advenerit, Britannos pecuniam signasse vix credam. Memini tamen quod de illis scribit Caesar, utuntur autem nummo areo aut annulis ferreis ad certam pondus examinatis, ubi antiqui libri lances ferreis habent, pro quo substituunt critici laminis ferreis. Sed ad institutum se recipiat oratio, eandem telam hic retexere non est animus. Nulla autem re aeque celebre Verolamium erat quam quod civem sanctitate et fide in Christum singulari protulerit Albanum, qui cum Dioclesianus Christianam religionem exquisitis suppliciis ex hominum memoria delere moliretur, invicta animi constantia mortem pro Christo primus in Britannia oppetiit. Unde Stephanus noster et Britanniae protomartyr appellatur, Fortunatus presbyter cecinit,

Albanum egregium foecunda Britannia profert.

Et Hiericus Gallus, qui ante septingentos annos floruit, de eodem et percussore eius non sine miraculo excaecato:

Millia poenarum Christi pro nomine passus,
Quem tandem rapuit capitis sententia caesi.
Sed non lictori cessit res tuta superbo,
Utque caput sancto, ceciderunt lumina saevo.

11. In huius opprobrium et Christianorum terrorem, ut in antiquo eius agone habetur, Verolamienses eius martyrium marmori inscripserunt, moenibusque inseruerunt. Sed postea cum tyrannorum immanitatem martyrum sanguis vicisset, Christiani ecclesiam mirandi, ut inquit Beda, operis in eius memoriam posuerunt, et tanta religionis opinio Verolamio accessit ut hic synodus anno mundi redempti CCCCXXIX haberetur, cum Pelegiana haeresis per Agricolam Severiani episcopi filium in hac insula repullulasset, Britannicasque ecclesias ita maculasset ut ad veritatem asserendam Germanum Antisiodorensem et Lupum Tricassinum e Gallia evocarent; qui refutata haeresi se venerabile Britannis reddiderunt, imprimis Germanus, qui plurima per hanc insulam templa sibi sacrata habet, et iuxta prostrata huius urbis moenia Germani sacellum etiamnum nomine, etsi profano usu, superest, quo loci ille pro suggestu verbum divinum effatus erat, ut antiquae fani Albani membranulae testantur. Qui (ut Constantius tunc temporis florens in eius vita scribit) S. Albani sepulchrum aperiri iussit, et in eo quasdam sanctorum reliquias recondit, ut quos unum receperat coelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium. Quod ad eius aevi mores considerandos obiter adnoto. Nec ita multo post in Saxonum potestatem devenit, sed gravi et diuturna obsidione Uther Britannus cognomento Pendragon ob serpentinam prudentiam recepit, quo sublato in eorum demum manus recidit. Ex Gildae enim verbis Saxones suo tempore hanc urbem tenuisse facile colligitur. Deus, inquit, clarissimas sanctorum lampades nobis accendit, quorum nunc corporum sepulturae et passionum loca, si non lugubri barbarorum divortio quam plurima ob scelera nostra vicibus adimerentur, non minimum intuentium mentibus ardorem divinae charitatis incuterent, sanctum Albanum Verolamiensem &c. dico. His bellis cum Verolamium concidisset, Offa rex Merciorum, potentissimus e regione eius, circa annum salutis DCCXCV in loco quem Holmeshurst dixerunt monasterium amplissimum in S. Albani memoriam, vel ut in ipsius charta legitur, domino nostro Iesu Christo et S. Albano martyri, cuius reliquias in spem prosperitatis praesentis et futurae beatitudinis divina ostendit gratia, construxit, statimque opidum una surrexit quod ab eo S. Albans vocant. Ipseque Offa et qui successerunt Angliae reges possessiones amplissimas assignaverunt, et privilegia a pontificibus Romanis impetravrunt amplissima, quae e Florilego nostro attexam, ut profusam principum in ecclesiam liberalitatem intuearis. Sic igitur ille scribit. Dedit Offa rex potentissimus protomartyri Albano villam suam dominicam, quae viginti ferme milliaria a Verolamio distat et Uneslaw nuncupatur, et tantundem per circuitum, sicut usque hodie scripta regis testantur, quae in praefata basilisca continentur. Quae videlicet basicilia tanta libertate privilegiata refulget ut ab apostolica consuetudine et reditu, qui Romscot dicitur, cum neque rex neque archiepiscopus vel episcopus, abbas vel prior, aut quilibet in regno ab illius solutione sit immunis, ipsa quidem sola quieta est. In presbyteros autem et laicos totius possessionis suae abbas vel archidiaconus monachus sub ipso constitutus ius pontificiale exercet, ita ut nulli archiepiscopo vel episcopo aut legato nisi summo pontifici subiectionem impendat. Hoc quoque sciendum est, quod Offa rex magnificus, tempore quo beati Petri vicario Romanae urbis pontifici reditum statutum, id est Romscot, de regno suo concessit, ipse a pontifice Romano impetravit ut ecclesia beati Albani Anglorum protomartyris eundum Romscot ab omni Hertfordensi provincia, in qua sita est ecclesia saepe dicta, fideliter colligeret et collectum in usus proprios retineret. Unde ut ipsa ecclesia, sicut a rege omnia iura regalia, ita habet abbas loci illius, qui pro tempore fuerit, pontificialia ornamenta. Hadrianus etiam IIII pontifex Romanus in vicinia natus indulsit abbatibus huius monasterii ut (ex ipso privilegio loquor) sicut beatus Albanus Anglorum protomartyr esse dignoscitur, ita abbas monasterii ipsius inter abbates Angliae primus omni tempore dignitatis ordine habeatur. Nec quicquam quod usui vel ornamento esse poterat omiserunt abbates qui stagnum amplissimum sub vVerulamio ingesta terra obstruxerunt. Loco tamen Fishpole nomen etiamnum hic in platea quadam opidi remansit. Iuxta quam cum nostra memoria anchorae fuerint effossae, crediderunt nonnulli, corrupto Gildae loco inducti, Tamisim aliquando hac alveum egisse. Sed de hoc stagno sive piscina habe quas vetus scripsit historicus. Alfricus abbas piscinam magnam et profundam ecclesiae S. Albani nocivam ac vicinam, quae Fishpole dicebatur, magno pretio comparavit. Erat autem regum piscaria fueruntque regii ministri et piscatores molesti coenobio et omni coenibitis. E qua ille aquam aliquando derivavit et in aridam redegit.
12. Si quanta Romanorum numismatum copia, quot imagines ex auro et argento conflatae, quot vasa, quot columnae marmoreae, quot epistylia, quotque antiqui operis miracula hic eruta fuerint ex vulgi relatione percensere velim, omnem fidem supraret oratio. Ex antiqui tamen historici fide paucula accipe. Ealredus abbas, regnante Eadgaro, antiquas cryptas sybterraneas Verolamii perscrutatus evertit omnia, vias cum meatibus subterraneis solide per artificium arcuatis, quorum quidam subtus aquam erant quae quondam maxima ex parte civitati fuit circumflua, diruit et obturavit. Erant enim latibula latronum et meretricum. Fossata civitatis et quasdam speluncas, ad quas malefici tanquam ad perfugia fugerunt, explanavit. Tegulas vero integras et lapides quos invenit aptos ad aedificia seponens, iuxta ripam asseres quernos cum clavis infixis pice navali delinitos invenerunt, nec non navalia ornamenta, utpote anchoras rubigine semirosas et remos abieginos. Paulo post. Eadmerus successor operi quod Ealdredus incepit institit, fossoresque eius in media urbe antiqua palatii fundamenta diruerunt, et in muri concavo tanquam in armariolo in libros inciderunt asseribus quernis et sericis ligaminibus, quorum alter vitam Albani lingua Britannica descriptam habebat, reliqui gentilium ritus. Cum profundiora terrae aperuerint, antiqua tabulas lapideas, tegulas et columnas invenerunt, urceos item, amphoras ficilis opere et tornatili compositas, vasa quoque vitra mortuorum cinerem continentia &c., demum ex his Verolamii reliquiis novum S. Albano monasterium extruxit Eadmerus. Haec ad antiquitatem et dignitatem, nunc etiam habe si placet ad Verolamii laudem pro corollario Alexandri Nechami inde ante annos CCCC oriundi hexastichon.

Urbs insignis erat Verolamia, plus operosae
Arti, naturae debuit illa minus.
Pendragon Arthuri patris haec obsessa laborem
Septennem sprevit cive superba suo.
Hic est martyrii roseo decoratus honore
Albanus, civis, inclita Roma, tuus.

Et alibi,

Hic locus aetatis nostrae primordia novit
Annos foelices, laetitiaeque dies.
Hic locus ingenuus, pueriles imbuit annos
Artibus, et nostrae laudis origo fuit.
Hic locus insignis, magnosque creavit alumnos,
Foelix eximio martyre, gente, situ.
Militat hic Christo nocte dieque labori
Invigilans sanco religiosa cohors.

13. Hodie Verolamio in agros converso fanum S. Albani ex eius ruinis eductum floret, opidum elegans et amplum, templumque monasterii illius superest magnitudine, elegentia et vetustate suspiciendum, quod cum monachi deturbarentur 400 libris monetae nostrae ab opidanis redemptum ne solo aequaretur in parochialem aedem fuit conversum, pulcherrimumque habet ex aere solido baptisterium, in quo regum Scotorum liberi sacra aqua ablui solebat. Quod e Scotici belli manubiis Richardus Leus eques cuniculariorum praefectus cum hac superba inscriptione consecravit:

CVM LAETHIA OPIDUM APVD SCOTOS NON INCELEBRE, ET EDINBVRGVS PRIMARIA APVD EOS CIVITAS INCENDIO CONFLAGRARENT, RICHARDVS LEVS EQVES AVRATVS ME FLAMMIS EREPTVM AD ANGLOS PERDVXIT. HVIVS EGO TANTI BENEFICII MEMOR NON NISI REGVM LIBEROS LAVARE SOLITVS NVNC MEAM OPERAM ETIAM INFIMIS ANGLORVM LIBENTER CONDIXI. LEVS VICTOR SIC VOLVIT. VALE. ANNO DOMINI DMXLIIII ET ANNO REGNI HENRICI OCTAVI XXXVI.

Sed ad rem. Ut hunc locum in religionis aram consecravit vetustas, sic etiam Mars in belli aream statuisse videatur. Ut enim alia tacem, cum Anglia cum familia Lancastrensi et Eboracensi quasi exhaustis vitalibus bello domestico rueret, bis in ipso opido inter partium duces reciproca fortunae varietate dimicatum fuit. Primum Richardus dux Eboracensis gravi clade Lancastrasenses hic affecit, capto Henrico Sexto rege et melioris notae plurimis interfectis. Quarto post anno Lancastrenses, duce Margareta regina, secundo praelio usi, Eboracenses hic profligarunt regemque in liberatem vindicarunt.
14. Circa hoc opidum (ut vallum quod Oister-hils vulgus vocitat, ego Ostorii propraetoris castra existimo omittam) erexerunt abbates pio consilio virginibus sacris coenobiolum ad Sopwell, leprosis hospitale S. Iulani, infirmis muliebris alterum dictum S. Mariae de Preè, i. e. de Prato, prope quod praedium habuerunt opimum Goramberi ubi Nicholaus Baconus magni sigilli Angliae custos aedes posuit se dignas. Huic adiacet Redborn, id est si interpreteris, Aqua Rubra, cum tamen aqua praeterfluens non magis rubeat quam Mare Rubrum. Locus olim celebris reliquiis Amphibali martyris, qui S. Albanum Christiana fide imbuit et Christi causa mortem sub Dioclesiano subiit, hic repertis. Hodie notus quod ad viam publicam et militarem quam Watlingstreat dicimus adsideat, et Wenmer rivulum in proximo habeat qui nunquam ebullit et insurgit sine praesagio difficultatis annonae vel difficillimi temporis, ut vulgo creditur. Prope hanc non sine ratione opinemur fuisse Durocobrivas stationem cuius meminit Antoninus, quamvis distantia reclamet, etenim uti Redborn nostri lingua, ita Dur-coh Britannica unum idemque sonat, scilicet Aquam Rubrum. Et loca sane antiqua ex inscriptionibus antiquis, itinerum ductu, nominum ratione, et similitudine, fluviis et lacubus adiectis rectissime coniiciantur, quamvis Itinerarii numeris non exacte respondeat, qui facillime corrumpantur, et viarum compendia mutentur. Certe fieri non potest quin Durcibrovae fuerunt, ubi via illa Romana hanc aquam transierit, sub Flamsted scilicet: ibi enim iuxta viam scaturigo est satis magna ad septimum a Verolamio milliaro pro quo XII librariorum incuria irrepsit, quae statim adhuc tenuis viam intersecat et licet hic sit sine nomine, infra S. Albani opidum Col nominatur. Briva autem illud quod plurimis locorum nominibus adiunctum est pontem vel traiectum Britannis priscis et Gallis significasse existimo, cum ad flumina solummodo reperiatur. In hac insula una et altera fuit Durobriva, id est, se me non fallo, Aquae Traiectus, in Gallia Briva Isarae, nunc Pontiose ubi Isaram, Briva-Oderae ubi Oderam, Samarobriva (hoc enim verum est nomen) ubi Somam flumen olim traiicerunt.
Paulo supra Flamsted in colle cernitur, quam tempore Edwardi Sancti Leofstanus abbas S. Albani dedit tribus militibus, Turnoto, Waldefo, et Turmano, ut regionem vicinam contra latrones defenderent. Sed Guilielmus Conquestor illis eripuit deditque Rogero de Todeneio sive Tony, Normanno clarissimo, cuius fuit baronia, sed per filiam ad Beauchampos comites Warwicenses tandem translata fuit.
15. Hinc descendi austrum versus ad Hemsted mercatorium opidum, Hebanhamsted dictum (cum Offa rex monasterio S. Albani donaret), inter colles ad fluviolum positum, qui statim alteri confluit per Berkhamsted decurrenti. Ubi Angliae proceres qui iam de novo Normannorum iugo excutiendo, suasore Fretherico abbate S. Albane, cogitarunt, convenerunt, et Guilielmus Conquestor, ut habetur in vita eiusdem Fretherici, eos accessit cum sibi timeret, ne regnum quod tanti sanguinis effusione adquisierat turpiter amitteret. Et post multas disceptationes, praesente archiepiscopo Lanfranco, rex pro bono pacis iuravit super omnes reliquias ecclesiae S. Albani, tactisque sacrosanctis evangeliis, ministrante iuramenta abbate Fretherico, bonas et approbatas antiquas regni leges quas sancti et ipii Anglii reges eius antecessores, et maxime rex Edwardus, statuit, inviolabiter observare. Verum plurimos eorum procerum ille possessionibus statim male mulctavit et hoc opidum Roberto Moritonii et Cornubiae comiti donavit, qui, ut ferunt, castellum hic duplici fossa et vallo munivit, in quo Richardus rex Romanorum et comes Cornubiae honorum et annorum plenus ad potiorem vitam migravit. Cuius prole deficiente, tandem Edwardus Tertius hoc castrum cum opido in Edwardum filium primogenitum bellicossissimum illum principem quem Cornubiae ducem creavit transcripsit, unde etiam est ducum Cornubiae haeredium. Castrum autem nunc nihil alliud est quam lacera moenia et strages lapidum informis, super quod in colle Edwardus Cary ordinis equestris et regi a pretiosis ex familia Cariorum in comitatu Devoniae aedes splendidas et longe amoenissimas nuper struxit. In ipso autem opido nihil visendum praeter scholam quam bonis literis Ioannes Incent S. Pauli Londini decanus hinc oriundus dicavit. Magis ad austrum Kings Langley sedet, domus olim regia, in qua natus et inde denominatus Edmundus de Langley filius regis Edwardi Tertii et dux Eboracensis, ubi coenobiolum erat Fratrum Praedicatorum, in quo misellus rex Richardus Secundus, qui scelerate regno et vita spoliatus sepulturae primum datus, sed paulo post Westmonasterium translatus, pro regno aereo tumulo compensatus. E regione fere huius alterum etiam est Langley, quod quia ad abbates S. Albani spectavit, Abbots Langley dictum. In quo natus est Nicholaus cognomine Breakspere, postea pontifex Romanus Hadrianus IIII dictus, qui Norwegos Christianam fidem primus docuit, cives Romanos ad priscam libertatem anhelantes repressit, cui etiam Fredericus Primus imperator Romanorum stapiam de equo descendenti tenuit et demum musca in os involans spiritum praeclusit. Watford et Rickemanesworth inferius vidi, opida mercatoria de quibus nihil antiquius legi quam quod Offa rex S. Albano elargitus erat, uti etiam Caishobery Wattfordiae proximum. Quo in loco Richardus Morisonus equestris ordinis vir apprime doctus et legationibus sub Henrico Octavo et Edwardo Sexto apud maximos principes functus aedes inchoavit, quas Carolus filius eleganter ad fastigium perduxit.
16. Magis ad ortum recta duxit via militaris Romanorum a Londino Verolamium per Hamsted Heath, Edgeworth, et Ellestre, iuxta quam, eadem distantia qua Antoninus in suo Itinerario collocat Sulloniacas, scilicet mille passus, a Londino XII, a Verolamio IX antiquae stationis supersunt vestigia, et plurima rudera effodiuntur in colle quem Brockley Hill hodie vocant. Cum autem Romani hic imperare desierint, barbarie paulatim irrepente dum omnia Saxonico bello fumarent, haec via, ut reliqua omnia, diu neglecta fuit, donec paulo ante Normannorum adventum Leofstanus abbas S. Albani restituerit. Ille enim, ut in eius vita scribitur, opaca nemora quae a limbo Ciltriae usque Londinium, praecipue ubi strata regia quae Watlingstrata dicitur, fecit resecari, salebras explanari, pontes fabricari, abrupta viarum in planitiem redigi tutiorem. Sed ante anno trecentos haec via quodammodo relicta fuit, alia episcoporum Londinensium licentia per High Gate et Bernet aperta. Hoc foro pecuario nunc celebre esse incipit, sed celebrius praelio cum bello inter Lancastrenses et Eboracenses Anglia in sua viscera auderet quicquid ambitiosa perfidia iuberet. Signis enim infestis ad Gledesmore iuxta ipso Paschatis die acerrime pugnatum est, et vario diu Marte quod spississima nebula terris incubuit. Tandem vero, foeliciter victoria regi Edwardo Quarto cessit, occiso Richardo Nevill comite Warwicensi, quem, ut fortunae indulgentia praeferocem et regibus infestum fecit, ita mors Angliam longa bellorum civilium formidine liberavit.
17. Comites habuit hic Hertfordensis ager ex familia de Clara, qui saepius tamen a Clara in Suffocia praecipua eorum sede comites de Clara fuerunt nuncupati. Primus, quod scio, fuit Gilbertus, qui titulo comitis Hertfordiae in charta regis Stephani testis adhibetur. Rogerus item de Clara tempore Henrici Secundi comes Hertfordiae in Libro Rubro Scaccarii nominatur, similiter eius successores quos suo loco videas. Verum cum iure haereditario et principis gratia comitatum Glocestriae consequuti fuerint utroque titulo coniunctim usi sunt et ad parlamenta nomine comitum Glocestiae et Gertfordiae evocati. Richardusque de Clara, qui anno MCCLXII obiit, diserte a Florilego Westmonasteriensi Glocestriae et Hertfordiae comes appellatur, ubi hoc eius epitaphium memorat:

Hic pudor Hippolyti, Paridis gena, sensus Ulyssis,
Aeneae pietas, Hectoris ira iacet.

Patrum vero memoria Henricus VIII Edwardum de Sancto Mauro sive Seymor comitis Hertfordiae titulo exornavit, qui etiam postea dux Somersetti. Illique successit in hoc comitatu eius eodem nomine filius, vir longe honoratissimus et bonarum literarum amator singularis.
Parochias habet hic comitatus 110.

Perge ad Midlesex