Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio   

DE CALETO NUPER RECEPTA CARMEN

Non Parca fati conscia, lubricae
Non sortis axis sistere nescius,
Non syderum lapsus, sed unus
Rerum opifex moderatur orbem,

Qui terram inertem stare loco iubet, 5
Aequor perennes volvere vortices,
Coelumque nunc lucem tenebris,
Nunc tenebras variare luce;

Qui temperatae sceptra modestiae
Dat, et protervae fraena superbiae, 10
Qui lachrymis foedat triumphos,
Et lachrymas hilarat triumphis.

Exempla longe ne repetam: en iacet
Fractusque et expes, quem gremio suo
Fortuna fotum nuper omnes 15
Per populos tumidum ferebat.

Nec tu, secundo flamine quem super
Foelicitatis vexerat aequora,
Henrice, virtus, nescisti
Imbriferae fremitum procellae. 20

Sed pertinax hunc fastus adhuc premit
Urgetque pressum, et progeniem sui
Fiducia pari tumentem,
Clade pari exagitat Philippum.

Te, qui minorem te superis geris, 25
Culpamque fletu diluis agnitam,
Mitis Parens placatus audit
Et solitum cumulat favorem,

Redintegratae nec tibi gratiae
Obscura promit signa. Sub algido 30
Nox Capricorno longa terras
Perpetuis tenebris premebat,

Rigebat auris bruma nivalibus,
Amnes acuto consisterant gelu,
Deformis horror incubabat 35
Iugeribus viduis colono.

At signa castris Francus ut extulit,
Ductorque Franci Guisius agminis,
Arrisit algenti sub Arcto
Temperies melioris aurae. 40

Hyems retuso languida spiculo
Vim mitigavit frigoris asperi:
Siccis per hybernum serenum
Nube cava stetit imber arvis.

Stravit quietis aequora fluctibus 45
Neptunus, antris condidit Aeolus
Ventos, nisi Francas secundo
Flamine qui veherent carinas.

Per arva nuper squalida, et ignibus
Adhuc Britanni pene calentibus, 50
Cornu benigno commeatus
Copia luxurians refudit.

Idem ut reductas condidit oppidis
Francus cohortes, mitis hyems modo
Se rursus armavit procellis, 55
Et positas renovavit iras.

Stant lenta pigro flumina marmore,
Canisque campi sub nivibus latent,
Diverberatum saevit aequor
Horriferis Aquilonis alis. 60

Ergo nec altis cincta paludibus
Tulere vires moenia Gallicas,
Nec arcibus tutae paludes,
Praecipitem tenuere cursum.

Loraene princeps, praecipuo Dei 65
Favore foelix, praecipuas Deus
Cui tradidit partes, superbos
Ut premeres domitrice dextra,

Unius anni curriculo sequens
Vix credet aetas promeritas tibi 70
Tot laureas, nec si per auras
Pegasea veherere penna.

Cessere saltus ninguidi, et Alpium
Inserta coelo culmina, cum pater
Romanus oraret propinquae ut 75
Subiiceres humeros ruinae.

Defensa Roma, et capta Valentia,
Coacta pace Parthenope pati,
Fama tui Segusianus
Barbarica face liberatus. 80

Aequor procellis, terra paludibus,
Armis Britannus, moenia seculis
Invicta longis, insolentes
Munierant animos Caletum,

Loraena virtus, sueta per invia 85
Non usitatum carpere tramitem,
Invicta devincendo, famam
Laude nova veterem refellit.

Ferox Britannus, viribus antehac
Gallisque semper cladibus imminens, 90
Vix se putat securum ab hoste,
Fluctibus Oceani diremptus.

Regina, pacem nescia perpeti,
Iam spreta moeret foedera, iam Dei
Iram pavet sibi imminentem, 95
Vindicis et furiae flagellum.

Cives et hostes iam pariter suos
Odit pavetque, et civium et hostium
Hirudo communis, cruorem
Aeque avide sitiens utrunque. 100

Huic luce terror Martius assonat,
Diraeque caedis mens sibi conscia,
Umbraeque nocturnae quietem
Terrificis agitant figuris.

Finis