Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

1. blue

Vane quid in mediis struis oppugnacula campis,
spacerMoenia cur saxo non ruitura facis?
Picticus ille tuus tanto molimine murus
spacerStructus, et immensus qui fuit agger, abit.
Hostis abest, timor omnis abit, coniunxit in uno spacer5
spacerFoedere nos unus, nunc manet una salus.
Ergo cadat murus, pateat via, concidat agger,
spacerUnius imperio dum sine lite sumus.
Unius ob pacem proceres populusque precentur,
spacerIn quo pax populi, pax procerumque manet. spacer10

ROB. BURTON, ART. BACC. EX AEDE CHRISTI

spacer2. blue

DE SOLE, VENERE ET MERCURIO IN VIRGINE CONIUNCTIS QUO TEMPORE REX ECCLESIAM CHRISTI INGRESSURUS EST

Soli iuncta Venus, Veneri Cyllenius heros, blue
spacerVirginis inque una parte, quid esse putem?
Sol rex, et Venus est regina, ecclesia virgo,
spacerMercurius princeps, quid mage perspicuum?
Sic, o sic, veri semper praesagia coeli spacer5
spacerSidera, venturos significate deos.
Et quoties fuerit Veneri sol Virgine iunctus,
spacerAtlantis magni Pleionesque nepos, blue
Dignetur toties tua nos praesentia, et aedes blue
spacerInvise has toties (magne Iacobe) tuas. spacer10
Interea ter gratus ades, ter maximus princeps,
spacerGratior huc hospes nemo venire potest.
Officiosa tibi domus haec devota salutem blue
spacerSubmisse impertit, moenia  χαῖρε sonant.

ROB. BURTON, ART. MAG.

3. blue

INFESTUS SYDERUM ASPECTUS, QUI FUIT OCTAVA HORA POMERIDIANA, ANNO 1612, SEXTO NOVEMBRIS, QUO TEMPORE OBIIT HENRICUS PRINCEPS

Qua princeps mundo illustris valedixerat hora,
spacerCur quinque e septem sydera mersa latent?
Pernitiosa duo superis remorantur in auris.
spacerSaturnus coeli quid prope culmen agit?
Et Mars solus habet coelum peregrinus et exul, spacer5
spacerQuae stella in terris horrida bella movet.
At cur deseruit muindum sol? Mitis in alto
spacerIupiter occasu, quid vaga luna latet?
Mercuriusque celer motu, Venerisque salubre
spacerSydus de coelo praecipitanter abit? spacer10
An casu hoc dicam fieri, vel sponte seipsa
spacerSubduxisse polo sydera fausta putem
Sponte sua, ne portentum tam triste viderent,
spacerAuguror Hesperio delituisse salo?
Scilicet hoc tempus nisi mors vidisset, an ausa spacer15
spacerIn charum Henrici mittere tela caput?
Ausa est tala nihil, vires ni occasio reddat,
spacerCum terris coelum nl dare possit opis.
Ausa est tale nihil, vires ni occasio reddat,
spacerCumterris coelum nil dare possit opis. spacer20
Sic fuit, o superi: sic, sic voluistis, ut istud
spacerLuctiferum tempus, flebilis hora, foret.
Sol diadema illi et longos promiserat annos,
spacerAeternum et felix Iupiter imperium,
Blanda Venus nuptam cum multa prole, Diana spacer25
spacerIus maris, et Maiae filius eloquium.
Et quia non poterant praestare haec, forsitan illos
spacerDetinuit pudor, aut fecit abesse dolor.
Attamen hoc solvunt quod possunt cardine in imo,
spacerQuando quod vellent hoc sibi fata negent. spacer30
Astrigero aeternam sedem dat Phoebus Olympo,
spacerImmortale decus, Iupiter inquit, erit.
Mercurius famam, et quidquid praestare Camaenae,
spacerQuicquid et ingenium Mercuriale potest.
At tumulum Venus et suaves largitur odores, spacer35
spacerHymnos, et quicquid nobile funus habet.
Sertum de variis contextum Cynthia gemmis,
spacerEt lachrymis plenum vas feretrumque dedit.

RO. BURTON, MAG. ART. EX AEDE CHRISTI

4. blue

Qui modo lugebant crines umbrante cypressu, blue
Iam laeti recinant redimiti tempora myrto.
Quaque dies tulerat feralis taedia vittae,
Nunc mutata feret genialis gaudia lecti.
Illustris charam ducit Fredericus Elizam. bluespacer5
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno. blue

Illa Calydoniae nympha est celeberima sylvae,
Arctoum sydus, gentis Cynosura Britannae,
Ast ille Herciniae decus et laus unica sylvae blue
Germanos iubar effulgens superemnet omnes. spacer10
Ille rosas flagrans, illa autem cinnama spirans.
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Alter Musarum, Charitum decus altera, et ambo
Naturae illustres, fortunae dotibus ambo,
Relligione pares, annis atque ignibus ambo. spacer15
Ite agite ut Geryon corpus coalsescite in unum, blue
Mens eadem licet in diverso corpore spiret.
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Uxori Paetus, qualis fuit Arria Paeto, blue
Tyndaris Iliaco, Veneri dilectus Adonis, spacer20
Talis Eliza tibi, talis Fredericus Elizae.
Contingat vobis concordia turturis, anni blue
Cornicum, ac eadem genialis gratia lecti.
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Ut plantam plantae producunt, semina semen, spacer25
Ut generant aquilas aquilae, sic stemmate ab isto
Nascetur regum series, caelestis imago,
Quae totam Europam illustret, Borealia terrae
Climata, perque omnes mundi late imperet oras.
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno. spacer30

Quamque diu in Rhenum gelidas dat Neccarus undas,
Thamsis inque fretum lucentes volvit arenas,
Parvulus Augusta ludat Fredericus in aula,
Heydelberga tuos videat timeatque nepotes.
Dii faxint, rata sint omnes pia vota precamur. spacer35
spacerO Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

RO. BURTON IN MAG. ART. EX AEDE CHRISTI

5. blue

IN BIBLIOTHECAM BODLEIANAM

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
spacerAut olim quicquid Roma superba dedit.
Et Sophiae templum Bizantia littora longe blue
spacerIactare hinc cessent, Iustiniane, tuum.
Ostentare suum Veneti, et Nidrosia templum bluespacer5
spacerDesinat, aut Aedes Escoriale suas.
Argentina suas taceat Cremonaque turres,
spacerHispalis a Mauro coctile celet opus. blue
Omnis enim nostro cedat structura Lyceo,
spacerUnum pro cunctis fama loquatur opus. spacer10

6.

AD BODLEIUM

Hic ubi triste Chaos quondam crassaeque tenebrae,
spacerCum blattis tineae barbariesque fuit,
Aera per medium pendebat aranea filo
spacerEt foedum visu, et nil nisi squalor erat,
Aurea resplendet nunc trabs, pictumque lacunar, spacer5
spacerLuce nova illustris bibliotheca nitet.
Conspicui et varii pulchro stant ordine libri,
spacerDisposita in classes quaeque Camaena suas.
Reddita Musa sibi est Bodleio praeside, fiunt
spacerDeliciae populi quae fuerant domini. spacer10

7.

AD EUNDEM

Quae tam seposita est, quae gens tam barbara voce
spacerEx qua non librum bibliotheca tenet?
Indus, Arabs, quicquid Graeci scripsere, Latini,
spacerAethiopes, quicquid Persa Camaena dedit,
Aut olim Hebraei, aut Syri, quodcunque vetustas, spacer5
spacerGalli, Itali, Hispani quod nov lingua dedit,
Omnes Bodleius thecam congessit in unam,
spacerMaecenatam uno te velut ore sonant.
Aeternumque tuum resonabunt moenia nomen,
spacerNomen quae sumptu sunt rediviva tuo. spacer10
Suavis odor famae totum transibit in orbem,
spacerMusa nequit mystae non memor esse sui.

RO. BURTON, ART. MAG. EX AEDE CHRISTI

8. blue

DE SCOTIS ET ANGLIS SIBI INVICEM ANTOECIS, A MURO PICTICO VELUT AEQUATORE DIVISIS, SOLE IACOBO MERIDIANUM UTRIUSQUE GENTIS SIMUL IRRADIANTE, ET DECLINATIONE SUA CIS VEL CITRA MURUM PICTICUM VARIAS RERUM VICES EFFICIENTE

Antoeci oppositae sunt gentes, dividit illas
spacerAequator, partes et facit esse duas.
Culminat his idem sol, lustrans tempore eodem
spacerUtrosque, et medius lumen utrique facit.
Unde his una dies, nox est simul una, sed istis spacer5
spacerAestas opposito et tempore, bruma venit.
Nos sumus antoaeci, quis enim neget. Utraque leges
spacerGens habet opposita, et regimen proprium.
Et velut aequator medios nos dividit agger,
spacerQuos sic divisos unius aura fovet, spacer10
Iacobus rex qui, tanquam sol aureus, ambos
spacerLumine stellanti perpetuoque regit.
Catnesi fines, Rutupinaque littora longe blue
spacerProspicit, hos illos irradiansque simul. spacer15
Australes Britones, quicquidve interiacet Arcton,
spacerLustratur radiis, inclyte Phoebe, tuis. red
Una dies utrisque, simul regnante Iacobo,
spacerSole cadente tuo, nox erit una simul.
At licet una dies sit nobis una eadem nox, spacer20
spacerTristis in opposito tempore saevit hyems.
Alternaeque vices rerum, coelique Britanni,
spacerObliquis radiis quas modo, Phoebe, facis.
Experti loquimur:, fulgor, vultusque serenus
spacerNos ubi destituit qui fuit ante tuus, spacer25
Destituit nos una aestas, coelumque serenum,
spacerEt quicquid pulchrum floridus annus habet.
Excepere simul nube, et squalor, et imbres
spacerAssidui, et maestis tristior aura fuit,
Quando illi interea tua quos praesentia (Caesar) spacer30
spacerDignata est, festos quot tenuere dies.
Quam suaves epulas, ludos, spectacla, triumphos,
spacerLaetitiam, vultus te rediante suos!
Verum ubi iam nostras Phoebus declinat ad oras,
spacerFlat Zephyrus, venit et blandior inde tepor, spacer35
Autumnus quasi ver, nubes pelluntur Olympo, blue
spacerIam rursus coelum gestit, et aura nitet.
En animos nuper diiectos, saucia corda,
spacerAspecto primum iam rediviva tuo.
Nos ubi te reducem (rex) incolumemque videmus, spacer40
spacerSalve quam laeto murmure quisque sonat!
Hi donis certant, vitis hi, versibus illi,
spacerEt proceres et plebs officiosa ruunt.
Illis e contra, tuo quos praesentia liquit,
spacerE quibus et radios subtrahis (alme) tuos, spacer45
Vastities venit, et torpor brumaeque rigores,
spacerLugent decessum, laeti abiere dies
O longum maneas nobiscum hyememque repellas,
spacerPerpetuam lucem laetitiamque ferens.
Subque tuis radiis ut iam laeta Anglia floret, spacer50
spacerFloreat aeternum sole micante precor.
E thalamoque suo sol tanquam sponsus ut errat blue
spacer
Ad cursum exultans, indomitusve gigas,
Egredere e solio faelix, et perfice cursum,
spacerQuem te signavit disposuitque Deus. spacer55

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

9. blue

IN OBITUM SERENISSIMAE ANNAE ANGLORUM REGINAE
CALENDIS MARTIIS, ANNO 1618

Lampedo Spartana suo celeberrima saeclo, blue
spacer
Inter foemineum foemina sola gregem,
Inter faelices et faelicissima quondam,
spacerRegis enim coniux, filia, mater erat.
Anna Britannorum sydus, Iunonia proles, spacer5
spacerDiis genita, et regis filia, sponsa, pa rens.
Utraque diva parens regum, divina propago,
spacerQuae maior tamen, haec sitne, vel illa, petis?
Quantum lenta solent inter viburna cypressi, blue
spacer
Spartanam super hanc extulit Anna caput. spacer10
Anglorum genti quantumque Laconia cedit,
spacerTantum Annae cedit nympha Pelasga deae. blue
Tantum prole subit, tantumque in coniuge cedit,
spacerFortuna, et forma, et stemmate victa iacet.
Ergo Annae palmam det Plinius, omnibus Anna spacer15
spacerPraecellit forma et dotibus ingenii.
Anna decus gentis, nuptarum gloria, matrum
spacerDeliciae, et sexus gemmula sola suae.
At fuit, heu fuit haec, neque res neque gratia formae
spacerServare hanc potuit, mors ubi saeva venit.
Occidit, et quae viva parem non invenit, ecce spacer20
spacerMortua par cuivis, sic iubet urna, iacet.
Occidit, atque iterum terras Astraea reliquit. blue
spacerAstraea haec Britonum lucida stella micat:
Non in Zodiaco velut illa Astraea refulgens,
spacerNon ubi Calisto aut Cassiopaea nitet, spacer25
Non sortita locum sequitur sua plaustra Bootes,
spacerTardus in occasum, qua sine fine rotans.
Non aquila hanc posuit caelo, aut Thaumantias Iris,
spacerMercurius celer, at praevia stella comans
Signavitque viam, et scandens super aethera, dixit spacer30
spacer“Hac sequere, en lucem praebo, chara comes.”
Illa super coelos sequitur, stellasque relinquens blue
spacerAd superos victrix Anna Perenna venit. blue
Anna Perenna venit, quidni sic Anna vocetur?
spacerAnna dea, et nomen verius istud habet. spacer35
Didonis soror Anna eadem quae praefuit annis, blue
spacerNumicio praeceps flumine mersa fuit.
Diva habita, et sic dicta olim, quaerentbus illam
spacerQuod dum sustinuit conscius amnis aquas,
Ipsa loqui visa est, placidi sum nympha Numici, blue spacer40
spacerAmne perenne latens, Anna Perenna vocor.

Idibus hinc Annae festum geniale Perennae
spacerMartis erat, cui plebs non nisi pota piat.
At Dani soror Anna istaec, Martisque calendis
spacerMortem obit, fato sed meliore tamen. spacer45
Dum Britonum imperium durat, dum carmina, vatum
spacerOre perenne vigens, Anna Perenna viret.
Menseque in hoc Martis nomen dum permanet Anglum,
spacerAnnua sacra tibi qui dabit, Anglus erit.

ROBERTUS BURTONUS, SAC. THEO. BACC. EX AEDE CHRISTI

10. blue

Suspicio quoties signis variable coelum,
spacerZodiacum obliquum, stelliferumque polum,
Hinc video fera monstra, illinc animalia, pisces,
spacerInde canes, lepores, praestigiasque hominum,
Informes ursos, aurigas, plaustra, dracones, spacer5
spacerIgnavum pecus, et Gorgonis ora nitent,
Quorsum Aries coelo, quid Taurus imagine vasta,
spacerQuid brutus Cancer? Quid Capricornus agit?
Quo iure? An potuit vatum imperiosa potestas
spacerTantum audere nefas? Hoc, Ptolomaee, feres? spacer10
Deturbentur, et in barathrum scelerata propago.
spacerQuod merurere pati, praecipitanter eant.
Perseus, Alcides, Cepheus, divinus Orion,
spacerCum Geminis Cheiron, pulcher et Antinous, blue
Quos quondam veteres dignati sedibus illis, spacer15
Stent, olim illustres astronomi, et merito.
At quorsum coelo, meretrix? Quorsum lyra, cignus, blue
spacerQuid leo, quid vultur, quid fera monstra polo?
Descendat vaga turba, locum teneatque propago
spacerDivina heroum, et quae Iove digna cohors. spacer20
Alphonsus, Bacon, Ticho, Copernicus alter blue
spacerAtlas, Candisius, Drakus et Americus,
Qui solis quondam comites, quod continet orbis
spacerLustrarunt radiis, et vaga signa poli.
Et coelum amplecti merite, Odivine Saville, spacer25
spacerSydus habe, et coelum sydere dignus habe.
O si aliquis vates nostro floreret in aevo,
spacerQuem penes arbitrium hoc, si quis Apollo foret,
Qui, ut Naso quondam moribundi Caesaris umbram blue
spacerTranstulit in coelis, det tibi (dive) locum. spacer30
Non autem Nasone opus est, nec Apolline quovis,
spacerAeternum nomen nam tibi Musa dabit.
Immortale tuum decus est: dum luna vagatur
spacerCoelo, Savilli fama superstes erit.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

11. blue

Mentitus formam quod princeps Carolus exit,
spacerPer freta, per montes itque reditque celer.
Ne mireris: amor iussit. Nam Iuppiter ipse
spacerFactus ob hunc olim bos, equus, imber, olor.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

12. blue

Marmore de Pario statuas si ponere possem, blue
Pingere vel vultus, vivoque referre colore,
Ducere si possem referentes aere figuras,
Sive viros meritos coelo stellisque beare,
Camdenum statuae, color, aes marmorque referrent.

In laudem Aschami Camdenus talia quondam
spacerScripsit, et in laudes sic ego (Clare) tuas, blue
Idque ex ore tuo, verbis et versibus iisdem
spacerTe canto, tua queis Musa beavit eum.
Dignior et multo es Parium quem marmor honestet, spacer5
spacerQuem pictor, Musae, et quisque poeta canat,
Sydera quem donent coelesti sede, Lycaei
spacerQuem mysta aeternis percolat officiis.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

13. blue

IN TUMULUM IACOBI REGIS

“Quis iacet hic?” Rex Iacobus. “Quaenam agmina maeste
spacerCircumstant tumulum, dive Iacobe, tuum?”
Pax, Musae, Charites, Clementia. “At ille senex quis?”
spacerEuropae genius. “Quae tamen haec mulier?”
Nympha Britanna. Gemunt omnes. “Quae causa dolendi?” spacer5
spacerNoster honos, columen, delicium occubuit.
Longum ergo, pax alme, vale. Lugete, Camaenae,
spacerIacobus vestro est mortuus exitio.
Aeternumque gemant Britones. Iam, pace relicta,
 spacerVestram Europaei quaerite perniciem. spacer10

ROBERTUS BURTON, SAC. THEO. BACC. EX AEDE CHRISTI

14. blue

Quos vastae rupes, frendens quos dividit aequor,
spacerHos blando suavis foedere iungit amor.
Gallam Hero pulchram Britonum Leander in Anglo
spacerLittore tutus habes, et maria alta silent.
Si tibi tale fretum quondam Leandre fuisset, blue spacer5
spacer
Non foret horrisonae mors tua crimen aquae.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

15. blue

Quid sibi vult tantus rumor laetusque susurrus?
spacerUnde plataea novo quaelibet igne micat?
Nascitur Augustus puer. At sic quilibet annus
spacerIatavit, regem quaelibet ora tenet.
Sed rex quotidie non nascitur: aurea proles, spacer5
spacerAugustus princeps nascitur (Angle) tibi.
Angle, tibi nata est soli Iunonia proles, blue
spacerAtque novum sydus fulget in orbe tuo.
Ergo laeteris fausto, Britannia, partu,
spacerAeternum hoc sydus splendeat orbe precor. spacer10
Innumera innumeris cumulentur gaudia saeclis,
spacerSuccrescantque tuis Florida deliciis. blue

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

16. blue

Ut sol Zodiacum percurrit mensibus aequis
spacerAtque aequatorem bis secat orbe suo,
A tropico Cancri ad Capricornus devius errat,
spacerAlternum zonas lustrat utrasque iubar,
Sic tu percurris gentem (rex inclite) nostram, spacer5
spacerNumine prospiciens utraque regna tuo.
Aequator murus sit Picticus, Anglia Cancer,
spacerScotia sed fines det, Capricorne, tuos.
Et quoniam in Cancro solis mora longior, Anglis
spacerImperii sedes firmior esto suis. spacer10

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

17. blue

Quam varia haec vita est totus modo perstrepit orbis blue
spacerDe tristi fato et funere (Suede) tuo.
Inde ferox bellum et saevissima mortis imago,
spacerO quanti heroes, quot periere duces!
En nova tot gemitus inter gratissima nobis, spacer5
spacerRegius in nostro nascitur orbe puer.
Funde merun genio, veteres cessate querelae,
spacerPersonet his terris nil nisi dulce melos.

ROB. BURTON, S. T. B.

18. blue

Vive diu, felix virgo, Iove nata Britanno,
spacerFilia quae regis, regis et uxor eris,
Et regum mater, regum matertera, regum
spacerAlma parens, regum stemmata mille feres
Quae Constantinum superent, Helenamque Britannam, blue spacer5
spacerTerrarumque orbi regia sceptra dabunt.

ROB. BURTON THEOL. B. AED. CHR.

19. blue

Non habeo argentum, nec enim mihi suppetit aurum,
spacerVerum quod possum do tibi, diva, lubens.
Det diadema tibi Iuno, det Cypria formam, blue
spacerDet sophiam Pallas verbaque Mercurius.
Sic precor, et quando fuerit tibi nubilis aetas spacer5
spacerTe dignum exopto regia virgo virum.

ROB. BURTON, S. T. B.

20. blue

IN OBITUM ILLUSTRISSIMI VICECOMITIS BAYNING

Quod voveat dulci nutricula maius alumno
spacerQuam bona fortunae, corporis, atque animi?
En haec heroe hoc simul omnia. Quid petat ultra?
spacerQuid potius? Caelum, quod novus hospes habet.

Finis