Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.

GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN QUINTUM LIBRUM PSALMORUM

CVII.
Confitemini Domino, quoniam &c
Meter: Dactylic hexameters

Cantemus Dominumque bonum facilemque parentem,
Cuius habet nullas larga indulgentia metas.
Hunc grato simul ore canant, quos dira tyrannis
Quum premeret, saevo incolumes ex hoste recepit,
Et iuga captivo excussit servilia collo, spacer5
Perque feras gentes sparsos, qua surgit ab undis
Et qua diversas abiens se condit in undas
Phoebus, ab arctoae campis glacialibus ursae Σ
Collegit, tepidoque domum revocavit ab Austro.
Per steriles saltus et inhospita saxa vagantes, spacer10
Qua nulla ad cultus ducunt vestigia terras,
Fracti animos moerore, inopesque undaeque cibique,
Auxilium miseris imploravere querelis.
Audiit orantes, et opis miseratus egenos,
Omnibus exolvit maerentia pectora curis, spacer15
Monstravitque viam cultas quae ferret ad urbes.
Ergo canant Dominumque bonum facilemque parentem,
Et late ignotis pandant facta inclyta terris,
Quippe sitim victuque famem compescuit aegram,
Reddidit et membris vires animoque vigorem. spacer20
spacerQuique Dei monitis ingrata mente relictis,
Carceris in tenebris et caeca nocte iacebant
Quum tremerent gelidae exanimes formidine mortis,
Afflictique malis humiles fractique iacerent,
Auxilium miseris imploravere querelis, spacer25
Audiit orantes, et opis miseratus egenos,
Omnibus exsolvit moerentia pectora curis,
Vincla manu valida rupit, mortisque timorem
Reppulit et tetris pavidos eduxit ab umbris.
Ergo canant Dominumque bonum facilemque parentem, spacer30
Et late ignotis pandant facta inclyta terris,
Liminaque et portae qui claustrae refregit ahenae.
spacerDeliciis animi vires quum stulta libido
Affligit, corpusque gravi languore solutum
Stultitiae pendit poenas, et morte propinqua spacer35
Reiiciunt omnem fastidia marcida victum,
Auxilium miseris qui imploravere querelis,
Adspicit orantes, et opis miseratus egenos,
Omnibus exolvit moerentia pectora curis,
Ereptisque suo lethi de limine verbo, spacer40
Restituit laetumque novat per membra vigorem.
Ergo canant Dominumque bonum facilemque parentem, spacer
Et late ignotis pandant facta inclyta terris,
Et meritis cumulent memores altaria donis,
Et grata acceptam testentur voce salutem. spacer45
spacerQui mare fluctisonum sulcat, curvisque carinis Σ
Admovet externas vaga per commercia gentes, red
Non ignota illi divina potentia, nec quae
Monstrat in immenso miracula saepe profundo.
Quum iubet, irrumpunt venti stridente procella, spacer50
Et mare nunc spumis canentibus astra lecessit,
Et nunc Tartarei subsidit ad ima barathri.
Pallent ora, metus trepidantia pectora pulsat,
Et velut oppressis vino vestigia nutant,
Callida nec cani iuvat ars aut cura magistri. spacer55
At Dominum ut moestis imploravere querelis,
Exaudit trepidos, et opis miseratur egenos.
Iam venti ponunt, strataque aequaliter unda, Σ
Arrident taciti tranquilla silentia ponti.
Iam posita laeti gaudent formidine nautae, spacer60
Cum lacerae optatum portum tetigere carinae.
Ergo canant Dominumque bonum facilemque parentem,
Et late ignotis pandant facta inclyta terris,
spacerHunc populi coetus laudent, sanctique senatus
Concilium super astra ferat, qui flumina siccat, spacer65
Et riguos passim rivis bullantibus agros, Σ
Fontibus occlusis sitienti damnat arena,
Et foecunda, sua facta ob scelerata coloni,
Arva iubet salis subito sterilescere glebis. red
At contra in sterli campo male pinguis arenae spacer70
Stare lacus, pingues facit stagnare paludes,
Et fluviis siccos rivisque fugacibus agros
Irrigat, atque inopi transmittit habere colono.
Quique novas sanctis moderetur legibus urbes,
Et scrobibus credat vites, et semina sulcis, spacer75
Unde legat dulces maturo in tempore fructus,
Quos pater omnipotens alit, et proventibus auget
Assiduis pecorum foetus. Ubi nescia rursus
Commoda fortunae modice mens ferre secundae,
Fraena dedit vitiis, retrahit sua munera iustusspacer80
Arbiter. Indomitos animos et corda superba
Cladibus affligit, saevis punire tyrannis
Tradit, et ignavo petulans sub principe vulgus
Contemptum, populis praedam iubet esse propinquis.
Perque inopes victus terras traducit, ubi ante spacer85
Nulla hominum tritam monstrant vestigia callem.
Avertit mala pauperibusque animique modestis,
Atque hilares multa foecundat prole penates.
Haec spectant gaudentque boni, male conscia mussat
Turba metu. Ast, animi quibus est solertia, curaspacer90
Assidua volvunt, memorique haec mente recondunt,
Luceat ut cunctis Domini clementia terris.

CVIII.
Paratum cor meu, Deus, paratum cor meum &c
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Mens invicta malis, animi vigor integer, orbis
spacerTe voce rector, te celebrabit lyra.
Eia age depositis, mens, expergiscere curis,
spacerEt tu, canora barbitos cum nabliis.
Ocius aurorae quam luficer excitet ignes, spacer5
spacerAurora cantus quam volucrum exuscitet,
Te, pater alme, canam, populos tua facta per omnes,
spacerQuacunque tellus panditur, vates feram.
Nam tua siderei bonitas fastigia caeli,
spacerFidesque tractus nubium supervolat. spacer10
O Deus, augustum nitido caput exere caelo,
spacerOstende terris gloriae iubar tuae.
Eripiasque tuos gelidi formidine lethi
spacerPraesens, et opifer invocantes audias.
Audiit, ex adytoque Deus flammantis Olympi spacer15
spacerVocem rependit gaudii praenuntiam.
“En tibi frugiferos Sichimae dispertiar agros,
spacerVallem Sucothi metiar decempeda. Σ
Nonne nihi parent Iacobi pignora, quisquis a
spacerVel pecore tondet arva, vel vomere secat? Σspacer20
Oppida sub pedibus Syriae calcabo superbae,
spacerMoabum, Idumen, et Palaestinas domos.”
Quis mihi pandet iter munitas ductor ad arces?
spacerMuros Idumes divitis quis diruet?
Quis nisi tu, nostrae gentis, Deus unice, tutor? spacer25
spacerQui nos premendos hostibus reliqueras
Offensus vitiis pravis, nec in arma ruentes
spacerNostros praeibas dux, ut ante, exercitus.
Nunc, pater, auxilium rebus bonus adfer in arctis,
spacerHumanas fallax credulos spes decipit. spacer30
Te duce, victrici decorati tempora lauro
spacerPedibus prememus hostis arrogantiam.

CIX.
Deus laudem meam ne tacueris
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Ne sileas, ne dissimula, mea gloria, neve
spacerSine veritatem supprimi mendacio.
Me scelerati oris fraus et crudele venenum,
spacerProterva fictis lingua me premit dolis.
In me odia occultis acuunt sermonibus iras, spacer5
spacerUt immerenti fabricant molestiam.
Qui mihi dedebant fidum solamen amici,
spacerProbra ingerebant clanculum et convitia.
Ast ego, secretae tibi qui penetralia mentis
spacerCernis, dolente corde fundebam preces. spacer10
Omnibus officiis culti mihi damna rependunt,
spacerRemunerantur odio amorem simplicem.
Tu, pater, hunc saevo vexandum trade tyranno,
spacerVastator illi ad dexteram astet angelus.
Iudicis astiterit quum sordidus ante tribunal, blue spacer15
spacerDamnatus aspris exeat sententiis. Σ
Quum volet iratos animos inflectere fando,
spacerOratione iudices exasperet.
Ante diem fato pereat praereptus acerbo,
spacerLocumque vacuum dominus occupet novus. spacer20
Orba fleat soboles, vidua gemat uxor in aula,
spacerEiecta proles patrio exulet solo. red
Instabilis, mendica, vagis erroribus orbem
spacerLustret, quietum reperiat nusquam locum,
Conturbetque domum miseram, inscribatque penates blue spacer25
spacerScrutatus omnes foenerator arculas.
Ignotusque haeres longo congesta labore
spacerRapiat, opemque nemo poscenti ferat,
Nullaque progeniem miseratio sublevet orbam.
spacerMors falce totam demetat semel domum, spacer30
Proxima gentem omnem cum nomine deleat aetas
spacerApudque dominum, patris erratum, ut recens
Ante oculos interque manus versetur et erret,
spacerNec vitia matris tollat ulla oblivio.
Utque erat oblitus miserandi, oblivio gentem spacer35
spacerEius perenni supprimat silentio,
Qui deiectum, inopem, et curis mordacibus aegrum
spacerPertrahere mortis nixus est in retia.
Semper ei veluti fuerat maledicito cordi,
spacerMaledicta in illum et execratio cadent. spacer40
Ac velut studio fugit benedicere pravo,
spacerSic nullus illi cupiat aut dicat bene.
Et velut obtegitur talari corpus amictu,
spacerTotus miseriis ille sordeat obsitus. red
Sic in cuncta illi passim se viscera fundant spacer45
spacerUt oleum in ossa penetrat, unda in viscera.
Hoc ergo incedat semper vestitutus amictu,
spacerHaec zona lumbos cingat illi et ilia.
Ante Deum tales pendat detractio poenas,
spacerEt clam salutem quisquis oppugnat meam. spacer50
Alme pater, pater alme, tua me protege dextra,
spacerEt invidiorum libera calumniis
Ut nomen latus omne tuum telluris honores
spacerEt suavitatem sentiat clementiae.
Eripe me invidiae. Sum pauper, egenus et exspes, Σspacer55
spacerAnimumque curae turbidum urunt anxiae.
Non aliter pereo, species quam futilis umbrae,
spacerPallent tenebris sera quum crepuscula,
Aut ubi decussis solerti indagine ramis,
spacerLocusta tectis pulsa frondeis cadit. Σspacer60
Genua labant infirma, artus ieiunia solvunt,
spacerExangue siccis corpus aret ossibus.
Me tumidi probris hostes petiere superbis,
spacerMe conspicati capita quassarunt sua.
Adfer opem, servuumque tuum, pater optime, servaspacer 65
spacerPro lenitate semper assueta tibi. spacer
Agnosantque tuam, rerum pater optime, dextram,
spacerTuaque salvum me sciant clementia.
Dum maledicta voment hostes, dum probra loquentur,
spacerBonusque placidusque benedices tu mihi. spacer70
Dum confusa illis turpis pudor ora notabit,spacer
spacerLaetitia servi pectus hilarabit tui.
Hos pudor ut talos a vertice vestis ad imos
spacerEffusa late corpus omne contegit.
Hos pudor, et moerens turbato infamia vultu, spacer75
spacerQui me maligno dente rodunt, obruat.
Ast ego tum Domino grates memor ore sonabo,
spacerCoetuque laudes in celebri concinam.
Qui stetit auxilio dexter, cum paupere, vitamque
spacerEripuit eius hostium ludibrio. spacer80

CX.
Dixit Dominus domino meo &c.
Meter: iambic strophes

Sic alloquutus Dominus est dominum meum,
spacerspacer“Asside dexteram ad meam,
Dum proterendos, ceu scabellum, sub pedes
spacerspacerHostes tibi provolvero.
Ad orbis oras ultimas fasces tuos spacer5
spacerspacerAlta ab Sione proferam,
Ut iuris aequi vinculis coerceas
spacerspacerFastus rebelles hostium.
Te pompa laetis quum reducet plausibus
spacerspacerAd templa voti compotem, spacer10
Sancto decorus apparatu exercitus
spacerspacerLaetum celebravit diem.
Non roris imber ante lucem argenteis Σ red
spacerspacerTot vestit arva gemmulis,
Quam multa cunctis gentium de finibus spacer15
spacerspacerAd te propago confluet.”
Iuravit et se adstrinxit immutabili
spacerspacerDominus sacramento tibi, Σ
Tete futurum Melchisedecis sibi Σ
spacerspacerRitu sacrorum antistitem, Σspacer30
Sol inquieto lucis orbe dum diem,
spacerspacerDum luna noctem illuminet.
Ad dexteram ille semper adsistet tuam, red
spacerspacerFerro tyrannos vindice
Compescet. Iram commodans suam tibi spacer35
spacerspacerGentes rebelles comprimet,
Ducesque regnis imperantes ditibus
spacerspacerSternet solo, torrentibus
E fortuitis, dum fugam premet, sitim red
spacerspacerVictor levabit igneam. spacer40
Ergo, subactis hostibus, caelo caput
spacerspacerTollet decorum gloria.

CXI.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo &c.
Meter: Alcmanic strophes (1 dactylic hexameter + 1 dactylic pentameter)

Sive inter fidos memorem secreta sodales, red
spacerspacerspacerSeu sancti stipante caterva
Me populi loquar, alme parens, te pectore toto
spacerspacerspacerUsque canam, tua munera grato
Ore feram, magna aeternae miracula dextrae. spacer5
spacerspacerspacerMagna quidem, sed et inclyta certe,
Et manifesta bonis, studio scrutante fideli.
spacerspacerspacerQuicquid enim gerit, omnia splendor,
Omnia divina maiestas luce refulgens
spacerspacerspacerIllustrat. Dum sidera terras spacer10
Ignea lustrabunt, hunc iustum semper et aequum
spacerspacerspacerSera agnoscent saecla nepotum.
Nec quae primaevi quondam stupuere parentes
spacerspacerspacerAttoniti, mirandaque natis,
Invida delebunt oblivia. Parcere largus spacer15
spacerspacerspacerNempe parens, facilisque querelis
Flectere cor miseris, spoliis ex hoste superbo
spacerspacerspacerDireptis decoravit amicos.
Nec cum gente sua percussi foederis illum
spacerspacerspacerImmemorem ulla redarguet aetas. spacer20
Ostenditque suas per facta illustria vires,
spacerspacerspacerQuum populus regna superba,
Dimensusque novis hostilia rura colonis,
spacerspacerspacerDilectae dedit oppida genti.
Quicquid agit loquiturque, fides immobilis actus spacer25
spacerspacerspacerAequi et regula dirigit omnes.
Quae iubet, aequa iubet, nulloque interlita fuco, Σ
spacerspacerspacerAut tacitam celantia fraudem.
Quaeque nec aeterno volventia saecula lapsu
spacerspacerspacerInterimant aut tempore carpant, spacer30
Quippe adstans fidei firmae constantiae et aequum
spacerspacerspacerPerpetuo rata iussa tuentur.
Quum premeret Pharii imperium crudeli tyranni
spacerspacerspacerSelecta de gente nepotes,
Excussitque iugum, et regis fera iussa superbi spacer35
spacerspacerspacerExuit, aeternaque beatis
Libertate frui donaret, pignora sera
spacerspacerspacerSi iurata parentibus olim
Intemerata piae servassent foedera legis,
spacerspacerspacerFoedera nullis irrita saeclis. spacer40
Quippe Dei sanctum est et formidabile nomen,
spacerspacerspacerAc sancte sua pacta tuetur,
Exigit et duras violato foedere poenas.
spacerspacerspacerHunc colere ex animoque vereri,
Vivendi recte fons et sapientia prima est. spacer45
spacerspacerspacerHanc cunctos qui dirigit actus
Ad metam vere sapit, hunc ventura nepotum
spacerspacerspacerSemper dicent saecla beatum.

CXII.
Beatus vir qui timet Dominum &c,
Meter: iambic strophes

Beatus ille qui Deum rerum patrem
spacerspacerPietate non ficta collit,
Deique gaudet legibus, mores suos
spacerspacerFormare ad illas nititur.
Late per urbes divites potentiam spacer5
spacerspacerEius propago proferet.
Prolem piorum numinis benignitas
spacerspacerLarga beabit dextera.
Res affluenter suppetet semper domi
spacerspacerIlli, nec aetas longior spacer10
Obliterabit aequitatis gloriam
spacerspacerFructumque. Quum premet malos
Fortuna, saevo gestient ludibrio
spacerspacerMutare summis infima,
Benignitas tum suae iustis Deus spacer15
spacerspacerLucem in tenebris offeret.
Clemens bonusque in omnibus periculis
spacerspacerStirpem piorum munet.
Misertus inopis vir bonus, larga manu
spacerspacerSuccurit indigentiae. spacer20
Sic cuncta iusto temperans examine,
spacerspacerNec verba temere ut excidant.
Non turbo sortis cuncta quatientis loco
spacerspacerMovebit illum, nec dies
Suprema famam condet eius invido spacer25
spacerspacerOblivii silentio.
Non livor illum falsa gaudens spargere
spacerspacerTerrebit, aut calumnia
Bellive rumor, aut egestas lurida,
spacerspacerFragorque lethi proximi. spacer30
Sed mente firma provocat discrimina,
spacerspacerDeoque solo nititur.
Ceu cana rupes murmurantis aequoris
spacerspacerSpernit minaces impetus,
Sic ille certa interritus fiducia red spacer35
spacerspacerSortis procellas sustinet
Ac sustinebit, dum ruinas hostium
spacerspacerSalvus suorum adspexerit.
Opes volucris instar aurae mobiles
spacerspacerLargitus est egentibus, spacer40
Sibi aequitatis gloriam superstitem
spacerspacerServavit, orbe gloriam
Vivaciorem, nec senectae dentibus
spacerspacerAeruginosae obnoxiam.
Dum laude clarum, reque lautum splendida spacer45
spacerspacerSpectabit impius pium,
Curaeque mentem vellicabunt anxiae,
spacerspacerSuccumque carpent corporis,
Dentem fatigans dente ringetur, lue Σ
spacerspacerSe macerabit tabida, spacer50
Dominus malorum vota ridet irrita,
spacerspacerSpes ut modestas promovet.

CXIII.
Laudate, pueri, Dominum, laudate &c.
Meter: anapestic dimeters

Psallite Dominum, pueri, Domini
Nomen festo tollite cantu,
Nomen Domini sic celebetur
Ut saeclorum in saecula longi
Nulla oblivia sentiat aevi. spacer5
Primo a carcere solis Eoi
Ad purpureos usque occasus,
Omnes Domini nomen adorent,
Qui gentes super arduus omnes
Celsas aetheris incolit arces, spacer10
Cuius longe gloria mundi
Trans flammantia moenia vecta est.
O pietatis nescia verae
Pectora! Ritu sacra nefando
O qui fingitis, anne deorum spacer15
Quemquam Domino similem nostro
Nostis? Quem super ardua caeli
Culmina positum nil latet imae
Sub cava clausum viscera terrae,
Nil humano procul aspectu spacer20
Trans mutiplices aetheris orbes,
Inopem terrae qui prostratum
Suscitat, et de pulvere egenum
Tollit, ut alto positus solio
Populi primos carpat honores. spacer25
Qui maternos sterili fructus
Exoratus donat, et orbos
Laeta renovat prole penates.

CXIV.
In exitu Israel de Aegypto, domus &c.
Meter: elegiac couplets

Quum domus Isacidum patrias remearet ad oras,
spacerBarbaraque invisae linqueret arva Phari,
Ipse Deus Iudam caelesti numine tutum
spacerFecit, erat populi signifer ipse sui.
Vidit et attonitas trepidum mari diffidit undas, spacer5
spacerIordanis refugas in caput egit aquas.
Dura per intonsos salierunt culmina montes, red
spacerUt saturas gestit dux gregis inter oves,
Celsaque frondentes movere cacumina colles, red
spacerAgnus ut in pratis luxuriare solet. red spacer10
Quid, mare, vidisti, solito cur cesseris alveo?
spacerCur fugis in fontes, fluminis unda, tuos?
Cur ita concusso saliistis vertice, montes,
spacerUt satur exsultat dux gregis inter oves?
Cur ita frondenti saliistis vertice, colles, spacer15
spacerAgnus ut in pratis luxuriare solet?
Nempe Dei trepidum praesentia terruit orbem,
spacerCui cadit in Solymos victima multa focos.
Qui lapidum venas laticum laxavit in usum,
spacerCui fluxit largo flumine dura silex. spacer20

CXV.
Non nobis, Domine, non nobis
Meter: iambic strophes

Te, magne rector orbis, haud victoriam
spacerspacerEx hoste saevo poscimus,
Nos ut per omnes fama gentes differat,
spacerspacerNec apparatu ut splendido
Per ora vulgi nos triumphus aureo spacer5
spacerspacerCurru superbos transferat,
Sed impiorum ut saecla gentium sciant
spacerspacerTe largum opis cultoribus
Tuis, fideque semper immutabili
spacerspacerPromissa promptum solvere. spacer10
Ne forte rebus insolentes prosperis, spacerspacer
spacerspacer“Ubi nunc Deus vester?” rogent.
Deus astra noster incolens mortalium
spacerspacerNutu suo res temperat.
At impiarum finxit error gentium spacer15
spacerspacerManu deos inutiles,
Aurum caminis excoquens, aut malleis
spacerspacerMassa e sequaci bracteas Σ
Ducens, figura multiformi ludicra
spacerspacerAffixit aris numina. spacer20
Inane vocis os habent, oculos habent
spacerspacerOrbes inanes luminis.
Naribus odores nec trahunt, nec auribus
spacerspacerSurdis sonores hauriunt.
Palpare manibus non queunt, torpentibus spacer25
spacerspacerNec ingredi vestigiis.
Nec vox anhelis edita e pulmonibus,
spacerspacerCavo recurrit gutture.
Quicunque tales fingit aut colit deos,
spacerspacerDiis ipse similis sit suis. spacer30
At tu, Iacobi gens, loca fiduciam
spacerspacerOmnem salutis in Deo,
Qui te potenti sublevabit dextera,
spacerspacerEt in periclis proteget.
Et vos, Aronis posteri, spem ponite red spacer35
spacerspacerOmne salutis in Deo,
Qui vos potenti sublevabit dextera
spacerspacerEt in periclis proteget.
Quicunque cultor es Dei, fiduciam
spacerspacerLoca salutis in Deo, spacer40
Qui te potenti sublevabit dextera,
spacerspacerEt in periclis proteget.
Qui nos favore semper amplexus memor
spacerspacerFovit fovetque sedulo,
Cunctos Iacobi qui fovebit posteros, spacer45
spacerspacerAronis et sacrum genus.
Qui se colentes, sive iuvenes seu senes,
spacerspacerFovebit et custodiet.
Qui nosque donis semper augebit novis, red
spacerspacerEt liberorum liberos. spacer50
Nam nos profanis segregavit gentibus,
spacerspacerCaeli solique conditor.
Caelum sibi ipse regiam fecit, solum,
spacerspacerSedem dedit mortalibus,
Remunerantes muneribus illum ut suis spacer55
spacerspacerRerum parentem agnoscerent.
Neque ora laudes in tuas solvent, pater,
spacerspacerQuos mors teget silentio.
Nos te parentem agnoscimus, qui spiritu
spacerspacerVitalis aurae vescimur. spacer60
Te prosequemur laudibus, dum lucido
spacerspacerSol axe terras ambiet.

CXVI.
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus &c.
Meter: four-line stanzas consisting of 3 glyconics catalectic + 1 pherecratic

Toto pectore diligam
Unice et Dominum colam,
Qui lenis mihi supplici
spacerNon duram appulit aurem.

Aurem qui mihi supplici spacer5
Non duram dedit hunc ego,
Donec pectora spiritus
spacerPulset, semper amabo.

Iam mors ante oculos erat,
Iam stabam super aggerem spacer10
Busti, iam dolor anxius
spacerOmni ex parte premebat.

Expes tum prece supplice
Oravi Dominum, “Pater,
Quaeso,” inquam, “miserabili spacer15
spacerSaltem consule vitae.”

O iustum Dominum et bonum,
Et pronum veniae! Auxili
Is me consilii indigum
spacerSaevo texit ab hoste. spacer20

Ergo mens tibi reddita
Moerorem cohibe, et Deus
Quae larga tribuit manu
spacerDonis laeta fruare.

Vitam e faucibus eruit spacer25
Mortis, et lacrimas genis
Abstersit, stabili et pede
spacerFirmavit tibi gressum.

Tutus praesidio Dei
Degam, et polliciti fide spacer30
Fretus non dubia, canam
spacerGrato pectore laudes.

Lassus, rebus et asperis
Afflictus, trepida fuga
Vitae prospiciens meae, spacer35
spacerSic mecum ipse loquabar:

“Nulla certa homini fides,
At rerum arbiter optimus,
Unus polliciti tenax, Σ
spacerUnus fallere nescit.” spacer40

Tot liber toties malis,
Tot auctus toties bonis,
Quo tandem officio tibi
spacerConer solvere grates?

Te festa dape, te prece, spacer45
Te libamine prosequar.
Te vitae columen meae
spacerGrata voce fatebor.

Te vitae columen meae
In coetu populi tui spacer50
Grata prosequar hostia,
spacerDamnatus tibi voti. Σ

Electos, genitor, tuo
Custos praesidio tegis,
Nec per vim pereuntium spacer55
spacerManes linquis inultos.

Te servum dominus tuum
Ancillae sobolem tuae
Me minacibus hostium
spacerVinculis eripuisti. spacer60

Te, rerum pater optime,
Semper laudibus efferam,
Nomen in dubiis tuum
spacerUsurpabo periclis.

Te voti reus, erutus spacer65
Morti, prosequar hostia,
Sacri limen ad atrii,
spacerSacrae redditus urbi.

CXVII.
Laudate Dominum omnes gentes &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerOmnes ubique gentium
Quos solis ambit orbita,
Rerum parentis optimi
Laudes libenter pangite.

spacerAgnoscite indulgentiam spacer5
Benignius nos in dies
Foventis, et constantiam
Promissa certam reddere.

CXVIII.
Confitemini Domino &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Eia Deum laudate, Deum facilemque bonumque,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Ea Dei, soboles Iacobi, dicite laudes,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Eia Deum canat Aronis numerosa propago, spacer5
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Eia Dei pura cultor pietate, fatere
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Audiit orantem Dominus me rebus in arctis,
spacerAc liberavit ilico ex angustiis. spacer10
Ille me assistat solus, non arma, nec ulla
spacerHumana mi vis adferet formidinem.
Ille mihi auxilio sit solus, lumina damnis
spacerExplebo (nec me decipit spes) hostium.
Tutius a rerum Domino est sperare salutem, spacer15
spacerConfidere armis quam virorum fortium,
Tutius a rerum Domino est sperare salutem,
spacerConfidere opibus quam potentum principum.
In me coniurent populi omni ex parte propinqui,
spacerDei faventis conteram cunctos ope. Σspacer20
spacerDei faventis conteram cunctos ope.
Circundent omnique premant ex parte licebit
spacerQuam nube densa vere se fundunt apes,
Non secus ac siccas ignis violentia spinas, spacer25
spacerDei faventis conteram cunctos ope.
Improbe, quid frustra labefactum evertere tentas?
spacerDei potentis sustinet me dextera.
Ille meae vires, illum mea carmina pangent
spacerUnum, salutis unus auctor est meae, spacer30
Cunctaque iustorum pariter tentoria plaudent,
spacerMeae salutis pariter auctorem Deum
Laudabunt, cantuque ferent ad sidera dextram
spacerBelli potentem, divitem victoriae.
Dextram armis, dextram praestantem robere, dextram spacer35
spacerBelli potentem, divitem victoriae.
Saeva quid insultas mihi mors? Tua tela reconde,
spacerFrustra minaci territas me spiculo.
Vivo quidem, vivusque feram super aethera cantu
spacerRaram benigni numinis clementiam. spacer40
Iure parens bonus aerumna me afflixit acerba,
spacerAt imminentem reppulit mortem tamen.
Pande, pontifices, sacri mihi limina templi,
spacerSalute parta ut laude prosequar Deum.
Haec est illa Deo gratissima ianua, iustis spacer45
spacerVotis aperta dehinc futura ianua.
Te merito, pater alme, canam. Tu rebus in arctis
spacerAurem applicasti supplici placabilem.
Sospes et infesto, duce te, sum tutus ab hoste,
spacerEt molientum tecta quem reiecerat spacer50
Artificum improbitas lapidem, fastigia summi
spacerLate refulgens iam coronat anguli.
Scilicet arcano factum est hoc numine, nostra
spacerAttonita factum quod stupescunt lumina.
O lux festa, o lux iucunda ad gaudia nata, spacer55
spacerCaelestis in nos lux favoris conscia!
Usque fave, custosque tui, pater optime, regis
spacerSis, et secundos coepta duc ad exitus.
O felix, iterum o felix, quem rector Olympi
spacerPopulo salutis misit auctorem suo! spacer60
Nos, quibus est sacri custodia credita templi,
spacerVobis precamur cuncta vertant prospere.
Unus enim Dominus rerum moderatur habenas,
spacerQui gratiae in nos lumen effundit suae.
Laetitia celebrate diem, foetusque bidentis spacer65
spacerTenellus arae vinctus astet cornibus.
Te Dominum, te mente colam, te voce fatebor,
spacerTuumque semper laude nomen prosequar.
Eia Deum laudate, Deum facilemque bonumque,
spacerLarga benignum semper indulgentia. spacer70

CXIX.
Beati immaculati in via &c.
Meter: trochaic tetrameters

ALEPH

O beatos, qui sequuntur orbitam legis Dei!
O beatos, qui monenti sponte parent numini,
Labe puri nec relinquunt lege iussum tramitem,
Quem severitate dura nos tenere praecipis!
O gradum regas labantem sic, monenti ut paream, spacer5
A tuis attenta iussis nusquam ut errent lumina.
Tum ducem canam aequitatis candido in pectore.
Obsequar tibi, obsequentem tu tibi ne desere.

BETH

Quid iuventam ne labascat servat aequa ac lex tua?
Hinc ne aberrem, modo laboro, tu laborantem rege. spacer10
Ne vacillet pes, meo tua verba condo pectore.
Rector orbis, aequitatis regulam tuae doce
Me, tui oris verba semper ore mediter ut meo,
Illa longe chariora semper auro ut aestimem.
Illa cogitem, illa secter, illa mirer unice. spacer15
Illa nulla e corde nostro deleant oblivia.

GIMEL

Da tuae legi obsequenti vivere, ut propius tui
Conspicer pacti aequitatem, pande mentis lumina.
Inquilinum iussa legis ne tuae celaveris.
Foederum leges tuorum aegra mens desiderat. spacer20
O, tuae legis superbum qui premis fastidium,
Me tuae legis sequacem vindica. Cui divites
Arroganter obloquuntur, iussa quod servem tua,
E tuo sermone vitae quod capessam formulam.

DALETH

Aeger animus languet, aegrum recrea verbo tuo. spacer25
Cordis arcanas latebras prodidi tibi, rudem
Tu doce, praeferque lucem, scita mediter ut tua,
Et cor anxium tui verbi erigas solatio.
Absque fuco fac tuarum scita legum ut diligam.
Recta sector, instituta specto semper ad tua. spacer30
Lex tua animo sculpta inhaeret, spem meam ne desere.
Pande iter tuae aequitatis, te comes laetus sequar.

HE

Legum iter monstra tuarum, foedus erudi tuum,
Foedus ut legemque totis imbibam praecordiis,
Cuncta ut instituta recta secter usque semita. spacer35
Sordidis averte curis iussa pectus ad tua,
Flecte lumina, impiae ne vanitates hauriant.
Languidum excita, face ut te timeat animus ac amet.
Libera probro a pudendo me benignus arbiter.
Tua statuta diligentem servet aequitas tua. red spacer40

VAU

Me bonus respice opiferque, foederis memor tui,
Ora claudam ut exprobranti spem tuae fiduciae.
Spes salutis, veritatem ab ore ne tuam eripe.
Semper ut tuis statutis audiens tuto gradu
Ambulem, tua iussa quaero sola. Coram regibus spacer45
Disseram (nec me pudebit) de tuis sermonibus.
Hos amavi, et hos amabo, et obsequens his brachia
Tollam, ut usque et usque volvam hos ore, mente cogitem.

ZAIN

Sis memor pacti, columna quae meae fiduciae est,
Quod levat moerentum, et aegrum e fauce mortis eripit. spacer50
Rideant licet superbi, te sequar. Legem tuam
Usque repetam, in rebus arctis hoc erit solatium.
Impios quum legis hostes cerno, totus horreo.
Carmen haec erit mihi, orbem donec hospes hunc colam.
Hanc ut observem tenebrae me silentes admonent, spacer55
Illa mentem cura semper unice exercet meam.

HETH

Obsequi tibi mihi una est spes, opes, haereditas.
Ut bonus promissa praestes, unice unum id ambio,
Actiones vitae ut omnes ad tuam componerem
Legem. Ad hanc custodiendam, qua licet, me comparo.spacer60
Impeditus impiorum vinculis hanc cogito.
Huius ergo nocte surgens prosequor te laudibus.
Qui verentur hanc, amicis utor. Hanc, parens bone,
Qui tua benignitate cucta reples, edoce.

TETH

Domine, ades, pollicta servo fac benigne appareant, spacer65
In tua lege aquiescam, me doce legem tuam.
Vix malo coacta leges mens sequi didicit tuas.
Scita, fons benignitatis, tua benigne me doce.
Me superbi criminantur, corde toto ego te sequar.
Iussa me iuvant tua. Illis mens hebescit prosperis, spacer70
Erudisti me malis, ut legi adhaeream tuae,
Haeream ut legi, auri acervis gratiori ingentibus.

IOD

Da manu tua creato nosse vim legis tuae.
Me pii laeti obsequentem legibus spectant tuis.
Iusta lex tua est, premis me iure iustus arbiter. spacer75
At libenter audientem iussa me tua recrea.
Tibi libenter obsequentem praeveni clementia.
Servulum tuum prementem comprime arrogantiam.
Me tuae legi obsequentes obsequentem diligant,
Nec ferat tibi obsecundans pura mens infamiam. spacer80

CAPH

Deficit mens spe salutis, spes nec illam deficit.
Lassa languent lumina. Utris corpus instar aridi
Tabuit. Solare promissi in malis memorem tui.
Quis ferendi finis? Hostem quando punies meum?
Mihi tuae legis superbus hostis effodit scrobem. spacer85
Aequa lex, promissa certa sunt tua. Hostes confice
Qui premunt me, quod te in uno collocem fiduciam.
Scita fac ut ad tua omnes actiones dirigam.

LAMED

Certa eunt promissa, certa stat tuis verbis fides,
Dum polo stellae micabunt, herba terras vestiet, spacer90
Sempiterno quae recursu legibus parent tuis.
Obruissent me dolores, ni affuisset lex tua, red
Lex salubris, nulla nobis tollet hanc oblivio.
Sum tuus, tua instituta diligentes diligo.
Impii mortem parabant scita meditanti tua. red spacer95
Ceteris est finis, illa sola semper permanent.

MEM

O tuam quam legem amavi! Semper illam cogito.
Hostibus prudentiorem me meis haec reddidit.
Factus huic fui obsequendo doctior doctoribus. Σ
Huic quod audiam, senecta astutior sum callida, spacer100
Huic ut obsequar malorum flecto gressum a semitis.
Te docente non recedo pauululum a verbis tuis,
Faucibus meis suavi melle suavioribus.
Eruditus his, recedo a semita mendacii.

NUN

Sancta lex, velut lucerna, dirigit pedes meos. spacer105
Obstinavi animum tuis ut obsequar sermonibus.
Obrutum malis, tuorum foederum memor, leva.
Edoce me iussa, et oris hanc bonus cape victimam.
Iussa non reiecta, quamvis undique instarent mala.
Haec nec abiecti impiorum pene clausus retibus. spacer110
Haec voluptas, hoc mihi unum gaudium, haec haereditas.
Hic scopus mihi manebit, vivus aura dum fruar. red

SAMECH

Diligo legem tuam, sicut malos abominor.
Unica est spes, una verbis in tuis fiducia.
Ut Dei mandata servem, hinc, impii, facessite. spacer115
Me tuo sermone fulci, ne sequar spes irritas.
Te regente salvus usquei ussa diligam tua.
Perfugas calcas tuos, qui vana frustra cogitant.
Legem amo tuam, quod omnes impios extermines.
Corpus horret quum severum cogito te iudicem. spacer120

AIN

Aequa ne me diligentem desere opprimentibus,
Iusta fac amem superbo tutus a ludibrio.
Dum salutem spero, scita specto dum tua, lumina
Lassa languent. Tu benignus edoce servum tua
Placita, legum fac tuarum intelligat mysteria. spacer125
Tempus instat puniendi legis adversarios.
At tuum foedus mihi auro est carius carissimo.
Hoc amo, huc errore misso dirigo vitae ordinem.

PHE

Mira rituum tuorum mens colit mysteria.
Verba pectori imperito luminis sunt ianua. spacer130
Faucibus tua verba apertis duco, vitae ut spiritum.
Ceu soles te diligentes, intuere me bonus.
Dirige ad tua verba gressus, tum scelus non opprimet
Me. Tuae legi, impiorum liber a calumnia,
Obsequar. Bonus intuere me, tuam ut legem sequar. spacer135
Si quis hanc spernit, fluunt mihi more rivi lacrimae.

SADE

Iustus es creator orbis, iusta iussa sunt tua.
Plena lex est aequitatis, certa verbis veritas.
Rumpor ira, quum scelestis impie contemnitur.
Sermo purus instar ignis, servus hunc amat tuus. spacer140
Impii spernant licebit me, tuam legem sequar.
Iussa stant tua sempiterna meta nullo turbine.
Turbidis mihi illa rebus anxiun cor recreant.
Scire legem da tuum, vitam mihi donaveris.

COPH

Corde toto audi vocantem, legi ut obsequar tuae. spacer145
Invoco, adiuva invocantem, foedus ut colam tuum.
Invoco te mane, verbis in tuis fiducia est.
Nocte vigiles anteverto, verba mediter ut tua.
Me benigne audi, ut soles, et fauce mortis eripe.
Impii me persequuntur, egis expertes tuae. spacer150
Tu propinqua, Domine, iussa cuius omnia iusta sunt.
Iussa firma fine nollo, firma nullo exordio.

RES

Adspice afflictum. Leva me, foederis memorem tui,
Foederis memor meam vitam patronus assere.
Impii male interibunt, iussa qui tua negligunt. spacer155
O bonus sine fine, robora, ut soles, vitam meam.
Me prementum multitudo a lege non flectit tua.
Moeret animus intuendo pacta qui spernunt tua.
Tu bonus tua iussa amantem me vicissim recrea.
Cuncta promissa tua nullum fixa norunt terminum. spacer160

SIN

Me premit tyrannis, at cor verba meditatur tua.
Verba gratiora gazis aureis animo meo.
Diligo legem tuam, ceu vanitatem abominor.
Septies tuam aequitatem me canentem lux videt.
Legem amantibus tuam pax multa, nulla offensio. spacer165
Spectat a te mens salutem, nixa promissis tuis.
Mens amat promissiones unice et servat tuas.
Servo tua pacta, ut vicissim tu vitam observas meam.

THAU

Invocanti da tuarum scire legum abscondita.
Invocantem libera me, foderis memor tui. spacer170
Te docente praedicabit os tuas laudes, tua
Iussa lingua nuntiabit, iussa longe aequissima.
Dextera tua obsequentem iussibus iuva tuis.
Abs te opem spero, tuarum scita legum diligo.
Sospita me, ut praedicem te, lex iuvabit me tua. spacer175
Me, vagam ut pecudem, require foederis memorem tui.

CXX.
Ad Dominum, cum tribularer &c.
Meter: iambic strophes

Hinc me obsidebant bella, et hinc calumniae
spacerspacerLivor faces admoverat.
Ad te refugi destitutis omnibus,
spacerspacerRerum creator optime.
Te voce supplex invocavi, tu meas spacer5
spacerspacerNon lentus audisti preces.
A fraudulentae toxico linguae Deus
spacerspacerMe protege et mendaciis.
O lingua fraudis machinatrix impiae,
spacerspacerQua spe meum oppugnas caput? spacer10
Scythae ferocis lingua pestilentior Σ
spacerspacerTinctis veneno spiculis,
Ignis voracis lingua flammis acrior,
spacerspacerQuum silva flagrat arida. Σ
Heu vita tristis, vita dura et anxia, spacer15
spacerspacerPer invios erratica!
Montes, latrones inter, atque inhospita
spacerspacerGentis ferae mapalia, Σ
Mens aegra vitae carpitur fastidio,
spacerspacerHostes quietis accolens, spacer20
Hostes quietis, blanda quos oratio
spacerspacerFerociores efficit,
Quos innocentis mentio concordiae
spacerspacerAd bella saeva exasperat.

CXXI.
Levavi oculos meos in montes &c.
Meter: strophes consisting of 1 lesser Sapphic + 1 glyconic

Dum ferox armis inimicus instat,
spacerspacerAd montes vaga lumina
Proximos circumfero, si quid illinc
spacerspacerForte appareat auxili.
At mihi caeli Dominus solique spacer5
spacerspacerCertam solus opem feret.
Ille (quid vano trepidans tumultu,
spacerspacerCor, pulsas mihi pectora?),
Ille sanctorum, mihi crede, custos
spacerspacerNoctes excubat et dies, spacer10
Victa nec blandi illecebris soporis
spacerspacerUnquam lumina dimovet.
Leniter passis tibi semper alis
spacerspacerUmbrae more supervolat,
Ne cutem solis violentioris spacer15
spacerspacerUrant spicula de die,
Nocte ne lunae nebulosioris
spacerspacerArtus degravet halitus.
Seu domi clausus lateas, latentem
spacerspacerClausis servat in aedibus, spacer20
Seu foris pacis obeas amicae,
spacerspacerSeu belli fera munera,
Sospitem e cunctis Dominus periclis
spacerspacerSemper te bonus eruet.

CXXII.
Laetatus sum in his quae &c.
Meter: four-line stanzas consisting of 3 glyconics catalectic + 1 pherecratic

O lux candida, lux mihi
Laeti conscia nuncii,
Iam pleno stata tempora
spacerReddit circulus anno,

Iam festi revocant dies spacer5
Augustam Domini ad domum,
Iam sacri pedibus premam
spacerspacerLatus limina templi.

Iam visam Solymae edita
Caelo culmina, et aedium spacer10
Moles nobilium, et suo
spacerAngustam populo urbem,

Urbem, quam procul ultimis
Terrae finibus exciti
Petunt Isacidae, ut Deum spacer15
spacerPlacent more parentum,

Iussam caelitus oppidis
Urbem ius dare ceteris,
Et sedem fore Davidis
spacerCuncta in saecula proli. spacer20

Mater nobilis urbium,
Semper te bona pax amet,
Et te semper amantibus
spacerCedant omnia recte.

Semper pax tua moenia spacer25
Colat, semper in aedibus
Tuis copia dextera
spacerLarga munera fundat.

Dulcis Isacidum domus,
Te pax incola sospitet, spacer30
Sedes numinis, omnia
spacerSuccedant tibi fauste.

CXXIII.
Ad te levavi oculos meos &c.
Meter: Alcaic stanzas

Ad te levavi, rex pater et Deus,
Ad te levavi lumina, qui procul
spacerContagio humano remotus
spacerspacerTempla habitas radiata caeli.

Ut servus observat domii manus, spacer5
Gestus et omnes lumine mobili
spacerArgute ceu nutus acutis
spacerspacerServa oculis dominae tuetur,

Te nostra spectant, te, Domine et Deus,
Intenta mentis lumina, dum graves spacer10
spacerIras remittas, servulisque
spacerspacerDes veniam bonus atque pacem.

Iam lenis in nos respice, servulis
Iam parce tandem, parce fidelibus,
spacerQuos hostis insultans superbo spacer15
spacerspacerLudificatque premitque vultu.

Contemptus hosti ac opprobrium sumus,
Vitaeque taedet. Ferre animus nequit
spacerSupercili fastum superbi,
spacerspacerLudibriumque opibus tumentium spacer20

CXXIV.
Nisi quia Dominus &c.
Meter: trochaic tetrameters

“Ni faventis affuisset numinis praesentia,”
Dicat Isaci propago, “numinis praesentia
Ni faventis affuisset, quum veniret perditum
Nos superba multitudo, freta stultis viribus,
Forte vivos devorassent, debilesque et pauculos, spacer5
Ira fervidi furoris avida nostri sanguinis
Obruisset instar undae nos procella cladium,
More torrentis nivali ab imbre turgidi, impetus
Nos repente sustulisset, usque ad animam gurgites,
Usque ad animam transiissent gurgites impervii.” spacer10
Sempiterno laus Deo sit, qui suos non tradidit
Dentibus praedam cruentis perfidarum gentium.
Cassibus fractis dolosis sospites evasimus,
Capta veluti iam volucris rete fugit aucupis.
In Deo nostrae salutis spes reposta est unico, spacer15
Qui solum caelumque fecit vi potentis dexterae.

CXXV.
Qui confidunt in Domino &c.
Meter: Alcaic stanzas

Sionis arcem non Aquilo impotens
Saxo sedentem perpetuo quatit,
spacerNigrantibus non Auster alis
spacerspacerImbriferas glomerans procellas.

Quicunque vere spem locat in Deo, spacer5
Non hostis hunc vis, non quatiet dolus,
spacerSi fractus illabatur orbis, Σ
spacerspacerIncolumis fugiet ruinam.

Ut civitatem moenia montium Σ
Sanctam tuentur, sic Dominus suos spacer10
spacerVi cingit arcana, nec unquam
spacerspacerPraesidio viduos relinquet. Σ

Nec impiorum perpetuo iugo
Sinet piorum progeniem premi,
spacerNe turpibus contaminetur spacer15
spacerspacerFlagitiis labefacta mentem.

Ut affluenter fac bona sint bonis,
Ut continenter fac male sit malis,
spacerDe calle quos recti illecebris
spacerspacerImpietas male sana flexit. spacer20

Fac, sancte rerum conditor, ut domum
Beata semper pax colet Iasci,
spacerTranquilitas secura pulchrae
spacerspacerExhilaret Solymae colonos.

CXXVI.
In convertendo Dominus captivitatem Sion &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Quum pater omnipotens captam remeare Sionem,
spacerDulcemque iussit patriam revisere,
Attoniti stupuere animi, necopinaque secum
spacerMetum librantes inter et spem gaudia. Σ
Vixque sibi credunt, veluti qui noctis opacae, spacer5
spacerSopore pulso, mane versat somnia.
Pro lacrymis redeunt risus, sua gaudia quisque
spacerSermone celebrat, patrium laudans Deum.
Nec minus attonito stetit ad miracula vultu,
spacerSic barbarorum turba secum mussitans: spacer10
“En, pater ille deum quot signa ostendit amoris!
spacerHuius saluti gentis usque ut prospicit!”
Nec falso: nam signa Deus monstravit amoris
spacerPraeclara, nostrae dum saluti prospicit.
Ergo alacres laeto testantur gaudia plausu. spacer15
spacerAt tu benigne fac parens ut ceteri
Iam redeant, plenisque viis sic agmen inundet,
spacerUt aestuosi quum flat Austri spiritus,
Indignata suis cohiberi flumina ripis,
spacerVaga per agros murmurant licentia. spacer20
Qui male faecundae commisit semina terrae,
spacerEt corde tristis multa volvit anxio,
Si venit uberior seges imbribus aucta benignis,
spacerExultat hilari cor metentis gaudio.
Nos quoque longa fugae post taedia, postque labores, spacer25
spacerLaeti arva dulcis patriae revisimus.
Te patrium canimusque Deum, semperque canemus,
spacerAgimusque memores atque agemus gratias.

CXXVII.
Nisi Dominus aedificaverit domum &c.
Meter: iambic strophes

Ni coepta Dominis iuverit, frustra struit
spacerspacerMoles superbas aedium.
Ni Dominus urbem servet, incassum excubat
spacerspacerMuris vigil custodia.
Frustra antevertis mane solem, et vespere spacer5
spacerspacerSero domum reverteris:
Victum labore vix parabis anxio,
spacerspacerNi Dominus admorit manum.
At ille amicis interim suis dabit
spacerspacerPurum soporem somniis, spacer10
Domumque dulci prole foetam liberum
spacerspacerPraebebit. Haec haereditas,
Haec illa merces qua beat charos sibi
spacerspacerRerum ille Dominus omnium.
Non sic timori est dexteram telis gravis spacer15
spacerspacerBellator hostis hostibus,
Ut quem parentem masculae propaginis
spacerspacerFavor beavit numinis.
O ter beatum et amplius, qui talibus
spacerspacerPharetram sagittis impleat. spacer20
Non ad tribunal erubescet iurgia
spacerspacerProcacis adversarii.

CXXVIII.
Beati omnes qui timent Dominum &c.
Meter: four-line stanzas consisting of 3 glyconics catalectic + 1 pherecratic catalectic

Felix o ter et amplius
Quem timor Domini tenet,
Quem non illius a via
spacerFlectit devius error.

Felix et tibi prospere spacer5
Cedent omnia, nam tuo
Carpes dulcia fercula
spacerComparata labore.

Instar palmitis uberi
Proventu gravidi, et coma spacer10
Cingentis viridi domum,
spacerTe coniux hilarabit.

Ceu plantaria fertili Σ
Pubescunt oleae solo, Σ
Iucundo tibi liberi spacer15
spacerCingent agmina mensam.

Quem timor Domini tenet,
Inter talia commoda
Vitae tempora transiget.
spacerAt te ex arce Sionis spacer20

Ditabit Domini manus
Larga, et conspicies bonis
Florentem Solymam, tibi
spacerDonec vita manebit

Prolis adspicies tuae spacer25
Longa stirpe propaginem,
Festa semper et Isaci
spacerLaetos pace nepotes.

CXXIX.
Saepe expugnaverunt &c.
Meter: trochaic tetrameters

Iure dicat grex bonorum, “mille me molestiis
Factio pressit malorum.” Prima abusque origine red
Factio pressit malorum mille me molestiis,
Nec tamen subvertere unquam quivit ullis machinis.
Terga saevis exaravit verberum vibicibus, spacer5
Terga longis secta sulcis, hostis ad fastidium, Σ
Sed parens rerum benignus vincla rupit impia,
Meque nervo liberavit servitutis asperae. Σ
Qui Sionis non amico spectat arces lumine,
Vota semper vana volvat, spes inanes nutriat. spacer10
Marceat, ceu sole marcet herba languens torrido,
Herba summis nata tectis, quae repente corruit
Ante falcis plagam acutae, sicca marcidis comis red
Unde nec sinum replevit qui maniplos colligit.
Nec manum messor perustus, prata tondens florea, spacer15
Nec viator ominatus prospera est metentibus
Sic precatus arva laeta, et arva lauta, et roscida. red
“Hunc in annum et usque in annos hunc sequentes numinis
Vos favor semper benigni servet, ornet, augeat.”

CXXX.
De profundis clamavi &c.
Meter: fourth Asclepiadean stanzas

Curarum rapidis fluctibus obrutus,
Arcanis animi de penetralibus,
Audi verba precantis,
spacerspacerClamavi, “Pater optime,

“Audi verba, pater, quae tibi supplices spacer5
Multo cum gemitu fundimus. Applica
spacerIntentam bonus aurem
spacerspacerTristes ad queremonias.

“Si vindex tetricus facta nefarie
Poenis cuncta velis plectere, quis sibi spacer10
spacerTam confidit, acerbum
spacerspacerUt non horreat exitum?

“At tu non furiis tristis es asperis, Σ
Sed largus veniae, et munificus parens,
spacerUt te iure colamus, spacer15
spacerspacerLegum et iussa salubria.

“Nam spes polliciti me recreat tui,
Promissique fides fallere nescii,
spacerEt fiducia certa
spacerspacerMentem sustinet anxiam. spacer20

“Non sic praecipiti nocte vigil diem
Observat roseum, non roseum vigil
spacerPhoebi sic avet ortum,
spacerspacerUt flagrat mea mens Deum.”

Securi in Domino figite spem, pii, spacer25
Non duro veniam supplicibus dare,
spacerEt prompto dare pressis
spacerspacerDuro servitio manum.

Electi generis progeniem gravi
Pressam servitio ex hostibus asseret, spacer30
spacerEt de morte redemptam,
spacerspacerNoxis eximet omnibus. Σ

CXXXI.
Domine, non exaltatum cor meum &c.
Meter: Anacreontics catalectic

Si spiritu impotenti,
Si lumine insolenti
Elatus ambulavi,
Si virium mearum
Fiducia superbus spacer5
Despexerim minores,
Si mentis arrogantis
Sublime vectus alis Σ
Maioria quam liceret
Sperare cogitavi, spacer10
Ni vota temperavi
Modestia salubri,
Nil deprecor rogove,
Nullam recuso poenam.
Qualis puer tenellus spacer15
Vix lacte pulsus unam
Suspirat in parentem,
Hanc spectat, hac ab una
Dependet, ambit unam, red
Aeterne rector orbis, spacer20
Te mens mea intuetur
Unum, uni adhaeret, unum
Te vindicem salutis
Agnoscit. O piorum
Propago sancta patrum, spacer25
Una Deum parentum
Spectate, spes in uno
Locate, cuncta ab uno
Sperate, spem nec unquam
Fovebitis caducam. spacer30

CXXXII.
Memento, Domine, David &c.
Meter: dactylic hexameters

Davidis esto memor, genitor, memor esto laborum
Quos tulit in rebus tua iussa secutis egenis.
Ille tibi, Hebraeae gentis Deus unice, votis
Obstrinxit caput et promissis ora reclusit.
“Non aedes prius ingrediar, mollive reponam spacer5
Membra thoro, aut oculis dulcem indulgebo soporem,
Quam fanum inveniam, et sacri fundamina templi
Designem, sanctisque locum dimetiar aris.
Fama licet patriae multum promitteret orae, red
Inter saxa tamen silvestribus obsita dumis spacer10
Monstravit Deus ipse locum. Deus ipse perenne
Hic templum, templique sacris sedem innuit aris.
Ergo alacres gratam Domino properemus ad aedam,
Scamna pedum pronis veneremur vultibus, et tu,
Sancte parens, bonus ac placidus cape vota, tuamque spacer15
Laetus adi sedem, neu dedignare penates
Qui memorem aeterni servabunt foederis arcam.
Templa sacerdotes casti tueantur, et omnes
Qui tua rite piis venerantur numina sacris,
Laetita exultent.” Si David pectore puro spacer15
Te coluit, ne Davidicae nunc respue prolis
Dona, tui populi cui frena tenenda dedisti.
Davidi enim quondam (neque iam sententia vertet
Ulla tuam mentem) iurasti: “e stirpe propago
Nata tua solium et sceptrum retinebit avitum. spacer20
Quod si posteritas servet mea foedera, pactis
Si steterit, leges si non temerarit avitas,
Nulla dies solio, vis nulla extrudet avito,
Et natos natorum, et qui nascentur ab illis.
Ipse mihi sedem legi sine fine Sionem, spacer25
Quam colerem. Hic mihi certa quies, hic certa voluptas,
Haec mihi grata domus, caeli indulgentia fruges
Faxo alat, et duros large saturabo colonos.
Templa tuebuntur casti iustique ministri,
Laetitiaque piis perfundam pectora certa, spacer30
Davidicoque novum producam e semine germen,
Quod late in populos fundet sua brachia. Stirpi
Prospiciam serae solium qui illustret avitum,
Claraque per cunctas diffundat lumina terras.
At pudor et turpes maculas infamia spargens spacer35
Hostibus inficiet vultus. Iessaea propago
Florebit, cingetque sacrum diademate crinem,
Transmittetque suam longaeva in saecula famam.”

CXXXIII.
Ecce quam bonum et quam iucundum &c.
Meter: iambic strophes

Nil charitate mutua fratrum, nihil
spacerspacerIucundius concordia.
Non aura suavis balsami, quum funditur
spacerspacerAronis in sacrum caput,
Et imbre laeto proluens barbam et sinus spacer5
spacerspacerLimbum pererrat aureum.
Non ros, tenellae gemmulis argenteis
spacerspacerPingens Sionis gramina,
Aut verna dulci inebrians uligine Σ
spacerspacerHermonis intonsi iuga, Σspacer10
Fraterna quam pax incolit domum, iuvat
spacerspacerDominus benigna dextera.
Et opibus auget. Filiorum et filios
spacerspacerMultis propagat saeculis.

CXXXIV.
Ecce, nunc benedicite Domino &c.
Meter: iambic strophes

Domini ministri, nocte qui custodiae
spacerspacerSancti excubatis atrii,
Laudate Dominum laudibus donec sacro
spacerspacerNox annuit silentio.
Interque laudes mentibus puris manus spacer5
spacerspacerCaelo supinas tollite,
Et vos beabit Dominus invicem omnibus
spacerspacerCaeli solique commodis,
Dominus Sionem qui tuetur, unicus
spacerspacerCaeli solique conditor. spacer10

CXXXV.
Laudate nomen Domini &c.
Meter: dactylic hexameters

Vos quibus est sacri custodia credita templi,
Ea Deum laudate. Deum celebrate, ministri
Qui sacra assidua vigilatis ad atria cura.
Eia Deum laudate bonum, nomenque beatum
Tollite perpetuo vestro super aethera cantu. spacer5
Quippe Iacobum ultro legit, lectumque dicavit
Hunc sibi, ceu privam patrimoni in saecula sortem. Σ
Nota quidem Domini est immensa potentia, notum
Numen, quippe deos sub se premit altior omnes,
Quos alii stolida placant ceu numina cura. spacer10
Versat enim nutu caelo, terraque, marique, red
Aut si quod caecis clausum est penetrale tenebris
Naturae, quodcunque libet. De viscere terrae
Evocat, et liquido suspendit in aere nubes,
Fulguribusque vagis venientes praevenit imbres, spacer15
Deque suis promit ventorum flamina gazis.
Ille hominum primos foetus pecudumque per arva
Divitis Aegypti stravit, regemque superbum,
Et quicunque bibunt septemflua flumina Nili Σ
Terruit ostentis; validis ille oppida muris spacer20
Turrita evertit; numeroso milite cinctos
Cum stirpe extinxit violento funere reges;
Stravit Amorrhaeum valida virtute Seonem, Σ red
Quique Basan Ogus magna ditione tenebat,
Regnaque non uni Cananaeia subdita sceptro, spacer25
Arvaque, deiectis nuper viduata tyrannis,
Accepere novos Iacobi e stirpe colonos.
spacerSancte parens rerum, qui iusto examine nosti
Parcere subiectis et debellare superbos,
Posteritas te sera canet, tua splendida facta spacer30
Nulla unquam ex animis tollent oblivia nostris.
spacerAt sibi quae variis finxit simulacra figuris
Vana superstitio, calidis fornacibus aurum
Argentumve liquans, nil sunt nisi ludicra dextrae
Humanae commenta. Illis os vocis inane, spacer35
Lucis egent oculi, surdas sonus advolat aures,
Et patulas frustra nares iucundus odorum
Halitus incursat, calidus non pectora pulsat
Spiritus. O quisquis ludiburia talia fingit
Aut colit, ipse suis similis dis exigat aevum, spacer40
Mentis inops et lucis egens: non aure nec ore
Accipiat reddatve sonos, nec nare sagaci
Sentiat halantes per prata nitentia flores.
spacerTu vero genus a magno Israele profectum,
Et domus Aronis genitique e sanguine Levi, spacer45
Et quicunque pio rerum venerare parentem
Obsequio, laudate Deum, qui tecta Sionis
Ardua, qui sacrum Solymae bonus incolit aedem.

CXXXVI.
Confitemini Domino quoniam bonus &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Eia Deum laudate, Deum facilemque bonumque,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Eia Dominum laudate, Deus namque ille deorum est,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Cui domini rerum submittunt sceptra tyranni, spacer5
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui facit attonito solus miracula mundo,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui nitidos mira arte polum convolvit in orbes,
spacerLarga benignum semper indulgentia. spacer10
Qui liquidis terras emergere iussit ab undis,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui vitreo accendit flammantia lumina caelo,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui solem auricomum iussit dare iura diei, spacer15
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui lunam et stallas tenebras distinguere noctis
spacerIussit, benigna semper indulgentia.
Pignora prima Phari qui fato exstinxit acerbo,
spacerLarga benignum semper indulgentia. spacer20
Isacidas medio incolumes ex hoste recepit,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui rubri Oceani torpentes diffidit undas,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Perque undas fissas sobolem traduxit Abrami, spacer25
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Pharonem et Pharios submersit gurgite currus,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Deduxitque suos deserta per avia tutos,
spacerLarga benignum semper indulgentia. spacer30
Et validos merita prostravit clade tyrannos,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Stravit Amorrhaeum valida virtute Seonem, Σ
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Stravit et incassum confisum viribus Ogum, red spacer35
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Metatusque novis agrum est utriusque colonis,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Isacidis habitare suis dedit hostica rura,
spacerLarga benignum semper indulgentia. spacer40
Qui nos in rebus miseros respexit egenis
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Avertitque ferum nostris cervicibus hostem,
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Qui genti vitam humanae victumque ministrat, spacer45
spacerLarga benignum semper indulgentia.
Astrigeros laudate Deum qui temperat orbes,
spacerLarga benignum semper indulgentia.

CXXXVII.
Super flumina Babylonis illic sedimus &c.
Meter: elegiac couplets

Dum procul a patria moesti Babylonis in oris,
spacerFluminis ad liquidas forte sedemus aquas
Illa animum subiit species miseranda Sionis,
spacerEt nunquam patrii tecta videndi soli,
Flevimus, et gemitus luctantia verba repressit, spacer5
spacerInque sinus liquidae decidit imber aquae.
Muta super virides pendebant nablia ramos,
spacerEt salices tacitas sustinuere lyras.
Ecce ferox dominus, Solymae populator opimae,
spacerExigit in media carmina laeta malis, spacer10
Qui patriam exilio nobis mutavit acerbo,
spacerNos iubet ad patrios verba referre modos,
Quale canebamus steterat dum celsa Sionis
spacerRegia, finitimis invidiosa locis.
Siccine divinos Babylon irrideat hymnos? spacer15
spacerAudiat et sanctos terra profana modos?
O Solymae, o adyta et sacri penetralia templi,
spacerUllane vos animo deleat hora meo?
Comprecor, ante meae capiant me oblivia dextrae,
spacerNec memor argutae sit mea dextra lyrae. spacer20
Os mihi destituat vox, arescente palato,
spacerHaereat ad fauces aspera lingua meas,
Prima mihi vestrae nisi sint praeconia laudis,
spacerHinc nisi laetitiae surgat origo meae.
At tu (quae nostrae insultavit laeta rapinae) spacer25
spacerGentis Idumaeae tu memor este, pater.
“Diripite, ex imis evertite fundamentis, Σ
spacerAequaque,” clamabant, “reddite tecta solo.”
Tu quoque crudeles, Babylon, dabis impia poenas,
spacerEt rerum instabiles experiere vices. spacer30
Felix qui nostris accedet cladibus ultor,
spacerReddet ad exemplum qui tibi damna tuum.
Felix qui tenero consperget saxa cerebro,
spacerEripiens gremio pignora cara tuo. red

CXXXVIII.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo &c.
Meter: three-line stanzas consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic dimeter + 1 dactylic dimeter

Pectore te grato Dominumque Deumque fatebor
spacerspacerCoram superbis regibus,
spacerspacerspacerspacerEt tua facta canam.

Ad tua templa oculis, animo ad tua numina spectans,
spacerspacerNomen celebrabo tuum, spacer5
spacerspacerspacerspacerPerpetuamque fidem,

Qui promissa novis donis cumulata rependis,
spacerspacerAudis vocantem, robora
spacerspacerspacerspacerDas animo trepido.

Te quacunque patet tellus circumflua ponto spacer10
spacerspacerReges fatebuntur Deum,
spacerspacerspacerspacerQuum sine labe fidem

Audierint, ritusque tuos super aethera cantu
spacerspacerFerent, tuaeque cloriae
spacerspacerspacerspacerAd iubar attoniti. spacer15

Nam liquidi quanquam trans ignea moenia mundi
spacerspacerBeatus in te permanes,
spacerspacerspacerspacerAttamen haud humiles

Despicis, elatosque premis. Discrimina mille
spacerspacerPassim mihi circumstrepant, spacer20
spacerspacerspacerspacerTe duce tutus ero.

Tu valida obsistes dextra furialibus ausis
spacerspacerQui me lacessunt hostium,
spacerspacerspacerspacerIncolumique dabis

Quod superest, si quid superest. Bonitate perenni, Σspacer25
spacerspacerQuo coeperas gradu tuae
spacerspacerspacerspacerFacta tuere manus.

CXXXIX.
Domine, probasti me et cognovisti me &c.
Meter: iambic strophes

Momenta vitae nulla te latent meae, Σ
spacerspacerRector benigne caelitum.
Seu sedeo, sive surgo, seu quid cogito,
spacerspacerTu cuncta praesens adspicis.
Lux sive curam, seu quietem nox tulit, spacer5
spacerspacerCuram et quietem temperas.
Nec te minutae voculae fugit sonus,
spacerspacerQuam lingua temere fuderit.
Et os et humeros, totiusque corporis
spacerspacerSic arte mira fabricam spacer10
Finxisti, acumen nullum ut humani ingeni
spacerspacerRatiove possit assequi.
Quonam ergo vultum fugero tuum? Quibus
spacerspacerClausus latebris occular?
Petamne caelum? Praesto es hic. Ad inferos spacer15
spacerspacerDemergar? Illinc non abes. red
Aurora curru me volucri ut deferat
spacerspacerAd occidentis limitem.
Hic deprehendes me, nec hic tutus tuae
spacerspacerVitabo fulmen dexterae. spacer20
Incauta mens si forte secum cogitet,
spacerspacerNox me tenebris occulet,
Obscura tenebris nostra nox luce est tibi
spacerspacerMeridiana clarior.
Tibi nec tenebrae sunt tenebrae, nec tuae spacer25
spacerspacerNox ulla providentiae est.
Arcana mentis tu tenes, qui pectoris
spacerspacerArcana fabricatus es.
Qui me parentis ventre conditum cutis
spacerspacerTenello amictu involveras. spacer30
Compago mira corporis nostri tuae
spacerspacerMiraculum est solertiae,
Stupenda cuius opera nec nostra assequi,
spacerspacerSed nec negare mens potest.
Nam nulla nostri tam minuta est corporis spacer35
spacerspacerPars ut tuam scientiam
Fugiat, nec ulla claustra pectoris latent
spacerspacerTe conditorem pectoris.
Massae recentis rudia adhuc primordia,
spacerspacerRudisque massae semina, spacer40
Ceu scripta haberes, corporisque lineas,
spacerspacerMetum statumque noveras.
Et membra nondum quum forent quid adderent
spacerspacerDies sciebas singuli.
Haec mente tacita cogitanti mihi stupor spacer45
spacerspacerTorporque sensus alligat,
Animus labascit quum tuae miracula red
spacerspacerPerpendo mecum dexterae.
Citius inibo numerum, arenae in littore
spacerspacerQuot volvet aestus corpora, spacer50
Quamvis ocellis pervigil, nunquam meis
spacerspacerDulcem soporem indulsero.
O quando perdes impios, rerum parens,
spacerspacerO quando sanguinarios
A me repelles, qui scelesti nomini spacer55
spacerspacerEt numini illudunt tuo?
Te quisquis odit, non ego odi? Non tuos red
spacerspacerHostes habebam pro hostibus?
Odi profecto, nec tuis ex hostibus
spacerspacerAmicus est quisquam mihi. spacer60
Revolve mentis intimos sinus, Deus,
spacerspacerLatebrasque nostri pectoris.
Nisi hic amorem videris tui, nisi
spacerspacerAnimum obsequi nunquam pigrum, red
Si par scelestis scelere sum, vitae parem spacer65
spacerspacerDa cum scelestis exitum.

CXL.
Eripe me, Domine, ab homine malo &c.
Meter: Alcaic stanzas

Aeterne rerum conditor, a malae
Linguae veneno me bonus assere,
spacerMeamque periuri tuere
spacerspacerHostis ab insidiis salutem,

Qui fraude tecta bella nefaria spacer5
Ciet, nec atris mitior anguibus
spacerVibratque linguam virulentam, et
spacerspacerOre vomit rabido venenum.

Averte fraudem, et me violentiae
Hostis scelesti subtrahe, qui mea spacer10
spacerVestigia observat, scrobesque
spacerspacerObiiciens, laqueosque tendens.

At tu, salutis praesidium meae, red
Audi precantum. Tu Dominus mihi
spacerDeusque, tu me liberasti spacer15
spacerspacerIncolumem crepero e duello.

Idem impiorum nunc bonus irrita
Fac vota, saevam frange superbiam,
spacerVirusque linguae pestilentis
spacerspacerIn domini exitium refunde. spacer20

Deiecta caelo flammea perfidos
Procella fundas praecipiti fuga,
spacerCaecosque propellat profundas
spacerspacerPerpetui in barathri tenebras.

Linguae loquacis perfida vanitas Σspacer25
Nunquam quieto deget in otio,
spacerSed impie dignum patratis
spacerspacerExitium domino parabit.

At impiorum a vi Dominus suos
Et fraude vindex asserit, ut pii spacer30
spacerNumen Dei praesens potensque
spacerspacerPerpetuo celebrent honore.

CXLI.
Domine, clamavi ad te, exaudi
Meter: iambic strophes

Aurem vocanti da, parens, propere, meas
spacerspacerAudi preces salutifer.
Quum verba fundo tristis, et puras manus
spacerspacerAttollo, sic preces meas
Manusque puras respice, ac si thureo Σspacer5
spacerspacerOdore mane te colam,
Ac si colam te victima et libamine Σ
spacerspacerSero rubente vespere
Fraeno coerce linguam, ad oris ianuam
spacerspacerFac excubet custodia. spacer10
Fac mens sequatur recta, fac in lubricam
spacerspacerNe flectat erroris viam.
Fac ne scelesto gaudeat coetu, neque
spacerspacerMensa fruatur impia.
Me malo iustus increpet, me verberet, spacer15
spacerspacerQuam palpet impius, comam Σ
Quam rore nardi spargat. Impii, precor
spacerspacerEt impiorum praesides,
De rupis altae quum ruent specula, sui
spacerspacerSupplicia sceleris ut luant. spacer20
Tum subeat animum conscium, salubriter Σ
spacerspacerQuod me monentem spreverint.
Sic mortis horror ossium compagines
spacerspacerMihi laxat, ut caesae iacent
Fagi per arva fissa cuneis fragmina. spacer25
spacerspacerTu, sancte rector caelitum,
Spes una nobis es salutis, unicum
spacerspacerAgnoscimus te vindicem.
Vitam tuere ab impiorum cassibus,
spacerspacerA fraude quam struunt mihi. spacer30
Compos salutis impios fac in sua
spacerspacerCernam ruentes retia.

CXLII.
Voce mea ad Dominum clamavi &c.
Meter: strophes consisting of 1 lesser Sapphic + 1 glyconic

Invoco supplex Dominum, manusque
spacerspacerTendo ad sidera supplices.
Mentis huic pando lacrimas, querelis
spacerspacerImploro miseris opem.
Pectus afflictum dolor obruebat, spacer5
spacerspacerQuamvis, rex bone caelitum,
Puriter vitae mihi tu peractae
spacerspacerEsses arbiter optimus.
Quum domo gressum tamen efferebam,
spacerspacerTendebant mihi retia. spacer10
Nec mihi notus, nec amicus usquam,
spacerspacerQuo lumina verteram;
Exitus nusquam, fuga nulla, nemo
spacerspacerQui me sospite plauderet.
Ergo te, rerum pater, invocavi, spacer15
spacerspacerUnum praesidium in malis,
Tu meae vires, mea spes opesque,
spacerspacerDum sedes hominum colo. Σ
Da meis aurem facilem querelis,
spacerspacerFracti cladibus ultimis spacer20
Assere a saevi manibus tyranni,
spacerspacerQui me fortior opprimit.
Carceris vitam rape de tenebris,
spacerspacerUt te laudibus efferam,
Teque conventus celebret piorum, spacer25
spacerspacerPromptum ferre piis opem.

CXLIII.
Domine, exaudi orationem meam &c.
Meter: four-line stanzas consisting of greater Alcaics

spacerAudi vocantem rebus in asperis,
Et lenis aurem da precibus meis,
Rerum creator, quaque soles fide
Et aequitate ex hostibus eripe.

spacerIuris severi ne trutina meam spacer5
Expende vitam. Nemo hominum innocens
Sic est, tribunal possit ut ad tuum
Se profiteri crimine liberum.

spacerEn hostis atrox imminet, et premit
Stratum. Tenebris tristibus abditus, spacer10
Et lucis exsors dego, velut specu Σ
Quos in sepulchri mors fera condidit.

spacerMens paene curis obruta volvere
Priora coepit tempora, quum patres,
Spes quos fovebat prasidii tui, spacer15
De fauce lethi saepe revelleres.

spacerHac recreatus rursus imagine,
Imploro supplex auxilium tuum.
Intenta mens te respicit, arida
Tellus ut imbres sub cane torrido. Σspacer20

spacerNon lentus audi, nam mihi spiritus
Vix fessa pulsat pectora. Si tui
Avertis oris lumen amabile,
Mors atra siccis faucibus imminet.

spacerSpe mens labores auxilii tui spacer25
Fert. Spectat unum te, pater optime.
Audi precantem lenis, et exitum
Iamiam obruturis pande periculis.

spacerAb hoste saevo protege me, meae
Custos salutis. Prava repellere spacer30
Mentem manumque, et recta capessere
Doce, unicum te qui veneror Deum.

spacerArcana fac vis numinis ut tui
Per plana gressum dirigat, ut tua
Mandata secter, neu male credulum spacer35
Error malorum vertat in orbitam.

spacerUt nulla numen non celebret tuum
Et aequitatem natio, recrea
Me destitutum praesidio, et malis
Hostis scelesti libera ab artibus. spacer40

spacerFavoris umbra me solita tege,
Et, qui me acerbis usque doloribus
Affligit, hostem perde nefarium,
Servumque serva perpetuo tuum.

CXLIV.
Benedictus Dominus meus &c.
Meter: fourth Asclepiadean stanzas

Quo te, rex hominum, carmine prosequar?
Qui firmas animum robore, qui manum
Et bellare doces et dubii regis
spacerspacerPer discrimina praelii.

Quod vivo et valeo, tutus et hostium spacer5
A fraude, eximia fulgeo gloria,
Quod late validis impero gentibus,
spacerspacerTotum muneris id tui est.

O rerum genitor, quantulus est homo,
Hac quem prosequeris munificentia, spacer10
Et curas patria sollicitudine!
spacerspacerFigmentum fragilis luti,

Quo nec bulla levis vanior est, neque
Quae mentes agitant somnia turbidas,
Nec serum fugiens umbra crepusculum, spacer15
spacerspacerNec fumi volucris vapor.

Caeli pande fores, rex bone caelitum,
Ac de sidereis labere sedibus.
Montes nube operi, per liquidi aeris
spacerspacerCampos fulgura traiice. spacer20

Turbatos trepida sparge fuga impios,
Et sparsos iaculis perde sequacibus, Σ
Porrectaque manu me, pater optime,
spacerspacerSaevis eripe fluctibus.

Hostis pelle malam vim bonus impii. spacer25
Linguae vaniloquae reprime toxica,
Assuetaeque dolis pestiferis manus
spacerspacerVires contere viribus.

Ut te nostra novo carmine barbitos
Dicat, subsidio qui recreas tuo spacer30
Reges, qui gravibus saepe periculis
spacerspacerVitam Davidis eripis

Hostis pelle malam vim bonus impii.
Linguae vaniloquae reprime toxica,
Assuetaeque dolis pestiferis manus spacer35
spacerspacerVires contere viribus.

Natorum soboles crescat, ut ubere
Surgit silva solo laurea. Virgines
Cultu sic niteant, ut laquearibus Σ
spacerspacerTemplorum tholus aureis. Σspacer40

Stipentur gravidis horrea frugibus,
Pleno cuncta penu copia suggerat.
Foecundi pecoris non capiant greges
spacerspacerLatis pascua saltibus.

Pingues plaustra boves et nitidi trahant, spacer45
Nec tristi resonent compita classico,
Nec fletu plateae, nec furor hosticus
spacerspacerClausis affremat oppidis.

Felicem populum, inter bona talia
Qui vitam in tacito transigit otio. spacer50
Felicem populum ter quater, omnium
spacerspacerCui rerum pater est Deus.

CXLV.
Exaltabo te, Deus meus rex &c.
Meter: three-line stanzas consisting of 1 dactylic hexameter + 1 dactylic dimeter + 1 iambic dimeter

Te regem Dominumque canam, dum lucida volvet
spacerspacerLucidus astra polus,
spacerspacerspacerEt unicum colam Deum.

Luce canam te, nocte canam te. Nulla carebit
spacerspacerLaudibus hora tuis, spacer5
spacerspacerspacerRerum creator et salus.

Magne parens, nullo cui clausa potentia fine est,
spacerspacerSaecula cuncta tuas
spacerspacerspacerLaudes sonabunt, et patres

Longaevi tua facta canent, seraque nepotum spacer10
spacerspacerPer seriem soboli
spacerspacerspacerProdent, nec aetas gloriam

Nesciet ulla tuam. Mirandaque facta decusque
spacerspacerIlle memor referet,
spacerspacerspacerHic magnitudinem canet, spacer15

Ille bonum feret et iustum, et placabilis irae
spacerspacerEt veniae facilem, et
spacerspacerspacerLarga benignum dextera,

Totque inter decora, et laudum praeconia nullo
spacerspacerEmoritura die, spacer20
spacerspacerspacerNil clarius clementia.

Ergo, parens rerum, stellantis machina caeli
spacerspacerCuncta suo gremio
spacerspacerspacerComplexa praedicat tuum

Robur, et intacti scelerum contage nefanda Σspacer25
spacerspacerTe celebrant alacres,
spacerspacerspacerTui vires imperi

Per populos late vulgant, ne nescia sceptri
spacerspacerTerra sit ulla tui,
spacerspacerspacerEt gloriae et potentiae. spacer30

Imperium sine fine tibi, nec legibus aevi
spacerspacerSubdita sceptra tenes,
spacerspacerspacerAut clausa metis temporum.

Tu lapsos rursum attollis, firmasque labantes,
spacerspacerIncolumesque foves spacer35
spacerspacerspacerVitae beatae commodis.

Te volucrum pecudumque genus, te saeva ferarum Σ
spacerspacerSaecula respiciunt
spacerspacerspacerUnum, suoque tempore

Accipiunt victum. Tu dextram pandis, et omne spacer40
spacerspacerDe locuplete penu
spacerspacerspacerAnimal benigne recreas.

Quicquid agis, iuste et sancte agis. Impiger aurem
spacerspacerSupplicibus facilem
spacerspacerspacerPraebes, opisque compotes Σ spacer45

Dimittis puro qui pectore cunque precantur, Σ
spacerspacerAuxlioque piis
spacerspacerspacerPraesens es, et periculis

Eruis e cunctis qui te venerantur amantque,
spacerspacerCumque suo scelere spacer50
spacerspacerspacerA stirpe vellis impios.

Ergo omnes te iure canent, nomenque tacebit
spacerspacerNatio nulla tuum
spacerspacerspacerIn saeculorum saecula.

CXLVI.
Lauda, anima mea, Dominum &c.
Meter: Alcaic stanzas

Te, magne rerum conditor, et tuas
Sonabo laudes, factaque posteris
spacerMiranda prodam, dum recurret
spacerspacerPer calidos mihi sanguis artus.

Securitatem ne stabilem tibi spacer5
Promitte, regum praesidio, neque
spacerDe stirpe mortali et caduca
spacerspacerPone tibi columen salutis.

Ut membra liquit spiritus, in suam
Terrena moles terram abit, et diu spacer10
spacerConsulta vanescunt, et auras
spacerspacerIrrita per vacuas feruntur.

O ter beatum, quem Deus aetheris
Fido tuetur praesidio, suas
spacerQui spes opesque omnes in uno spacer15
spacerspacerConstituit Domino Deoque,

Qui terram et aequor condidit et polum,
Et quicquid aequor terra continet
spacerPolusque, qui promissa praestat
spacerspacerPerpetuo stabilis tenore. spacer20

Qui nec tyranni vi sinit opprimi
Infirmiorem, aut esurie premi, Σ
spacerQui carcerum exemptos tenebris
spacerspacerCompedibus levat innocentes.

Qu nocte pulsa luminis aurei spacer25
Caecis refundit luminibus iubar,
spacerGressusque firmat claudicantes,
spacerspacerIustitiamque amat aequus aequam.

Cura fideli qui fovet advenam,
Orbae marito qui viduae favet, spacer30
spacerOrbos puellos qui tuetur,
spacerspacerEt scelerum labefactat artes.

Rex ergo habenas imperii tuus,
Sion, tenebit, sidera dum polum
spacerPingent, et obliquum per orbem spacer35
spacerspacerSol rutilos agitabit axes.

CXLVII.
Laudate Dominum, quoniam
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Eia, Deum laudate, Deo date carmina digna.
spacerCerta erudito dignus ille est carmine
Qui Solymam instaurat rursus, passimque per orbem
spacerSparsos reducit exules Abrimadas;
Qui fractos animi levat, et corda anxia lenit, Σ spacer5
spacerMulcet dolores, mitigatque vulnera;
Qui numerat tacito labentia sidera mundo,
spacerSuisque quaeque nuncupat vocabulis;
Magna Dei virtus, immensa potentia, nulla
spacerQuam lingua fari possit, aut mens cogitet; spacer10
Qui mite ingenium fovet, allevat, auget honore,
spacerHumique sternit impiam superbiam;
Eia Deum cantate, Deo persolvite grates,
spacerGrato benignum canite patrem barbito;
Qui caelum obnubit tenebris, terram rigat imbre, spacer15
spacerMontesque laeto vestit altos gramine;
Qui pecudum genti larga dat pabula dextra,
spacerCorvoque victum se roganti sufficit;
Quem neque magnanimum delectat robur equorum,
spacerNec vis ferocis aut lacertus militis, spacer20
Sed pietas animi simplex, et in illius una
spacerQuae spem salutis collocet clementia.
Eia, Dei laudes Solymaeae pangite turres,
spacerBenignitatem mons Sionis praedica,
Qui portarum aditus claustris firmavit ahenis, Σ spacer25
spacerCivesque cunctis commodis auxit tuos;
Qui te pace beat laeta, et defendit ab hoste,
spacerEt messe flava tritici campos tegit;
Cuius ad imperium fundit sua munera tellus,
spacerNatura cuius prompta paret iussibus. spacer30
Qui nivibus celsos operit, ceu vellere, montes,
spacerDensas pruinas cineris instar deiicit,
Et glacie lapsus solidarum fraenat aquarum, Σ
spacerCuius rigorem quis feret mortalium?
Quum libuit, molles glacies tabescit in undas, spacer35
spacerAdspirat aura mitior, rivi fluunt,
Ostenditque suam per signa illustria mentem,
spacerLegesque Abrami tradidit nepotibus.
Non ita se populis aliis monstravit amicum,
spacerQui scita legum nesciunt caelestium. spacer40

CXLVIII.
Laudate Dominum de caelis &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerLaudate Dominum caelitum,
Chori beati, qui procul
Contagio mortalium
Templa aetheris tuemini.

spacerLaudate Dominum, quos sibi spacer5
Adesse iussit angelos,
Laudate Dominum exercitus
Parere prompti iussibus.

spacerLaudate Dominum, qui diem
Sol, luna noctem illuminat, red spacer10
Laudate Dominum, lucidis
Stellae decorae flammulis.

spacerLaudate eum rotatiles Σ
Tot orbium compagines,
Et unda longe celsior spacer15
Campis nitentis aeris.

spacerHuic cuncta laudes dicite,
Numenque cuncta pangite,
Quod cuncta nutu condidit,
Et cuncta nutu sustinet, spacer20

spacerFixitque firmo cardine,
Ne vi senectae corruant,
Certisque vinxit legibus,
Quas transgredi non audeant.

spacerLaudate Dominum, sub specusspacer25
Terrae dracones abditi,
Et vasta cete, qua sinus Σ
Ponti repostos finditis. Σ

spacerIgnes, nives, et grandines,
Vaporque, et aurae spiritus, spacer30
Ad iussa Domini mobiles
Circumrotantes turbines,

spacerColles feraces, et feri
Montes, et omnes arbores,
Seu montibus rigescitis, spacer35
Seu cultibus mansuescitis,

spacerMites feraeque bestiae,
Humique lente reptiles,
Et quae liquentes aeris
Campos volando carpitis, spacer40

spacerReges et orbis praesides,
Et nationes liberae,
Et pauperi plebeculae,
Qui ius ab alto dicitis,

spacerEt vos, iuventa florea spacer45
Laeti puelli et virgines,
Senesque vitae in ultimo
Iamiam exituri limine,

spacerLaudate Dominum. Numini
Sit eius uni gloria, spacer50
Unumque noscat omnium
Caelum solumque principem.

spacerHunc omne in aevum laudibus
Propago tollat Isaci,
Sibi dictam qui bonis spacer55
Gentem beavit omnibus.

CXLIX.
Cantate Domino canticum novum &c,
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerCantate Domino canticum
Novum, sonet laus illius
Coetus per omnes qui sacris
Non se profanis polluunt.

spacerOblectet Isaci genus spacer5
Auctore se suo, suo
Regi Sionis arduae
Congratulentur filiae. Σ

spacerNomen celebrent illius
Laetis choris et tympanis, spacer10
Eiusque laudes accinant
Blande canoro pectine. Σ

spacerGentem bonus parens suum
Amore sancto amplectitur,
Mitemque mansuetudinem spacer15
Firmat salute immobili,

spacerCoetus piorum ut gestiant
Foris paratu splendido,
Domique secum clanculum
Laetenter in cubilibus. spacer20

spacerIn ore, rerum praesidis
Laus continenter personet,
Utrinque acuti in dexteris
Vibrentur enses vindices.

spacerIn se ferarum ut gentium spacer25
Crudelitatem vindicent,
Et in futurum iras, minas,
Superbiamque comprimant.

spacerReges suorum ut hostium spacer30
Arctis catenis alligent,
Et ferreis coerceant
Vinclis feroces principes,

spacerPoenas secundum caelitus
Praescripta ab iis ut exigant, spacer35
Et laus piorum pervolet
Omnes per orbis cardines.

CL.
Laudate Dominum in sanctis eius
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerLaudate Dominum, lucidum
Templum colentem siderum,
Qui vi suae potentiae
Firmavit orbis cardines.

spacerLaudate Dominum fortiter spacer5
Ubique gestis inclytum,
Laudate magnitudinem
Captum supra mortalium.

spacerLaudate Dominum bellicae
Claris tubae clangoribus, spacer10
Laudate Dominum nabliis, Σ
Lyrisque blande garrulis.

spacerLaudate Dominum tympanis,
Chorique festi cantibus,
Laudate Dominum fidibus, et spacer15
Sonore dulci tibiae. Σ

spacerLaudate eum tinnitibus
Laetis canori cymbali. Σ
Hunc cuncta laudent, quae trahunt
Vitalis aurae spiritum. spacer20

Finis