Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.

GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN QUARTUM LIBRUM PSALMORUM

XC.
Domine, refugium factus es nobis &c.
Meter: Sapphic stanzas

Caelitum rector bone, ab usque primis Σ
Saeculis, mundi rudis et iuventa,
Qui laborantes ope sublevasti
spacerSemper amicos,

Antequam tellus nova parturiret spacer5
Montium saltus, tegeretque montes
Lucidus caeli decor, ante metas blue
spacerLucis et umbrae,

Tu manes idem, pater orbis, unus,
Nec vices rerum patiens, nec aevi spacer10
Termino clausus brevis, unus expers
spacerFinis et ortus.

At brevis nobis miseraeque vitae
Fila paulatim tenuas, senecta
Donec in putrem cinerem caducos spacer15
spacerSolverit artus.

Tempus annorum tibi mille, lucis
Instar hesternae, fluidique puncti,
Nulla decursus quod ubi recessit
spacerSigna relinquit. spacer20

Nostra vanescit tenues in auras
Vita, per siccas velut unda arenas,
Aut velut sensus per opaca ludens
spacerNoctis imago.

Herba ceu verno saturata rore spacer25
Mane, mox languet medio sub aestu,
Mox humi comis iacet arefactis Σ
spacerVespere sero.

Praeter et vitae mala tot fugacis,
Quae voluptates vitiant amaro, Σspacer30
Ira turbatis tua semper instans
spacerPectora vexat.

Quicquid erramus temere aut maligne,
Quae timor celat tenebris pudorve,
Tu vides, nec te latet inquieti spacer35
spacerPectoris aestus.

Dum tui poenas meritas furoris
Mens reformidat, prope cogitatis
Ocius vitae spatium citatis Σ
spacerAufugit alis. spacer40

Septies denos spatiosa in annos
Vita procurrit, quibus et senecta
Firmior, ferme in decimum supersunt
spacerAmplius annum.

Quid senectutis memorem labores? spacer45
Transvolat blandae breve ver iuventae, Σ
Inquies curis miserisque morbis, Σ
spacerOcius Euro.

Deinde quis iustae tolerabit irae
Impetum, si iam iubeas nocentes spacer50
Pro modo offensae numeroque iustas
spacerPendere poenas?

Sic, pater, sic o numerare fluxae
Nos doce vitae spatium, caducis
Mens ut a curis revocata veri spacer55
spacerLumen honesti

Cernat. O tandem placidus favensque
Desine irarum, propiusque servis Σ
Semper assueta tibi lenitate
spacerConsule fessis. spacer60

Fac tuae fructu bonitatis aucti
Gaudio tandem satiemur. Aegris
Liberi ut curis reliquos agamus
spacerSuaviter annos.

Cedat et laetis fugiens vicissim Σspacer65
Luctus. Exacto modus et labori
Par voluptatis subiens amarum
spacerMitiget aevum.

Facta, maiestas, opera, amplitudo
Nota sint servis tua, posterisque spacer70
Nota servorum, tua qui libenter
spacerIussa capssunt.

Fac tuae semper bonitatis ut nos
Splendor illustret, bone rector orbis,
Gratiae adspirans favor actiones spacer75
spacerProsperet omnes.

XCI.
Quis habitat in adiutorio altissimi &c.
Meter: Alcaic stanzas

Si protegendam praesidio Dei
Credas salutem, rem, sobolem, domum,
spacerInsana quum sors intonabit,
spacerspacerSi Domini fugias sub umbram,

Securus omnem fer violentiam spacer5
Sortisque mortisque, et tetricas minas red
spacerContemne. Securus tumultum
spacerspacerDespicias creperi duelli. Σ

E fraude caeca te Deus eximet,
Frangetque casses insidiantium, spacer10
spacerNec saeviens late venenum
spacerspacerLethiferae patiere pestis.

Expandet alas te super, et suis
Pennis fovebit rebus in asperis,
spacerCertusque praemissae salutis spacer15
spacerspacerSub clypei latitabis umbra.

Noctis per atrae caeca silentia
Non expavesces caeca pericula.
spacerNon luce grassantem timebis
spacerspacerPerniciem, nec aperta bella, spacer20

Interque strages mille cadaverum,
Dextra sinistra mille cadaverum,
spacerPericulorum exsors propinquam Σ
spacerspacerIncolumis fugies ruinam.

Poenam luentes interea malos spacer25
Laetus videbis. Praesidio Dei
spacerSecurus armorum et tumultus,
spacerspacerCeu validis tegerere muris.

Nec te nec aedes vis propius tuas
Aut damna tangent. Nam Deus angelos spacer30
spacerCustodiae tuae salutis
spacerspacerPraeficiet, vigilesque ad omnes

Motus, viarumqui reserent moras,
Qui per salebras te manibus ferant,
spacerNe saucietur pes recussus spacer35
spacerspacerObiicibus scopulorum acutis.

Securus atras inter et aspides
Deges, ferarum et pignora tigridum,
spacerTutusque calcabis dracones,
spacerspacerEt sen Σcatulos leaenae. Σspacer40

“Observat,” inquit, “me Deus, unice et red
Honore nomen prosequitur meum.
spacerLaboriosis hunc vicissim
spacerspacerIncolumem eripiam periclis.

“Presens vocanti, subsidium feram, spacer45
Et imminenti rebus in asperis
spacerFato eximam. Exemptoque honorum
spacerspacerEximium decus arrogabo

“Faxo virenti robore transigat
Serae senectae tempora suaviter, Σspacer50
spacerMeosque monstrabo beare
spacerspacerQua soleam ratione amicos.”

XCII.
Bonum est confiteri Domino et psallere &c.
Meter: iambic strophes.

Te praedicare, laudibus te prosequi,
spacerspacerRex alme caelitum, decet.
Seu sol Eoa luce terras purpuret,
spacerspacerSeu nox tenebris obruat,
Lux praedicantem me tuam clementiam, spacer5
spacerspacerNox audiet constantiam.
Nec voce tantum, sed canora barbito,
spacerspacerSed cymblao, sed nablio.
Operum tuorum tacita cogitatio
spacerspacerAnimum iacentem exuscitat. spacer10
Quum facta reputo, gestiunt praecordia
spacerspacerPerfusa dulci gaudio.
O opera! Facta o magna vere! O sub cava
spacerspacerConsilia nube condita!
Consilia caecis mentibus mortalium spacer15
spacerspacerIgnota, qui non cogitant
Florere pravos instar herbae, quam fovet
spacerspacerSol lenis, humor educat.
Mox instar herbis frigorum afflatu levi
spacerspacerMarcentis evanescere. spacer20
Tu semper idem permanes, nec sentiens
spacerspacerRerum vices, nec temporum.
Sceleris amicos ac tuos hostes premet
spacerspacerRuina inevitabilis,
At me fovebis patria indulgentia, spacer25
spacerspacerCrudo vigentem robore, Σ
Et rore mitis balsami vultum imbues,
spacerspacerRoseo iuventae lumine.
Oculis malignis qui tuentur me hostium
spacerspacerPascam ruinis lumina, spacer30
Et impiorum, qui creant molestiam
spacerspacerMihi, laetus excidium audiam.
Ceu palma, iustus germinabit interim, Σ
spacerspacerAut cedrus in Libani iugo, Σ
Quam non procellae, non calor, non frigora spacer35
spacerspacerHonore nudant frondium.
Quae planta firmis haeserit radicibus
spacerspacerIn aede Domini aut atriis,
Se flore amoeno frondibusque vestiet,
spacerspacerFluxique lapsu temporis spacer40
Aegrae senectae damna nulla sentiet,
spacerspacerOnerata largis fructibus,
Ut nota cunctis gentibus sit aequitas
spacerspacerDomini potentis, qui mea
Arx est salutis una, qui nunquam malae spacer45
spacerspacerAffinis est iniuriae.

XCIII.
Dominus regnavit, decorem indutus est &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Iam Dominus rerum imperium suscepit, amictus
spacerDecore multo et dignitate, robore
Iam sese accinxit Dominus, qui moenia mundi
spacerFirmavit, ullo non movenda seculo.
Cuius ab aeterno solium est immobile regni, spacer5
spacerUt ipse, nullas temporum metuens vices.
Flumina praecipites volvant cum murmure fluctus,
spacerEt aequor undis aestuet minacibus.
Compescit Dominus gravidis turgentia nimbis
spacerFlumina, minacis sternit undas aequoris. spacer10
Stat fixum, et cunctis manet invariabile saeclis,
spacerQuodcunque Dominus ore sancto protulit,
Quaeque aedem exornant Domini sacra mystica, nulla
spacerOblivionis damna serae sentient.

XCIV.
Deus ultionum Dominus
Meter: iambic trimeters

O fraudis ultor, sceleris o vindex Deus,
Ostende numen impios contra tuum.
O iuste iudex orbis, expergiscere,
Meritisque poenis reprime arrogantiam.
Quousque tandem, rector orbis optime, spacer5
Sese superbe iactitabunt impii?
Devota sceleri factio in scelere suo
Plaudit, sibique fabulis stultis placet,
Tuumque populum pedibus interim premunt,
Tuam proterve haereditatem proterunt. spacer10
Viduam trucidant advenamque, et omnibus
Parente cassos obruunt molestiis. Σ
Secumque mussant, “Haec Deus non adspicit,
Nec fanda prorsus et nefanda intelligit.”
Gens ergo bruta, penitus ignorantia spacer15
Obsessa pectus somnolentum, discute
Animi veternum et cogita tecum, Deus Σ
Qui fecit aurem surdus est? Qui luminum
Formavit orbes, ipse nil videt? Vagas
Sine lege gentes recta qui sequi docet, spacer20
Non is suorum puniet scelera, quibus
Oracla legum sacrosancta credidit?
Arcana nostri pectoris novit Deus,
Consilia vana, spes inanes, turbidos
Aestus. Beatus ille demum, quem parens spacer25
Erudit amore patrio, legis suae
Cui scita monstrat. Rebus in duris aget
Securus aevum, dum paratur impio
Nassa, in lacunam incogitantem quae trahat.
Haereditatem nec Dominus unquam suam spacer30
Ope destitutam negliget, nec impiis
Praedae relinquet, sed tribunal iudicum
Ad aequitatis diriget normam suae,
Vitamque ad illam dirigent boni suam.
Contra scelestos quis mihi auxilium feret? spacer35
Mecum impiorum quis premet superbiam?
Nam iam sepulchri frigidus sub frigido
Cumulo iacerem, nisi Dominus opem mihi
Praesens tulisset, et sua clementia
Firmasset animum, et iam vacillantem gradum spacer40
Fulsisset, et me pene submersum malis
Solatus esset, anxiaeque nubibus
Curae remotis reddidisset gaudium.
Mecum loquebar, “Quid scelestis cum Deo
Commune?” Scelera legis umbra qui sua spacer45
Tegunt, bonorum fraudulenta qui in caput
Consilia coeunt, factione innoxium
Premunt, iniquisque obruunt sententiis
At rector orbis me tuebitur, meae
Custos salutis, arx meae fiduciae, spacer50
Pro scelere pravis digna reddet praemia, red
Suis et ipsos artibus pessundabit
Rerum creator Dominus ac noster Deus.

XCV.
Venite, exultemus Domino, iubilemus Deo &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Eia alacres cuncti Domini celebremus honores,
spacerSalute parta Domino agamus gratias.
Eia alacres rapiamus iter, mora segnis abesto,
spacerDominum canora personemus barbito.
Magnus enim Dominus Deus est, rex magnus, et orbis spacer5
spacerLonge universis est deis potentior.
Ille manu fulsit vastae penetralia terrae,
spacerEt nube cincta montium fastigia.
Ille vagum fecitque, et factum temperat aequor,
spacerTerramque salsis innatantem fluctibus. spacer10
Eia igitur genibus flexis manibusque supinis,
spacerDominoque nostro supplicemus et patri.
Noster enim Deus est, nos grex illius. Ab uno
spacerPendemus illo, spiritumque ducimus.
Si modo non lentam verbis damus illius aurem, spacer15
spacerNec respuamus monita pertinaciter,
Nec, velut ad Meribam, “Me rixis,” inquit, “acerbis Σ
spacerEt arroganti provocetis murmure,
Aut, Arabum veluti quondam per inhospita saxa,
spacerVires rebelli voce tentetis meas. spacer20
Quum proavi vestri me exploravere, meamque
spacerDidicere factis plurimis potentiam.
Illa quater denis mihi natio restitit annis,
spacerDixique semper interim, ‘Haec gens desipit,
Et mea securas transmittit dicta per aures. spacer25
spacerIra ergo iusta in pertinaces concitus
Iuravi, ‘terrae gens haec ingrata beatae
spacerPromissa amicis commoda haud carpet meis.’”

XCVI.
Cantate Domino canticum novum &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerNon usitato pangite
Orbis parentem carmine,
Orbis coloni, incognitis
Abusque terrae finibus.

spacerCantate Dominum, laudibus spacer5
Nomen beatum tollite,
Et mente grata agnoscite
Vestrae salutis vindicem.

spacerSol qua recurrit, audiant
Gentes Dei potentiam, spacer10
Stuporque dulci gaudio
Perfusa oberret pectora.

spacerNamque unus est vere Deus,
Cunctisque maior laudibus,
Et diis timendus ceteris, spacer15
Quos horret error credulus. red

spacerVesana genetes ceterae
Pro diis colunt ludiburia,
Dominus potenti dextera
Caelum solumque condidit. spacer20

spacerApparet illi dignitas,
Auctoritas, potentia,
Eiusque templa siderum
Fulgore lucent gloriae.

spacerTribuite Domino gentium spacer25
Terras colentum saecula.
Tribuite regi caelitum
Et robur et potentiam.

spacerTribuite magnitudinem
Tanto decoram numini, spacer30
Augusta templi ad atria
Adferte prompti munera.

spacerAdeste, pompam adducite,
Et supplices procumbite,
Omnesque rerum termini spacer35
Deum tremant et diligant.

spacerNarrate cunctis gentibus
Regnare Dominum, qui ligat
Orbem catena immobili, et
Aequis gubernit legibus. spacer40

spacerLaetetur aether, gestiat
Tellus, fretum prae gaudio
Exultet, et quicquid freti
Salsas lacunas incolit.

spacerCampi virescant avii, spacer45
Se culta fruge vestiant,
Arrideantque floribus
Silvae, et graventur fructibus.

spacerNatura rerum gestiens
Cunctos per artus sentiat spacer50
Dei sui praesentam,
Et prompta iussis pareat.

spacerIus namque veniet dicere,
A vi suos ut asserat,
Mundumque iustis legibus spacer55
Et veritate temperet.

XCVII.
Dominus regnavit &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Ipse sui Dominus regni moderatur habenas,
spacerLaetare tellius continens, et insulae Σ
Quas vagus Oceanus refluis complectitur undis,
spacerCuicunque caeli subiacetis cardini. Σ
Hunc circum umbriferae nubis praetexit amictus, spacer5
spacerPallensque multa fusca nox caligine.
Apparent famulae iuxta, firmantque tribunal
spacerSeveritasque dura, mitisque aequitas.
Ante volant saevum rutilantes fulminis ignes,
spacerHostesque flammis obruunt sequacibus. spacer10
Fulguribusque micat late flagrantibus aether,
spacerAttonita tellus intremiscit, montium
Saxa fluunt, rapido ceu cera liquescit ab igne,
spacerA sempiterni pavida vultu numinis.
Terra sui a vultu Domini tremefacta liquescit, spacer15
spacerEt aequitatem templa caeli praedicant.
Et quicunque habitant terras ubicunque remotas
spacerNovere numen et Dei praesentiam.
Illis ora pudor turpis confundat, inanes
spacerQuicunque mentis stipites pro diis colunt, Σspacer20
Dumque sacris placant picti ludibria trunci,
spacerSe gloriantur impio in scelere pios.
Quicquid ubique Dei sub nomine credulus error
spacerHonrat, unum adoret, unum diligat.
Laeta Sion tenebras errorum cernet abactas, spacer25
spacerIudaea dulci delibuta gaudio.
Sacrilega adspciet vani sacraria ritus
spacerEversa, poenas luere meritas impios.
Nam procul astriferi trans ignea moenia mundi
spacerTu fraena rerum iustus arbiter tenes. spacer30
Teque deos infra longe premis altior omnes,
spacerTuique obumbras numinis fastigio.
Ergo Deum quicunque pio complectere amore,
spacerA scelere mentem contine puram et manum.
Nam Domino cordi est pietas, vitamque bonorum spacer35
spacerA vi tuetur impiae tyrannidis,
Et laetum offundit lumen cultoribus aequi,
spacerEt pura seleris corda recreat gaudio.
Vos quibus est cordi reverentia iuris et aequi,
spacerGaudete, Domini spe favoris ac opis spacer40
Securi, gratoque Deum super aethera cantu
spacerSanctumque nomen eius usque tollite.

XCVIII.
Cantate Domino canticum
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerNon usitato carmine
Rerum parentem pangite,
Virtute qui victoriam
Non usitata rettulit.

spacerSua ipse solus dextera, spacer5
Externae opis nil indigus,
Nos liberando, posteris
Miranda gessit saeculis.

spacerSensere gentes impiae
Bello Dei potentiam, spacer10
Poenas luendo iudicem
Sensere iustum et vindicem,

spacerPromissa solvit optima
Fide Isaci nepotibus,
Partae salutis testibus spacer15
Totius orbis incolis.

spacerHuic ergo laeti psallite
Totius orbis incolae,
Hunc ferte in astra laudibus,
Laetis tubae et clangoribus. red spacer20

spacerLaudate Dominum barbito,
Nervisque carmen iungite,
Lenisque tibiae modis
Adsit sonora buccina.

spacerTestetur aequor gaudium, spacer25
Et quicquid aequor occulit,
Orbisque terrae gestiat,
Et quicquid orbis educat.

spacerExultet unda fluminum,
Leni susurrans murmure, spacer30
Montesque laeti plausibus
Deum venire gaudeant.

spacerEn ipse dominus advenit,
Cunctis ut orbis incolis
Det aequa iustus praemia spacer35
Et facta plectat impia.

XCIX.
Dominus regnavit, irascuntur populi &c.
Meter: third Asclepiadean stanzas (3 lesser Asclepiadics + one glyconic)

Iam regnum Dominus, spirituum piis
Qui dat iura choris, suscipit, impiis
Horror terrificet pectora gentibus, Σ
spacerspacerTellurem quatiat tremor.

Nec tantum Solymae vim Dominus sui spacer5
Fecit conspicuam numinis, et suae
Maiestatis opes cernere finibus
spacerspacerTerrarum dedit ultimis.

Ergo te meritis tollat honoribus,
Augustum celebret gens hominum tuum spacer10
Nomen, qui salubri temperie modum
spacerspacerSceptris constituas tuis.

Selectae soboli qui populi tui
Ius nullis dederis mobile saeculis,
Fraenas iustitiae qui moderamine spacer15
spacerspacerAequali genus Isaci.

Sublimen Dominum laudibus et Deum
Solus qui liquido regnat in aethere
Ferte, et scamna pedum (sanctus enim Deus
spacerspacerEst noster) veneramini. spacer20

Huic Moses et Aron et Samuel bonus
Docti legitimis tingere victimis
Aras, consilium quum peterent, data
spacerspacerSaepe oracla petentibus.

De pila tereti nubis eis dabat Σ spacer25
Responsa ambiguis sollicito metu,
Legum quod monitus pactaque foedera
spacerspacerServassent stabili fide.

Aurem supplicibus tu facilem dabas,
O rerum genitor maxime et optime, spacer30
Indulgensque bonis, et scelerum simul
spacerspacerVindex, duris in impios.

Sublimem Dominum tollite laudibus,
Solus qui liquido regnat in aethere, et
Montem quo colitur (sanctus enim Deus spacer35
spacerspacerEst noster) veneramini.

C.
Iubilate Deo omnis terra, servite Domino &c.
Meter: strophes consisting of 1 trochaic dimeter catalectic + 1 iambic dimeter

spacerOrbis omnes incolae
A sole Eoo ad Hesperum
spacerIubilate, et optimo
Rerum parenti plaudite
spacerMente laeta, et ritibus spacer5
Servite puris numini.
spacerGestientes gaudio
Adite sancta limina,
spacerIlle noster est Deus,
Noster parens et conditor. spacer10
spacer
Non enim nos finximus
Ipsi, sed illius sumus,
spacerQui levi de pulvere
Alit creatos et regit.
spacerAd fores ergo illius spacer15
Adite laeti, gratias
spacerAgite, festis laudibus
Benignitatem pangite.
spacerPraedicate ceteris
Nomen beatum gentibus. spacer20
spacerNam benignitas Dei,
Et in suos clementia,
spacerClausa nullo est termino,
Et firma stat pactis fides
spacerPosterorum posteris spacer25
In sempiterna saecula.

CI.
Misericordiam et iudicium &c.
Meter: Sapphic stanzas

Te salus rerum cano, qui precanti
Lenis irarum es, facilisque flecti,
Impiorum idem tetricus rebelles
spacerFrangere fastus.

Huc meae vires vigilant, labores spacer5
Huc ferent omnes, opis in tuae spem
Semper ut castis domus institutis
spacerCulta nitescat.

Si salutarem mihi tu serenus
Porrigis dextram, tibi corde puro spacer10
Serviam. fraudum scelerisque pura
spacerServiet aula.

Nec mihi exemplum statuam sequendum,
Litibus si quis miseros iniquis
Vexit, aut causam tenuis clientis spacer15
spacerProdidit hosti.

Sponte qui pravis studiis inhaeret
Sit procul. Saevi sceleris minister
Candidos nunquam mihi censeatur
spacerInter amicos. spacer20

Quisquis incautum lacerat sodalem,
Clam venenato iaculatus ictu,
Persequar, plectam, penitusque ab ima
spacerStirpe revellam.

Nec meae mensae dapibus fruetur spacer25
Mentis elatae tumor arrogansque
Vultus, et cunctos veluti minores
spacerLumine spernens.

Veritas simplex quibus est amori,
Hos amo, amplector, video libenter, spacer30
His mihi seros sociis senectus
spacerImpleat annos.

Integer vitae mihi sit minister,
Tecta non intret mea fraudulentus,
Nemo mecum intra mea commoretur spacer35
spacerLimina mendax.

Impios longe (mora nulla) terrae
Finibus pellam. Procul omne monstrum
Civitas sancta ut Domini releget
spacerFlagitiorum. spacer40

CII.
Domine, exaudi orationem meam &c. red
Meter: third Asclepiadean stanzas

Exaudi, genitor sancte, meas preces,
Clamorisque sonum percipe lugubris,
Neu vultum misero subtrahe, cladibus
spacerspacerOmni ex parte prementibus.

Aures suppliciis nunc adhibe meis, spacer5
Da votis facilem te, pater optime,
Et presso celerem porrige dexteram,
spacerspacerEt praesente ope subleva.

Ceu fumi nebulae tempora transvolant,
Ut lentis coquitur torris ab ignibus, spacer10
Paulatim tacitus sic dolor aridis
spacerspacerHumorem ebibit artubus.

Dum luctu crucio me dapis immemor
Ut secta e viridi gramina cespite
Arescunt nimio torrida sole, cor spacer15
spacerspacerExuccum mihi tabuit.

Crebro sic remeans spiritus ilia
Tendit, sic gemitus pectora concutit
Moestus continuo, tabida uti cutis
spacerspacerIam vix haereat ossibus. spacer20

Ut saltus habitans cuculus avios, Σ
Aut tectis latitans noctua dirutis, red
Aut turtur viduus, solus, inops, dies
spacerspacerEt noctes vigiles gemo.

Dum ceu ludibrium rideor improbis, spacer25
Irrisumque petunt fraude nefaria,
Nec panis cinere est gratior arido, et
spacerspacerPotum temporo fletibus.

Istis ira malis me cumulat tua,
Qui me sustuleras ex humili loco, spacer30
Sublimi gravius rursus ut e gradu
spacerspacerTractum praecipitem dares.

Ut sero in tenebras umbra crepusculo
Vanescit, celeres deproperant dies Σ
In mortem, veluti sub medio die spacer35
spacerspacerFaenum, corpus inaruit.

At te perpetuis saecula saeculis
Nectentem, volucris non fuga temporis
Carpit, nec memorem nominis obruet
spacerspacerFamam posteritas tui. spacer40

Tandem surge, pater, tecta Sionia
Iam lenis placido respice lumine.
Iam pleno rediunt tempora circulo,
spacerspacerPromissumque ferunt diem.

Iam servi lapides respiciunt tui spacer45
Disiectos faciles, sparsaque rudera,
Incultique soli iam miserabilem
spacerspacerVersa mente dolent vicem.

Ut vertat populos terror in exteros,
Ut nomen Domini sit celebre omnibus spacer50
Et numen, trifidum qua colitur solum Σ blue
spacerspacerFormidabile regibus,

Versam restuet quum Solimam, suae
Maiestatis opes quum dabit adspici,
Lugentem miseris quum queremoniis spacer55
spacerspacerFlectet se, et prece supplice.

Scribentur tabulis ista fidelibus,
Seris ut Domini nota nepotibus
Sit laus, nec senium prodita posteris
spacerspacerNorit gloria saeculis. spacer60

De sanctis adytis aetheriae domus,
Templi sepositis de penetralibus,
Caelestis Dominum non piguit soli
spacerspacerCuras respicere ad leves.

Nexorum ut gemitus audiat, et neci spacer65
Addictos tetrica compede liberet,
Laudes ut Solymae templa Deo sonent,
spacerspacerEt nomen recinat Sion

In coetu celebri. Tum procul ultimis
Terrarum populi finibus exciti spacer70
Illuc sacra ferent, et Domino dabunt
spacerspacerReges munera supplices.

Quamvis in medio curriculo meum
Robur comminuit, destituit manum,
Atque aevi spatiis tempora lubrici spacer75
spacerspacerContraxit brevioribus,

Clamabo tamen, “O mi Deus unice,
In vitae medio ne statio brevem
Cursum siste rotae. Quantulum ad ultimam
spacerspacerIam metam superest mihi?” spacer80

Te nunquam, brevibus clausa recursibus
Astrorum, senio conficiet dies.
Tu terrae stabilis mole, volucribus
spacerspacerTu caeli prior ignibus.

Illis interitus stant sua tempora, spacer85
Tu nullo interitum tempora senties.
Annorum series cetera deterit,
spacerspacerUt vestis teritur vetus.

Ut detrita novis pallia vestibus
Permutat locuples, sic abit et redit spacer90
Et mutat facies imperio tuo
spacerspacerMundi daedala machina.

An tu, qui fueras, semper es atque eris,
In teipsoque habitas, nec varias vices
Decurso patiens tempore, permanes spacer95
spacerspacerMetae, saecula nescia,

Sed servi sobolis, et sobolis tui
Servi posteritas per seriem tuis
Tecum perpetuis aemula saeculis,
spacerspacerAevi tempora transigent. spacer100

CIII.
Benedic, anima mea, Domino, et omnia &c.
Meter: Sapphic stanzas

Sit parens rerum mihi carmen, illum
Vox canat, sensus petat, et remotis
Quisquis est fibris vigor, et sacratum
spacerNomen honoret.

Mens, Deo laudes cane, redde grates, spacer5
Mens, Deo. Nullis benefacta saeclis
Excidant, et quae tribuit benigne
spacerMunera dextra,

Qui scelus tollit maculosum et aegros
Sanat angores, animoque vires spacer10
Reddit, et vitae properante fato
spacerProrogat annos.

Qui manu larga tibi plura donat
Ore quam poscas animo vel optes,
Servat ac in morem aquilae virentem spacer15
spacerFlore iuventam.

Integer iudex, scelerumque vindex,
Tradidit sancto sua iura Mosi.
Isaci prolem docuit piarum
spacerDogmata legum. spacer20

Lenis et blandus, dare dona largus,
Tardus irasci, neque sempiternae
Saevit offensae memor, aut perennes
spacerArdet in iras,

Nec modus poenae numerusve nostris spacer25
Aequus est culpis. Bonitas redundat
Latius terrae plaga quam remoto
spacerDistat Olympo.

Tam procul nostri maculas removit
Criminis, quam se procul a cubili blue spacer30
Gaditano sol oriens Eois Σ
spacerExerit undis.

Qualis in natos placide parentis
Lenitas, talis Domini benigni est,
Quisquis illius pietate vera spacer35
spacerNomen adorat.

Tu sinus mentis penitus repostos,
Tu pater nosti penetrale cordis,
Quippe hos terrae memor e rubenti
spacerPulvere factos. spacer40

Herba ceu lactens pueri venustas
Prodit, occultoque adolescit aevo,
Donec ut foenum cadat arefactum
spacerFalce senectaem,

Instar aut floris Tyrio comantis spacer45
Murice, ut vultu modice sereno
Risit, afflatu tepidi repente
spacerConcidit Austri.

Sed Dei aeterna bonitate in aevum
Tutus aeternum remanet piorum spacer50
Coetus, et longa serie propago
spacerSera nepotum.

Si nec aeternas violabit icti
Foederis leges, memorique iussa
Mente servarit, referatque vita spacer55
spacerPuriter acta.

Ille flammantis super alta caeli
Culmina immotum solium locavit,
Et suo nutu facile universum
spacerTemperat orbem. spacer60

Angeli, iussis Domini ministri,
Sub iugum ius est quibus et potestas
Cuncta cogendi, Domino Deoque
spacerPangite laudes.

Quique castrorum comites meretis Σ spacer65
Sub ducis tanti imperio, audientes
Sedulo dictis, Domino Deoque
spacerPangite laudes

Quaeque per vastos ubicunque fines
Imperi pollens opifex creavit, spacer70
Plaudite, auctori Domino Deoque
spacerPangite laudes.

Mens, Deo grates cane, redde grates,
Mens, Deo. Hunc sensus petat, et remotis
Quisquis est fibris vigor, et beatum spacer75
spacerNomen honoret.

CIV.
Benedic, anima mea, Domino &c.
Meter: dactylic hexameters

Te, rerum Deus alme, canam Dominumque patremque,
Magne parens, sancta quam maiestate verendus,
Aetheris aeternas, rector, moliris habenas.
Te decor, auratis ambit te gloria pennis,
Et circumfusum vestit pro tegmine lumen. spacer5
Tu tibi pro velo nitidi tentoria caeli, Σ
Et liquidas curvo suspendis fornice lymphas, Σ
Et levibus ventorum alis per inania vectus,
Fraenas ceu celeres volitantia nubila currus.
Apparent accinctae aurae flammaeque ministrae, spacer10
Ut iussa accipiant. Stat nullo mobilis aevo
Terra, super solidae nitens fundamina molis,
Pollenti stabilita manu, terra obruta quondam
Fluctibus, ut fuso super ardua culmina velo.
Sed simul increpuit tua vox, tonitruque tremendo spacer15
Insonere aurae, paulatim ascendere montes
Cernere erat, sensimque cavas subsidere valles,
Inque cavas valles trepidas decurrere lymphas.
Neve iterum immissa tellus stagnaret ab unda,
Limitibus compressa suis resonantia plangit spacer20
Littora, praescriptas metuens transcendere metas.
Tum liquidi fontes imis de collibus augent
Flumina, per viridiss undas volventia campos,
Unde sitim sedent pecudes, quae pinguia tondent red
Pascua, quique feris onager saxa invia silvis Σspacer25
Incolit. Hic levibus quae tranant aera pennis, Σ
Per virides passim ramos sua tecta volucres
Concelebrant, mulcentque vagis loca sola querelis.
Tu, pater, aerios montes camposque iacentes
Nectare caelesti saturas, foecundaqude rerum spacer30
Semina vitales in luminis elicis oras.
Unde pecus carpat viridis nova pabula foeni,
Unde olus humanos geniale assurgat in usus,
Quaeque novent fessas cerealia munera vires, Σ
Quaque hilarent mentes iucundi pocula vini, spacer35
Quique hilaret vultus succus viridentis olivi.
Nec minus arboribus succi genitabilis humor Σ
Sufficitur. Cedro Libanum frondente coronas,
Alitibus nidos, abies tibi consita surgit, Σ
Nutrit ubi implumes peregrina ciconia foetus. spacer40
Tu timidis montes damis, cava saxa dedisti,
Tutus ut abstrusis habitaret echinus in antris. Σ
Tu lunae incertos vultus per tempora certa
Circumagis, puroque accensum lumine solem
Ducis ad occiduas constanti tramite metas, spacer45
Inde superfusis cuncta involventibus umbris,
Per tacitas spargis nocturna silentia terras.
Tum fera prorepit latebris, silvisque relictis
Praedator vacuis errare leunculus arvis
Audet, et e caelo mugitu pabula rauco spacer50
Te patrem exposcit. Dein rursus, sole renato,
Abditur occultis praedatrix turba cavernis,
Inque vicem subeunt hominumque boumque labores,
Donec sera rubens accendat lumina vesper.
Sic, pater, in cunctos didis te providus usus. Σspacer55
Nec tantum tellus, genitor, tua munera sentit,
Tam variis foecunda bonis, sed et aequora ponti
Fluctibus immensas circumplectentia terras,
Tam laxo spatiosa sinu, tot millia gentis
Squamigerae tremula per stagna liquentia cauda spacer60
Exultant, tot monstra ingentia et horrida visu
Veliferas circum nant puppes, grandia cete Σ
Effingunt molles vitreo sub marmore lusus. Σ
Atque adeo quae terra arvis, quae fluctibus aequor
Educat, a te uno pendat, pater optime, teque spacer65
Quaeque suo proprium poscunt in tempore victum.
Te magnam pandente manum, saturantur abunde
Omnia; te rursus vultum condente, fatiscunt;
Te tollente animam, subito exanimata recurrunt
In cinerem. Inspirante animam te denuo, surgit spacer70
Illico foecundae sobolis generosa propago,
Et desolatas gens incolit aurea terras.
Sic eat, o nullo regnet cum fine per aevum
Maiestas divina, suumque in saecula laetus
Servet opus Deus, ille Deus, quo territa tellus spacer75
Concutiente tremit, montes tangente vaporant,
Fumifera trepidum nebula testante pavorem.
Hunc ego dum vivam, dum spiritus hos reget artus,
Usque colam. Tantum ille meas facilisque bonisque
Accipiat voces, nempe illo oblector in uno. spacer80
At vero impietas plane exstirpetur ab ima
Radice, et scelerum stirps nulla repullulet, ac nos
Te rerum, Deus alme, patrem Dominumque canemus.

CV.
Confitemini Domino
Meter: trochaic tetrameters catalectic

Canite Dominum, et invocate nomen eius. Exteris Σ
Facta gentibus per orbem praedicate illustria.
Ille sermo, carmen ille, et illius miracula,
Nomen eius, numen eius una nobis gloria.
Hunc amantum et hunc petentum palpitet cor gaudio. spacer5
Robor eius, pignus eius sacrosanctum roboris
Petite. Vultum eius beatum continenter quaerite.
Subeat animum quanta nostris edidit maioribus
Signa, quae portenta, legum scita quae reliquerit.
Vos Abrami, vos Iacobi posteri, servi Dei spacer10
Separati, sorte lecta natio, vos alloquor.
Ille rerum rector unus, orbis unus arbiter,
Pacta nostris firma servat facta cum maioribus. red
Verba meminit, mille sancta in saecla nectit foedera,
Icta primitus cum Abramo, deinde iurata Isaco, spacer15
Isaci sancita nato lege non mutabili,
Posterisque sempiterno roborata vinculo.
Quum, “Tibi Chananaea,” dixit “arva sorte dividam,” Σ
Turba numero parva quamvis advena illic degeret,
Aucta nondum stirpe longis temporum decursibus, spacer20
Regna quanquam et nationes exul errans verteret,
Eam tamen Dei benigna fovit indulgentia, red
Vimque duram praepotenti dextera ab illis arcuit,
Et minis reges potentes tetricis compescuit.
“Ne mihi,” inquit, “consecratos, ne mihi unctos tangite, spacer25
A meis, moneo, prophetis abstinete iniuriam.”
Cum famem voracem in orbem contumacem induceret,
Gentibusque alimenta late noxiis subduceret,
Praevium misit ministrum Nili ad arva fertilis,
Filium pulchrae Rachelis mango turpis vendit. Σspacer30
Carceris latuit tenebris, crura vinctus compede,
Somnii donec soluti nota regi veritas.
Crura ferro liberavit, solvit animum crimine,
Et nova sortis benignae iam vicissitudine
Regiorum servulorum servus ante ignobilis, spacer35
Fraena rerum tractat unus. Nuper e custodia
Missus, aulae purpuratos nunc coercet vinculis,
Et senum iuvenis severae praesidet prudentiae.
Isaci tandem propago, culta linquens patria red
Pinguis ad fluenta Nili castra fixit advena. spacer40
Ac, Deo fovente, laeta stirpe sic refloruit,
Viribus brevi ut praeiret inquilinus incolas. Σ
Tum Phari rector superbae, mente versa, Abramidas
Fraude molitus nefanda stirpitus revellere,
Circulo donec voluto destinati temporis spacer45
Legifer cum fratre Moses missus est divinitus,
Ac Pharon Pharique regem terruit miraculis.
Ergo natura, imperantis non rebellis iussibus,
Vestiit polum tenebris, et solum caligine
Condidit ceu nocte caeca sole iusso cedere. spacer50
Unda decolor cuoris tabe rivos polluit,
Squameaeque strage gentis inquinavit littora. red
Terra felix ante frugum, more nunc praepostero,
Turpibus foecunda ranis squalet. Ipsa regia
Foeta ranis, ipsa regum foeta sunt cubilia. red spacer55
Fusa deinde nube densa musca Mephin occulit, red
Et pediculorum ubique foeda erant examina.
Instar imbrium ruebat mista flamma grandini,
Arbores nudans comantes fronde, flore, fructibus. red
Quod reliquit atra grando, mox locusta perdidit, spacer60
Bruchus abstulit quod voraces fugerat. Σ
Tot malis subinde saevis icta Nili regia,
Quum ferox non mitigaret contumaces spiritus,
Dira populum mox in ipsum versa poena saeviit.
Prima pignorum repente per penates omniumspacer65
Occidere, cuncta planctu, cuncta fletu personant.
Rege tandem pertinace cladibus perterrito,
Sancta Memphin gens reliquit, iam tyranno libera,
Dives auro argenteisque barbarorum poculis,
Nec tot inter millia ullum languor attentaverat. spacer70
Ergo Nili iam pavore liberata regia, red
Voce, vultu, plausibusque praeferebat gaudium.
At parens memor benignus gentis electae sibi,
Per siticulosae arenae vastitatem imperviam red
Castra nubis texit umbra, luce. Noctem luridam spacer75
Ignium late corcusco temperavit lumine.
Arva, victum cum rogarent, texit imber alitum, Σ
Panis impluit per auras more densae grandinis.
Petra iussa fudit undas, deque rupis viscere
Ante sicca solitudo flumen hausit. Scilicet spacer80
Foederis parens benignus, immemor nunquam sui,
Quod sibi caro cum Abramo sempiternum fecerat. red
Sic parentum stirps piorum, tuta ductu numinis,
Arva liquit fraudulenta perfidi Pelusii, Σ
Occupatis efferarum nationum sedibus red spacer85
Tradidit Deus labores impiorum eis carpere,
Sanctiones ut tenerent sacrosancti foederis,
Et piarum ad iussa legum facta cuncta fingerent.
Laus, honor, decus regi sempiterno caelitum.

CVI.
Confitemini Domino, quoniam bonus &c.
Meter: iambic trimeters

Laudate regem caelitum, regem bonum,
Suisque nullo non benignum tempore.
Quis facta verbis aequet? Eloquentia
Quis assequetur illius potentiam?
O ter beatos aequi amantes, et tuae spacer5
Praescripta legis qui tuentur iugiter! Σ
Memento nostri facilis et favens, tuum
Respicere populum qua soles clementia,
Et me revise lenis ac salutifer,
Ut separati tibi bonis populi fruar, spacer10
Carpamque laetus quo fruuntur gaudio,
Haereditatique comes applaudam tuae.
Scelesta proles cum scelestis patribus
In te rebelles multa iniqua fecimus,
Abominanda, dira perpetravimus. spacer15
Nam nec tyranni Aegyptii ex ergastulo
Nostri parentes, liberi per te, tua
Ostenta graviter ponderarunt, nec tuae
Meminere gratis mentibus clementiae,
Sed propter undas aequoris rubri, duces spacer20
Adversus animis turba contumacibus
Obmurmuravit. At parens malis bonus
Poenas remittis, ut tuam clementiam
Agnoscat orbis et tremat potentiam.
Nam comminanti cessit unda fluctuum, spacer25
Suspensa moles hinc et inde per sali Σ
Tranquilli arenas aridam dedit viam,
Ceu solida campis figerent vestigia,
Donec tyranno liberati et hostium
Crudelitate tuta tuti littora spacer30
Tenuere, at hostes vorticoso gurgite Σ
Absorpsit unda, cladis ut nec nuntius
Superesset. Illic tum salutis compotes
Fidemque verbis praebuere, et cantibus
Cecinere festis numinis potentiam. spacer35
Metu repulso, protinus lascivia
Animos rebelles perculit, nec amplius
Meminere signa nec pericla pristina.
Repente prava perciti libidine
Arsere, verbus et Deum procacibus spacer40
Irae impulerunt fraena iustae solvere,
Ac flagitatos impie dedit cibos,
Iustisque poenis impios coercuit.
Nec poena mentes nec benignitas feras
Mollire potuit, quin procaciter ducem spacer45
Ducisque fratrem peteret aemulatio,
Et freta studiis semper ambitio malis.
Sed factiosos terra vasto condidit
Sinu dehiscens, flammeique gurgitis
Torrens vorago devoravit impios. spacer50
spacerNec noxiorum monita tot poenis modum
Gens prava sceleri fecit. Horebi in iugo, Σ red
(Proh facinus!) ante imaginem bovis dei
Imago sese stravit, et fronte saturi
Simulacra tauri coluit instar numinis. spacer55
Partae salutis nuper ingrata, immemor
Miraculorum in urbibus Niloticis, Σ
Et fluctu eodem sospites se, subrutos
Hostes superbos vorticosis aestibus.
Ergo scelestos ira iusta perdere spacer60
Ibat, furenti ni Deo carum caput e
Pro gente Moses obtulisset, et prece
Fraenasset iras. Nec tamen turbae furor
Illic quievit, expetitum tam diu
Uber feracis sprevit agris, nec fidem spacer65
Mosi docenti, pollicenti nec Deo
Habuit. Tumultu castra complens respuit
Imperia, donec ille munificus parens,
Delere promptus inter invia montium
Toties rebelles, extulit dextram et genus spacer70
Per nationes impias disperdere
Iam destinarat. Ante sculpta numina
Iturum protervi procidere, et mortuis
Dis thura, lectasque immolarunt hostias,
Deum sceleribus provovacarunt novis, spacer75
Iramque rursum exasperarunt vindicem,
Iusta incitatus donec ira Phineas Σ
Ferro scelestam puniit licentiam,
Et saevientem dexteram compescuit
Domini, sibique peperit aeternum decusspacer80
Quod nulla sileant posterorum saecula.
spacerNec contumaces supplicia tot spiritus
Coercuerunt, Meribae ad undas quin Dei Σ
Rursus furorem accenderent, nec publico
Moses furore liber, etiam incredula spacer85
Oratione vertit iram numinis
In se. Potiti deinde pactis finibus,
Nec impiarum semen omne gentium
Disperdiderunt funditus, nec iussibus
Recte monentis paruerunt nυminis, spacer90
Sed se profanis miscuere gentibus
Didicere ritus, serviere ludicris
Dis, ac, eorum mancipati cultibus,
Tenuere puras a scelere nullo manus.
Quippe immolarunt filios ac filias spacer95
Ad daemonum aras, et suae propaginis
Tinxere sculptos sanguine innocuo deos,
Terramque sanctam polluerunt caedibus,
In scelera proni abominanda, dum suae
Manus adorant opera, patrium Deum spacer100
Iustas ad iras provocaverunt, ut suam
Haereditatem abominatus impiis
In servitutem manciparet hostibus,
Quorum severo pene contriti iugo
Posuere saevam spiritus ferociam spacer105
Ac liberati saepe Domino vindice,
Rursus rebelles spiritus in vindicem
Sumpere. Rursus ob scelera poenas sua
Dedere, mitis nec Dei bonitas tamen
In rebus arctis innocentium a prece spacer110
Avertit aurem. Foederis memor sui
Poenas remisit lenis et placabilis.
Quin et superba corda gentis barbarae,
Cui serviebant, diruta iam patria,
Lenivit, animos omnium ut perstringeret spacer115
Imago sortis flebilis vel hostibus. Σ
spacerTu nos tuere, Domine noster et Deus,
Et e profanis gentibus recollige,
Ut te canamus, nomen ut sanctum tuum
Celebremus unum, populus omnis ut simul spacer120
Dicat, “Deo, quem posteri Abrami colunt,
Sit laus honorque in saeculorum saecula.
spacerAmen, amen.”

Perge ad Psalmum CVII