Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.

GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN TERTIUM LIBRUM PSALMORUM

LXXIII.
Quam bonus Israel Deus iis qui &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics

spacerTellus ut undis hospitium neget,
Undaeque terras fluctibus obruant,
Aer coruscis fulminet ignibus,
Ruina mundi sidera misceat.

spacerDei potentis non bonitas tamen spacer5
In rebus arctis destituet pios,
Purasve mentes nequitia sinet
Moeroris aestu funditus opprimi. red

spacerQuam pene lapsu pes mihi lubrico
Gressum fefellit, dum pede metior spacer10
Immense parvo, dum trutina mea
Expendo stultus iudicium Dei!

spacerFervebat ira pectus et aemulo
Livoris aestu, quum scelerum omnium
Contaminatos sordibus impiosspacer15
Florere cunctis conspicerem bonis.

spacerSors illa cunctis invida, mobilis, Σ
Infida, servat perpetua fide
Istis tenorem, et robore vivido
Firmos senectam ducit ad ultimam. spacer20

spacerExempta duris vita molestiis
Curisque (pectus quae reliquis coquunt
Mortalibus) per laetitiam fluit
Luxumque, et aegris pura laboribus.

spacerErgo insolenti foeta superbia spacer25
Corda intumescunt, pectora spiritus
Ventosa tendunt, caecus amor sui
Fraena impotenti dat violentiae.

spacerTecta invidendas non capiunt opes,
Felicitatem non animus suam, spacer30
Et vota vincens spemque superfluus
Luxus fatigat, nec satiat tamen.

spacerVerbis minores terrificant feris,
Et fastuosae mole potentiae.
Vultu procaci et vocibus improbis spacer35
Adblandiuntur nequitiae suae.

spacerNec impudentis garrula vanitas,
Contenta linguae fundere toxica
Terras per omnes, astra lacessere
Audet, Deumque insana superbia. spacer40

spacerHaec mente spectant attonita pii,
Et aestuanti pectore fluctuant.
Secumque mussant, “Scilicet haec Deus
Quum cernat, atris abstinet ignibus?”

spacerOpes abunde suppeditant malis, Σspacer45
Crescitque nullo fine pecunia,
Secura pacis molliter otia,
Quassante nullo turbine, tranisgunt.

spacerFrustra ergo puro pectore vivitur.
Frustra innocentem contineo manum. spacer50
Frustra labores perfero, torqueor
Dolore, nullis non crucior malis.

spacerRursus verebar ne temerario
Ausu improbarem consilium Dei,
Ac arbitrarer forte miserrimos spacer55
Selecta quos in pignora nuncupat.

spacerCausas latentes dum sequor anxius,
Et pertinacis viribus ingeni
Pugno, profundum se Chaos ingerit,
Et nocte mentis lumen adobruit. spacer60

spacerLabore tandem fessus inutili
Ad te recurro, rex bone caelitum.
Quietus expecto ex adytis tuis
Quis hos et illos separet exitus.

spacerVidi repente quam pede lubrico spacer65
Starent superbi, quam stabiles parum
Opes tenerent, quam fragili loco
Fultos ruina praecipiti trahas.

spacerProcella vindex ut sonuit tuae
Irae, fugaces cum domino suo spacer70
Evanuerunt divitiae. Manet
Umbra invidendae nulla potentiae.

spacerSic nocte mentes ludificans fugit
Imago somni, et quae modo pectora
Sopita vano terruerat metu, spacer75
Risus per urbem mox ciet omnibus.

spacerDonec viderem haec, moeror et anxiae
Mentem obruebant sollicitudines,
Aut haesitantem, ceu stupidum pecus,
Torpor ligabat pectore marcido. spacer80

spacerArcana sed vis interea tui
Me fulciebat numinis, ac manum
Dextram regebas. Auspicio tuo
Ductuque clarus fulgeo gloria.

spacerQuid terra, praeter te, mihi, quid polus spacer85
Offert colendum? Cor mihi tabuit,
Infracta mens desiderio tui
Languebat, aegrum corpus inaruit.

spacerTu rursus artus robore vivido
Firmasti, opimas suppeditasti opes. spacer90
Qui, te relicto, spe stolida deos red
Vanos adorant, cladibus obruis.

spacerTe sector unum, te superas meis
Spes una rebus. Praesidio tuo
Liber periclis, auctus honoribus, spacer95
Te sempiternis laudibus efferam.

LXXIV.
Ut quid, Deus, repulisti &c.
Meter: iambic strophes

Cur nos relinquis penitus, o rerum parens
spacerspacerHostisque dedis impio?
Lupis vorandum cur gregem, pastor, tuum
spacerspacerIra obstinata deseris?
Memento coetus servitute ab aspera spacer5
spacerspacerQuem vindicasti, quem tibi
Peculiari sorte, patrimonium
spacerspacerCeu proprium, receperas.
Colles Sionis, numinis sedem tui,
spacerspacerBonus favensque respice. spacer10
Tandem resurge, et hostium superbiam
spacerspacerCompesce. Perde funditus
Hostes protervos, qui tuum sacrarium
spacerspacerManu nefanda polluunt.
Clangunt sonora buccina, non quae tuas spacer15
spacerspacerLaudes canat, ludibrio
Sed festa acerbo quae profanet. In tuis
spacerspacerVexilla figunt turribus.
Bacchatur audax ira fraenis libera,
spacerspacerAedis ruentis it fragor, spacer20
Quales sub altis murmurant quercus iugis,
spacerspacerCaesae bipenni quum ruunt.
Demoliuntur malleis et vectibus
spacerspacerCaelata templi limina.
Popularatur ignis adyta, nominis tui spacer25
spacerspacerContaminant sacrarium,
Secumque tacito comminantur pectore
spacerspacerSe diruturos omnia.
Nec temere: flammis strata fumant omnia
spacerspacerTuo dicata cultui spacer30
Loca. Signa nusquam, nulla iam miracula, red
spacerspacerPropheta nullus perditos
Solatur et, spe quamlibet lenta, tamen
spacerspacerSpondet malorum terminum.
Quousque tandem nomini sines tuo spacer35
spacerspacerHostem protervum illudere?
Quousque acerbis facta dira et impia
spacerspacerExasperaabit iurgiis?
Cur otiosus retrahis manum? Exere
spacerspacerTandem potentem dexteram. spacer40
Tu noster olim rector et custos, Deus,
spacerspacerPriscis abusque saeculis.
Te vidit orbis vindicantem ab omnibus
spacerspacerSemper tuos periculis.
Secessit unda te iubente, et vitreo Σ spacer45
spacerspacerMuro liquor coercuit
Cursum, feroces viribus suis duces
spacerspacerPonti recursus obruit.
Ipsum marinis vastiorem belluis
spacerspacerHausit tyrannum, et asperis spacer50
Afflicta saxis, fluctibus cadavera
spacerspacerEiecta vultur Aethiops
Voravit. Inter aestu arenas torridas
spacerspacerDe cote dura limpidi Σ
Fluxere rivi. Te imperante substitit spacer55
spacerspacerArente flumen alveo.
Tuus dies est, nox tua est, solis iubar
spacerspacerRadiis adornas aureis,
Aequorque claudis littorum repagulis,
spacerspacerTerrasque cingis fluctibus. spacer60
Aestate lenis frigus acre, frigoris
spacerspacerAestum rigore temperas.
Domine, intuere probra, contumelias,
spacerspacerEt hostium ludibria,
Qui te lacessunt impiis convitiis, spacer65
spacerspacerMolestiis nos opprimunt.
Ne trade vitam turturis tuae feris,
spacerspacerTurbam tuorum pauperum
Ne sempiterna oblivione desere,
spacerspacerMemor tui sis foederis. spacer70
Nam nec tenebrae nos tegunt, nec pellimus
spacerspacerObscuritate iniurias.
Ope destituti et omnibus fracti malis
spacerspacerPopuli pudori consule,
Ut te merentem prosequantur laudibus spacer75
spacerspacerMiseri levati luctibus.
Exsurge, rector orbis optime, et tuam
spacerspacerCausam tuere. Sis memor
Quae probra passim nomini semper tuo
spacerspacerStulta ingerat procacitas. spacer80
Voces superbas et tumultus improbos
spacerspacerSilentio ne supprime,
Curamque rerum gerere te mortalium,
spacerspacerQui negligunt te, sentiant.

LXXV.
Confitebimur tibi, Deus &c.
Meter: four-line stanzas consisting of 3 lesser Asclepiadics + 1 glyconic

Te nos carminibus, rex bone, patriis
Dicemus merito. Te celebrabimus
Praesentem miseris, et memorabimus
spacerspacerFacta illustra posteris.

“Quum plenis venient tempora saeculis, spacer5
Cogam,” inquit Dominus, “concilium meum.
Iustis suppliciis prosequar impios,
spacerspacerIustis muneribus pios.

“Fundamenta soli dissiliant licet,
Turbetur trepidis gens hominum minis, spacer10
Fundamenta soli fluxa adamantinis Σ
spacerspacerNectam rursum ego vinculis.

“O stultos quoties admonui modum
Vesanae ut facerent nequitiae suae!
In caelum quoties admonui impios spacer15
spacerspacerNe stulte arma capesserent!”

Quid caelum stolida voce lacessitis?
Qua spe sic furitis? Spiritus arrogans
Cuius praesidio fretus in aethera
spacerspacerCristas erigit impias? blue spacer20

Eois coeat viribus occidens,
Coniurent calidae cum Borea plagae,
Frustra divitias, sceptra, potentiam
spacerspacerCuiquam conciliaverint.

Unus rex hominum, res hominum suo spacer25
Versans arbitrio, praecipitem trahit
Illum de solio, plebis ab infimae
spacerspacerHunc faece ad solium erigit.

Nam cratera meri purpurei Deus Σ
Iam dextra tenet, et vindice pharmaco spacer30
Undantem pateram temperat, et malis
spacerspacerIustum supplicium parat.

Illinc impietas undique ab ultimis
Terrarum spatiis hauriet et, mero
Consumpto, cupido gutture turbida spacer35
spacerspacerDe faece exitium bibet.”

At me vate, Dei, quem genus Isaci
Et thure et precibus placat et hostiis,
Omnis posteritas munificentiam
spacerspacerEt vim numinis audiet. spacer40

Confringam tumidae tela superbiae
Formidata bonis. Cladibus obruta
Emerget pietas, et super aethera
spacerspacerTollet conspicuum caput.

LXXVI.
Notus in Iudaea Deus &.
Meter: iambic strophes

Gentes profanae numinis loco colunt
spacerspacerSibi quisque quem finxit deum,
Iudaea verum novit et colit Deum,
spacerspacerLaudatque festibus cantibus.
Deum Sionis incolam, Solymae sacris spacer5
spacerspacerCui templa fumant ignibus.
Illic minaces fregit arcus, lucida
spacerspacerFregit sagittae spicula.
Clypea sinistris rapuit, enses dexteris, Σ
spacerspacerFunesta bella sustulit. spacer10
Tu praepotentes fortior tyrannidas
spacerspacerVirtute frangis, tu feram
Compescuisti fortium superbiam
spacerspacerRegum potenti dextera.
Fracta minacis spiritus ferocia,spacer15
spacerspacerPraedae fuere, aut ferreo Σ
Somno gravati condidere lumina.
spacerspacerObtorpuere dexterae
Fortes virorum, vis equorum, et curruum
spacerspacerElanguerunt impetus.spacer20
Tuum verendum nomen et numen. Tuae
spacerspacerQuando aestus irae incanduit,
Quis obviam ausit ire? Quis miserum caput
spacerspacerTuo furori obiecerit?
Quum templa mundi fulminum quateret fragor spacer25
spacerspacerUt, impia tyrannide
Poenis repressa, supplicem modestiam
spacerspacerE servitute abduceres,
Attonita tellus siluit, imbellis pavor
spacerspacerMentes superbas perculit. spacer30
Ultricis irae scelera poenis obruta
spacerspacerHumana gens quum cerneret,
Boni efferebant laudibus te, conscius
spacerspacerPremebat horror impios.
Vos erga Domino nuncupate et reddite. spacer35
spacerspacerDomino verendo munera
Ferte universi civitatis incolae
spacerspacerSanctae, Deumque agnoscite,
Reges superbi quem pavent, qui spiritus
spacerspacerFeros retundit impiis. spacer40

LXXVII.
Voce mea ad Dominum clamavi &c.
Meter: Alcaic stanzas

Te voce semper, te prece supplice
Rerum invocabo conditor optime,
spacerNam lenis ac placatus aurem
spacerspacerDas facilem miseris querelis.

Ad te refugi quum premerer malis, spacer5
Ad te tetendi sollicitus manus
spacerSub nocte sola, donec atras
spacerspacerLux tenebras rediens fugaret.

Mens inquietis fracta doloribus,
Surda abnuebat aure fidelium spacer10
spacerVoces amicorum, medelae
spacerspacerImpatiens, animusque solum

Intentus in te, cum lacrimis preces
Miscens fremebat, pectora flebili
spacerConcussa singultu sonabant. spacer15
spacerspacerCura animi cruciabat artus,

Aestus vetabat sollicitudinum
Dulcem soporem carpere lumina.
spacerSegnis ligabat membra torpor,
spacerspacerVocis iter dolor obstruebat. spacer20

Tum mente versa volvere saecula
Coepi anteacti temporis, ac Dei
spacerNumen bonis praesens, nec unquam
spacerspacerAuxilii miseris avarum. Σ

Laudum subibat quas tibi carmine spacer25
Lyrae canebam suaviloquae ad modos,
spacerSecumque vestigabat aegra
spacerspacerMens vario labefacta motu.

“Num, me relicto in perpetuum Deus
Opis benignam iam retrahit manum, spacer30
spacerNec amplius suum tenebit
spacerspacerLarga Dei bonitas tenorem?

Nec ore vatum leniet anxias
Curas suorum, nec miseris erit
spacerPlacabilis, nec sistet irae spacer35
spacerspacerPraecipitem bonitate cursum?

Tandem remisso pectore, quo dolor
Impellis?” inquam. Stant adamantinis
spacerDecreta caeli fixa vinclis,
spacerspacerNec dubio labefacta casu, spacer40

Nec fracta vi, nec temporis invidis
Obliviosi obnoxia dentibus. Σ
spacerRursus tuae mentem subibant,
spacerspacerSancte parens, monimenta dextrae,

Qui templa picti sideribus poli spacer45
Frugumque campos germine fertiles,
spacerEt saecla tot nostros ad usus Σ
spacerspacerCondideris pecudum et ferarum.

Quam saepe, poenis dum premis improbos
Tutoque fulcis praesidio probos, spacer50
spacerMortalibus clementiaeque et
spacerspacerIustitiae specimen dedisti,

Aeterne rerum conditor! Omnia
Consulta cuius factaque sanctitas
spacerspacerIllustrat, haud quidquam tibi ingens spacer55
spacerspacerOrbis habet simile aut secundum.

Mirante mundo tu, Deus unice,
Mirae dedisti signa potentiae,
spacerErgastulis quum liberasti
spacerspacerAbramidas Pharii tyranni. Σspacer60

Videre fluctus te tumidi, Deus,
Videre fluctus, et trepido gradu
spacerFugere. Turbavit profundas
spacerspacerHorror aquae vitrae lacunas.

Fudere aquosas imperio tuo spacer65
Nubes procellas de gravido sinu,
spacerSonore rauco, grandinisque
spacerspacerInfremuit lapidosus imber.

Caeli tonantis vastificus fragor Σ
Implebat aures, lumina fulgurum spacer70
spacerTerrebat ardor, et pavore
spacerspacerAttonitae tremuere terrae.

Sali rubentis pervia vastitas, Σ
Ductore te, tot millibus obruit
spacerVestigia, et fluctu refuso spacer75
spacerspacerClausit iter Phariis quadrigis.

Moses et Aron (ceu pecudum greges
Pastor reducit) praesidio tuo
spacerDuxere tranquillas per undas
spacerspacerIncolumes populi catervas. spacer80

LXXVIII.
Attendite, popule meus, legem &c.
Meter: dactylic hexameters

Audite, Isacidae, et rerum pietate parentem
Qui colitis pura, huc animos advertite vestros.
Mira canam, sed vera canam: quae longa vetustas
Occulit arcanis oracula mersa tenebris
Evolvam. Priscis accepta parentibus olim spacer5
Veriloquis dictis in saecula sera nepotum
Transmittam, laudesque Dei, mirandaque facta
Cognita de proavis discent me vate minores.
spacerNamque parens mundi, sancto quum foedere gentem
Iungeret Isacidum sibi, patres prodere natis spacer10
Per seriem, et seris venientia saecula saeclis,
Et legum monitus et facta ingentia iussit.
Scilicet ut memori benefacta priora tenentes
Pectore consilium vitae auxiliumque regendae
A Domino expectent, trepido turbante tumultu, spacer15
Ne tam caeca animos condant oblivia, legum
Irrita ventosis ut dent praescripta procellis,
Neu similes patrum, male grata mente rebelles,
Deficiant animi instabiles, dubioque labantes
Pectore. Cur soboles Efraemi, docta sagittis Σ spacer20
Figere vel iaculo quamvis distantia certo,
Terga dedit pene ante tubas, latebrisque salutem
(O pudor!) abiectis quaesivit turpiter armis?
Nempe quod aversos flexere per avia gressus,
Obliti legum et monitorum et foederis icti, spacer25
Obliti tantorum operum, quae, testibus olim
Patribus, in Phariis Dominus patraverat oris.
spacerQuum mare divisit sese cumulante profundo,
Inter et aggestos undae stagnantis acervos
Incolumem eduxit populum, duce nube, serena spacer30
Luce, per obscuras flamma praeeunte tenebras.
Flumina de solidi patefecit vulnere saxi,
Damnatisque siti rivos donavit arenis.
Nec satiati undis linguas tenuere procaces,
Ausi immane scelus, deserta per avia rursus spacer35
Tentavere Deum, et ventris stimulante voracis
Ingluvie, petiere cibos, ac talibus ora
Solverunt: “Silicis durae qui flumina venis
Elicuit, subitoque sitim torrente levavit,
Non potis est panem, non lautae fercula mensae spacer40
Addere, non epulis convivia larga profusis?”
spacerAudiit omnipotens, calidaque accensus ab ira est,
In Iudamque hausit flammato corde furorem, red
Et populo tamen ingrato, totiesque salutis
Immemori acceptae, victum dedit esse petitum. Σ spacer45
Castra super late aetherei patefecit Olympi
Horrea, dein gravidas coelesti semine nubes
Ambrosiae largos super agmina solvit in imbres,
Caelestisque cibi indulsit mortalibus usum.
Cedere tum iusso campis ex aeris Euro, spacer50
Mox trepidis volucrum pluvias Notus attulit alis,
Non secus ac siccae cumulos quum verrit arenae,
Pulvereamque trahit deserta per arida pallam.
Castra super, tensis super tentoria velis,
Alituum tremulis resonabant agmina pennis, spacer55
Et circum affusis cumulabant stragibus agros.
spacerIamque epulis exempta fames, sed prava libido
Non exempta tamen, sed adhuc sine fine petitae
Faucibus haerebant epulae. Deus ecce repente
Ultor adest. Late subito grassante ruina, spacer60
Robora selectae passim cecidere iuventae.
Sed neque tot poenae, neque tot benefacta rebelles red
Continuere animos, nec tot miracula, rerum
Natura monstrante Deum. Pater ergo procaces
Casibus assiduis fregitque et, robore fracto, spacer65
Ante diem tremulae succidit fila senectae.
Vix tandem morbis vexati, erroribus acti,
Omnibus exhausti prope cladibus, omnium egeni,
Agnovere Deum. Per tot discrimina tecti
Ereptique malis, saevoque ex hoste recepti, spacer70
Verba tamen blandes fundebant subdola linguis,
Ore pii, mendace animo, neque foederis icti
Servavere fidem. Verum clementior ille
Sontibus ignovit, patria pietate remisit
Offensas, meritamque ultro compescuit iram, spacer75
Quippe homines memor esse animae modo flabra fugacis, red
Quae fragiles agitent morituri corporis artus.
O quoties inter viduas cultoris arenas, Σ
Inter saxa siti squalentia, numinis iram
Languentem insanis irritavere querelis, spacer80
Et sua divinas dimensi ad robora vires,
Virtutem brevibus voluere includere metis,
Quae mare, quae terras, quae caeli continet orbes!
spacerScilicet obliti benefacta priora, salutem
Acceptam, et duri nuper iuga dempta tyranni, spacer85
Et quae per Pharias miracula plurima gentes Σ
Edidit, in vitreos suffuso sanguine rivos,
Damnatisque siti laticum sine munere mensis.
Et modo pestiferae per celsa palatia muscae
Spicula figebant liventi tincta veneno, spacer90
Et modo flumineis squalebant atria ranis,
Et nunc bruchus edax hominumque boumque labores, Σ
Agmine nunc denso dirae exedere locustae.
Grandinis imbre hortos, lapidosa grandine vites,
Grandine silvarum Dominus decussit honorem, spacer95
Grandine prostrati fortes iacuere iuvenci,
Et segetum gravidos ruit igneus imber in agros.
Ira Dei, laxisque furor bacchatus habenis,
Eumenidumque faces, et conscius horror oberrans Σ
Pectora turbabat stimulis praecordia caecis. spacer100
Tum letho patefacta via est, mors saeva per omne
Passim hominum pecudumque caput nulli aequa concurrit.
Primitias sobolis, carissima pignora, florem
Roboris et serae spem praesidiumque senectae
Prostravit, qua Nilus aqua se divite volvit, spacer105
Et septemgeminis refluum mare submovet undis.
Interea, ceu pastor oves in pascua ducit,
Ipse suum Dominus populum deduxit ab omni
Vi procul et trepida formidine. Fluctibus aequor
Obruit infestos in se redeuntibus hostes. spacer110
spacerAt sancti tenuere patres loca sancta, Deique
Parta manu, exclusit gentes prius unde profanas,
Aut prostravit humi victas, et iugera mensus Σ
Abramidis habitare dedit. Nec segnius illi
Irritare Deum et rerum tentare parentem, spacer115
Foedera negligere, et patrum de more rebelles,
Avertere suos recto de tramite gressus.
Non secus ac arcus curvat se in cornua nervo
Adducto, dextraque iterum nervoque remisso
In faciem subito flectit se sponte priorem, spacer120
Libera sic iterum gens, impia vindice poena
Ad sese rediit, cunctisque in collibus aras
Erexit, finxitque sibi simulacra deorum,
Ac Dominum rerum meritas accendit in iras.
spacerAudiit omnipotens pater impia vota precesque, spacer125
Et sibi dilectam gentem contempsit, et aras
Ipse suas ac Silonis tentoria liquit, Σ
Sola sibi e cunctis electa habitacula terras.
Deseruitque sui monimentum foederis arcam
Hostibus in praedam, monimentum roboris, unde spacer130
Clara Dei in cunctas splendebat gloria terras.
Hos ferro, terrae iratus sibi nuper amatae,
Obiecit, flammis alios. Cecidere cruento
Ense sacerdotes. Non connubialia festis
Carmina sunt cantata toris, carique mariti spacer135
Indeploratis viduae iacuere sepulchris.
spacerAst ubi iam poenis meritam satiaverat iram,
Ceu crapula excussa miles, lentoque sopore
Excitus, arma iterum fugientes vertit in hostes,
Tergaque vulneribus figens imbellia caecis, spacer140
Perpetuam adspersit ventura in saecula labem.
Non tamen Efraemum praestantem fortibus armis
Elegit cui sceptra daret, non ille Manassae
Pignora, sed Iudam, sed celsae tecta Sionis,
Templa sibi et solido fundata sacraria saxo, spacer145
Cumque polo et stellis mansuram in saecula sedem.
spacerQuique sequebatur pecudes in pascua David,
Sustulit e caulis, caram et sibi pascere gentem,
Impositum solio, et sanctae ius dicere terrae
Iussit, et ille gregem studio curaque fideli spacer150
Rexit, et infestis defendit ab hostibus armis.

LXXIX.
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam &c.
Meter: iambic strophes

Haereditatem, rector orbis, cur tuam
spacerspacerInvadit hostis impius?
Ritu profano polluit sacraria
spacerspacerTuo dicata nomini,
Soloque stratam funditus Solymam suae spacer5
spacerspacerTegit ruinae molibus.
Truncata ferro membra te colentium
spacerspacerPassim per agros obiacent,
Lanianda rostris vulturum, crudelibus
spacerspacerAut belluarum dentibus. spacer10
Rivi cruoris perluunt vias, velut
spacerspacerTorrens adauctus imbribus,
Nec usquam amicus ossa sparsa qui legat,
spacerspacerAut lecta tumulis obruat.
Functique fato pariter et superstites spacer15
spacerspacerLudibrio accolis sumus.
Parens benigne, quem modum tandem tuae
spacerspacerSperemus iracundiae?
An continenter instar ignis omnia
spacerspacerVorantis in nos saeviet? spacer20
Tui furoris verte potius impetum
spacerspacerIn impiarum gentium
Tot regna, nomen quae tuum vel nesciunt
spacerspacerVel, si sciant, non invocant,
Semen piorum quae laborant perdere spacer25
spacerspacer
Armis, et urbes ignibus.
Revocando vetera, parce, genitor, crimina,
spacerspacerFaces furori subdere.
Sed paene cunctis obrutos malis, tua
spacerspacerNos praeveni clementia. spacer30
Offensionum mitis obliviscere,
spacerspacerNostrae salutis anchora.
Placatus adsis, splendor ut cunctis tuae
spacerspacerClarescat oris gloriae.
Os obstruatur impiis quaerentibus spacer35
spacerspacerNum noster hic cesset Deus.
O iuste vindex, impios exercitus
spacerspacerPaenis vicissim cernere
Fac nos, cruore qui piorum sordidi
spacerspacerNunc insolenter gestiunt. spacer40
Audi gementes carcerum qui vinculis
spacerspacerMarcent, potente dextera
De fauce mortis libera quos caedibus
spacerspacerIamiam tyranni destinant.
Et quam intulerunt contumeliam tibi, spacer45
spacerspacerEt quam tuis iniuriam,
Multiplicatam 7redde nostris accolis,
spacerspacerRerum perennis arbiter.
Et nos, ovilis grex tui, quem pabulo
spacerspacerAlis, tueris numine, spacer50
Et posterorum posteri laudes tuas
spacerspacerCunctis canemus saeculis.

LXXX.
Qui regis Israel, intende, &c.
Meter: four-line stanzas of lesser Asclepiadics

spacerHebraei generis pastor, uti gregem,
Blande progeniem qui regis Isaci,
Inter qui geminos aligeros tuo
Praescribis populo iura salubria,

spacerSelectae soboli da bonus ac favens spacer5
Lumen posse tuae cernere gloriae,
Da vim posse tuae nosse potentiae,
Ac fessis propere porrige dexteram.

spacerTu nos si placido lumine videris, Σ
Cedent continuo caetera prospere. spacer10
O rex armipotens, quem statues modum
Irae? Quando humiles suscipies preces?

spacerIrroras lacrymas fercula, lacrymis
Misces continuis pocula. Iurgia
Nostris finitimi de spoliis serunt, spacer15
Et nostra exagitant ludibrio mala.

spacerO rex armipotens, agmina caelitum
Cui parent, faciem cernere da tuam.
Tu nos si placido lumine videris,
Cedent continuo cetera prospere. spacer20

spacerTraduxti Pharia de scrobe vindeam,
Pravarum expuleras semina gentium,
Ut puro sereres purius hanc solo.
Iam radix teneras fuderat undique

spacerFibras. Iam tremulo frigore texerat spacer25
Montes, aequa cedris brachia sparserat,
Tangebant teretes aequora palmites,
Euphratem teneri germina surculi. Σ

spacerNudatam solitis cur modo sepibus
In praedam hospitibus deseris hanc vagis? spacer30
Cur hanc saevus aper proterit, alites
Carpunt, omnigenae depopulant ferae?

spacerO rex armipotens, obsecro iam redi
Tandem, et sidereo prospice de throno,
Placatusque tuam respice vineam, spacer35
Plantaras propria quam tibi dextera.

spacerHunc saltem placidus respice ramulum,
Cui cultu assiduo conciliaveras
Robur, clara tui gloria nominis
Terrarum ut populis nota sit omnium. spacer40

spacerIllic flamma vorat brachia vitium,
Hic convulsa gemunt, caesa bipennibus
Hic duris resonant, omnia pessum eunt.
Irae iusta tuae nos premit ultio.

spacerIndulgens genitor, nunc ope subleva. spacer45
Firma praesidio nunc propius tuo
Hunc, vires et spes et decus antea
Affectu patrio cui cumulaveras.

spacerVitam redde tuis, sancte parens, quibus
Semper mors avidis faucibus imminet. spacer50
At nos usque ducem te comitabimur,
Praesentem miseris te celebrabimus.

spacerO rex armipotens, agmina caelitum
Cui parent, faciem cernere da tuam.
Tu nos si placido lumine videris, spacer55
Cedent continuo caetera prospere.

LXXXI.
Exultate Deo adiutorio nostro &c.
Meter: strophes consisting of 1 dacytlic hexameter + 1 iambic dimeter

Exultate Deo nostro, bona dicite verba Σ
spacerspacerspacerNostrae salutis vindici.
Isacidum laudate Deum, paeana canentes
spacerspacerspacerAd tympani dulces modos.
Nec lyra, nec cessent genialia nablia, festis spacer5
spacerspacerspacerTuba calendis clangite.
Hunc laeti celebrate diem, stata sacra ferentes.
spacerspacerspacerNam sic statutum est patribus,
Sic lex sancta iubet, sic sacri foedera pacti
spacerspacerspacerPercussa cum maioribus. spacer10
Haec est illa dies ventura in saecula testis
spacerspacerspacerMemphiticae tyrannidis,
Quum Pelusiacis Hebri gens hospes in oris Σ
spacerspacerspacerErraret, et linguae sonum
Attonita ignotum audiret, nec nota vicissim spacer15
spacerspacerspacerIn verba frustra os solveret, blue
spacerspacerspacerLassaret olla fictilis.
“Excussi manibusque ollas, humerosque levavi
spacerspacerspacerLuto,” inquit optimus parens, spacer20
“Auxiliumque tuli poscenti in rebus egenis
spacerspacerspacerEt nube densa conditus
Intonui. Meribam propter, tua iurgia passus, Σ
spacerspacerspacerFeci tui periculum.
Nunc etiam selecta mihi gens auribus hauri spacer25
spacerspacerspacerEt quae paciscor accipe:
Si mea dicta vagis non tradas irrita ventis,
spacerspacerspacerNec alterum colas deum,
Nec prostratus humi supplex nova numina adores,
spacerspacerspacerSed unicum tibi me Deum spacer30
Esse velis, domini qui rupto compede Nili, Σ
spacerspacerspacerIuris tui te reddidi.
Posce modo, spe plura feres, potiora petitis
spacerspacerspacerMaiora votis auferes.
Haec neque dicta suas populus demisit in aures, spacer35
spacerspacerspacerBene nec monenti paruit.
Ergo ipsos sibi permisi, fraenoque remisso
spacerspacerspacerSolvi vagam libidinem.
O potius monita audissent mea, me duce rectum
spacerspacerspacerUtinam institissent tramitem! spacer40
Namque humiles illis subito fractosque dedissem
spacerspacerspacerHostes, meamque dexteram
Vertissem in gentes, quae recta odere, profanas,
spacerspacerspacerEt supplices mendacibus
Vultibus Isacidum ambissent verbisque favorem, spacer45
spacerspacerspacerFelicium omne in saeculum
Isacidum, quibus almus ager fudisset abunde
spacerspacerspacerFrugum benignam copiam,
Mellaque de duri fluxissent viscere saxi
spacerspacerspacerPer arva cultus inscia.” spacer50

LXXXII.
Deus stetit in synagoga deorum &c.
Meter: Alcaic stanzas

Regum timendorum in proprios greges, Σ
Reges in ipsos imperium est Iovae,
spacerQui iudicantum examinabit
spacerspacerNequitiam trutina severa. Σ

“Num fraudulentos semper et impios,” spacer5
Inquit, “dolosa lance fovebitis?
spacerPauperque pupillusque vestrum
spacerspacerCeu scopulum metuet tribunal?

“Quin orbitatem cernitis anxiam?
Aurem querelis quin inopum datis? spacer10
spacerCur pauperes non a superbo
spacerspacerLudibrio asseritis potentum?

“Frustra monemus. Lumina caecitas,
Errorque mentes obsidet, ut neque
spacerCompaginem rerum solutam spacer15
spacerspacerIustitia pereunte cernant.

“Deos vocavi vos, dominos necis
Vitaeque feci. Sceptrifera manu
spacerPacem dedi tueri, et armis
spacerspacerLethiferum cohibere bellum spacer20

“At mors iniquae iusta superbiae
Ultrix honores detrahet, et pari
spacerIgnobili cum plebe fato
spacerspacerPurpureos rapiet tyrannos.”

Exsurge, legum fraena manu, spacer25
Capesse, cunctis arbitrio tuo
spacerQui regna dispensas, ut orbi
spacerspacerImperio domineris aequo.

LXXXIII.
Deus, quis similis erit tibi?
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Ne taceas, ne cuncteris, pater optime, neve
spacerPreces tuorum sperne duris auribus.
Ecce fremunt hostes circum, et miscere tumultu
spacerSaevo parati cuncta, cristas erigunt. blue
Concilia occulte coeunt, populoque minantur, spacer5
spacerTu quem tuendum proprie susceperas.
“Eia,” aiunt, “properate, omnem succidite silvam,
spacerA stirpe sobolem deleamus Isaci.”
En sceleri iurata manus coit omnis in unum, red
spacerTua instituta ut deleant et foedera. spacer10
En cum palifera iunctus Nabathaeus Idume, Σ
spacerSoboles Moabi, et Agareni, et Gabala, Σ
Cumque Palaestinis Tyriisque Amalecus et Ammon, Σ
spacerSyrusque iungit castra Lothi posteris. Σ
At tu sterne solo victos, Madiana iuventus, Σ spacer15
spacerUt caesa texit semitas te vindice.
Sisara ceu tumidus cecidit milesque Iabini, Σ red
spacerCisontis undas turbidas quum sanguine Σ
Tinxere. Inflatae passim iacuare catervae,
spacerLaetamen agris, nec fuga eripuit duces Σspacer20
Orebum et Zebum, nec subtraxere latebrae Σ
spacerA falce mortis Zebeamque et Salmanam, Σ
Dicere non veritos animo votoque superbo
spacerDominos futuros se tui sacrarii.
At tu, sancte parens, sic hos vertigine torque spacer25
spacerUt rotula clivo, stipula vento volvitur.
Flamma velut siccae populatur brachia silvae.
spacerPer alta stridens montium cacumina,
Sic urge attonitos consternatosque procella,
spacerTui furoris dissipa sic turbine, spacer30
Sic animos dolor exurat, pudor ora coloret,
spacerSuis miseris numen ut probent tuum.
Sic ignominia fastum preme, damna timorque
spacerSic continentur territos exerceant,
Te solum ut noscant Dominum rerumque potentem, spacer35
spacerQuacunque terras ambit axis ignifer. Σ

LXXXIV.
Quam dilecta tabernacula &c.
Meter: fourth Asclepiadean stanzas

O rex armipotens, qui creperos tuo Σ
Bellorum arbitrio dividis exitus,
spacerErgo limina templi
spacerspacerLaetus conspiciam tui.

Hic cor laetitia palpitat, hic bonis spacer5
Languet mens nimiis ebria, gestiunt Σ
spacerArtus, atria vivi
spacerspacerVisuri propius Dei.

Hic passer latebras invenit, hic locat
Nidum veris avis nuntia. O atria Σspacer1o
spacerRegis bellipotentis,
spacerspacerUt vos adspiciam libens!

Felix qui domui perpetuo tuae
Haerens te celebrat, qui penitus suam
spacerIn te spem posuerunt, spacer15
spacerspacerFelices ter et amplius.

Felices studio qui properant pio
Templo sacra tuo ferre. Per aridas
spacerValles fontis amoeni
spacerspacerDe rivis liquidis bibent. spacer20

Nec deerit pluviae quae repleat cavas
Fossas agmen aquae, dum properat premens Σ
spacerTurmam turma parentum
spacerspacerRitu caedere victimas.

O rex armipotens, da placidum tuo spacer25
Te regi, capitis cui decus inlytum
spacerIndulsti, bonus aurem Σ
spacerspacerNe duram abnue supplici.

Tu noster clypeus, rebus in asperis
Spes et praesidium. Iuxta adytum tuum spacer30
spacerUnius mora lucis
spacerspacerPro mille est mihi saeculis.

Sim custos potius liminis in tuo
Templo, sancte parens, quam Solyma procul
spacerDegam inter sceleratos spacer35
spacerspacerMultis clarus honoribus.

Tu sol, tu clypeus, tu Dominus. Tuis
Tu das conspicua fulgere gloria,
spacerNec puro scelerum unquam
spacerspacerClaudis munificam manum. spacer40

O rex armipotens, quem penes exitus
Bellorum et positis ensibus otia,
spacerO bis terque beatos
spacerspacerQui te spe solida colunt!

LXXXV.
Benedixisti, Domine, terram tuam &.
Meter: dactylic hexameters

Non semper tumidis fervent vexata procellis
Aequora, nec gelida riget horrida terra pruina.
Inque vicem ponunt venti, mare sternitur, aura Σ
Mitior in florem torpentes evocat herbas.
Nec semper, Deus, avertis moerentibus aurem spacer5
Durus et indulgens irae. Quondamque favore
Sponte tuum amplexus populum es: vinclisque solutis
Servitii, patrias duce te remeavit ad aras.
Oblitus scelerum et violati foederis, iram
Lenisti, et patria texisti crimina cura. spacer10
spacerEt nos ergo, parens, nostrae et spes una salutis,
Respice placatus facilisque, animumque benignum
Accipe, perpetuae neve implacabilis irae
Saeviat in seros etiam vindicta nepotes.
Respice nos melior tantum, quodcunque misellae spacer15
Spirat adhuc animae, te respiciente, vigorem
Accipiet, populoque tuo, iam nube repulsa
Tristitiae, laetos hilarabunt gaudia vultus.
spacerAlme parens, bonitate tua complectere fessos,
Sperataeque diu iam fructum ostende salutis. spacer20
Iamdudum expecto Dominus dum laeta futuri
Signa det, arcano pulsans praecordia motu.
Et dabit haud dubie, posita placabilis ira,
Signa secunda. Piis dabit omnia prospera, leges
Qui patrias et sacra colent, errore relicto. spacer25
Ecce salus, ecce incultas bona copia terras
Incolet, et laeti renovatrix gloria saecli.
En bonitas, en alma fides feret obvia gressus.
Terra fidem, caelo terras Astraea relicto Σ blue
Sancta colet. Comes Astraeae bona copia coelo spacer30
Appluet, et laetos decorabit frugibus agros.
Et quacunque feret Dominus vestigia, gressus
Ante ferent ius fasque suos. Lis, visque dolusque
Deseret afflictas per tot iam saeula terras.

LXXXVI.
Inclina, Domine, aurem tuam &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerDa mitis aurem supplici,
Deus, saluti consule
Ope destituti et pauperis,
Nec semper irae vindicis.

spacerServum tuum serva, Deus, spacer5
Cui spes salutis unica es.
Serva invocantem iugiter
A solis ortu ad vesperum.

spacerDepelle mentis nubila
Pendentis a te servuli. spacer10
Blandae parens clementiae,
Promptus vocanti parcere.

spacerIntentus audi supplicem.
Nam te vocamus arduis
In rebus, invocantibus spacer15
Opem benignus quod feras.

spacerNullus deorum par tibi,
Nullus secundus. Exerit
Nullus suam potentiam
Tam splendidis miraculis. spacer20

spacerRerum creator, ultimis
Ab orbis oris affluent,
Flexoque gentes poplite
Te prosequentur laudibus.

spacerSolus nec aevi termino spacer25
Inclusus aut potentiae,
Deus deorum, grentibus
Miranda cunctis perpetras.

spacerLegum tuarum semitam
Fac ingredi me. Pectoris spacer30
Compone fluctus turbidos,
Tranquilla mens ut te colat.

spacerUt spiritus, contagio
Emancipatus corporis, Σ
Tuam celebret gloriam, spacer35
Dum vita voxque suppetet.

spacerVivo tua clementia,
De fauce mortis erutus,
Quum virium fiducia
Saeviret hostis insolens.spacer40

spacerSecura quum vis numinis
Mihi immineret, tu, Deus,
Es lenis et placabilis,
Et pacta fidus reddere.

spacerMitis bonusque respice spacer45
Qui pendet ex te servulum.
Opem fer, et vernaculum Σ
Tuum periclis exime.

spacerIn me favorem sentiant
Hostes tuum. Ora decolor Σspacer50
Mutet pudor, quum viderint
Mihi te salutis vindicem.

LXXXVII.
Fundamenum eius in montibus sanctis &c.
Meter: iambic strophes

Abramidarum ceteras urbes supra
spacerspacerDominus Sionis diliget
Portas, Sionis, imminet quae montium
spacerspacerFundata sanctis collibus.
O praedicanda posteris saelis Sion, spacer5
spacerspacerBeata mater urbium! Σ
Tecumne Babylon se audeat componere, Σ
spacerspacerTecumne Memphis insolens? Σ
Ventura sub iugum Dei, Deo
spacerspacerFlexura Memphis poplitem. spacer10
Praeclara quamvis et Palaestina et Tyros
spacerspacerIactet virorum robora,
Nihil ad Sionem fortibus foetam viris,
spacerspacerFavore tutam numinis.
Censore Domino humana gens quum nomina spacer15
spacerspacerAd profitenda confluet,
Quis non Sionis se feret civem? Inseri
spacerspacerQuis non colonus ambiet?
Tum vox Sionem carminum, tum vox lyrae
spacerspacerCanent Sionem et tibiae, spacer20
Et nostra si quid audiendum vox sonet, red
spacerspacerLaudem Sionis vox canet,
Et si quid animus voce dignum excogitet,
spacerspacerAnimus Sioni serviet.

LXXXVIII.
Domine Deus, salutis meae
Meter: elegiac couplets

Luce voco te, nocte voco te, sola salutis
spacerSpes, columen, vitae praesidiumque meae.
Alme parens, facilem ne vultum averte precanti,
spacerNeve humiles dura respue mente preces.
Mens hebetata malis torpet, confecta dolore spacer5
spacerFunereas spectat languida vita faces.
Membra vigor liquit, mors unguibus imminet atris,
spacerspacerDe tumulo tantum iam mihi cura meo est.
Corpora non aliter pallent sub mole sepulchri,
spacerVulnere quae subito mors inopina tulit. spacer10
Perpetuis quae sub tenebris oblivia condunt
spacerAlta, salutiferam te retrahente manum.
Carcere ceu clausum, et caeca sub nocte sepultum
spacerMe prope lethaeae girgite mergis aquae.
Usque premis, stratumque urges, supraque iacentem spacer15
spacerAccumulas irae flumina cuncta tuae.
Me veluti scopulum fugiunt horrentque sodales,
spacerQuos portum afflictae spes erat esse rati.
Affixusque toro iaceo, ceu compede victus,
spacerLanguida cesserunt lumina victa malis. spacer20
Interea lassas tendens ad sidera palmas
spacerTe, veniente die, te fugiente voco.
Scilicet expectas ut acerba morte perempto
spacerOstentes vires me revocando tuas?
An rediviva tuas in laudes ora resolvent spacer25
spacerQuos gelido tellus claudit avara sinu?
An tua sub tumuli bonitas cantabitur antro,
spacerVulgabuntve tuam muta sepulchra fidem?
Iustitiamne tuam taciturna silentia pandent,
spacerAn referent vires nox tenebraeque tuas? spacer30
Ast ego, sancte parens, supplex tua numina clamo,
spacerNec precibus vacua est hora locusve meis.
Sancte parens, animae auxilium cur subtrahis aegrae?
spacerCur surda miseras respuis aure preces?
Me dolor et primis labor anxius urit ab annis, spacer35
spacerMe trepidi exanimant corde micante meus.
Me furor exagitat tuus, opprimit undique terror,
spacerAgmen ut hibernae, quod sata mergit, aquae.
Aeger, inops, caris iaceo desertus amicis,
spacerNec noti aerumnis ingemuere meis. spacer40

LXXXVIIII.
Misericordias Domini in aeternum cantabo &c.
Meter: dactylic hexameters

Tu mihi carmen eris, rerum pater optime, semper,
Notaque erit populis bonitas, me vate, futuris,
Pollicitique immota fides, dum sidera mundo
Volventur tacito. Citius quoque sidera credam
In Chaos antiquum lapso se condere mundo, spacer5
Irrita quam sacri credam fore foedera pacti,
His concepta tuo quondam cum Davide verbis:
“Dum mare, dum tellus staret, dum sidera caeli,
Davidici generis mansuram in saecula prolem,
Et stabilem regni ventura in tempora sedem.” spacer10
spacerTe, pater, aetherei coetus, te iure piorum
Saecla hominum celebrant, patrantem ingentia mundo
Mirante, et stabilis ius inviolabile pacti
Servantem. Quem terra tibi, quem conferet aether,
Magne parens? Quem siderei tremit omnis Olympi spacer15
Coetus, et attoniti submissa mente tyranni.
Armorum bellique potens, quocunque moveris
Alma fides clara circum te luce refulget.
Tu maris irati furias compescis, et undae Σ
Deiicis insanae tumidos ad sidera fluctus. spacer20
Tu Pharon elatam lethali vulnere sternis,
Et quicunque tuis miserum caput obiicit armis.
Tu terrae caelique opifex: quaecunque capaci
Complexu facies mundi revolubilis ambit,
Auctorem agnoscunt. Aquilo tibi servit et Auster.spacer25
Thabor et occiduum qui condit vertice solem, Σ
Quique rubet radiis Hermon tepefactus Eois, Σ
Laetatia exultant. Validae tu robore dextrae
Clara per immensum spargis miracula mundum.
Ante tuum solium tibi iustum apparet et aequum, spacer30
Ante oculos adstat bonitas, et nescia flecti
Promissi sincera fides. O terque quaterque
Felices, quos festarum clangore tubarum
Ad tua sacra vocas, quos sacri lumine vultus
Illustras, hilaresque tui sub nominis umbra spacer35
Custodis. Bonitate tua super aethera vectis
Das vires, decus, imperium, das impia contra
Agmina, ceu clypeum, per dura pericula regem.
Tu tibi dilectum secreto numine vatem
Implesti, ut saeclis daret haec responsa futuris: spacer40
spacer“Ipse mihi legi media de plebe, meoque
Imposui regem solio, qui protegat armis
Isacidas, populoque meo qui iura ministret,
Davidis et sacro perfudi tempora olivo.
Huic animum viresque dabo, praesensque tuebor spacer45
Perpetuo ne fraude scelus, ne robur aperte
Exitium ferat. Ipse hostes, ipse impia sternet
Agmina, nulla meam vertet sententiam mentem.
Auxiliumque feram bonus, et super aetheris axem
Nominus auspicio nostri se gloria tollit. spacer50
Iura dabit terris rapido quas gurgite claudit
Hinc mare Sidonio foecundum murice, et illinc Σ
Palmifer Euphrates. Supplex me in vota vocabit
Ille patrem. ‘Deus iile meus tu,’ dicet, ‘et unum
Praesidium, una meae custodia certa salutis.’ spacer55
Hunc ego praecipuo contra dignabor honore,
Supra aliosque dabo rerum moderamina reges,
Quacunque immensum populis dant iura per orbem.
Nec meus absistet favor illi in saecla, nec illi
Iurata aeterni solventur foedera pacti. spacer60
Quin sobolem, et sobolis seros in cuncta nepotes
Saecla dabo et stabilis sceptrum immutabile regni,
Donec ab obscuris lucem sol dividet umbris.
Quod si posteritas mea foedera sancta profanet red
Immemor, et legem spernat iussamque recuset spacer65
Ire viam, domitos poenis duroque labore
Compescam, et plagis usque exercebo rebelles.
At neque destituam regem bonitate perenni,
Foedera nec solvam, nec quod semel ore profudi
Ulla immutabit venturi temporis aetas, spacer70
Quippe semel sancto firmavi foedere, iurans
Per me, nulla dies initi cum Davide pacti
Immemorem arguerit. Suboles, dum saecla mundus
Volvet, ei patrii sceptri moderamen habebit.
Esto mi sol testis ad haec et conscia luna, spacer75
Cum quibus aequaevum sceptrum Iudaea tenebit.”
spacerAt nunc, sancte parens, tumida inflammatus ab ira
Proiicis electum regem. Rata foedera pacti
Negligis, et capiti sacrum diadema revulsum
Sternis humi, et populis praebes calcare profanis. spacer80
Nuda patent hosti disiectis oppida muris.
Si qua manet, gelida formidine concutis arcem.
Cunctis praeda sumus populis, rapiuntque feruntque
Vicini, insultantque malis, miserosque protervis
Vocibus illudunt. Hostis tu robore dextram spacer85
Interea firmas, perfundis pectora dulci
Laetitia, ac gladios hebetas in vulnera nostros,
Nec recreas fractos duro in discrimine belli.
Iam decus et regni splendor, iam proxima caelo
Maiestas versa in tenebras, soliique superbi spacer90
Gloria strata iacet. Brevis immatura iuventae
Stamina praecidis. Miserae pars ultima vitae
In luctu, in squalore ignominiaque senescit.
Quem finem dabis aerumnis? Nunquamne tuorum
Respicies clades vultu placatus amico? spacer95
An, ceu flamma furens, semper tua saeviet ira?
Ipse memor tecum reputa quam concita nostrae
Tempora praetereant vitae. Frustra ergo crearis red
Humani generis sobolem? Ut brevis exigat aevi
Tempora, perpetuo curarum exercita flucu, spacer100
Dum fractam luctu et morbis, seniove, sepulchri
Clauserit obscuro mors illacrymabilis antro! Σ
Heu bonitas ubi prisca? Fides ubi pristina? Ubi illa
Foedera conceptis quondam cum Davide verbis
Facta tibi? Cerne opprobriis quibus impia servos spacer105
Turba tuos premat insultans, quam multa silenti
Claustra sinu maledicta feram, dum turba profana,
Dum circum innumerae gentes convitia fundunt,
Nosque tui Christi verbis petulanter amaris Σ
Adventum sperare iubent. At tu, bone rerum spacer110
Conditor, aeterno verax celebraberis aevo.

Perge ad Psalmum XC