ssera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.

GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN SECUNDUM LIBRUM PSALMORUM

XLII.
Quemadmodum desiderat cervus &c.
Meter: third Asclepiadean stanzas (3 lesser Asclepiadics + one glyconic)

Non cervus fluvios sic avet algidos
(Cervus turba canum quem premit) ut tui
Cor desiderio carpiter anxio,
spacerspacerRerum conditor optime.

Huc me raptat amor dulcis, et impotens spacer5
Ardor ferre moras. O niveum diem
Qui templo reducem me statuet tuo! Σ
spacerspacerO lucis iubar aureum!

Ieiunus lacrimis pro dape se dolor
Pascit, turba meis obvia dum malis spacer10
Illudens rogat, “Heus iste tuus Deus
spacerspacerCur nunc deserit exulem?”

At rursus bonitas quum subiit tua
Et menti auxilii certa fides tui
Illuxit trepidae, temporis illius spacer15
spacerspacerMe consolor imagine,

Festis quum populus me reducem choris
Faustisque excipiet vocibus, et Dei,
Pompa cum celebri, me comitabitur
spacerspacerAugusta ad penetralia. spacer20

Cur me sollicitis teque doloribus,
Mens aegra, exanimas? Pone metum, ac Deo
Te da, quo patriae vindice redditus,
spacerspacerGrates sospes adhuc agam.

Haec mentem recreat spes, licet aviis spacer25
Iordanis lateam saltibus, Hermonii Σ
Exul dura licet saxa perambulem,
spacerspacerSolis hospita belluis.

Quamvis agminibus me mala densius
Omni ex parte premant, quam super horridos spacer30
Montes grando sonat, quam mare verberat
spacerspacerRaucis littora fluctibus,

Tu si me placido lumine videris, Σ
Cedent tristitiae nubila. Tetricas
Moeroris tenebras discutiet mihi spacer35
spacerspacerLucis dulce iubar tuae.

Laudes interea non mihi nox tuas,
Non curae impedient. “O columen meum
(Dicam) et certa salus, ludibrium feris
spacerspacerCur me deseris hostibus?” spacer40

Dirumpor, tacitis aestuat ignibus
Pectus, turba meis impia dum malis
Insultans rogat, “Heus, iste tuus Deus
spacerspacerCur nunc deserit exulem?”

Cur me sollicitis teque doloribus, spacer45
Mens aegra, exanimas? Pone metum, ac Deo
Te da, quo patriae vindice redditus
spacerspacerGrates laetus adhuc agam.

XLIII.
Iudica me, Deus, et discerne causam meam &c.
Meter: second Asclepiadean strophes (1 glyconic + 1 lesser Asclepiadic)

spacerspacerVindex esto mihi, Deus,
Et patrocinio protege me tuo,
spacerspacerOppressum scelere impio,
Et fraudum laqueos frange nefarios.
spacerspacerVitae o praesidium meae, spacer5
Cur me praesidio destituis tuo?
spacerspacerCur luctu vagor obsitus,
Dum saevae furias vito tyrannidis?
spacerspacerProfer lumen opis tuae.
Montem pande viam quae ferat ad tuum, spacer10
spacerspacerMontem quam proprie domum
Maiestate tui numinis incolis.
spacerspacerAtque aram adveniam ad tuam,
Ac te, laetitiae materiam meae,
spacerspacerEt grata cithara tibi spacer15
Grates laetus agam, conditor optime.
spacerspacerCur moeres, anime anxie,
Ac me sollicito pectore maceras?
spacerspacerOmnem pone metum, ac Deo
Curam crede tui, quem super aethera spacer20
spacerspacerCantu sospes adhuc feram,
Quum salvus patriae reddar amabili.

XLIV.
Deus, auribus nostris audivimus &c.
Meter: iambic strophes

Vestusta ad aures fama nostras attulit,
spacerspacerSerisque patres posteris
Stupenda facta tradidere a te, Deus,
spacerspacerPatrata priscis saeculis,
Eliminatis quum profanis gentibus spacer5
spacerspacerEt incolis prioribus
Horum labore fructibusque perfrui red
spacerspacerNostris dedisti patribus.
Certe nec armis lucidis, nec viribus
spacerspacerDebemus has victorias, spacer10
Sed nos favoris aura mollis, et tua
spacerspacerProtexit indulgentia.
Ergo, salutis auctor unice, o Deus,
spacerspacerAdes piis salutifer.
Te dante vires, hostium ferociam spacer15
spacerspacerTam facile profligabimus,
Taurus minaci quam iacit cornu pilas, blue
spacerspacerStipulaeve fasces aridae,
Superba regum colla crasso in pulvere
spacerspacerProstrata conculcabimus. spacer20
Non arcus istam lethifer fiduciam,
spacerspacerNon mucro saevus ingerit.
Tu nos ab hoste subtrahes, sternes solo
spacerspacerInfensa nobis agmina.
Non ergo semper iure te cantabimus spacer25
spacerspacerNostrae salutis vindicem,
Ac donec orbis astra volvet ignea,
spacerspacerTe prosequemur laudibus?
At nunc relictos obiicis ferocium
spacerspacerIniuriae nos hostium, spacer30
Nec prodis ante nostra ductor agmina,
spacerspacerQualis solebas antea.
Hosti imminenti terga cogis vertere,
spacerspacerPraedaeque das prementibus.
Pecus ut macello destinata exponimur spacer35
spacerspacerCaedentium libidini,
Omnesque terras barbararum gentium
spacerspacerErrore complemus vago.
Vaenum dedisti nos palam, nec auctio Σ
spacerspacerTe ditiorem reddidit. spacer40
Vicina nostris oppida insultant malis,
spacerspacerCladesque rident. Fabula
Sumus prophanis nationibus, caput
spacerspacerMotant, labella exporrigunt.
Oculis oberrat usque contumelia, spacer45
spacerspacerPudorque vultus inficit,
Dum voce acerba iniurias exasperat,
spacerspacerMinasque torvas adiicit
Hostis protervus. Obruti tot cladibus,
spacerspacerTot undequaque instantibus, spacer50
Tamen nec unquam est animus oblitus tui,
spacerspacerTecumque pacti foederis,
Sese nec ullis territus periculis
spacerspacerAvertit aut recta via red
Pes flexit, etsi penitus abiecti interim spacer55
spacerspacerAbs te, licet draconibusspacer
Immitioris gentis addicti iugo
spacerspacerFeramus umbram ergastuli, Σ
Et servitutem lugeamus, et necem
spacerspacerVitae precemur taedio. spacer60
Iniqua meritis si tuis oblivia
spacerspacerOffuderint se mentibus
Nostris, manusve supplices protendimus
spacerspacerDiis impiarum gentium.
Id te lateret, abditas qui pectoris spacer65
spacerspacerProrsus latebras inspicis?
Te propter, odio caeteris populis sumus,
spacerspacerEt instar ovium caedimur.
In te favoris pendimus poenas, tui
spacerspacerAmoris odia nos premunt. spacer70
Exurge, similem somnolentiae moram,
spacerspacerSalutis author, corripe.
Cur ora condis, immemorque negligis
spacerspacerTuos malis in ultimis?
Afflictus animus, et malis praesentibus spacer75
spacerspacerLassus, futuris anxius,
Succumbit oneri. Strata tabescunt humi
spacerspacerDefecta membra viribus.
Exurge, genitor, et vigore corporis
spacerspacerAnimique cassos subleva, spacer80
Clemens bonusque nos ab hostis impii
spacerspacerImmanitate libera.

XLV.
Eructavit cor meum verbum bonum &c .
Meter: dactylic hexameters

Cor micat, exultant trepidis praecordia fibris, Σ
Eructantque novum gravido de pectore carmen.
Certat lingua animum fando, manus aemula linguam
Scribendo exaequare, me nova carmina regi
Dum cano, regi, hominum cui nemo e semine cretus spacer5
Audeat eximiae contendere munere formae,
Quem decorat lepor, et roseis affusa labellis,
Gratia, cui rerum coeli indulgentia spondet
Hunc fore perpetuum longaeva in saecla tenorem.
spacerErgo armis, invicte heros, age, fortibus apta spacer10
Ensem humeris, ensem per quem te gloria caelo
Aequat, et adversum fidens fer pectus in hostem.
Frena tibi currus verum moderetur et aequum,
Et quae praecipitem clementia temperat iram.
His ducibus tibi surget honos, tua dextera factis spacer15
Clara per ignotas fundet miracula terras,
Cordaque vulnificis figens inimica sagittis,
Sponte tibi coges validas procumbere gentes.
spacerNec maris aut terrae spatium, nec terminus aevi
Finiet imperium, sceptri moderamine iusti spacer20
Quod regis, et leges mollis clementer acerbas. Σ
Te super aequaevos omnes regnator Olympi
Diliget, et laeto vultum exhilaravit olivo
Unde tui mulcent populi nova gaudia mentes,
Pallia quum loculis tibi depromuntur eburnis, Σ spacer25
Et myrrhae passim lacrimae, stactaeque suavis Σ
Halitus, et molles casiae funduntur odores. Σ
Ancillae apparent genus alto e sanguine regum
Inter honoratas promptae ad tua iussa ministras.
spacerAt regina thori consors tibi dextera adhaeret, spacer30
Auro picta sinus, auro radiata capillos,
Misit ab Eois Ophyre quod flava caminis. Σ
Tuque adeo, regina, audi, et rem pectore conde,
Nec mea dicta nega placidas demittere in aures.
Iam nunc et patriam et patrem obliviscere, iam nunc spacer35
Ex animo caros penitus depone propinquos.
Unum oculis specta, unum animo complectere regem.
Regem oculis animoque, tuo qui pendet ab ore,
Unius et pulchris defixus vultibus haeret.
Hunc dominum agnosce, et supplex venerare, nec illospacer40
Officio studioque tibi concedet, et illa
Undarum regina Tyrus te murice et auro Σ
Accumulans colet, et vicina per oppida late
Procumbent tibi suppliciter gazisque potentes, Σ
Aut opibus clari, meritumque feretis honorem spacer45
Hunc populi. Pharii proles generosa tyranni
Tota decens, tota est gemmisque insignis et auro,
Et facies cultum illustrat, facieque decora
Pulchrior est animus. Tibi, rex, en ducitur uxor,
Dives opum, divis pictai vestis et auri Σspacer50
Virginibus comitata suis de stirpe propinqua,
Virginibus quas pompa frequens clamore secundo
Insequitur, plausuque fremens laetaeque choreae
Cantibus augustam laetas deducet ad aulam.
Neu desiderio nimium tangare tuorum, spacer55
Quod patres tenuere tui, tibi cara tenebit red
Imperium adnascens sobolis numerosa propago,
Quos regere aspicies terras, totumque per orbem
Legitimis populos sceptris fraenare potentes.
spacerNec tu carminibus, rex magne, tacebere nostris. redspacer spacer60
Quaque patet tellus liquido circumsona ponto,
Posteritas te sera canet, dumque aurea volvet
Astra polus, memori semper celebrabere fama.

XLVI.
Deus noster refugium et virtus &c.
Meter: Alcaic stanzas

Quum muniat nos praesidio suo,
Virtute firmet, cum gravis intonat
spacerProcella, fortunae periclis
spacerspacerEripiat dominator orbis,

Nullam expavemus vim, quatiat licet spacer5
Orbem tumultus, terraque sedibus
spacerConvulsa montium ruinis
spacerspacerArctet aquas pelagi frementis,

Insana quamvis aequora saeviant,
Et vorticoso gurgite torqueant spacer10
spacerSpumamque limumque, et procellis
spacerspacerTerrificis scopulos flagellent.

Nam civitatem, cui Deus unice
Indulget, aris et propriam suis
spacerDicavit, algenti pererrans spacer15
spacerspacerLympha fugax hilarat liquore.

Occulta ne vis aut timor hosticus
Urbis quietem sollicitet, Deus,
spacerGentis suae intentus saluti,
spacerspacerPraevenit auxiliis pericla. spacer20

Gentes tumultus concitet impias,
Et regna belli concutiat furor,
spacerFlammis fremat caelum coruscis,
spacerspacerTerrificet labefacta tellus.

Hac et duelli pacis et arbiter spacer25
Stat, praeliorum qui regit exitus,
spacerMunimen, et nostrae salutis
spacerspacerPraesidium, Deus Abrahami.

Venite, adeste, et cernite non prius
Audita, mira, incognita, quae Deus spacer30
spacerPatravit in terris ab ortu
spacerspacerSolis ad Hesperium cubile.

Funesta belli incendia sustulit,
Fregit cruentae spicula lanceae,
spacerContrivit arcus, et volucres spacer35
spacerspacerIn cinerem minuit quadrigas.

“Sedate motus mentis,” ait Deus,
“Measque vires noscite, quem colet
spacerQuocunque sub caelo repostas Σ
spacerspacerGens hominum colit orbis oras.” spacer40

Hac et duelli pacis et arbiter
Stat, praeliorum qui regit exitus,
spacerMunimen, et nostrae salutis
spacerspacerPraesidium, Deus Abrahami.

XLVII.
Omnes gentes plaudite &c.
Meter: 4-line stanzas of iambic dimeters

spacerTelluris omnes incolae
Deo canoros edite
Plausus, canoris pangite
Laeti Deum praeconiis.

spacerDeum verendum et arduum, spacer5
Malisque formidabilem,
Qui regna fastu turgida
Frenat potenti dextera,

spacerQui bellicosa compulit
Parere nobis oppida, spacer10
Nostrumque gentes inclytas
Armis coegit sub iugum,

spacerHaereditatem qui suam
Nobis colendam credidit,
Unde Isaci nepotibus spacer15
Aeterna fulget gloria.

spacerEn templa scandit praevio
Laetum canente classico. Σ
En scandit auctor omnium
Vulgi secundis plaudibus. spacer20

spacerCantate laeta carmina
Deo, canora carmina
Cantate. Regi psallite
Iucunda vestro carmina,

spacerQui sceptra rerum temperat, spacer25
Ac regna terrae dividit.
Docti modorum dulcibus Σ
Hunc ferte in astra cantibus,

spacerQui dirigit mortalium
Res, et salubri vinculo spacer30
Legum coercet, lucido
E siderum praetorio. Σ

spacerAd hunc potentes gentium
Se contulere principes,
Ultroque colla sub iugum spacer35
Rerum dedere praesides.

spacerNostrum Deum diis caeteris
Sublimiorem agnoscite,
Caelum, solumque, et sidera
Suo regentem numine. spacer40

XLVIII.
Magnus Dominus et laudabilis &c,
Meter: iambic strophes

Rector beate caelitum, cui nil viget
spacerspacerSimile aut secundum, caelitum
Beate rector, sancta iure te Sion Σ
spacerspacerIn astra tollit laudibus,
Sion opacam versa ad Arcton, regia Σspacer5
spacerspacerFormosa regis optimi,
Sion voluptas gentium, uberis soli
spacerspacerArvis beatis accubans.
Sensere Domini vindicis potentiam
spacerspacerSolymae superba moenia, spacer10
Sensere numen, quum feroces viribus
spacerspacerColere reges, copiis
Castrisque iunctis, servitutem civibus
spacerspacerTuis minati et vincula.
Perstrinxit oculos intuentium stupor, spacer15
spacerspacerEt horror artus perculit,
Quales tremores querulus excitat dolor
spacerspacerVexante partu foeminas,
Pavorque trepida sparsit attonitos fuga,
spacerspacerEuri procelli ut aequoris redspacer20
Undas ab imis penitus attollens vadis,
spacerspacerTrepidas carinas dissipat.
Haec facta priscis retulere saeculis
spacerspacerParvis parentes liberis,
Haec nos in urbe videmus Dei, ratis spacer25
spacerspacerQui fraenat orbem legibus,
Haec urbe in illa vidimus, cui pervigil
spacerspacerDeus ipse custos excubat.
O sancte rerum genitor, in rebus malis
spacerspacerTuam advocamus dexteram, spacer30
Tuas ad aras supplices advolvimur.
spacerspacerO rector orbis optime,
Tua laus per oras ultimas mundi, et tuae
spacerspacerImago fulget gloriae
Et aequitatis. Te scelestos verbere spacer35
spacerspacerPlectente iusto, gestient
Colles Sionis, nec feret tacitum suum
spacerspacerIudae propago gaudium.
Ite, et Sionem obambulate, moenia
spacerspacerSpectate, turres arduas spacer40
Numerate, fossam et aggerem intuemini,
spacerspacerMolesque celsas aedium.
Narrate natis, posterorum ut audiant
spacerspacerEt obstupescant saecula,
Solumque noscant et colant nostrum Deum, spacer45
spacerspacerOrtusque finisque inscium,
Qui sempiternus sempiterna nos ope
spacerspacerA fraude vique proteget.

XLIX.
Audite haec omnes gentes &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics

spacerAudite, gentes, ortus et occidens,
Advertite aures, et medio dies Σ
Quos torret axe, et qui vitreum solum Σ
Ponti nivali finditis orbita.

spacerAudite, sive ignotus, et infima spacer5
De plebe pauper, sive opibus potens,
Multaque fulges plebe clientum,
Aurique gazis ditibus incubas. Σ

spacerFontes recludam iam sapientiae,
Plenoque promam pectoris e penu spacer10
Prudentiam. Iam lingua recondita
Oracla gestit carmine pandere.

spacerCur congerendis me cruciem bonis,
Famemque et acrem pauperiem timens,
Ut vita curis anxia tristibus spacer15
Me tristiorem trudat ad exitum?

spacerGemmis et auro et murice divites
Superbientes adspice, qui sibi
Gaudent beato plaudere somnio,
Tutosque fluxis credere se bonis. spacer20

spacerGermanus auro non redimet suum
De morte fratrem, nec pretio Deum
Donisve flectet fata retexere, Σ
Ut membra liquit frigida spiritus.

spacerSed nec perennes interitus moras spacer25
Dives pacisci, nec potis est putres
Ne solvat artus tempus edax: vetat
Id lege dura fixa necessitas.

spacerMors aequa stultis et sapientibus
Intentat arcum, par manet exitus red spacer30
Vitae hos et illos, occupat improbis
Ignotus haeres parta laboribus.

spacerVillae superbae delicias breves,
Luxuque structas regifico domos
Linquunt, sepulchrique irremeabilis spacer35
Tenebricosis sub latebris iacent.

spacerQuid fama duris parta laboribus
Prodest? Inanis quid tituli decus?
Quid aura blandae laudis, et ambitus
Nomen futuris prodere saeculis? spacer40

spacerQuum vani honoris ver breve floruit,
Lethale spirans mortis hiems, viros
Et bruta raptans interitu pari,
Oblivionis nube pari premit.

spacerHac stulti ierunt, hanc male providos spacer45
Ducet nepotes error in orbitam,
Quos mors sepulchri sub scrobe conditos
Depascet, imbelles ut oves lupus.

spacerAeterna caeli temperies pios
Manes fovebit lucis in aureae spacer50
Splendore, qualis mane fluit nitor
Per prata vernis picta coloribus.

spacerStultis senectus robora deteret,
Pro sumptiosis bustum erit aedibus,
At me benignus de barathri cavo Σspacer55
Specu remissum suscipiet Deus. red

spacerNec te cupido sauciet aemula
Stuporve, si quem videris impia
De plebe fluxis conspicuum bonis,
Clarumve multa fulgere gloria, Σspacer60

spacerQuum dexteram mors illacrimabilis Σ
Iniecit, et tam divite copia
Secum sub umbras nil feret, et comes
Infida bustum gloria deseret.

spacerDum commeantis pectora spiritus spacer65
Haustu calescunt, perfruitur bonis, red
Seseque curat molliter, et monet
Omnes eundem pergere tramitem.

spacerAt quum parentes cesserit ad suos,
Longum dolebit stultitiam brevem, spacer70
Ad regna tractus lucis egentia,
Quae semper horror nubilis obsidet.

spacerRectrix honoris ni sapientia
Accesserit, brutis homo bestiis
Nil interest. Quos vita facit pares, spacer75
Expectat aeque inglorius exitus.

L.
Deus deorum dominus loquutus est &c.
Meter: Alcaic stanzas

Qui fraenat aequis legibus arbiter
Superba regum colla minacium,
spacerVocabit in ius orbem ab ortu
spacerspacerSolis ad Hesperium cubile.

Vultu verendo tum sacer, ardua spacer5
Pulchrae Sionis de specula loquens,
spacerAd gentis humanae coactum
spacerspacerConcilium Deus ora solvet.

Non facta semper, non sinet impia
Impune grassari. Veniet Deus, spacer10
spacerFlammae vorax illum antecedet
spacerspacerVis rapidis agitata ventis.

Testes vocabit, cum populo suo
Acturus, ignes, lumine conscio Σ
spacerQui cuncta despectant ab alto, et spacer15
spacerspacerOmniparae sola vasta terrae. Σ

“Adeste primum gens mihi propria,
Gens sancta,” dicet, “cui super hostiis
spacerLegem dedi rite offerendis,
spacerspacerPerpetuum pepigique foedus.” spacer20

Hic aequitatem iudicis igneus
Miratus aether, iustitiam Dei
spacerAnnuntiabit. Nam sedebit,
spacerspacer(Ne dubita) Deus ipse iudex.

“Audi, Abrahami progenies boni, spacer25
Peculiaris gens mihi. Te voco,
spacerTestem benignitatis in te
spacerspacerPerpetuae, et solidi favoris.

“Non arguam te, quod mihi victimae
Cruore raro altaria sparseris, spacer30
spacerAut parcus armenti cremaris
spacerspacerRara sacris holocausta flammis. Σ

“Non taurum egens te de stabulis peto,
Hircumve caulis. Omne pecus meum est,
spacerQuod montium anfractus pererrat, spacer35
spacerspacerQuod nemorum tegitur latebris.

“Nec me volucris rupis in edito
Usquam recessu nidificans latet.
spacerNon ulla picturato amictu
spacerspacerRuris avis genialis hospes. Σ spacer40

“Quod si esurirem, scilicet ut petam
A te necesse est, arbiter aetheris,
spacerTerrae, fretique, et quicquid ingens
spacerspacerOrbis habet gremio capaci? red

“Taurine vescor carnibus, aut bibo spacer45
Hirci cruorem? Pectore candido
spacerGrates age, et quovis litabis
spacerspacerRite Deo sine caede voto.

“Tum deprehensus rebus in asperis
Securus implora, auxilium feram, redspacer50
spacerGrates ut accepta salute
spacerspacerLaetus agas, Dominumque laudes.”

At impium sic alloquitur Deus:
“Qua fronte leges tu recitas meas, Σ
spacerEt ore sanctum impurus audes spacer55
spacerspacerSacrilego memorare foedus?

“Tu legum habenis impatiens regi, Σ
Et institutis, moribus et bonis
spacerIuratus hostis, voce laudas,
spacerspacerTecum animo mea verba rides. spacer60

“Cum fure furti consilium cois,
Moechis adulter te socium applicas.
spacerAd probra proiectus, dolosa
spacerspacerPerniciem meditare lingua.

“Cum fratre iuncti vincula sanguinis spacer65
Oris procacis non rabiem premunt.
spacerInfamia germanum eodem
spacerspacerDedecoras utero creatum.

“Et arbitraris me similem tui,
Quod perpetrata haec dissimulaverim? spacer70
spacerNe crede. Tecum expostulabo,
spacerspacerAnte oculos tua facta ponam.

“Considerate haec vos, quibus excidit
De mente caeca mentio numinis,
spacerNe, quum prehendam, nemo sit qui spacer75
spacerspacerDe manibus mihi prensa tollat.

“Si victimam vis magnificam mihi
Mactare, laudes canta, age gratias.
spacerHac itur ad certam salutem,
spacerspacerHaec superos via pandit axes.” spacer80

LI.
Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam &c.
Meter: Sapphic stanzas

O salus rerum, lacrimis precantum
Mollibus flecti facilis, rogantem
Levis exaudi, scelerumque tetras
spacerAblue sordes.

Usque peccati lave et usque labem, Σ spacer5
Dum repurgatam maculis pudendis
Purius corpus niteat recocto
spacerIgnibus auro.

Nam meam agnosco (pudet heu pigetque),
Ah miser, labem, vitiique foeda spacer10
Mentis obversans oculis imago
spacerSemper oberrat.

Unus arcani es mihi testis, unus
Arbiter verax, temerario ausu,
Improbas linguas tua iudicantum spacer15
spacerFacta refutas.

Quippe iam primo scelus usque ab ortu
Haeret, infectas vitians medullas,
Deque conceptu genetricis hausi
spacerSemina labis. spacer20

At tibi cordi est sine fraude veri
Simplicis candor, fideique certae red
Puritas, nullo labefacta duri
spacerTurbinis ictu.

Hanc facis tanti, vitiis ut atris spacer25
Oblito, legum sapientiaeque
Tu mihi arcanae facilis beatum in-
spacerdulseris haustum.

Ergo me hyssopi, sator alme, lustra
Frondis adspersu, maculaeque cedent, spacer30
Membra candorem tibi lota vincent
spacerPura nivalem.

Si bonus laetum placidusque mittas
Nuntium, tristem mihi recreabis
Gaudio mentem, stupidos recurret spacer35
spacerRobur in artus.

Ne meos lapsus oculis acutis
Semper observa, numerave labes,
Sed malae culpae nimium tenaces
spacerAblue sordes. spacer40

Cor mihi rectum, scelerisque purum,
O potens rerum genitor, refinge,
Spiritum firmum renova novata
spacerCordis in aula.

Neu mihi avertas faciem, tuoque spacer45
Arceas vultu procul, auferasque
Spriritum sanctum, calida incitatus
spacerRursus ab ira.

Redde, speratae solido ut salutis
Gaudio per te fruar, inquieti spacer50
Spiritu motus animi rebelles
spacerPrincipe firma.

Tum meo exemplo moniti scelesti,
Quos via flexit malesuadus error, red
Denuo legum, duce me, tuarum, spacer55
spacerIussa capessent.

Expia noxa mihi, sospitator, Σ
Caedis infandae caput obligatum, ut
Te canam iustum, pariterque lapsis
spacerParcere largum. spacer60

Tu viam vocis mihi pande, mutum
Tu, Deus, linguae moderare plectum.
Tum feram late tua magna gentes
spacerFacta per omnes.

Victimae si te caperent, dedissem spacer65
Victimam. Sed te neque sanguis hirci
Fusus aut sacris holocausta placant
spacerAddita flammis.

Poenitens fraudum scelerumque pectus,
Spiritus fracti, mala cor perosum, spacer70
Haec Deum placant. Adhibe haec, et usque red
spacerThure litabis.

Gentis humanae bone dux, Sionem
Quo soles vultu facilis tuere,
Pace florentes Solymae beatae spacer75
spacerProtege rurres.

Tum tibi votis bona mens pudicis
Sacra persolvet. Sacer hircus ignes
Pascet, et sanguis vituli calentem
spacerImbuet aram. spacer80

LII.
Quid gloriaris in malitia, qui &c..
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerQuid gloriaris, impie
Tyranne, pravis artibus?
Innoxiis clementia
Divina semper excubat.

spacerTua lingua semper fraudibusspacer5
Intenta comminiscitur
Nefas, nitente cotibus
Acutior novacula.

spacerTe prava rectis plus iuvant,
Plus falsa veris recreant, spacer10
Dolisque pestilentibus
Libenter aurem commodas.

spacerErgo Deus te conteret, red
Hominumque contuberno
Eliminabit, ac domum spacer15
Evertet omnem funditus.

spacerIustus videbit, et gravem
Dei pavebit dexteram,
Vanaque dignos exitus
Ridebit impotentia. spacer20

spacer“En ille gazis,” inquiet,
“Malisque fidens artibus,
Securus ille numinis
Divinae opis nil indigens.”

spacerEgo, ceu virens olivula, spacer25
Domini in agello consita,
Florebo, spe fretus bona
Caelestis indulgentiae.

spacerTe semper in coetu pio
Fraudis celestae vindicem spacer35
Canam, et tuae clementiae
Spe dura cuncta perferam.

LIII.
Dixit insipiens in corde suo &c.
Meter: iambic strophes

Opinionum foeda mentem toxico
spacerspacerCorpusque scelerum sordibus
Contaminata turba, vela dum cupit
spacerspacerSuo furori obtendere,
Ferri ac referri sortis arbitrio omnia spacer5
spacerspacerHumana comminiscitur.
Ergo, exoluta numinis formidine,
spacerspacerDat fraena turpitudini.
Scelesta, foeda, abominanda excogitat,
spacerspacerExcogitata perpetrat. spacer10
Ex arce celsa siderum deflexerat
spacerspacerDominus in orbem lumina,
Si quem videret forte non penitus malis
spacerspacerCorruptum opinionibus,
Qui mentis oculis omnium fideliter spacer15
spacerspacerRerum parentem quaereret.
Erroris omnes nubili fallacibus
spacerspacer illigarat cassibus,
Se cuncti eisdem polluere sordibus,
spacerspacerNec recta cuiquam curae erant. spacer20
Ergo ille mitis, ille munificus parens,
spacerspacerIra incitatus aspera,
“Gens,” inquit, “ista plena scelerum ac sordium,
spacerspacerCrudelis animo et impia,
Quae panis instar devorat plebem meam, spacer25
spacerspacerEcquando cognoscet Deum?
Ecquando mentis lumine in periculis
spacerspacerAgnoscet orbis arbitrum?”
Certe timebit non timenda, et conscius
spacerspacerVexabit horror pectora. spacer30
Nam Dominus ossa conteretque, et hostium
spacerspacerAusus retundet impios.
Vultum pudoris turpibus sparget notis,
spacerspacerTurbabit animum infamia.
En unquam Eoo lucifer salutifer spacer35
spacerspacerAb axe promet hunc diem?
Ab arce Dominus quum Dionis ardua
spacerspacerSperatam opem feret suis,
Patriaeque vinclis liberos hostilibus
spacerspacerReddet nepotes Isacii, spacer40
Electa laudes illius gens ut canat,
spacerspacerPerfusa vero gaudio?

LIV.
Deus in nomine tuo salvum me fac &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerRerum parens, me protege,
Et saevo ab hoste libera,
Nomen boni ut colant tuum,
Et vim pavescant impii.

spacerAudi benignus supplicem, spacer5
Nec durus aurem questibus
Occlude. Vitae nam meae
Crudelis hostis imminet.

spacerInfestus hostis imminet
Vitae meae, nec vindicem spacer10
Dei potentis dexteram
Sibi imminentem respicit.

spacerRerum sed aequus arbiter
Opem feret. Periculis
Me liberatum fulciet, spacer15
Et sospitem tuebitur.

spacerSuis peribit artibus
Scelesta fraus, et incident
In ipsa caeci retia,
Quae clam mihi tetenderant. spacer20

spacerLiber periclo, victimis
Te munerabor. Te canam
Patrem, bonis placabilem,
Malisque formidabilem,

spacerQui libero molestiis spacer25
Mihi dedisti gaudia
Haurire laeto lumine
De clade gentis perfidae.

LV.
Exaudi, Deus, orationem meam &c.
Meter: Sapphic stanzas

Caelitum rector bone, mitis aurem
Admove in rebus trepidis vocanti,
Neu meos vultu tetrico severus
spacerDespice questus.

Adspice attentus mihi quo tumultu spacer5
Aestuet pectus, gemitu dolores
Quo fremant, dum vis mihi frausque saevi
spacerImminet hostis.

Imminet saevus capiti tyrannus,
Et meae famae meditatur atrox spacer10
Crimen, et secum furit impotenti
spacerTurbidus ira.

Cor micat, nervis trepidant solutis
Ossium nexus, animus labascit, red
Semper et pallens oculis oberrat spacer15
spacerMortis imago.

Ergo sic mecum loquor: “O quis altos
Nubium in tractus celeri columbae
Me levet penna, nemorum et remotis
spacerSistat in antris, spacer20

“Ut procul cura trepida metuque
Montium solos habitem recessus,
Ocyor ventis ferar et corusci
spacerFulminis alis!”

O Deus, linguas male perde pravas, spacer25
Illitas linguas gelido veneno,
Quae dolis, probris, rabidisque vexant
spacerLitibus urbem.

Sive lux fundat radios micantes,
Sive nox fundat tenebras opacas, spacer30
Excubant muris maledicta, vicis
spacerOmnibus errant.

Vis, furor, fraudes, scelerum libido
Obsidet cunctos aditus viarum,
Et fames auri miseram trucidans spacer35
spacerFoenore plebem.

Si palam saevos inimicus enses
Stringeret, si clam laqueos pararet,
Dente si famam peteret maligno,
spacerAequior essem. spacer40

Tu mihi insultas comes et sodalis,
Testis arcani taciturni et auctor
Consili, sacra totiesque iunctus Σ
spacerFoedere mensae.

Gentis humanae moderator, orbem spacer45
Qui salutari regis aequitate,
Fraudis auctores scelerumque vivos
spacerObrue terra.

At mihi attentam dabis aequus aurem,
Sive lux promat radios ab undis, spacer50
Sive lux condat radios sub undis
spacerVespere sero.

Inter hostiles dabis ut tumultus
Tutus evadam. Mihi nam superbis
Viribus fretus numeroque saevus spacer55
spacerImminet hostis.

O potens rerum, sine fine poenis
Tu premes iustis scelus impiorum,
Arrogans pectus quibus obstinata
spacerIntumet ira. Σ spacer60

Pace qui ficta simulant amicae
Mentis affectus, animoque virus
Occulunt, prisco neque facta curant
spacerFoedere ritu.

Lacteus blando fluit ore rivus, spacer65
Bella cor spirat fera, suaviorque
Balsamo sermo secat instar ensis Σ
spacerVulnere caeco.

Tu tui curam Domino relinque,
Is tuos gressus reget, is dolores spacer70
Leniet, iustumque ope sublevabit
spacerRebus in arctis.

Impio, fallaci, avidoque caedis
Fila mors rumpet viridi in iuventa.
Me tui, rector bone, spes favoris spacer75
spacerCerta fovebit.

LVI.
Miserere mei, Deus, quoniam &c.
Meter: Alcaic stanzas

Orbis creator, me bonus adspice,
Iniurioso quem pede prorutum
spacerHostisque conculcat, premitque
spacerspacerAssiduis agitans periclis.

Conculcat hostis me numero ferox, spacer5
Et insolenti saevitia premiat,
spacerNec liberas luces laborum,
spacerspacerNec vacuas sinit ire noctes.

Seu luce terror sollicitus mihi,
Seu nocte circumstat, pater optime, spacer10
spacerSpes rebus in duris mihi una,
spacerspacerEt columen superas salutis. Σ

Te fretus uno, pollicitis tuis
Innixus unis, nec metuam dolos
spacerMortalium caecos, minasque spacer15
spacerspacerTerrificas, et aperta bella.

Calumniantur quae loquor omnia,
Pravaque carpunt facta libidine.
spacerHuc conferunt omnem laborem, ut
spacerspacerExitium mihi moliantur, spacer20

Coetusque cogunt, et capiti meo,
Qua fraude, qua vi, iugiter imminent. Σ
spacerVestigia observant, nec horam
spacerspacerInsidiis vacuum relinquunt.

Impune tantam nequitiam ferent? spacer25
Pravique fructum consilii legent?
spacerO arbiter mundi, nec illos
spacerspacerPraecipites agis in ruinam?

Meae labores tu numeras fugae,
Urna repostas tu lacrimas meas Σ spacer30
spacerServas, apud te certa constat
spacerspacerUsque mei ratio doloris.

Aurem vocanti tu facilem mihi
Das, atque inanes spes facis hostium,
spacerEt signa non obscura amici spacer35
spacerspacerDas animi, et stabilis favoris.

Te fretus uno, pollicitis tuis
Innixus unis, nil metuam dolos
spacerMortalium caecos, minasque
spacerspacerTerrificas, et aperta bella. spacer40

Te semper ergo carmine patrio
Laudabo, vitae praesidium meae
spacerEx hostium ferro dolisque
spacerspacerIncolumis tibi vota reddam.

Te liberatus vindice, te meum
Firmante gressum, ne titubent pedes, spacer45
spacerDum spiritus fovebit artus,
spacerspacerIussa sequar tua, rector orbis.

LVII.
Miserere mei, Deus, miserere mei &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Sancte parens, miserere animae pereuntis, et omnem
spacerIn te salutis quae locavit spem suae,
Meque tuis alis tectum defende, procellae
spacerDum saevientis impetus deferveat. Σ
Te voco, te (solum in rebus quod restat egenis) spacer5
spacerAppello, supplex et tuam imploro fidem.
Te voco, qui cumulata mihi promissa refundes,
spacerEt coepta duces prosperos ad exitus,
Qui mihi subsidium e coelo praebebis, et hostis
spacerIamiam imminentis liberabis faucibus, spacer10
Qui dabis auxilium ex adyto sublimis Olympi, Σ
spacerMemorque fidei et pristinae clementiae.
Inter enim saevos habito feritate leones,
spacerFlammam vomentes versor inter belluas,
Lingua quibus saevo proscindit acutius ense, spacer15
spacerDentes sagittis lanceaeque cuspide.
O Deus, augustum celso caput exere caelo,
spacerOstende terris gloriae iubar tuae.
Explicuere meis pedibus sua retia, terrae
spacerMihi saevus hostis penitus afflictum premit, spacer20
Et scrobibus fossis iter obsedere. Sed ipsi
spacerMihi paratas in scrobes caeci ruent.
Mens invicta malis, animi vigor integer, orbis Σspacer red
spacerTe voce rector, te celebrabit lyra.
Eia age depositis, mens, expergiscere curis, spacer25
spacerEt tu, canora barbitos cum nabliis, Σ
Ocyus aurorae quam Lucifer excitet ignes, Σ
spacerAurora cantus quam volucrum exuscitet.
Te, pater alme, canam, populos tua facta per omnes,
spacerQuacunque tellus panditur vates feram. spacer30
Nam tua siderei bonitas fastigia caeli,
spacerFidesque tractus nubium supervolat.
O Deus, augustum nitido caput exere caelo,
spacerOstende terris gloriae iubar tuae.

LVIII.
Si vere utique iustitiam loquimini &c.
Meter: Alcaic stanzas

Qui iura celso de solio datis,
Qui fraena legum flectitis, en erit
spacerDe plebis ut causis egenae
spacerspacerIudicio statuatis aequo?

Quin mente prava nequitiam et dolos spacer5
Versant, sub umbra iustitiae tegunt
spacerIniuriam. Factis honesti
spacerspacerObiiciunt speciem pudendis.

Materna ab alvo flagitii viam
Sensim sequuntur, perque suos gradus spacer10
spacerObliqua sectandi libido
spacerspacerCum teneris adolescit annis.

Lingua venenum pestifera gerunt,
Auresque claudunt consiliis, velut
spacerObturat aures callida aspis, Σspacer15
spacerspacerQuae magicos metuit susurros.

Confinge malas, o Deus, impudens
Os comminutis contere dentibus,
spacerEt rictibus saevis hiantes
spacerspacerHos inhibe catulos leonum. spacer20

Emissa fracta cuspide spicula
Intercidant, nec vulnera perferant,
spacerIpsique vanescant repente,
spacerspacerPer bibulas velut unda arenas.

Sensim liquescant, tardigradus velut Σ spacer25
Limax, acerbo funere deserant Σ
spacerVitale lumen, more foetus Σ
spacerspacerAnte suum pereuntis ortum.

Florentis aevi in limine, turbinis
Vis atra tollat progeniem, prius spacer30
spacerQuam surculus spinas tenellus
spacerspacerExerat, et stimulis acutis

Foecunda late brachia porrigat.
Iustique poenae vindicis exitum
spacerLaeti videbunt, impiique spacer35
spacerspacerSub pedibus fluvium cruoris.

Vitae bene actae gens hominum sciet
Manere iustos praemia, at impios
spacerManere poenas, arbitrumque
spacerspacerEsse Deum sciet orbus aequum spacer40

LIX.
Eripe me de inimicis meis &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerAb hostis inclementia
Me, rector orbis, assere,
Defende vim crudeliter
Me semper oppugnantium.

spacerAb improbis me protege spacer5
Laetis cruore innoxio,
Meae salute per dolum
Qui caeca tendunt retia.

spacerUltro immerentis in caput
Consilia cuncta conferunt. spacer10
Exurge, teque pessimis
Fer obviam conatibus.

spacerO arbiter mortalium,
Ex agminum caelestium,
Favore semper qui pios spacer15
Peculiari amplecteris,

spacerExurge, poenis impias
Compesce gentes, perfidis
Neu parce, qui sibi favent
Nefanda quum patraverint. spacer20

spacerA sole Eoo ad Hesperum
Perambulabunt compita,
Et instar oblatrantium
Canum feroces obstrepent.

spacerNihil nisi merum crepant spacer25
Ferrum, cruorem, vulnera,
Et quae loquuntur propalam
Clam posse rentur obrui.

spacerMeae salutis tu, Deus,
Tutela praesens, irritas spacer30
Ridebis iras, et tua
Me dextera tueberis.

spacerTu robur es meum, meae red
Vires et arx fiduiciae,
Ergo quieto pectore spacer spacer35
Expecto spe tui auxilii.

spacerDiscrimina imminentia
Ope antevertes, et malis
Fracta hostium superbia,
Laeto fruar spectaculo. spacer40

spacerNe prorsus impios tamen
Una ruina elimina,
Oblivioso ne pii
Torpore recta negligant,

spacerSed error illos dissipet spacer45
Vagos per orbis ultimas
Oras, tuaque dextera
Semen piorum protege.

spacerOb oris arrogantiam,
Virusque linguae noxium, spacer50
Mendacia et periuria,
Consume semen impium.

spacerEvelle stirpe ab ultima
Iusti furoris impetu,
Ut norit orbis ultimus spacer55
Deum bonorum vindicem.

spacerA sole Eoo ad Hesperum
Perambulabunt compita,
Et instar oblatrantium spacer60
Canum procaces obstrepent.

spacerPassim vagati, pauperem
Victum ut parent, sub vesperum
Serum petant cubilia,
Victus egentes pauperis. spacer65

spacerEgo interim Deum canam,
Fortem bonumque, in asperis
Rebus suorum vindicem,
Fidumque propugnaculum.

spacerDeum canam, qui robore spacer70
Me fulcit, auget viribus,
Benignitate sublevat,
Tuetur arx ut aenea.

LX.
Deus repulisti nos &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Sancte parens, nostris vitiis offensus, abactos
spacerPressosque duris dissipasti nos malis,
Placatus mitisque veni, iamque immemor irae
spacerSalutis auctor ad tuos revertere.
Omnes ager rimis, te concutiente, dehiscit. Σspacer5
spacerCommitte rimas, refice quassatum solum.
Dura tuae genti spectacula ferre dedisti
spacerInebriatae poculo formidinis.
At trepidos laudemque animi miseratus egenos,
spacerSignum salutis efferes, qui te colunt, spacer10
Veridicis freti oraclis, formidine mersum Σ
spacerErigere rursus audeant ut verticem,
Eripiasque tuos gelidi formidine lethi
spacerPraesens, et opifer invocantes audias.
Audiit, ex adytoque Deus flammantis Olympi spacer15
spacerVocem rependit gaudii praenunciam.
En tibi frugiferos Sichimae dispertiar argos, Σ
spacerVallem Suchoti metiar decempeda. Σ
Nonne mihi parent Iacobi pignora, quisquis
spacerVel pecore tondet arva, vel vomere secat? spacer20
Oppida sub pedibus Syriae calcabo superbae, Σ
spacerMoabum, Idumen, et Palaestinas domos. Σ
Quis mihi pandet iter munitas ductor ad arces?
spacerMuros Idumes divitis quis diruet?
Quis nisi tu nostrae gentis, Deus, unice tutor, spacer25
spacerQui nos premendos hostibus reliqueras,
Offensus vitiis pravis, nec in arma ruentes
spacerNostros praeibas dux, ut ante, exercitus.
Nunc, pater, auxilium rebus bonus adfer in arctis,
spacerHumana fallax credulos spes decipit. spacer30
Te duce, victrici decorati tempora lauro,
spacerPedibus prememus hostis arrogantiam.

LXI.
Exaudi, Deus, deprecationem meam &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics

spacerAudi vocantem me bonus, et meis
Intentus aurem da precibus, Deus.
Proiectus oris orbis in ultimis
Ad te recurram rebus in asperis.

spacerMe siste rupis culmine in arduo spacer5
Procul periclis. Semper enim tui
Spe fretus, hostis tutus ab impetu,
Munitae ut arcis praesidio fui.

spacerTentorio fac semper ut in tuo
Degam, sub alis protegar et tuis, spacer10
Qui lenis aurem das precibus meis,
Qui vota laetum ducis ad exitum.

spacerFraenare sceptris te metuentium
Haereditatem das mihi. Regiae
Tu longa vitae tempora porrigens spacer15
Nectes peractis saecula saeculis.

spacerSecurus ut te perpetuo colat
Rex, liberalem porrige dexteram
Fortuna in omni, quaque soles fide
Fac ut fruatur pollicitus tuis. spacer20

spacerAc tum periclis liber ab asperis,
Te voce, dulci te cithara canam,
Pacti tenacem, et munificum tuis,
Et vota ad aras perpetuo feram.

LXII.
Nonne Deo subiecta erit anima mea? &c.
Meter: iambic strophes

Mens acquiescit unice mea in Deo,
spacerspacerHinc spes salutis, arduis
In rebus arx haec. Tutus hoc munimine
spacerspacerNullum tremiscam ad impetum.
Quousque tectis fraudibus subvertere spacer5
spacerspacerInnoxium tentabitis?
Poenas daturi mox et ipsi, improvidi
spacerspacerIamiam imminentis exitus,
Proni in ruinam incumbitis, ceu moenia
spacerspacerSaxis solutis putria, spacer10
Et interim omnes corporisque et ingeni
spacerspacerVires eo contenditis.
Vobis placetis fabulis vanis, gradu
spacerspacerTurbetis impii ut pium.
Clam devovetis corde tacito, propalam spacer15
spacerspacerLaudatis ore subdolo.
At tu acquiesce, mens mea, in Deo tamen,
spacerspacerHinc spes salutis, arduis
In rebus arx haec. Tutus hoc munimine
spacerspacerNullum tremiscam ad impetum. spacer20
Spes inde vitae et gloriae pendet meae,
spacerspacerEt roboris fiducia.
Quocunque caeli gens colis sub sidere,
spacerspacerHuic crede rem, sobolem, domum.
Omnes ad illum mentis aegritudines spacer25
spacerspacerEt laeta defer et refer,
Semperque praesens numen eius omnibus
spacerspacerAdesse coeptis senties.
Ventosa regum et principum potentia
spacerspacerEst vanitate vanior, spacer30
Adeoque fumo levior, ut si principum
spacerspacerHac lance vires omnium,
Inanitatem hac colloces, cunctis simul
spacerspacerInanitas praeponderet.
Ne firma spera parta per vim, ne nimis spacer35
spacerspacerConfide stultis viribus.
Opes abundant affluenter? Ne bonis
spacerspacerDa rebus animum credulum.
Semel est professus, nec semel tantum Deum
spacerspacerId profitentem audivimus, spacer40
Se posse solum cuncta, se solum bonum,
spacerspacerEt arbitrum rerum unicum,
Bonis benignum semper et placabilem,
spacerspacerMalisque formidabilem.

LXIII.
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo &c.
Meter: strophes consisting of 1 iambic trimeter + 1 pentameter

Deus, salutis auctor et custos meae,
spacerTe veneror roseus quum fugat astra dies.
Te mens anhelat, membra sitiunt languida,
spacerTerra velut pluvias arida quaerit aquas.
Quamvis arenas aridas aestu colam, spacer5
spacerPraesentem Dominum mens videt usque meum.
Non aliter adyta arcana quam si conspicer,
spacerNuminis adservant quae monumenta tui.
Nec dulcis aeque est vita quam benignitas,
spacerQua vitam munis prosequerisque meam. spacer10
Ergo remotis dissitus quamvis locis,
spacerPraesidio tutus te celebrabo tuo.
Tui sonabunt nominis praeconia,
spacerQuae dederis vitae tempora cunque meae.
Nec victus aeque recreat corpus, tua spacer15
spacerExcitat ut mentem laus celebrata meam.
Tu nocte carmen, mane tu carmen mihi es,
spacerTu trepido praesens fers mihi semper opem.
Securus alis conquiesco sub tuis,
spacerTeque procul curis et tua facta canam. spacer20
Te quaerit animus, te colit, te deperit, Σ
spacerTu valida fulcis me, pater alme, manu.
At qui laborant per nefas me perdere,
spacerConsiliis pravis digna ruina premet,
Ferro profundent spiritum nefarium, spacer25
spacerMembra dabunt avidis dilanianda lupis.
Rex laetus autem vindicem agnoscet Deum,
spacerEt quicunque Dei numina rite colunt,
Metu stupentes conticescunt impii,
spacerSpe stolida fluxis qui tumuere bonis. spacer30

LXIV.
Exaudi, Deus, orationem meam &c.
Meter: fourth Asclepiadean stanzas

Audi, sancte parens, non tetricus preces
Te poscentis opem rebus in asperis,
spacerEt fallacis ab hostis
spacerspacerVitam fraudibus eripe.

Pravorum tacitis factio me dolis spacer5
Oppugnat, trucibus consiliis fremunt,
spacerConspirantque scelesti.
spacerspacerTu me, dux bonus, eripe.

Linguas ceu gladios exacuunt suas,
Oris pestiferi verba nefaria spacer10
spacerIntentant, medicata
spacerspacerTanquam spicula toxico,

Ut rectos animi ex insidiis petant,
Et securi avida mente coquunt nefas,
spacerNec quenquam malefacti spacer15
spacerspacerFormidant fore vindicem.

Designant animis horrificum scelus,
Et saevo laqueos consilio parant.
spacerInter seque loquuntur,
spacerspacerNemo conscius haec sciet. spacer20

Cor, mens, ingenium, consilium, labor,
Huc tendunt, facies ut scelerum novas Σ
spacerEt fraudum meditentur,
spacerspacerHoc unum studium fuit.

Ast illos subiti cuspide spiculi spacer25
Incautos feriet magna Dei manus,
spacerEt lethalia certa
spacerspacerFiget vulnera dextera.

Spectantes gelidus corripiet timor,
Auctori exitium quum videant suae spacer30
spacerDirum immittere linguae
spacerspacerVirosae mala toxica. Σ

Gens humana tuae robora dexterae
Agnoscet, meritis laudibus efferet,
spacerEt mirabitur altae spacer35
spacerspacerLumen perspicientiae. Σ

Iusti spes animos eriget, et Dei
Tutus praesidio laetitia fremet,
spacerEt gaudentia corda
spacerspacerVero simplice gestient.spacer40

LXV.
Te decet hymnus, Deus, in Sion &c.
Meter: Sapphic stanzas

Te manent laudes, Deus, in Sione,
Hic tibi castis operata sacris Σ
Vota gens solvet tua, victimisque
spacerImbuet aras.

Quique tam praesens tibi supplicantum spacer5
Exitus votis tribuas secundos,
Te petent gentes sub utroque mundi
spacerAxe iacentes.

Nostra nunc iustis scelerata facta
Nos premunt poenis, facilis querelis spacer10
Tu tamen flecti, mala servitutis
spacerVincula franges.

O quater, plusquam quater o beatos,
Quos leges, lectos facies amico,
Ut colant puri tibi dedicati spacer15
spacerAtria templi.

Illa lux felix, cumulata cunctis
Lux bonis, pectus satiabit aegrum
Gaudio, quae nos reduces sacrata
spacerSistet in aede. spacer20

Annues nostris facilis querelis,
Finium terrae, Deus, ultimorum
Spes, et extremas maris ambientis
spacerGurgite terras.

Tum stupor mentes quatiet tuentum, spacer25
O Deus, nostrae columen salutis,
Te malis durum, miseris benignum,
spacerOmnibus aequum.

Tu potens rerum, validisque pollens
Viribus, firmas stabili catena spacer30
Montium tractus, iugaque inquietis Σ
spacerTunsa procellis.

Tu maris nigris agitata ventis
Terga componis, cohibes rebelles
Gentium motus, placidaque mutas Σ spacer35
spacerPace tumultus.

Ultimi rerum tua signa norunt
Et pavent fines, quoties coruscis
Turgidum flammis fremuit sonoro
spacerMurmure caelum. spacer40

Quique Phoebaeos habitant ad ortus,
Et quibus sera face Phoebus undas
Tingit, authore te hilares fatentur
spacerLucis et umbrae.

Tu solum terrae sitientis imbrem spacer45
Laetus invisis, gravidaeque nubis
De sinu fundis genitale pigros
spacerSemen in agros.

Alveus pleno tibi semper amne Σ
Turgidus laeta novat arva fruge, spacer50
Floribus campos, nemorum virentes
spacerFronde recessus.

Rore tu leni sola contumacis Σ
Maceras terrae, subigisque glebas,
Ebrios sulcos viridisnte amictu Σspacer55
spacerMessis inumbras.

Qua feres gressus, renovabis annum
Fertilem frugum, vegetansque foetus
Per cavas valles riguosque saltus
spacerImpluet humor. spacer60

Gestiet pauper tuguri colonus,
Lacte distentas comitans capellas.
Mugient colles, et amica fessis
spacerSylva iuvencis.

Spes aratoris cupidas fovebat spacer65
Fluctuans latis seges alma campis,7
Ut canat festa tibi feriatus
spacerCarmen in umbra.

LXVI.
Iubilate Deo omnis terra &c.
Meter: stanzas of 2 trochaic dimeters + 1 trochaic dimeter catalectic

Incolae terrarum, ab ortu
Solis ultimum ad cubile
spacerEia Domino psallite.

Eia Domino iubilate.
Nomen eius, numen eius spacer5
spacerFerte in astra laudibus.

Dicite ille, “”Rector orbis
Sancte, quam stupenda rerum
spacerEst tuarum gloria!

“Quanta virtus, qua protervos, spacer10
Mente fracta, cogis hostes
spacerSupplices procumbere!

“Te parentem laeta honoret,
Te potentem prona adoret
spacerTota rerum machina. spacer15

Voce blanda te canamus,
Barbito dulci sonemus,
spacerCarminumque cantibus.”

Eia adeste, facta cunctis
Cernite admiranda seclis, spacer20
spacerAcriterque expendite

Facta providi parentis,
Facta Domini consulentis
spacerArte mira servulis.

Vertit aequor aestuosum spacer25
Aridae in campos arenae.
spacerFluminis per alveum

Agmen ire gratulantum,
Ceu per arva sicca, fecit
spacerStante fluctu languido. spacer30

Fraenat unus orbem habenis
Sempiternis. Intuetur
spacerEt pios et impios,

Nec sinit sibi rebelles
Viribus fretos superbis spacer35
spacerImprobis votis frui.

Laus Deo nostro per omnes
Orbis oras, omnis unum
spacerLaudet illum natio.

Morte liberavit unus spacer40
Nos propinqua, fulcit unus
spacerLiberos firmo gradu.

Igne ut aurum, examinasti
Nos periclis, illigasti
spacerHostium nos cassibus. spacer45

Vincla lumbis, fraena malis
Sub tyrannis induisti
spacerImpotentis imperi,

Sed per ignes, sed per undas,
Divitis tamen dedisti spacer50
spacerUber agri exercitis. Σ

Ergo supplex introibo
Templa, victimasque caedam,
spacerVota supplex offeram,

Vota duris in periclis spacer55
Nuncupata. Pinguis agnus,
spacerCornigerque agni parens,

Bos et hircus sanguine aras
Imbuent, nec thura deerunt
spacerDe Sabaeo stipite. Σ spacer60

Dum Dei benignitatem
Explico in me, cuncti adeste
spacerQui Deum veremini.

Audiit statim vocantem,
Nos vocantes audientem spacer65
spacerProsequemur laudibus.

Conscios sceleris nefandi
Supplicantes rector orbis
spacerAure surda respuit.

At mihi lenis bonusque spacer70
Supplicanti semper aurem
spacerNon severam commodat.

Gratias ago parenti
Optimo, qui se roganti
spacerAsperum non praebuit, spacer75

Qui sua benignitate
Destitutum non reliquit
spacerRebus unquam in asperis.

LXVII. red
Deus misereatur nostri &c.
Meter: Sapphic stanzas

Arbiter mundi, placidus bonusque
Parce delictis, solito et favore
Terra fac laetis segetem, pecusque
spacerNutriat arvis,

Nota per terras bonitas ut omnes spacer5
Sit tua, et nostrae studium salutis,
Mente quos curas patria, tegisque
spacerRebus in arctis.

Ut tuas laudes populi per omnes,
Praedicent terras, bonitatis usque ad spacer10
Terminos rerum celebretur omnes
spacerFama per urbes.

Omnis exultet locus, omnis aetas
Gestiat plausu et fremitu secundo, Σ
Res quod humanas modereris aequi spacer15
spacerIuris habenis.

Ut tuas laudes populi per omnes
Praedicent terras, bonitatis usque ad
Terminos rerum celebretur omnes
spacerFama per urbes. spacer20

Si tuae genti faveas benignus,
Conditor mundi bone, messis agros
Vestiet, vites oleaeque colles,
spacerGramine colles.

Si tuae genti faveas benignus, spacer25
Conditor mundi bone, te pavebunt
Et colent gentes sub utroque mundi
spacerAxe iacentes.

LXVIII. red
Exurgat Deus et dissipet inimicos &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 anapestic dimeter catalectic

O qui perpetuis orbem moderaris habenis,
spacerspacerspacerPlacidos bonus exere vultus,
Impietasque exosa tuas, pater optime, leges,
spacerspacerspacerTremefacta repente facesset,
Ut levis in tenues fumi vapor effugit auras, spacer5
spacerspacerspacerUt cera liquescit ab igni.
At laetis pia turba animis sua gaudia plausu
spacerspacerspacerTestabitur, et tibi, rerum
Sancte parens, paeana canet, qui lucida caeli Σ
spacerspacerspacerVeheris supera astra, nec aevi spacer10
Inclusus spatiis, aeternis legibus orbem
spacerspacerspacerAeternus et ipse gubernas.
Te canimus laeti, et laetos renovamus honores,
spacerspacerspacerQui celsi e vertice mundi
Respicis humanas curas, et patribus orbos spacer15
spacerspacerspacerPueros, viduasque maritis
Prosequeris patrio affectu, qui prole beata
spacerspacerspacerSteriles solare hymenaeos. Σ
Compedibus vinctos solvis, populi arva rebellis
spacerspacerspacerBibulis obducis arenis. spacer20
Isacidae Nilo quum, te ductore, relicto Σ
spacerspacerspacerArabum per inhospita saxa
Errarent, tremuere soli penetralia, caelum
spacerspacerspacerMaduit sudoris anheli blue
Imbribus, a vultu Domini conterrita durae spacer25
spacerspacerspacerTremuere cacumina Sinae. Σ
Arva sibi selecta bonus rigat imbre benigno,
spacerspacerspacerEt quum labefacta fatiscunt,
Confirmat recreatque afflicta, suoque fruenda
spacerspacerspacerDat habere gregi, nec egenam spacer30
Temporibus duris virtutem deserit. Arma
spacerspacerspacerTrepida formidine belli
Quum quatient animos, laetum celebrare triumphum
spacerspacerspacerTeneris dabit ille puellis,
Sufficietque suas in laudes carmina. Reges spacer35
spacerspacerspacerNumeroso milite freti
Terga dabunt latebrasque petent, spoliisque fruetur
spacerspacerspacerImbellis turba relictis.
Vestra licet somno sternantur corpora nigrae
spacerspacerspacerInter fuliginis ollas, spacer40
Illa tamen vincent nitidam candore columbam red
spacerspacerspacerRutilae cervicis honore,
Quae nunc argentum nitidum, nunc lumina blandum
spacerspacerspacerRadiantis provocat auri.
Quum Deus omnipotens traduceret agmina regum spacer45
spacerspacerspacerLongo spectanda triumpho,
Squalida quae luctu et tenebris Solyma ante iacebat,
spacerspacerspacerNivea tum luce refulsit,
Ceu nive vicinos inter candentia colles
spacerspacerspacerSalmonis culmina fulgent. Σspacer50
Usque sibi Basan placeat, iactetque superbus Σ
spacerspacerspacerFastigia proxima caelo,
Ne tamen herbiferos saltus, ne pascua sacro red
spacerspacerspacerQuam propriam pater omnipotens in saecula sedem redspacer55
spacerspacerspacerLegit, lectamque tuetur,
Ille pater quem caelituum tot millia currum,
spacerspacerspacerEquitum tot millia stipant.
Sive ille excelsae vehitur per culmina Sinae,
spacerspacerspacerSua seu sacraria visit, spacer60
Seu scelerum vindex celebri petit astra triumpho,
spacerspacerspacerCaptivaque colla catenis
Vincta trahit, victae passim donaria gentes
spacerspacerspacerCumulant. Paulo ante rebelles,
Poplite nunc flexo venerantur templa Sionis.spacer 65
spacerspacerspacerIgitur celebramus honores spacer
Iure tuos, nullum nobis qui munere lucem
spacerspacerspacerVacuum sinis ire, salutis
Unica spes nostrae. Nempe unus fraena gubernas
spacerspacerspacerVitae, irremeablis Orci Σspacer70
Unus claustra tenes, et nutum fata sequuntur.
spacerspacerspacerInimicos vulnere certo
Tu figis, longa scelerum tu sorde sepultis
spacerspacerspacerLethali tempora plaga
Dividis. At caros sic consolaris amicos, spacer75
spacerspacerspacerExtremo alittore ponti
Vos ergo crudeli incolumes ex hoste reducam,
spacerspacerspacerRubri ceu trans freta ductos
Aequoris a savo incolumes servavimus Ogo. Σ
spacerspacerspacerCaesorum in sanguine regum spacer80
Tingent crura, canes hostilia vulnera lambent.
spacerspacerspacerLaetae spectacula pompae
Adspicient, pater alme. Tuo, pater alme, triumpho
spacerspacerspacerPlaudent tua templa petentes.
Anteibunt qui voce canant, qui cymbala pulsent, Σspacer85
spacerspacerspacerCytharae tuba iuncta, tubaeque
Tibia, quaeque tuas celebrant, fortissime, laudes,
spacerspacerspacerDoctae pulsare puellae
Tympana. Te populi coetu fremituque secundo
spacerspacerspacerEt plausu ad sidera tollent, spacer90
Isacidaeque tuas in laudes ora resolvent.
spacerspacerspacerIuvenis de stirpe creatus red
Beniamini, Iudaeque aderit generosa propago.
spacerspacerspacerNeque clarus Zabulo deerit,
Nephthalidaeque duces. Nam tu tua iussa sequutis spacer95
spacerspacerspacerViresque animosque ministras,
Claraque victrici das tempora cingere lauro.
spacerspacerspacerSolymae victoria praepes
Ex adytis volat. Ergo ferent tibi munera reges,
spacerspacerspacerAtque ad tua templa ferentes spacer100
Munera te super astra ferent. Tu freta sagittis
spacerspacerspacerLethalibus agmina fundis,
Tu fortesque domas dextras, animosque rebelles,
spacerspacerspacerHumiles tibi pendere cogis
Vectigal fractosque duces, avidique cruoris spacer105
spacerspacerspacerVindex populi agmina perdis.
Quique bibunt Nilum, qua mergitur aequoris undis,
spacerspacerspacerQuique ipso fontis in ortu,
Accurrent, pacemque petent opulenta ferentes
spacerspacerspacerTibi munera supplice dextra. spacer110
Regna hominum celebrate Deum, date carmina regi
spacerspacerspacerQui templa gubernat Olympi
Aeterna aeternus, cuius mortalia cuncta
spacerspacerspacerVocem tremefacta pavescunt.
Hunc fortem celebrate, unique accepta referte spacer115
spacerspacerspacerBene gesti prospera belli,
Cuius in Isacidis resplendet gloria, cuius
spacerspacerspacerTestantur robora nubes,
Cuius ab arcano templo venerabilis horror
spacerspacerspacerStupefacta in pectora manat. spacer120
Isacidum Deus ille, Deus qui robore nervos,
spacerspacerspacerAnimosque vigore suorum
Implet: ei laudes Iacobi dicite proles,
spacerspacerspacerEtenim Deus ille deorum est.

LXVIIII.
Salvum me fac, Deus &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Sancte parens, fer opem lasso. Torrentibus undis
spacerPene obruerunt me malorum flumina.
Pes nequit in molli vestigia figere limo,
spacerPronumque inundans vertici fluctus rapit.
Dum clamo, arentes urit sitis arida fauces, spacer5
spacerSpectando lassa torpuere lumina.
Me vexant odiisque premunt immanibus hostes,
spacerPlures inumbrant quam capilli tempora.
Inque dies crescunt numero et, ceu rapta rependam,
spacerBene parta per vim cogor illis reddere. spacer10
Simplicitas tibi nota mea est, bone conditor orbis,
spacerMeaeque testis semper innocentiae es.
Fac, pater alme, bonis ne sint mea damna pudori,
spacerDum te colentes clade cernunt opprimi.
Te propter maledicta tuli et ludibria vulgi, spacer15
spacerTe propter ora turpis infecit pudor.
Me vitant fratres, et eadem e matre creati
spacerMe ceu scelestum abominantur filii.
Uror, et ira coquit penitus praecordia, leges
spacerTuosque ritus impii quum negligunt. spacer20
In tua quae iactant probra et convitia sacra,
spacerIn me recurrunt, corque vulnerant meum.
Si fleo ieiunus, si macero pectora curis,
spacerRident, probrisque prosequuntur lacrimas.
Si tegor incultos saccis squalentibus artus, spacer25
spacerFio reptente fabula et ludibrium.
Me salibus petit e portae statione senectus, Σ
spacerEt ebriosae sum tabernae cantio.
Interea curis, genitor, confectus acerbis
spacerAd te recurro. Tu benignus respice. spacer30
O genitor, sine fine bonus, sine fraude fidelis,
spacerIn rebus arctis da salutarem manum.
Erige pene luto absorptum, da figere gressum,
spacerCrudelis hostis me eripe impotentiae.
Neu rapiat torrentis aquae violentia, neu me spacer35
spacerMergatve gurges, aut vorago absorbeat.
Sancte parens, nullos cuius clementia fines
spacerNovit, vocantem et destitutum respice.
Ne faciem servo avertas, qui rebus egenis
spacerSupplex opem orat: subito miserum subleva. spacer40
Mitis ades, serva hanc animam, ut pudor obruat hostes,
spacerQui ceu relictum me enecant convitiis.
Tu testis mihi probri ignominiaeque superbae,
spacerTu testis hostes quam proterve illuserint.
Cor dolor urebat. Socius mihi nemo doloris,spacer45
spacerNemo dolorem qui levaret anxium.
Dulcia felle mihi tingebant fercula amaro,
spacerPro vino aceti porrigebant pocula.
Ergo victum illis vitient aconita vicissim, Σ
spacerMoerorque laeta obnubilet convivia. spacer50
Unde sibi placidae promittunt otia pacis,
spacerHinc semen illis pullulet discordiae.
Caligent oculi et nutent vestigia, vires
spacerElumbe corpus deserant. Iram tuam
Sic meritos effunde super, tuus hauriat illos spacer55
spacerFuror, colonis tecta vidua moereant.
Qui deserta habitet tentoria nemo supersit,
spacerQuia persequuntur dextera afflictos tua,
Afflictos miserosque procaciter insultantes,
spacerVerbis acerbant vulnera atque iniuriis. Σ spacer60
Tu sine peccatis cumulent peccata, nec unquam
spacerDulcem aequitatis sentiant fructum tuae.
Impia de tabulis viventum nomina dele,
spacerTuos nec inter hos recense filios.
Me tenuem afflictumque tua, pater optime, dextra spacer65
spacerErige, locoque siste tutum in arduo.
Hic ego carminibus rerum super astra parentem
spacerTollam, et celebri gratis in coetu agam.
Gratius hoc illi est quam si cadat hostis ad aram red
spacerVitulus tenellus iam coniscans cornibus. Σ spacer70
Adspicient mites, et pectore gaudia volvent,
spacerDeum colentum laeta corda gestient.
Audit enim Dominus tenues, nec despicit aegros
spacerOb nomen eius vinculis coercitos.
Unum igitur tellus colat hunc, et pontus, et aether, spacer75
spacerEt quicquid aether, terra, pontus continet,
Qui facit incolumem pulchram florere Sionem,
spacerUrbesque Iudae moenibus cingit novis,
Metiturque suis rura ante inculta colonis,
spacerTenenda blandis quae relinquant liberis, spacer80
Quae placida teneat series in pace nepotum,
spacerQuicunque Domini nomen et numen colunt.

LXX.
Deus in adiutorium meum intende &c.
Meter: strophes consisting of 1 lesser Sapphic + 1 glyconic

O Deus, praesens ades, et periclis
spacerspacerMe praesentibus eripe.
O Deus, duros propera labores
spacerspacerConfestim auxilio ut leves.
Qui meam quaerunt animam erubescant, spacer5
spacerspacerFoedam ignominiam ferant,
Et fuga turpi doleant malignis
spacerspacerQui me consiliis petunt.
Terga dent, fusos pudor ut perurat
spacerspacerQui rident gemitus meos, spacer10
Teque clementi et placido fruantur
spacerspacerQui gaudent placitis tuis.
Qui salutis spem posuere in uno
spacerspacerTe certam penitus Deo,
Gaudeant, semperque canant, “Perennis spacer15
spacerspacerMaiestas et honor Deo.”
Sunt meae vires et opes pusillae,
spacerspacerSed tu me, Deus, adiuva.
Tu meae vires, mea spes opesque,
spacerspacerFestinus fer opem mihi. spacer20

LXXI.
In te, Domine, speravi, non confundar &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics

spacerIn te salutis spem posui meae,
Fac me perennis ne pudor obruat.
Audi vocantem lenis, et eripe
Hostis cruenti me violentiae.

spacerVitaque custos et columen meae, spacer5
Turrisque rebus semper in asperis,
Nunc turris esto et perfugium mihi,
Et saevientum subtrahe dexterae.

spacerA vi scelestae subtrahe dexterae
Pendentem ab uno subsidio tuo, spacer10
Et qui iuventae tutor eras meae,
Orbam senectam viribus assere.

spacerTu me tuendum matris ab ubere
Duxti, pependit matris ab ubere
Spes nostra de te. Materies meis spacer15
Una est perennis laus tua cantibus.

spacerCeu continenter prodigium malis Σ
Natum ferendis, rideor impiis,
Sed me malorum fluctibus obrutum
Spes una fulcit praesidii tui. spacer20

spacerMe lux videbit, me tenebrae tuas
Laudes canentem. Iam senio gravem,
Fractisque lasso corpore viribus,
Ne me impiorum trade libidini.

spacerEt clam susurrant, et caput in meum spacer25
Occulta tendunt retia per scelus,
Et dum scelestum propositum premunt,
Aiunt, “Ope illum destituit Deus.

spacer “Instate fracto, prendite perdite
Nudum salutis vindice.” Tu, Deus, spacer30
Ne linque fretum praesidio tuo,
Praesensque saevis hostibus eripe.

spacerPudore vultus inficiat rubor
Hosti doloso, fraude nefaria
Qui me aucupatur. Moereat irrita spacer35
Conata, vanum lugeat exitum.

spacerLiber periclis, carmine te novo
Pangam tenacem polliciti, et tuis
Promptum iuvandis, et numeris meis
Aptabo laudes innumeras tuas. spacer40

spacerCanam potentem te dare prospera
Eventa, belli quum fremuit timor.
Canam fidelem reddere foederum
Promissa, largo non sine foenere.

spacerAbusque primo flore puertiae Σspacer45
Laudum tuarum tu mihi carmina
Semper praeisti. Ne senio gravem Σ
Canumque nunc me, spes mea, desere,

spacerDonec nepotum saecula noverint,
Me vate, quanto robore, qua fide spacer50
Me liberaris. Iustitiae tuae
Mundi convexa gloria transvolat. Σ

spacerRerum creator, quis similis tui?
Qui me malorum gurgite merseras,
Mitisqude vita rurus amabili spacer55
Tracto e profundo gurgite das frui,

spacerOpesque honoresque accumulas bonus,
Ira remissa, et pectora turbida
Ergo te cithara canam
Nabloque, certa conspicuum fide. spacer60

spacerO sancte, nostrae gentis ab ultimo
Protector ortu, vox mea te canet.
Te spirtus, te vita laboribus
Exempta duris, laudibus efferet.

spacerLux nulla solem proferet aureum, spacer65
Quae praedicantem iustitiam tuam
Non audiet me, rex bone, qui meis
Rubore vultum offuderis hostibus.

LXXII.
Deus, iudicium tuum regi da &c.
Meter: Sapphic stanzas

Da tuae regi, Deus, aequitatis
Ius ad exemplum dare, filioque
Regis, ut legum patriae ad salutem
spacerFlectat habenas.

Ut regat iustis populum institutis, spacer5
Pauperum questus facili tuorum
Aure cognoscat, dirimatque lites
spacerLegibus aequis.

Pace laetentur iuga montiumque
Horridi saltus. Genetrix quietis spacer10
Aequitas colles amet, asperosque
spacerRuris alumnos.

Ius suum det pauperibus, potentum
Curet ut ne vi tenues premantur,
Destruat quisquis miseros dolosis spacer15
spacerLitibus urget.

Ut reformidet venientis aevi
Gens tuum nomen, sua sol diei
Donec effundet, sua luna donec
spacerLumina nocti. spacer20

Aequitas et ius veniens Olympo
Recreet terras, veluti sub aestu
Imber, et rores pluvii beatos
spacerRuris honores.

Floreat, rerum hoc moderante habenas, spacer25
Ius, bonae paces vigeant, perenni
Luna dum cursu rediens novabit
spacerMenstrua vultus.

Imperi fines maris unda fluctu
Hinc et hinc claudat, spatiumque latis spacer30
Quod modum regnis faciat, sit idem
spacerTerminus orbis.

Ad pedes illi cadat advolutus
Aethiops, hostes veniam precati
Supplices, vultus humiles comamque in spacer35
spacerPulvere verrant.

Qui tenent pontum refluique ponti
Insulas, regesque Arabum beati,
Thuris et dites venient Sabaei,
spacerDona ferentes. spacer40

Illum adorabunt, mare qua remotis
Obstrepit terris, metuentque reges.
Servient gentes sub utroque mundi
spacerAxe iacentes.

Ille desertos ope sublevabit, spacer45
Eximet curis querulos, egeno et
Pauperi dextram dabit, obrutosque
spacerFoenore solvit.

Nec velut vilem tenuis cruorem
Plebis effundi sinet. Ergo vivat, spacer50
Deque thesauris Arabum beatis
spacerMunera sumat.

Ac suo regi bene comprecatus
Illius laudes canat, illum honoret,
Largam opum dextram celebret, patremque spacer55
spacerVulgus adoret.

Per feros montes segetem refundat
Terra, tam densis crepitans aristis,
Quam gravi cedros Libani flagellent
spacerMurmure venti. spacer60

Augeat prolem numero carentem
Per vias urbis bona pax beatae,
Laeta ceu campis riguis per imbrem
spacerGramina surgunt.

Nomen aeterno iuvenescat aevo, spacer65
Filii nomen, iubar usque solis
Dum vagae fundet radiata terris
spacerLumina flammae.

Ille rex gentes faciet beatas
Quas sinu claudit refugo Amphitrite, Σ spacer70
Omnis hunc tellus canet Amphitrite
spacerCincta beatum.

Isaci gentis Domino Deoque
Laus, honor virtus. Opis haud egenus
Illa quae cuncti attonit intuentur spacer75
spacerPerficit unus.

Nomen augustum canat omnis aetas,
Ulla quod nunquam taceat vetustas.
Nominis sancti penetret per omnes
spacerGloria terras. spacer80

Perge ad Psalmum LXXIII