Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. Tessera glauca —Ecphrasis. Σ — Nathan Chytraei scholium.

GEORGII BUCHANANI PARAPHRASIS
IN PRIMUM LIBRUM PSALMORUM

AD MARIAM ILLUSTRISSIMAM SCOTORUM REGINAM
GEORGI BUCHANANI EPIGRAMMA

Nympha, Caledoniae quae nunc feliciter orae blue
spacerMissa per innumeros sceptra tueris avos,
Quae sortem antevenis meritis, virtutibus annos,
spacerSexum animis, morum nobilitate genus,
Accipe (sed facilis) cultu donata Latino spacer5
spacerCarmina, fatidici nobile regis opus.
Illa quiddem, Cirrha procul et Permesside lympha, blue
spacerPaene sub arctoi sydera nata poli. blue
Non tamen ausus eram male natum exponere foetum,
spacerNe mihi displicant quae placuere tibi. spacer5
Nam quod ab ingenio domini sperare nequibant,
spacerDebebunt genio forsitan illa tuo.

I.
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum &c
Meter: dactylic hexameters

Felix ille animi, quem non de tramite recto Σ
Impia sacrilegae flexit contagio turbae,
Non iter erroris tenuit, sessorve cathedrae Σ
Pestiferae facilem dedit irrisoribus aurem,
Sed vitae rimatur iter melioris, et alta Σ spacer5
Mente Dei leges noctesque diesque revolvit.
spacerIlle velut riguae quae margine consita ripae est
Arbor erit, quam non violento Sirius aestu Σ
Exurit, non torret hiems, sed prodiga laeto
Proventu beat agricolam. Nec flore caduco spacer10
Arridens blanda dominum spe lactat inanem.
spacerNon ita divini gens nescia foederis, exlex,
Contemptrixque poli, subito sed turbine rapti
Pulveris instar erunt, volucri quem concita gyro
Aura levis torquet vacuo ludibria caelo. spacer15
spacerErgo, ubi veridicus iudex in nube serena
Dicere ius veniet, scelerisque coarguet orbem,
Non coram impietas moestos attolere vultus, Σ
Nec misera audebit iustae se adiungere turbae.
Nam pater aethereus iustorum et fraude carentum spacer20
Novit iter, sensumque tenet, curvosque secuta
Impietas fraudum anfractus scelerata peribit. Σ

II.
Quare fremuerunt gentes? &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Quid trepidae gentes vano fremuere tumultu,
spacerMinisque populi saeviunt inanibus,
Et cum principibus magni coiere tyranni,
spacerDominumque Christumque Domini adversum truces?
“Vincula quin horum fortes dirumpimus,” aiunt, spacer5
spacer“Et lora nostris demimus cervicibus?”
At pater aethereus, rerum cui summa potestas,
spacerRidebit impotentium irritas minas.
Tum iusta accensus miseros affabitur ira,
spacerEt per furorem caeca consilia suum spacer10
Turbabit. “Cingamque meum diademate regem,” Σ
spacerInquit. “Sionis iura sanctis collibus
Qui dabit, et late fundet mea iussa per orbem.”
spacerDeinde alloquutus Dominus est me: “Filius
Tu meus es, genui te hodie. Me posce, daboque spacer15
spacerOmnes ut haeres gentium fines regas,
Qua circumfusis tellus se porrigit undis,
spacerRegasque sceptro sempiternum ferreo.
Quumque voles, tumidosque premas frangasque rebelles,
spacerUt ficta fragili vasa franguntur luto.” spacer20
At vos, in populos quibus est permissa potestas,
spacerEt ius ab alta sede plebi dicitis,
Errorum tenebras depellite, discite verum.
spacerServite Domino cum tremore. Gaudiis
Et timor et Domini accedat reverentia vestris, spacer25
spacerUt missum ab illo filium amplectamini,
In vos ne iustae vindictam exerceat irae,
spacerDe calle recti devios. Nam quum brevi Σ
Saeviet iniustos contra iusta ira, scietis
spacerQuam sint beati spes in illo qui locant. spacer30

III.
Domine, quid multiplicati sunt?
Meter: iambic strophes (1 iambic trimeter + 1 iambic dimeter)

Heu quanta numero viribusque factio
spacerspacerMe vexat odiis impiis!
Quam perditorum firma conspiratio
spacerspacerConiurat in meum caput!
Et asseverant spem salutis in Deospacer5
spacerspacerSuperesse iam nullum mihi,
Quum tu sub umbra praeliantem me tui
spacerspacerTam saepe scuti texeris,
Quum laudis author sis meae, quum gloria
spacerspacerMeum corones verticem, spacer10
Quum nocte Dominus invocantem me suo
spacerspacerDe monte sancto exaudiat,
Curis solutus et recumbo et dormio,
spacerspacerResurgo liber a metu.
Domino excubante, nec meum formidine spacer15
spacerspacerPectus movebunt agmina
Numerosa, nec si saeva feritas omnium
spacerspacerConiuret in me gentium.
Tu, Domine, in aciem ductor, ut me liberes,
spacerspacerProdibus, hostium omnium spacer20
Malasque franges, impiorum et conteres
spacerspacerDentes potenti dextera.
At tu, salutis una spes, populum tuum
spacerspacerBonitate solita amplectere.

IV.
Quum invocarem exaudivit me Dominus
Meter: Alcmanic stropes (1 dactylic hexameter + 1 dactylic tetrameter)

O pater, o hominum divumque aeterna potestas,
spacerSincerae mihi conscie mentis,
Qui mihi consiliique inopi, incertoque salutis,
spacerImploranti rebus in arctis,
Tutum pandis iter, latumque educis in aequor, spacer5
spacerNunc obsesso fraude maligna
Da mihi te facilem, et iustis bonus annue votis,
spacerNon dura placabilis aure.
O hominum caecae mentis, quo me usque relicto,
spacerIntenti mendacibus umbris spacer10
Sollicita in vanas torquetis pectora curas?
spacerTandem credite vera monenti,74
Quem Deus electum miro dignatur honore,
spacerPer discrimina cuncta tuetur.
Me Dominus clamantem ad se, auxiliumque rogantem, spacer15
spacerMitis et exorabilis audit.
Ergo Dei, miseri, nunc saltem agnoscite numen,
spacerEt vitiis absistite pravis.
Vobiscum in tacito per noctem expendite lecto
spacerLongi dicta ac facta diei. spacer20
Non pecudum fibris Domino sed mente litatur Σ
spacerInnocua. Si admoveris aris
Hanc, poteris sperare animi securus ab alto
spacerDextra munera larga benigna.
Poscit opes modo degeneres pars maxima vulgi, spacer25
spacerHaec animos vota una fatigant.
At tu me placido tantum bonus aspice vultu,
spacerAura tui iucunda favoris
Me super irradiet. Sat amico te mihi felix.
spacerAlter frugibus horrea stipet, spacer30
Impleat et multas generoso nectare cellas,
spacerEt congesto gaudeat auro.
Ast ego curarum vacuus de nocte recumbam,
spacerEt sine sollicitudine somnos
Accipiam. Tu securum mihi robore mentem, spacer35
spacerTu certa spe pectora firmas.

V.
Verba mea auribus percipe
Meter: Sapphic stanzas

O potens rerum Deus, aure leni
Mitis exaudi mea verba, mentis
Mente non dura tetricusque tristes
spacerPercipe questus. Σ

Adspice attentus, mihi quanta tendat spacer5
Vox latus. Quando mihi rex Deusque
Solus es, solum veneror precorque
spacerRebus in arctis.

Mane clamentem, Deus aequus, audi.
Nam tuum casta prece, non inanem spacer10
Spem fovens, nomen iubar ante Eoum Σ
spacerMane ciebo. Σ

Tu, Deus, laetus pietate vera,
Impii ritus scelus execraris,
Nec frui pravi studiosa mens te spacer15
spacerSperet amico.

Vis tuos vultus metuit, nefasque.
Hostis es fraudum et cupidae cruoris
Caedis. Audacem simulare linguam Σ
spacerFalsa recides. spacer20

At tua fretus bonitate sacrum
Limen accedam, tua templa inibo.
Rite adorabo tua sancta castis
spacerNumina votis.

Tu mihi, ut casses fugiam dolosos spacer25
Hostium, lumen, Deus, aequitatis
Dux tuae praefer, dubioque caecos
spacerDirige gressus.

Hostium verum fugit ora, pectus
Incolit fraus spurcitiesque, guttur spacer30
Tetrius putri est, quod hiat recludens
spacerFunera busto. Σ

Lingua adulatrix tacito veneno
Blandiens caecos meditatur ictus.
O Deus, rerum o pater alme, gentem spacer35
spacerPerde nefandam.

Redde conatus, pater alme, vanos.
Quique te linquunt, scelerum suorum
Sentiant poenas meritas, ab ima
spacerStirpe recisi. spacer40

Sed tua semper bonitate tuti
Gaudeant qui spem posuere in uno
Te sibi certam impavidi, tuumque
spacerNomen adorant.

Namque tu rectos animique puros spacer45
Larga opum dextra recreas benignus,
Et tui, tanquam clypeo, favoris
spacerProtegis umbra.

VI.
Domine, ne in furore tuo arguas me
Meter: iambic strophes

Dum fervet ira, Domine, dum mens aestuat,
spacerspacerNe me merentem corripe.
Dum saevientis flagrat in cursu furor,
spacerspacerExigere poenas abstine.
O parce, parce. Languor aegrum conficit, spacer5
spacerspacerManum salutarem admove.
Corpus, solutis ossium compagibus,
spacerspacerEnerve vires deserunt,
Mentemque graviter moeror angit turbidam.
spacerspacerQuo me usque miserum negliges? spacer10
Quo me usque linques? Iam reverte, ac libera
spacerspacerAegrum inferum de faucibus.
Ubi saeva duram mors manum iniecit semel,
spacerspacerQuis amplius meminit tui?
Quis mortis alta subrutus caligine spacer15
spacerspacerNomen celebrabit tuum?
De nocte pectus anxium suspiriis
spacerspacerPulsans gemensque lacrimis
Lavo cubile. Strata fletuum madent
spacerspacerRorata largis imbribus. spacer20
Caligat acies luminum, doloribus
spacerspacerHebetata longis. Hostium
Interque risus et dolos emarcuit
spacerspacerColor vigorque corporis.
At tu, sceleribus turba gaudens impiis, spacer25
spacerspacerFacesse, spem pone irritam.
Lamenta Dominus et meorum fletuum
spacerspacerPlacatus audiit sonum.
Dominus benignus supplicem me exaudiit,
spacerspacerOrationique annuit. spacer30
Subitus ut hostes obruat pudor meos,
spacerspacerVultusque confundat rubor,
Tristi repente ut palleant infamia,
spacerspacerFugamque turpem moereant.

VII.
Domine Deus meus, in te speravi
Meter: Alcaic stanzas

In te salutis spem posui meae,
Servator orbis. Faucibus hostium Σ
spacerMe libera, qui mente saeva
spacerspacerInteritum mihi moliuntur.

Si nemo vindex asserat, ut leo Σspacer5
Imbelle crudus dilaniat pecus,
spacerSic me ferus discerpet hostis,
spacerspacerInnocui sitiens cruoris. Σ

Si verus index me merito arguit,
Nec falsa mendax crimina texuit, Σ spacer10
spacerSi damna tranquillo creavi,
spacerspacer Promerito male ne peperci, red

Me persequatur dum capiat sequens, Σ
Captumque sternat, stratum et humi pede
spacerConculcet, et sceptri superbum spacer15
spacerspacerProterat abiiciatque fastum.

Exurge, iustas te furor impius
Meorum in iras excitet hostium,
spacerExurge, promissamque redde
spacerspacerPerfidiae, Deus, ultionem. spacer2o

Exurge, terris luceat omnibus
Augusta maiestas tua. Te suum
spacerAccurrat agnoscatque regem
spacerspacerConcilium populi, parentemque.

O qui potenti sceptra tenens manu, spacer25
Gentes per omnes crimina vindicas.
spacerMe vindica, si rite poenas
spacerspacerOre pio innocuoque posco.

O iuste iudex, cordis in intimo
Quem nil recessu praeterit abditum, spacer30
spacerFrange impios ausus malorum,
spacerspacerFulci animos refoveque iustos.

Securus hostes nil metuo, Deo
Custode, quem simplex animi iuvat
spacerCandor. Pios servat, malisque spacer35
spacerspacerExitium assidue minatur.

Si perstet hostis, iam gladium tenet, red
Iam tendit arcum promptus, et arripit
spacerFerale telum, et igne saevo Σ
spacerspacerLaethiferas acuit sagittas. Σ spacer40

En qui nefandum parturiit scelus,
Concepit aerumnam, pariet velut Σ
spacerQuae vana per somnum inquietas
spacerspacerLudificant simulacra mentes.

Fodit dolosam, ut me caperet, scrobem, Σ spacer45
Incautus in fossam ipse suam ruit.
spacerIn verticem ipsius recurret
spacerspacerPernicies, recidentque fraudes.

Ergo expeditus fraudibus et metu, Σ
Rerum parentis iustitiam canam, spacer50
spacerNomenque sanctam, gratiasque
spacerspacerLaetus agam, repetamque laudes.

VIII.
Domine dominus noster, quam admirabile &c.
Meter: Alcaic stanzas

Gentis humanae pater atque custos, Σ
spacerspacerQuam sancta maiestas tui
Nominis terras stupefecit omnes,
spacerspacerspacerSol quas recurrens adspicit!
Et super caeli radiantis orbes spacer5
spacerspacerTua magnitudo se extulit.
Quam pia mundum tueare cura, red
spacerspacerspacerspacerLactentis aevi infantia Σ
Prodit, ut linguas temere obstrepentum
spacerspacerTibi refutes hostium, spacer10
Hostium, quorum vomit os furorem
spacerspacerIn te, sititque sanguinem.
Luce quum caelos vitrea sereno
spacerspacerPollentis opera dexterae Σ
Cerno, quum lunam, nitidasque stellas spacer spacer15
spacerspacerPer te creatas conspicor,
Quantulus (mecum tacitus revolvo)
spacerspacerHomo est, ut eius sis memor!
Quantula humanae est sobolis propago,
spacerspacerDignere ut illam visere! spacer20
Hunc Deo aequalem prope reddidisti,
spacerspacerOrnasti honore et gloria,
Et tuae dextrae super universa
spacerspacerOpera creasti principem.
Cuncta vitalis quibus haustus aurae est, red Σspacer25
spacerspacerIlli dedisti sub pedes.
Huic boves parent et oves, pecusque spacer
spacerspacerQuodcunque campis pascitur,
Quique pennarum celeri volatu
spacerspacerMetitur ales aera, Σ spacer30
Quique pinnarum celeri natatu Σ
spacerspacerPiscis pererrat aequora.
Gentis humanae pater atque custos,
spacerspacerQuam sancta maiestas tui
Nominis terras stupefecit omnes, spacer35
spacerspacerSol quas recurrens adspicit!

IX.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo
Meter: fourth Asclepiadean stanzas (2 lesser Asclepiadics + 1 pherecratic + 1 glyconic)

Rerum certa salus, te cano, gratias
Exolvo meritas ex animo tibi,
spacerEt mirandi futuris
spacerspacerPandam facta nepotibus.

Tutus praesidio nil metuam tuo, spacer5
Laetus laeta canam sed tibi carmina.
spacerTe laudabo supremi
spacerspacerAeternum aetheris arbitrum. Σ

Spes hostis temere elatus in improbas,
Conversus trepida terga dedit fuga, spacer10
spacerEt virtute potentis
spacerspacerDextrae pessum abiit tuae. Σ

Tu vindex cupidos exitii mei
Perdis, tu trepido praesidium es reo.
Compescis furias, destruis impios,
spacerUt nec nomina seris
spacerTu litem mihi iudex spacer15
spacerspacerEx alto dirimis throno.

Tu gentis valido robore barbarae
spacerspacerNarret fama nepotibus. spacer20

En hostis tumidae quo recidunt minae! red
En qui sternit humi funditus oppida,
spacerEt prostrata perennis
spacerspacerCondit nube silentii. Σ

At rerum Dominus perpetuus thronum red spacer25
Fixit perpetuum iustitiae sibi,
spacerOrbem ut legibus aequis,
spacerspacerUt iuste populos regat.

Quum vis incubuit foeta superbia Σ
Infraeni, miseris praesidium pates, spacer30
spacerTuti pandis asyli Σ
spacerspacerArcem rebus in asperis.

In te uno merito spem solidam locant
Qui novere tuum nomen, et ultimo
spacerUt discrimine amicos spacer35
spacerspacerNunquam destituas tuos.

Ergo arcis merita laude Sioniae
Custodem Dominum pangite, consilii Σ
spacerDecreta ardua gentes
spacerspacerLate ferte per exteras. spacer40

Vindex innocui sanguinis expetit
Poenas, vi tenues nec sinit opprimi
spacerImpune, applicat aurem
spacerspacerClamantum queremoniis.

Afflictas bonus o res propius meas red spacer45
Contemplare, odiis quem petit improbis
spacerVis hostilis, et atrae
spacerspacerMortis faucibus eripe.

Ut, qua mole Sion crescit in aethera
Late conspicua, laudibus efferam spacer50
spacerTe, laetusque salutem
spacerspacerAcceptam referam tibi.

Demersit merito fraus sua perfidas
Gentes exitio, queis alios plagis Σ
spacerIrretire parabant, spacer55
spacerspacerHaesere implicit pedes.

O miranda Dei iudicis aequitas!
Fraudis fraude sua prenditur artifex.
spacerO res pectoris altis Σ
spacerspacerCondenda in penetralibus! spacer60

Sic est: interitu devorat impios
Improvisa dies. Immemores Dei
spacerGentes mors inopina
spacerspacerAeternis tenebris premit.

At confisa Deo nuda modestia spacer65
Aeternum Domini non animo excidet,
spacerNec laeto miserorum
spacerspacerSpes frustrabitur exitu.

Rerum surge parens, neu sine ut impotens
Adversus tenues crescat homunculus, spacer70
spacerEt iuris preme frenis
spacerspacerGentes arbiter impias.

Circumsiste tuae mole potentiae,
Terroremque feris mentibus ingere.
spacerAgnoscat male firmam spacer75
spacerspacerSortem gens hominum suam.

X.
Ut quid, Domini, recessisti longe?
Meter: iambic strophes

Quonam usque custos gentis humanae tuos
spacerspacerIn rebus arctis negliges?
Quonam aberis usque, dum pios tyrannide
spacerspacerPremit arroganter impius?
O si scelestum vergat in caput scelus, Σ spacer5
spacerspacerSuisque pereat artibus!
Dum mentis explet per nefas libidinem,
spacerspacerSic gloriatur impius.
Sic gaudet in se, sempiternum ceu decus
spacerspacerRectis pararit artibus. spacer10
Aequi atque iniqui negligit discrimina
spacerspacerInfraenis arrogantia,
Suaeque plaudit suaviter prudentiae,
spacerspacerNullum esse quod putet Deum.
Felicitatis somnio indulget suae, spacer15
spacerspacerQuod cuncta cedant prospere,
Nec te futurum cogitat vel iudicem,
spacerspacerVel perpetrati vindicem.
Hostes minoris aestimat nihilo suos,
spacerspacerSic ipse secum computans, spacer20
“Incommodi expers ad senectam usque ultimam
spacerspacerSecurus aevum transigam.
Non cura laetis ulla sese gaudiis,
spacerspacerNon aegritudo interseret.” spacer
Os execranda despuit convicia, spacer25
spacerspacerSpumatque probris et dolis.
Bonis labores continenter pestilens
spacerspacerLingua et dolores parturit.
Circa viarum compita insidias locat, Σ
spacerspacerUt innocentem clam involet. Σ spacer30
Intentus oculis intuetur acribus
spacerspacerIn transeuntes pauperes.
Qualis cruentus subter alta delitet
spacerspacerSpelaea conditus leo, Σ
Sic e latebris, corde trepido palpitans, spacer35
spacerspacerInfirmioribus imminet,
Et occupatos multinodis nexibus Σ
spacerspacerNassae involutos attrahit, Σ
Malisque subigit, et tenebris occulit
spacerspacerCrudelitatem callidus. spacer40
Ah, strage quanta transeuntes perculit,
spacerspacerGrassatus istis artibus!
Sic deinde secum colligit male credulus,
spacerspacerHaec prorsus ignorat Deus.
Avertit ora rebus humanis sua, spacer45
spacerspacerFandi et nefandi negligens.
Exurge, Domine, tolle in altum dexteram,
spacerspacerLibrata fige vulnera. Σ
Ope destitutos ne pios silento
spacerspacerOblivioso desere. spacer50
Tene impiorum pervicax vesania Σ
spacerspacerSic audeat contemnere?
Secreta secum corde tacito ut murmuret,
spacerspacer“Humana non curat Deus.”
Cernis profecto cuncta, cernis, et tuam spacer55
spacerspacerScelestus in manum cadet.
Ut te labores et dolores pauperum
spacerspacerNon praeterire intelligat.
Tibi relictus est inops atque innocens,
spacerspacerTu tutor orbos protegis. spacer60
Tu frange vires impii, violentiam
spacerspacerTu mentis improbae doma.
A stirpe caesa donec impietas simul
spacerspacerEliminetur et impius. Σ
Tum firma Dominus saeculorum in saecula spacer65
spacerspacerSceptra obtinebis imperi, Σ
Gentesque terrae finibus procul tuae
spacerspacerExterminabis impias.
Haec vota ducis obruti laboribus,
spacerspacerHas supplices fundunt preces, spacer70
Animosque stimulis incitati talibus
spacerTe lacrimantes postulant.
Pupillum et inopem ut vindices potentium
spacerAb impotenti audacia,
Homo ut feroces spirtus ponat, suae spacer 75
spacerspacerInfirmitatis conscius.

XI.
In Domino confido
Meter: Alcaic stanzas

Quum spe salutis non dubia fruar,
Deoque fidam, vos mihi dicitis,
spacer“Facesse rupes in remotas,
spacerspacerAntevolans pavidas volucres.”

Intendit arcum (en aspicis) impius, spacer5
Nervo sagittas admovet, ut petat Σ
spacerIncogitantes e latebris
spacerspacerInnocuos animique rectos.

At tu potenti, rex bone, dextera
Domas rebelles, et facis irrita spacer10
spacerDecreta vesani furoris
spacerspacerContra humiles male nil merentes.

Aeterna caeli templa colens Deus,
Et lucido astrorum in solio sedens,
spacerHumana per terras acutis spacer15
spacerspacerFacta oculis speculatur omnes. Σ

Non iustus illum, non latet impius
Cuncta intuentem, sed studio ad nefas
spacerPronos maligno iustus orbis
spacerspacerEx animo moderator odit. spacer20

Super scelestos retia depluet,
Ignes remisto sulphure flammeos Σ
spacerAd impios eliminandos
spacerspacerFulmineae rapient procellae.

Iustosque iustus iustitiae parens spacer25
Amore sancto amplectitur unice,
spacerEt fraudis ignarum ante vultus
spacerspacerAssidue videt aequitatem.

XII.
Salvum me fac, Domine
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter and 1 dactylic dimeter

Affer opem, servator, opem fer. Pulsa recessit
spacerspacerspacerIntemerata fides.
Nuda fides homunum fugit commercia, vana
spacerspacerspacerCum socio loquitur
Quisque suo, blanda exercens mendacia lingua, spacer5
spacerspacerspacerCorde scelus meditans.
Ora Deus fraudum dulci medicata veneno
spacerspacerspacerConterat, et penitus
Grandiloquam ex ima lingua radice revellat.
spacerspacerspacerQuique pudore carent spacer10
Dicere nec metuunt, “Falsa ad periuria linguae
spacerspacerspacerFortiter intrepidi
Assuescamus, et os age confirmemus ad omne
spacerspacerspacerFlagitium. Neque enim
Oris fraena mei linguaeve repagula quenquam Σspacer15
spacerspacerspacerMe nisi habere puto.”
At Dominus planctus miserorum et dura ferentum Σ
spacerspacerspacerAure trahens gemitus, Σ
“Surgam,” ait, “atque inopem, tuta ut respiret in arce,
spacerspacerspacerInsidiisque procul spacer20
Securum statuam.” Haec Dominus. Quod ab ore fideli
spacerspacerspacerCunque fluit Domini
Auro purius est, auro quod fusile fecit
spacerspacerspacerSeptima flamma coquens,
Dum faex in fumos exploratore camino spacer25
spacerspacerspacerCrassa abit et cineres.
Polliciti memor ergo malae mala toxica linguae, Σ
spacerspacerspacerSancte parens, inhibe.
Pestifera de gente hominum nos, optime custos,
spacerspacerspacerAssere perpetuo. spacer30
Nam late impietas grassatur libera, passim
spacerspacerspacerOmnia plena malis,
Quum penes iniustos ius est, et iussa malorum
spacerspacerspacerSunt metuenda bonis.

XIII.
Usque quo, Domine, oblivisceris me &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerQuousque, rector unice,
Me destitutum negliges?
An sempiterna me obrutum
Oblivione deseres?

spacerQuousque vultum amabilemspacer5
Iratus abscondes mihi?
Quousque curae turbidae
Mentis quietem distrahent?

spacerQuousque cor cruciabitur
Moeroris aestu fluctuans? spacer10
Quousque, me prostrato, aget
Hostis triumphos insolens?

spacerRegnator orbis, adspice,
Opem fer et lucem tuam
Infunde, ne mors lumina spacer15
Somno perenni sopiat.

spacerNe iactet hostis arrogans
Me viribus fractum suis,
Ne me perosi perfidi
Meo dolore gaudeant. Σspacer20

spacerTu me salutis recreas
Spe, largus auxili. Tuum,
Salute parta, laudibus,
Rex magne, nomen efferam.

XIV.
Dixit insipiens in corde suo &c.
Meter: second Asclepiadean strophes (1 glyconic + i lesser Asclepiadic)

spacerspacerSecum insania callide,
Indulgens vitiis, sic loquitur: “Deum
spacerspacerFormido sibi credula
Commenta est hominum, quum temerario
spacerspacerCasu sors ferat omnia.” spacer5
Ergo flagitiis se penitus dedit
spacerspacerSecura impietas Dei,
Nec quisquam ex animo recta sequi studet.
spacerspacerDe templo aethereo Deus
Ad curas hominum lumina verterat, spacer10
spacerSi quis non stolide improbus
Ad cultum revocet pectora numinis.
spacerspacerOmnes in scelera omnia
Coniurasse putes: foeda, nefaria
spacerspacerDetestandaque perpetrant, spacer15
Nec cuiquam est studium recta capessere.
spacerspacerNam qui recta capesserent?
Quem sanis aditum consiliis darent,
spacerspacerQuorum nequitia et scelus
Infecere animos? Qui populum meum, spacer20
spacerspacerCeu praedam fera, devorant,
Nec rerum Dominum mente colunt Deum.
spacerAst illos gelido metu
Horror concutiet, iustitiae Deus
spacerspacerQuum patronus opem feret spacer25
Insonti, increpitans talibus impios:
spacerspacer“Vobis ludibrio fuit
Insontum pietas. Vos inopum pium
spacerspacerRisistis studium, preces,
Spes lentas, trepidas sollicitudines. spacer30
spacerspacerAt, cui fidit inops, Deus
Spes et vota bonos ducet ad exitus.”
spacerspacerO si mittat opem suis
Speratam Deus e rupe Sionia!
spacerspacerNam quum vincula ruperit, spacer35
Exolvetque suos, pectore libero
spacerspacerGaudebunt Abrahamidae,
Et iusta Isacidae laetitia frement.

XV.
Domine, quis habitabit in tabernaculo &c.
Meter: Alcaic stanzas

Sanctae Sionis templa quis incolet, red
Rex magne, tecum? Quem statues tuum
spacerSanctum super montem, ut malorum
spacerspacerLiber agat placidam quietem?

Quem fraudis expers simplicitas iuvat, spacer5
Urgetque rectum propositi tenax,
spacerNec mente saevus grata blandum
spacerspacerEdocuit simulare linguam,

Nec ore mendax exitiabiles
Concinnat artes, nec mala proximis spacer10
spacerExcogitat, nec dulcem amicum
spacerspacerOpprobriis maculat pudendis.

Qui fastuosum despicit impium,
Dei timentem suspicet et pium,
spacerTenaxque promissi, fidemque spacer15
spacerspacerIndocilis temerare pactam.

Qui non egenos foenore perdidit,
Non innocentes munere prodidit.
spacerIn monte sancto haec qui peregit
spacerspacerPerpetua requie fruetur. spacer20

XVI.
Conserva me, Domine
Meter: three-line stanzas consisting of 1 glyconic + 1 lesser Asclepiadic + 1 greater Asclepiadic

spacerspacerO rerum sator et salus
spacerHumani generis certi, periculis,
Qui te respicit unum, famulum instantibus eripe.

spacerspacerTe servus Dominum libens
spacerAgnosco, et populis praedico, sed tibi spacer5
Omni ex pare beato officiis nil opus est meis.

spacerspacerErgo illuc animum appuli,
spacerUt gentem studio prosequerer pio,
Quam tu ex omnibus unam populis sorte receperas.

spacerspacerAst illi immemores tui spacer10
spacerDefecere. Novos quisque sibi deos
Effinxere, colentes animi ludicra somnia.

spacerspacerHorum sanguineas dapes
spacerNon libabo, epulas respuo, nomina
Testis nunquam adhibebo, aut fidei foedera sanciens. spacer15

spacerspacerAt sortis populum meae
spacerDefendit Domini perpetuus favor,
Mercedemque laborum cumulatam dabit affatim. Σ

spacerspacerO pulchra agricolatio! Σ
spacerO praelcara mei sors patrimonii! spacer20
Ut florum undique ridens animum pascit amoenitas!

spacerspacerImmortalis honor Deo
spacerAeterno, monitu cuius ago dies,
Arcanisque per umbram stimulor pectora motibus. Σ

spacerspacerQuicquid melior aut gero, spacer25
spacerPraesentem Dominum conspicor. Is mihi
Semper dexter adhaeret, stabili ne movear gradu.

spacerspacerPulsat pectora gaudio
spacerCor laeto trepidum. Lingua tuas avet
Laudes promere, corpus tacite spes bona recreat. spacer30

spacerspacerNam nec degere Tartari Σ
spacerPermittes animam sub tenebris meam,
Aut ut putre cadaver resolutum in cineres fluat.

spacerspacerTu vitae reseras viam,
spacerDe vultu fluvii laetitiae tuo spacer35
Manans, tu tribuis munifica gaudia dextera.

XVII.
Exaudi, Domine, iustitiam meam
Meter: Sapphic stanzas

Aequus exaudi, bone rector orbis,
Aequa poscentem, tibi quas profundit
Lingua non mendax, cape non iniqua
spacerAure querelas.

Ad tuum laesus fugio tribunal spacer5
Et fidem appello. Mihi cognitorem Σ
Te peto, oppressos oculis benignis
spacerAdspice iustos.

Saepe per solas tacitae tenebras
Noctis arcanos mihi cogitatus Σspacer10
Cautus inspexti, trepidoque corda
spacerTurbida motu.

Sape, ceu flammis, animum probasti
Casibus duris, neque comperisti
Conscium fraudis scelerumque, sonti spacer15
spacerSaeva minantem.

Os fuit concors animio, sonusque
Sensui. Legum monitis tuarum
Pectus innixum scelera impiosque
spacerHorruit ausus. spacer20

Hac via gressus rege per tuarum
Orbitam legum, dubio vacillent Σ
Ne pedes lapsu, instabilesque turbent
spacerLubrica plantas.

Te voco, duris ad opem periclis spacer25
Saepe tentantam fugio, precantis
Admove attentam miseris benignus
spacerQuestibus aurem.

Tu bonus fulci tibi qui salutem
Spemque committunt, tibi contumacis spacer30
Spiritus cordis tetricus refraena
spacerVindice dextra.

Me velut pupillam oculi tenellam
Providus muni, procul impiorum
Impetu alarum trepidum tuarum spacer35
spacerConde sub umbra.

Nam meae vitae manus impiorum
Imminet. Vallant opibus, superbis
Intonant linguis, male dira saeva
spacerVoce minantur. spacer40

Obsident cunctos aditus viarum,
Commoda observat loca, destinantque
Ad meam caedem, facinusque patrant
spacerMentibus absens,

Qualis in praedem leo fertur ira spacer45
Fervidus, qualis catulus leonis
Lacte depulsus speculatur alto
spacerAbditus antro.

Surge, conatus, pater, anteverte
Impios, stratoque in humum tyranno, spacer50
Me tuo, quo nunc furit ille saevus
spacerEripe ferro.

Neu sine ut me vi premat impotentum Σ
Divitum fastus, quibus una cura est,
Dum licet, blandae illecebras caducas spacer55
spacerCarpere vitae.

His opes terris penitus refossis
De penu fundis locuplete, ventri Σ
Sufficis fruges, hilarasque multa Σ
spacerProle penates. spacer60

Puritas vitae mihi te tueri Σ
Corporis vinclis tribuet soluto.
Illa lux vere faciet me ab omni
spacerParte beatum.

Lux voluptatum cumulata cunctis spacer65
Gaudiis, quum se sine nube menti
Pura maiestas dabit intuendam
spacerLumine puro.

XVIII.
Diligam te, Domine &c.
Meter: dactylic hexameters

Te, Deus alme, colam, te toto pectore amabo,
Sancte parens, mea vis, mea sola potentia, turris,
Praesidium, spes, et rebus solamen in arctis.
Tu clypeus, tu tela mihi, tu certa salutis red
Anchora, tu statio tuti placidissima portus. spacer5
Nam simul atque tuas in laudes ora resolvo
Te venerans pacemque petens, inimica facessunt
Arma, salus, placidisque comes pax advolat alis.
spacerIam me lethiferis mors circumvolverat atra
Cassibus, obsessum iam me torrentibus Orcus Σ spacer10
Impediebat aquis, Stygia iam compede vinctus
Haerebam, laqueoque pedem retinente trahebar.
Hic ego deprensus, supplex humilisque vocavi
Voce Deum, et dubiis clamavi ad sidera rebus.
spacerIlle super solio residens flammantis Olympi Σspacer15
Audiit orantem. Postquam pervenit in altum
Clamor, et attentas advertit questibus aures,
Protinus e vultu Domini conterrita tellus
Intremuit, montesque cava compage soluta
Nutarunt, penitusque imis fremuere cavernis. spacer20
spacerFumeus afflatus de naribus aestus anhelo Σ
Undabat. Rapidae contorto vertice flammae
Ore fluunt, vivaque animant attacta favilla. Σ
Utque suum Dominum terrae demittat in orbem,
Leniter inclinat iussum fastigia caelum. spacer25
Succedunt pedibus fuscae caliginis umbrae. Σ
spacerIlle vehens curru volucri, cui flammeus ales
Lora tenens levibus ventorum adremigat alis, Σ
Se circum furvo nebularum invovit amictu, Σ
Praetenditque cavis piceas in nubibus undas. spacer30
Acribus ex oculis vibratae spicula flammae Σ
Discutiunt tristes claro fulgore tenebras.
Inde ruit crepitans lapidosae grandinis imber,
Discursantque vagae sinuosa volumina flammae. Σ
spacerAt vero ut sancto sermone silentia rupit, spacer35
Protinus horrifico tonitru caelum omne remugit,
Grandinis et crebra tellus crepitante procella
Pulsa sonat, ruptisque micant e nubibus ignes,
Flammiferaeque volant magnum per inane sagittae, Σ
Fulguraque ingeminant. Laticum concussa lacunas Σ spacer40
Pandit hians tellus, et fontibus ora relaxat, Σ
Succutiturque pavens, et fundamenta revelat,
Et reserat chaos. Aeterni sic vox tonat oris, Σ
Sic formidandae grave spiritus infremit irae.
spacerIlle salutiferam porrexit ab aethere dextram, spacer45
Et me de rapidis pereuntem sustulit undis.
Hostibus eripuit validis, et acerba potentum
In me odia elusit. Quum me studiosa nocendi
Temporibus duris caeca fraus arte petebat, Σ
Auxilium tulit, et rebus patefecit in arctis spacer50
Latum iter, electumque a morte reduxit amicum.
spacerScilicet immunem sceleris, mentemque manumque
Adspexit Deus, et merito dignatus honore est.
Quippe nec impietas nec pravi credulus error
Avertere meos recto de tramite gressus. spacer55
Ante oculos mihi lex Domini, mihi iussa verenda
Semper erant animo praesentia. Simplice vero
Gaudebam, fraudisque illo sub teste voluntas
Libera, flagitium et scelerum vitaverat artes.
spacerErgo mihi integrae fructum hunc decerpere vitae spacer60
Magnificus dedit, et qui conspicit omnia iustus
Arbiter innocuam cumulavit munere vitam.
spacerQuisque suis sibi te conformat moribus, erga
Innocuum innocuus, te sentit amicus amicum,
Inque bonos bonus es. Male cautas cautior artes red spacer65
Artibus eludis. Duro in discrimine servas
Res humilis populi afflictas, oculique superbos
Deiicis elati fastus. Tu plebis ab imae
Coetibus ereptum celebri me in luce reponis, Σ
Illustrasque meas claro splendore tenebras. spacer70
Te duce perrumpo florentes aere phalanges, Σ
Altaque turrigeri supero fastigia muri.
spacerScilicet ut sanctus Deus est, sua signa sequutis
Sancta salutiferae pandit compendia vitae.
Illius aeterno quicunque effluxit ab ore spacer75
Sermo repurgato flammis sincerior auro est.
Ille suo clypeo fida spe pectora fulta
Protegit, adversisque vetat succumbere rebus.
spacerDicite qui colitis picti ludibria trunci,
Aut ebur in varias aut saxa excisa figuras, spacer80
Ecquis in aethereo rerum moderatur Olympo
Fraena alius Dominus? Quis terrae temperat orbem
Alter, et invicta quae vult facit omnia dextra?
spacerIlle Deus viva mihi vi corroborat artus,
Ostenditqude viam maculosa labe carentem. spacer85
Me pedibus fecit celeri contendere cervo,
Et procul a saevis subduxit in alta periclis,
Et tractare manu duro in discrimine belli
Arma dedit facili, solidoque ex aere rigentem
Flectere, et inflexum confringere viribus arcum. spacer90
spacerIlle salutiferi totum munimine scuti
Me tegit, et dextra nutantem fulcit et auget,
Largus opis. Perque insidiis obsessa viarum Σ
Pandit iter tutum, prohibetque per invia plantas
Offenso titubare gradu. Te persequor hostes spacer95
Auspice, disiectos comprendo, nec ante revertor
Quam cecidere animi fracta virtute minaces,
Affusique cadant pedibus, ne surgere possint
Rursus, et antiquas armis reparare ruinas. Σ
Tu mihi diffundis vivum per membra vigorem, spacer100
Et validos crudo distendis robore nervos.
Tu bellare doces. Tu me quicunque lacessit
Sternis humi, trepidosque fuga mihi disiicis hostes.
Clamantes nemo exaudit, “Domini prece poscunt
Auxilium. Aversam negat implorantibus aurem.” spacer105
Hos ego, seu versat Boreae violentia nubem Σ
Pulveream, impello, et turbatis fervidus insto,
Et pedibus premo, ceu coenum deforme lutosis
Conteritur triviis. Tu me sine nomine plebis,
Contemptu ereptum, populos fraenare superbos spacer110
Imperio facis, et famulas mihi tendere dextras
Per longinqua iubes ignotas oppida gentes,
Attonitas famae novitate, et nomine tantum
Audito, et blandis verba assentantia linguis
Fingunt, nec tutis satis audent credere muris. spacer115
spacerLaus, honor, imperium Domino, qui robore cinctum
Me tegit, incolumemque rapit de morte propinqua,
Qui mihi perfidiam sceleratam ultricibus armis
Frangere dat, populosque facit parere volentes, Σ
Securumque vetat belli trepidare tumultus.spacer120
Qui mihi praesidio est, populi quum saeva rebellis
Ira furit, mentisque malae scelerata retundit
Consilia. Ergo feram late tua facta per urbes
Finitimas, semperque meo celebrabere cantu,
Sancte parens, regem qui dura per omnia tutum
Esse iubes, cumulasque opibus, plenoque favore spacer125
Ipsum, et perpetuum sobolem amplecteris in aevum.

XIX.
Caeli enarrant glorium Dei &c.
Meter: Alcaic stanzas

Insanientis gens sapientiae Σ
Addicta mentem erroribus impiis,
spacerTot luce flammarum coruscum
spacerspacerCerne oculis animoque caelum.

Hinc disce, prudens quam fuit artifex spacer5
Qui templa Olympi fornice flammeo Σ
spacerspacerSuspendit, et terrae capacem
spacerspacerEt pelagi sinuavit arcum. Σ

Dies tenebras, et tenebrae diem
Semper prementes perpetua vice spacer10
spacerNon fortuito res caducas Σ
spacerspacerIre monent per inane lapsi,

Sed tota concors fabrica personat
Dei tuentis cuncta potentiam,
spacerNon voce quae paucorum ad aures spacer15
spacerspacerPerveniat strepitu maligno.

Nam nec remotis barbara finibus
Gens ulla terras incolit ultimas,
spacerQuae nesciat certa meantis
spacerspacerLege poli stabilem tenorem. spacer20

Quis nocte clara lumine flammeo
Semper micantes non stupeat globos,
spacerAut mane castris prodeuntem
spacerspacerCum rutilo videt axe solem?

Sive ille Eois fluctibus exerit spacer25
Vultus decoros, sponsus uti novus
spacerspacerAuro refulgens, gemmeaque
spacerspacerTempora conspicuus corona,

Seu quum fugacem praecipitans diem
Curru citato tempora dividit, spacer30
spacerArtusque viresque impetumque
spacerspacerCentimano similis giganti.

Abusque Eoo cardine ad ultimam
Metam occidentis sidera permeans Σ
spacerObliqua, vitali calore spacer35
spacerspacerCuncta creatque fovetque alitque.

Sed ordo rerum et conspicuus decor
Non sic tuentum lumina detinent,
spacerDivina ut arcanis habenis
spacerspacerLex animos ad honesta flectit. spacer40

Promissa fraudis nescia lubricae
Splendore veri pectora roborant.
spacerHac plectitur culpa aequitate, ut
spacerspacerPoena iuvet recreetque damnum.

Puro recludunt lumine lumina spacer45
Praecepta, puro religio nitet
spacerVerenda cultu, quam nec annis
spacerspacerCuncta domans minuit vetustas.

Decreta fas et concia veritas
Astans tabellis servat aheneis, spacer50
spacerIucundiora melle, et auro
spacerspacerEt nitidis potiora gemmis.

Signata claustris pectoris intimi
Servus tuetur iugiter haec tuus, Σ
spacerNon inscius custodientem spacer55
spacerspacerQuam maneat numerosa merces.

Errata mentis quis meminit vagae?
Quae deprehendet vis sapientiae?
spacerErgo repurga quas refudit
spacerspacerClam maculas sinuosus error. Σspacer60

Fac regna cordis ne sibi vendicet
Vis impotentis dira superbiae.
spacerSic me malorum e maximorum
spacerspacerCompedibus facile explicabis.

Quae lingua fundit verba, quod in sinu spacer65
Secum volutat mens tacito, accipe
spacerPlacatus, o nostrae salutis
spacerspacerArx, Dominus, Deus et redemptor.

XX.
Exaudiat te Dominus in die tribulationis &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Cuncta licet ferro late populetur et igni
spacerInsana gentis barbarae crudelitas,
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
spacerModerator orbis audiet preces tuas.
Utque bonus dubiis Iacobum ad sidera rebus spacer5
spacerCum voce palmas proferentem exaudiit,
Annuet oranti, et te maiestate verendi
spacerNominis ab hoste sospitem tuebitur.
Ex adyto sacro arcanis tibi viribus artus Σ
spacerFirmabit, animum de Sione fulciet, spacer10
Vota secundabit, memori tua munera mente
spacerServabit. Omnis perlitabit victima,
Protinus in cineres depasta holocausta resolvet
spacerIn astra volvens flamma lucem splendidem.
Ille aderit coeptis, casusque in prospera vertet, spacer15
spacerEventa finget omnia ex sententia.
Iam tibi plaudemus reduci, auctoremque salutis
spacerPatrium canemus patrio ritu Deum.
Cuncta Deo grates fora, compita, templa sonabunt,
spacerNomenque sanctum prosequentur laudibus. spacer20
Annuet ille pio quaecunque rogabitur ore,
spacerLaetumque precibus exitum iustis dabit.
Quin (scio, nec fallax animum mihi decipit omen)
spacerRegem reducet sospitem Dominus suum.
Mittet opem, sancti reserans sacraria caeli, spacer25
spacerEt praepotenti proteget te dextera. red
Gloria sit Syriae turmas numerare curules,
spacerAxesque curvis asperare falcibus, Σ
Fidat equis, lateque vagis discurset habenis,
spacerSonante Perses arva findens ungula, spacer30
Hi currus et equos iactent. Nos rebus in arctis
spacerDei potentis nomen invocabimus.
Illis nec currus nec vis praestabit equorum,
spacerNe scindat uncis vultur artus unguibus.
Nos humiles favor aethereus penitusque iacentes spacer40
spacerTollet, suoque sustinebit numine.
Tu, servator, opem fer. Tu si respicis, arma
spacerNec socia cupimus, nec timemus hostica. Σ
Respiciet, populique sui rex optimus, omni
spacerVocatus hora, facilis audiet preces. spacer45

XXI.
Domine, in virtute tua laetabitur rex &c.
Meter: iambic strophes

Quod hoste victo rex triumphat gaudio,
spacerspacerCuris solutus anxiis,
Tibi id fatetur, rex beate caelitum,
spacerspacerDebere. Tu laboribus
Vires ferendis, tu dedisti e praelio spacer5
spacerspacerRedire duro sospitem.
Nullam repulsam, voce quum te supplice
spacerspacerRogaret, unquam adhuc tulit.
Nil in latebris pectoris reconditis
spacerspacerSpe concupivit irrita. spacer10
Et vota supra, et ante vota, hunc omnibus
spacerspacerVitae beasti commodis.
Gemmis coronam ferre et auro splendidam
spacerspacerSacro dedisti vertici.
Vitam poposcit: mortis illi est addita spacer15
spacerspacerImmunis immortalitas.
Tu claritatis auctor illi es, inclyta
spacerspacerPer te refulget gloria.
Felicitatis ei favor dedit tuus
spacerspacerExemplar ut sit posteris, spacer20
Mensura voti ut matribus sit, quum bene Σ
spacerspacerBlandis precantur liberis.
Tu nempe spes et anchora es fiduciae,
spacerspacerTu portus in rebus malis.
Te fretus uno firmus omnem perferet spacer25
spacerspacerSortis procellam turbidae.
Tu perduelles comprehendes, tu manu Σ
spacerspacerPoenas resposces vindice.
Ceu flamma clausis aestuans fornacibus
spacerspacerAntiqua silvae brachia Σ spacer30
Vorat, furoris sic tui nefarios
spacerspacerAfflatus hostes hauriet.
A stirpe totam demetes propaginem Σ
spacerspacerSemenque gentis impiae.
Te namque contra moliuntur abditam spacer35
spacerspacerFraudem scelusque perfidi,
Et mente prava vota versant irrita,
spacerspacerEt spes inanes concoquunt.
Te persequente, pallidi in fugam ruent,
spacerspacerInhonesta tergo vulnera Σspacer40
Ferent. In ora, fata dum vitant fuga,
spacerspacerRursus sagittas diriges.
O qui potenti fraena rerum dextera
spacerspacerVersas, perennis arbiter,
Exurge, vires fac tuas ut hostium spacer45
spacerspacerAgnoscat insolentia.
Tum te piorum turba festis cantibus
spacerspacerOrbis parentem concinet,
Votis tuorum supplicum placabilem,
spacerspacerMalisque formidabilem. spacer50

XXII.
Deus Deus meus respice in me, quare me dereliquisti &c.
Meter: iambic strophes

Cur me relinquis, o Deus? Deus meus,
spacerspacerCur me relinquis? Irrita
Heu verba fundo. Luce seu terras dies
spacerspacerRetegit, vocantem me dies
Frustra intuetur, sive nox silentibus spacer5
spacerspacerTerram tenebris obruit,
Nox me vocantem nulla non audiit, meo
spacerspacerNox nulla questu non sonat.
Tu sanctus ille civitatis incola es Σ
spacerspacerSanctae. Isaci nepotibus red spacer10
Tu carmen es. Tu fida spes maioribus
spacerspacerNostris: salutem qui suam
Tibi credidere, a te salutis compotes
spacerspacerAbiere. Salvi gratias
Egere, duris qui tuam in malis opem spacer15
spacerspacerPetiere. Qui tuam in fidem
Se dedidere, non tulere dedecus,
spacerspacerNon hostium ludibria.
At vermis ego sum, non homo. Sum fabula
spacerspacerVulgi, infimorum opprobrium. spacer20
Nam turba nostris obvia illudit malis,
spacerspacerNutatque, nictatque, ut caput Σ
Motat, labella exporrigit. Ludibria
spacerspacerVerbis acerbat asperis.
En ille Domino carus, en fiducia spacer25
spacerspacerSecurus ille numinis.
Nunc servet illum, nunc periclis eruat,
spacerspacerQuem tanto amore amplectitur.
O Domine, tu me protinus susceperas
spacerspacerAlvo parentis editum. spacer30
De te pependi spe, parentis pendulus
spacerspacerInfans adhuc ad ubera.
Abusque partu tu Deus meus, tuus
spacerspacerEx matris alvo me favor
Est prosequutus. Ultimo in discrimine spacer35
spacerspacerIam ne recede longius.
Discrimen instat ultimum, mortis metu
spacerspacerCessere amici territi.
Tauri efferati, tauri obesi me undique Σ
spacerspacerCircumdedere. Faucibus spacer40
Hiant leonum more rugientium,
spacerspacerQuos incitat spes et fames.
Rivi cruoris corpus omne perluunt
spacerspacerExangue, laxat artuum
Compago nexus, pectus intra liquitur, Σspacer45
spacerspacerUt sol cera, cor metu.
Exaruere testae adinstar coctilis
spacerspacerDefecta membra viribus. Σ
Rigens adhaesit lingua siccis faucibus,
spacerspacerIam sto sepulchri ad aggerem. spacer50
Me rabidi ab omni parte latratu canes
spacerspacerUrgent, petuntque dentibus.
Mihi pessimorum saeva conspiratio
spacerspacerManusque fodit et pedes,
Et ossa numerant, ossa tralucentia Σspacer55
spacerspacer
Per corporis tensi cutem.
Tormenta postquam cuncta consumpsit furor,
spacerspacerAnimus adhuc ira tumens
Se pascit, oculos satiat, et fruitur meis
spacerspacerLaeto in malis spectaculo. spacer60
Partiti amictus sunt meos, tunicae meae
spacerspacerFecere sortes arbitras.
Tu, Domine, saltem ne recede, ne malis
spacerspacerIn ultimis me desere.
Tu robor unus, tu mea es potentia, spacer65
spacerspacerAccurre, festinus meae
Succurre vitae, destitutum ab omnibus
spacerspacerDefende. Saevorum hostium
Ferrum cruentum pelle, vim rabidam canum
spacerspacerInhibe, leonum spumeos spacer70
Compesce rictus, cornua unicornium
spacerspacerConfringe, serva supplicem.
Tum, morte victa, sospes auxilio tuo
spacerspacerNarrabo fratribus tuum
Nomen, piorum praedicabor coetibus spacer75
spacerspacerRobur, fidem, constantiam.
O mente pura qui Deum colitis, Deum
spacerspacerLaudate puris cantibus.
Semen Iacobi, magnitudinem Dei
spacerspacerCelebrate festis laudibus. spacer80
Erga fideles numinis clementiam
spacerspacerAgnosce, proles Isaci.
Non sprevit inopis ille solitudinem,
spacerspacerNon pauperum fastidio
Avertit ora. Me vocantem exaudiit, spacer85
spacerspacerVitaeque dulci reddidit.
Ergo per oras ultimas mundi tuas
spacerspacerSonabo laudes, gentibus
Te praedicabo, vota te timentium
spacerspacerPraesente solvam ecclesia. spacer90
Edet modesta turba fraudis nescia
spacerspacerVocata sacras ad dapes,
Epulisque functa ac satura dulci nectare
spacerspacerLaudabit auctorem Deum.
Deum sonabit, qui vigore flammeo spacer95
spacerspacerIn corda se quaerentium
Se tantus infert, mortis ut procul metu
spacerspacerPerenne viva gaudeant.
Ergo excitata tam novo spectaculo
spacerspacerTellus ab oris ultimis, spacer100
Quacunque colitur, colla sub Domini iugum
spacerspacerSubmittet. Illi servient,
Pronaeque Domino supplicabunt omnium
spacerspacerOmnes familiae gentium.
Nam sempiterno iure Domino competit spacer105
spacerspacerRegnum triformis machinae. blue
Ille universis imperabit gentibus.
spacerspacerRerum potentes illius
Mensae accubabunt, et sacri convivii
spacerspacerDapibus referti sub iugum spacer110
Cedent volentes. Flectet illi poplitem
spacerspacerPauper sepulchri in limine,
Qui membra fessis artubus languentia
spacerspacerFugiente vita vix trahit.
Illumque longa posteri propagine spacer115
spacerspacerColent, suisque posteris
Per longa deinceps nunciabunt saecula
spacerspacerIn me favorem numinis.
Hoc semen illi serviet, gens illius
spacerspacerIn posterum haec censebitur. spacer120

XXIII. Dominus regit me, et nihil mihi deeritn &c.
Meter: third Asclepiadean stanzas (3 lesser Asclepiadics + one glyconic)

Quid frustra rabidi me petitis canes?
Livor propositum cur premis improbum?
Sicut pastor ovem, me Dominus regit,
spacerspacerNil deerit penitus mihi.

Per campi viridis mitia pabula, spacer5
Quae veris teneri pingit amoenitas,
Nunc pascor placide, nunc saturum latus
spacerspacerFessus molliter explico.

Purae rivus aquae leniter astrepens
Membris restituit robora languidis, spacer10
Et blando receat fomite spiritus
spacerspacerSolis sub face torrida.

Saltus quum peteret mens vaga devios,
Errorum teneras illecebras sequens,
Retraxit miserans denuo me bonus spacer15
spacerspacerPastor iustitiae in viam.

Nec, si per trepidas luctifica manu Σ
Intentet tenebras mors mihi vulnera,
Formidem, duce te, pergere, me pedo Σ red
spacerspacerSecurum facies tuo. spacer20

Tu mensas epulis accumulas, merum
Tu plenis pateris sufficis, et caput
Unguento exhilaras. Conficit aemulos,
spacerspacerDum spectant, dolor anxius.

Me nunquam bonitas destituet tua, spacer25
Profususque bonis perpetuo favor,
Et non sollicitae longa domi tuae
spacerspacerVitae tempora transigam.

XXIV.
Domini est terra, et plenitudo eius &c.
Meter: strophes consisting of 1 dactylic hexameter + 1 iambic trimeter

Tota quidem Domini terra est, et quicquid ubique
spacerVel parca celat, vel benigna sufficit,
Quique colunt montesque feros, camposque feraces,
spacerUrbesque sanctis temperatas legibus.
Ille super pelagus solidum connexuit orbem, spacer5
spacerStabilis ut undas inter instabiles foret,
Et toties rapidis pulsatus fluctibus, omnes
spacerCompage firma sustineret impetus.
Cuncta igitur Domino merito sunt. Sed tamen unam
spacerSedem sibi ille dedicavit propriam. spacer10
Ecquis eo scandet? Cuive haec permissa potestas,
spacerLoco ut beatum sistat in sancto gradum?
Cui manus et mens est insons, nec vana volutat
spacerAnimo, nec ulli damna periurus dedit.
Huic Dominus donabit opes, hunc numine dextro spacer15
spacerA vi procacique eruet calumnia.
Haec vera est pietas, hac itur ad aethera, veri
spacerSic intueri numinis vultum licet.
Eia aditus reserate, fores age pandite, portae,
spacerPortae perennes sempiternae regiae. spacer20
Claustra revellite, limine pandite, magnus ut intret
spacerRex ille, multa clarus ille gloria.
Quis novus hic sanctis succedit sedibus hospes?
spacerQuis iste multa est inclytus rex gloria?
Ille potens late Dominus dextraque opibusque, spacer25
spacerBelloque multa nobilis victoria.
Eia aditus reserate, fores age pandite, portae,
spacerPortae perennes sempiternae regiae.
Claustra revellite, limina pandite, magnus ut intret
spacerRex ille, multa clarus ille gloria. spacer30
Quis novus hic sanctis succedit sedibus hospes?
spacerQuis iste multa est inclytus rex gloria?
Ille potens armis numerosque agmine ductor,
spacerHic ille multa est inclytus rex gloria.

XXV.
Ad te, Domine, levavi animam meam
Meter: iambic trimeters

Hic fidat armis, plebe se clientium
Defendat alter militumque copiis.
A te, creator orbis, uno spes mea
Pendet, malisque in rebus unum respicit.
Tu, sancte genitor, effice insolentibus spacer5
Ne spes inanes risui sint hostibus.
Sic me pudore liberabis, nec rubor
Confundet ora caeteris, in te suae
Qui collocarunt anchoram fiduciae.
Frustretur illos spes, et irritae spei spacer10
Pudor dolorque torqueat, qui sordium
Amore sese sordibus contaminant,
Bonosque nulla provocati iniuria
Vexare gaudent. Mihi per anfractus vagos
Vitae, salebras inter et tenebras, iter spacer15
Ostende rectum, et erutum sequacibus
Erroris undis praevio lucis tuae
Splendore deduc veritatis in viam.
Te nempe ab uno pendeo spe, te Deum
Unum et salutis columen agnosco meae. spacer20
Si torta vitiis forte morum regula
Deflexit, error si fefellit lubricus,
Fracta illecebris si voluptatis malis
Incauta vitiis se iuventa polluit,
Benignitatis tu tuae memor tamen spacer25
Et lenitatis (qui parentes mollibus
Fraenans habenis usque ab incunabulis
Orbis paterna es usus indulgentia)
Miserere, nostris quod negares moribus,
Tuae negare non potes clementiae. spacer30
Nec denegabis, nec precantes bona bonus
Vacuos repelles, nec viam poscentibus
Rectam aberis unquam recti et aequi regula.
Tu mitis animi amplecteris modestiam,
Docesque recti et improbi discrimina. spacer35
Tu dux comesque tuta per compendia
Ducis carentem fraude mansuetudinem.
Peccata bonus et facilis oblivisceris,
Promissa solvis liberali dextera,
Minuitque poenas mitis indulgentia, spacer40
Fidesque dictis stabilis erga omnes adest
Qui pacta sacri foederis non negligunt.
Hanc ut nepotum saecla mansuetudinem
Noscant, tuique nominis se gloria
Late per omnes fundat orbis angulos, spacer45
Ignosce nostris mitis erratis, parens,
Quae multa iussit aegritudo, et impotens
Amor, regique contumax ira et dolor,
Errorque veri non acutus arbiter.
O ter beatum, mente qui pura Deum spacer50
Veneratur. Illi, qualecunque amplectitur
Vitae institutum, dux adest semper Deus
Rectorque, et omnes actiones prosperat.
Securus animus anxio procul metu
Cunctis fruetur affluenter copiis, spacer55
Stirpisque series longa firmabit domum,
Genusque multa floridum propagine
Opes paternas ad nepotes transferet.
Quin et piorum mentibus mysteria, Σ
Contempta pravis, impie sapientibus spacer60
Occulta, Dominus luce proferet sua,
Et sacrosancti foederis scientiam,
(Quae sola vitae dux beatae et regula est)
Docebit. Ergo, rex beate caelitum,
Te mente solum quaero, nusquam lumina spacer65
Abs te reflecto. Tu pedes solus meos
Hostis dolosis erues a retibus.
O sancte custos hominum, amico lumine
In me intuere, et destitutum ab omnibus
Inopemque sancta me tuere dextera, spacer70
Curisque, mentem quae perurunt plurimae,
Novisque semper differunt doloribus,
Exolve. Poenis usque et usque immanibus
Exercitato, et obruto laboribus,
Ignosce. Culpas mitis obliviscere. spacer75
Heu quanta vis me factionis impiae
Persequitur armis! Quanta me crudelitas
Inexpiato quaerit odio perdere!
Tu me periclis libera. Tu protege
Eius salutem ab hostium ludibrio, spacer80
Omnem salutis qui locavit spem suae
In te, nec aliis fidit opibus quam suae
Integritatique et tuae clementiae.
Gens quae tuarum iussa legum amplectitur,
Fac undequaque tuta sit te vindice.spacer85

XXVI.
Iudica me, Domine, quoniam &c.
Meter: four-line stanzas of greater Alcaics

spacerMe vi tyrannus persequitur palam,
Me clam maligna fraude calumnia.
Te, qui latebras pectoris inspicis,
Appello, rerum conditor optime.

spacerMens fraudis expers, et manus innocens, spacer5
A vique pura et flagitio, in Deo
Spes fixa, sortis qui violentia
Me savientis non sinet opprimi.

spacerRenesque flammis et penetralia
Scrutare cordis, caecaque sensuum spacer10
Arcana, fusum ceu calidis focis
Explorat aurum callidus artifex,

spacerMentem videbis munificentiae
Quae dona nunquam non meminit tuae,
Actaeque leges puriter ad tuas spacer15
Vitae carentem flexibus orbitam.

spacerProcul facessat, nec socium sibi
Me vana speret lingua. Procul domo
Nostra recedat qui didicit suos
Fucare sensus pectore subdolo. spacer20

spacerOdi scelestum concilia, impios
Coetus veneno peius abominor,
Quorum resultant pectora gaudio
Quum perpetrarunt facta nefaria.

spacerSed mente pravi non sibi conscia, spacer25
Lotusque puris fontibus, ad tuas
Aras adibo, laetus et offeram
Laetae choreae dux tibi victimas.

spacerTe nostra pangent tympana, te lyra,
Te vox canoro consona tympano spacer30
Lyraeque, coetuque in celebri tua
Miranda pandet facta nepotibus.

spacerTectumque, nomen quo canitur tuum,
Aedemque, numen qua colitur tuum,
Mens ardet. Absentem retrahunt tuae spacer35
Quae templa celant pignora gloriae.

spacerHaec ossa tellus ne sine ut obruat
Inter cruentos barbara barbaros,
Qui fraudulenta mente coquunt scelus,
Captant avara munera dextera. spacer40

spacerEgo institutum carpere tramitem
Pergam innocenter. Tu propius meis
Aurem benignus questibus admove,
Ac me periclis tristibus assere.

spacerPer plana firmo quod gradior pede, spacer45
Quod recta sector, muneris est tui.
Ergo salutis te columen meae
Coetu in celebri laudibus efferam.

XXVII.
Dominus illuminatio mea &c.
Meter: iambic strophes

Deus in tenebris quum mihi praeluceat,
spacerspacerVitamque muniat meam,
Quae vis aperta terreat me? Quae mihi
spacerspacerFraus caeca sit formidini?
Adversus unum quum scelesta factio spacer5
spacerspacerCunctas parasset copias,
Dolosa letho quae tetenderant meo
spacerspacerIpsi incidere in retia.
Si comminentur castra, si minacibus
spacerspacerInfesta telis agmina, spacer10
Securus animi specto castra, praelia
spacerspacerTimore liber intuor. Σ
Unum expetivi, et usque et usque id expetam,
spacerCuris ut exemptus malis
Sim sacrosanctae semper aedis incola, spacer15
spacerspacerAugusta mirer atria,
Deoque laudes personem, artus dum regit
spacerspacerVitalis aurae spiritus.
Tum me sub umbra conditum tentorii
spacerspacerCelabit, et periculis spacer20
Procul remotum, ruptis abruptae velut
spacerspacerIn arce positum, muniet.
Ac ne relictum nunc quidem impiae sinet
spacerspacerVi factionis opprimi,
Victorque solvam vota, nec victoriae spacer25
spacerspacerAuthor mihi tacebere.
Audi invocantem supplicem, et fractum malis
spacerspacerBonus favensque subleva.
Te mens anhelat, vultus ad vultum tuum
spacerspacerIntentus usque respicit. spacer30
Ne conde vultus lumen a me amabilis,
spacerspacerNeu me in tenebris desere.
Servum per iram ne sine opprimi tuum,
spacerspacerVitamque, quam debet tibi, Σ
Tuere ab hoste et e periclis eripe, spacer35
spacerspacerO spes salutis unica.
Me cnari amici, me propinqui, me pater,
spacerspacerMe blanda mater liquerat,
At non reliquit, qui pios in asperis
spacerspacerNon deserit rebus, Deus. spacer40
Parens benigne, me vias doce tuas,
spacerspacerRectaque deduc semita,
Ne vis metusque ab hoste me deterritum
spacerspacerDe calle recti detrahat.
Ne me impiorum obnoxium libidini spacer45
spacerspacerRelinque. Testes impii
Fingunt maligne falsa de me crimina,
spacerspacerArmantque se mendaciis.
Mens victa tantis iam fatisceret malis, Σ
spacerspacerNi spes foveret me tuae spacer50
Benignitatis, post labores anxios
spacerspacerMox affuturum gaudium.
Vivusque vivos inter ipse commoda
spacerspacerVitae beatae praestolor. Σ
In rebus ergo turbidis ne concide, spacer55
spacerspacerSed fortis usque sustine.
Te roborabit Dominus et cor fulciet,
spacerspacerTu fortis usque sustine.

XXVIII.
Ad te, Domine, clamabo &c.
Meter: four-line stanzas of lesser Asclepiadics

spacerPrinceps stelliferis altior orbibus,
Vitae praesidium et certa salus meae,
Aurem suppliciis da facilem meis, Σ
Ne fiam similis busta petentibus.

spacerAudi vota, perens, quae tibi profero spacer5
Supplex cum gemitu, brachia porrigens
Ad caelum tremulis pervigil ignibus, Σ
Caelum templa tuae conscia gloriae.

spacerNe me connumera coetibus impiis,
Neu tanquam socium plecte nocentibus, spacer10
Quorum blanditiis illita mollibus
Lingua est, mens gelido livida toxico.

spacerIllis nequitiae praemia sint suae,
Et merces studiis aequa nefariis.
Pro semente legant semina, pessimis Σspacer15
Dignum consiliis supplicium luant.

spacerNon his consilii provida vis tui
(Qui me conspicuis tollis honoribus),
Infectasve manus a scelere avocat,
Aut infesta odiis pectora mitigat. spacer20

spacerErgo nec series longa propaginis
Florebit, patrias nec soboles opes
Longaeva accipiet, sed celeri genus
Clades exitio proruet ac domum.

spacerLaus rerum Domino, qui precibus meis spacer25
Se non difficilem praebuit. Hinc meae red
Vires, hic clypeus rebus in asperis,
Hinc spes, auxilium hinc non dubium in malis.

spacerHinc cor gestit ovans. Carminibus tuas
Laudes ora sonant, qui populum tuum spacer30
In rebus trepidis protegis, et tuum
Regem ex insidiis omnibus eripis.

spacerCustodi populum, rex hominum, tuum.
Hebri fac soboles largiter omnibus Σ
Vitae continuo fructibus affluat, spacer35
Donec perpetuum sol referet diem.

XXIX.
Affer te Domino filii Dei &c.
Meter: four-line stanzas of hendecasyllables

spacerSeu dives auro es, sive opibus potens,
Seu Marte parta clarus adorea, Σ
Agnosce numen gratus, et huc refer
Quaecunque laetum ducis ad exitum.

spacerHuic pange laudes et prece supplice spacer5
Rerum parentem concilia, et Dei
Nutu regentis stelliferam domum
Dignare iustis nomen honoribus.

spacerCuius liquentes vox gravida pluit
De nube rores, terrificos ciet spacer10
Caelo tumultus cum tonitru, maris
Turbata ventis concitat aequora.

spacerVox dignitatis plena, nec irritae
Unquam ad patrandum iussa potentiae. Σ
Nudare cedris seu Libanum iuvat, spacer15
Celsasque ventis sternere fraxinos,

spacerSeu vincta saxis saxa revellere,
Notisque montes sedibus erutos
Versare, taurum ut verna per avia
Vexat iuventae laeta protervitas. spacer20

spacerAd vocis ictum nubibus exilit
Elisus ignis, tesqua Arabum tremunt, Σ
Ferae pavescunt, ante diem fluunt
Partus acerbi, robora concidunt. Σ

spacerQuaecunque templo caelum habet aureo, spacer25
Quaecunque tellus daedala sustinet, Σ
Quae celat undis aequor in abditis,
Dei fatentur cuncta potentiam.

spacerA voce vindex ponte inhorruit,
Undisque montes obruit, arbiter spacer30
Aeterne rerum, quum libuit tibi
Delere gentes fluctibus impias.

spacerTe dante vires, non opibus feros
Horremus hostes, non numero graves.
Te dante pacem, progeniem Isacispacer35
Cornu beabit divite copia.

XXX.
Exaltabo te, Domine, quoniam &c.
Meter: Alcaic stanzas

Te nostra semper carmina, te lyra
Sonabit, orbis conditor optime,
spacerDe faucibus lethi imminentis
spacerspacerIncolumis tibi vota reddam.

Per te superbus nec lacrimis meis spacer5
Insultat hostis, nec fruitur malis.
spacerTe rebus, incertu s salutis,
spacerspacerAuxilium in dubiis poposci.

Per te receptis viribus haurio
Vitalis aurae lumen amabile, spacer10
spacerNec inferum sub nocte longa
spacerspacerEt tenebris iaceo sepulchri.

O turba puris dedita ritibus
Sacrisque castis, tollite laudibus
spacerPlacabilem votis parentem, spacer15
spacerspacerEt memori celebrate plectro. Σ

Vanescit irae vindicis impetus
Bullae fugacis more. Dei favor
spacerBonis manu vitam benigna
spacerspacerTristitiae vacuam rependit. spacer20

Si forte sero vespere fletibus
Vultus rigamur, mox redit aurea
spacerCum luce risusque, et iacentes
spacerspacerExhilarans animos voluptas.

Pacis beatae cum fruerer bonis, spacer25
Mecum loquebar, de stabili gradu
spacerFelicitatis nulla sortis
spacerspacerMe dubiae quatiet procella.

Te dante vires, divitias, decus,
Te montis instar moenibus aeneis spacer30
spacerFirmate regnum, vanum alebat
spacerspacerCredulitas mihi blanda fastum.

Tu, me relictol, stultitiae meae,
Dextram retraxti. Retro abiit, domum
spacerRepente turbatam relinquens, spacer35
spacerspacerSors levibus malefida pennis.

O praeses orbis, pectore supplice
Mox te vocavi, te lacrimis madens
spacerOpem poposci. “Quid profusus
spacerspacerProfuerit tibi sanguis?” inquam. spacer40

“Quis mortis usus nostrae erit? An tuas
Laudes sonabunt, factaque posteris
spacerMiranda muti praedicabunt
spacerspacerSub gelido cineres sepulchro?”

Placatus aurem da facilem meis spacer45
Votis, severos neu querimoniis
spacerAverte vultus. Pelle membris
spacerspacerPestiferi mala dura morbi.

Tu supplicanti protinus admoves
Aurem benignus. Pro lacrimis mihi spacer50
spacerRisum reducis, pro dolore
spacerspacerLaetitiamque alacremque plausum.

Te semper ergo carmina, te lyrae
Nostrae sonabunt. Vox tibi serviet
spacerDicata, praebebitque nostris spacer55
spacerspacerMateriam tua laus Camoenis.

XXXI.
In te, Domine, speravi, non confundar &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerIn te locavi spem meam,
Rerum creator optime,
At tu benignus prospice,
Ne spei pudescat irritae.

spacerO iuste vindex, fraudibus spacer5
Ab hostium me vindica.
Audi benignus supplicem.
Da promptus abiecto manum.

spacerMe rupe serva ut invia
Clausum, vel arce ahenea. Σ spacer10
Tu rupis es mihi inviae
Munimen, arx ahenea.

spacerErgo, ut timori mentibus
Nomen tuum sit impiis,
Praei viam mihi, abditis spacer15
Me libera de cassibus.

spacerTu robur es meum, tuae
Commendo vitam dexterae.
Me libera pacti Deus
Tenax, memorque foederum. spacer20

spacerQui vana stulti somnia
Sectantur, odi pessime.
Tu certa spes mihi es, meae
Tu portus es fiduciae.

spacerInter labores asperos spacer25
Lumen tuae clementiae
Fulgens repente turbidum
Perfudit animum gaudio.

spacerQuum me tyrannis impotens
Urgeret hostis impii, spacer30
Iamiam imminentis pallidis red
Lethi explicasti faucibus.

spacerMiserere fracti tot malis,
Tot obruti doloribus.
Caligat oculus, mens stupet, spacer35
Moerore corpus tabuit.

spacerCaduca vita elabitur
Luctus per et suspiria,
Interque clades aridis
Fluxere vires ossibus. spacer40

spacerMe ridet hostis, et meis
Insultat insolens malis.
Horrent propinqui, caeteri
Vitant metu periculi.

spacerE proximorum mentibus spacer45
Obliteror ceu mortuus. Σ
Comtemptior sum civibus
Quam lamna testae fictilis.

spacerMe multitudo opprobriis
Coram lacessit asperis. spacer50
Vim machinatur in meam
Iurata mortem factio.

spacerEgo interim fiducia
Opis tuae dolos, minas,
Iniurias, et hostium spacer55
Contemno contumelias.

spacerTu fila vitae temperas Σ
Meae, regisque tempora.
Tu me impiorum libera
Ab hostium tyrannide. spacer60

spacerOstende vultum amabilem
Servo bonus tuo et favens,
Et me tuere qua soles
Semper tuos clementia.

spacerNe sit pudori quod tuam spacer65
Imploro opem. Pudor malos
Confundat, et silentium
Longum sepulchris sopiat.

spacerAssueta vox mendacio
Sit muta, vox procaciter spacer70
Solita bonos lacessere,
Et arrogantesa spernere.

spacerO quanta te colentibus
Et quot redundant commoda!
Quot, teste mundo, prosperis spacer75
Auges tuos successibus!

spacerHos protegis reconditos
Procul a minis potentium,
Tuaque munis in domo
Linguae veneno ab impiae. spacer80

spacerTibi perennis gratia
Sit, rector orbis, qui velut
Munita in arce me procul
Periculis submoveras.

spacerExpes, inops, vitam fuga Σ spacer85
Quum vix tuerer anxiam,
Mecum ipse dixi, “Iam truci
Reliquit hosti me Deus.”

spacerAt tu nec in periculis
Oblitus extremis mei,spacer90
Aurem benignam supplici
Ac invocanti admoveras.

spacerErgo patrem rerum optimum
Amate, candidi et pii,
Quo fastuosos deprimit spacer95
Et obsequentes erigit.

spacerQui spem locatis in Deo,
Constanter illi fidite,
Nec robur animi concidat
Sortis procella turbidae. spacer100

XXXII.
Beati quorum remissae sunt iniquitates &c.
Meter: four-line stanzas of hendecasyllables

spacerO ter beatum cui patris optimi
Noxas remisit lethiferas favor,
Cui foeda morum flagitia obruit
Oblivioso tecta silentio!

spacerO ter beatum cui bonus arbiter spacer5
Non imputavit lubrica deviae
Errata vitae, nec reperit dolum
Caeco in recessu pectoris abditum!

spacerDonec fovebam sub tacito sinu Σ
Morbum, solutis languidus ossibus spacer10
Artus trahebam, luctificus dolor
Questum ciebat non patiens tegi.

spacerTu me premebas praevalida manu
Infestus, atris seu tenebris diem
Nox condidisset, seu rosea dies spacer15
Orbem recurrens luce retexerat.

spacerSic decolorem tabificus cutem
Moeror coquebat. Sic macie dolor
Siccabat artus, messis ut Africae
Cancri per aestum mitius areat. Σ spacer20

spacerTum mente versa vulnera protuli,
Tibi renudavi vitium meum,
Fraudem retexi, ac tu mihi protinus
Noxa soluto conciliatus es.

spacerQui mentis ergo pura sacraria spacer25
Servare quaerit, te prece supplice
Placet, nec, orbem pontus ut obruat,
Formidet aestus lethiferi minas.

spacerTu me periclis eripis asperis
Tutela praesens. Tu mihi gaudia spacer30
Toto refundis corpore, ut hostium
Qui vincla fracto carcere depulit.

spacerNec sat: “Tenebras pectoris auferam.”
Inquis. “Beatae qua ferat orbita
Monstrabo vitae, nec procul a tuis spacer35
Unquam reflectam lumina gressibus,

spacer“Mulis equisque ne similis modo
Sis, bruta quorum pectora gratiam
Non mutuam novere, sed asperis
Fracti lupatis servitium ferunt.” Σspacer40

spacerMulta obstinatam nequitiam manen t
Tormenta. Pura qui Dominum fide
Orabit, huic pacem et veniam dabit,
Non durus unquam parcere supplici.

spacerRecti tenaces simplicis, et quibus spacer45
Est grata fraudum nescia veritas,
Favente laeti numine gestibus,
Et voce vestrum pandite gaudium.

XXXIII.
Laudate iusti in Domino &c.
Meter: strophes consisting of 1 lesser Sapphic + 1 glyconic

Vos quibus purae est amor aequitatis,
spacerspacerspacerLaeti pangite carmine
Orbis auctorem Dominum, aequitatis
spacerspacerspacerHoc carmen decet aemulos.
Tinniat blando chelys hunc susurro, Σ spacer5
spacerspacerHunc vocalia nablia. Σ
Docta bis quinis resonare nervis Σ
spacerspacerspacerHic artem manus approbet.
Huic novos cantus meditentur, uni
spacerspacerspacerLaeti clangite buccina. spacer10
Nam fides dictis rata veritasque est,
spacerspacerspacerEt factis comes aequitas.
Quippe qui iusti est et amator aequi,
spacerspacerspacerVeri fallere nescii,
Perque terrarum sola vasta notae spacer15
spacerspacerspacerCunctis munificentiae.
Is suo verbo sinuavit orbem Σ red
spacerspacerspacerLucentem nitidi aetheris.
Quicquid et puris radiis renidet Σ
spacerspacerCampis aetheris igneis. Σspacer20
Littus arctavit maris inquieti,
spacerspacerspacerCompressitque licentiam,
Et penu clausas sinuavit undas,
spacerspacerspacerUnde in tempore promeret.
Hunc et occasus metuant et ortus, spacer25
spacerspacerspacerHunc unum Dominum colat
Quisquis extremos ubicunque fines
spacerspacerspacerTerrae aut aequoris accolit,
Cuius a nutu viget interitque Σ
spacerspacerspacerQuodcunque interet aut viget, spacer30
Cuius immotis tremefacta parent
spacerspacerspacerCuncta obnoxia legibus.
Qui malas artes populi profani
spacerspacerspacerLudit callidior suis,
Et suo iniustae scelerata turbae spacer35
spacerspacerspacerFraudat consilia exitu.
At quod arcana sibi mente rerum
spacerspacerspacerAuthor proposuit semel,
Dum dies et nox referent se in orbem,
spacerspacerspacerUsque immobile permanet. spacer40
O quater, plusquam quater o beatos,
spacerspacerspacerPatronus quibus est Deus!
Quos sibi excepit, propriamque sortem
spacerspacerspacerQuos dici voluit suam.
Despicit mundi pater e beata spacer45
spacerspacerspacerCaeli stelliferi domo,
Eque tranquillis adytis labores
spacerspacerspacerEt curas hominum videt,
Quippe qui caecos animi recessus
spacerspacerspacerHumani fabricaverit. spacer50
Nec quod arcano latet in recessu
spacerspacerspacerClausum pectoris hunc latet.
Sperat incassum numero tyrannus Σ
spacerspacerspacerSe tutum fore militum,
Sperat incassum validis lacertis spacer55
spacerspacerspacerSe miles fore sospitem,
Saepe spem fallit praeeuntis Euros
spacerspacerspacerBellatoris equi fuga.
At Deus iustos oculo irretorto Σ
spacerspacerspacerSemper respicit et pios, spacer60
Mortis ut vertat iacula imminentis,
spacerspacerspacerDiram et saevitiam famis.
Una spes nobis opis hinc, ab uno
spacerspacerCertum praesidium in malis.
Ille perfundet sibi dedicata spacer65
spacerspacerspacerDulci pectora gaudio,
Ille fidentum sibi spes precesque
spacerspacerspacerLaetem ducet ad exitum.

XXXIV.
Benedicam Dominum
Meter: iambic strophes

Seu laeta sors me foverit, seu tristior
spacerspacerVexarit, omni tempore
Laudabo Dominum, semper illius meum
spacerspacerOs personabit laudibus.
Mihi haec voluptas, hoc erit solatium, spacer5
spacerspacerMihi hoc levamen in malis,
Meoque turba tristis exemplo suas
spacerspacerSolabitur molestias.
Una agite cuncta prosequamur laudibus
spacerspacerNomenque numenque illius. spacer10
Ille in periclis me vocantem exaudiit,
spacerspacerStatimque repulit metum.
Qui cuncta ad illum consilia referunt sua,
spacerspacerLaeto his nitentes gaudio
Vultus renident, nec repulsae infamia spacer15
spacerspacerRubore confundet genas.
En pauper iste quum vocaret, omnibus
spacerspacerHunc eruit periculis.
Dominum timentum castra munit angelus
spacerspacerDemissus ad custodiam, spacer20
Et imminentes arcet hostes, et pios
spacerspacerA vi tuetur impia.
Facite periclum, iam scietis quam Dei
spacerspacerImmensa sit benignitas,
Quam sint beati spes in illo qui suas spacer25
spacerspacerOmnes opesque collocant.
Gens sancta Dominum colite: nil deerit Deum
spacerspacerFideliter colentibus.
Violenta feritas sentiet famam, bonis
spacerspacerCuncta affluenter suppetent. spacer30
Adeste, filii, audite, vobis numinis
spacerspacerspacerVerum timorem ut indicem.
Quicumque curis liberam et longam cupis
spacerspacerVitam beatus ducere,
Linguae refraena virus, os nefaria spacer35
spacerspacerA fraude purum contine,
Capesse recta, curva vita, dilige
spacerspacerTranquilla pacis otia.
Deus innocentes adspicitque et commodat
spacerspacerIntentus aures ad preces, spacer40
Torvo scelestos intuetur lumine,
spacerspacerspacerEt nomen etiam obliterat.
Iustum invocantem Dominus audit, omnibus
spacerspacerspacerEum expedit periculis.
Quum spes labores deserit mortalium, spacer45
spacerspacerAfflica quum molestiis
Succumbit oneri mens, Deus praesens adest,
spacerspacerspacerMalasque curas diluit.
Iustis labores suggerit semper piis
spacerspacerspacerIniqua sors conatibus, spacer50
Sed qui bonorum semper est custos Deus
spacerspacerspacerSortis retundet spicula,
Et ossa servat ne terantur, impios
spacerspacerUlciscitur scelus suum.
Et quisquis hostis est piorum, cum domospacer55
spacerspacerspacerA stirpe caesus interit.
Animas tuetur se colentium Deus,
spacerspacerspacerNec rem domumque deserit.

XXXV.
Iudica, Domine, nocentes me &c.
Meter: strophes considting of 1 glyconic + 1 lesser Asclepiadic

spacerspacerspacerRerum sancte opifex, ades,
Et patrocinio protege me tuo,
spacerspacerspacerEt retro refer in meos
Hostes perniciem quam mihi comparant.
spacerspacerspacerScutum cum iaculis cape, spacer5
Ensem stringe, meis hostibus obviam
spacerspacerspacerProdi. Dic animae meae
“Secura auxilio nil metuas meo.”
spacerspacerspacerIn vultus pudor hostium
Et turpis subeat dedecoris rubor. spacer10
spacerspacerspacerFoedam corripiant fugam,
Caecas insidias qui mihi praeparant.
spacerspacerspacerUt saevus Boreas levem
Raptat praecipiti turbine pulverem,
spacerspacerspacerSic illos trepida fuga spacer15
Vindex praecipites urgeat angelus. red
spacerspacerspacerSit coeno via lubrica,
Et caelum tenebris lurida nox tegat,
spacerspacerspacerEt formidine pallida
Vindex praecipites comprimat angelus. spacer20
spacerspacerspacerNam me fraude mala suis
Conati immeritum prendere cassibus,
spacerspacerspacerEt caecam innocuo scrobem
Effodere. Suis cassibus haereant,
spacerspacerspacerEt factam exitium in meum spacer25
Caeci et praecipites in foveam ruant.
spacerspacerspacerPerfusa interea mihi
Dulci laetitia pectora gestient,
spacerspacerspacerMens secura periculi
Auctorem Dominum laetitiae colet spacer30
spacerspacerspacerEt sensus animi indices
Clamabunt, “Domino quis similis Deo,
spacerspacerspacerQui fastus gravis improba
Defendit tenues a violentia,
spacerspacerspacerVexantque opis indigos spacer35
Frangit saevitiam vindice dextera?”
spacerspacerspacerConiurata calumnia
In me criminibus saevit atrocibus,
spacerspacerspacerIgnotum scelus in meam
Fingunt pernciem. Quae bene feceram, spacer40
spacerspacerspacerCompensant odiis malis,
Et vitae invigilant exitio meae.
spacerspacerspacerIllos tabificae luis
Aegris visceribus cum dolor ureret,
spacerspacerspacerSquallens veste ego lugubri, spacer45
Ieiunaque fame pallidus et siti,
spacerspacerspacerEt prostratus humi, Deum
Lenibam lacrimis et prece supplice.
spacerspacerspacerSic sincerus amici amor
Sub cari interitum luget amiculi. Σ spacer50
spacerspacerspacerSic fratrem gemit unicum
Frater. Sic pietas anxia filii
spacerspacerspacerMaternum ad tumulum dolet.
Me fortuna gravi si tetigit manu,
spacerspacerspacerConcursant, mala gaudia spacer55
Inter se celebrant. Faex populi coit, Σ
spacerspacerspacerIncauto invidiam creant,
Proscinduntque avida me petulantia
spacerspacerspacerScurrae cum balatronibus. Σ
Dentem dente acuunt, et rabiem vomunt. Σspacer60
spacerspacerspacerQuem finem patientiae
Tam lentae statues, o pater optime?
spacerspacerspacerArce hoc ludibrium, neque
Desertum rebidis trade leonibus,
spacerspacerspacerAcceptum ut referam tibi spacer65
Quod vivo, et video lumen amabile,
spacerspacerspacerEt coetu in celebri canam
Te, pronum auxilium ferre vocantibus.
spacerspacerspacerFac ne spes alat improbas
Semper turba meis laeta molestiis, spacer70
spacerspacerspacerNeu nutu ac oculis notet,
Exultetque meis hostis atrox malis,
spacerspacerspacerQui sermonibus asperis
Insultat, trucibusque insidiis petit
spacerspacerspacerPacatum male callidus, spacer75
Incautum ut tacitis illaqueet dolis.
spacerspacerspacerNon diducere desinunt
Rictum risu.“ Oculis (euge) oculis diem
spacerspacerspacerLaetum vidimus,” inquiunt.
O qui luminibus cuncta tuentibus spacer80
spacerspacerspacerTerras respicis, haec vides?
Ergo seposita protege me mora.
spacerspacerspacerIam tandem evigila, et manu
Ultrice indomitam frange superbiam.
spacerspacerspacerIusto et supplicio preme spacer85
Vindex iuste malos, neu sine de meo
spacerspacerspacerLuctu laetitiam ferant,
Neu secum tacito pectora murmurent,
spacerspacerspacer“Evax, recte habet, omnia Σ
Supra vota cadunt. Vicimus, en iacet.” spacer90
spacerspacerspacerFoeda ignominia luant
Stultam laetitiam. Dedecoris comes
spacerspacerspacerInfamis pudor eluat
Importuna meis gaudia de malis.
spacerspacerspacerAt cordi quibus aequitas spacer95
Est nostra, ac animus nil sibi conscius,
spacerspacerspacerVitam tristitia procul
Laetam semper agant, ac Dominum ferant
spacerspacerspacerspacerCaeli ad sidera laudibus,
Qui curis famulos liberat anxiis. spacer100
spacerspacerspacerSemper iustitiam mea,
Custos sancte hominum, lingua canet tuam
spacerspacerspacerEt praeconia, dum mihi
Impellet calidus pectora spiritus.

XXXVI.
Dixit iniustus ut delinquat &c.
Meter: strophes consisting of 1 iambic trimeter + 1 pentameter

Ut exta flammis mille sacrificis cremes,
spacerOscula des saxis, ingeminesque preces,
Arasque donis largus accumules tuis,
spacerNon facies tamen ut te rear esse pium.
Scelera reclamant, et negant te credere, spacer5
spacerConsilio mundum qui regat esse Deum.
Utcunque coram blandiare, non tamen
spacerImpietas tacito pectore clausa laetet.
Erumpit ignis instar, ac tui trahit
spacerSecum odium, atque odii perniciem comitem. spacer10
Quodcunque loqueris fraude tinctum est. Respuis
spacerAuribus ingratis qui potiora monent.
Scelus nefandum nocte tota cogitas,
spacerRecta fugis, semper deteriora foves.
O magne rector orbis, indulgentiae spacer15
spacerMunera terra, fretum sentit, et astra, tuae.
Quaecunque caelum amplectitur, parentia
spacerLegibus orta vigent, lapsa caduntque tuis.
Modus aequitatis et tuae sapientiae,
spacerCunctaque quae fecit, cunctaque facta regit, spacer20
Longe nivosis montium fastigiis Σ
spacerAltior est, vasti gurgitibusque freti.
Humana gens hinc haurit auram et spiritum,
spacerNec pecudes curam praeteriere tuam.
Hinc cuncta vitae suppetunt nobis bona, spacer25
spacerDum mens corporeo carcere vincta latet.
Foetus sub alis volucris ut tegit suis,
spacerPraesidii fugimus spe mala cuncta tui.
At exul animus, morte liber, patrium
spacerQuum repetet limen sidereamque domum,spacer30
Illinc egestas et dolores exulant,
spacerNemo feret votis non potiora suis.
Passim voluptas, pura passim gaudia,
spacerDelicias largo flumine rivus agit.
Illinc perenni vitae fonte profluit, Σ spacer35
spacerVita gravis fati non resecanda manu.
Illinc fatiscent mentium caligines,
spacerQuae modo sub tenebris pectora nostra premunt,
Vultuque radius purus effusus tuo, red
spacerLumine nos purae cognitionis alet. spacer40
Benignitatis interim tuae bonis,
spacerQui te cognoscunt et tua facta, fove.
Qui mente pura veritatem diligunt,
spacerIustitiae facias commoda ferre tuae.
Me nec feroci calcet arrogans pede, spacer45
spacerExigat aut tectis impia turba meis. Σ
Qui scelere gaudent, scelere sic ruant suo,
spacerPerpetuo ut lapsos iusta ruina premat.

XXXVII.
Noli amulari in malignantibus neque &c.
Meter: four-line stanzas of iambic dimeters

spacerNe livor urat aemulus
Te, si beatos videris
Pravos, nec Euris iis opes
Fugaciores invide.

spacerNam sic facessit illico spacer5
Umbratilis felicitas,
Marcent comis arentibus
Ut falce secta gramina.

spacerAt tu Dei fiducia
Incumbe rectis artibus, spacer10
Diuque terram ut incolas
Donabit, ac te nutriet.

spacerIn hoc sit oblectatio,
In hoc voluptas unica.
Is te fovebit iugiter, spacer15
Votique reddet compotem.

spacerCommitte vitam, rem, decus,
Illius uni arbitrio.
Animi tibi ex sententia
Confecta reddet omnia. spacer20

spacerIllustris aurorae ut iubar
Tua faciet ut sit aequitas,
Ut luce virtus sit tua
Meridiana clarior.

spacerPerfer modeste quod tulit spacer25
Fortuna laeva, neu tumens
Ira impiorum prosperas
Res cerne torvo lumine.

spacerCompesce bilem, noxia
Facessat indignatio, spacer30
Ne fors nefarium ad scelus
Impellat aemulatio.

spacerEliminantur impii
Fumo levi velocius.
Terras modestus incolet spacer35
Serisque linquet posteris.

spacerMorare paulum, et impium
Nusquam videbis. Aspice
Aedes, superbi vix heri
Agnoveris vestigium. spacer40

spacerModesta bonitas otio
Laetam senectam transiget,
Et incolenda haeredibus
Paterna linquet praedia.

spacerClam rete nectit impius, spacer45
Bonisque concinnat dolos,
Et dente frendens livido
Dolore et ira ringitur. Σ

spacerHaec cernit ex alto Deus,
Minasque ridet irritas, spacer50
Quippe imminentem vertici
Cladem scelesto prospicit.

spacerEnsemque stringet improbus,
Arcumque tendet, pauperes
Ut perdat, ac innoxios spacer55
Figat sagittis impiis.

spacerDistrictus ensis in sui
Domini redibit viscera,
Frangetur arcus lethifer,
Et frustra acuta spicula. spacer60

spacerPraestat supellex sobria,
Recteque parta recula, Σ
Quam rapta per vim divitum
Fastidiosa copia. Σ

spacerMale parta iustus arbiter spacer65
Disperget, et potentiam
Franget scelesti, dextera
Iustum sua tuebitur.

spacerInnoxios fovet Deus,
Ac rem tuetur. Providet spacer70
Longaeva ut usque in saecula red
Sit sempiterna haereditas.

spacerSeu pestis atra, seu furor
Turbabit orbem bellicus,
Nil deerit usque innoxio, spacer75
Famam nec aegram sentiet.

spacerSic hostis impius Dei
Perit repente funditus,
Adeps opimae ut victimae
Vanescit in fumos leves. spacer80

spacerNil donat, usque et foenerat Σ
Iniustus, at iusto sua
De sorte superat paupere
Quod donet indigentibus.

spacerIustorum amici praedia spacer85
Linquent suae propagini,
At hostium radicitus
Semen peribit erutum.

spacerAmatque iustum et dirigit
Eius Deus vestigia, spacer90
Dextra ruentem sustinet
Lapsumque dextra sublevat.

spacerPuer fui, nunc sum senex,
Ope destitutum, nec pium
Videre memini, nec stipem spacer95
Eius petentes liberos.

spacerIustus misertus pauperum
Dat usque et uqsue mutuum,
Serae tamen propagini
Non larga deest opulentia. spacer100

spacerVita scelus nefarium,
Sectare recta. Dum diem
Sol fundet aureum, tu
Terras nepotes incolent.

spacerDeus aequitatem diligit, spacer105
Bonos nec unquam deserit,
At interibit funditus
A stirpe semen impii.

spacerIustus beata iugera
Agri tenebit et colet spacer110
Cum prole, donec ultimus
Instabit orbi terminus.

spacerSermo sapiens et aequitas
In ore semper est bonis,
In corde scripta lex Dei, spacer115
Ne pes labet, gressum regit.

spacerObservat impius pium
Ut perdat, ast illum Deus
Custodit, ante iudicem
Tuetur a calumnia. spacer120

spacerSpem colloca in Deo, Dei
Sectare leges, et dabit
Dives potensque ut hostium
Cernas superstes exitum.

spacerVidi potentes impios, spacer125
Gravique fastu turgidos
Virescere instar laureae Σ
Amoena propter flumina.

spacerSpecto repente, en lubricae
Imago nusquam gloriae, spacer130
Nusquam manent vestigia
Cunctis gravis potentiae.

spacerIusti intuere et integri
Vitae statumque et ordinem,
Videbis alto in otio spacer135
Laetam senectam degere.

spacerAt prompta semper laedere
Prorsum interibit factio,
Vitamque claudet terminus
Dignus patratis nequiter. spacer140

spacerIustus salutis collocat
Omnem in Deio fiduciam,
Qui fulcit aequos robore
Adversa cum sors intonat.

spacerDominus petenti fert opem, spacer145
Et in periclis liberat
Ab impiis, qui se et suam
Illi salutem credidit.

XXXVIII.
Domine, ne in furore tuo arguas me &c.
Meter: iambic strophes

Ne me furoris aestuante incendio,
spacerspacerServator orbis, argue,
Neu promerentem quamlibet poenas graves
spacerspacerPergas per iram plectere.
Haerent medullis penitus infixae meis spacer5
spacerspacerTuae sagittae dexterae.
Irae hinc me et inde mentis consciae
spacerspacerSic vis paventem perculit,
Ut nulla plagis saucii pars corporis
spacerspacerNon langueat lethalibus, spacer10
Ossa ut solutis artuum compagibus
spacerspacerSceleris venenum attraxerint,
Sceleris, profundo quod meum ceu gurgite
spacerspacerCaput resorbens obruit,
Quod in alta rursus me renitentem velut spacer15
spacerspacerImmane saxum degravat.
Veteris cicatrix vulneris recruduit,
spacerspacerVomitque tabem luridam. Σ
Afflictus, humilis, ultimis premor malis,
spacerspacerLuctu situque squalidus, Σspacer20
Clausumqe caecis fervet in praecordiis
spacerspacerUlcus, nec nulla corporis
Expers dolors pars vacat. Sic debilis
spacerspacerEt fractus usque et usque sum,
Malis ut impar voce lamentabili spacer25
spacerspacerCor eiuletque et rugiat.
Dominator orbis, vota nec animi mei,
spacerspacerNec te latent suspiria.
Pavens tremensque turbidum cor palpitat,
spacerspacerDefecta membra viribus spacer30
Torpore marcent languido, noctem trahens
spacerspacerCaligat acies luminum.
Vicini, amici, et sanguinis communio
spacerspacerQuos propior admorat mihi,
Procul absistere, foeditatem vulnerum spacer35
spacerspacerVix sustinentes cernere.
At prompta semper in meum exitium manus,
spacerspacerMolita vim nefariam,
Dolosa tendit continenter retia,
spacerspacerFraudesque versat impias. spacer40
Ceu mutus ore, surdus aure, ego interim
spacerspacerObtorpui silentio,
Elinguis instar et stupentis, crimina
spacerspacerQui nesciat refellere.
In te reposta est spes mea, o rerum potens spacer45
spacerspacerRector, benignus annue,
Ne risus hosti sim superbo, qui meis
spacerspacerInsultat insolens malis,
Qui, si vacillent lubrico lapsu pedes,
spacerspacerLaeto triumphat gaudio. spacer50
Ad perferenda sum paratus verbera,
spacerspacerVibice semper area Σ
Cruenta turget exarati corporis
spacerspacerSulcis flagrorum grandibus. Σ
Merui scelestus, fateor, heu merui. Nocens spacer55
spacerspacerDo iure poenas debitas,
Sed invalescit hostis atrox interim,
spacerspacerViresque sumit factio.
Vivunt vigentque, et immerentem iniuria Σ
spacerspacerMe prosequuntur, pro bono spacer60
Malum rependunt. Iugiter calumnias,
spacerspacerQuia recta sector, ingerunt.
Tu ne recede longius, neu deseras
spacerspacerPericulis in ultimis
Accurre, dextram da salutarem, meae spacer65
spacerspacerSalutis auctor unice.

XXXIX.
Dixi custodiam vias &c.
Meter: iambic strophes

Quum saevus hostes me meo laetus malo
spacerspacerLacesseret conviciis,
Mecum ipse verbis abstinere ab asperis
spacerspacerEt iurgiis decrevaram.
Linguae obseravi claustra fraeno, pertinax spacer5
spacerspacerObmutui silentio,
Ac, temere ne quid os mali profunderet,
spacerspacerVerbis bonis clausi exitum.
At, ignis instar, vetitus egredi dolor
spacerspacerExarsit intus acrius. spacer10
Tanden obstinatae fraena pertinaciae
spacerspacerPerfregit ira, ac talibus
Dominum rogavi. “Mihi meae vitae modum
spacerspacerQui sit futurus indica:
Quando evolabo liber hoc molestiae spacer15
spacerspacerFastidioso e carcere.
Tu clausa nullo saecla degis termino,
spacerspacerIn te beatus ac potens.
At nos quod aevi vivimus paene est nihil,
spacerspacerAc paene brevius quam nihil, spacer20
Umbrae fugacis instar, atque imaginis
spacerspacerQuam reddit aequor vitrium.
Idque ipsum inani in vanitate atque anxiis
spacerspacerAegrescit in laboribus.
Animum libido torquet, inflat gaudium, spacer25
spacerspacerSpes tollit, ac timor premit.
Tumultuamur temere. Congerimus bona
spacerspacerIncognitis haeredibus.
Quo me ergo vertam? Quis laboranti feret
spacerspacerOpem? Quis eximet malis? spacer30
Spes omnis in te: miseriae fontem meae, Σ
spacerspacerPeccata tolle noxia,
Neve esse stultus me sinas et improbis
spacerspacerDespectui et ludibrio.
Hostis protervi linguae me quum turpibus spacer35
spacerspacerProscinderent conviciis,
Obmutui, irae vindices poenae tuae
spacerspacerHas esse gnarus scilicet.
Rector parensque gentis humanae, tua
spacerspacerPaulisper aufer verbera, spacer40
Viresque linquunt, vita nec semper novis
spacerspacerPlagis ferendis sufficit.
Te persequente scelera poenis, ilico
spacerspacerVigor decorque defluit,
Tineis peresae more vestis. O homospacer 45
spacerspacerCaduca res et futilis!
Parens, benigne precibus aurem da meis,
spacerspacerNeu verba sperne supplicis,
Neu lacrimanti averte vultus hospiti,
spacerspacerNamque hospes hanc terram colo. spacer50
Nec ego, parentes nec mei certum locum
spacerspacerHabemus hic, sed in diem
Solliciti et horas, turbidas molestias
spacerspacerVitae brevis transegimus.
Igitur severam paululum abstine manum, spacer55
spacerspacerFessum ut resumam spiritum
Mortis priusquam, reditus unde non patet,
spacerspacerTransmiserit me ianua.

XL.
Expectans expectavi Dominum &c.
Meter: four-lince stanzas of lesser Asclepiadics

spacer Quum circumfremerent me timor et minae,
Intentansque avidam mors fera dexteram,
Spes caelestis opis, sera licet, tamen
Lenibat trepidam sollicitudinem. Σ

spacerAdvertit Dominus, meque voragine Σspacer5
Coenosi implicitum gurgitis extulit,
Ac, saxi solidis impositio iugis,
Monstravi facilem qua graderer viam.

spacerAfflavitque novo pectora spiritu,
Suffecitque suae materiam novam spacer10
Laudis, quam canerem dulce loquacibus Σ
Nervis, ac numeris lene sonantibus.

spacerHaec cernant rapidae qui violentiae
Fati vel dubiis casibus imputant
Eventa, ac trepidi se Domini in fidem spacer15
Dent, qui stellifero regnat in aethere.

spacerFelix qui stabili spe Dominum ac fide
Spectat, quem tumidae pompa superbia
Non ad se illecbris ducit inanibus,
Fallacique boni ludit imagine. spacer20

spacerIn nos, sancte parens, quot vigilantiae
Et quam mira tuae pignora suppetunt,
Quae nec mens acie cernere languida
Possit, nec numero lingua retexere!

spacerAurem mi tacite vellis, et admones Σspacer25
Quod labem sceleris nec pretium levet,
Nec sanguis pecudis nil meritae eluat,
Nec consumpta focis expiet hostia.

spacerTum dixi, “Venio, quod libet impera.
Adsum, sancte parens, iussa capessere spacer30
Promptus, ceu tabulis scripta fidelibus
Edunt perpetui fata voluminis.”

spacer“Huc mens, huc studium tendit, uti tuis
Conformem monitis quae gero, quae loquor,
Quae mecum tacitus cogito. Nam tua spacer35
Incisa est animo lex penitus meo.

spacer“Famam iustitiae per populos tuae
Late praeco fero, nec labiis meis
Nec linguae requies, omnibus ut tua
Terris (ipse vides) nota sit aequitas. spacer40

spacer“Nec iustum tacui te mala plectere,
Promissique tenacem, et miseris opis
Largum. Me bonitas indice gentibus
Cunctis facta palam est, et tua veritas.

spacer“Defendant igitur me bonitas tua, spacer45
Promissaque fides fallere nescia,
Obsessumque malis innumeris tua
Me, rerum genitor, protege dextera.

spacer“Me poenae, capitis quae superent pilos,
Omni ex parte premunt, quas neque luminis spacer50
In promptu est acie nosse. Animus stupet,
Curarum innumeris obrutus aestibus.

spacer“At tu, mundi opifex sancte, salutifer
Adsis. Auxilium fer cito, et ultimis
Oppressum penitus subtrahe me malis, spacer55
Ut pravi pudeat consilii improbos.

spacer“Turpem ignominiae tristitiam ferant,
Tendunt exitio qui laqueos meo,
Infamem referant consilii exitum,
Nostris qui capiunt laetitiam e malis. spacer60

spacer“Hunc frunctum sceleris percipiant sui,
In fraudem ut recidant quam mihi struxerant.
Frustratus doleatque et rubeat, meas
Qui ridet lacrimas et fruitur malis.

spacer“Qui credunt fidei se penitus tuae, spacer65
Illos auxilii spes recreet tui,
Ac semper Domini nomen amabile
Certent tergeminis tollere honoribus. Σ

spacer“Expes, pauper, inops sim licet, at mihi
Custos rerum opifex pervigil excubat. spacer70
Vitae o praesidium et certa salus meae,
Adsis, neu trepida me crucia mora.”

XLI.
Beatus vir qui intelligit super egenum &c.
Meter: iambic strophes

Beatus ille qui misertus pauperis
spacerspacerFert rebus in duris opem,
Nec arroganti despicit fastidio
spacerspacerProstratum et oppressum malis.
Quem rere fractum, et penitus abiectum, Deus spacer5
spacerspacerAttollet et solabitur.
Cura fideli Dominus illum muniet,
spacerspacerEt e periclis eruet,
Interque vivos sospiti dabit frui
spacerspacerVitae beatae commodos, spacer10
Artus cubili quum dolor prostraverit,
spacerspacerOpem feretque, et lectulum Σ
Versabit. Omnem prorsus aegritudinem
spacerspacerIn dulce vertet gaudium.
Quum me doloris vis acerbi affligeret, spacer15
spacerspacerOpem poposci te, Deus,
Animae medere sauciae (dixi) sui
spacerspacerSceleris pudendo vulnere.
Dira imprecatur hostis ac me devovet,
spacerspacerLaetus meis incommodis. spacer20
“Quando interibit,” inquit, “et cum corpore
spacerNox una nomen obruet?”
Si forte quis me visit horum, corporis
spacerspacerAnimique morbis anxium,
Vultu dolorem fingit, ac suspiria spacer25
spacerspacerLaeto trahit de pectore.
Foras profectus conditum in praecordiis
spacerspacerRepente virus evomit.
In me susurrat clanculum atque obmurmurat
spacerspacerScelesta conspiratio. spacer30
Clam machinantur saeva, in exitium meum
spacerspacerConsilia cuncta conferunt,
Secumque iactant, “Missa certe caelitus Σ
spacerspacerNunc dira vis mali hunc ligat,
Prostratus haeret, lectulo affixus iacet, spacer35
spacerspacerNoctem trahens novissimam.”
Quin et sodalis, et mihi mensa et domo
spacerspacerConiunctus, et cui maxime
Fidebam, ad hostes conferens sese meos,
spacerspacerIn me ferox recalcitrat. Σspacer40
At tu, salutus auhthor et custos meae,
spacerspacerBenignus in me respice.
Manum iacenti da salutarem, hostibus
spacerspacerParem ut rependam gratiam.
Tui favoris pignus id certissimum spacer45
spacerspacerErit mihi, et constantiae
In me tuendo, quod malis laetus meis
spacerspacerHostis ferox non gestiat.
Vires recepit corpus, innocentiam
spacerspacerServavit animus, dexteram spacer50
Te porrigente, qui receperas tuam
spacerspacerSemper tuendum me in fidem.
Agnoscat orbis unicum et colat Deum,
spacerspacerQuem gens honorat Isaci,
Unumque laudet, temporum donec vices spacer55
spacerspacerLuces et umbrae divident.

Perge ad Psalmum XLII

&c.