Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis — translatio.

DE HONESTIS LUDIS blue

ORRO, quoniam ea est humani ingenii imbecillitas ut seriis rebus ac gravibus non semper impendere se possit, sed poscat, sicut somnum et caeteras quietes, ita etiam quaedam industriae et studiorum utilium laxamenta viriumque cum animi tum corporis quandam sublevationem ex iocis et ludis, tum maxime cum gravibus seriisque rebus sit satisfactum, et huius rei moderatione sapienter providendum erit quo eiusmodi ludi populo et iuventuti praescribantur et ex his beantur, a quibus non solum nulla morum metuenda sit dissolutio nefariique ocii prolectatio, blue verum certa comparetur sicut valetudinis corroboratio, ita etiam aliqua culturae mentis accessio. Neque enim, ut ethnicus philosophus scripsit, blue ita generati a natura sumus ut ad ludum et iocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius et ad quaedam studia graviora atque maiora.
spacer2. Hi ludi ex arte musica et gymnastica petendi erunt: ex musica, poemata et cantiones, quae nihil futile, nihil Christianae professioni minus aptum, nedum aliquid obscoenum et flagitiosum repraesentent vel sonent, sed laudes Dei et servatoris, et ex cunctis eius ductae operibus et iudiciis, prout haec praedita sunt divinis literis, encomia virtutum virtuteque praecellentium virorum leges, et pia vitae praecepta salutaresque memoratu historiae.
spacer3. His adiungi possunt choreae, sed puellarum piae choreae seorsim et adolescentum seorsim, et quae ad pura saltentur sanctaque carmina, idque motu casto et trioudio decente pietatem professos, qualiter saltaverunt Miriam soror Mose et matronae Israel cum transissent Mare Rubrum blue laudes canerent Deo pro ea tam mirabili gentis suae ab Aegyptia servitute liberatione. Qualis item chorus erat sanctarum puellarum quae Davidem et Saulum carmine celebrabant victoriali cum reverterentur a caede Philistinorum, blue qualemque choream requirit spiritus sanctus blue cum dicit laudate dominum cum tympano et in choro.
spacer
4. Quae enim res in hoc mundo commemoratae atque decantatae maiore merito nos perfundant gaudio atque exultantem in nobis excitent laetitiam, quam innumera illa, ineffabilis divinae in nos charitatis munera atque beneficia quae nobis Deus exhibuit nostri et rerum omnium propter nos creatione, exhibetque perpetuo, nos et nostra causa totum mundum tam munifice conservando sapientissimeque gubernando, quaque praestitit impertiendo legem suam et religiones, divinam et salvificam sapientiam, donando filium suum, aeternum nostrum placatorem, et cum eo omnia, spiritum sanctum novam et coelestem vitam, beatam ecclesiae suae communionem, totque externa commoda et dona cum publica tum privata.
spacer5. Horum ergo tam immensae bonitatis Dei munerum cum piis cantionibus annon exilire merito animus debeat prae gaudio et laeticia, corpusque ad testandum hoc gaudium haecque exprimendam laetitiam concitare et impellere, motu tamen cuique genti et aetati decoro? Davidem certe, quanquam regem, gravior divinorum beneficiorum recordatio, cum arcam domini deduceret, eo commovit ut coram illa saltaret. blue Palaestinus fuit, fateor, ed gente, quae longe quam nostri Europaei homines magis sunt pathetici atque commobiles, at cum nostra adolescentia et iuventus saltationibus delectetur, quare non instituantur illae et apud nos, quibus coelestis contigit per sanguinem Christi municipatus, ut ex pia sanctaque mentis de Dei bonitate existant exultatione, ad eamque valeant etiam augendam, animosque omnis pietatis studio inflammandos?
spacer 6. Christi certe si sumus, si ipse nobis vivere est, si aeterna salus ab ipso quoque nobis et de ipso, omnis oportet existat nobis causa gaudii et laeticiae, omnisque concitetur cum animorum tum corporum exultatio, id quod facile agnoscunt quicunque vel aliquantulum senserunt quid sit diligere Deum ex toto corde, ex tota anima, ex cunctis viribus, imo qui ullam humani vim amoris et laeticiae exultandis aliquando perceperunt.
spacer7. Illa sane sunt omnium Christo credentium: Exultate iusti in domino, rectos decet laus. Celebrate dominum cum cithara, nablo et decachordo psallite ei. Cantate ei canticum novum, bene psallite cum iubilo. blue Item Benedicam domino in omni tempore, laus eius semper in ore meo. In domino gloriabitur anima mea, audient mansueti et laetabuntur. blue Et rursus, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Attolle te, decus meum, attolle te, nablum et cithara, evigilabo diluculo, celebrabo te in populis, domine, et cantabo in nationibus, quoniam magna est usque ad caelos bonitas tua, et usque ad nubes veritas tua. blue Et alio in loco, Ceu adipe et pinguedine satiabitur anima mea et exultantibus labiis laudabit os meum. blue Et iterum, Benedic, anima mea, domino, et quaecunque intra me sunt, nomini eius. Benecdic, anima mea, domino. Laudabo quamdiu vixero, psallam Deo meo quamdiu fuero. blue Magnificat, anima mea, dominum, et exultat spiritus meus in Deo servatore meo. blue
spacer8. Ter sane miseri homines sunt et perditi, quos nihil potest oblectare quam quod sit, si non obscoenum et spurcum, leve tamen, inane, nullius bonae frugis, ridiculum, et homine indignum. Ut itaque et Plato sensuit, blue ne privatim quidem, nedum publice admitti oportet ut carmina ulla cantantur aut tripudia tripudientur nisi casta, sancta et provendae promovendaeque pietati acommodata. Eaque de causa nulla carmina, nullaque ratio chorearum vel privatim vel publice fas sit usurpare quae non probarint viri sapientes ac religiosi, quibus a sacra maiestate tua negotium demandabitur.
spacer 9. Poterit iuventus etiam exerceri agendo comoedias et tragoedias populisque his honesta et ad augendam pietatem non inultilis exhiberi oblectatio, sed piis et ad regnum Christi doctis atque sapientibus viris opus fuerit qui comoedias castasque tragoedias componant, quibus nimirum eiusmodi imitatio repraesentetur consiliorum, actionum atque eventuum humanorum, sive communium et vulgarium, ut fit in comoediis, sive singularium et qui sint maioris admirationis, quod proprium est tragoediae, quae ad certam morum correctionem et piam conferat vitae institutionem.
spacer10. Ut si comoedia repraesentetur iurgium pastorum Abrahae et Lothi atque horum a se invicem discessio. blue Tametsi enim Abraham et Lot sint personae heroicae et idoneae tragoediis, communia tamen et vulgaria erant iugria illa orta inter horum pastores propter nimiam copiam ovium vulgare et commune erat quod et hi sancti patres familias nonnihil inter se servorum iurgiis perturbabantur et adeo quidem ut Abraham recte consuleret alterius secessionem ab altero. In huius modi comoedia tractari possent, et utili ad piam institutionem oblectatione repraesentari hi loci:

spacer Primus, quam perbenigne Deus faciat omnibus sua causa aliquid relinquentibus, ut Abraham et Lot ex magna ovium copia solum natale suum et cognitionem multam et charam ad domini vocationem reliquerant.
 spacerSecundus, ut homines ex suggestione Satanae et propria naturae corruptione soleant plerumque ex liberaliore Dei munificentia in rebus istis externis multa sibi accersere incommoda, sicut pastores Abrahae et Lot ex magna ovium copia occasionem arripuerunt iurgandi inter se, herosque suos perturbandi.
spacerTertio, depingi queat ille servorum et famulantium morbus quo illi heros suos solent propter suas iniquas contentiones male inter se falsis aut intempestivis delationibus committere.
spacerQuarto, posset explicari humani ingenii in retinenda mutua benevolentia et tranquillitate imbecillitas.
spacerQuinto, quanto praestet habitare seorsim amicos et cognatos rariusque etiam convenire et animos ita servare magis inter se amicos et tranquillos quam manere una aut saepius concursare cum aliqua animorum offensione ac perturbatione, aut certe cum offensionis alicuius atque perturbationis periculo.
spacer
Sexto, posset ex Abrahami exemplo laudari officium illud verae humanitatis et piae demissionis qua ille maior et patruus cessit elegendi loci optionem detulit minori ac nepoti, tum huius demissionis fructus amplissima Dei in Abrahamum benignitas et munificentia.

spacer 11. Ad eundem modum suppeditent blue piae comoediae uberem sane et aedificandae pietati peridoneam materiam e historia quaesitae, obtentae et adductae Isaaci sponsae Ribkae. blue Ex hac enim historia queat describi pia parentum cura, quaerendi liberis suis religiosa connubia, fides bona et officiositas proborum servorum, vis sanctae precationis respondens piae preci potatus rerum eventus, ingenium puellae, ut vere pudicae ita et humanae atque hospitalis; promptitudo item parentum in pie elocandis filiabus, tum et humanitas ne eas iungant quibus illa nolint copulari. Vis item mira Dei homines coniugio copulantis, quae in Ribka apparuit cum tam facile consentiret ad virum proficisci nondum visum, idque relictis parentibus, fratribus, omnique domo et terra paterna. In qua et pudoris laudanda venit ingenuitas quod non puduit Ribkam suam nubendi pio viro voluntatem ilico fateri, tum rursus vis pudoris honesti et modestiae, quod, conspecto Isaaco, e camelo descendit faciemque obtexit. Hic praedicanda quoque sit Isaaci adhuc iuvenis pietas, vespertinum precandi tempus religiose obervantis, amor item eius in coniugem singularis. Laudari etiam convenerit functum coniugium, quod inter notos et coniunctos religione contrahitur.
spacer12. Non dissimile argumentum desumi queat et ex ea historia de Iacobo, blue parte qua describitur ut metu fratris, relictis parentibus, ad Labam avunculum suum concesserit, ibique duabus uxoribus, liberis, et magnis opibus ex Dei benignitate propter eius fidele ministerium avunculo praestitum auctus sit. Quomodo item reversus cum fratre in gratiam redierit. Insunt quidem in hac historiae istius parte etiam tragica quaedam de apparente domino in via, luctaque angeli, sed hae Dei consolationes non sunt alienae etiam a quibus vere Christianis, tametsi non exhibeantur omnibus eiusmodi visis atque signis quibus exhibita sunt Iacobo. Omnium sane vere Christianorum est ut vivant in Deo et coram Deo, habeantque patrem et filium in se manentem, et angelos ministros.
spacerQuanquam vero scriptura plerasque contineant historias e quibus sanctae ac Christianos decentes comoediae queant effingi, tamen idonei et pii poetae possunt multas tales dare et ex aliis historiis ipsoque vita cotidiana usus.
spacer 13. Tragoediis scripturae ubique perquam copiosam offerunt materiam, historiis prope omnibus sacrorum patrum, regum, prophetarum et apostolorum, inde ab Adam usque, primo humani generis parente. Omnino enim refertae sunt hae historiae divinis et heroicis personis, affectionibus, moribus, actionibus, eventibus quoque inexpectatis atque in contrarium quam expectarentur cadentibus, quas Aristoteles vocat περιπετείας. blue Quae omnia cum mirificam vim habeant fidem in Deum confirmandi et amorem studiumque Dei accedendi, admirationem item pietatis atque iustitiae, et horrorem impietatis omnisque perversitatis ingenerandi atque augendi. Quanto magis deceat Christianos, ut ex his sua poemata sumant, quibus magna et illustria hominum consilia, conatus, ingenium, affectus atque casus repreaesentant, quam ex impiis ethnicorum vel fabulis vel historiis! Adhibendae autem sunt historiae in utroque genere poematum, comico et tragico, ut cum hominum vitia et peccata describuntur et actione quasi oculis conspicienda exhibentur, id fiat ea ratione ut quamvis perditorum hominum referantur scelera, tamen terror quidam in his divini iudicii et horror appareat peccati, non exprimantur exultans in scelere oblectatio atque confidens audacia. Praestat hic detrahere aliquid decoro poetico, quam curae aedificandi pietati spectatores, quae poscit ut in omni peccati repraesaentatione sentiantur, conscientiae propriae condemnatio, et a iudicio Dei horrenda trepidatio.
spacer 14. At dum piae et probae exhibentur actiones, in his debet exprimi quam clarissime sensus divinae misericordiae laetus, securaque et confidens, moderata tamen, et diffidens sibi exultansque in Dei fiducia promissionum Dei, cum sancta et spirituali in recte faciendo voluptate. Hac enim ratione sanctorum et ingenia et mores et affectus ad instaurandam in populo omnem pietatem ac virtutem quam scitissima imitatione repraesentatur. Eum autem fructum ut Christi populus ex sanctis comoediis et tragoediis percipiant, praeficiendi et huic rei erunt viri, ut horum poematum singulariter intelligentes, ita etiam explorati et constantis studii in regnum Christi, ne quae omnino agatur comoedia aut tragoedia quam hi non ante perspectam decreverint agendam. Hi quoque curabunt ne quid leve aut histrionicum in agendo admittatur, sed omnia exhibeantur sancta quadam et gravi, iucunda tamen, sanctis duntaxat, actione: qua repraesententur non tam res ipsae et actiones hominum, affectus et perturbationes, quam mores et ingenia, ac ita repraesententur ut excitetur in spectatoribus studiosa imitatio, eorum autem quae secus sunt institua facta confirmetur detestati, et excitetur declinatio vigilantior. His observatis cautionibus poterit sane multa, nec minus ad virtutem alendam provehendamque utilis ludendi materia iuventuti praeberi, maxime cum studium et cura eiusmodi et comoediarum et tragoediarum excitata fuerit, cum lingua vernacula, tum etiam lingua Latina et Graeca. Extant nunc aliquot non poenitendae huius generis comoediae et tragoediae, in quibus etiamsi docti mundi huius desiderent, in comoediis illud acumen eumque leporem et sermonis venustatem quem admirantur in Aristophanis, Terentii, Plautique fabulis, in tragoediis gravitatem, versutiam, orationisque elegantiam Sophoclis, Euripidis, Senecae, docti tamen ad regnum Dei, et qui vivendi Deo sapientiam discere student, non desiderant in his nostrorum hominum poematis doctrinam coelestem, affectus, mores, orationem, casusque dignos filiis Dei. Optandum tamen ut quibus Deus plus dedit in his rebus praestare, ut id mallent ad eius gloriam explicare quam aliorum pia studia, intempestivis reprehensionibus suis retardare atque ducere satius comoedias atque tragoedias exhibere quibus, si minus ars poetica, scientia tamen vitae aeternae praeclare exhibetur, quam quibus ut ingenii linguaeque cultus aliquid iuvatur, ita animus et mores impia atque foeda et scurilli mutatione conspurcantur. blue

Finis

z