Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.   

VIRIS PIETATE, SAPIENTIA, ERUDITIONE, HONORE PRAESTANTIBUS,
MUNIFICISQUE BONARUM LITERARUM
MOECOENATIBUS,
D. THOMAE HENNEAGIO ET D. IOANNI FORTESCUTO,
SERENISSIMAE REGINAE ELIZABETHAE A SANCTIORIBUS
CONSILIIS &c.

DOMINIS SUMMA OBSERVANTIA COLENDIS

Qui (mea dum canto et Lelandi epigrammata) vestis
Ante novem menses auribus obstrepui,
Nunc bene Brunswerdi tornata poemata nostri
Offero. Vos coeptis (oro) favete meis.
Vos (inquam), quos alma sui regina senatus
5
Adscripsit numero magnificoque choro,
Atque potestati quorum commisit habenas,
Ampla domi ut fiant munia, ut ampla foris,
Vos, quibus Angligenae cuncti ampullantur ovantes,
Vos, quorum e labiis Attica mella fluunt, 10
Pro solita bonitate (precor) candoreque mentis
Ingenuae, nostra haec consulitote boni

Dignitati vestrae devotissimus,
THOMAS NEWTON

IN HAEC D. IOANNIS BRUNSUERDI PRAECEPTORIS OPTIMI POEMATA
HUGONIS WININGTONI SCHEDION

Pirithoum nigri tendentem ad limina Ditis
Theseus ad Stygias est comitatus aquas,
Defuit et nunquam Pylades Phoceius Oresti,
Fultus Achillaea est saepe Patroclus ope.
Tu tamen hos longe superas pietate, magistrum 5
Qui asseris ex fati conditione tuum.
Pene etenim tot iam vigilatae in carmina noctes
(Proh dolor) immundo deperiere situ.
Sed praeceptoris sortem miseratus, ab undis
Haec Achaerontaeis tu monumenta rapis. 10

AD THOMAM NEWTONUM DE HORUM POEMATUM EDITIONE
GUILIEMUS HANFORDUS

Brunswerdum montosa suum Maxfeldia deflet,
Quem rigido inclusit trux Libytina rogo,
Ac praeceptorem deflet numerosa iuventus,
Sed quae tarda venit vana querela venit.
At licet ille brevis defunctus munere vitae, 5
Secessus ierit laetus ad Elysios.
Tu tamen hoc praestas meliore ut parte supersit,
Effugiantque avidam carmina culta pyram.

AD EUNDEM
REGINALDUS BRISCOUS

Antipelargian didicisse videris, amico
Brunsuerdum studeas qui celebrare stylo.
Illo, te, nobis rem praestas candide dignam,
Newtone. Hinc et erit patria grata tibi.

RANULPHUS BARLOUS

Haec pia scripta scatent nulla stribligine, nullas
Hic apinas, tricas, quisquiliasque legis.
Optima sed doctis condita poemata philtris,
Musarum strophis et variata novis.

IOANNIS BRUNSWERDI MACLESFELDENSIS GYMNARSIARCHAE
POEMATA

1. DAVIDIS CUM GOLIA PHILISTAEO CONGRESSURI PANOPLIA
I.
Sam. 17

Grandia dum parvis aptaret regius olim
Psaltes arma humeris, quae modo Saulis erant,
Proiecit, roseoque haec insuper addidit ore:
“Vah, mihi non quadrant, sed magis ista nocent.
Nam gravis offendit cassis caput, et latus urget 5
Lorica, atque aegris passibus ingredior.
Iniustum femur hoc gladium gerit, ah, magis ense
Adstrictus videor. Sint procul ista, procul.
Parvum parva decent, magno molimine factis
Utere, rex, armis, nam tibi conveniunt. 10
Pastori baculum concedas, peraque fundae
Accedat, famulo sunt satis ista tuo.”

2. ASCLEPIADAEUM

Dum Saul exuvias armaque bellica
Aptaret modicis artubus Isaei
Natus, disparileis continuo excutit
Ornatus, referens, “Amoveantur haec.
Nil prodest sed obest tam mihi splendida 5
Armorum facies, tantaque vastitas,
Nec rite ingredior tam grave tegminis
Sustentans onus. Ah tollite, tollite
Loricam hanc iuvenis pondus inutile
Membris exiguis, nempe aliud genus 10
Pugnae percupio. Posco domesticum
Pastori baculum, notaque verbera
Fundae. Vah, minimis quam bene congruunt
Quae sunt parva viris, fortia fortibus!
Depono haec humeris grandia grandibus.” 15

3. PHALEUCIUM

Iudam dum lacerat malignus olim
Goliath, male provocatque numen
Blasphemus, tumida cietque voce
Ad pugnam, emicuisse Iesse natus
Haebraei lyricen decusque templi 5
Tum fertur, populo nefasque tantum
Sese, ut dilueret, dicasse sacro.
At postquam manibus libravit alti
Regis panopliam reponit, atque
Sic fatur: “Validis relinquo vasta haec, 10
Vasto digna viro. Gravat ferentem
Cassis, tum gradiens laborat omne
Corpus, fulmineo latusque fessum
Constringi queritur mucrone. Cedo,
O rex, exuviis. Rudis bacillus 15
Armabit bene, missilisque funda.”

4. SAPPHICUM

Mente vesana truculentus olim
Dum gigas urget populum sacrato
Foedere insignem, violatque numen
Ore cruento,

Horret aspectum, refugit duellum, 5
Fortis educens gladium, pavescit
Agminis princeps, trepidansque turba
Conticet omnis.

Non tulit tristem speciem profundi
Pectoris vates, fidicenque nabli 10
Doctus Haebrae, generoso Iesse
Semine cretus.

Prodit erecta facie, speique
Plenus invictae, patriaeque magnum
Spiritum donat, iuvenis per omne 15
Nobilis aevum.

Vasta sed regis simul atque strinxit
Corpus armatura, reponit a se
Pondus iniustum, placidoque verba haec
Pectore fudit: 20

“Magna loricae gravioris angor
Mole, nec gressus moveo expeditos.
Degravat cassis caput, atque iniquus
Ensis adurget.

“Grande gestamen tibi cedo, princeps, 25
Grandibus quadrans humeris. Bacillus
Hic teget suetum rudis, atque agrestis
Verbera fundae.”

5. AD ROBERT RIDINGUM TUDYSVALLENSEM

Iam quater castam faciem propinquo
Condidit Phoebo, siluitque, iustis
Et quater flammis miscuit retecto
Cynthia vultu,

Dum tuas magno studio tabellas 5
Mente suspensa opperiens inani
Aurula ducor, taciturnus inter
Spemque metumque,

Ut fera in saltu numerosa latrat
Quam cohors, amnis properat perenne 10
Ad caput, fauces gelidaque gestit
Mergere in unda.

Parce crudeli (precor) immerentem
Taedio suspendere, parce amantem
Tam mora longa cruciare, iustis 15
Parce querelis.

Non ego extremi Tanais profundos
Incolo campos, vel inhospitalis
Caucasi, vel quos nimis aestuosa
Zona perurget. 20

Corde vicinum, studio propinquum
Et loco me sors tulit, atque eodem
In solo tecum iuvenes polire
Iussit agresteis.

Turpe cum vocem ratione cassae 25
Bestiae fundant, animal supernae
Mentis ut compos careat sonorae
Munere linguae.

Nec modos cessant dociles citante
Aera Dodones radio crepare 30
Invicem certis numeris canora
Voce lebetes.

Crescit at multo, velut alnus, usu
Quam fovet mitis Zephyrus venusta
Musa, scribendi facit expeditum 35
Crebior usus.

Ingeni vires acuit palaestra
Musica, ut laesa silicis coruscus
Emicat vena atque movente surgit
Ignis ab Euro. 40

Redde praeclusae modulos loquelae,
Redde. Quid cessas? Mora quae retardat
Debitas nobis toties tabellas,
Docte magister?

6. AD D. PENDILTONUM LUDI MEDIOLANENSIS MAGISTRUM

Aequius nostras patiare doctis
Ingeri chartas studiis, agrestes
Sint licet sint illepidaeque, ludi
Culte magister.

Semper adnixu graviore pressis 5
Immori chartis minuit vigorem
Mentis, obtundens, variique res est
Plena pericli.

Non diu perstant requie Camenae
Quae carent iusta. Vicibus refulgens 10
Gaudet alternis, neque semper urget
Cynthius arcum.

Sumit et frontem genitor serenam
Per vices tristes animos remittens,
Templa nec semper sonitu verendo 15
Concutit alta.

Lenta paxilli nimio coacta
Chorda tormento resoluta damnat
Musicen, quaerit sapiens levandis
Gaudia curis. 20

Dicitur Caesar gravibus solutus
Imperi curis agitasse parvas
Per iocum muscas, avidoque ludum
Ungue volucrem,

Cuius excelsas Solymas Iudae 25
Nomen antiquum instabilemque Idumen
Frater expugnat, Latii decusque
Delitiaeque.

Clarus invicta gravitate censor
Tetricum fertur posuisse vultum, 30
Fertur et baccho maduisse virtus
Prisca Catonis.

Praeda non semper tenuis rapinam
Alitis vitat Iovis arma docti
Ferre, et insignem puerum quem aquosa 35
Sustulit Ida.

Fronte percurras hilari benigni
Pectoris voces, facias et aequi
Et boni externis memor ac si amicus
Mittat ab oris: 40

Fronte, qua lucem revehens quadrigis
Fertur exultans tenebrasque Phoebus
Dissipat noctis, placidoque terram il-
luminat ore;

Fronte, qua princeps sitibundus olim 45
Persidis magnus putealis haustum
De manu agresti rapuit liquoris,
Munus ut ingens;

Qua lares olim subit hospitales
Rusticae angustos Hecales, amicus, 50
Et comes qui Pirythoi, biformi
Caecrope cretus.

Qua demum nostri generis redemptor
Mente divina viduae senile
Munus aspexit, rutiloque iudex 55
Praetulit auro.

Non edax haec procreat et veneni
Fertilis livor, neque gloria altum
Verticem tollens, sua nec adorans,
Seque philautus. 60

Non id est nobis animi, facultas
Tanta nec victis. Humiles humique
Repimus tractim, tenebris pedem nec
Movimus unum.

Nec caballino labra nostra fonte 65
Tinximus, nec Pieridum sacrata
Fronde donatis licuit quiesse in
Rupe bifronte.

O beatos nos, nimis o beatos
Oscula affixis pedibus pudicis 70
Ferre si detur, procul et verenda
Ora tueri.

Me frequens rumor, penetransque docti huc
Nominis splendor movet ut tabellas
Porrigam, quales potuit Minerva 75
Promere nostra.

Si roges forsan sibi quid procaces
Quaeritent Musae, insinuare nempe
Dexteram dextrae, pede pesque, nexu ut
Haereat arcto. 80

Iam vale nostri memor, et receptae
Litterae fac ut redeant feracis
More telluris, dominumque multo
Foenere ditent.

7. AD IOHANNEM BRECHGYRDLUM

Bis sex flammifera concitus orbita
Phaebus proripuit signa per aurea
Cursus, ac toties emicuit vaga
Accensa facie soror,

Nostram dum pietas perpetuo tua 5
Aurem personuit, castaque pectoris
Docti simplicitas, et studium tetri
Erroris tenebras fugans.

Gaudebunt alii saeva per aequora
Advectis Arabum mercibus, inscii 10
Dum tutam fugitant pauperiem et lares
Securos nequeunt pati.

Sunt queis unus honos arma minacia
Late per populos spargere dissonos,
Ut sceptrum Oceanus terminet arduus, 15
Et famae invideat polus.

Est qui tergeminos prodiga sanguinis
Hostilis titulos accumulat manus,
Ius et fas violans, ut pateat truci
Quaesitum sceleri decus. 20

Non desunt populi quos favor ambitu
Tractus sollicito lactat, et aurulae
Voces ancipitis, quique notarier
Porrecto digito petunt.

Te clarum faciunt Pierides, sacri 25
Phoebi casta cohors, nec poterat tuum
Nomen Livor edax carpere, Nocte nec
Et Somno genitus deus.

Te puris Helicon spargit odoribus,
Pymplaea et vario flore onerat comas, 30
Fauces rore sacro Castalia latex
Vena perpetua rigat.

Te vatis Samii littera per latus
Dextrum sentit iter tendere pertinax
Astraeae vitiis cedere nesciae, 35
Coelum dum liquidum rapit.

Sanctum pectus habet relligio et fides
Incorrupta, pios promovet et gradus,
Et ceu templa colunt gratia, candidae
Et nymphae et Veneres simul. 40

Foelix o nimium, qui dubios deae
Fallacis strepitus, blandaque munera
Calcaris pedibus fortis, et horridi
Infernas Herebi domos.

Foelix ille tuae qui ferulae manus 45
Submittit teneras et tolerat piae
Vitam militiae, qui virides tuo
Annos transigit in sinu.

Tam raras tacito rusticus an pudor
Virtutes calamo mittet? Inertia 50
Indignaque tegent fraude silentia?
Lucernam an modius premet?

Vos, o dii, meliora: eloquar, eloquar,
Nec iustis patiar laudibus inclytas
Dotes destitui, perfida ne bonum 55
Lingua et dissimulet Deum,

Quo nunquam radiis lustrat iniquius
Dextra qui celeres ignipedes regit,
Ex quo currum agilem coena Thyestaea
Et dirum repulit nefas. 60

Non quod nostra valet promere fistula
Dignum quod meritis, non mihi si siet
Misenus comes, aut caerulei sonans
Mirandum lituus Dei.

Rivus fonte cadens at placido fluit 65
Authorem repetens in mare murmure,
Vastus nec gremium Nereus obvium,
Quamvis exiguo, negat.

Sic, nostra o nitidum qui super aethera
Regnas, cuncta tuens, munera supplici 70
Deprompta e studio amplectere, laetus et
Clemens plasma tuum capis.

Nec pelles olido respuit a grege
Sumptas Amramides, queis tegeret sacrum
Arcanum, pietas nectare candido 75
Pauper thure litat deis.

His tu consimilis, splendidius cui
Pectus Musa dedit, leniter et tuo
Ut dignum est animo suscipies meas
Nugas, docte vir et probe. 80

Ne qui sim maneas nescius, accipe,
Punctonensis ager me tenet, hic rudem
Aetatem instituens inter aves rudis
Agrestes Coridus strepo.

Cunctis nempe aliis tot gradibus minor 85
Visus, quot reliquos stella diem ferens
Ignes exuperat, quot vel aedone
In cantu est corydus minor.

Tanto (vera loquor) pessimus omnium,
Quem tu non modicis laudibus obruis, 90
(Sensi) nec modicam debeo gratiam,
Quanto tu optimus omnium.

Hic solum niveam promeritus notam,
Doctos summa homines quod recolo fide,
In quo iure tenes ordine principem 95
Nostro iudicio locum.

Lux optata mihi nascere, candida
Lux, quae nos sociis iungis amoribus:
Regnabo Assyria sorte beatior,
Spernam Mygdonias opes. 100

Exoptata dies, grata eris haud minus
Quam ros a superis Hermonium ruens
In montem, aut oleum suave quod in sacram
Barbam pontificis fluit.

8. AD IOHANNEM BRECHGYRDLUM HYMNUS

Surge, mordaces geniale laxans
Nablion curas, vigilato, et omnes
Tende nunc nervos. Agedum, canendus
Christus Iesus.

Praepotens rerum sator, o coruscum 5
Qui tenes coeli solium, iacenteis
Supprimens terras pedibus, per omne
Vivis et aevum,

Cuius occultam faciem tenebrae
Vestiunt, inconspicua remotus 10
Luce qui splendes, veherisque venti
Praepete penna,

Cuius astrorum numerosa nutu
Turba procedit, vigilesque servat
Ordines, queis tu imperitas, tenesque 15
Sceptra verendus,

Tu Deus noster, Deus es perennis,
Fons manens vitae, unde fluit bonorum
Rivus, aeternumque vigens beato
Copia cornu, 20

Fons inexhaustus bonitatis, almae
Lucis immensum pelagus, serenae
Pacis adsertor, via, vita, lex et
Arbiter aequi.

Te, suum quaqua patet actus orbis 25
Lumen agnoscit, generisque nostri
Vindicem, cuius metuunt ab ira
Cuncta creata.

Dum tua affulget bonitas, maligno
Nil licet. Sanctam pia namque prolem 30
Dextra signavit, licet usque frendens
Ilia rumpat.

Te sine ut toto nihil est in orbe
Dulce, sic tecum nihil est amarum.
Tu quies, tu meta, animaeque dulcis 35
Portus et aura.

Pastor invictae pietatis, agnus
Nescius labis maculaeve, mundi
Qui nefas saevam superasque mortem
In cruce dira. 40

Te decet solum decus atque virtus.
Gloria et laus, imperium, potestas,
Praedicet te, concinat et tibi uni
Supplicet orbis.

Non siet nobis miseris, malique 45
Prodigis, o summe opifex, misellis
Non siet nobis honor hic, tibi sit
Proprius uni.

Nam tibi quicquid spaciosa coeli
Templa, quod vastum mare, quodque tellus 50
Continet, noto trepidat, genuque
Nomine curvat.

Fac tuum iustis celebremus omnes
Laudibus nomen, timeamus omnes,
Fac tuum vitae ratio gerendae 55
Spectet honorem.

Tu meo praesens fer opem manumque
Porge Brechgyrdlo, tibi ut usque et usque
Floreat pectus, vigeatue sanum in
Corpore sano. 60

Qui feros cura meditatur omni
Atque acri mores cruciare lima,
Ore Noruicum placido, erudito
Ore reformans.

Ille septenis vicibus recoctae 65
Maximo incumbit studio loquelae,
Exque ea pendens operatur omni
Nocte dieque.

Ille commissum fidei talentum
Cautus exercet, geminatque sortem, 70
Ille opes torpens domini sepulchro haud
Mandat inerti.

Hunc precor serves, pater o benigne
Qui manu summas retines habenas,
Augeas, dites, animaeque vivat 75
Pars bona nostrae.7

Tuque, Noruicensis ager iuventus
Quam nutrit, doctum ex animo magistrum
Optime de te meritum, verere, am-
plectere, adora. 80

Diva longaevae lege fila vitae,
Stamen extendens Lachesis, memorque
Dicito, “multos teretes in annos
Currite fusi.”

9. AD EUNDEM

Bretchgirdle, quo non alter amicior
Mortale spirat, nec mage candidus,
Te solitis fidibus saluto,
Noruici patriae decusque nostrae.

Brunswerdus, olim qui tibi cognitus, 5
Lusi proterva multa procax fide,
Lesbiace modulis puellae
Doctae dum strepui molestus auri.

Quis nunc beatum fons rigat? Inclyta
Dyrce? Caballi an nobilis ungula, 10
Pieriae celebrata turbae?
Parnassi an gemino recumbis antro?

Zenona vultu num celebras gravi?
Stagyrae alumnum, sive Aniti reum?
Atria num Solomonis ampla? 15
An mavis colere hispidum Platona?

An more Hyblaeae pervigil incolae,
Exempla doctum congeris in sinum?
Historiam memoremve lustrans
Annosi recolis volumen orbis? 20

Est nempe velox, est animus tibi
Intensus, osor turpis inertiae,
Impatiensque morae, superna
Adsuetus rapido ferire iactu.

Tu semper urges improbus anxium 25
Munus magistri, Lucifer igneo
Seu fugit approperante Phoebo,
Seu Vesper solitas reducit umbras.

Contractus omni dum studio foves
Arteis honestas, et pede promoves, 30
Fungeris et vice cotis, asprum
Quae se comminuit terendo ferrum.

Me Musa, parco dum fruor ocio,
Crasso relaxat pollice, me chelys
Rustica restituit labore 35
Defessum, strepitu levans canoro,

Quali remotas Arcadiae deus
Sylvas replevit corniger, arbitrum
Fistula cum superante Phoebo
Agrestis docuit sonare Tmolum. 40

Omnis videtur iam Pylii mihi
Aetas peracta, aut Dardanii senis
Cui croceo exoriens marita
Aeternum peperit decus cubili.

Ex quo disertas litterulas mei 45
Videre ocelli, queis pretium grave
Iam patet heu nimium, relictus
Dum desiderio peruror acri.

Non sic Achivi nominis Icaris
Splendor remansit, dum remeat suus50
Arte Laertiades dolosa,
Texturam vidua manu resolvens.

Non sic sinistro sydere Phosphori
Oracula natus Delia dum petit,
Sollicito Alcyone fatigat 55
Supplex corde deos virum negantes.

Non tam frequenti voce latrantium
Saltus penetrat praecipiti gradu
Acta sitim cupiens prementem
Undanti fera temperare vino. 60

Ut nox amicae conscia subdolae
Suspensa torquet pectora amantium,
Ancipiti cruciata fraude
Aequali numero latentis horae,

Urgente dulces sic animo voro 65
Sic spe tabellas, nec pudor aut modus,
Quin mihi displiceam, remissos
Ignavosque gemens abire soles.

Sed quid canenti vellicat admonens
Brechgyrdlus aurem? Nunquid abest rei? 70
Pollicitine fides laborat?
Num pravum antetuli sciens honesto?

Deprensus arcto, me miserum, loco,
Frustra renitor, nam mihi mens memor
Tramite non tenui reversa 75
Prodit, nec patitur latere sontem.

At te per omnes, parce, deos precor,
Ignosce lapso. Dum celerem manum
Polliceor facilis volentem
Nervi destituunt, vigorque mentem: 80

Ut membra molli victa deo iacent
Defuncta motu, mens agilis viget,
Longe aciem vigilemque tendit,
Sed pigrum queritur iacere truncum.

Nam saeva promptos contrahit impetus, 85
Alasque tensas deprimit horrida,
Ingeniis inimica dextris,
Plantis supposito penia plumbo.

Lascivus olim flammigeri puer
Auriga currus, ut dubium genus 90
Excutiat, memorandus orbi
Devotum Eridano dedit cadaver.

Et tu feroci, Priamide, indole,
Sub Marte iniquo congrediens truci
Aeacidae moreris, cruentum 95
Inscribisque solum supinus hasta.

Sic sic ineptus munia dum sequor
Maiora nervis, nec pede metior
Me stolidus proprio, inhonorus
Fractis ludibrio relinquor armis. 100

Ingressus extra notitiam mei
Sublime munus viribus impotens,
Vela retro monitus reflecto,
Et tutum cupio subire portum.

Tu cui perenni fons salit exitu 105
Viventis undae, primitias cape,
Unde videre licet sat esse
In magnis iuveni voluisse rebus.

Has tu, studenti dum requies datur
Dulcis cohorti, candidus aspice, 110
Effice deinde manus supremum
Ut doctae capiant preces honorem.

Quod quo libenter perficias magis,
En hoc volumen materiae piae
Comiter accipies, amici 115
Ut munus cupida teresque dextra.

Sed plura praesens: iamque aderit dies
Christo dicatus, nam genio litans,
Et Veneri simul et Minervae
Invisum necuit suem colonus. 120

Durusque fossor nunc animo cuti
Indulget omni, tum pede libero
Subsilit, in Saliumque morem,
Exosam properat ferire terram.

10. AD IOHANNEM BELSOLUM

Non tam remotas flammiger impulit
Titan quadrigas, nec levis Antii
Tutela tam fallax iniqua
Invidia premit immerentes,

Quin eruditi nominis huc tui 5
Splendor penetret, candide Belsole,
Pennaque prodentes latentem
Praepete nobilitent Camoenae,

Gratesque alumno non sine foenore
Dulci rependant, qui sapientiam 10
Exarsit immani labore
A teneris meditatus annis.

Apparet hinc iam nobilitans fides
Divae Sophiae, pollicitae suis
Cultoribus summos honores, 15
Et minime interitura dona.

Sic namque semen diva per inclytum
Deprompsit olim vatis Iessaei,
Dum corda fingens in labellis
Sessitat, ore ruens profundo. 20

Hoc mente vidit Pythagoras acri,
Cautus figura pingere sectili,
Tergum laboris dulce ferre
Grande decus, requiemque fesso.

Praevidit almi deliciae Dei, 25
Sacro repletus flamine Daniel,
Doctos refulsuros patentis
Lumine plus oculoque mundi.

Doctrina longe porgit in ultimas
Lateque terras nomen amabile, 30
Quod non edax livor nigrabit
Nec volucrum series dierum.

Qua Syrtis acri vultu Hyperionis
.Afflicta saevit, qua Boreas fremit,
Qua Phoebus exurgit coruscus 35
Ad solitum properans cubile,

Haec astra celso vertice transilit,
Haec lustrat imum Tartaron et Chaos,
Non ulla rerum est tam remota
Quin acie vigili penetret. 40

Hac bruta tellus ceu sale plurimo
Conditur, ardens haec pedibus praeit
Lucerna, ne caligo mentes
Occupet, aut statuat nocentes.

Doctrina, custos fida voluminum 45
Labentis orbis, res hominum notis
Illustrat, abstrusasque pandens,
Vindicat a tenebrosa Lethe.

Huic nempe vilet, nullius est preti
Collatus Hermus gloriaque aemula 50
Pactolus, aut foelix Olympi
Conscia meta Tagus profundi.

Gemmaeque sordent quamlibet inclytae,
Sylvae Sabaeae, quicquid et abditi
Scrutator Eous metalli 55
Visceribus ruit e parentis.

Subsidit, orbis quicquid habet capax
Nutritve Nerei marmoreum solum,
Ipsa et parens rerum caducas
Divitias negat esse tanti. 60

Doctrina summum conciliat decus,
Magnes amoris, philtron et efficax,
Mortale coniungens beatis
Caelicolis genus, ima summis.

Salve per omnem temporis orbitam 65
weary Laudanda divum, salve hominum sacra
Interpres, elucens imago,
Indicium speculumque mentis.

Cuius vigenti munere Gadibus
Vicina constat decolor India, 70
Nilusque non certis ab oris
Multifluus Tanain salutat,

Phoebique saevis obvius Aethiops
Nudus sagittis, et Numides vagus
Agnoscit extremum Britannum, 75
Sauromaten, Rhodanique prolem.

Hoc tam stupendum contrahit organon
Genteis remotas, prodit et intimos
Mentis recessus, it per urbes
Inter utrumque polum iacenteis. 80

Quid multa doctis? Hac ope Palladis
Fidum ministrum noscito Belsolum,
Cui diva non parce locuples
Ingenium dedit haud malignum.

Suscepit illud ceu generosius 85
†Hyndaeus† arvum splendidus artifex,
Summaque cultura expolitum
Frugiferumque suis reliquit.

Unde est profecta vis iuvenum acrium,
Florens probatis artibus, ut solet 90
Ex alveo prodire denso
Agmine turba laboriosa.

Gaudet susurro mons Siculus levi,
Gaudetque Hymettus murmure blandulo.
Fervet labor, cellaeque dulci 95
Nectare multiplices redundant.

Sic fertur olim clara virum manus
Armisque sumptis vivida, Pergamon
Aequasse telluri superbam,
Qui latuere prius doloso 100

Dono Minervae. Flebile Troades
Plangunt, sed iram promovet Aeaci
Proles paternam, atque in deorum
Templa furit, laceratque numen.

Haec inter adstat structor Epeus doli, 105
Spectans stupendi muneris exitum,
Nec credit horrendas ab arte
Palladia emicuisse fraudes.

Sed quid Minervam sus canit hispida?
Quo, Musa, nervos tendere destino, 110
Oblitus arcta est quam supellex,
Ingenii sterilisque vena?

Sed parce fasso, neve tuum precor
Damnato servum, quod rude Belsolo
Munusculum texo recentis 115
Auspicium redeuntis anni,

Non quod venustis carminibus queam
Mulcere doctum pectus, homuncio
Illotus, unum vel pedem vix
Raptus ab inscitiae tenebris, 120

Sed quo benignis alloquiis bona
Certe voluntas et pateat fides.
Figamque radices colendi
Perpetuo inque vices amoris.

Haec meta scriptis, terminus hic siet 125
Votis, Britannae qua die Elizabeth
Gentis gubernaculum virago
Et diadema tulit verendum.

Necte o fragrantes, necte age candida
Pimplaea flores, nobile queis caput 130
Cingatur, aeternumque castae
Duret honos decus atque frontis.

Et vos decentes huc cito Gratiae,
Iunctaeque nymphis ter pede libero
Pulsate terram, nunc cruenti 135
E manibus domini redemptam.

Parete Musae, tuque libens veni
Cyrrhae vates, hic Helicon erit,
Parnassus, hic Dyrce, volantis
Hic scatet unda memor caballi. 140

Adsit et Orpheus, heus aliquis Linum,
Comptisque Iopan crinibus evocet,
Nobisque sistat Demodocum
Maeonia cythara celebrem.

O diva longae, diva potens brevis 145
Fatalis aurae, quem penes est colus,
Clementer evolvas †sequaces
Et placide diuturna filos,†

Exegit olim quos Pylius senex,
Cumaea Phoebus, Memnonis aut pater, 150
Alesque quos sese regignens,
Aut numerat Iovis arma portans.

11. AD EUNDEM

Ne mihi contigat divos celebrare faventeis,
Sed decus a scriptis sit precor omne meis,
Castalidumque choro vivam proiectus ab omni,
Ni tua sint animo carmina grata meo,
Belsole, ut Ennaeae quod vertice funditur Hyblae, 5
Quod metuens hyemis turba operosa legit,
Quod merito Alcidae iuvenilis porrigit Hebe,
Coelicolum regi Dardaniusve puer,
Quodque ab odorifera decerpit arundine, Phoebi
Conscius ad superos exorientis Arabs. 10
Pauca quidem, sed pauca satis fecere, voluntas
In pretio est, stat mens res pretiosa nimis.
Sic humili fertur vasti moderator Olympi
Carne latens, servo dum pede calcat humum,
Muneris authorem vultu spectasse sereno, 15
Prodiga cum divis aera dicavit anus.
Oblatumque sibi fugienti Persa, deorum
Suscipit ut munus rex sitibundus aquam.
Suscipit ac rapum Francorum ductor, agrestis
Quod fertur grata mente tulisse Conon. 20
Nec setas refugit sancta ad velanda caprinas
Amramides, divis thure litavit inops.
Non surgit pretium numero, sed pondere: in arctum
Quae bona se claudunt, quae mala fusa iacent.
Multiloquo comes est error maculosus, et aequi 25
Devia verboso plurima ab ore fluunt.
Pauciloqui nuda gaudent brevitate Lacones,
Pauca sed immensum verbula pondus habent.
Quid minus Eoa in speciem quam gemma? Sed ampla
Divitiae regnant corpore in exiguo. 30
Cernitur extremos fera nam Getula per ungues,
Carceribus quamvis abdita deliteat.
Hoc pretiosa mihi praestant tua carmina, in ipsis
Quod videor mentem mente videre tuam.
Quid dicam, immerito facilis quod splendida amoris 35
Signa iacis, dulcem et nectis amicitiam?
Qua nihil in toto spectat sol gratius orbe,
Dum celeri immensum corripit axe polum.
Hic libet usque moram trahere, hic certamine longo
Dextra plicet dextram, pes premat atque pedem. 40
Dent superi fausto contractum sydere foedus,
Ut stabile hoc nobis perpetuumque siet.
Non me clara fides Aegidae, notus amico
Non animo Pylades, Euryalive comes,
Non Ionathas sanctae, Siculae non gloria gentis 45
Pythia me vicet, non Titus Italicae,
Nec vos longaevae meriti praeconia famae,
Quos Musa ad superos Parthenopaea rapit.
At mea vota tamen, si quid mea vota valebunt,
Haec sunto, officiis sit modus iste meis, 50
Ne parvo e tumulo celsus ducatur Olympus,
Sed metire meo me pede. Vive, vale.

12. THOMAE HYDE VIRGILIUS, AD INVENTOREM

O qui me tollis delapsum sorte maligna,
Qui sim, qui fuerim, carmina pauca lege.
Olim iuncus eram, genuit septemfluus amnis
Nilus, ab ignoto qui vagus orbe fluit.
Littore direptum patrio, convertit in usum 5
Artificis crebro vulnere docta manus.
Inde per ignotas gentes, per regna, per urbes,
Per mare, per terras, per loca cuncta feror,
Quae premit Arcturus, quae torret Phoebus ab austro,
Quae videt exoriens, quae fugit occiduus. 10
Errantem cepit crinitus, pressaque membra
Per numeros docuit ferre Maronis opus.
Anglia me loris constrinxit, veste decora
Ornavit, iustum reddidit atque librum.
Inde bis octonis prostantem Hydeius emit 15
Me iuvenis nummis, adservitque sibi.
Audis cuius eram, pergratum, dulcis amice,
Iam facis, et sancto fungeris officio,
Amissum domino si cures reddere noto.
Hoc ius, hoc pietas, hoc Deus ipse probat. 20
Sic tua non rapiant qui gaudent vivere rapto,
Sic tibi tuta quies, sic bona cuncta fluant.

13. AD DOMINUM WRENCHUM, CESTRENSEM LUDIMAGISTRUM

Perlegis plusquam puerile carmen,
Grandior natu, pietate: recti
Dexter interpres studii, serena
Perlege fronte.

Non ferus dentes acuit Theonis 5
Livor, obliquum meditantis ictum,
Ille nec cuius rabiosa sensit
Ora Lycambes.

Nec sibi fidens nimium iuventa
De gradu seros minitatur annos, 10
Debito aut canum caput impudenter
Pellere ponte.

Nec manus tentat mali curiosa
Alitis lumen reparare acutum,
Quae data est olim comes usque flavae 15
Fida Minervae.

Est (scio) tutum, stabile et silenti
Praemium. Quid? Perpetuane verba
Nocte damnentur? Taciturna lingua e-
vertit Amyclas. 20

Qui faces arcto modio malignus
Subdit accensas miser , invenustus,
Invidus, densa est meritoque pressus
Lumina nocte.

Qui sinit claras animi latere 25
Laudibus dotes vacuas, benignae
Nec vident Musae, radiis nec illum
Lustrat Apollo.

Montis existens operosa moles
Vertice in summo latitare nescit; 30
Sed procul fundens decus intuentes
Stringit ocellos.

Te pius notum studiosus atque
Efficit candor, patitur nec unquam
Repere obscurum, celebrive deli- 35
tescere in urbe.

Hoc nefas tollit decus eruditae
Mentis et splendor, gregis atque docti
Vincit examen, prohibentque gratae
Mentis alumni. 40

Te sonat quisquis coluit venustas
Litteras, dextra colit aut Minervam,
Te vehit penna properante Musa
Nescia solvi.

Qualis, e multis reverendus annis 45
Lassa cui pugnis variis iuventae
Eminet cervix, spatiosa solus
Pascua taurus

Possidet, nil hunc animi est iuvencis
Aggredi, nempe innumeris verendum 50
Ictibus pectus, trepidique trunca
Cornua spectant,

Qualis aut tritis Iovis arbor aevi
Compitis longa serie virentis
Immemor, multo inviolata perstat 55
Quercus honore,

Quam leves circum galeae, sinistro
Impetu fracti gladii, cruore
Sparsa Gradivo spolia, atque bello
Parta dicantur. 60

Non agit cursus adeo remotos
Natus a nostris Hyperione oris,
Quin tuae nostras probitatis aures
Fama penetret,

Fama, qua non splendidiore gaudet 65
Aemulus Rheni, Phrygii et Maeandri
Praepotens Anglum fluvius Sabrina,
Arbiter agri,

Qua patet longe spatiosa clarum
Inter Uxellum et monumenta Claudi 70
Caesaris, gens, nobilitata prisci
Nomine Cambri.

Fama, qua nunc iam monitrice, crassa
Prodit in lucem et sterilis Camoena,
Porrigit qualem indocilis maligni 75
Glarea ruris,

Limes excurrens ubi montuosus
Cestriam Castro ducis, atque Derben
Iungit Ebranco, quadruplexque iudex
Respicit arvum. 80

Sis precor foelix, tenerasque sanctis
(Quod facis) menteis studiis adornes,
Augeas, dites, polias, diuque
Vive superstes.

14. AD MICHAELEM CLYTERVALLENSEM

Quod frequens nostrum celebrat canora
Buccina nomen Iaquesonus isthic,
Haud novum certe facit insolensve,
Docte Michael.

Novimus quanto studio iacenteis 5
Suscitat Musas, vitiisque nostris
Lenis indulget, male perspicaci
Captus amore.

Ut recens natus validi cothurnos
Gestet Alcidae, ex humilique mure 10
(Si placet divis) elephas in orbem
Prodeat Indus.

Scilicet laudes tribuit benigno
Ore facundus iuvenis, sed aequi
Devius parvo e tumuloque vastum 15
Ducit Olympum.

At pati se vim taciturna clamat
Ora mens multo assidue rubore
Tincta, praeconem pariterque damnat
Conscia culpae. 20

Et meo semper pede me severa
Musa meteri docet, inque nidum
Cogit angustum revocare pennas
Curta penia.

Ista paucorum propria ista laus est, 25
Nempe doctorum, locuplete divum
Quos penu pascit genitor, beatque
Divite cornu.

Nos rudes, indocti, opici, invenusti ,
Caudices, trunci, scioli, prophani, 30
Dedecus castae opprobriumque Musae,
Grammaticastri.

Sume tu totum decus hoc, Michael,
Artibus partum eximiis: decentes
Gratiae donant, chorus et sororum 3
5
Suave canentum,

Ut tibi vultus hederae sequaces
Candidos cingant, schola quem sacravit
Agnitum flavae penitus Minervae,
Non sine plausu. 4
o

Vidimus dulces nimis o libenter
Obviis raptas manibus Camoenas,
In quibus nostrae studiosa laudis
Cura refulsit.

Insuper doctae veneranda turbae 45
Gloria apparet, studiumque nostri,

Quando nos mensa simul hospitali
Pavit Atherton.

Quo nihil maius poterit videre
Nostra paupertas, simile aut secundum,
50
Quandiu mens haec vegetabit aegri

Corporis artus.

Sordet immenso memoratus orbi
Ros Amyclaeus, Siculumque nectar,
Et nemus fragrans Arabum, lapisque
55
Sordet Eous.

Sordet et Lydae pretiosa gentis
Unda, fulventes vovens arenas,
Et Tagus Phoebi aspiciens cubile,
Sordet et Hermus.
60

O ter et foelix quater ille, quisquis
Libere nitens pede, tam colendo
Assidet coetu, sociaque complet
Tetrada sorte.

Hic honor nobis inopina movit 65
Gaudia, ut pulsus rapidi furore
Africi gaudet patrium subire
Navita portum,

Cuius ut fauces diuturna torsit
Siccitas gratum genius levamen 70
Dexter obtrudat, laticem rapaci
Devorat haustu.

Non magis laeto Capharaea vultu
Vindicem praeter fugiente velo
Vidit Argos, distulerat decem quos 7
5
Hector in annos,

Mater aut natum reducem, cruentus
Quem domum misit Trasumenus, arcem
Cum ferus mundi petiit tremenda
Hannibal ira. 80

Nec minor causa haec. Quis enim valente
Mente non illo cupiat probari
Ore, quod nota probitate punctum
Pertulit omnem?

Tu fave absenti, precor, o Michael, 85
Cura quem carpens onerosa ludi
Angit aeternum, requiemque donat
Anxia nullam.

Non abest cordis studium sequacis,
Non abest mens officiosa. Promptus 90
Spiritus perstat, cupiensque vestri
Semper honoris.

Hactenus pingui cecini Thalia,
Dum rudes formo pueros, manusque
Subditas tristi ferulae modesto 95
Verbere pulso.

Non in hoc Ianum ut videant bifrontem,
Neve Vertumnum, prohibente Sappho,
Quae deus mensa, dea nec putavit
Digna cubili. 100

15. CANTICUM VIRGINIS DEIPARAE

Gliscit insigneis resonare summi
Numinis laudes animus, serena
Luce perfusus, domino et triumphat
Laetus Iesu.

Namque me summo veniens Olympo 5
Sortis extremae famulam benigne
Respicit, tanto statuitque dignam
Ducere honore,

Quantus haud ulli muliebris unquam
Contigit sexus, Vocor en beata,
10
Et nimis foelix, vocor et per omne
Nobilis aevum.

Magna, quae totus memorabit orbis,
Magna, qui solus potuit, peregit,
Cuius extollunt spatiosa sanctum
15
Saecula nomen.

Ille inexhausta pietate, amoris
Pertinax, gentes refovet perenni
Temporum lapsu coluere quotquot
Iussa verenda. 20

Haec facit Iova, facit hoc stupendi
Roboris Iovae digitus, tumentes
In caput frangens proprium superbi
Pectoris aestus.

Deiicit saevi solium tyranni 25
Vertice erecto ferientis astra.
Suscitat clarum ex humilique vulgi
Faece monarcham,

De penu pascens locuplete, dira
Quem fames morsu tenuavit acri: 30
Divitem cassis manibus remittens
Ludit hiantem.

Fronte suscepit puerum paterna
Israel, imis rapiens medullis,
Et sui clemens meminit, fideque 35
Liberat, ecce,

Quam dedit sanctis proavis, et heros
Quam gravi fessus senio, fidelis
Agminis princeps, avida voravit
Credulus aure, 40

Abraham princeps generosus, horae
Conscius laetae, facis et serenae,
Quae procul seros maneant ab alto
Fata nepotes.

16. AD IOHANNEM HALSALUM

Ne me forte putes vilem censere senectam,
Halsale, sis nostri conscius officii.
Magna fuit semper capitis reverentia cani,
Cuique fuit princeps ordine quoque locus,
Quod sanxere gravis clarissima scripta Lycurgi,
5
Quod Moses summi pandit ab ore Dei.
Regius et psaltes instinctu flaminis almo,
Erudiens iuvenes talia verba refert.
Qui quaeris sophiam, grandaevum consule patrem,
Quosque usus docuit multa diesque senes. 10
Saeclorum reputa tecum monumenta priorum,
Et vigili priscos discute mente gradus.
Aeternumque tulit proles decus illa Diones,
Grandaevi vexit qui pia membra patris.
Quatenus ast honor hic debet prodire, notandum;
15
Ne caecus dux sit caeco, et uterque ruat.
Nam quoniam falluntque senes, falluntur et ipsi,
Nempe hominum soboles, pulvis et umbra fugax,
Cautius est tribuenda fides, nec tempore in omni
Iurandum in cani tetrica verba viri.
20
Namque omnem in carnem mittendum sanctus Ioel
Pneuma sacrum celsa vidit ab arce poli,
Unde aetas rapido ceu gurgite pulsa prophetet
Iunior in populis, et memoranda canat.
Haec lux illa, dedit domini quam dextra, stupendo 25
Quae fulgore micans, lumina nostra ferit,
Qua, mira et nostris proavis incognita, ephoebos
Maturi videas fundere verba senis.
Amplior et vastum quo gloria compleat orbem,
A tenero immensi laus fluit ore Dei. 30
Tristis at ille senex, compti persona Terenti,
Devius est dum se cuncta videre putat.
Difficile est tumido errorem pulmone revelli,
Cui longo callus tempore adhaesit iners,
Spartanumve canem tremulo consuescere loro, 35
Cui gelidus pigro in corpore sanguis hebet.

17. AD QUENDAM

Dii meliora! Procul furor et tam barbarus absit,
Invideam ut scriptis, insidierve tuis.
Docticanae aspirant cui Musae, sepiae et omnis
Succus huic tetrae, livor et omnis abest.
Invidus excelsum spectat magis atque potentem,
5
Nullus in abiectis est locus invidiae.
Nil video invidiam quod nutriat, est procul omnis
(Da veniam vero) Gratia, Musa, Venus.
Est tamen, est aliquid pergratum prompta voluntas
Scilicet, in scriptis sedulitasque tuis. 10
“Omnia non cernit Bernardus,” fallitur omnis
Et puer et iuvenis, foemina, virque senex.
Quisquis enim a curvo callet discernere rectum,
Ille senex; puer est, qui puerile sapit.
Charus erit Socrates, charus Plato. Vera fateri
15
Sed liceat, magis est chara aletheia mihi.
Hae vino, regi, mulieri, denique mundo
Praestat, ut adfirmat Salathiele satus.
Hic scopus est fixus, meta haec, quam tendit in unam
Cura hominum solers, pervigil atque labor
20
Qui fugit hanc niger est, Musaque alienus ab omni;
Qui petit hanc unam, candidus ille nitet.
Foelix qui scopulum velo fugiente retrorsum
Flectitur, erratum noscitat atque suum.
Omnis ut in verum conatus desinat, in quo
25
Terminus hic scriptis et modus esto. Vale.

18. IN THEOPHRASTUM

Diceris, heu, fato iam iam cessurus acerbo,
Cecropidum praestans o Theophraste decus,
Angusto humanae questus de limite vitae,
Quodque nimis celerem mors rapit atra gradum,
Cum spaciosa tamen Phoebaeum saecula corvum, 5
Alipidem et cervum tempora longa manent.
Pone modum invidiae, non est natura noverca,
Nam bene qui vixit, vixit et ille diu.

19. ANTE CIBUM SUMENDUM PRECATIO

In te coniiciunt oculos animalia cuncta,
Expectantque tuas, conditor alme, manus.
Tuque illis pleno largiris copia cornu
Ut fluat, eque penu das locuplete cibos,
Et pandens dextram summa bonitate patentem, 5
Munere praelargo condita quaeque beas.
Da, pater, ut nostrae praesit tua gratia mensae,
Et benedic donis, rex opulente, tuis.

20. A CIBO SUMPTO

O Deus a tenero qui nos huc provehis ungui,
Quique animae cuivis iusta alimenta creas,
Missilia effundens spaciosum grata per orbem,
Sit tibi laus et honor, gloria, sitque decus.
Tu nos, sancte pater, tranquilla luce serena 5
Laetitiaque alacri pectora nostra reple,
Fortius ut modico satiati corpora pastu
Tendamus dites in pietate gradus.

21. IN CIVILEM MANCESTRENSIS ECCLESIAE DISCORDIAM 1560

Quo, quo vesana properatis mente verendi
Sacricolae? Quo vos ira prophana rapit?
Quidve petunt promptae fraterna in viscera dextae?
Civilis quonam tenditur iste furor,
Aspectusque truces, et verba minantia verbis, 5
Cum pede pes pugnans, cum capite atque caput?
Cur tunicam e puro mater quam neverat auro
Rupitis et summo mystica texta Dei?
At non villosus secum sic dissidet ursus,
Hircanae haud ineunt praelia tanta tygres. 10
Marmaricos iungit concordia fida leones,
Monoceros sociam monocerota fovet.
Sacrilegus nunquam desistet Christon Iudas
Immeritum, et sanctam prodere velle fidem?
En erit illa dies, Pluti cum dira libido 15
Desinet? En nunquam venerit illa dies?
Vae tibi, vae, nunquam satiate philargyre, factis
Insidiate piis vae tibi livor edax.
Vae tibi, dire Typhon, non concessure priori,
Vae tibi lucis inops, ambitione furens. 20
Unde tremenda deum laeduntur numina, sanctum
Et macula (infandum) nigrat inusta logon.
Plurimus hinc avido dulces qui pectore voces
Duxerat, a docti pensilis ori viri,
Qui dictata sui prona hauserat aure magistri, 25
Mente labat, gressus et genua aegra trahit,
Quod non septeno bis gurgite Nilus et Ister
Eluat, et facinus victima nulla piet.
Hoc, hoc est Latius magna mercede tyrannus
Inventum, mendax quodque cathedra velit, 30
Laetus et obliquo spectet quod lumine fallax,
Rideat et tacito pseudopropheta sinu.
At laniata sinus, canos laniata capillos
(Auditis?) Pietas religiosa gemit,
“Parcite,” conclamans, “materna in pectora ferrum, 35
Parcite crudeles stringere vulnificum.
Nam furibunda petit socium dum dextra cruorem,
Impius, heu, lacerat viscera mucro mea.
Nec certate odiis, precor, o precor, ira quiescat,
Fraternae coeant in pia iura manus, 40
Ut Christi unanimi splendescat gloria voce,
Fortius et verbi buccina laeta sonet.”

22. IN LAUDEM DIVAE ALETHEIAE

Dum petit grato recubans cubili
Persicus quondam requiem tyrannus,
Et sopor Baccho universo irrigatos
Occupat artus,

Excubans fertur gravium satelles 5
Arbiter rerum tenuisse menteis
Principum arrectas, posita sub aequo
Iudice lite,

Rebus e cunctis hominum quid esset
Maxime praestans validumque, vireis 10
Quid sibi summas merito per omnem
Vindicet orbem.

Primus et regi nimium potentem
Detulit laurum, propriamque palmam,
Cuius a nutu tremefacta vulgi 15
Pectora pendent.

Bacchico palmam latici secundus
Calculus plena tribuisse voce
Dicitur, nec vis mulieris ampla
Laude carebat. 20

Non tulit praestans animi supremo
Detrahi numen solio, profundos
Proferens sensus, generosa proles
Salathielis.

“Maximum est,” inquit, “decus, estque veri 25
Praepotens virtus, veneranda semper
Dignitas. Veri facies stupenda, ac
Ñescia vinci.”

Vastus est terrae et sinuosus orbis,
Ambitus coeli, maris et profundi.
30
Sol celer cursu, rapidoque cuncta
Lumine lustrans,

Nil tamen totus videt orbis, una
Veritas quod non superet, stupendis
Deserat post se spatiis, et imo
35
Sub pede calcet.

Vertice haec celsum generoso Olympum
Transiens, magno penitus Tonanti
Assidet, nudata humeros, nitenteis
Nuda capellos.
40

Hic piis almos animis supernae
Lucis immittit radios, tenebras
Dissipans spissas, procul inde ut omnis
Exulet error.

Interim foetae peregrina terrae, 45
Tempori sese manifesta pandit,
Tempori rursum latitat, fugaci
Tempore creta.

Hanc Plato frustra numerosus acri
Mente vestigans, Anyti reusque,
50
Porticus qui tenebrosa primus
Dogmata fudit,

Quique cognomen celebre ambulando
Traxit, et laxus genio ministram
Qui dedit linguam, Cynicumque turba
55
Morosophorum,

Excidit saltus pulicis rotundi
Dum stupet, summum penetransque Olympum,
Captat ideas, agileisque captat
Entelecheias, 60

Qui sui vanis nimium tumebant
Ingeni nervis, fragilique testa,
Hos Deus sprevit, nitidaque coeli
Risit ab arce.

Hisque divina reserata voce est 65
Veritas, qui nil sapuere, quorum
Et rudem nulla expoliit scholarum
Pagina mentem.

Tempori casum miserata nostrum,
E sinu labens deitatis almae, 70
Venit in mundum, subiitque vilem
Carnis amictum,

Se viam nobis statuens patentem,
Cuius in verbo intemerata fulget
Veritas, neve est aliunde veri
75
Forma petenda.

Solus immunis maculae et serena
Veritas Christus, saplentaeque
Doctor aeternae, sapiens, ἀληθής,
Et φιλαλήθης. 80

Quisquis hanc ultro fugitat, prophanas
Semitas urgens, Stygia peribit
Nocte deprensus, cariturus omni
Munere lucis.

Hanc student unam celebrare sancti 85
Coelites laude haud metuente finem,
Veritas una est scopus atque Gades
Mentis honestae.

Quisquis Arctois riget a pruinis,
Suetus in laxis equitare campis,
90
Qui viam sentit nimis aestuosam
Solis iniqui,

Quem novis spectat radiis, quadrigis
Regna collustrans Nabathaea claris,
Ad suum Phoebus proprans, premente
95
Nocte, cubile.

Unum habet totis opus hac medullis
Perfrui, et laetos satiare vultus,
Hoc opus cunctos, labor hic fatigat
Nocte dieque. 100

Diva fucatis inimica linguis,
Quam Fides albo cooperta panno
Mente sectatur stabili, simulque As-
traea virago:

Pelle larvatae male sana gentis 105
Dogmata, instinctus imitata divum,
Pellito anfractus dubios, dolosos
Pelle Meaendros.

Pelle fallaces animi tenebras,
Longa quas vexit series, iniqui
110
Temporis lapsu, insidias Latini
Pelle colubri.

Ut tuus longe pateatque late
Splendor in terris speciosus, utque
In tuo sanctum videamus omnes
115
Lumine lumen.

23. HISTORIAE POETICESQUE LAUS

Pelidae tumulum veneratus dicitur olim
Regnator populi maximus Aemathii,
“O nimium foelix, heros fortissime,” clamans,
“Viventi cui tam fidus amicus erat,
Cuius item maneis Smyrnaei buccina cygni
5
Concelebrat, superos evehit adque deos”
Illius acta lyrae resonant illustria cantu
Maeoniae, et celsis aemula fama polis.
Ast hic qui solio Persen detrusit ab alto,
Invictusque duces fregit Achaemenios, 10
Qui tulit Eoas victricia signa per urbes
Regnaque fulmineo per Nabathaea gradu,
Quem vexit rapidis praepes Victoria pennis,
Fortunae summum sustulit inque gradum,
Quique animo ingenti totum conceperat orbem,
15
Pulsaratque minax solis utranque domum:
Praeconem nulla potuit mercede canendis
Conformem factis, nec reperire parem.
Foelicis numeros sortis compleverat omneis,
Musica si Marti gloria iuncta foret.
20
Invida sed votis Rhamnusia restitit, ulla
Ne res ex omni parte beata foret.
Unus erat placido quem nunquam lumine natum
Calliope vidit, Chaerilus unus erat.
Hic voluit fidibus committere viribus impar
25
Acta ducis, rerum est pondere fracta chelys,
Stridula disperdens iratis carmina Musis,
Splendida et ingenii crimine facta premens.
Sed plagosa malum manserunt praemia vatem,
Iustaque pro meritis damna poeta tulit. 30
Quisquis enim tentat, faveant ni numine laeto
Aonides, forti promere digna viro,
Gratia ni Musis adsit, geminaeque sorores,
Ni premat hunc toto pectore blanda Venus,
Syncerum demens vas incrustare laborat,
35
Et nebulam stellis spargere candidulis.
Corporis, hoc metuens, formam dux inclytus
Iussit Apellaeae pingier arte manus,
Aereus ut summa prostaret ab arte Lysippi,
Unius e levi marmore Praxitelis.
40
Optavitque magis Thersitae nomen Homeri,
Quam lyra Achillaeum Chaerili habere decus.
Nam male picta nigrant praeclare facta, canora
Mellifluo e contra carmine Musa beat.
Illius hoc opus est, in apricum mittere, viva 45
Resque hominum gestas concelebrare tuba.
Illius, occiduae senium depellere famae,
Atque putri fastos asserere interitu.
Non Babiloniaco pomeria pendula coelo,
Plusque minax murus quam mulieris opus, 50
Non Halicarnassi moles memorabilis, altum
Quam tulit in coelum prodigiosus amor,
Gloria non Ephesi polymastae templa Dianae,
Non structa e dextris cornibus ara dei,
Non miranda Rhodo vasti sculptura colossi, 55
Phidiacae exemplum nobile et artis ebur,
Nec quies se iactat timidi levis accola Nili
Pyramides, veterum signa stupenda ducum,
Ornatum adiiciunt tantum, nec tempore tanto
Illustrant clarum nobilitantque virum, 60
Quantum diva potens numeris et cantor Apollo,
Chordula dulce sonans Pieriique modi.
Sed magnum laudare virum res plena pericili est,
Invidiaeque patens, et speciosa nimis.
Nam quae pulchra, eadem in summo natura locavit.65
Non cuivis parent tecta Ephyraea rata,
Cygnaeam paucis datur effudisse querelam,
Carmen non quivis exeqiale canit.
Funeri haec cantus, haec lex epigrammatis esto,
Quae gemmae, Assyrii littoris indigenae:
70
Nimirum ut niteat, dentem et contemnat acutum,
Et pretium in parvo corpore grande ferat.

24. AD IACOBUM BATSONEM, MOLLEM NIMIS ET EFFOEMINATUM EPITAPHOGRAPHUM

Batsone, quid tragico deplangis funera luctu
Fortia? Quid fortem tam muliebre gemis?
Pectora quid tundis? Capitis quid rumpis honores?
Quid facis excelsis invidiamque deis?
Masculaque ad molleis invitas lumina fletus,
5
Ut se dediscant sollicitasque viros,
Praestantes virtute viros, animoque locoque,
Et rigidae functos munere militiae.
Hosne viros audes absurdo obtundere cantu?
Mirum ni pudeat te pigeatque tui.
10
Hoc vere gravium docuit non turba sophorum,
Nec series longae textilis historiae,
Non Deus, aut ratio, natura, aut vivida virtus,
Non mens occultae conscia laetitiae,
Cedere magnanimum neque nescia corda Laconum,
15
Erecta aut veterum gloria Romulidum.
Res humilis nimium et generosa indigna Lacaena,
Sic modo defuncti plangere busta viri.
Rectius ille senex Rhudiarum insignis alumnus,
Sic funus querulis vindicat a lachrimis: 20
“Nemo meum fletu studeat perfundere bustum,
Nam vivo ac volito docta per ora virum.”
Quid Latius fidicen, Venusinae gloria gentis,
Non uno sat habens te monuisse loco?
Nonne supervacuos tumuli condemnat honores, 25
Et decus extremae spernit inane pyrae?
Illustris Grylli quid proles, lumen et urbis
Mopsopiae, quid nos Attica Musa docet?
Audito nati generoso funere, vix est
Dignatus capitis deposuisse decus.
30
Iamque age, quid praestans fidei de pectore Paulus
Fulmineo, quid iam pagina sacra sonat?
Christigenam ne quis terreno carcere tandem
Exutum lachrimis lugeat immodicis,
Sicut habens mentem densa in caligine mersam, 35
Expertemque spei turba prophana facit.
Non sic alma fides, fragilem nam corporis usum
Odit et infracta sydera mente ferit.
Dissolvique cupit, dulci et convivere Christo,
Quicquid mundus amat, stercoris instar habens.
40

25. IN OBITUM EDMUNDI TRAFFORDI EQUITIS SPLENDIDISSIMI

O nunquam moriture heros, cur mortuus esse
Diceris? Hic potius vivere dico mori.
Vivis, in aeternum vivis, Trafforde, nec istam
Quae rapiat vitam luxerit ulla dies.
Viventi in Christo mors non damnosa, sed amplus 5
Coelestem in requiem transitus inde patat.
Cultoremque suum placida sub pace repostum
Se penes invicti dextrae Tonantis habet.
Illinc te mortis vis extorquere tremenda,
Nec poterit Stygii nigra caterva Iovis. 10
Occidis ad iustum decurso tempore filum,
Occidis et multa conspicuus sobole,
Pace domique potens, bello metuendus et armis,
Nobilis et clara septus amicitia.
Te mitem videt Mancestria laeta patronum,
15
Teque magistratum sensit iniqua manus.
Denique dilectus cunctis, cunctisque verendus,
Fortunae et cunctis dotibus auctus obis.
Patria vermiferos cineres suscepit et ossa,
Ac placide in placido clausit amata sinu. 20
Spiritus ast victor flammantia moenia coeli
Transilit et superis gaudet adesse choris.
Unde humiles terras, vana et ludibria mundi
Fallaces foelix ridet et orbis opes,
Luceque perfruitur clara geniisque per aevum
25
Aethereis, laudans te sine fine Deus.

26. DE SACRAE SCRIPTURAE PRAECELLENTIA

Fidus cum strueret tentoria sacra minister
Praescripto invigilans numinis Amramides,
Amramides quo nihil vidit sol pulchrius ore,
Quo nihil in toto mitius orbe fuit,
Praescia distinxit tripicem sapientia sedem,
5
Et loca trina suis condidit officiis.
Extremumque vago iussit servire popello,
Et patulum voluit vulgus habere locum,
Unde suum tremulo veneretur murmure Iovam,
Expectetque sui verba sacrata Dei. 10
Ast medium sacrae iussit pareri cohorti,
Inque sacerdotum sorte manere locum,
Ut studeant vigiles operosae adsistere mensae,
Atque Deum precibus conciliare piis.
Hisque datum est querulae praecepta minantia plebi, 15
Et tabulas docta pandere voce graveis.
Tertius est strepitu visuque remotus ab omni,
Tutus, et augusta relligione sacer .
Fama volat patrios gaudere hac sede penates,
Hac sede aeterni foederis arca fuit.
20
Unicus haec casto penetravit lumina summus
Antistes, sed non absque cruore, gradu,
Arcanas tacito cui fas vidisse figuras,
Annuaque abstruso sacra referre Deo.
Alme Deus, quid scena triplex, quid machina monstrat?
25
Insolitum quod nos mystica imago docet?
An mihi sub crasso designat cortice quondam
Venturum laeto sydere pontificem,
Qui proprio lustret periturum sanguine mundum,
Placet et iratum victima iusta patrem,
30
Quique ignota prius reseret mysteria vates,
Et radiis noctem dissipet aethereis?
Aurea lux aderat labentibus obvia seclis,
Obvia peccatis aurea lux aderat,
Cum tremuit subito perculsus lumine mundus, 35
Fulsit, et e summo gloria magna polo.
Emisitque sacras divina potentia voces,
Quas duro exceptas fata adamante notant.
“Filius ecce venit, Iudaeae gloria gentis,
Vita, salus mundi, filius ecce venit . 40
En mihi dilectum penitus, parete docenti,
Delicias animae dimidiumque meae.
Hunc quisquis sequitur doctorem, devia veri
Nox fugit, et vitae semita clara regit.
Occidet hoc mundi sapientia vana loquente,
45
Occidet et tumidi gloria morosophi.
Conteret hic colubri sinuosa volumina prisci,
Sub pedibus dirum conteret atque caput.
Sicut equos urgens Hyperione natus anhelos,
Cum primam rutilo tollit ab axe facem, 50
Nox fugit, et nitida disiectas luce tenebras
Mirantes oculos pascit amica dies,
Lubrica sic caeci prosternet dogmata mundi,
Divino omnipotens qui fluit ore logos.
Plasmantis vitream sic frangit dextera testam,
55
Ferrea quam facile verbere virga peremit.
Conticeant tripodes, Phoebi et cortina canori,
Daemonis et quicquid subdola verba sonant.
Abscondat camuram Garamantum gloria frontem,
Mentire metuat quercus amica Iovi. 60
A facie tanti doctorum turba magistri
Labra premat, tacitum praestet et Harpocratem.
Nec te paeniteat Paulum auscultare monentem
Cecropi, duntaxat nomine spermologum.
Haec nova nec pigeat doctum didicisse Platonem,
65
Ignotumque deum discat Aristoteles.
Ventriloqui sileant vates, ranaeque loquaces,
Nugaces tandem conticeantque scholae.
Delirans taceat stolido cum carmine bardus,
Tuque animae Druidum prodiga turba sile;
70
Emergens terra, sileat doctrina Tagetis,
Ecce venit coelo certa propheta canens.
Insignem taceat venerando vertice flamen,
Attollens apicem et grande supercilium.
Tum fibris inhians sileat, non providus augur, 75
Fumida nec pecudis consulat exta miser.
Tu quoque docta fovens mendacia, barbara Memphi,
Ut tandem sapias, proiice monstra deum.
Proiice quos Satanae solertia nigra maligni
Invexit, libros proiice falsiloquos. 80
Quique stupes bibulo Phoebaeam in pulvere mensam,
Doctaque Tantaleus cui lavat ora latex,
Qui tibi turpe putas rediturae parcere vitae,
Iniicis et tremulis frigida membra rogis.
Vanescatque procul Babylonius incola, veri
85
Dum numerat stellas nescia corda gerens.
Stulte quid exploras summi secreta Tonantis,
Pectora nec sanctis excolis officiis?
Corruit alta petens, sapientia stulta potentis:
A facie veri praecipitata cadit.
90
Corruit et magica deceptor Persidis arte
Nobilis, et vano nobilis ingenio.
Nam cui Christus abest, densa in caligine mortis
Is sedet, huic oculos nox premit atra graveis.
Quantumis sophiae videatur munere clarus,
95
Si sacro hunc Christus pneumate destituat,
Nititur incassum revolubile tollere saxum:
Errat et amisso mens studiosa scopo.
Deserit hunc quisquis, procul hinc, procul ille facessat,
Εἰς κόρακας, miseris sit miser atque modis. 100
Bisaltas ultra fugiat, nec Phoebus amicis
Tam caput infandum prospiciat radiis,
Ne maculosa pecus vicinum lingua venenet,
Neu vitiet serpens latius aura gregem.
Unica lux animi Christus, vitaeque magister
105
Unicus, excelsi missus ab arce poli.
Hunc qui non tenuit vanae deliria mentis
Cogitat, atque aegro somnia corde fovet.
At capit ingentem Pellaeus corde tyrannus,
Non veritus scriptis prodere laetitiam
110
Quod tam foelici genuisset pignora seclo,
Queis praeceptorem sciret Aristotelem.
Quid tamen e docta contraxit voce magistri?
Qualis et e ludo prodiit omniscio?
Foelix praedo orbis, iusti contemptor et aequi,
115
Ambitione tumens, ingenioque ferox.
Ingratus multis, non exorabilis ulli,
Saevitiae indulgens, aemulus atque deum.
Non doctrina sagax facundaque lingua magistri
Mollivit mores, nec dedit esse probos.
120
Nam frustra assiduo desaevit verbere doctor,
Incassumque manus exhibit artifices,
Ni fera corda domans ex alto sanctus Olympo
Spiritus humanum finxerit ingenium.
Lex augusta animum mutat flectitque Tonantis, 125
Ut canis ad cythara, dive propheta, tuam.
Spiritus est qui vera docet, qui vera fateri
Nos facit, et mores corrigit indocileis.
Et veluti blando Zephyrus ni flamine terras
Verberet, et laeti murmuris aura sonet,
130
Dulcia non fundit moriturus carmina cycnus,
Nec studet argutos ore ciere modos,
Sic Christus placido lustret ni lumine menteis,
Fallimur, atque labos irritus omnis erit.
Spritus alme sacro penetrans qui flamine mundum,
135
Spiritus, o veri fons et origo boni,
Quem penes est unum doctae facundia linguae,
Pectoris et grati qui pia plectra moves.
Adsis, o paraclete, animisque illabere nostris,
Divinam et studiis porrige mitis opem,
140
Ut tandem veri facies veneranda, salutis
Et vitae, e sacro codice monstret iter.

27. AD IACOBUM GUYSUM

Omnes, si qua fides Horatianae
Debetur cytharae, peculiari
Cantores vitio leves laborant,
Ut nunquam instituant subinde iussi,
Decantare animum, suasque amicis
5
Immenso pretio indicent Camoenas,
Iniussique modum sciant nec ullum
Nec finem dare naeniae strepenti,
Et nervis requiem negant misellis.
Hos inter merito meas licebit 10
Musas pertenues et invenustas
Doctus connumeres catusque Guyse.
Sed postquam rudibus recens puellis
Pingui texuimus rudique filo
Nugas, si tamen est amor videre,
15
Dignas non satis arbitror Catone,
Nec limam bene Persii ferenteis.
His donec meliora parturimus,
Lustrans lumine ineptias amico ,
Aequi fac studium bonique nostrum. 20

28. DE VERAE AMICITIAE EXAMINE

Ut fulvum indicio voracis ignis
Fornace in rapida probatur aurum,
Sic cum perfida proterit iacenteis
Horrenda Nemesis ruens procella,
Apparet liquido, micansque tandem
5
Clarescit stabilis fides amici.
Ad res plurimus advolat secundas,
Fortunae levis assecla affluentis;
Sed tristem Pylades, premente fato,
Solatur comes infrequens Oresten. 10

29. DE FABULIS LEGENDIS

Aesopi, externo tantum de cortice si quis
Aestimet, est plusquam puerilis fabula, verum
Si excutias vigili penitus sub lumine, cernes
Ingenium authoris solers, sensumque profundum,
Largiter unde beet Sapientia diva legentem.
Ecquid enim (nobis ne longe exempla petantur) 5
Prima docet? Circum et circa dum scalpurit, ecce,
Immundo gallum reperisse in stercore gemmam.
Et quia nescivit pretium, nescivit ut usum,
Uno ordei grano post hanc habuisse repertam.
Pluris apud stultas nugacia gaudia menteis 10
Quam sophiam et divum coelestia munera pendi.
Unde homini fallax et tam praepostera cura?
Nempe fugit pulchrae pretium virtutis, et almae
Mentis opes, pronum in terras, servileque ventris
Mancipium, officii facies cui sordet honesti, 15
Compositique animi splendor, qui mole caduci
Corporis est tanto potior, spatiosa iacenteis
Exuperant quanto coeli curvamina terras.
Nec sophiae studiis capitalior ingruit hostis
Quam rudis et crassi tenebrosa protervia cordis. 20
Idcirco sacris vindex sanctissimus orbis
Eloquiis vetuit canibus committere sanctum,
Vel suibus rubro collectam e gurgite concham,
Quippe fore, ut nitidum rostris pedibusque lapillum
Hi calcent, illi morsu lacerare cruento 25
Obversi authores divini muneris instent.
Pura etenim puro est aptissima testa liquori,
Coelitus atque cadens divini gratia roris,
Afflictae et tristi longe est gratissima menti.

30. DE OCCASIONE

Palladis Ausonius miles, Phoebique sacerdos,
Celtarum patriae Burdegalaeque decus,
Temporis e Graecis sic desumpsisse figuram
Dicitur, et graphicis composuisse modis:
Luxuriat fluxus generoso in vertice crinis,
5
At glabra deformat posteriora cutis
Insistitque rotae volucri sphaeraeve rotundae,
Denique falx ambas armat acuta manus.
Atqui non satis est externo in cortice tantum
Haerere, aut prima sistere fronte gradum. 10
Altius at penitus figendum est lumen in istum
Silenum, sub quo mystica sensa latent.
Quid sibi vult facies hinc calva, atque inde comata?
Quid rarum docet hoc in muliere malum?
Carpe horam, iuvenis, celeri ne crede diei.
15
Utere, dum fas est, tempore, namque fugit.
Namque fugit rapido nunquam remeabile gressu,
Decursaque negat posse redire via.
Ad studium nos haec virtutis adurget imago,
Aetas dum patitur florida, dumque favet,
20
Temporis ut nobis ratio bene iusta peracti
Constet apudque homines, constet apudque Deum.
Cur orbem pedibus celerem premit? Id monet esse
In cursu ac nunquam sistere posse diem.
Iam superest, nobis falcis quid monstret imago,
25
Dicere. Quid nos vult mucro docere minax?
Omnia mordaci quod carpit dente vetustas
Quae sol igniferis despicit actus equis.
Nil proprium, constans, solidum aut durabile, fallax
(Virtutem, prudens, excipe) mundus habet. 30
Una aciem falcis virtus obtundit, in auras
Caetera vanescunt, ceu vapor, aethereas.

31. DE LAUDIBUS DOCTRINAE

Quisquis Palladias postponere sustinet arteis
Auro quantumvis multo gemmaeve nitenti,
Fallitur is, densa obductus caligine mentem,
Consimilis pecori rationis lumine casso.
Nanque hominem a pigro quidnam secernit asello
5
Quam ratio et promptae vocalia munera linguae?
Aut, si vera loqui volumus, pietasque fidesque?
Deme homini cultum supremi numinis unum,
Tantum aberit miser a foelice sorte, creatus
Quam spectat, nihil ut proiectius, ut nihil usquam 10
Vilius ostendat qui conspicit omnia Phoebus.
At sine doctrinae recto moderamine caeca est
Relligio, adque scopum fallax collimat iniquum.
Ergo agedum, sacras, fili o charissime, Musas
Secteris, sitque haec tibi prima et maxima cura,
15
Queis homini melius magni nil arbiter orbis
Indulsit, sed carpe diem atque incumbito chartis
Dum vires annique favent, dum flexilis aetas,
Dumque viget calidus iuvenili in corpore sanguis.
Nanque ea quae sequitur, castis non aequa Camoenis, 20
Degenerat multum, atque in peius defluit aetas.
Dum viret, hanc prudens dispensa, atque arripe tempus
Dum patitur prendi, volat irrevocabilis hora.
Sisque memor propero tibi quam pede laeta iuventus
Terga dabit, credens omne interiisse diei 25
Momentum studiis quod non Tritonia honestis
Vendicat, ut docto testatur Plinius ore.
Haec hominem assimulat geniis sine fine beatis.
Hanc honor et blando comitatur gratia vultu.
Efficit haec summis gratum acceptumque monarchis, 30
Atque bonum patriae, sapientem et voce potentem.
Sed non Aonias celebrare hoc carmine divas
Est animus, quia iam spacii constringimur arctis
Temporis, atque ipsas plena sua buccina voce
Diffundit, vastus quam late ostenditur orbis,
35
Aemula Phoebaeis iaculantes lumina flammis.

32. DE SOLE ET BOREA

Aesopus Phrygiae monstrosus gentis alumnus,
Ingenio cuius se mystica fabula debet,
Auricomum venisse olim in certamina Phoebum
Threiciumque refert Borean. Atque ecce pericli
Commoda materies aderat: nam forte viator
5
Carpit iter, grandi depressus pondere terga,
Utri excussa daret praesentem sarcina palmam.
Irruit ille minax violento turbine, cuius
Impulsu Nereus vastusque perhorruit orbis,
Horrendumque tonat frustra. Namque omne ruenti 10
Collecta obiiciens conamen veste viator
Propellit gelidum gressu luctante tyrannum,
Propositamque viam, succumbere nescius, haurit.
Iamque vices adsunt Hyperionis, ille micanteis
Depromens radios sensim placideque per auras 15
Effundit tremulas, penetrantia tela, sagittas.
Iamque viatoris lassi titubantia tandem
Genua labant, salsumque exudant membra vaporem;
Impatiensque aestus, onus haud iam molle, virenti
Et sese, iniecit, defecto poplite, terrae.
20
Inclyta Phoebais cessit victoria flammis.
Discimus hinc animi quanto praeponderet acris
Corporeae moli virtus: Mavortiaque arma
(Magnus ut asseruit facundo Tullius ore)
Posse parum, vigilans nisi sit sapientia consul,
25
Imperiumque domi teneat, vireisque gubernet.
Nec longum officii aut fidum perstare magistrum
Custodemve metum; ratio nam ducit amice,
Vis trahit. In summa, solerti Palladis arte
Vixdum septenos puerum a natalibus annos
30
Egressum, nullo moliri posse labore
Plusquam centenas inculto robore dextras
Rara Syracosii geometrae virga docebat
Qui primus teretem sphaerae iniecisse cylindum
Dicitur, et rapidi pinxisse volumine coeli,
35
Organa dum, divae praeclara inventa sophiae,
Bellica Trinacrii gratum configit in usum
Principis, et patriae meditatur commoda terrae.

33. DE VERA FOELICITATE

Dic, precor, argentum quid sit. Dic quid sit et aurum.
Hoc modo per superos dic mihi quaeso deos.
Quid nisi terra putris, vario distincta colore?
Haec rutilat fulgens, candet et illa nitens.
Sic divus fertur docuisse Hieroymus olim, 5
Aetherei interpres maximus eloquii.
Quid pelles (vitae ludibria vana) superbae,
Quam spolia e captis exuviaeque feris?
Gemma quod (oro) micans? Phoebaeis tempore longo
Concretus radiis, coctilis atque liquor, 10
Quae non ullus homo, nisi quantum postulat usus,
Aut probus, aut votis captat habere pius.
Unicus hic nobis, hic murus aheneus esto,
Ad quem collimet mens satiata scopum,
Extra hominem nihil esse usquam quod reddere possit
15
Foelicem, hoc solis mentis inesse bonis.
Hoc non regna dabunt, non vitae splendor honosve,
Non illustre genus divitiave Midae.
Cuncta haec namque fluunt, rapidoque citatius Euro
Vanescunt veluti fumus et umbra sequax. 20
Haec qui non tenuit, Phariis immersa tenebris
Corda gerit quicquam nec sapit ille Dei.
Nam si terrestris reddit fortuna beatum,
Est certe infoelix et miser, huius inops.
Aeternum floret, regnatque heroica virtus,
25
Quam penes est unam gloria, vita, decus.
Non hanc fraus mendax specioso compta colore,
Non rapit hanc vis aut furis adunca manus.
Mobilis haec una est fortunae immunis ab ictu,
A filo pendent caetera quaeque levi. 30
Inversus quisquis negat haec Apuleius esto,
Humana in specie, caetera vile pecus.

34. DE MEMORIAE VI

Quantae sint et opes et quanta potentia divae
Mnemosynes dubitet mens aegra, fidesque laboret
Ni prudens vitae praeceptor traderet usus.
Nec dos ulla viget divini muneris in qua
Mens magis aetherei se iactet origine coeli.
5
Sed non immensas huius expromere vireis
Est animus, tantum e medio depromere acervo
In specimen vacuisque libet committere chartis,
Immortale quibus decus haec famamquae paravit,
Ut pateat quantum divinae hic spiritus aurae 10
Polleat, extensus nervos si exercitet omnes.
Primus Cecropiis nobis occurrit ab oris:
Ecce Themistocles, patriam dum linquit iniquam
Exiliumque subit, male gratae praemia gentis,
Arsacidum didicit linguam, duodena priusquam 15
Igiferis Phoebus lustrasset signa quadrigis,
Ut cum rege loqui submoto interprete posset.
Cuius item regni fundator, numine divum
Susceptus quondam latrantis ab ubere Cyrus,
In bellum cunctos qui sunt sua signa secuti 20
Nomine quemque suo numerare ex ordine quivit.
Aeacidae potuit legatus voce Cynaeas
Romanum propria cuique appellare senatum.
Virosi illustris regnator et incola Ponti,
Qui quater undenos acie binosque per annos 25
Martem sustinuit Latiali ab orbe furentem,
Undecies binis fertur dictasse loquelis
Iura sedens populo (totidem namque ipse premebat
Imperio gentes) populo et responsa petenti,
Ullius haud unquam suspensus ab ore sequestri. 30
Vis eadem docuit numerosos ordine iusto
Vel semel auditos Theodecten reddere versus.
Haec qua nulla polo virtus praestantior alto
A superis concessa deis splendescit ab usu,
Colligit et vireis, usu tardante senescit. 35

35. AD RICHARDUM LUCINUM

Massylae exuvias ferae (vetustis
Vatum siqua fides inest Camoenis)
Indutus piger horridas asellus,
Cymaeos male territasse campos,
Atque immane fremens minaxque fertur
5
Prostravisse humili pecus timore.
Sed flaccae indicio repertus auris,
Ludos praebuit incolisque risum,
Et poenas novus histrio pependit.
Sic quicunque rudi vafre popello
10
(Personam male sustinens honesti)
Imponit, stolido facitque ficum,
Promet cuncta tuens vigilque tandem
In lucem liquido dies relevans
Ridendum teneris propinat annis. 15
Sic aureis Phrygii dies tyranni
Extensas (ita vindicante Phoebo)
Insulsas nimis, hispidas, agrestes,
Detexit simul ac leves loquacis
Tonsoris segetes vibravit Eurus. 20
Aesopi propriam gravata sortem
Flavae quae fuerat comes Minervae,
Furtivis avium superbit ales
Plumis, atque sibi placet faceta.
Mox prodente die emicant rapaces
25
Technae et, quaque suam petente vestem,
Risum pennigerae movet cohorti.
Haud fucata diu virent vigentque,
Nec radice valet dolus profunda.
Si quaeras solidum decus, nec unquam 30
Dissolvi metuens, relinque fucos,
Obscoeno cane peius et colubro,
Artes et Stygii Iovis nefandas,
Qui sumit genii nitentis ora
Perquam candida, blandula et venusta, 35
Incautis tacito nocens veneno.
Metiri pede te tuo memento,
Pennas proque modo fovere nidi.
Hic scriptis scopus est, vale, tuamque
Sparten quae obtigit expolire curans,
40
Esto quod cupis ipse te videri.

36. HORATII ODE PRIMA IN ALIUD METRI GENUS TRANSFUSA

Nobilitate potens et aviti stemmate honoris
Mecaenas, decus o praesidiumque meum,
Sunt quibus est cordi Pisaeo e pulvere palma,
Vitata et rapidis meta petita rotis;
Quos iuvat immensum titulis spargenda per orbem 5
Gloria, et aethereis aemula fama deis.
Sunt quos ad summos numerosus punctus honores
Romulidum tollit, tergeminumque decus.
Est alius, duro docilem cui vomere terram
Et patria incurvo rura movere libet. 10
Hunc si flava Ceres alto respectet Olympo,
Ubere distendens horrea magna penu,
Non ullo sorem precio commutat avitam,
Aegaea ut timidus nauta profunda secet.
Mercator vitae metiuens, urgentibus Austris, 15
Dum maris et coeli vasta ruina tonat;
Foelices iactat civeis, solamina ruris
Praedicat, et patriae moenia tuta suae.
Mox tamen ereptus pelago, portuque potitus,
Subductas sarcit restituitque rates.
20
Usque adeo miserum est, partae iam stare quieti,
Indocili curtam pauperiemque pati.
Martius ast multos aereis canor et tuba bella
Munia gaudentes ad lacrumosa rapit.
Venatu indulgens alius, nec curat amatae
25
Coniugis, infesti nec meminisse Iovis,
Seu visa est rapidae latrantum cerva cohorti.
Seu ruit obliquo dente tremendus aper.
Ille caput fontis sacrati propter amoenum,
Coelibe diffusus sub platanove cubat. 30
Continuatque diem, curis exutus amaris,
Nunc Baccho et Cereri, nunc Venerique litans.
Me castis hederae dilectae praemia fontis
Nobilitant Musis, diis faciuntque parem,
Egelidumque nemus, me rustica numina, Panes,
35
Tergemina et Nymphis Gratia iuncta soror:
Si mihi duce sonans aspiret fistula divae
Euterpes, blandae Terpsicoresve fides,
Si nec Lesbiacum refugit Polihymnia nablum
Tendere, nec digitis plectra citare sis. 40
Quod mihi si lyrici permittis vatis honores,
Si das Aonii iura verenda chori,
Excelso feriam radiantes vertice stellas,
Utrumque ac resona voce movebo polum.

37. DE LUSU A PRAECEPTORE CONCESSO

Quamvis ingenuos lasciva licentia mores
Corrumpat, mentes inficiatque rudes,
Utiliusque siet duris saevire lupatis,
Libera lascivo quam dare lora gregi
(Exemplo iuvenis tristi Clymeneius esto,
5
Astrifero in Latium missus ab axe Padum),
Cum tamen blanda tamen, tamque officiosa dedisti
Carmina, item docto carmina digna viro,
Tyrones olim memores vixisse, minaci
Et trepidam ferulae supposuisse manum; 10
Nos tibi nos studiis damus hoc communibus, utque
Nunc initae primum pignus amicitiae.
Effundat sese spatiosos liber in agros
Grex iuvenum, fessos laetificetque animos.
Colludantque pares animis ac viribus aequis, 15
Flos legat et florem, pes premat atque pedem.
Seu certare iuvat cursu nudave palaestra,
Seu quibus ad metam missa sagitta placet,
Seu tentare libet saltum nandique periclum,
Seu queis certamen saxeus orbis erit. 20
Denique se oblectent lusu, sed semper honesto,
Tertia declivem cum rotat hora diem.

38. QUIS DEUS ET QUALIS?

Quis Deus et qualis, coelestis littera pandit:
Spiritus aeternus, mensurae et corporis expers,
Unicus et rector, spaciosi et conditor orbis,
Cuncta tuens, et cuncta potens, sanctusque bonusque,
Omnia sufficiens, sapiens, atque arbiter aequi,
5
Clemens, ad veniam propensus, tardus ad iram,
Aspectum fugiens, cum nil sit clarius ipso;
Nescia principii substantia, nescia finis.
Haec scriptura docet, ratio submissa quiescat,
Humanae captum transcendunt caetera mentis.
10

[38a. IN RAPHAELIS HOLINSHEDI CHRONICA, RANULPHUS BARLOUS]

39. UNA EPISTOLARUM POLITIANI AD LAURENTIUM MEDICEM CARMINE REDDITA

Amnivago affinis cygno est similisque poeta,
Ambo candentes et amantes fluminis ambo.
Dulce canunt ambo, Phoebo charissimi et ambo.
Sed refugit cantum, Zephyri ni gratia cygnus
Aspiret, pulchrum cantusque immittat amorem. 5
Tristia ne tu igitur mirere silentia, cum tu
Qui meus es Zephyrus, non spiras, morbidus, eheu,
Eheu, nec blandum mihi Musae infundis amorem.

40. DE DIGITIS

Robore praepollens digitus sit nomine pollex,
Proximus indicio praeclarus dicitur iudex.
Deridet medius, meritoque infamis habetur.
Aureus exornat quem circulus, is medicus sit.
Ultimus ast aurem fodien sit auricularis. 5

Distichon epitaphicum, aeri incisum et tumulo D. Ioannis Brunsuerdi, praeceptoris optimi, in templo Maclesfeldensi apud Cestreshyrios sepulti et repulverascentis affixum, qui placidissime in domino obdormivit 15 Aprilis 1589.

Alpha poetarym, coryphaeus grammaticorum,
Paedonomωn Phoenix, hac sepelitur humo.

THOMAS NEWTONUS

Finis