Tessara viridis — translatio autoris. Tessera glauca —translatio nova. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera caerulea — commentariolum.


CARMEN PANEGYRICUM

Vos mihi, Pierides placidae, pia numina, vestro
Afflatu Aonium poscenti subdite carmen, blue
Quale sit et dignum vestris exire Camoenis,
Et regem eximium meritis quod laudibus ornet.
Cui non prisca parem dederant, nec forte futura spacer5
Secla dabunt, seclis praeconia rite futuris
Pandere fert animus, divumque aequare trophaeis.
spacerDicite primaevae primum cunabula gentis:
Quo genitore satus, superum clementia quantis
Dotibus extulerit, fortuna arriserit, omni spacer10
Sorte beans, quam terra parit, quam pontus et aether,
Candida quaeque animo virtus, quae corpore vires,
Quantaque regales decorarit gratia vultus,
Et quae coniugio tandem dignata superbo.
spacerScotia felicem vestro se praedicat ortu, spacer 15
Quae serie longa, belloque invicta perennat,
Saepe petita, tamen crudis non parta tyrannis.
Quid quod in humanos tellus non proferat usus,
Seu placeat modice frugalibus indere mensis,
Magnatumve epulis impendere magna profusis? spacer20
Non Tyrio desunt Scotis fucata veneno blue
Vellera, nec rutilo vestis quae fulgeat auro.
Quanta focis, quanta haec superiniicienda caminis,
Tum sibi, tumque aliis Vulcania dona ministrat? blue
Haec multas pecudum species, haec et generosos spacer25
Gignit equos, variisque armenta laboribus apta,
Sufficit et volucres, quarum pars chorte sagina
Pascens, pars pictis perstringens lumina pennis. blue
Sunt etiam, tenues quarum vox exit in auras, blue
Vel saxo tereti regerit reparabilis echo, red bluespacer30
Utcunque humanas mulcent dulcedine mentes. blue
Exceduntque ferae silvis, et montibus errant blue
Innumerae, atque iterum sese in sua lustra recondunt,
Quas vel veneris canibus, perimasque sagitta,
Aut imprudentes arcana indagine cingas. spacer35
Humida squamigerum gens undique littora tranat, blue
Quam mare tum nobis nostros largitur in esus,
Quaque aliae magno ditescant faenore gentes.
Haec fortes enixa viros, queis fortia bello
Pectora, quique (feros quamvis) fidenter in hostes spacer40
Irruere exoptent, Martemque incendere votis.
Doctorumque ferax, examina multa quotannis blue
Emittens, ipso ne vel superanda Lyceo. blue
Hoc natale solum, cuius, rex maxime, nunquam
Poeniteat pudeatve, tibi dum vita supersit, bluespacer45
Nec te mors tacitis invisa immisceat umbris. blue
spacerHinc mihi, qui tanti talem genuere parentes,
Musa, refer, quanto et partus cumulavit honore?
O Iacobe, tuis iterum te manibus effer,
Atque specta quali tu germine felix spacer50
Postquam ter denos explevit Carolus annos.
Admirande pater, pater hem, quae nulla tacebunt blue
Secula dum vigeant Musae, dum vivat Apollo.
Iam, centum et septum proavis tu, sexte, superstes, blue
Cui tria regna uni faustis superaddita fastis, spacer55
Quae neque Bellona crudeli parta, nec astu, blue
Secure ad seros tibi transmittenda nepotes. blue
Tu sophia mire donatus Apolline, lingua
Mercurio, omnimoda perfusus Palladis arte: blue
Quae quibus anteferam? Tantum hoc mihi denique restat bluespacer60
(Cum neque mens, calamus, verbis nec lingua solutis
Pro merito celebrare queant), mea Musa, silesce.
spacerAnna, an te sileam tacitus magno altera nato blue
Magni parens, magnis atavis oriundaque Danis?
Te, pulchra Anna, tuo flagrans Iacobus amore spacer65
Advexit, thalamoque suo regnoque locavit.
Quid plura? Ut pereas — Lachesis, saevaeque sorores!
Quod velut Angligenae sceptro successit Elisae,
Non etiam pariles Clotho pervenerit annos.
spacerDehinc effer, mea diva, ut mens immunis ab omni red spacer70
Sit vitio, quanto et scateat virtutis amore. blue
Nec tu verba, tuo, nobis, indigna cothurno
Dedecori, molli palpo fucata ministres.
spacerLuxuries non ulla tuam, non prava libido
Exercet mentem, penitus nec fidere venis spacer75
Ausa tuis, tenerasve manus assuescere ferro.
Non Cytheraea suis raptum te fascinat alma blue
Illecebris, sua nec Bromius tibi retia tendit. blue
Non aurum, fastus, Loxii non dicta, nec ulla blue
Foedavere tuos infanda piacula sensus. spacer80
spacerDic, Alcide (alios invicto robore praestans),
Num sit et in Carli iuvenili corpore robur,
Visque ea quae firmis nectat compagibus artus?
Brachia longa, humeri lata, suraeque decora
Crassitie, potis et pedibus contendere cervo. spacer85
Fraenatis lucens in equis, calcaribus armos blue
Perfodit, optatas avidus contingere metas, blue
Robusta et vibrat ferrata hastilia dextra. blue
Si forte Anchisis certasses talis ad umbras, blue
Et palmam, et tripodas, laurum, aurum, atque arma tulisses.spacer90
spacerHinc, Pandora, tuo monstrans tu munera vultu
Absiste, est qui te superet proedamque reportet.
Frons alta, eximios mores, et nobile nomen
Praefert. Excelsam referunt sua lumina mentem, red
Caesaries, cerebrum constans, naresque sagaces, blue spacer95
Prudentes animos, iusti dulcissimus oris
Spiritus, ingenui latitantia pectoris aula
Mitia portendens, exemptaque crimine verba.
Sunt patulae faciles miserorum questibus aures. blue
Effigie tali pictum te, magne monarcha: spacer100
Quis, qui semideum divumve virumve vocarit?
spacerEia age, Phoebe, pio tu nunc modulamine vires
Exere. Quantum animae divino munere praestant
Corporibus foedo terrai pulvere mistis:
Tantum divinos pronus mihi suggere versus. spacer105
spacerEuge, anima, assiduo supremi staminis aura
Perflata, et crebro coeli circumflua rore,
Queis tempestivos possis producere fructus. blue
Tota decens gemma pretiosa, ostroque coruscans, blue
Et peplo insignis, pulchroque induta monili, spacer110
Distincta et variis maculis circundata palla, blue
Hostibus indomito diademate clara superbo.
spacerGemma tibi, cuius primum capiaris amore,
Relligio sincera, animis inimica profanis.
Qua duce, sacrilegum tu tela Typhoea temnis, blue spacer115
Necnon Romulidis audax irrumpere castris,
Papicolasque suis miseros expellere tectis.
spacerIus quoque promissae sanctum pro tegmine pallae, blue
Quo nec se iactant tenues laesisse tyranni,
Nec miseri incautos se decepisse tyrannos. spacer120
Sic coelo redit in terras Astraea Britannas. blue
Pro peplo, summi cultusque timorque tonantis, blue
Queis semper puris resonat pia regia votis,
Supplicibusque ipsum precibus pertundit Olympum.
Non epulae, ludi, privata negotia, castam spacer125
Publica nec possunt sacris avertere mentem.
Organa non desunt plectris pulsata, vel aura
Turgida, praedulci numeros modulantia voce,
Omnia mystarum necnon felicia coetu.
spacerMuriceum scintillat amor, candetque per ostrum, bluespacer130
Hoc ira, hoc odio, livore, tumentia sedat blue
Pectora, nec patitur nociturae spicula linguae,
Illita vipereo volitare per aera morsu.
spacerAurato gaudet cervix accincta monili,
Quo tu vota Midae, quo respuis Indica dona, bluespacer 135
Omnia quaeque Tagus bibulis eructat arenis,
Contentusque tuis, aliisque affundere promptus
Divitias, grati vivo qui fausta precentur,
Nec vivis migres, Pylios dum expleveris annos! blue
spacerArmipotens diadema fides, quae nescia flecti spacer140
Nulla quam terrent Satanae crudelia saevi
Vulnera, nec mundi philtris illecta moventur.
Quae carnis stimulos mordaces cedere retro
Cogit, et Eumenidum turbas per saxa, per ignes blue
Insequiturque, et avet victrici sternere dextra, spacer145
Haec, quae securum poterit te sistere coelo.
spacerNunc mihi, casta Venus, nunc adsis pronuba Iuno.
Dicite, qui primo fuerit frustratus amore
Carolus, emensis terraque altoque periclis.
spacer
Ausu magnanimo, fortem se credere ponto blue spacer150
Non dubitans, ignota, infida, et inhospita transit
Littora, dum optati penetrale intraret Iberi,
Non cedens refluis noctis caligine caeca blue
Fluctibus, aut scopulis allisis territus undis,
Saeva tridentiferi ridet spiramina divi. spacer155
Sacrilegae veritus gentis non toxica linguae,
Pharmaca lethifero metuens nec mista veneno.
Omnia tuta, suis faveant modo numina caeptis, blue
Et redeat sponsa tandem donatus Ibera.
spacerFata diique obstant, natam melioribus annis spacer160
Spondentes, avibus dextris atque omine fausto,
Quam rex dignatur regno thalamoque iugali,
Quae fata Borbonio magno, Florenteque nympha, blue
Quae Carli et reddat sementi nobile germen,
Gallia quamque aluit dum plenis nubilis annis, blue spacer165
Gallia nobiscum tuto quae foedera sanxit,
Intemerata colat semper, dum sol ab eoo blue
Currit in hesperium pernici tramite casum!
Macte animi, pia progenies! Te sospite quid nos blue
Laedat? Quove tuas hostes conamine terras spacer170
Infestent? Quis miles atrox, quae machina muros
Eruat, aut celsas intret praedator in arces?
Quippe tibi vasto circumdata marmore regna,
Quod non hostiles pedibus superare phalanges,
Nec poterunt equitum turmae transmittere cursu. blue spacer175
Si solum Aeoliis inimicos missa cavernis
Flabra vehant, rapidoque negent immergere fluctu,
Sed fragili, nobis damno, submittere pinu,
Fulmina piniferi Thamesis dispersa retrorsum blue
Agmina fusa dabunt, patriisque appellere cogent spacer180
Littoribus validos non invasura Britannos,
Forsitan et proprios nunquam visura penates. blue
spacerHem Deus, hem, nobis tibi gratia quanta Tri-uni?
Qui regi et populos priscum revisere regnum
Et gaudere suis dederis natalibus arvis. spacer185
Laetitia, haec animos explent spectacula nostros.
spacerAeternam nobis nunc spondent sidera pacem
Cum neque Saxo ferox Scotum praedabitur agros,
Nec se Saxonidum satiabit sanguine Scotus.

Vivat rex et semen eius in aeternum.

bar

VOTUM

Qui super immensi sinuosa volumina coeli, blue
spacerMagne parens mundi, sceptra superna tenes, blue
Aethereosque orbes et sidera praepete curru red
spacerPraecipitique rota nubila furva rapis, red blue
Aequoris undosas audax innare procellas, spacer5
spacerRimari et terram et quicquid Avernus habet,
Qui petis humanos arcana indagine sensus, blue
spacerQui reseras animi condita claustra mei,
Tu mihi das adimisque vitam, tuque arbiter aevi, blue
spacerTe sine non venio, te sine non abeo. spacer10
Nunc ego pertaesus rerum, tot lustra caducae blue
spacerEmensus vitae, vota superna fero.
O mihi si superent elapsi temporis anni!
spacerO mea quaeque prius naufraga puppis erat! red blue
O mihi, quae quondam, nunc nunc foret illa iuventus, spacer15
spacer Quae me praecipitem in crimina foeda tulit!
Praeteritos vitae naevos sordesque perosus,
spacerEluerem quantum fataque sorsque sinant,
Et mundi illecebras contra Satanaeque latentes
spacerInsidias, forti bella cruenta forent. spacer20
Nec me laetitiae, nec me malesana libido blue
spacerFascino inexpertum in retia prisca darent.
Munimine manuque tua valida pro tegmine fultus red blue
spacer
Agmina quae contra non ego firmus eam?
Hunc ego congressum solus qui viribus impar spacer25
spacerSustineam, si te sustinuisse piget?
Protegat innocuum tuus inviolabilis umbo
spacerInfestosque hostes dextra tremenda fuget.
Si tua tuta mihi iamdiu tentoria linquam,
spacerCuius ego castris transfuga tutus ero? bluespacer30
Quae mihi regum aulae, mihi quae coeloque minantes blue
spacerProfuerint turres? Quae mihi tecta ducum?
Quid sine te ferrata acies? Quidve agmina crudo
spacerMilite multa mihi? Quid mihi structa phalanx?
Auspiciis, dux magna, tuis atque omine fausto spacer35
spacerProgredior, solum te sequor ac veneror. blue
Per mille ambages, per inhospita tesqua sequentem blue
spacerPrende manu. Vovi, sic rata vota dabis. blue

Soli Deo gloria.

Finis


spacer