Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE A PRIMA GENTIS ORIGINE
CUM ALIARUM ET RERUM ET GENTIUM ILLUSTRATIONE
NON VULGARI
HECTORE BOETHIO DEIDONANO AUCTORE

Duo postremi huius historiae libri nunc primum emittuntur in lucem

Accessit et huic editioni eiusdem Scotorum Historiae continuatio
per Ioannem Ferrerium Pedemontanum,
recens et ipsa scripta et edita

Parisiis 1575

P. ROSSETI POETAE LAUREATI DE INSIGNIBUS SCOTORUM REGUM CARMEN blue

Terra viris belloque potens, clarissima rebus
Scotia, quam toto oceanus disiungit ab orbe
Unam hominum extremam, sed primam viribus unam.
Aureus hic lato circundatus undique sulco
Campus inardescit, medio rubet acer et ingens 5
Regni insigne decus. Leo terret fulminis instar,
Extremamque leo gentem sceptrumque tuetur.
Sternere pugnantes, vel regno arcere paratus.
Ille caput primosque pedes extollit in altum
Fultus postremis, et glaucos asperat ungues, 10
Et linguam horrifico faucesque ostendit hiatu,
Vimque parat cauda quatiens immania terga.
Hunc circum supraque rubent nova lilia sulco.
Aurum ingens et opes servat gemmasque latentes
Custodisque suo miratam robora gentem. spacer15
Hunc metuunt multum Libyci (mihi crede) leones,
Uri etiam Arctoi, et saltu leopardus opaco
Lilia rapturus, lapsique a montibus ursi
Hunc metuunt, audentque nihil contingere fures.
Hic longe insomnis fines et littora cernit.spacer20
Non struit insidias, sed quas sibi forte parari
Novit, vi superat, collecta acerrimus ira,
Perque feras inferre, virumque per agmine sese
Audet. Non metuit numerum aut venabula laesus:
Vulnera dant animos laeso, se dantibus ultrospacer 25
Blanditur, laeditque fremens, reprimitque rebelles.
Hinc sibi rex Scotus virtutum nobile servat
Exemplar, viresque sequens animumque leonis,
Subiectosque fovet, solitus fraenare superbos.

IODOCI BADII ASCENSCII AD ILLUSTISSIMUM SCOTORUM REGEM IACOBUM QUINTUM, IN HECTORIS BOETHII HISTORIAM COMMENDATIO blue

Hectoreas artes qui Marti adiudicet omneis
spacerErret, et est Clius Hector hic arte potens,
Scilicet historiae, Livique decus Patavini,
spacerLacteaque ad Scotos transtulit eloquia. blue
Nec minis antiqua repetens ab origine spacer 5
spacerStemma ducit adusque atavum, rex Iacobe, tuum.
Proinde potes laudem magnorumque acta parentum
spacerIam legere, et quae sit gloria perspicere,
Aequiparansque tuos per facta insignia patres,
spacerMunire ad caelos fausta per ora gradum.spacer 10
Quoque magis fidas genesi et felicibus astris,
spacerRege Britannorum ducis utroque genus. blue
Iuppiter ergo bonus faxit, divique faventes,
spacerPer te claudatur Martia porta tuis, blue
Palladiaeque artes vigeant, Scotisque retenta spacer 15
spacerCecropio studio floreat alma fides. blue

ALEXANDER LEO MORAVIENSIS ECCLESIAE CANTOR, SCOTORUM NOBILITATI SALUTEM blue

ENTIS nostrae historiam, in obscuro diutius delitescentem, opus multorum sententia haud vacans eruditione, editam tandem quaeso alacrioribus animis suscipite, unde qui nostri fueri maiores, quales et ipsi essemus si digna eorum progenies haberi cuperemus, facile dignoscentes, grato veluti calcare compuncti priscam ad parentum virtutem incitabimur. Non enim a Scotorum origine qui egregie ageret (opere hoc indicante), sed qui scriberet defuit. Ergo, avitis insignioribus gestis memoriae nunc proditis, habemus, praeter Romanos Horatios, Scipiones, Fabiosque, ex nostratibus quos in omne virtutis exemplar facile citabimus, et nec id solum, sed quo vel cum caeteris orbis regnis de imperii diuturnitate deque regibus longissima nepotum serie, continuatis facile contendemus. Enimvero ex Scotorum gente post regnum in Albione obtentum quique supra centum reges per mille octingentos quinquagintasex annos, quod haud scio an cuiquam alteri populo aut genti a condito orbe sit datum, regnavere. Haud ergo parum meritus de nobis deque nostra republica Hector Boethius communis nobis praeceptor (ita virum, quod leoninam nobilium generositatem, quae liberius argumentum haud libenter admittit, maiorum exemplis ad meliora movere tantopere elaboraverit iure appello) tanti operis auctor censendus est, imprimisque nobis venerandus. Caeterum opus ipsum, quod suam in se contineat laudem non laudare, sed ad assiduam eius lecturam suadere instituti quod, seposita omni haesitatione, quo nobis notior erit, in quo in manibus frequentius, eo maiorem voluptatem est allaturum. Valete felices. Ex Parisiorum academia celeberrima. Ad Idus Martias MDXXVII ad calculum Romanum. blue


AD ILLUSTRISSIMUM SCOTORUM REGEM IACOBUM QUINTUM HECTORIS BOETHII DEIODONANI IN EIUS GENTIS HISTORIAM PRAEFATIO

RAECLARE nec minus vere a Platone illo philosophorum facile principe scriptum legimus, blue Iacobe rex illustrissime, non nobis solum natos nos esse, sed partim parentibus partimque amicis, atque non minimam nosti partem citra iniuriam vendicare patriam, quippe quae suavissimas huius aurae vitalis nobis dederit primitias. Itaque quum eo semper animo in patriam fuerim, ut quibus possem conatibus illi prodessem, referremque pro mea virili gratiam, amicorum praesertim hortatu cum aliorum tum maxime reverendi in Christo patris Gavini Doumbar Aberdonensis episcopi viri optimi optimeque de republica meriti, quanvis enim longe imbecilliorum, ac qui tantum oneris sustinerem me cognoscerem, tamen, quia operaepretium me facturum existimavi, blue si quantulocunque ingenio hortatibus eorum obsequerer, agressus sum gentis nostrae longe omnium vetustissimae historiam a primordiis eius conscribere, opus arduum atque difficile, et quod summo ingenio parem requirat eloquentiam. Quam licet in me nequaquam agnoscam: imo quam longe absim ab ea intelligam, tamen lectitandi libros quosdam, quos rarus red antehac quispiam viderat, opera maxime clarissimorum virorum Caleni Campibelli comitis Argadiae et Ioannis germani eius viri clarissimi, et a thesauris tuis fidelissimi facultatem nectus, nefas esse ducens tanta rerum populi nostri monimenta in obscuro latere, nolui id pertinacius recusare, quantumque potui annixus sum, ne cuius aures foeda usquam barbaries gravius offenderet, atque si summam non attingerem eloquentiam, ne tamen extreme barbarus censerer. Quod si quispiam post me existet orieturque qui cum ingenii felicitate (quod in me equidem exiguum fateor), tum temporum bonitate, quae renascentibus iam studiis ubique reflorescunt, melioribus quam ego disciplinis institutus stilo longe cultiore haec descripserit meoque operi claritate ingenii sui tenebras offuderit, gaudebo equidem ac publicae utilitati gratulabor tales ac tantos nobis aliquando contigisse scriptores, quales ipsa rerum magnitudo mereatur. Interim tamen non omnino huius mei laboris fructum perdidero, qui quasi sylvam quandam quam ex variis undique authoribus congessi, post me scripturis reliquerim, unde materiam desumentes ingeniis eam suis excolant, idque uni mihi debituri sint, quod ego unde haec mutuatus sum universis.
spacer 2. Porro qui sunt ex quibus hanc historiam collegi, ne inanibus verbis fidem mihi arrogare videar, paucis explicabo. In primis non minimam sibi partem Cornelius Tacitus vendicat, vir cuius eloquentiam eruditionemque monimenta satis declarant. Verum quum apud suos magnae authoritatis fuerit et hostis nobis in gratiam nonnihil Iulii Agricolae soceri sui ac suorum, res in Albione gestas conscripserit, haud parvam ei fidem habendam duximus in iis quae ultro nobis, prospera bonaque concedit. Neque enim verisimile est hostem hostibus cum suorum detractione amplam rerum gestaram gloriam, ubi nihil opus est, tribuere. Quamobrem nonnunquam illius fidem nostratium fidei praetulimus, in illis videlicet quae nulla corruptum cupiditate synceriter de nobis memoriae tradidisse perspeximus. Sunt praeterea inter Romanarum rerum scriptores Eutropius, Paulus Diaconus, Aelius Spartianus, Lampridius, et Claudianus poeta eloquentissimus, tum Herodianus et Strabo, quorum hic geographiam, ille octo imperatorum vitas Graece magna eloquentia conscripsit. Ad haec inter neotericos Antonius Sabellicus historiographus nequaquam contemnendus, et Platina. At inter Britannicae historiae consarcinatores Galfredus, Ioannes a Vadoboun, Wilhelmus et Captonus. Insuper Frossardus blue qui Gallica lingua eadem ennarravit, ipse quoque venerabilis et virtutibus et eruditione Beda utriusque gentis, tum Anglicae tum Scoticae, breviter historiam complexus est. Nostrae vero gentis peculiariter res gestas edidere Veremundus archidiaconus sancti Andreae natione Hispanus, qui ab exordio gentis historiam Latine usque ad Malcolmi tertii cognomento Cammoir tempora (cui et ipsum opus dicavit) contexuit, Turgotus sancti Andreae episcopus, †Ioannes Campusbellus,† blue quos tres magnis laboribus nostris (auxiliantibus quos modo diximus viris clarissimis) ex Iona insula ad nos comportandos curavimus. Ad haec abbas Aemoniae insulae quispiam (nam nomen eius haud addictum est). Postremo multis virtutibus suspiciendus Wilhelmus Elphinstoum episcopus Aberdonensis avo tuo regnante regni cancellarius, ac patri tuo intimus consiliarius omnique eius regno a secretiori sigillo, cui nos quicquid est fructus, quem his nostris assequemur sudoribus, omne semel debemus, ut qui primus diligenti indagine quum omnem prope Scotiam perlustrasset, si quo in loco repirere posset vetus ullum rerum nostrarum monumentum, ac quicquid repertum erat in lucem, velut e venis silicum igniculum, extraxisset, tandem ex Ionia insula gustum quendam modo Veremundi ac reliquorum percipiens, patriae, amore etsi gravissimis distringebatur negotiis, tamen tantum laborem subire haud veritus, historiam scribere exorsus est. Quam nisi magno rei literariae, atque reipublicae nostrae damno, a fatis praeventus imperfectam reliquisset, statuerat iam tum Aberdoniae in regali collegio magno literarum incremento ibidem extructo, servandam deponere.
spacer 3. At si cui mirandum videtur quamobrem nusquam in tota insula apparuerint descripta illorum virorum opera, si in memoriam revocet quantam toto regno nostro stragem literarum omnium Eduardus primus Anglorum rex ediderit, quantaque amentia per sacra profanaque debacchatus sit, nihil usquam integrum relinquens, imo nihil non extremae internecioni involvens, quum vesano furore exterminare omnia vetustatis nostrae monumenta et in Anglorum mores nos transformare in animo haberet, mirari profecto desinet, quum et sacros ritus consuetudine ecclesiarum Angliae, exustis per omnes ecclesias Scotorum libris celebrare coegerit. Quamobrem nisi Fergusii secundi sapientissimo consilio Iona nobis eos servasset, omnis prorsus originis nostrae ac tantarum rerum gestarum memoria invidia quorundam aut temporum edacitate oblivione obruta iacuissent. Is enim, capta Roma, unus ex ducibus, forte quadam librorum praeda potitus, haudquaquam aureis aliorum pateris lapillisque quantumvis pretiosis inferiore, eam summa cura in Scotiam deportatam, adhibitis custodibus extructoque monasterio, adservandum in Iona dederat. Quamquam ob custodum incuriam (quae temporum illorum infoelicitati imputare debet) ignorantium quem illic reconditum servarent thesaurum, praeter erosa quaedam fragmenta illorum nobis haud multum, magno profecto optimarum literarum dispendio, reliqui factum est.
spacer 4. Sed de his hactenus, quandoquidem frustra iam ea deperdita querimur. Neque vero te, rex optime, aut quenquam tuorum qui haec nostra lecturus est moveat, quod in temporum supputatione, in qua vel probatissimi authores interdum variant, nostris scriptoribus in historiae serie non ubique consentio. Ex illis enim, cum diversissimi sint, elegi externis authoribus minus dissonos, quos potissimum imitarer, Veremundum, Campumbellum et inter primos reverendum antistitem et episcopum Wilhelmum Elphinstoun. Sed neque illud mihi vitio vertatur velim quod illustrium regni tui familiarum cognomina aut locorum nomine saepe vernacula nobis prosecutus sum lingua: id enim placiturum multis intellexi, et e re communi fore in multis perspexi.
spacer 5. Caeterum iam opere ad calcem, auxiliante divina gratia, perducto, circunspicienti cuinam potissimum id dicandum esset, unus mihi occurristi, Iacobe rex indulgentissime, cui cum plurimum voluptatis, tum uberrimum fructum apparebit allaturum. Nam quum in ea adhuc sis aetate, qua ingenia iam disciplinarum capacissima sunt, cognosces profecto ex hac historia non modo quae a maioribus tuis gesta sunt, quibusque artibus imperium hoc iam supra millesimum octingentesimum quinquagesimumsextum annum retentum est, externis nullis unquam subditum imperiis (quanquam interim et ab Romanis et ab Anglis gravissimis afflicti fuimus malis, tantumque non oppressi vix caput exerere potuerimus) verum etiam collatis omnibus exemplis, praeterita cum praesentibus componendo, quonam pacto potissimum ipse quoque regnum istud tuum quam optime administrare debeas. Videbis enim populorum regni tui omnium mores, tum acceptis quae hic abunde suppeditantur exemplis, rationem in promptu semper habebis, quonam pacto unumquenque in officio retineas, idque tibi eveniet quod iis quos antiquitas laudibus tantopere extulit et adhuc admiratur posteritas, qui peragratis variis regionibus, multorumque inspectis moribus, experientia rerum multarum sapientes vulgo sunt habiti. Quod enim illis multis sudoribus algoribusque tandem evenit, id tibi huius lectione operis haud sine foenore continget. Neque enim quisquam una hominis aetate tantum peragrare terrarum, tantumque rerum oculis intueri queat, quanta hic gesta conspicies. Quae res ut de rebus quibuslibet ad rempublicam pertinentibus consulere prudenter recteque possis, una affatim efficiet, quippe quae malorum conatuum pariter et bonorum exitum demonstrabit, illorum quidem foedos fugiendosque, horum autem laudabiles et expetendos. Nec enim adhuc quisquam conspectus est qui rei turpi atque inhonestae innixus novas res tentare ausus est, quin idem turpem habuerit exitum, nec reges modo, sed multo etiam magis qui immoderata potentia elati ex nobilitate adversus reges suos insurgere non sunt veriti. Quae si universi non oscitanter perpendant principes, fieri haud poterit quin reipublicae semper commodum cum suo commodo per honestatem coniuctum velint.
spacer 6. Caeterum quemlibet nihilo plus, quibus rationibus respublica administrari debeat, quam quivis ex plebe informa scientem reipublicae gubernacula sumere, perinde est ac siquis nunquam mare expertus, nec fluctus unquam tempestatum contemplatus, navem ingressus maximam, sibi clavum ac gubernacula permitti postulet, qui nec quo, nec qua, nec per quae pericula eam ducere debet cognitum habeat. Nec vero minimae tempestates gubernantibus respublicas oboriuntur quotidie. Eas igitur praevidenti in aliis, eorumque periculo sapienti salutem tibi quaerere liceat, nec eisdem impingere scopulis quibus illisos iam antea aliquos conspexeris. Omnium enim virtutum pariter et vitiorum innumera hic exempla invenies. Fortitudinis quidem (nam vitia, quoniam ea sine dolore commemorare nequimus, praeterire libet) qualia aliis in respublicis haud facile reperias, ut si parem semper viribus prudentiam nostri habuissent, haud dubitem asserere, nullam unquam gentem factis illustriorem futuram fuisse. Quanquam nec defuerunt sapientissimi pariter et fortissimi in variis fortunis viri quos ipse legens cognosces et quidem uberius quam si paucis nunc eos perstrinxero. Religionem vero et pietatem summis semper studiis, quum ante caeteros longo tempore amplexi fuissent, etiam supra quam caeteri coluerunt. Eximia enim perpetuo veneratione sacerdotes ac verbum divinum docentes complexi, nunquam a fide catholica descivimus, nullamque hactenus fovimus haeresim. Quanto autem in pretio apud nos iustitia fuerit, hoc uno satis manifestum est, res olim vulgo et per noctem etiam proponi ante aedes solere ac sine custode relinqui.
spacer 7. At de continentia quid satis digne dici possit, quam alius nunquam populus tam diu retinuit, nec illius inimiciam voluptatem tam aegre admisit? Verum, proh superi! quanto eam serius recepimus, tantum nunc maiori complexu arctiusque retinemus, quasi id sarcire damnum velimus, quod superioribus tempestatibus ea exclusa per victus parsimoniam temperantiamque accepisse nobis videmur. Sed id si corrigendum unquam est, non melius fieri posse crediderim, quam si regni primates ac proceres, ut suo exemplo populum huc induxerunt, ita hinc denuo revocent. Atque utinam id aliquando videamus quod patres nostros tam admirandos reddidit, ut uno cibi genere contenti, quas naturae rebus vires addidit iis puris utamur, nullis eas corrumpentes condimentis, famem videlicet per exercitia optimum ciborum condimentum adferente. Quod si fiat haud equidem desperem ea nobis aliquando recuperaturum iri corporum robora quibus Romanum imperium, orbem pene terrarum suo subiectum nomini habens, non sustinuimus modo, sed et fortiter repulimus, imo haud parva ex parte excidimus. Illamque pugnandi perseverantiam redituram una sperem, qua Saxonum vim in Albionem inguentem compescuimus. Verum illa dum volet Deus qui largitus est reddet.
spacer 8. Sed ad historiam nostram redeamus, quam maiestati tuae percupio esse quam commendatissimam. Nam si id impetrabo ut eam prima fronte non respuas velisque horis aliquibus succisivis aures illi tuas accommodare, quo tempore lusibus reliqui operam dant aut aleam, pestem unam aularum omnium perniciosissimam, summo suo periculo ac temporis rei pretiosissimae iactura tractant, aut etiam honesta corporis exercitia meditantur, tantum videlicet reliquis supervacuis rebus subtrahens, quanto regem plus caeteris sapere oportet, equidem audeam meo etiam periculo polliceri non minorem, imo maiorem etiam animi oblectationem hac in re te percepturum quam aut improbi ex nefanda voluptate, et etiam probi ex honesta animi recreatione per corporis exercitia assequi soleant. Quid enim magis delectare potest quam temporum varietates, fortunaeque vicissitudines velut ex tuta specula intueri, quae etsi in experiendo non fuerunt optabiles, in legendo tamen sunt vel iucundissima? Quem enim nostrum non afficiunt duo illa regni nostri lumina, Wilhelmus Wallas et Robertus Brusius? Quorum ille quum ex tenui quidem initio ad tantam sola animi corporisque virtute potestatem pervenisset, ut Anglos iam tum regionem nostram pene totam occupantes non expulerit modo, sed etiam ad eos rumores redeuntem ex Gallia Eduardum Angliae regem cum validissimo exercitu, solo etiam aspectu in fugam egerit, nulloque repugnante vastam reddiderit omnem eam Angliae quae Scotiae adiacet oram, ac deinde rursum tantam per invidiam suorum iacturam passus simul cum totius pene regni interitu fuisset, tamen victoris recusans ferre iugum, elegit per invia ac diserta liberatem tueri potius quam ampla tyranni munera cum servitute amplecti. Hic vero cum desiderio liberandae patriae ad extrema redactus esset, ut desertus etiam a suis menses aliquot in antris latuerit, radicibus ac herbis vitam durissimam ad spes meliores sustinens, non ita multo post, paucis adiunctis, ad tantam pervenit liberata patria gloriam ut clarissimus supra invidiam regum omnium evaserit. Multa sunt eiusmodi tum superiorum (ut Caractaci, Galdi, Gregorii, Fergusii utriusque et caeterorum) tum etiam recentiorum, egregia libertatis tutandae exempla, quae non tanta lectoris animum voluptate perfundunt quantum imitatione sui ad similia audenda excitant. Nam etsi etiam infoelices quorundam in hac vita praeter meritum fuerunt exitus, ipsa tamen virtutis memoria et calamitatis eorum commiseratio iucunda nobis semper est aut grata. Fuere autem per singulas aetates digni ob egregia facta immortali clarissimaque memoria. Verum quoniam maius illis bene faciendi quam scribendi dicendive studium fuit, aut quoniam per tyrannos vasta nonnunquam universa reddita sunt, non perinde illustres etiam nunc permanent, fama pariter cum corpore extincta complorataque.
spacer 9. Longius haec prosecutus sum, rex clementissime, haud nescius quantis distringare negotiis, sed quoniam haud mediocriter ad regni salutem tuamque gloriam pertinet ut memoria perenni digna peragere semper velis, haud importune ea me in medium allaturum existimavi. Erunt autem procul dubio post secula nostra, qui vitam tuam moresque (modo te superi nobis diu conservent, quod optamus, incolumem) posteritati tradituri sunt, tanti quodem foelicius quanto maiori spe per totum terrarum orbem meliores literae reviviscunt. Atque utinam aeque apud nos quoque ut in aliis regionibus vigerent, ut barbarie illa ferocitateque aliquando mansuetioribus cicurata Musis cultui simul virtutique dediti viveremus. Id autem ut fiat in tua unius potissimum manu situm est, si et doctos (quod facis) semper foveris, ac honoribus praemiisque non tam quos domi habes quam ex alienis regionibus tuum in regnum omni ex parte peritos invitatos affeceris, id quod multos fecisse semper reges ac etiam modo facere videmus. Neque enim nostrorum ingenia infoeliciora experior, ubi eruditi adsunt praeceptores, quam quacunque in regione. Sed fit ut neglecta aut etiam corrupta flagitiis, in quae effraenis adolescentia facile ruit, ut ager incultus alioqui satis ferax, loco virtutum, proventum adferant vitiorum longe uberrimum. Quod si igniculi illi aut semina quae a natura insita habemus bonarum literarum fomentis excitentur excolanturque, non minus celebres in hac nostra quam in quavis alia regione viros mox conspici sperem. Unus enim ipse Democritus, praeter multos quos etiam haec nostra aetas, abunde satis monstrarunt,

Claros posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria, crasso sub aere nasci.
blue

spacerVale, rex illustrissime, et adolescentiae tuae florem melioribus in dies disciplinis moribusque increscentem ad maturam frugem Deus optimus maximus perducere dignetur. Datum Aberdoniae Kalendis Aprilis, anno ab natali Christi domini supra sesquimillesium sexto et vigesimo.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI IACOBO A BETOUN, S. ANDREAE ARCHIEPISCOPO ET PRIMATI IN TERRA SCOTIA, NATALIBUS CLARIS ORTO EIUSDEMQUE REGNI CANCELLARIO DIGNISSIMO, H. BOETHIUS DEBITA CUM REVERENTIA FELICITATAM

UAE prisca Scotorum genti fuerit origo, quas sedes, quibus sub ducibus priusquam in Albionem venissent tenuere, quae post regnum ibi obtentum eorum gesta, qui mores, quam varia id regnum iactatum fortuna, quantis sudoribus longe regum serie retentum, ut meam in patriam pietatem insigni aliquo declararem documento, in unum volumen utcunque congesta, amicorum impulsu in lucem extuli. Siquidem ii qui ab exortu nostrae gentis singula quaeque gesta memoriae prodere conati sunt, demisse abiecteque res narrantes, minus illustres, et quales haud libenter legunt eruditi, reddidere. Unde iusti scriptoris desiderio in tenebris prope sepultae diutius iacuerunt. Huius erroris corrigendi haud me fateor provinciam suscepisse (id enim non nisi perelegans atque in dicendo consummatus orator praestare valeat), sed a rudi vetustate nihil cultum ac syncerum reddere sueta abhorrendo, gentis nostrae primordia quae non ignorarent posteri, vetusto more paulum honestius, asserendi. Oratio enim prorsus inculta, facinus quantunvis egregium atque immortalitate dignum extenuat. Elegans contra splendidum reddit mirificeque illustratum .Quod si mihi ea duo essent quae in historico probato quaeri solent prima, fides et eruditio, non haesitarem, haud ingratum quid legenti mea opera praestandum. Verum quum eruditio desit, fidei ita adiuratus sum, ut nisi probatis depromptum ex authoribus aut gravissimorum testimoniis subscriptum, in praesentia prorsus nihil memoria dederim. Caeterum, reverendissime praesul, apud quem duo haec fides et eruditio tanti sunt quanti vix apud alium quenvis, opus hoc utcunque est, illustrissimi regis nostri Iacobi quinti dicatum nomini, tibi veluti aequissimo gravioribus in rebus iudici commendatum velim, qui minus digna auditore reiiceres, honestiora siqua sint comprobares, ostenderes adulescenti regi quam utilis sit historiae lectio, quam ad virtutem incitent generosum animum maiorum audita praeconia, et quam retrahat a scelere nosse facinorosissimos quosque acerba poena et infelici nonnunquam exitu ingentia flagitia numinis ultione luisse. Quae omnia ex historia regem te indice qui prisca Scotorum gesta curiosius relegeris, investigaveris exploratius recentiora, libentius accepturum credimus quod suum genitorem te tuo merito semper fecisse plurimi et in rebus seriis opera tua persaepe usum intelligit. Enimvero, quod Iacobus quartus rex, inter praestantissimos orbis principes iure numerandus, arcanis consiliis regiisque saepenumero te acciverit, quod maxima reipublica negotia, domi forisque, legationibus nonnunquam apud exteras gentes tuo ductu peragi voluit: fides syncera, constans ac perseverans in omnes benevolentia (quas virtutes in te sitas intellexit) effecere. De prudentia porro tua quod commemorem? Ipsa (quod aiunt) abunde se praedicat.Cui rei etiam locupletissimum adducis red testimonium tuum, quum de rebus arduissimis dissereres, in consiliorum, rationum, temporumque commoditatis, dignitatis ac caeterorum id genus quae vel prudentem arguunt observationem, red singulare artificium. Testis quoque est ingenii tui vivacitas tanta, ut quum in primatum concione forte aliquid narras, res geri, non narrari cunctis videatur. Complura de tuis in republica rite administrata turbulentissimo hoc tempore quo regni cancellariatum (ut dicunt) geris, huc essem allaturus, nisi locus ille quo de Iacobi quinti eiusque genitoris principatu agetur ea ad se iura vendicaret. Caeterum, reverendissime pater, obsecro ne mihi Hectori qualicunque tuo subirascaris, qui laudum tuarum vl tantillum ausim attingere. Non enim me fugit quam modesto semper fueris animo, quamque vel laudatiunculam aversari solitus. Verum mihi utcunque venia danda erit, quod non nisi passim ab omnibus praedicatum fas duxerim mihi meminisse. Vale semper felix. Ex regali collegio Aberdonensi, ad Kalendas Maias anno salutis Christiana sexto et vigesimo supra millesimum quingentisimum.

IDEM AD LECTOREM

CCIPE, candide lector, grato pectore de Scotorum historia ex nostris atque externis authoribus collectum opus, non quale res tanta expostulat, sed quale ipse pro ingenii modo, dum a curis quibus pene opprimimur otium fuit, quivimus praestare. Nec vitio des obsecro si non omnia quae aut eruditis aut vulgares scriptores de nostra gente memoriae dederunt in hoc opere inveneris. Nulli enim authori quantumvis doctrina et ingenii felicitate pollenti in rebus scribendis cuncta comprehendere datum existimo, plurima a me omissa fateor, partim rerum ignorantia, partim indiligenti earum indagine, praesertim in familiis et viribus illustribus qui ex nostra gente fuere nobisque ingentem attulere splendorem, quales Sedulius, Levinus, Iudocus, Villebrodus, Romaldus, Martinus historicus, blue plerique alii enumerandis. Verum si quando dabitur opus reponere, ut cuncta rectius fiant diligentiam exactiorem (numine propitio) adhibituri sumus. Vale.

GUILIELMUS GORDONUS ILLUSTRI ACADEMIAE ABERDONENSI S. P. D. blue

LURIMUM vobis gaudendum existimo, studiosissimi viri, quod nostrae gentis historia disertissimo stilo fideliter atque erudite conscripta ex nostra Aberedonensi literaria officina primum prodierit in lucem. Non enim iam amplius maiorum nostrorum bene gesta, quorum alia exterae gentes nobis ex professo inimici suppresserant, alia nobis gloriam invidentes sibi adscripserant, historici scriptoris penuria (ut antea) delitescent. Quin potius nostrorum (verbo absit invidia) virtus eo maiore mortalibus gloria cognita iam erit, quo diutius aliena invidentia iacuit oppressa. Author operis est idem qui et vestri princeps gymnasii Hector Boethius, vir in omni philosophiae genere apprime eruditus, cui provinciam tanti operis edendi, quo eximium honorem (statutum virtutis praemium) toto orbe assequatur, iure credimus ad hoc seculum reservatam. Neque dubito impraesentia vos (hoc enim vestrarum esse partium intelligitis) opus hoc ad vos nimirum peculiariter decorandum adornatum, adeoque et authorem grato pectore animoque benevolo suscepturos, id idem caeteros hortaturos, quandoquidem hunc Parisianorum vel doctissimi inter non infima sua decora annumerant. Ego vero eo diligentius horum vos commonui, quod is non solum mihi praeceptor, ut vobis, sed etiam avunculis illis meis Guilielmo et Iacobo Ogilviis contigit, quibus si per fatorum iniquitatem vivere licuisset, nescio quid nostra aetas (non ignota scribo) habuisset illustrius. Valete vel hoc uno opere clari.

SCOTORUM REGNI DESCRIPTIO

OSMOGRAPHIAM ad historiam notitiam vel in imprimis necessariam esse nullius tam caecis ignorantiae tenebris caligare mentis crediderim, ut non perspexerit, verum eam cum laude tractare haud esse mediocris ingenii. Orbis vero totius descriptores nulli non cogniti sunt, praestantissimi illi quidem quique hoc disciplinae genus diligentissime excoluerunt supra quam humanum ferre videatur ingenium, in tanta rerum multitudine varietateque minimo cum errore atque uberrimo fructu versati. Caeterum quoniam ea materiae quam tractaverunt natura est, ut non solida, non perpetua, nec quam prius formam habuit retineat, naturam rerum minus perspectam habentibus, non omni ex parte rectissime tradidisse de ea videri possint. Enimvero cum universa quae mundo hoc comprehenduntur morti internecionique obnoxia sunt, ut vel ante nos consumantur, vel nos ante illa ad interitum tendamus, tum vero haud minima terrarum corruptio ceu mors quaedam vetustate vel saltem commutatio vere perspicientibus apparet. Oculis enim id nostris cernimus fidelibusque historiarum monumentis accepimus, iam hic hiatu terrae ingenti civitates ac regiones absorptas, ut quod prius terra erat etiam hominibus habitabile, aut vasto nunc pateat spatio inaneque existat, aut subtepente sensim aqua navibus tandem fiat pervium. Alias autem alio in loco mare ingentibus fluctibus littora concutiens tandem saevum atroxque partem aliquam abrumpit, quam in aliud littus egerens tantum huic cedit quantum illic iniuste in alienos fines processerat. Hinc temporum vicissitudine factum arbitror ut non perinde ad amussim omnia, quae de terrarum figura sapientissimi viri scripserunt, respondeant.
spacer 2. Quamobrem mirari quispiam desinet si aliter tractari ab recentioribus terrae situm viderit quam a Ptolemaeo, Plinio, Strabone, Melaque conspexierit, illis iam exactius patente ex omni parte ob communem religionem terrarum accessu singula inquirentibus. Porro si homines illi ipsi, ut et nos sumus, fuerunt, nec universa videre nec nisi aliis tradentibus percipere potuerunt, haud iniurium esse opinor si nonnihil illos latuisse et eorum scientiam fugisse dixero. Itaque non verebimur et nos ad communem utilitatem in medium affere, quae usu rerum experientiaque de Scotiae terrae situ ac moribus deprehendimus, paulum quiddam a veteribus recentioribusque discedentes, nempe in iis qui ipsi oculis nostris cognovimus. Quanquam haud contemnendum ommitendumque alioqui hunc nostrum conatum duximus, quo cognitu haud indigna tum de populorum moribus regionumque situ, tum si quid memorabile ob rei novitatem quacunque in regione cognovimus bona fide sumus traditur: illud praefati, nihil nos fabulosum aut anilium dicturos nugarum, sed tantum quae vel ipsi industria nostra, fama rei exciti, inspeximus, vel fide dignis una voce pluribus conferentibus vero cognovimus. Dabimus autem alias plura et copiosius, si gratis modo animis accipi cognoscemus ea quae strictum ac ut spectatissima quaeque sunt enarrabuntur.
spacer 3. Tota igitur insula Scotiam Angliamque conplectens, cum Graecorum tum etiam Latinorum authorum frequentibus testimoniis celebrata e regione Galliae bona ex parte sita oceano circumluitur, ad orientem quidem Germanico, a meridie Gallico Britannico, qua occidentem spectat Hibernico, quod et Vergivium dicitur, ad septentrionem Deucallidonico. Porrecto vero longo tractu ab Euro austro in Circium, non ab Euroafrico in Boream, multo quidem quam ubi latissima est longior: figuram habet ferme triquetram, lateribus aliquantum inaequalibus, brevissimo qua mari Deucallidonico alluitur. Nominum eius rationem, Albionis quidem (quod vetutissimum est et Graecis scriptoribus usurpatum atque adhuc in prisca nostra lingua remanet) alii ab albis rupibus, quae in eam ex Gallia navigantibus obiectae primae apparent, nomen deducunt. Alii vero ab Albine quadam, haud absimilem fabulam quam poetae de Danai Argivorum regis filiabus confixere narrantes, dictam volunt, quippe quae dux cum quinquaginta sororibus omnium interfectis maritis classe delata per fretum Herculeum ac totam circunvecta Hispaniam et in insulam hanc tandem appulsa sedes illic suas nullo prohibente posuit. Deinde nefario concubitu daemonibus omnes mixtae homines immanis staturae procreaurunt, quos appellarunt Gigantes, quosque ad Bruti usque Britannorum progenitoris tempora insulam tenuisse volunt. Tum autem nepotem aut pronepotem Aeneae (nam in hoc variant scriptores) ex Italia ob caedem in Peloponnesum profugum reliquias Troianorum post Troae destructionem, in servitutem ductorum colligentem, classe inde ad novas sedes quaerendas extra fretum Herculeum provectum, in Albionem ventorum procellis anno circiter orbis conditi quater millesimo septimo et vigesimo delatum. Ibi Gigantibus occisis propinqua meridiei loca occupantem insulam a se Britanniam, populumque Britannos appellasse.
spacer 4. Scoticum autem nomen ad Aegyptum et Moseos usque tempora historiarum gentis nostrae scriptores referunt. Aiunt enim Gathelum Graecum regio prognatum sanguine Pharaonis Aegyptiorum regis filiam Scotam nomine accepisse uxorem. Verum mox excidium Aegypto imminere ratum, quum tantis eam plagis quantas nobis sacrae literae suggerunt concuti videret, collectis sociis partim Graecis partim Aegyptiis atque uxore assumpta, ut quam longissime a periculo abesset, fretum nostri maris egressum, extremam Hispaniam quae Septentrioni obiecta est occupasse, populumque ab uxoris nomine, quo eam sibi post amissam patriam hoc pacto devinctiorem redderet Scotum appellasse, linguam vero Gatheliam a se, vernaculo adhuc illi nomine Gatelic permanente. Elapsis inde annis aliquot ex Hispaniensibus istis Scotis coloniam in Hiberniam deductam, qui ob egregiam corporum animorumque virtutem imperium ibi mox insulae totius cum magna gloria obtinuerunt. Nec ita multo post Rothesaum Hibernici regis cuiusdam filium cum dilecta iuventutis manu in Hebrides traiecisse insulas, quas el ab Hibero Gatheli regis filio sic dictas, vel ab Hibernia ferunt, nonnullis Ebonias easdem vocitantibus. Inde recto traiectu in Albionem transmisisse, nempe eam quae Hebridibus est opposita, desertam adhuc necdum ob paucitatem Britannorum eo promoto imperio. Annum quo Albionem Scoti ingressi feruntur ab orbe condito tradunt supra quater millesimum et sexcentesimum decimumseptimum.
spacer 5. Reges autem Scoti non a gentis nomine, sed a terra iam parta realbain vernacula nomenclatura compellantes consalutarunt, ne si tres diversi populi terras distinctas incolentes eodem appellitarentur nomine confusionem parerent ex nominis communione maiorem quam inde gratiam amicitiamque conciliarent. Caeterum Scoticum nomen ob eminentem prae caeteris virtutem solum nobis etiam nunc superest, quum et in Hispania et Hibernia vetustate interierit. Illarum autem rerum certissimum adhuc indicium extat, Hispanos in iis locis montes ac sylvestria loca occupantes (ad quos propter asperitatem locorum aut paupertatem ambitio cupiditatesque Romanae nunquam penetrarunt) atque Hibernici, quique montana Scotiae incolunt haud multum ab invicem diverso uti sermone. Diversum vero nobis quiddam atque Brittanis accidit. Hi enim seculis aliquot ante nos insulam ingressi Meridiei propinquiora loca occupantes obtinuerunt, nos Aquilonibus expositam ac idcirco minus foecundam magisque montibus ac saltibus asperam. At post utrosque deinde Picti Agathryrsi ex Sarmatia in Chersonesum Cimbricam, nunc Daniam, demigrantes, ubi illic aliquandiu consedissent comparatis navibus in Albionem profecti vasta inter utrosque populos loca mutuo invicem metu fines tutos praebentia tenuerunt ducentis et quinquaginta annis ex quo in Albionem Scoti ingressi fuerant. Nec id quidem recte in dubium a quibusdam vocatur, Pictorumne an Scotorum in Albionem adventus prior fuerit, scilicet Reutharem authorem gentis nostrae in Albione extitisse asservantibus, quum vetustissimi quique nostrarum rerum Britonumque scriptores quinque ante eum in Scotia reges numerent Fergusium, Feritharem, Mainum, Dordonillam, et Nothatum. Hinc illud quod Beda de Ruthare, quem Reudam ipse nominat, memorae prodidit, de reditu eius non de adventu intelligendum rear, id quod historiae series luculenter monstrat.
spacer 6. Verum totius insulae tribus ferme ab initio diversis populis ac varie oriundis habitatae Britanniae nomen ea pars accepit quam primo omnium socii Bruti tenuerunt, vetere insulae totius nomine in reliquam se partem recipiente, quae haud ingrata appellatio parentibus nostris in eam appulsis (ut diximus) extitit. Picti quoque aliquanto post nos eundem in locum advenientes propter necessitudinem qui ab initio Scotis iuncti erant, idem Albionis nomen sumpsere. Quum raro interim et nos et ipsi propriis appellationibus nuncuparemur, essetque frequentius Albianorum quam aut Scotorum aut Pictorum in usu cognominatio, hinc haud absurde credi posset Tacitum qui de Romanorum gestis in Scotia Pictiaque memoriae quaedam prodidit, haud ausum fuisse totius gentis Scoticae Picticaeve nomen commune literis suis inferre: cum scilicet non prorsum constaret ob ambiguitatem utrum illis nomen commune tribueret Albianorum, an suae cuiusque gentis proprium: verum ut quanque regionum Romanus exercitus accessit, aut classis praetervecta est, ita eas particulatim nuncupat, ut a Tegenia Tegenos, Horestios ab Horestia, Caledonios a Caledonia, Brigantes a Brigantia, tametsi haud obscure indicat post gentem Britannicam quos nos proprie Britannos vocamus, diversas moribus ac ingeniis naturisque gentes insulae extremam partem ad Septentrionem expositam incolere, nempe Pictos ob comam ac mores Germanicos Germania oriundos, Scotos vero qui tonso semper capite incederent tortoque in fronte capillos gestarent, ac ob caeteros Hispanorum ritus Hispania prodiisse asserens. Atqui hac tempestate duobus tantum populis habitata: Anglis Scotisque illis ad meridem Galliaeque oppositam partem, his qua in Septentrionem porrigitur occupantibus.
spacer 7. Horum quidem nominis ratione modo origineque exposita, illorum in fine opusculi cum serie regum gentis ac vicissitudine advenarum latius explicabimus. Insula vero tota ambitu suo bis mille prope milliaria seu passuum millia complectitur: longa amplius quam septingenta millia, ubi autem latissima est trecenta ac quinquaginta prope millia expansa, id quod in pede eius est ad mare Gallicum, inde sensim molliterque fastigiata ubi Scotiae Angliaeque termini existunt, a promontorio Gallovidiae ad promontorium usque Ebbae, quorum illud Hibernicum mare respicit, hoc Germanicum. Non plus est centum sexaginta millibus spatiosa, mox magis magisque coacta donec ad terminos suos deveniat, tum arctissime contrahitur, triginta vix millium amplitudine. Viris, equis, omni frumenti genere pecoribus armentibusque abundantissima, nisi quibus in locis Deus singulari sua bonitate proventum auri argentique tum aeris, stanni et orichalci tantum praebuit quantum non modo uni insulae sed vicinis etiam gentibus satis sit, si modo industria tantae rei par adhibeatur. Caeterum rerum omnium affluentia amorque otii minus efficit sollicitos. Nam praeter copiam eorum quae terra caeloque proveniunt, tanta piscium est exundantia cum ubique tum quo magis ad Septentrionem accedas ut velii soli sufficere possint ad pastum insulae totius, quippe cum vicinae circum circa gentes Gallia, Flandria, Zelandia, Hollandia, insuper Germania omnis littori adiacens non modo quantum sibi satis sit immenso navium numero in mare nostrum piscatum aut ad nos mercatum proficiscantur, sed mediterraneis etiam regionibus quantum opus est tota quadragesima imo anno toto maximo omnium quaestu submittant, nec modo vulgarium, quales sunt quas eae gentes quas modo nominavi asportant, sed quae in deliciis habeantur. Quid dicam de lana, quae apud omnes gentes in maximo est pretio et ob usum necessarium in primis ubique illustris est? Sed quod non aeque omnibus notum est, haud exigua eius pars delicta illa ac mollis est, unde conchyliatae vestes ostrove intincti panni ac chirothecae illae similiaque contexuntur, haud praetereundum censui. |
spacer 8. Itaque si id quoque divinitus donumdatum esset, ut concordi pace inter se regna viverent aut uno sub rege haberentur, omnibus ad victum rebus affluentes non modo largiter se penu inempta possent alere, sed si qua vis foris inferretur eam nullo prope negotio propulsare. Nam ad corporum formam, qua nullis gentibus sunt inferiores, et egregia incolarum ingenia tum ad literas tum ad artes manuarias apta, firmissima corporum praesto sunt robora. Nihil enim grave, nihilque difficile illis esse potest modo temperate vivant, consuetaque olim ac familiari victitandi moderatione utantur. Itaque haud temere parens rerum Deus red agrum illorum ad alias res feracem, viniferum esse voluit minimum, id quod aliis nationibus utilissimum est, incommodum illis fore providens. Etenim quibus contra naturam suam tanta gulae immensitas, tamque externarum rerum contemptis suis immoderata adest cupiditas ut se quin avidissime aliquando vino expleant cohibere non possint, quosdam videre est foedissimis mox affligi morbis nec solum aliis quoque nationibus consuetis, sed etiam inusitatis incognitisque. Alii languidi affectique in tantam evadunt deformitatam nimia vini ciborumque voracitate ut si pueros adolescentesque eos cognoris haud agnoscas senes: imo reliquorum comparatione eadem insula haud credas natos, nisi velut monstra portentaque dixeris. Nonnullos quoque assiduo vini usu amens comitatur senectus, raroque videas vino nimium deditos parentes fieri: cuncta scilicet eo enervante vigorem naturalem omnem conficiente. Caeterum religionem cum ante susceptam fidem insigniter nec imperite, ut tum mos erat, cognovissent, testante Caesare ac Tacito, sedem enim eius ac scholas quasdam etiam Galliarum fuisse in Britannia meminit, Druydesque sacerdotes inde ortos. Quod etiam historiae rerum nostrarum referunt: Monam blue insulam fontem tum extitisse omnium rerum sacrarum ac secretioris doctrinae. Tum initio statim nullaque reluctatione veram religionem suscipientes maxima eam retinentes synceritate, neque haereses invenerunt, neque unquam assuere inventas.
spacer 9. Hactenus communia insulam incolentium retulimus, nunc ad institutum propositi nostri convertamur, Scotiam, ut nunc se rerum in eo conditio habet, descripturi. Olim enim Picti vel potissimam eorum quae Scoticae nunc sunt ditionis partem tenuerunt. Postquam mille centum septuaginta et unum annos continuo ferme foedere Scotis coniuncti bella unanimiter in Britannos Romanosque gerentes, nonnunquam etiam dissidiorum amatoribus frigidam suffundentibusmutuis inter se armis concurrentes, tandem extremo odio in mutuam caedem ruentes a Scotis, ita fatis ferentibus, sunt deleti. Scoti vero etsi gravibus iactati procellis auxiliante gratia divina red in hunc usque diem florent integri. Quae vero generatim de Albione praedicavmus ea fere omnia apud Scotos praesertim maiora invenias, quippe quibus minus cum exteris mercatoribus commercii est ac proinde minus molles sunt minusque peregrino sanguine corrupti. Hinc vigiliarum, inediae, et algoris magis patientes, audaciam quoque maiorem atque agilitatem bellique artes meliores habent. Fidem vero vel mordicus semper tutati sunt. Terminos autem ad mare Germanicum Scotia Deeram habet, olim Pictorum ditionis optimam regionem. Sed illis expulsis Merchiae praestantissimae illius parti nomen, quod fine significat, inditum. Nam eousque pulsis Pictis progresssi ad Tuedam amnem Merchiam a Northumbria dividentem constitere. Ex altero littore rivuli quidam ex Cheviota monte vicinisque tumulis orti labentes in Solueum fluvium Cumbriam ab Annandiae Valle dividentem, qui communi ostio in Hibernicum oceanum suscipiuntur, antiquos Scotorum terminos efficiunt. Mediterranea vero mons Cheviota late expansus cum exiguis nonnullis torrentibus distinguit. Merch Germanico mari partim Tuedaque fluvio, partim Laudonia aestuarioque Fortha terminata inter insignes civitates Bervicium habet, Ordolucium olim, cuius incolae Ordolucae dicti sunt. Tueda exiguo primum fonte longiuscule profluens paulatim parvorum quorundam fluviorum coitu marisque ubi littori appropinquare incipit aestu adauctus satis lato alveo sese in mare Germanicum immitit proxima. Sed ultra Tuedam ad mediterranea citra tamen Cheviotam montem Tifedalia adiacet, a Tif fluvio nomen sortita, ultra quem Escaedalia ab Esca rivo medios eius agros irrigante. Subsequitur in contrarium littus pergentibus Eusdalia ab Eus fluvio nominata, verum is in Annandiam amnem sese immittit illis in Tuedam influentibus. Post quos ad littus Hiberni cum pertinens Annandiae Vallis ita appellata ab eiusdem nominis flumine regionem mediam interfluente Nidisdaliae finibus, Eus fluvio et Solueo eodem cum Annandia ostio in mare influente marique Vergivo cingitur.
spacer 10. Lacus est in eadem regione quinque millium longitudine, quatuor vero latitudine, Loumabain vulgo dictus, piscosus admodum et insoliti generis piscium copia insignis. Huic castellum munitissimum adiacet compescendis olim latrociniis extructum. Ingens enim non modo in hac regione, sed in omnibus modo dictis latronum turbulento tempore semper vis inest. Etenim cum Anglos hostes perpetuo lateribus suis adhaerentes habeant, belli tempore hostium incursibus ipsorum vastatis agris, penuria rerum latrocino seu praedationibus victum quaerant necesse est. At in pace dulcedine praedarum illecti, quandoquidem omnibus modis hosti obesse pulchrum putant, nec tum quidem quiete colendis agris incumbunt. Hinc fit ut ager frumenti vel maxime alioqui fertilis culturae neglectu exiguum fructum reddat. Nec illud silentio praeteundum haud procul a Solueo amne admodum piscoso arenam adeo infirmam adeoque pedum nixibus cedentem circumiacere, ut aegre iter admittat euntibusque subisdere appareat. Fuit olim Valli Annandiae Ordoviciae nomen, atque incolis quos Romana arma tandem delevere Ordovicubus, eosque ferunt captorum hominum carnibus vesci solitos. Sed id satis constat foeminas maritos ex praelio victos domum redeuntes interficere solitas, meritas inutilis timoris poenas sumentes.
spacer 11. Hinc littus Hibernici in Septentrionem legentibus Nidisdalia a Nid amne appellata ordine occurrit angusta quidem fronte mare attingens, caeterum ampliter in mediterraneo distenta. In ea oppidum est Dumfreis nomine insigne, laneis pannis candidissimis subtilisssimoque contextis filo Anglis, Gallis, Flandris, Germanisque ad quos feruntur in deliciis. Lateri eius adiacet Gallovidia, olim Brigantia. Crea fluvio duas in parts fissa, quarum quae Nidisdaliae propior, inferior ultra Cream superior vocatur. In illa Kyrkoubre emporium est negotiatorum frequentia haud incelebre, in hac Candida Casa, religione frequentiaque multum insignis. Divo enim Niniano sacra est, coenobium habens in quo sepulchrum ac reliquiae viri sanctissimi magno omnium honore habitae, crebro hominum accessu visuntur. Paulo ulterius Victona oppidum, a quo lacus quidem Myrtoun nomine quatuor passuum millibus abest, cuius una pars, aliarum more aquarum, gelu hyeme concrescit, altera nullis frigoribus congelari potest, dignus propterea qui referatur. Sunt praeterea duo lacus in Gallovidia Salseit et Neuthramem simili pene et ingenti magnitudine. Caeterum Gallovidia ingenti promontorio, quod Muli angulum incolae appellant, in oceanum extensa rursum sese insinuans duos sinus ingentes efficit scopulis ingentibus, qua Caricta proxima inde regione cinguntur, impeditos. Lacus marinos ab accolentibus dictos Lovus et Louthrean latitudine pene pares, verum quum haeç sit longitudine sedecim milliarium, ille prope duplam habet. Dives uterque ostreeis, hallecibus, congris, conchis, aliisque id genus piscibus et maxime saxatilibus. Sunt qui scribant Brigantiam olim eam dictam, quae Gualia nunc in Anglia nuncupatur, in quam olim Saxonibus in Britanniam ingeuentibus pulsi sese Britanni receperunt, nunc tota est in Anglorum ditionem redacta, sed parum id vere asserentes. Scribunt enim Romani scriptores Monam insulam ad adverso Brigantiae obiacentem atque ex hac in Hiberniam traiicientibus illam medio prope triaectu obviam ferri, id quod et hac tempestate verum esse conspicitur, quamvis littora invicem paulo magis nunc distent, vetustate (ut alia cuncta) exedente, latitudo quoque polarisque elevato quam Brigantiae Ptolemaeus assignat, Gallovidiae hac tempestate apte respondet, longe a Gualia distans, nam et Mona trecentis pene milliaribus ab eadem abest et in prospectu est Gallovidiae.
spacer 12. Ut taceam non modo historias rerum Scoticarum sed et Hibernicarum et Hispanicarum referre, ex Brigantia Hispaniae quae nunc Compostella dicitur, coloniam in Hiberniam olim ductam, unde haud exigua manus duce Fergusio primo inde Scotorum rege in has Albionis oras transmiserit, veteris patriae nomen in eas transferente. Quibus Cornelius Tacitus, gravis sane ab ethnicis auctor habitus, testimonio suo subscribit, Brigantes Hispanicam prolem asserens, semotiorique Britanniae (nam ita totam insulam appellat) recessu suas habere sedes, quam ut unquam Britannos ad illius tempora quispiam eo penetrasse asserverare queat. Abundant autem hae regiones Annandia, Nidisdalia et Gallovidiia praeter lanam candidissam, armentis gregibusque numerosis, varii generis frumenti feraces, caeterum haud ita commode tritici. Supra Gallovidiam Caricta sita est est Siluriae quondam pars quaedam, quae dicta ne sit a Carectonio numerosissima olim civitate, cuius adhuc ruinae aedium ostendunt magnificentiam, an ab alia aliqua re haud satis constat. Crebrae sunt in ea arces natura operibusque munitissimae, praeterque reliqua armenta ingenti magnitudine excellentia boves, quarum caro tenera suavisque esui est, caeterum pingue nunquam concrescit olei liquidi modo fere semper fluens. Kyl dein proxima est vel Coil potius nominata a Coilo Britannorum rege ibi in pugna caeso. Est in hac regione saxum haud plus decem millibus passuum ab Air oppido distans, duodecm vix pedes altum, extensum triginta, trium cubitorum spissitudine, haud immerito ab incolis Surdum appellatum. Nam quantumvis ingentem strepitum sonitumque vel etiam bombarda edas ab imo latere ex adverso haud exaudiri queat, nisi quam remosissime ab eo absis, tum enim sonus facile percipitur.
spacer 13. Mox Coningame Coilae succedit tertia Siluriae pars gentis olim bellicosissimae ac (ut Tacitus refert) Romanis semper infestae atque rebellis. Lacus est in Coila Duin nomine, unde Duna fluvius effuens limpidissimus in mare mediam regionem irrigans incurrit. Par huic in Cunigame lacus nomine Garnot piscium nobilitate famatus. In eadem est Largis oppidum Alexandri tertii commissa cum Norwegis pugna clarum. Cunigame ad Septentrionem Cluda amnis, alii Gludam, Tacitus Glotam vocat a baronia Rainfrou separat, ortus ex monticulo quodam media in sylva Calidonia, ex quo et Annandia quem diximus longo tractu in mediam procurrens in Hibernicum tandem mare devolvitur. Nec multum diverso fonte Forthea fluvius lato alveo in mare Germanicum illabens aestuarium ingens efficit, sed de hoc posterius. At Cluda ubi rectius prope in Septentrionem aliquandiu cursum tenuit donec ad pedes Grampii montis velut repulsus paulum sese incurvat ac quomodo ante procsserat in Austrum recurrens lato adeo aestu, Tacito auctore ut Romani eo traiecto in aliam insulam se devenisse arbitrarentur, in Hibernicum influit oceanum. Huic spatio admodum angusto inter eum et Lennos regionem procurrens adiacet in interiora terrarum magis patens Reinfrou baronia, ut vocant. Qua vero Cluda amnis inflectitur Cludaevallis est. Lacus in Reinfrou duo sunt, Quhynzouth unus viginti passuum millia ambitu continens, alter Leboth nomine non plus duodecem, uterque exundanti piscium copia exuberans. Sed in Lennos quae proxima supra Rainfreou oceanum late contingit, Ptolemaeo Lelgonia appellata, lacus longe amximus est supra quatuor ac viginti milliari in longitudinem extensus, octo in latitudinem. Triginta insulas complectitur, quarum pleraeque vicis frequentibus habitatae templa sacellaque divis dicta habent, Loumund vernacula dictus. Tria in hoc memoratu digna reperiuntur. Nam pisces illic esui humano suaves pinnis carent. Lacus interdum nullo flante vento ita immense concitatur ut vel audacissimos nautas quo minus solvant deterreant. Unde vento cessante naves medio cursu correptae cum maximo discrinine iactantur, et nisi portus quispiam forte propinquus adsit plerunque evertuntur. Denique est insula quaedam gregibus pascendis armentisque uber, sed quae natans fluctuansque quo venti impellant huc illuc feratur. Situs autem hic lacus est ad pedem Gampii montis Pictorum olim Scotorumque regni limitis, qua ab ostiis Deae amnis latera Aberdoniae abluentis mare Germanicum prospectans incurvus, asper atque intractabilis (quod et nomen eius vernaculum Granzebain significat) per mediam Scotiam in alterum mare tendens obvio hoc lacu excipitur sistiturque. Meminit montis huius et Tacitus.
spacer 14. Caeterum quoniam de finibus Pictorum mentio incidit, illud non silentio praetereundum, Pictos non quicquid citra Grampium montem agri est olim tenuisse, sed Scotos, qua lacu Loumund prohibente ulterius excurrere Grampium, via ad littus in citeriores agros patet egressos, littori adiacentes has fere regiones quas nominavimus occupasse, illicque inter utrosque populos limites certos constitutos. Neque enim mare Hibernicum Picti unquam respectarunt. Abest autem a lacu Loumund circiter octo passuum Doumbirton castellum longe munitissimum, quo loco Levinus amnis Cludam ingreditur, Alcluth veteri nomine appellatum. Inde littus stringentibus mox occurrit Argadia, quam veteres Argatheliam dixere, altissimos littori suo scopulos e mari oppositos prospectans. Eam in tres partes duo lacus inter primos insignes Fyn et Loquho appellati dividunt, quorum intermedium spatium Knapadail dicitur. In lacu Fyn praeter omnimodam variorum piscium copiam tanta hallecum vis reperitur, quanto nullo in loco humano accesui patenti, in Loquoho vero ingens eorum qui dulci aqua gaudent. Insuper duodecim insulae ac duo castella, Enconel et Glenurquhart constructa. Utriusque horum lacum longitudo supra quatuor et viginti millia extenditur, latitudo vero ipsa quatuor milliaria patet. Argadiae solum pascendis armentis aptius quam ferendis frugibus, mineralibus, si industrii peritique adessent, admodum dives. Constans fama est lapidem in eo nasci, qui si paulo diutius stramentis stuppisve supponatur incendium faciat. Sunt praeterea septem alii in Argadia lacus, quorum nonnullis ambitus est triginta millium, aliis pauciorum, omnibus sic satis late distentis. Retulit nobis Duncanus Campusbellus eques auratus, vir non minore integritate quam maiorum prosapia insignis, ex horum lacuum quodam cui Garloil nomen est prodiisse sub auroram solstitii aestivi, anno partus virginei millesimo quingentisimo decimo, animal quoddam venatici canis magnitudine, pedibus anserinis robora ingentia nullo negotio caudae ictu prosternens, ac statim pernici cursu venatores impetens tres tribus ictibus deiecisse, reliquis in arbores evadentibus, nec diu cunctatum protinus sese in lacum recepisse. Magnum id malum regno portendere id monstrum dum apparet volunt, nam et alias sed raro visum est.
spacer 15. Lorna inde Argadiae coniungitur, Argatheliae olim pars. Caeterum velut  indignans sese in arctum cogi chersoneso ingenti in Hibernicum mare ad sexaginta milliaria obviam fluctibus procurrit, inde se rursum recipiens non perinde latum spatium efficit. Tractus is Novantiae olim nomen habuit, nunc vulgo Canter, quod terrae caput signat, dicitur, cuius extrema ora non plus sexdecem milliariis ab Hibernia distat. Sunt autem qui Novantiae nomine Argadiam simul et chersonesum ipsam comprehensam putent, hac sola quod Ptolemaeus nullam de Argathelia faciens mentionem ita velle velle videatur, ratione nixi. Crescit in Lorna immensa ubertate optimum ordeum. Continens Lornae Loquhabria, adiacet Marthaae primum inde Vararis antiquitus pars. Utrunque enim a tum mare mediam insulam pertransiens respiciebat, quemadmodum et aliquando Moravo, sed melioribus postea consiliis in duas partes ditionesque divisa, ferro, plumbo, pascuisque abundans. Multae in ea sylvae, multi lacus fluviique, sed duo amnes maxime insignes, salmonibus aliisque piscibus delicatis tum marinis tum fluvialibus adeo exundantes, ut nulla arte laboreve capiantur. Nec usquea in tota insula tanta eorum fit copia: uni Loutheae nomen est, alteri Hispanae, cui cum nomen non temere inditum appareat, certi tamen quod in medium adferamus nihil usquam reperimus. Louthea ex lacu quodam ortus haud plus octo millibus passuum a lacu Nessa, unde et eiusdem nominis fluvius in mare Germanicum decurrit distante, in eum adversi maris sinum illabitur, quem coarctato rursum a peninsula littore ingens in altum exurgens promontorium Ardnomoth nomine exiguoque spatio diremptam Ilam insulam prospectans efficit. Ad Loutheae ostia sita est opulentissima olim civitas Enverlothea, Gallorum Hispanorumque in eam commeantium frequentia nobilis. Sed Norwegorum postea Danorumque bello diruta, nec deinceps (ignaviane dicam incolarum, an potius malevolentia quorundam quibus civitates munitae arcesque supra modum invisae sunt) cum haud mediocri omnium dedecore reparata.
spacer 16. Citra Loutheam Evonium castellum firmissimum situm est ita olim appellatum, nunc Dounstaphage. Ultra vero Hispana fluvius mare ingreditur. Rossia inde, quondam Lugia dicta, statim progredienti occurrit, angusta quidem illa, sed immensio spatio per medium insulae protensa. Hinc atque illinc oceano contingitur, qua vero Vergivio ob saltuum montiumque difficultatem haud facile pervia ac proinde feris quam hominibus aptior. Cultior tamen ad mare Germanicum, haud invite fert segetem. Nec minus commoda est alendis armentis ob pascuorum in ea laetitiam. Valles enim amoenissimo aspectu pleraque piscosis fluminibus irrigatae luxuriantem admodum dulcemque herbam animantibus proferunt. Quamobrem quum et lacus in ea sint nonnulli, quorum omnium maximus Loubroum salmonibus exuberans et fluvii frequentes haud desint et illic quoque ulla fere piscium genera qui tota usquam insula visuntur. Aestus praeterea in Rossia est Crommarte nomine haud inepte a plerisque quod in extremo pene mari periclitantibus plerunque salutatis portus existit, Navigantium Salus nuncupatus. In hac etiam oppidum est Thana nomine ossibus Deuthaci episcopi quae illic asservantur insigne. Huc ex omni Albione concursus fieri soliti sunt pie sanctissimi viri reliquias venerantium. Servatur in valle quadam Rossiae duae aedes vetustatis monumenta rotunda figura in formam campanae facta. Succedit Rossiae Strathnaverna extrema Scotiae regio qua littora Deucallidonico mari exposita in mare Germanicum mox sese reflectunt a Septentrione Deucallidonicum partim ac partim Cathanesiam obiectam habens ab oriente Suthirlandiam, a meridie Rossiam, ab occidente Deucallidonicum iterum. Tria extremi littoris promontoria sunt duos sinus facientia, Houburn, quod primum est in Strathnaverna situm, immanitate sua famatum. Duo reliqua quae consequentis Cathanesiae sunt Hoy et Dounesbe, quod Ptolemaeus Dume vocavit, minus magna. Inde iam redeuntia littora mari Germanico abluuntur.
spacer 17. Annexa est Cathanesiae Suthirlandia, haud contemnenda et ipso regio pecori alendo quam frugibus sicut et priores duae fertilior, proinde etiam plus satis huc incumbentibus incolis quam quod nutriendae satis sit, abunde ferat. Huic Moravia interiecta Rossia, de qua modo diximus, proxima est Vararis olim dicta, caeterum eosdem haud fines retinens Nam ut Nessa amne et Spea inclusa in Hibernicum mare procurrebat, ita illinc modo exclusa inter Speam fluvium et Kessokam, ubi Rossiae vadum, extensa in Germanicum procurrens oceanum extenditur. Inter Rossiam Moraviamque ingenti sinu se terra incurvat, in quem quinque flumina illabuntur Nessa (de quo mox plura) Nairdin, Findorna, Lossa et Spea tantum reliquos rapido lapsu exuperans, ut occurrentis oceani aestuantisque impetu ne minimum quidem sisti possit, totis, ut ita dicam, velis obviantis fluctus repellens. Nessa vero fluvius ex lacu eiusdem nominis exortus haud plus octo passuum millibus (quod spatium ne terrae rursum secretae ab invicem sint effecit) ab eo lacu distans, unde Lochtea amnis in mare defluit Hibernicum (ut diximus) nullo unquam sidere concrescere potest nec ipse quoque lacus. Quicquid autem in eos congelatum infertur extemplo liquescit, praecipuo commodo equis luto glacieque rigentibus. Est ad ostia Nessae oppidum Envernes nomine numeroso hallece olim foecundum, nunc ira numinis eo beneficio privatum: causam vulgo in hominum quorundam insolentiam referant, qui efferi immani cupiditate certantes pro piscibus scelerato sanguine undas commacularunt. Id enim persuasum habent, quum pro conchis, hallecibus, atque id genus piscibus, quos benigna Dei providentia ad pauperum inopiam largitur certamen usquam initur, multo inde tempore nihil aut exiguum quidem eorum apparere.
spacer 18. Ad Nessae lacus longi quatuor et viginiti passuum millia, lati duodecim, latera propter ingentia nemora ferarum ingens copia est cervorum, equorum indomitorum, capreolorum, et huius modi animantium magna vis. Ad haec marterellae, fovinae, ut vulgo vocantur, vulpes, mustellae, fibri, lutraeque incomparabili numero, quorum tergora exterae gentes ad luxum immenso pretio coemunt. Praeter copiam tritici caeterorumque frumentorum, item nucum pomorumque omnium toto Scotorum agro nascentium, non minor hic piscium, atque in primis salmonum vis quam usquam alibi reperitur. Sed novus is piscandi mos est. In intimo maris sinu cratem longo tractu directam coeno inducunt in angulis suis ternis quaternisve gyris involutam, adversus quam pisces adveniente mari delati in gyris illis sese implicant, unde nec facilis manente aqua fit illis exitus. Itaque mox abeunte oceano in sicco destituti advenientium manibus praedas sese exhibent. Est et lacus in Moravia Spina nomine insignis olorum frequentia. Nascitur enim in eo herba quaedam cuius semine avidissime vescuntur, atque ob id olorum cognominata. Ea autem red herbae illius natura est ut agris iniecta nunquam putrescat. Hinc factum est ut licet in spatium quinque prope millium lacus distendatur, hominumque adhuc memoria piscibus ac maxime salmonibus exundare consuerverit, ubi ea nasci coepit sensim accrescens totum illud vadosum nantibusque impeditum reddiderit, nec ullus deinceps piscis maior quispiam in eo visus sit. Servantur in templo Pette regionis Moraviae ossa cuiusdam per ironiam Litil Jhon, id est Minoris Ioannis dicti quem figura quantitasque ossium quatuordecim pedum longitudine fuisse demonstrant pari cum ea crassitudine. Vidimus enim ipsa abhinc sex annis os coxendicis ipius non minus longitundine totius cruris humani crassitudine surae, cuius in concavitate brachium inseruimus, indicio quantarum molium ferax olim regio nostra esse consueverit, ubi nondum vorandi ingurgitandique tanta gentem nostra libido invasisset.
spacer 19. Est insuper in Moravia oppidum Elgein nomine haud longe ab ostiis Speae amnis situm ob negociatorum frequentiam insigne, et in eo celebre etiam admodum fanum augustissima cathedra episcopali ac religoso canonicorum collegio. Multis insuper percelebris est Moravia abbatiis ac coenobiis, quorum praecipue Kyllos et Pluicarne Benedictini untrique ordinis. Cisteriensis illud, haec Cluniacensis. Proximae Moraviae Boena et Ainze regiones a promontorio quod sinum Moraviae in immensum in mare procurrens concludit, vasta deinceps littora occupant. Dives utraque pascuis armentisque et feris ob nemora in eis ingentia, nec minus frumenti tamen ferax. Ad amnem Dovernam insigniter piscosum oppidum est nomine Bannof. Subiacet illis Buthquhania cum caeterarum pecudum, tum ovium multitudine foecunda, unde et vicinas regiones lana superat, fluvii in ea salmonum copia exuberantes, praeter unum cui nomen Ratra, qui cuum haud minori caeteris alveo feratur, nullum tamen salmonem in se recipit. Ad Slanis (nomen est castello comestabuli regii) antrum est admirandae naturae. Aqua enim in id instillans tractu temporis in candidissimum convertitur lapidem, ac nisi certo annorum curriculo eximerentur olim iam oppletum illis fuisset. Nullus in hac regione mus maior conspicitur, nec si importetur vitam ducere illic potest. Nascuntur in eadem avenae plerique in locis sponte nullaque cultura, verum messores si consulto praecogitatoque accedant inania omnia reperiunt, si derepente nihilque praedicentes plena universa, id quod haud per naturam fieri posse apparet, sed illusione daemonum credulis superstitiosisque hominum mentibus imponentium. Est inde Marria regio ingens a mari Germanico ad Badzenota sexaginta passuum millibus protensa, equos, boves, caeterorumque armentorum genus numerose gignit. In ea est Aberdonia duobus clausa fluminibus, Dona ulteriore, citeriore Dea, academia generali Wilhelmi Elphinstoun loci antistitis vir omnium suae aetatis optimi opera constituta florens, qui et ibidem collegium regale construxit, ubi magno literarum incremento bonae omnes disciplinae iuventuti addiscendae proponuntur. Celebris quoque est Aberdona sede episcopali canonicorumque collegio ac templo magnificentissimo ornatu adprime instructo. Id praeter caeteros Albionis fluvios Dea Donaque habent, quod salmones cum ingenti in illis copia prehendantur, tum prae caeteris quantitate longe maiore.
spacer 20. Affinis est Marriae Mernia maritima et ipsa regio pingui gleba pascuisque foecunda. Castellum in ea Dounotir longe munitissimum, est regio mariscallo domicilium. Asservantur Forduni (quod oppidum in ea est) magna veneratione reliquae divi Palladii Scotorum apostoli, limitem Merniae Eska fluvius Northesk vernacule dictus constituit. Unde continens Angusia Horestiae olim pars tribus fluminis irrigatur, nempe iam dicto Northesk ingenti salmonum copia exundante, altero illi cognomine Eska, sed Suthesk vulgo, et omnium Scotiae fluminum praestantissimo Tao Romanis etiam celebrato scriptoribus. Eminet ex ea in mare Germanicum promontorium quod Rubrum vulgo dicitur, magnitudine sua conspicuum. Caeterum Taus longissime ultra Grampium montem ex lacu eodem cognomine longo viginti quatuor, lato non plus decem millibus passum, insulas nonnullas castellaque complectente, ac ob aquae bonitatim pisci abundante ortus, multis irrigatis regionibus tandem praeter Deidonum oppidum, quae mihi patria est, Alectum olim nominatum, in mare illabitur. Lanificio ea civitas comprimis clara est, verum et aliae multae in ea tum civitates, tum abbatiae reperiuntur: Mons Rosarum, quondam Celurca, Brechenum, ubi episcopalis sedes et pleraque alia. Castella autem cum sint infinita, supervacaneum esset dinumerare. Sed illud silentio haud praetereundum, Forfaream olim civitatem frequentem duabusque arcibus regiis, uti ruinae demonstrant, communitam, in vicum iam reductam. Passim in ea ingentes reperiuntur lacus foecunditate piscium redundantes. Coenobium quoque in ea est nomine Restennoth canonicorum divi Augistiji. Duo praeterea alia religione eruditioneque famata Aberbroth et Cuprum, hoc Cistertiensis ordinis, illud maioris monasterii Turonensis. Ferunt in parte quadam Angusiae cui nomen Vallis Eskae oves tam mollem, candidam, delicatamque tamque subtili villo ferre lanam ut vix similis in tota inveniatur Albione.
spacer 21. Adversam Tai fluminis ripam Fifa efficit, quondam Otoliniae pars melior. In hac praeter omne frumenti genus, quod tota usquam insula reperitur pecorumque atque armentorum numerosam multitudinem, effoditur ingenti numero lapis niger faciendo igni supramodum accommodus, quales Leodii quoque effodiuntur, tanti caloris cum accensi sunt ut ferrum etiam liquefaciant, fabrisque ferro aerique molliendo in primis usui sint, nec usquam aliubi nisi inter Taum et Tinam amnes (quod sciam) quidem in tota Albione illius lapidis genus invenitur. Sal quoque in ea ex aqua marina coquitur haud exigua quantitate. In hac insignes plurimae sunt civitates, quarum facile princeps quae vocatur Sancti Andreae gymnasio publico omnium disciplinarum atque archiepiscopatu celebris. Nec namen praetereunda Disertum, Kilcalde, Kilgorn, Cuprum, Doumfermilem, ubi dives abbatia communi regum sepulchro nobis. Sunt et aliae abbatiae sub tutela divae Virginis non minus religione quam eruditione praestantes, nominatiores inter eas Cukois, Balmurein, Petmoacum, et Pettinveim. Lacus Fifa complures habet, sed praecipui sunt Torre ac Levin. In hoc arx est longe munitissima insulae variae, sed in una earum fanum divi Philano sacrum. Fifam a Laudonia (nam ea illi proxima est littus legentibus) discriminat Forthia fluvius, ostio latissimo quod Forthmon olim dicebatur mari sese insinuans aestumque vicissim longo spatio recipiens, ostrea, conchis, conchyliis, vitulis marinis, ac saxatilibus omnique marinorum piscium ferme genere redundans. In hoc aestu praeter alias insulas nobilis est Maia divi Adriani ac eius sodalium, martyrio pro Christi nomine coronatorum reliquiis. Altissimo hic scopulo fons aquae dulcis largissimus admirando naturae miraculo medio mari scaturit. Omnia exuperans rerum in se novitate Bas castellum viribus humanis prope inexpugnabile.
spacer 22. In hoc quoque aestuario situs est scopulus angusto aditu vix piscatariam navem recipiens, qui non in sese aedificia extructa habet, sed excavatus non incommodiora domicilia intus praebet quam si magnis operibus extructus esset, caeterum longe hac re munitiora. Quicquid autem in eo est portentosae plentum est novitatis: avium enim, quas vernacula lingua solandis appellamus, haud absimilium iis quas aquilas Plinius aquatiles vocat, in eo ingens copia inhabitat, nec in ullo fere alio loco. Eae quum primum adveniunt incipiente vere construendis nidis tantam lignorum vim comportant ut auferentibus qui illic inhabitant (nec enim id aegre ferunt) satis in annum ex ea parte prospectum sit. Pullos suos piscibus alunt iisque delicatissimis. Nam si quempiam ante ceperint avolantesque meliorem fundo maris nantem conspiciant, abiecto illo, magno sese impetu praecipitantes immergentesque praedam persequuntur illam; ubi vero ad nidum escam pullis adportarunt auferentibus rursus hominibus haud gravate concedunt, continuo pro aliis avolantes. Pullos quoque nec repugnantibus depraedantur, unde ingens commodum ad castelli dominum redit. Nam cutem detrahentes cum pingui, oletum inde magni pretii conficiunt, habent quoque intestinum quoddam parvum oleo singularis virtutis refertum. Coxendicem enim arthritiumque et id genus morbos sanare consuevit ut appareat hanc avem, cum alioqui omnibus modis hominum usibus inserviat, quod rarior sit hoc solo se esse inferiorem. Nacitur etiam in hoc scopulo herba quaedam humano esui suavis, caeterum si exportetur transplanteturque, nec esui apta est, nec aliubi crescere usquam potest. Inventus fuit olim in eadem rupe lapis quidam porosus in formam spongiae, altera ex parte concavus, quo si marina infundatur aqua ea percolata dulcis potuique commoda effluat. Caeterum communicatione amicorum, ut ferunt, per multas manus tandem ad Fast castellum, ubi et hodie esse aiunt, delatus est.
spacer 23. In eodem aestu insula est Aemonia coenobio canonicorum divi Augustini conscribendis historiis conservandisque aedificato insignis. Sunt et aliae ibidem insulae multae cuniculorum copia foecundae. Apparent interdum in hoc aestu malo omine ingentique hominum metu portenta quaedam facie humana cucullos admodum monarhorum, ut apparet, induta ac umbilico tenus aqua extantia, Bassinatis vernacula lingua. Laudonia, Pithlandia olim appellata, nunc Scotorum ditionis glebae ubertate inter primas excellit. Multas habet abbatias percelebres munitaque castella. Insigniora in ea oppida haec fere numeranda duximus Hadintona, Doumbar, Northbervicum, Letham. Omnium autem praestantissimam Edinburgum, ubi castellum est Puellarum vocatum, excellentium authorum testimoniis celebratum, nunc quam olim primaria regis sede haud minus celebre. Ab hoc oppido plus minus duobus passum millibus fons cui olei guttae innatant scaturit ea vi ut si nihil inde collegeris nihilo plus confluat, quantunvis autem abstuleris nihilo minus remaneat. Natum esse aiunt effuso illic oleo divae Catharinae, quod ad divam Margaritam ex monte Sinai adferebatur. Fidem rei faciunt fonti nomen divae Catharinae inditum, atque in eiusdem honorem sacellum iuxta, divae Margaritae iussu aedificatum. Valet hoc oleum contra varias cutis scabrities. Est praeterea ad ostia Forthiae aestus castellum Doumbar nomine inter munitissima Albionis tum natura tum operibus humanis semper habitum, comitum olim Merchiarum domicilium, in propinquo eiusdem nominis oppidum habens sacerdotum insigne collegio. Laudoniae lateri Merchia adiacet, unde initium sortita oratio circunlectis littoribus finem ibidem quantum ad littora pertinet habeat.
spacer 24. Ad interiora iam transeamus. Sub Merchia Tevialiaque Tuedalia est, a Tueda sic appellata pars haud contemnenda Laudoniae. Sub reliquis daliis, id est vallibus subiacent Drisdalia, Valcopdalia, Douglasdalia et Clydisdalia, a Clyda, Douglas, Vauth et Dris amnibus nomina tenenetes. Cludisdaliae oppidum est Glasguense nomine, gymnasio publico non parum florente, aedeque augustissima, et divo Kentigerno sacra, atque episcopali cathedra una cum canonicorum erudito collegio celebre. In hac regione aurifodina est auri admodum ubere copia dives, id vero quod vulgo azurum dicitur nullo pene labore ebi effoditur. Reperiuntur et gemmae interdum, cyanenus, rubinus et adamas. Inventa est haec aurifodina Iacobo quarto regnante, quem si fata virum nobis servassent superstitem dubio procul repertas eas opes cum magno regni decore in lucem protulisset, negligentia iam ignaviaque haud pro merito claras utilesque. Adiacet Argadiae ac Lennos in mediterraneis ager Sterlingi et Monteth, inde haud procul eiusdem nominis oppidum Sterlingum cum fortissimo castello, cui olim nomen fuit Monti Doloroso. Hic initia olim fuere Calidoniae sylvae, manenetibus videlicet veteribus adhuc nominibus Callendar et Caldar, excurrens per Moneth et Ernevallem longo tractu ad Atholiam et Loquhabriam usque. Gignere solet ea sylva boves candidissimos in formam leonis iubam ferentes, caetera mansuetis similllimos, verum adeo feros indomitos atque humanum refugientes consortium, ut quas herbas arboresque aut frutices humana contrectas manu senserint plurimos deinceps dies fugiant. Capti autem arte quapiam (quod difficillimum est) mox paulo prae moestitia moriantur. Quum vero sese peti senserint in obvium quenqunque magno impetu irruentes eum prosternunt, non canes, non venabula, nec ferrum ullum metuunt. Ferunt itaque Robertum Brusium adepto regno pacatisque rebus solatii causa venantem mortis periculo proximum fuisse. Nam quum negligentius absque comitibus quocunque animus ferebat pervageretur, ecce illi obvius huius generis taurus ictus venabulo, atque in furorem actus praesentem secum perniciem afferrens occurrit, nec quicquam erat quo imminens discrimen subterfugere rex posset. Verum perspectantibus universis ac metu prope stupentibus vir quidam praesenti animo animam pro rege fusurus arreptis ferae cornibus quanta potuit maxima vi renitens non modo cursum impetentis retinuit, sed belluam quoque illaesus magna virtute in terram prostravit, qua confestim accurrentium venabulis confossa impendens regi exitium avertit. Hunc virum rex ob servatam salutem magnifice donatum Turnbul, id quod Tauri Deiectorem significat, appellare exinde voluit. Extant huius nominis familiae haud mediocris nobilitatis, quibus ille initium nominis amplitudinisque dedisse primus fertur. Huius autem animalis carnes esui iucundissimae sunt, atque in primis nobilitati gratae, verum cartilaginosae. Caeterum quum tota olim sylva nasci ea solerent, in una tantum nunc eius parte reperiuntur, quae Cummirnald appellatur, aliis gula humana ad internecionem redactis.
spacer 25. Ad orientem Monteth regioni Ernevallis adiacet vicissim ex eadem caeli parte Fifam obiectam habens, in ea est Erna modicus amnis in Taum influens. Quatuor passuum millibus ab eo loco quo Tao iungitur lapis est haud ita magnae quantitatis, sed portentosae novitatis. Quo enim loco situs est commoveri quidem, moveri audem inde nulla vi, nullaque arte potest, et quo id magis mirum sit aeque ab uno commovetur atque a centum. Ex adversa Tai fluminis ripa interiecta Gourea Angusiaque proxima Stermunda est, non minori frugum quam graminis ubertate. Huic ad Septentrionem Atholia obiacet amoenissimis pariter et piscosissimus irrigata fluminibus in quibus muraenarum luporumque ac reliquorum fluviatilium ingens copia est. Ager autem adeo fertilis est ut pene illaboratus frugem producat, optimeque in ea maturescat. Est ad Lud vicum, eius ager adeo fertilis ut si diligenter elaboretur absque seminis iactu ordeum vel optimum proferat, id quod referente quodam fidei probatae sacerdote accepimus. Sunt tamen in ea quaedam contrariae prorsum naturae, quibus commissum triticum in siliginem degenerat, cuius simile de Leodiensis agri loco quodam accepimus. Sub Buthquhaniam Boinamque ad occidentem Bogaevallis et Gareota, regiones subiacent gramine iuxta atque frugibus fertiles. In hac est mons quidem Doundor aureus ab incolis appellatus, ob id opinor quod oves in eo flavae sint, habentes dentes quidem coloris plane aurei, carnes vero velut croco tinctas pauloque plus quam ea est quam ferunt lanam. Est in eadem regione quodam in loco lapidum ingentium corona admirandum in modum sicut aes resonantium. Volunt antiquitatis gentis nostrae studiosi eo in loco deorum quondam templum, dum daemonum adhuc cultibus addicti maiores nostri essent, stetisse. Multae post has sunt regiones ut Bradalbain, Strathbraun, Badzenotha, compluresque aliae, tum lacus, sed re praeclara novitatem adferente nulli quod sciam insignes, proinde exactius de eis prolixiusque sermonem extendere supervacaneum putem.
spacer 26. Itaque ennarratis quae de particuliaribus regionibus comperimus ad ea iam stilum vertamus quae in universum de Scotia dici possint. Igitur toto regno nisi qua prohibet humana habitatio, leporum, caprearum, cervorum, sylvestrium equorum (quos ab agrestibus, immissis emissariis mansuetis, mira quadam arte sub hyemem captos abducunt), luporum et vulpium ingens ubique proventus. Caeterum lupi ubique atrocissimi sunt gregibus, atque armentis infensissimi praeterquam in vale quadam Angusiae nomen Glemmores, ubi domesticis animantibus innoxii ferarum praeda sese pascunt. Vulpes quum nusquam non sint infestae minoribus animalibus alitibusque domesticis, tum maxime in montanis, ubi difficilis earum venatio est, tali itaque consilio belluae illius perniciem antevertere consueverunt. Vicis frequentioribus singulae aedes singula vulpeculas nutriunt, easque earum carnibus contusis coctisque animalium cibis miscere solent. Quae autem volucres aut pecudes domesticae eas degustassent duos prope menses innoxiae securae pascentes oberrant, vulpibus a sui generis esca, tam anxie abstinentibus, quod ita esse comprobant. Nam si qua non degustarit pervagantibus inter gallinas, anates, anseres, caeterasque aves innoxiis vulpibus, ea sola illis praeda est quam a genere suo abstinuisse sentiunt, ut appareat inferendis iniuriis nonnunquam iniurias propelli. Nec canum quidam naturam praeteriero. Sunt etenim praeter vulgares domesticosque tria eorum genera, quae aliubi nusquam (ut opinor) terrarum invenias: unum genus venaticum est cum celerrimum tum audacissimum, nec modo in feras sed in hostes etiam latronesque, praesertim si dominum ductoremve iniuria affici cernat, aut in eos concitetur. Alterum est odorisequorum feras, aves, imo et pisces quoque inter saxa latentes odoratu investigantium. Tertium genus est haud maius odorisequis, sed ut plurimum ruffum nigris inspersum maculis aut nigrum ruffis. Tanto vero his sagacitas inest ut fures furtoque ablata persequantur et deprehensos continuo invadant. Quod si fur quo fallat fluvium traiecerit, quo loco fluvium ingressus est et ipsi sese praecipitant, et in adversam devenientes ripam in gyrum circunquaque percurrere non cessant donec odoratu vestigia assecuti sunt. Id minus verum videri possit, nisi vulgaris eorum esset usus Scotis Anglisque in confinibus, ubi ex mutua agrorum praedatione multi sibi victum quaerere consueverunt. Quod si quid pacis spe, dum sibi ablatum quispiam cane indagatore prosequitur, vel etiam in secretioria cubicula cani ingressu deneget, is plane pro fure habentur.
spacer 27. Avium raptu viventium aquilae sunt, falcones, accipitres, et id genus aliae. Caeterum aquatilium tam varius ingensque est numerus ut pro miraculo notari haud ridiculum sit. Sed medii inter eas quaedam generis praeter caetera reperiuntur aliis regionibus incognita. Unum magnitudine corvum paulo superans capercalze, id est sylvestres equi appellati, solius pinus arboris extremis flagellis victantes. Alterum illo minus, galli galinnaeque sylvestres vocati, frumento abstinentes, cibum habentes enascentia minutaque cytisi folia. Utrunque humanae gulae admodum suave. Tertium genus fasiano carne ac magnitudine simillimum, at nigra pluma rubentibus admodum palpebris, sylvestrem agri gallum nostrates dicunt, estque frumento victitans. Praeter haec aves in Merchia nascuntur gustardes vernaculo sermone dictae, colore plumae ac carne perdicibus non dissimiles, sed quae olores corporis mole exuperant. Rara est ea avis atque humanum aspectu plurimum obhorrens: nuda humo ova ponit, quae si ab homine contrectata ut eius anhelitu et afflatu vel leviter imbuta senserit (quod facile naturae beneficio dignoscit), extemplo veluti inidonea ad pullos procreandos relinquens alio ad ova parienda se confert. Reliqua genera ut aliis in regionibus.
spacer 28. Piscium, ut ex dictis satis manifestum est, tanta in toto regno vis est, ac praecipue salmonum, quantam nullis in regionibus comperias. Haud itaque gravabimur quae de salmonum natura explorata habemus his chartis illinere. Autumno rivulis plerunque aut locis vadosis coeuntes idque iunctis ventribus ova sua sabulo enixa cooperiunt, quo deinceps tempore tam graciles sunt ac macilenti, masculus lactibus exhaustis, foemella ovis, ut praeter cutem et spinas totoque corpore gracilia quaedam ossicula nihil pene reliqui habeant, ac proinde esui sint prorsum inepti. Ferunt eam tum illis vim inesse ut quoscunque contingant ex suo genere obvios eadem macie qua attingerint statim conficiant. Capiuntur enim interdum uno latere bene habiti, altero aeque ut alii exhausti. Caeterum ex ovis illis arena opertis vere proximo pisciculi nascuntur adeo molles atque tenelli ut quum humani digiti magnitudinem nondum excedant, si manibus tractentur velut humor quidam concretus paulum defluant. Et mare protinus petentes intra vicesimum diem in immensam magnitudinem evadunt. Tum ad loca unde nati sunt revertentes adversis fluminibus subeunt. Hic iam res admiranda spectantium oculis subiicitur. Flumina enim quaedam hinc atque illinc angustis pressa rupibus ac proinde cursu pernici demissa, ubi aspero praeruptoque alveo ferri incipiunt, non in subiectum statim canalem delabuntur, sed pendentibus aliquantum aquis ac spatio quodam per aera emenso arcuata incurvaque in terram strepitu ingenti concidunt. Itaque ad ea praecipitia ubi advenerunt impetu facto saltu ea superare contendunt, nempe violentia maiore latis fluctibus quam ut natatu perrumpi possint. Quibus igitur virium minus additum est, aut referentibus aquis unde exilierant reiiciuntur aut subsidentes in terram cadunt subiectam. Ubi accolae extructo in hoc suspensis sub aquis foco nonnquam in excavatis ad praecipitia illa rupibus lebetibus cum aqua igni superpositis cadentes excipiunt, ingenti audacia blue palati ac ventris servientes libidini. Qui vero suspensos amnes saltu exuperant ea confestim loca petunt quibus nuper editi fuerant in autumnum illic (ni prius capiantur) ad pariendi usque tempus remansuris, quo ut innoxie foetui incumbere liceat, capere eos legibus vetitum est. Definitum autem id tempus est a sexto idus Septembres ad calendas Decembres. Quibus his piscis rebus vescatur, et an etiam aliquo haud satis constat, nihil enim aperto ventriculo praeter spissum quendam humorem unquam inventum est.
spacer 29. Atque haec quidem de salmonibus. De conchis vero intortis ac earum margaritis proximum est nunc disserere. Etenim quum plurima sint apud nos concharum genera, quaedam parvae ac vulgari usu recentes palato suavissimae, nonnullae maiores eaque forma et quantitate qua sunt quae purpuram habent, sed his illius nihil inest, saporis tamen etiam homini etsi delicato haud aspernendi. At eae quae torno fastigiatas a capite testas habent maculisque aspersas longo intervallo reliquas (ut etiam foetum sileam ) superant. Quippe adeo nonnullis in locis sunt delicatae, ut non immerito apud veteres gulae primatum obtinuerint, ut viduarum vulgo cupediae sint dictae, quanquam in quibusdam fluminibus, idque praesertem Dea Donaque esui eptae iudicantur. Hae magno apud nos numero repertae, limpidissimis purissimisque amnibus ac nullo unquam limo turbidis, qua profundissimi sunt, agere gaudent in eisque solis margaritas concipiunt. Sub auroram enim caelo sereno temperatoque in aerem se, donec capitibus aqua existant sublevantes roridum liquorum oscitatione avide excipiunt, pro concepti seminis multitudine partu aut exili aut grandi futuro. Sensus illis tam acutus inest ut si altiorem in littore astans vocem emiseris, aut lapillum quantunvis minutum in aquam conieceris, repente se substrahentes subsidant universae. Ea enim illis theasuri custodiendi naturalis indita est solertia, haud ignorantibus videlicet quanti sit pretii apud mortales luxus ex foeto suo comparatus. Itaque piscantes quoque id maxime observant ut primo attactu testas convinctas arctissime detineant, protinus alioquin illis unionem evomituris. Quaterni aut quini humerorum tenus flumen ingressi atque in orbem stantes contum alterutra manu, quod firmius consistant, fundo fixum tenent. Inde oculos per aquae limpiditatem praedas collustrantes, pedum digitus (nam manibus id fieri prohibet altitudo) testarum torturas placide comprehendunt atque astantibus vacua manu excipiendas praebent. Nec vero minimi sunt pretii quos nostra fert regio uniones. Splendescentem enim fere candorem referunt, optime orbiculati, levesque red ac magnitudineque unguis minimi manus digiti excedentes, quantum et nos aliquando habuimus. Sunt etiam eiusdem fere generis conchae in oris Hispanicis quarum testes qui peregre a divo Iacobo rediunt adferunt, sed haud foecundae, proptera quod aqua salsa vivant. Nam et circunquaque in littoribus Scotici maris ingens natat, sed sterlis multitudo.
spacer 30. Reperiuntur et passim pisces quidam inusitatae formae, alii ienim squamis sunt rigidissimis, alii testas ferunt, quidam locustarum speciem habent, nonnulli rotundi ut globi aculeatam in herinaceorum speciem ctem ferentes atque uno eodemque foramine cibum in ventrem recipientes, ac rursum inde reiicientes excrementa. De reliquis piscium generibus rhombis, capitonibus, magaris, scombris, pectinibus, chilonibus, scattibus, scaris, sparis, spondilibus, ostreis, vitulis marinis, phocis, cete, et quos piscium reges nautae apellant hallecibus, quid frustra calamum terere oporteat, quum satis constet Gallos, Germanosqe ingenti navium examine in maria nostra quotannis piscatum haud infrugifera opera convenire, et minorum ad littora piscium tantus benignitate Dei optimi maximi proventus sit, et quo maior frumenti caritas est, eo etiam uberior, ut cum uno quovis die ingentem vim abstuleris, postridie illius diei non minor eodem in loco appareat. Per loca inculta et sterilitate infoecunda sponte sua enascitur cum ovibus, capris, et omni pecudum generi utilissima, ut Columella inquit, cytisus, tam apibus in primis gratissima. Florem enim fert mense Iulio purpurei coloris mellitissimum, unde Picti olim potus genus conficere solebant, ut ex literarum monimentis accepimus, non minus salubre quam delectabile. Caeterum quia eius faciendi artem (ne ea vulgata aut potus ipse minoris fieret, aut materia eius pluris) celaverunt, ipsis postea a Scotis deletis, usus eius potus idem qui et gentis finis extitit. Nulla autem tam sunt usquam loca sterilia quin aut ferrum aut aliud metalli genus quodpiam ferant, quanquam in circuniacentibus Scotiam insulis longe ea foelicius proveniunt.
spacer 31. Sed quoniam earum commodum mento incidit, tempus est ad ea quae de illis narranda concepimus ex ordine transire. Obiacent Scotiae in mari Hibernico tres et quadraginta insulae, quarum nonnulla triginta passuum millia longae, alicubi non plus duodecim latae sunt, alicubi amplius, ab aliis Eboniae, ab aliis Hebrides dictae. Harum prima ac princeps est Mona, vernacula nobis lingua Man appellata, Gallividiam atque conterminos Anglorum agros respiciens. Fama de ea est quod praecipua ea olim Druydum sedes esse consuevit. Eius meminere praeter caeteros Romanorum rerum scriptores tum recentes tum veteres, Iulius Caesar et Cornelius Tacitus. Monae ad arctum ascendentibus proxima est Arana, alio etiam nomine Botha appellata. Secundum autem hoc nomen accepisse a divo Brandano ferunt, quum in ea casam, quam vernacula lingua both dicimus, aedificasset. Helau inde et Rhesa a Rothesao qui primus Scotos ex Hiberna per hanc insulam in Albionem duxit. Non procul ab his sita est Aliza, iis avibus quas solandis nominatas diximus abundans. Multae inde sequuntur nominibus suis discretae, metallo exundantes. Maxime autem et nominatissima Ila est, ultra Novantum chersonesum e conspectu Loquhabriae sita longitudine triginta prope milliariorum, cum frumenti ferax, tum metallorum dives, si modo adessent qui diligenter elaborarent, aut sineret lignorum in ea inopia. Mox occurrent Cumbria Mulaque nulla in re Ila inferiores. Sed in hac fons est limipidissimus duobus passum millibus a mari distans ex quo ova quaedam exigua margaritarum modo splendentia candidaque et spissi humoris plena, exili torrente in fossam littori propinquam in qua aqua marina est deferuntur, ubi ante spatium horarum duodecim in conchas ingentes evadunt.
spacer 32. Iuxta hos Iona est tum viris sanctissimis, tum regum communi sepultura post Fergusium secundum, qui Scotorum regnum pene amissum restituit, insignis. Post hanc aliquanto tracto in mari Deucallidonico ex adverso Rossiae posita est ingens insula sexaginta millium longitudine, latitudine triginta, Leuissa nomine, unicum habens amnem quem (ut ferunt) si vado transierit mulier nullus in eo salmo eo anno videbitur, affluenti alioqui piscis illius multitudine. Occurrit deinde Skia, mox Rona, in quibus vituli marini cum in magno sint numero humanum haudquaquam aspectum refugiunt. Omnium autem postrema est quae Hirtha appellatur polarem habens elevationem sexaginta trium graduum. Quocurca cum Mona non excedat quinquaginta septum gradus caelestes, si astronomis Ptolemaeo maxime credendum est unicuique graduum caelestium sexaginta duo et semis passuum millia in terris respondere, consentaneum erat ab ea quae prima est, ad Hirtham quae Hebridum est postrema intercapedinem septuaginta septem ac trecentorum millium passuum interesse. Nomen huiuc insulae ab ovibus quas prisca lingua hierth vocamus inditum est. Fert enim oves vel maximos hircos altitudine exuperantes, cornua bubulis crassitudine aequa, sed longitudine aliquanto etiam superantia, praeterea caudas in terram usque promissas habentes. Cincta est haec insula undique rupibus altissimis, nisi qua angusto difficilique portu vix navem recipit.
spacer 33. Olim haud sine discrimine, nunc tantum solstitio aestivo ad eam accessus patet. Quo tempore sacerdos a Levissa navitio ad eos accedit, infantes eo natos baptismate sacro tincturus atque aliquot exinde dies illic remanens sacra aministrat. Quibus peractis ac receptis ex bona fide omnium rerum eo anno natarum decimis, ad sua revertitur. Duo in ea sacella sunt, unum divi Patro apostolo sacrum, alto divo Clementi. Constans fama est cum forte fortuna ignis in ea defecerit, qui inter eos innocentia praestare omnium iudicio censetur, fasciculum in aram alterutrius sacelli deponere eumque mox fusis ab universo populo precibus divinitus accendi. Adiacet huic alia quadam, sed inhabitabilis, insula. In ea animalia quaedam sunt ovibus forma haud dissimilia caeterum fera et quae nisi indagine capi nequeant. Pilos medio modo inter oves et capras ferentia neque molles ut ovium lanam, neque ut caprarum duros. Nec alterius in ea generis ullum pecus visitur. Inter has insulas multae sunt passim Charybdes praesenti navigantium discrimine resorpto mari naves quoque attractas ingurgitantes aut scopulis illidentes. Sed omnes immanitate superat quae Corebrecho appellatur, ab altero milliario fluctuum impetu attracta navigia absorbens.
spacer 34. Restat iam de anseribus quos clakis appellant, quosque vulgo perperam in arboribus nasci in his insulis credunt, et quae huius rei cognoscendae multo iam tempore studiosi re deligenter explorata perspecta quae cognovimus disserere. Mari enim illis interiecto mihi magis eorum procreandi vis quaedam inesse videtur quam alicui alii rei. Variis enim modis, verum in mari semper, pervenire conspeximus. Etenim si lignum in id mare proiicias temporis tractu primum in eo vermes excavato ligno nascuntur, qui sensim enatis capite pedibusque atque alis plumas postremo edunt, demum anseribus magnitudine aequales, cum ad iustam pervenerint quantitatem, caelum petunt avium reliquarum more, remigio alarum per aera delati. Id quod luce clarius anno a partu virgineo millesimo quadringentismo nonagesimo plurimis spectantibus in Buthquhania visum est. Nam quum in eam ad Pethslege castellum fluctibus huiuscemodi lignum quoddam ingens delatum esset, rei novitatem qui primi conspexerant admirantibus, ad loci illius dominum occurrentes rem novam nunciant. Is adveniens trabem ferra dividi iubet, quo facto ingens confestim apparet multitudo partim vermium, aliis adhuc rudibus, aliis membra quaedam deformata habentibus, partem etiam iam formatarum perfecte avium, inter quas quaedam plumas habebant, aliae implumes erant. Itaque rei miraculo stupentes iubente domino in templum divi Andreae Tyre (pago cuidam nomen est) lignum comportant, ubi et hodie manet, undique sicut a vermibus perforatum. Huius simile duobus subinde annis in Taum aestu appulsum ad Bruthe castellum multis accurrentibus ostensum est. Nec diversum est quod exinde duobus rursum annis Lethi portu Edinburgensi universum populum spectare contigit. Ingens enim navis cui insigne ac nomen Christophore erat, ubi tres perpetuos annos ad unam Hebridum in anchoris constitisset huc reducta atque in terram subducta plena omnia exesis trabibus, qua mari semper mersa fuerat, vermium huiuscemodi rudium partim aut perfectam nondum avis forma habentium, partim iam absolutorum ostendit.
spacer 35. Caeterum cavillari quispiam possit arborum truncis ac ramis illis in insulis natarum virtutem hanc inesse: Christophorum quoque illam ex trabibus Hebridianis contextam asserens. Itaque quod ipse quoque abhinc septem annis vidi haud gravabor in medium adducere. Alexander Gallovidianus Kilkendensis ecclesiae pastor, vir praeter insignem probitatem rerum admirandarum studio incomparabili. Is cum exacta alga marina inter caulem et ramos a radice statim pariter et usque ad cacumen enatos qua coniunguntur conchas adnatas videret, rei novitate attonitus mox cognoscendi studio eas aperit, ubi magis multo quam antea obstupefactus constitit. Non enim piscem in testis conclusum compereit, sie dictu mirable avem, ac pro illius magnitudine testas quoque inauctas, quibus enim parvae inerant et ipsae quoque apertae eas pro quantitate amplectebantur. Itaque ad me extemplo, quem eiusmodi rerum cognoscendarum iam olim magna cupiditate detentum noverat, celeriter accurrit, remque omnem monstrat non magis rei miraculo obstupefacto quam, re tanta ac tam inaudita conspecta, laeto.Hac enim re factis constare abitror non haec, proceandarum avium semina aut truncis, aut arborum inesse fructibus, sed ipsi oceano, quem Maro, ut Homerus, patrem rerum haud temere appellavit. Verum quoniam id fieri videbant cadentibus in aquam arborum ad littus positarum pomis, ut temporis tractu ex illis eae appararent volucres alites, in eam sententiam adducti sunt ut poma illa in ipsas commutari opinarentur, sed falso. Nam tempore adnatis ex vi maris primum vermibus atque iis sensim excrescentibus vicissimque pomis illis ex humiditate corruptis disparentibus, non satis accurate perspicientibus, ex illis has transmutari formas visae sunt.
spacer 36. Hactenus de Hebridibus dicta sufficiant, si illud unum addiderimus: non modo nobis perspectum non unam esse Thulen, sed Romanis quoque veteribus, id quod ex Tacito videre est. Classem enim Romanam, quae Agricolae iussu circum insulam duci iussa erat, Thulen conspexisse ait. Id quod te Thule quam Ptolemaeus inter Scethlandiae insulas quae ultra Orcades sunt aut proxime Norwegiam sitam vult, haudquaquam propter immensam intercapedinem intelligi potest. Nos autem Ilam primam, Levissam Hebridum praestantissimam secundam Thulem vocamus, quamobrem coniectura est ab Romanis tum visam potius, nisi adeo lycei fuerunt ut per trecentorum millium spatium multis interiectis aliis perspexisse credi possint, Islandiam quoque in mari glaciali iacentum ultimam ad Arcton in quam homini accessus est, in qua piscium primus est usus, contusa exiccatorum carne pro farina utentibus ac coniectis in focum ignem extruentibus, nonnulli Thulem appellitant.
spacer 37. Post Hebrides proximae sunt Orcades partim in oceano Deucallidonico, partim in Germanico sitae, quarum praestanissima Pomonia est sede episcopali ac templo augustissimo insignis, tum duobus castellis longe munitissimis. Nulla in eis arbor est, nullum triticum exundantibus alioqui caeteris frumentorum generibus. Serpens aut aliud animal venenosum nullum, id quod de Hibernia quoque verum est, adeo ut ne quod horridam habet formam aut quod veneni prae se ferentem suspicionem facilie admittat. Nulla enim rana, anguilla in ea rara est. Ac quoniam Hiberniae incidit mentio, praeter infinita in ea rerum miracula quae nec huius sunt instituti ac nimis esset prolixum persequi, haud importunum fore existimem si unum quod ob portentosam novitatem fidem omnium excedere videatur, nos tamen verum experti sumus, adiunxerimus. Lacus in ea est circa quem amplissimo circunquaque spatio nec arbor nec herba ulla nascitur. In quem si lignum infigas anni circiter unius circulo id quod in terra fixum erit in lapidem convertetur, quod deinceps aqua operietur in ferrum. Reliquum aqua extans ligni formam naturamque servabit. Ita coniuncta lapis, ferrum et lignum eodem in stipite inaudita novitate conspectantur. Sed ad Oracades revertamur haud relaturi minora. Nam quum abundantia ordei potentissimum conficiant potum et omnium mortalium sunt bibacissimi, nullus tamen in ea unquam ebrius aut mente alienatus visus, nullus amens aut stolidus. Omnes ad extremam aetatem prope sanissimi degunt, medicinae apud illos rarus aut nullus usus. Corporibus sunt robustissimis candidissimisque. Oves illic pene omnes geminos, imo trigeminos pleraeque partus edunt. Avium vero tanta est illic copia, tum sylvestrium dum domesticarum, quanta nusquam in tota Albione. Sed equi in ea exiles ac minuti quantitate, haud asinis maiores, verum laboris longe patientisimi. Quid vero attinet referre de piscibus, quum in tanta sint abundantia quanta vix efferri aut credi posset? Sed est in eis ingens quidam mole sua vel maximum equum excedens, portentosa quadam somniculositate. Is in cotem aliquam aqua extantem exiliens, dentibus, quos maximos robustissimosque habet partem aliquam cotis extantem atque asperam comprehendit, ac mox in gravissimum solvitur soporem. Tum nautae si qui forte praetervecti pendentem eminus cernunt appellentes, anchorum iaciunt, valentissimo ad eum rudente religato ac scapha ad beluam adnavigant circa caudam eius cutem atque carnem aliquantum excavantes, quo firmius adligatus rudens mox salientem retineat. Quo facto strepitum clamoremque ingentem continuo nautae omnes extollunt, lapidibus in eum plurimis coniectis. Tandem vix somno excitus, ut consuevit, mare saltu repetit, sed cum se impeditum ac comprehensum percipit totis viribus ac ingenti impetu vincula rumpere nititur. Verum quum se frustra conari sentit, victum fassus ac velut manus dans cutem ob quam se peti novit, exuit, ac mox et ipse quoque moribundus resupinat. Eum nautae extractum pingui spoliant, oleum inde conficientes, est enim ingenti quantitate. cute ad retinacula utuntur, quippe cum fortissima sit ac rumpi perdifficilis nec longissimi attritu temporis deteratur.
spacer 38. Ultra Orcades centum millium tractu insulae sunt Scethlandicae, quarum opes universae in piscibus sole arefactis ac tergoribus animantium ut boum, ovium, caprarum marterelorum ac reliquorum huiuscemodi constant, quae quotannis ad eos accedentes Hollandi, Zelandi ac Germani, aliarum rerum vulgarium permutatione mercantur. Pauca in eis frumenta nisi aluiunde adferantur. Eadem apud hos quae de Orcadibus retulimus, ut nemo stultus ac mente alienatus in eis visus ac mente constante extrema senectute naturae necessitate concedant. Verum minori miraculo, quod potus his aqua est ac victus temperatus. Sunt et ultra Scethlandicas aliae quaedam insulae pari hoc beneficio utentes, sed apud quas nec frumenti nec carnis ullus est usus. Pisces arefactos ac sole induratos pistillo contundunt, mox admista aqua in pastillos componunt atque ad focum torrent, qui illis panis est. Ignem quoque ex ossibus piscium aridorum construunt. Vivunt tamen, quam quibus voluptates omnes affluunt, foelicius sorteque sua magis contenti, Nullae apud eos pro opibus contentiones, nulla dissidia aut rixae, quisque in hyemem sibi ac suis prospicit, idque piscatu. Ambitiones et bella procul inde exulant. Caeteris autem, quae qui apud nos sapere censentur optima existimant, bona ac etiam sola, pace videlicet, concordia, charitate mutua, placidaque per omne aevum vita, cum maxima voluptate fruuntur, ac quae universa haec perfectiora efficit pura simplicitate, Christi vestigia insequuntur. Semel quotannis ad eos ex Orcadibus, cuius dioeceseos sunt, sacerdos accedens sacra universa administrat ac eo anno natos infantes baptizat, quem post aliquot dies decimis piscium (eorum enim solus proventus illis est) syncere donatum ad sua remittunt.
spacer 39. Quod si externa quoque in bonis numeranda sint, et illis quidem ipsae magis quam aliae ullae regiones abundant. Forma enim corporum procera et ingens robur, ac caetera naturae dona in illis omnia sunt vel eximia. Quid vero dicam de sanitate, quam nemo non omnibus huius mundi bonis, praesertim morbos expertus, incomparabiliter praeferat? At haec illis ad extremam usque senectam inoffensa perdurat, eaque corporis. Nam mentis quidem cuius non sunt ullo tempore impotes red haud ullis rebus aestimari queat. Atqui si id vere est divitem esse (ut revera est) rebus suis contentum nihil cupere, nullo indigere, an in ulla usquam regione inveniri possint ditiores. Ad haec cum verissimi illi honores sint ac synceri nullaque adulatione expressi, quos filii boni bonis parentibus exhibent, quibusque mutuo sese optimi viri reverentur, cum haec omnia habeant, num quippiam illis deessse, an non potius omnia adesse quae animus humanus vel etiam optare iuste possit, clara voce testandum est? Ac ne quis me haec utpote quae ob longinquitatem haud facile argui possent falsa confingere existimet, author mihi eorum fuit vir fide dignissimus Eduardus Orcadum antistes, non minorem probitatem quam dignitatem prae se ferens, apud quem diversatus ex his insulis vir quidam, non modo verbis illa asseruit, sed in semetipso optime demonstravit. Statura enim universos mortales superans, membris erat toto corpore pulcherrime compositis. De robore non erat qui ausus esset cum eo contendere. Formae palmam illi etiam foeminae sine controversia concedebant. Haud itaque imperitis illis atque arrogantibus sermonibus lacerandos existimem quum aversos a sole ut extreme miseros ac barbaros ludibrio habent. Quum nusquam nec beatius nec melius vitam agere mortales luce iam clarius demonstratum sit.
spacer 40. Nascitur in his insulis ad scopulos succinum, Graeci electrum vocant, id quod Plinius chyselectrum, Dioscordes pterygophoron cognominavit, quod stramenta, floccos ac fimbrias attrahat, aurosi coloris. Mare etenim assiduo pulsu scopulis illisum, spumam candidam sed viscosam in eos evomit, perpetuoque motu incrementa suppeditat, donec tandem aut fluctu quopiam impetuosius ingruente aut ipsa rei per se natura in mare decidens fluctuet. Aiunt enim ii quibus id crebro videre contigit, dum adhuc cotibus adhaeret aut nondum satis diu mari iactatum est, bullosum, nec ullius adhuc esse vigoris aut vires nondum illi inditas, quae maturato ex diutino maris commercio adveniant. Alga autem hinc illi plerunque involuta cernitur, quod diu caecis in omnes partes volventibus fluctibus feratur ac dum natans molle est facileque quod obvium est comprehendat. Allata est abhinc duobus annis in Buthquhaniam electri huiuscemodi massa, equi longe quantitatem superans, quam conspicientes prope gregem suum pascentes pastores, ignari quidnam esset, ubi haud insuavem odorem coniecti forte in ignem cognovissent, extempo ad parochum suum laeti recurrunt, thuris loco ad sacra usu haud inutili nec ingrato fore dicentes. Verum is aeque imperitus, ubi quod satis videbatur accepisset, reliquum haud magni faciens in littore pastoribus ludibrium reliquit: partibus enim abruptis, candelarum more incensum rem auri pretio aliquando habitam, inutili lascivia prope omne pedetentim perdiderunt priusquam ad peritorum aures res tanta perlata fuisset. In quos vere id proverbium competit, nihil cum Amaracino sui, blue mihi autem ubi propemodum fuisset omne dissipatum nunciantibus amicis portio quaedam exigua contigit.
spacer 41. Atque haec de Hebridibus, Orcadibus, et Schethlandicis insulis Scotorum imperio subditis red dicta sufficiant, quum multa praeterea adduci possint, sed praeclarissima quaeque dicenda sumpsimus rerum ipsarum magnitudine novitateque inducti, quum alioqui haud piguit de vicinis quoque quippiam mutuare regionibus. Itaque et nunc quoque his finis imponendus esset, nisi unius rei novitas properantem remoraretur calamum, quam nuper accepimus referentibus probissimis viris ab Iacobo quarto Scotorum rege ad Galliarum regem oratoribus missis, quorum facile princeps Iacobus Ogilvius gymnasii Aberdonensis gratissimus alumnus. Hi ascenso mari repente exorta procellosa tempestate per transversum in Norvagium, alii Norwegiam vocant, pulsi, quum in littus egressi essent non ita longe in montibus homines, ut apparebat, villosos ac quales vulgo pingunt sylvestres appellatos discurrere videntes portento consistere attoniti. Mox ab incolis edicti sunt belluas eas esse humana effigie mutas, verum homines insigni persequentes odio. Caeterum per lucem adeo metuentes, ut nec in aspectum quidem hominis subire audeant, per noctem autem grassantes, villas gregatim invadere nisi eas disterrentes canes arceant, ad quorum latratum statim effugiunt. Quod si per noctem canis absit, effractis foribus aedes irruentes, cum tenebrae reverentiam humani oris occultent, quicquid in eas occidere ac devorare. Sunt enim tam immani corporis robore ut mediocris magnitudinis arbores manibus evellant radicitus, quibus avulsis ramis inter sese depugnant. Qua re exterriti legati factis per noctem ingentibus ignibus ac vigiliis dispositis, ubi nulla accepta noxa illuxisset, postridie immania linquentes littora cursum unde disiecti erant laeti repetierunt. Iidem quoque retulerunt esse vicinos illis poplulos qiu aestate in mari nantes piscium venatu (nam retium conficiendorum, nec ars illis nec materia adest) vivant. Hyeme autem quum nivibus illic altissimis universa tegerentur, feris, quas a nivibus deprehensas religatis ad asserem pedibus (quos illis lapsus ex montibus facilis esset nec periculosos hinc atque illinc sese baculis guberantibus) persequentes telis eminus confossas ad antra sua comportarint.

DE SCOTRUM PRISCIS RECENTIBUSQUE INSTITUTIS AC MORIBUS PARAENESIS HECTORIS BOETHII ACCOMMODITISSIMA

FFLAGRANTIBUS quibusdam primae apud me authoritatis necessariis atque amicis ut vetustos gentis nostrae mores passim toto opere sparsos in unum cogerem ac velut spectandos proponerem, simulque quantum ab illis nunc descivimus ex comparatione ostenderem, etsi haud ignorabam eam rem invidia forsan atque indignatione non carituram, quod nemo vitia sua prodi taxarive non indigne ferat, tamen, quoniam nefas duxi illorum quippiam denegare voluntati, quorum prudentia temerarium ferat nihil, et necessitudo mecum tanta sit ut cogitare illos, quod non recte fiat, a me quippiam postulare nefas habeam: qua sunt ad persuadendum praediti facundia, dictitantes haud inutile fore lecturis, quos non caecus sui amor nimis fallat, et qui non adeo vitiis suis immersi sunt ut revocari nullo pacto possint, facile persuaserunt, acquievique tandem sic instantibus ut qui mores maioribus nostris tum domi tum militiae fuerint, ad haec quae utrobique disciplinae tot et tantos adversarios, primum Britannnos, deinde Romanos, postea saepe Danos, saepe Saxones, cum ingentibus in Albionem exercitibus ingruentes tanto sustinuissent tempore, subinde, ut sensim labascentibus a maiorum institutis vires quoque illae virtutesque diffluere coeperunt, denique hoc tempore, quo vicinorum seu clementia seu maiore etiam mollitia magis fere quam viribus nostris tuti sumus, omni cupiditatis generi immersi pene omnes volutemur, qua possem paucissimus conscriberem. Ita enim fore confidebam ut ii qui severioris vitae, maiorum insistentes vestigiis, disciplinam sectantur adhuc avitam, grata commemoratione secum gaudeant, ac reliqui hac admonitione apud sese mala sua cum pudore agnoscentes ad meliora corrigantur.Illud autem significatum universis ac eorum memoria retentum velim, quicquid in huius seculi mores invecti dicemus, non in omnes dictum iri, sed in eos modo quos immoderata intemperantia adeo transversos agit ut etiam multo maioribus increptationibus digni merito censeantur. At si ulcus suum quispiam tangi ac velut a medico tentare forte persenserit, non id alii cuipiam imputet, sed malum suum mediis latens visceribus non ingratus agnoscat (quod unum curationis non modo initium est, sed etiam plus quam dimidium) nec notum deinceps morbus occultet, atque in perniciem sui secum ferat, sed idoneis adhibitis eiuscemodi vitiorum medicis apta remedia postulet.
spacer 2. Igitur domi bellique maiores nostri cum reliquas virtutes tum earum omnem matrem in primis colure temperantia, similes somni, cibi, potusque etiam ex facile parabilibus obviisque comparatorum parcissimis: panem enim domi faciebant ex iis frumentibus in quaque regione quorum ager ferax erat, atque ut ea terra producebat, haud ut nunc cribartionibus nimium exactis gustui suaviorem reddentes, quippe cum multo maxima virium pars hoc pacto deperdatur. Carne vescebantur aut ferina in venatione plurimum capientes voluptatis, roburque haud exiguam per eam corporis adiicientes viribus, aut animantium domesticorum, idque maxime bubula, ut et hodie, sed diverso a reliquis nationibus modo. Vitulos enim masculos tenellos aut mactant aut castrantes ad agriculturam enutriunt. Alterius sexus ad maturam servant aetatem, nec nisi dum gravidae sunt (quo fere tempore mirum in modum pinguescunt) esui idoneas iudicant. Piscium autem frequens usus erat, non modo quod abundantem copiam maria fluminaque suppeditarent, sed quod per continua bella vastatis agris deserta rursum loca occupare protinus (etsi pecora deerant) licebat, victum mari fluminibusque abunde satis suppeditantibus. Ex his igitur tenue sumentes ientaculum in coenam usque sustentabantur, nec cibis pleno ventre gravatus animus ad munia sua abeunda erat ineptus. Coena utebantur largiore, ut tamen un non excederet ferculum. Si quando vero animos exhilarare libebat, potus genus quam aquam vivam vocant, non ex aromatibus exoticis sed patriis herbis thymo, menta, aniso, similibusque odoratis, per distillationem, ut nunc quoque fit, conficiebant. Vulgaris alioqui illis quoque potus in usu quotidiano fuit quam cervisiam appellamus. Sed in castris potum latices praebebant, panem sibi quisque tanta accepta in diem farina quanta uni satis erat, eaque aqua mixta subactaque atque in massam compacta subiectis carbonibus faciebant. Quod et Romanos aliquando et ipsum etiam Antoninum Caracallam imperatorem apud Herodianum factitasse legimus. Carnium illic rarus usus nisi quas ex praeda accepissent, easque semicrudas desumebant, succi ita optimi plurimum inesse asserentes. Piscium vero ad solem siccatorum crebrior, atque adeo solus usus, si pecora nulla hostilis praebuisset ager. Semper autem massam quandam ex farina, butryo, caseo, lacte, atque aceto temperatam contra extremam famem domo asportabant, multos nonnunquam dies, ubi extrema commeatus inopia premebat, eius suctu appetitum lactando vitam sustinentes.
spacer 3. Rursum ubi pax et ab hostibus otium erat, corpora non molli segnitie corrumpebant, sed aut venatu, cui plurimus semper apud nos honor habitus fuit, aut cursibus longinquis, imo impetu montium iuga superantes, rursumque dicto citius in planum sese praecipitantes, aut luctis reliquisque palaestricis certaminibus assiduis exercebant. Nudis semper capitibus idque tonsis, relicta modo in fronte veteri Hispanorum more tortula capillorum ac cirro quodam, nisi aegritudo obstaret, incedebant. Hinc nullus, propter continuam capitis tonsuram, calvus olim apud nos visus est. Pedibus vero aut nudis aut in calciamentis de industria humefactis, idque potissimum hyeme, ut calvaria ad solem indurata et pedibus ad nives et caloris et frigoris ubique patientes essent. Vestimenta autem non ad luxum, sed ut maxime usibus accommodata essent ferre gaudebant: caligas non ultra genua sursum ductas quas ex lino aut lana fecerant, femoralia plerique ex canabe, chalmydes aestate quidem ex lana subtiliore, hyeme vero ex rudiore contextas complicatas et idoneam figuram consutas. Cubile pavimentum aut strato sacco scamna praebant. Eam liberis curam parentes ab ineunte statim aetate adhibebant, teque enim accersebant lactitandis infantibus nutrices, sed suo ipsae succo matres proles suas educabant, probri id loco ducentes nec adulterii suspicione carere, si qua forte fortuna lacte deficiente ad nutricationem haud sufficeret. Hoc enim pacto legitimas proles probari aiebant, si quas utero fovissent easdem in lucem editas enutrire natura non recusaret, matrisque munus solae implentes nullam liberorum partem nutricibus cederent. Degenerare item nonnihil prudentissimi homines a parentum natura filios arbitrabantur, familiari matris in utero alimento assuetos ubi ad aliena ubera admoverentur.
spacer 4. Itaque ferendis omnibus ex assuetudine laboribus pares, cum opus erat, non aestate solem, non hyeme frigus metuere, pedibus plerunque iter facere, impedimenta sua ac sarcinas interdum onerariis equis interdum humeris ipsimet suis ferre, nullum laborem recusare quem duces aut castris faciendis aut itinere praeceperant. Si quando vero Mars cecidisset adversus, pernici cursu quo plerique equis haud erant inferiores, montium iuga superantes incumbentium manus hostium evadere. Acceptam autem contumeliam pariter omnibus aequalem inustam existimantes, non prius unquam dolere cessabant animumve cura laxabant quam ignominiam sanguine hostium eluissent, id quod singularis efficiebat militiae disciplina. Certatim enim nobilissimus quisque in prima acie versari ac dum facinus aliuqod egregium perpetraret conspici pro magna gloria ducere, benevolentia invicem primates fidesque subditi superare contendere. Hac re ubi nobilium quispiam periculose medio praelio versari conspectus erat, qui illum ad bellum secuti fuerant dominorum discrimine commoti in medios sese hostes immittere et aut pro domino aut cum ipso animam profundere saepe nisi sunt. Nobilium sepulchra obeliscis decorare mos erat, totidem affixis, quot ipsorum ductu hostium occidissent nobiles.
spacer 5. Si quispiam autem aut in itinere aut in castris igniario non instructus et gladium non lateri accinctum nec manu gestare deprehensus esset, loris per magnam ignominiam cedebatur. Levis tum tum fere armatura erat. Loricam aut ferream aut ex corio, lanceam aut arcum et gladium oblongum individue lateri accinctum, umbone a zona propendente ferebant. Ita enim ad invadendos hostes expeditos nec quicquam ubi succumberent fugae impedimento fore arbitrabantur. nunc vero gravis armatura militantibus plus placet. Ea autem arma magna cum cura colebant, praecipias clarissimasque in illis opes ponentes, neque id temere. Nam si quispiam gladium oppignorasset exauthoratus mox commilitii consortio ut indignus prohibebatur, quae periuro quoque poena erat, eaque longe maxima ignominiosissimaque. Qui vero metu aut aciem deseruisset aut castris quopiam non obtento a duce commeatu profugisset, impune a quovis necabatur, omnesque eius fortunae fisco adscribebantur. Nec minor prope tum imbelliciore sexui virtus inerat quam ipsis viris. Nam aut virgines aut una cummaritis uxores, si nec gravidae essent et aetate etiamnum florerent, ad militiam dabant nomina haud parvo rebus gerendis auxilio. Caeterum ad bellum exeuntes, occiso quod primum obvium occurrisset animali, sanguine eius gladii cuspidem tingentes degustabant, ea sibi prospera fore auspicia pollicentes. At si in pugna effundi vidissent sanguinem, non statim prostrato animo concidebant, sed irritato potius viribus omnibus in hostes velut furentes incurrebant. In bellis autem gerendis aut privatis item inimicitiis, nihil dolo, nihilque fraude agebant, aperto Marte decernere ac vincere generosum ducentes. turpe vero arbitrabantur inimicitias blandiloquuio occulantes, per dolum postea necopinantibus insultare, censentes id ese imbecillium, nec suis viribus confidentium.
spacer 6. Simplicitatem omnes synceritatemque ex aequo semper colebant. Quum ad bellum esset proficiscendum unusquisque proprio sumptu, et id fere absque conductitio milite (qui mos adhuc a nos observatur) sub rege militabat. Morbo comitiali, amentia, mania aut simili tabe quae facile in prolem transfunditur, laborantes inter eos ingenti facta indagine inventos, ne genus foeda contagione ab iis qui ex illis prognati forent laederetur, castraverunt, mulieres huiusmodi morborum quavis tabe leprave infectas procul a virorum consortio ablegaverunt. Quod si harum aliqua concepisse inveniebantur, simul cum foetu nondum edito defodiebatur viva. Voraces, manducones supera quam erat humanum, helluonesque et perpetuae ebrietati indulgentes aut addictos, ne tam foeda monstra in patriae dedecus superessent flumine mergentes plus quantum libuit et cibi et potus vorare ac ingurgitare eis praebentes, miti supplicio exterminarunt. Iustitia ut belli temporibus pene exulabat, ita cum pace reducta primas ubique partes agebat, usque adeo ut in hanc essent partem plus aequo interdum severiores. Nam solutam in bello licentiam severitate compescendam ducentes nullum interim modum vindicandis iniuriis satis imprudenter adhibebant, quum sensim potius essent reducendi quam violente retrahendi. Itaque facinoris alicuius conscii pro certo habentes vindicis manus sese effugere non posse, seditiones nonnunquam ac rebelliones supplicii metu concitarunt. Cum alioqui si moderate tracteres, nullibi mansuetiores rationique obtemperantiores invenias. At in privatis contractibus ita suum uniquique reddunt ut ad definitam mensuram auctarium semper quoddam accedat, qui mos adeo invaluit hoc tempore ut contractum emptor disrumpat si denegetur.
spacer 7. Disciplinis utebantur Aegyptiis unde et oriundi erant: characteribus in rebus secretioribus non vulgaribus sed figuris animantium, quod monumenta etiamnum ostendunt epitaphia depictorum animalium prae se ferentia. Caeterum ea ars nescio qua hominum negligentia intercidit. Remanent autem peculiares adhuc literae quae tum illis vulgares erant, sed apud eos qui prisca utuntur lingua, aspirationes diphthongosque ommnes et quantumvis barbaras voces optime exprimentes. Non autem eis nunc vulgo utuntur, sed sunt qui eas ruri profitentur, magnis ceremoniis poetas regia authoritate creantes. Praeter autem varias artes quas in eam linguam aut traductas aut a maioribus traditas acceperunt inprimis medicinam excolunt, nec mediocriter caeteris praestant qui ab illis didicerunt heraburum illuc natarum naturas viresque perspectas habentes, easque prope solas curandis morbis adhibentes. Nulla enim regio adeo aversa a sole infoecunditatis sterilitatisque damnata est, quin ad usus humanos omnibus abunde per divinam providentiam cuncta suppeditentur, si sit modo qui uti sciat. Nos vero qui in confinio Angliae sedes habemus, sicut Saxonum linguam per multa commercia bellaque, ab illis didicumus nostramque deseruimus, ita priscos omnes mores reliquimus, priscusque nobis scribendi mos, ut et sermo, incognitus est. At qui montana incolunt ut linguam ita et caetera prope omnia arctissime tuentur. Quale est quod naviculis vimine contextis bovis tergore ambiente in fluminibus traiiciendis piscandisque salmonibus utuntur, quocunque opus est humeris suis circunferentes.
spacer 8. Atque haec quidem de antiquitate. Labentibus autem seculis idque maxime circa Malcolmi Cammoir tempora mutari cuncta coeperunt. Vicinis enim Britannis primum a Romanis subactis ocioque enervatis ac postea a Saxonibus expulsis commilitii eorum commercio nonnihil, mox Pictis quoque deletis ubi affinitate Anglis coniungi coepimus, expanso, ut ita dicam, gremio mores quoque eorum amplexi imbibimus. Minus enim prisca patrum virtus in pretio esse coeperat, permanente nihilominus vetere gloriae cupiditate. Verum haud recta insistentes via umbras germanae gloriae non veram sectabantur, cognomina sibi nobilitatis imponentes, eaque Anglorum more ostentantes atque iactantes, quum antea is habere esseque nobilissimus soleret qui virtute non opibus, qui egregiis a se factis non maiorum suorum clarus erat. Hinc illae natae sunt ducum, comitum ac reliquorum id genus ad ostentationem confictae appellationes, quum antea eiusdem potestatis esse solerent qui thani, id est quaestores regii, dicebantur illi muneribus ob fidem virtutemque donati.
spacerg9. At hac iam aetate quantum a maiorum nostrorum continentia quantumque ab eorum virtute desciverimus, cui tanta est eloquentiae vis, cui tanta rerum verborumque copia, qui ut dignum est explicare possit? Ubi pro sobrietate plerunque ebrietatem, pro ciborum frugalitate continentiaque epularum immoderatum luxum complectimur, ac perinde si id honestissimum sit non modo quamplurima devorare, sed infinita et exquisitissima ciborum genera, quae exaturatam libidinem semper novitate sua ad plus sumendum quam natura ferat irritent redundare. Itaque cupediis immersi tam per diem quam per noctem nosmet implentes non desistimus, quoad turgido ventre tumentes discedamus, si quidem tum discedamus ac non diem dies, noctem nox continuet. Non ientaculum coenaque per diem ad ventris cupidinibus vacandum, non etiam prandium ad maiorum temperantiam adiectum satisfaciunt, sed merenda secundaeque insuper mensae ne quid desit adduntur, ut exonerando vix quippiam reliqui sit temporis toti explendo ventri devoti. Ministri adsunt non ad necessarios vitae usus, sed ad gulae ministria, qui in sylvis feras, in aere aves, in aqua pisces continuo venantes assiduo, nunquam immani huic libidini pares esse possunt. Exquiruntur vina non per Galliam modo, quae propemodum siam sordent, sed per Hispaniam, Italiam, Graeciamque. Sed ne Africa quidem aliena est atque expers execrandae huius cupiditatis, sed nec Asia. Hinc enim orbem circumeundo aromata illa omnia irritamenta libidinum comportant, magnis impendiis nec minore vitae discrimine hominum perniciem conquirentes.
spacer 10. Siquidem non mens satis hoc corporis carcere depressa divinitate sua excidit, nisi pinguis insuper ac obesa tantis saginae nubibus involvatur totaque excaecetur eneceturque mortua semivivum sepulchrum inhabitans. Corpus vero tam diversa ciborum potuumque congerie, quanquam natura optima praditum, oppressum, non officium suum praestare, non sese erigere potest, victum succumbit, morbisque se laniandum excarnificandumque praebet. Hinc nostratium alii febribus correpti in regione orbis terrarum frigidissima, solis aestum, quem suo malo longinquis regionibus accersierunt, flagrantibus mediis corporis visceribus percipiunt; pars corpore nimium redundante apoplexia subito attoniti prosternuntur, mortui viventes ac rursum viventes mortui: nihil enim vitae prae se ferunt extra quam quod exilem quendam ducant spiritum. His itaque (parentum virtute praestantes excludo) disciplinis imbuta iuventus pleraque amoribus sese licentiose dedit bonasque artes omnes ut pestes ac voluptatum (quas velut summum sectantur bonum) subverticres aversantur. Quibus rudimentis usi, ubi patriam defendere tempus expostulat, molles atque languidi in equis universi qui pedibus solent ad bella gerenda exeunt, vix quicquam simile maiorum virtutis, corporis ineptia spiritum suapte natura alacrem impediente edentes. Domi autem ubi res deficere ad voluptates sufficiendas coepit, nullum cupiditatibus modum imponentes nonnulli ventris mancipia se professi rapinis inserviunt aut quesitis causis dissidia inter nobiliores exercentes mutuae depraedationis seditionisque domesticae praebent ansam, quae universa origine ac fonte voluptatum atque intemperantia scaturiunt.
spacer 11. Quas si refrenare velimus non aliam regionem pestibus minus obnoxiam magisque vitae humanae omnium rerum exundantia experiemur accommodam. Neque vere fore diffidimus vel propediem morum illorum emendationem. Non enim perfricta fronte penitus omnem abiecimus pudorem. Siquidem extant in plerisque non modo manifesta priscae virtutis vestigia, sed et novae vitae insignia per Christianem religionem ornamenta. Nam (quod cum pace et venia aliarum regionum dixero) nulla est (quod sciam) natio in fide catholica firmior, nullaque in commerciorum veritate constantior. et (quod non tam laudandi quam ad perseverantiam exhortandi nostratium causa dixero) praesenti seculi in Scotia proceres sunt priscis in vestitu cultiores, in aedificiis et literis elegantiores, in templorum aedificatione et exornatione magnificentiores. Faxit igitur dominus ad pristinam frugalitatem convertantur quam citissime.

DE SERIE REGUM AC VICISSITUDINE IMPERIORUM BRITANNIAE COMPENDIOSA EIUSDEM HECTORIS BOETHII RECENSIO

UANDOQUIDEM difficilis est historiarum Scoticarum propter crebram Anglicae reipublicae mentionem absoluta cognitio, propterea quod non ab eisdem semper occupata, sed variis temporibus variasque vicissitudines rerum suarum perpessa est, operaepretum mihi facturus videor (ne vel hac in parte lectoribus defuisse censear) a Bruto generis authore eos omnes in quos variante fortuna Britanniae imperium translatum est compendio enumerare. Britanni itaque a Bruto denominati (quo duce ex Graeca in hanc insulam delati sunt anno orbis conditi super quater millesimum vicesimo septimo) inconcussum in Albionis parte imperium mille centum sexdecim circiter annos tenuere. Quo tempore bello a Romanis duce Iulio Caesare petiti vectigalesque facti tributum aliquandiu pependerunt. Postea in provinciae formam redacta Britannia reges quidem suae gentis habuit, caeterum nomine tenus duntaxat, tota a praetoribus Romanis administrata ad annum usque salutis humanae quadringentesimum tricesimumsextum, quo tempore Scotorum Pictorumque armis subacti triginta annis tributum, agri haud exigua parte adempta illis solverunt, id quod Pauli Diaconi, Bedae, Antonii Sabellici ac multorum aliorum tum veterum tum neotericorum authoritate asserimus. At barbarorum mox immanitatis pertaesi, assueti iam antea Romanis deliciis Constantinum Androaeni Armoricae regis filium subsidio adversus Scotos Pictosque accersunt. Is cum ingentibus copiis adveniens repulso illorum iugo Britannicum restituit imperium anno a natali Christi domini quadringentesimo sexagesimo quinto. Regnavit is et post eum filius eius Constantius atque inde Vortigernus non plus universi duobus et viginti annis.
spacer 2. Tum ingruentibus denuo Scotis Pictisque rursum pene in pristinam redacti servitutem, Vortigerno rege authore a Saxonibus auxilium implorant. Duodecim inde anmis Vortigernus auxilio Saxonum iniuriam Scotorum Pictorumque prohibuit. Sed illis fidem non servantibus ducibus Hengisto ac Orsa fratribus in extremam perniciem ductus est. Quos enim adversus aliorum vim subsidio vocaverat ab iis magna Britannorum parte occidione occisa ipse captus ac in Gauliam exiguam regni partem cum reliquis relegatus est, Saxonibus reliquum Hengisto rege constituto occupantibus, unde et Angliae nomen regio obtinuit populique Angli dicti sunt. Nec tamen Britanni hac re prorsus conciderant. Varia enim fortuna ad Arthuri regis usque tempora cum Anglis pugnarunt. Caeterum eo deleto idem regni qui vitae eius finis fuit. Accisis enim viribus palmam deinceps Saxonibus concessere. Ab Arthuro qui fato cessit anno quingentesimo quadragesimosecundo ab annum millesimum decimumsextum Britanniam Angli tenuere, primum sub uno rege, inde in septe em regna divisam, mox rursum ad unum redactam, eosdem ferme quos nunc regni terminos habentes. Subinde a Danis Angliam invadentibus subacti Angli quinque reges Danici sanguinis habuere, Suenonem, Haraldum eius filium, Canutum, Heraldum cognomento Hairfut, denique et Herdecanutum. Ab illis leges magistratusque accepere. Hic nimisquam superbe genti insultans, non ferenti foedam diutius servitutem, una nocte per universam regionem Danica nobilitate occisa, quum idem sibi imminere exitium cerneret mortem sibi ipse conscicit. Itaque Eduardum Eldredi (qui postremus ante Danorum adventum in Anglia regnaverat) filium regem constituunt. Verum eo paulo post defuncto atque ob singularem vitae integritatem in divum numerum relato, veriti Angli ne ira amissi regni Dani rursum infesti arma referrent Heraldum patre quidem Godovino gentis Anglicae, sed matre Canuti regis filia prognatum regum sufficiunt, spreto Eduardo divi Eduardi regis pronepote, fratre divae Margaritae Scotorum postea reginae. Ita enim fore arbitrabantur, ut restituto quodammodo Danis regno pace deinceps tranquilla fruerentur. Atqui Heraldus immani luxu insolentiaque perditus Wilhelmi Nothi Normannorum ducis filiam quam uxorem acceperat, nefarie agasonibus prostituens ab eodem iusto bello petitius vita regnoque privatus est, quinquagesimo anno postquam Anglorum Dani imperium primum invaserant, qui fuit annus a partu virgineo supra millesimum sexagesimus sextus. Wilhelmus potitus Anglorum imperio Normanno quo simul cum Anglis coalescerent imperiumque id unum ad posteros proderetur, Danico nomine obliterato, in Anglorum concedere voluit. Perseverat autem magna cum gloria in hanc usque diem Wilhelmi huius in Anglicano imperio posteritas, regnante hoc tempore quo haec commentabamur Henrico huius nominis octavo, cuius laudes ob res egregie multis in locis gestas magna contentione celebrabunt posteri.

REGUM SCOTORUM QUA SERIE REGNAVERUNT CATALOGUS

Vide nomina regum

Perge ad Librum I