Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

STUDIOSO LECTORI I. FERRERIUS PEDEMONTANUS S.

NTE complusculos annos, vir clarrisimus et illustris magister Henricus Sinclair, cum adhuc ecclesiae metropolitanae Glasguensis decenatum obtineret, me variis sermonibus frequenter adhortabatur ut historiae Scotorum continuationem a fine Hectoris Boethii in me susciperem. Ego vero, etsi desiderio permagno tenebar eius gentis res memoria dignissimas et proximo ante nostram aetatem seculo gestas cognoscere, quia tamen multa mihi peregrino homini ad id obeundum valde necessaria deesse videbam, tunc modeste quod me postulabat facere recusavi. Ille autem contra instabat ac etiam pollicebatur se ordine bono quo dicta gestaque toto eo tempore fuissent memoriae tradenda per capita quadam mihi suppeditaturum, unde contexendae historiae primordia veritati coniunctissima depromere possem. Neque unquam destitit suadendo quousque ad assensum quendam me pertraxerit. Recepi itaque facturum me quod meae ea in re vires ferre posse viderentur, modo ipse fideliter et accurate promissa tam multa, quae saepe ac saepius repetebat, aliquando tandem nobis exhiberet. Interea temporis dum ille conatur praeteritorum in regno factorum memoriam brevioribus capitibus cum Scotice tum Latine in unum coacervare, quae mihi de eadem re historiam meditanti deinde usui esse possint, adeo magnae ac difficiles subortae sunt humanarum actionum cum variae quaestiones, tum etiam delirae simul et fanaticae de religione nostra controversiae, ut non nisi sero, semiplene etiam, quod in animo habebat absolverit. Sed hic praetera aliquid gravius ipsi viro contigit, iam relico decanatu, cum in episcopum Rossensem evasisset. Nam quod vix in iuventute persenserat, factus senior adeo calculi doloribus gravabatur ut anno domini 1564 coactus sit, relicta Scotia, in Gallias navigio ferri et Lutetiam se recipere, ut, si quo modo posset, opem illic suo malo quovis modo reperiret.
spacer
2. Lutetiae vero cum esset, magni nominis doctriniaeque viros medicos, similiter chirurgos atque calculi sectores perplures, ad se vocabat, qui sibi aliquod remedium salutare contra calculum, quo iam quatuor annos totos gravissime vexabatur, admoverent. Res ipsa per aliqot dies in deliberatione adducata ab his qui evocati fuerant, tandem eo evasit ut omnes unum et idem sentirent, sola videlicet calculi sectione eum posse iuvari. Sic enim decernentes probatum est utrunque consilium. Data acceptaque fide, sectio dilata est in 28 Septembris 1564. Interea medici quibusdam pharmaciis corpus affectum a malis et peccantibus humoribus purgare atque ad incisionem praeparare conabantur. His igitur rite confectis, die praescripta ab eius rei viro experientissimo magistro Laurentio incisus est episcopus, natus annum 58 aut circiter, eductusque calculus permagnus ovorum duorum formam simul ad capita coniunctorem, attamen inaequalium, prae se ferens cum quatuor in ambitu veluti punctis seu tuberculis eminentibus. Quid plura hic dicam? Sic enim inter spem et metum partim a medicis, partim a sectore, res protracta est in Calendas Ianuarii proxime sequentis anni, quo quidem die properantibus fatis vir idem clarissimus et illustris vitam morte commutavit.
spacer
3. Huic obeunti aderat frater eius germanus magister Ioannes Sinclair decanus a Restalrig, qui universam fratris demortui supellectilem collegit et secum in Scotiam deportavit. Cum eadem rerum multarum et librorum quoque supellectile, ut idem praesul decumbens non semel mihi retulit, aderant et memoriae ad usum nostrum praeparatae, quibus in contexenda et continuanda eius gentis historia iuvari potuissemus. Sic enim expectatione nostra frustrati, aliquandiu haesimus quod tamen in eo conficiendo negotio potissimum sequeremur. Et spes tamen adhuc aliqua superesse videbatur, ut ab eodem qui extulerat memorias, beneficio et amicorum cum ad nos remitterentur. Sed idem quoque paucos post menses in febrem peracutam decidit, ex qua derepente e vivorum in terris numero exceptus est. Nos igitur his omnibus fere scriptionis nostrae adminiculis defraudati, cum nulla amplius se porrigeret occasio nisi obscura qua vere niti in hac parte quiremus, non semel quae per nos ex variis scriptoribus colligeramus supprimere voluimus. Sed cum diutius rem totam apud me expenderem, rectius futurum iudicavi si quod erat multis sudoribus utcunque a me congestum (mutilum tamen) publicum facerem. Ita enim huiusmodi rerum studiosis qui nos sequerentur opem aliquam non incommodam omnino me posse adferre auguror. Quod si in hunc modum evenerit, bene est; sin secus (quod absit), nemo tamen, puto, mihi vitio dabit quod posteritati pro posse me lucem aliquam impertiri, in maioribus saltem historia capitibus, haudquaquam recusaverim. Id enim est, studiose lector, quod te ignorare de hac nostra historiarum Scoticarum sylva admodum succisa et mutila non sum passus, ne forte aberres et loco integrae historiae eandem te habere putes. Iam itaque cernis, me monitore, quid obstiterit ut quod primum institueramus nobis plenissime tradere non fuerit concessum; quod quidem post nos compluribus studiosis et antiquitatis amatoribus contingere posse arbitror, et summis quotidie apud Deum optimum maximum votis percupio. Vale.

SCOTORUM HISTORIAE APPENDIX

- 1461 -

ENRICUS sextus Angliae rex, post diversa praelia cum suis adversariis gesta, ab Edwardo duce Eboracensi tandem victus est ad Albani fanum in Anglia, postea non procul ab Intono blue iuxta Eboracum profligatus, quum non superasset illis satis tutus in Anglia locus ad novum reparandum exercitum, fuga se prorupuit et continuato cursu, ne ab insequente hoste caperetur, paucis comitantibus die secundo post conflictum ad regni Scotici fines Bervicum salvus pervenit. Inde vero ad Iacobum regem eius nominis tertium legatos misit qui eum rogarent ut pro veteri necessitudine cum paucis comitibus quos secum adduxerat, una cum uxore regina, filio natu maximo, et quibusdam Anglici regni primoribus, delectaque mille equitum cohorte, in regnum suum divertere ei liceret, et in tanta tamque repentina sua clamitate regiis quoque facultatibus adiuvari postulabat.
spacer 2. Erant tunc in aula Scoticae ob aetatem sui regis in regni totius procuratione viri principes et illustres permulti, quorum facile primus habebatur Iacobus Kennethus sancti Andreae episcopus, ipsius regis cognatus. Horum omnium consilio monitus Iacobus rex puer, ubi legatos qui ab Henrico missi fuerant narrantes quae in mandatis habebant audivisset, non solum permisit ut postulata ad votum impetrarent, sed ultro obviam Henrico adventanti progressus eum humanissime suscepit, atque secum in regiam ornatissimo et plane regio apparatu exceptum deduxit. Et quandiu ei libuit in Scotia versari, nihl omnino defuit quod in simili fortuna profligato a suis regi, ab amico ac liberali principe dari potuit ac debuit.
spacer 3. Henricus Bervico digressus in Scotiam comites secum habuit reginam eius uxorem, Eduardum filium natu maximum, duces Somersetae et Glocestriae, patrueles Edwardi, comitem item Pembrochae et eiusdem Henrici regis fratrem, comitem de Varwyke, comitem Hungerforde, dominum Rosset, dominum Revers, cuius filiam praedictus Edwardus, cum iam regno potitus est, uxorem duxit, aliosque proceres complures. blue
spacer4. Tot igitur ab rege Scotorum cumulatus beneficiis Henricus, ut aliqua saltem ex parte referre gratiam videretur, ac viam sibi muniret ad maiora exigendum quando res ita postularet, Bervicum oppidum ditionis Scoticae munitissimum, iampridem Anglorum armis occupatum, liberalissime tenendum possidendumque in perpetuum restituit. Non desunt tamen qui scribant Henricum nequaquam tanta liberalitate ex animo usum fuisse, sed ut diminutione duntaxat adeo muniti oppidi suos adversarios gravissime debilitaret. At (quod ego potius crediderim) sibi ut Scotorum animos hoc nomine plurimum in posterum devinceret ad reparandum primo quoque tempore iustum ibidem exercitum, quem in Angliam contra hostes suos ad regni unde exciderat vindicationem educeret. Quod equidem Iacobi regis voluntate et omnium procerum consensu, ut mox constabit, non maligne consecutus est.
spacer5. Margarita autem regina cum Edwardo filio natu maximo (relicto rege carterisque proceribus in Scotia) in Galliam ad Renatum patrem Andegavensium ducem et amicos traiicit, ut patris et amicorum opibus subnixa novam militum manum colligeret, qua quidem instructa ad mariti sui restitutionem, oblata occasione, deinceps uti maxime posset.
spacer 6. Res vero tunc temporis in Anglia dissensione partium multum afflictae exulantem Henricum non diu post excitarunt, ut regis Iacobi singulari beneficio et regulorum procerumque omnium favore numerosum illic exercitum compararet, cum quo in Dunelmiam ex improviso, nihil tale cogitantibus adversariis, se conferret. Fuit enim hoc Henrici consilium ad res maximas obeundas inprimis utile, si quae deinceps secuta sunt non maligne felicibus coeptis respondissent. Nam ubi de adventu eius in Angliam fuisset renunciatum, tantus strenuissimorum undiquaque militum et nobilium virorum concursus ad illum iuvandum factus est ut plena legitimaque acie decertare cum hoste, si tunc illi occurrisset, facillime et cum magna victoriae spe ab omnibus qui aderant iudicantum sit. Sed cum moras ex variis occasionibus in agro Dunelmensi nectit, spatium hosti praebuit muniendi se et pleraque alia excogitandi ad sui suorumque perniciem astuta consilia. Postremo tandem cum suo exercitu populanti similis et incomposite longius progreditur ad pagum usque quem Exhamum de nomine vocant, ubi adversariorum instructas copias offendit. Eas statim, quod victoriam in celeritate positam rebatur, ante adventum Edwardi Eboracenis, qui cum multorum militum supplementis approperare nunciabatur, excursionibus primum quibusdam fortiter adoriebatur. commisso deinde acri praelio, non secus atque antea frequenter suo quodam fato, ab hoste excercitus sui maiore prte concisa, in fugam coniicitur. At quum non haberet unde suas misere diminutas copias rursus instauraret, in Scotiam denuo, ex qua erat nuper digressus, cum paucis comitibus accelerato et continuato cursu se prorupuit, ubi aliquandiu commoratus est.
spacer 7. Paulo post induciae inter regem Iacobum et Eduardum quartum tum primum Angliae regem inauguratum initae sunt Eboraci, viginti annorum spatio duraturae, ab initio mensis Maii 1462, episcopo Glasguensi, comite Argateliae, secreti sigilli custode abbate sanctae Crucis, et Alexandro Boyd ac Gulielmo Craustoun equitibus auratis legatorum munere in hoc tractatu fungentibus. In Scotia vero quum rex ipse Iacobus per aetatem non nisi tutorum nomine munus suum obiret, derepente intestini motus ad omnes regni partes excitantur. Inprimis qui sunt in utriusque imperii finibus, universa latrociniis et depopulationibus infestabant. Insulani quoque ad occiduum solem longas suas naves armatis hominibus complent, quod in littus Scoticum ad praedationes faciendas traiiciant. Pars etiam regni quae ad Septentiones vergit multis inter finitimos seditionbus coepit in tantum commoveri, red ut regis tutores nullam facile rationem adinvenirent quomodo tot malis mederi possent.

- 1463 -

spacer 8. Regina autem Scotiae Iacobi tertii regis mater die 16 Novembris Edimburgi vita defuncta est, sepultaque in reginae collegio quod ipsa fundavit donavitque. Mortuo marito, fertur non pudice adeo et continenter se gessisse. Familiarior enim quam decuit quidam Adamo Hepburno domino de Halis (cui tamen non defuit uxor propria). Quae res reginae alias modum laudatissimae non parvam nomini maculam inussit.

- 1464 -

spacer 9. Hoc anno Alexander dux Albaniae regis frater, dum ab avo suo duce Geldraie in Scotiam domum reveteretur, in mari captus est ab Anglis mensi Iunii, quem episcopus sancti Andreae dominus Iacobus Kennethus, missis in Angliam legatis, salvum dimitti fecit una cum nave rebusque omnibus, alioqui bellum Anglis illaturus, etsi prius factae essent induciae.

- 1465 -

spacer 10. His igitur Scotorum motibus et sua adversa fortuna deterritus, Anglorum rex Henricus coepit tacitus secum despicere quid consilii in hoc suo leniter sublevando exilio caperet. Arma etenim in Scotia ad sui restitutionem in tantis regni commotionibus expedire difficilimum rebatur, potissimum cum animadverteret in familiari colloquio non paucos regni Scotici proceres qui priori in Angila praelio nuper secum depugnaverant infelicissimo et plane cruento successu valde offensos. Ac quum nullum in re sua consilum melius tacita secum cogitatione offenderet quam si solus ad suos in Angliam prehensandos dubiae fortuane se commiteret, nocte quadam cum uni atque altero ex suais familiaribus sibi addicitissimis, mutato vestitu, Angliam tanquam negociator quidam ingreditur. Sed hac in parte non magis Henrico regi fortuna commodavit, quam in aliis prius rebus suis universis. Statim ab his militibus qui in finibus utriusque rgni custodes excubabant agnitus interciptur et ad Edwardum Eboracensem captivus deducitur.
spacer 11. Horum motuum per universas fere partes Scotiae excitatorum occasionem inter alia pleraque dedisse videbatur, quod non satis in aula inter eos proceres quibus diximus totius regni procurationem initio traditam conveniret. Plerique eorum qui publicum bonum intento animo spectabant aegerrime patiebantur regis disciplinam et mores, quorundam aulicorum vanissimis adulationibus prorsus diffluere. Dissedentibus ergo inter se plurimum his, quibus reipublica cura permissa fuerat, nullum medium dabatur ut in viam redirent unde exciderant viri proceres, cum simultatibus et antiquis familiarum inter se dissiidiis, nimiaque vivendi licentia, passim universa opplerentur. Nam regis aetas apta lusibus magis quam rebus seriis, et ad voluptatum illecebras natura propendens, sese ad eos inclinabat lubentius qui iucunda suadebant, atque iam contemptius paulo severiores recta monentes audire consueverat.
spacer 12. Huius tanti mali caput unus regni administratorum vir illustris dominus Boyd a Kilmarnok reperiebatur. Ab authoritate enim qua inter caeteros maxime pollebat tantum efferebatur ut eiusdem muneris socios prae se omnino contemneret, Ita se regi ad mollissima quaeque pronum hic unus accommodabat, ut, invitis universis qiu pari secum aula ornabantur authoritate, quocunque sibi soli visum fuisset non reluctantem principem inflecteret. Nec a proposito eiuscemodi unquam destitit quousque vi et armis rem quam maxime cuncupierat, ipso rege ad haec connivente, tandem perficeret. Aliis itaque administris in aula frustra reclamantibus, solus hic regem ipsum custodiendum et moderandum suscepit.
spacer13. Ab eo vero tempore per totius regni provincias ita coepere res universae licentiose geri, ut unicuique latrocinari, homicidia patrare, virginibus denique vim inferre impune liceret. Idem quoque tunc solus et violentus custos non minore ausu, invitis certe et ab indignitate rei frendentibus permultis illustribus in aula viris, regiam sororem pro uxore habere voluit, ex qua, vix revoluto anno, filium sustulit, qui postea sub Iacobo rege eius nominis quarto, ubi adolevisset et in contentionem cum aliis quibusdam nobilibus viris descendisset, vulnus accept letiferum ex quo derepente vitam morte commutavit.
spacer14. Sic enim in Scotia per aliquot annos sediose omnia unius audacis hominis insolentia gerebantur. Ubi vero, paucis interiectis annis, rex adolevisset et a quibusdam viris bonis sapienter admonitus se suaque universa respicere coepisset, regni suo omnes ordines ad se convacat, quorum non solum prudenti consilio, sed etiam necessariis armis hoc potissimum tempore ad retundenam multorum audaciam et immania flagitia nitatur.
spacer 15. In ipso autem ordinum consessu, cum singulis facta esset ab rege potestas libere dicendi prodendique tantorum in suo regno malorum initium, progressum, et authores ipsos a quibus prodiissent et eadem nunc quoque foverent, ut si qua arte remedium aliquod reperiri posset constituendae ac restituendae in tranquilliorem locum reipublicae, unde a paucis abhinc annis permultum deflexerat, complures reperti sunt viri primae nobilitatis clarissimi et recti amantes, qui tot malorum causas retegentes dicendo fortiterque probando singula, optimae regis voluntati plenissime satisfecerint. Communi igitur consensu cum eo res delata esset ut unius caput ab omnibus peteretur, cuius fastu et tyrannide respubica in tot difficultates proiecta iaceret, decretum, comprobante rege, est conscriptum, ut idem dominus Boyd, legitime vocatus ad regis tribunal, suae accusationes et obiectorum criminum defensionem tanquam reus de vinculis ageret. Qui cum parere recusaret et authoritatem regiam insolenter contemneret, ac permultis armatis militibus incederet quotidie stipatus, non tantum ut se suaque ab iniuria tueretur, verum etiam ut vicinis suis, quemadmodum et prius consueverat, damnum inferret, ad eam traxit regem ipsum belli necessitatem ut non nisi comparato exercitu tot impendentia mala discutere longiusque arcere valuerit. Id quum Boyd persensisset, nec se parem videret ad resistendum tot regis copiis, in Angliam profugit. Rex autem, ubi per certissimos nuncios de fuga domini Boyd fuisset sufficienter edoctus, perpetuum illi exilium denunciat per praeconem, ac bona illius universa fisco addicit.
spacer 16. Referunt praeterea Scotorum annales, cum Thomas Boyd exul Anglorum mores ferre non posset, neque spe ulla teneretur ut in gratiam rursus cum rege suo pervenire posset, inivisse rationem alicuius longe peregrationis. Traiecto itaque furtim mare non multo post in Daniam profectus est, ubi per aliquot annos haerebat; deinde, e Dania discedens, per Germaniam secundum Rhennum Venetias primum in Italiam concessit, illinc autem Romam approprerat, deinde Neapolim contendit. Ubi vero clarissimas Italiae civitates ad satietatem inspectasset, in Hetruriam appulit, qua in parte aliquot per annos (urbis nomen in qua delituerat annales non meminere, neque quando et quamdiu illic haeserit) substitisse scribitur. Ac, ut erat homo venereis lenociniis deditus, in quandam elegantis formae mulierem quae virum habebat oculos et animum coniicit. Nec ab ea cessavit intentione quousque, partim largitionibus, partim lenoniis corruptelis, eam quam deperibat in suos amplexus pertraxisset. Matronae autem illius maritus, ne diutius tantam eamque domesticam labem inultam esse sineret, de composito longinquam aliquam simulat profectionem, ut rete amatori improbo nihil tale cogitanti quo quidem involveretur astute pararet. Nec ab expectatione sua diu frustratus est maritus. Mox enim, quum de illius discessu persensisset amator, in matronae domum se confert. Ibidum cum esset et petulantius quam certe decebat mulierem contrectaret, derepente maritus, quem longius abiisse putabat, e latebris armatus prosiluit atque lascivientem amatorum, cum non haberet infelix quo se proriperet, sine ulla miseratione obtrunctat. Talis enim fuit domini Boyd, truculenti olim in patria sua tyranni, vitae exitus. Hinc facile apparet humanae vitae intemperiem, non aliis solum damnosam quibuscum agat, sed ipsi etiam authori (permissione divina) mille modis ubique locorum et temporum valde funestam. Sed haec de Thoma Boyd per anticipationem sint dicta quae deinceps secuta sunt, ut universa eius viri facta aliis atque aliis temporibus unico intuitu legi et agnosci possent. Sic enim fiet ut quae postea de eodem scribentur minime cum his pugnare videantur.

- 1466 -

spacer 17. Hoc anno Iacobus Kennedy episcopus sancti Andreae mortuus est 10 Maii, 1466, sepulturaeque traditur in collegio Salvatoris, in eximio quodam et magnifico sepulchro, quod quidem collegium ipse maximis impensis fundavit et eleganti opere construxit. Hic fuit supra quam dici possit nobilitate insignis vir, prudens et pius episcopus, huiusque consilio et opera rex Iacobus eius nominis secundus comitis Douglasiae potentiam regno suo perniciosam fregereat, pacemque bonam cum Anglis conservavit. Triaque dum viveret digna quae commemorarentur magno aere suo fabricanda mandavit, nempe collegium ipsum Salvatoris, et in collegii templo marmoreum sepulchrum structura mirabili confectum, simulque ingentem et admirandae molis navem Bargiam dictam. Vulgo autem creditum horum trium unum quodque similis prorsus fuisse precii et valoris.
spacer 18. Non longe post, ut populorum tranquillitati domi magis consuleretur et ipsius regis authoritas maiores cum aetate vires contra seditiosos homines caperet, visum est his qui totius regni procurationem, Boyd iam profligatur, sustinebant, omnes Scotiae ordines in regiam Edimburgum evocare, quorum consilio et votis de matrimonio adolescentis Iacobi regis mature decerneretur. Meminerant enim ante aliquot annos per Venrensem principem, quem Carolus Burgundonium dux legatum in Scotiam misisset, eodem matrimonii regis nomine, se multis verbis interpellatos fuisse, ac eidem Verensi de voluntate omnium Scotiae procerum tunc responsum, non videri commodum suae reipublicae de regiis nuptiis quidquam tentare priusquam ille per aetatem rectius cognoscat quid sit uxorem ducere, et quam de multis selectam ipse sibi dari maxime posceret. Verebantur etenim plurimum ubi rex adolevisset, si non probaret quae intempestive a suis in ea re procuratoribus fuisset transacta, non domi solum sed foris quoque, diruptis primum illis cum Verense matrimonii compositis foederibus, nova bella sererentur, quae difficillime pacatri deinde valerent. Nunc vero tempus adesse huic tantae rei maxime opportunum, ut sapienter et cum utilitate non contemnenda regi suo de uxore ducenda prospiciatur. Nam per aetatem iam posse regem diiudicare referebant, duabus propositis illustribus virginibus, utram potius legitimis nuptiis sibi copulari iuberet. Id cum esset non semel in deliberationem adductam, et singuli ordines qui tunc aderant prudenter firmae futurae pacis leges, atque regni totius iandiu suppressas commoditates spectarent, in eam tandem partem descenderunt ut honesta aliqua legatio primum ad Burgundum decerneretur, quae se in Flandriam conferret et ilit gratias ageret de nepta sua, blue quam per Verensem principem annis proxime praeteritis Scotorum regi pollicitus fuisset. Atque eadem ratione amico principi referent, ne se propterea contemptum existimaret, quasi illius nunc affinitatem refugeret, quam plurimi semper imitatione maiorum suorum fecisset, et novas externorum regum quaereret amicitias. Sed bono publico urgeri, ut non quaesita, oblata potius qualicunque opportunate, si cum rege Dano nunc paciscatur: hoc potissimum nomine futurum sperat ut de diuturno maximeque infesto bello de insulis suis ad occasum et Orcadibus ad Boream, aliquando tandem finem aliquem bonum reperiri red possit. Cum ea legatio domi sapienter instituta cum ipsis legatis paulo post in Flandriam applicasset et ad Burgunum ducem pervenisset, humanissime excepta et audita commemoratur. Nec parum Burgundus haec Scotorum praesentissima ad regni ipsorum tutelam consilia optimamque regis erga se voluntatem probasse refertur. Legatos autem ipsos deinde a se muneribus ornatos redire unde venerant benigne permisit.
spacer 19. Interea domi altera maior legato apud Edimburgum in illo omnium ordinum consessu, iubente rege, instituta est, quae ad regem Daniae mitteretur. Erat enim Christienro Danorum regi filia, praeter aliquot liberos mares, unica praestanti forma et moribus suavissimis ornatissima, cui nomen fuit Margaretae, eandem sibi in uxorem dari multis nominibus rex Scotus deposcebat. Die igitur vicesimaocatava mensis Iulii anno redemptionis humane quadringenstesimo sexagesimooctavo supra millesimum, ii delecti sunt legati qui in Daniam pro novo futuro connubio et aeterna pace mitterentur, Andreas videlicet Glasguensis et Gulielmus Orcadensis episcopi, Andreas dominus Anandaliae regni cancellarius, magister Martinus Wane magnus eleemosynarius regique suo a confessionibus, Gilbertus de Rerik red archidiaconus Glasguensis, David Crethtoun a Crauston, et Ioannes Schaw ab Halii. Paratis itaque omnibus quae ad proficiscendum faciebant, legati naves aliquot commeatu et armis bene instructas conscedunt ac, spirante Zephyro, vela pandunt, qua navigatione littus Scoticum relinquentes felicter in Daniam sunt delati, ibidem magno et percelebri apparatu excipiuntur iussu et imperio Christierni regis. Erat forte tunc ipse rex Danus in oppido suo ab Haffven Roskildensis dioecesis. Illic autem, prout in tanto negotio fieri consuevit ac debet, ubi regem salutassent legati, sui adventus causas decenter exposuerunt, quae quidem regi Dano fuere gratisismae. Et ne res ipsa in longum tempus protraheretur, quatriduo post, adhibitis in mutuum colloquium regis Dani consiliariis, ulto citroque de toto inter duos reges negotio sapienter et accurate disputatum est per aliquot dies. Postremo tandem sub diem octavum Septembris eiusdem anni, de omnibus qui prius controvertebantur inter partes omnino conventum et eadem ratione effectum est ut domina Margareta Dan regis filia, postulantibus e Scotia legatis, Iacobo regi suo in uxorem desponderetur ac, rite confectis ilic huius matrimonii tabulis, quae etiamnunc in Scotia asseverantur, non multo post Margareta in hunc modum regina designata ad maritum regem in Scotiam, comitantibus non paucis e nobilitate Danica viris clarissimis et illustribus, deducitur. Qui omnes, ubi littus attingisset Scoticum, magna pompa singularique humanitate ab rege ipso pro dignitate singulorum sunt excepti.
spacer 20. Quo tempore regina in Scotiam deducta est, in iisdem navibus advenerat e Dania, ubi tunc haerebat, dominus Thomas Boyd Scotus, exilio in perpetuum mulctatus, ut qui speraret se per eas nuptias posse in gratiam cum rege suo redire. Sed vana prorsus fuit illius spes. Nam regis soror, quae eidem Thomae Boyd (ut antea diximus) nupserat, Edinburgo ad naves profecta, marito suo significavit regem illi magnopere esse infensum, adeo ut si e navi egrederetur, capitis sui periculum subiret. Quamobrem conterritus ille permansit in navibus, et quam citissime potuis, collecta una secum uxore, in Daniam reversus est. Eamque ob causam vehementi ira accensus rex illum una cum patre domino Boyd proscriptis, sororem vero suam, quae praeter aequum ipsi Thomae coniungebatur, missis legatis reduxit in Scotiam et, marito absente, quos insolenter coniunctos iudicavit, legitimo repudio abinvicem diremit, eamque postea domino Hammiltoniae nuptui tradidit. Qua re factum est ut ius imperii Scotici familiae Hammiltoniae proximo loco ad Stewardos per regis sororis nuptias accesserit.
spacer 21. Non multis interiectis diebus post adventum reginae in Scotiam, cum essent universa ad proximas nuptias regio apparatu instructissima, more et institutis Christianis Edimburgo in summo divi Aegidii templo vel, ut alii, volunt, in monasterio sanctae Crucis ibidem in suburbio sponsalia, praeeunte sancti Andreae archiepiscopo totius Scotiae primate, inter regem Iacobum tertium et Margaretam reginam celebrantur, quum rex iam circiter vicesimum aetatis annum ageret, regina vero decimumsextum. Quantus fuerit ille dies quamque celebris et non pauci sequentes, non solum in ornatu splendoreque vere regio, mensarum lautitia atque omni genere apparatuque ciborum, verum quoque in diversis spectaculorum repraesentationibus, vix ullus queat bene dicendo satis pro dignitate referre.
spacer22. In mari praeterea Deucallidonico ad Circium et Boream sunt Orcadum insulae proxime ad littus Scoticum sitae , numero 28 hodie tantum habitatae, atque supra Orcades ad centum milliaria et amplis Norvegiam versus reperiuntur Zetlandiae insulae, numero 18 quae hodie ab hominibus incoluntur et Scotiae regi parent, de quibus magna fuit prioribus seculis inter Scotos et Danos contentio, possessore tamen Dano. Has omnes Christiernus Danorum rex novi matrimonii gratia Iacobuo Scotorum regi cum Margareta fillia possidendas pacifice tradiderat quousque vel ipse, ut posteri eius dotis nomine quinquaginta millia florenorum Rhenansium nondum dissoluturum regi Scoto vel successoribus suis persolvant. Sic enim nopsi ipsi vidimus et legimus in matrimonii dominae Margaretae Danorum regis filiae tabulis cum Iacobo eius nomina tertio Scotorum rege confectis, et utrisque regni sigillis decenter considnatis, anno domina 1468 &c.
spacer23. Postea vero, quum domina Margareta regina peperisset filium suum primogenitum Iacobum Scotiae principem (ut suo loco dicemus), rex Danus foecunditati filiae suae congratulurus in perpetuum renuntiavit iuri suo de insulis maris Deucallidonici, nempe Orcadibus, Zetlaniae, et aliis quas sub hypotheca in matrimonio filiae regi Scotorum tradiderat. Huius renunciationis tabulas in archivis Scotorum principum asservari audio.
spacer 24. Locus autem ad quem pervenimus exigere videtur ut obiter paucula quaedam hic de virtutibus et specie singulari dominae Margaretae reginae recenseamus. Fuit enim (ut in ipsius gentis annales relatum vidimus) corpore toto inter eius aetatis heroinas maxime praecellens et oris venustate facile princeps. Humanitate vero atque moribus suavissimis erga omnes adeo praestabat ut cum priscis illustribusque matronis quae eodem nomine olim potissimum excelluisse praedicantur meritisssimo connumerari posset et debeat. Quid hic insignem eius prudentiam longa oratione comprobare laborem? Quae tanta fuit, ut exemplo suo principes mulieres quae in universo regno et ac in aula praecipue laxius et praeter decorum matronale vitam ducebant, maxime represserit et ad compositiores vivendi mores reduxerit. Erga regem eius sponsum usqueadeo fuit morigera ut nihil dulcius nihilque suavius in legitimis nuptiis unquam contigisse apud ullam gentem facile putem. In patriam vero ita moderate et sapienter afficiebatur ut sibi inprimis quam patriae ulla ex parte deesse posse videretur. Pietate in superos et domini nostri Iesu Christi religionem eiusmodi erat ut facile virgines Deo dicatas quae in monasteriis conclusae detinentur longo intervallo post se relinqueret. Sed hactenus de insigni heroina isthaec dixisse sufficiat. Caetera vero eius vitae acta et foecunditas, quando res ipsa exigere videbitur, in huius historiae progressu suis locis narrabuntur.

- 1471 -

spacer 25. Eodem ferme tempore, dum in Britannia, quae paulo ante commemoravimus gerebantur, Varvicensis comes, qui Edwardi Eboracensis partes sectus prius fuerat, nescio quibus de causis valde cum offensus esset, ab ipso Edwardo desciscit atque astuto consilio protinus in Gallias navigio fertur. Ibidem cum ageret, nec tanti viri virtus diu latere posset, ab rege Gallorum Ludovico eius nominis undecimo evocatus Ambasiam in aulam se recepit. Quo cum pervenisset, Margaretam Henrici sui regis uxorem una cum Edwardo filio impubere offendit ab rege Gallo suppetitias flagitantem ad solvendum e vinculis Henricum regem maritum suum, ac contra Eduardi Eboracensis factiones ad regni Anglici pene eversi restitionem. Rex vero Gallus, ut eadem opera Scotos sibi magis conciliaret ac res in Anglia prope eversas continuo repareret, numerosam classem ad Sequanae fluminis ostium parat, quam armatis militibus complet. Inter eos viros militiae adscriptos et nobiles qui ex Gallia ad bellum Anglicum cum Warvicense eadem classe ferebantur, unus fuit vir insignis Petrus Bresaeus Normaniae senescallus, regi postea Henrico e vinculis liberato valde charus. Delatus ergo secunda navigatione Varvicensis in Angliam ita exceptus est numeroso et pleno suorum exercitu ut Edwardus Eboracensis, qui se pro rege illic venditabat, amissa omni spe sui defendendi, in Flandriam ad Carolum Burgundiae ducem, cui Margareta ipsius soror nupserat, profugerit. Id cum per nuncios Vervicensis cognovisset, recta Londinum progressus Henricum regem e carcere liberat et in locum suum a quo fuerat Eboracensis armis violenter excussus, probante senatu atque universo populo applaudente, restituit, anno salutis humanae quadringentesimo septuagesimoprimo supra millesimum.
spacer 26. Eodem ipso anno Iacobus Scotorum rex eius nominis tertius de consilio omnium ordinum in regno suo ad Sixtum vel Xystum quartum pontificem maximum Scotiae legatos Romam mittit, ut idem authoritate sua amplissima et sanctissima veteres querelas funditus extirparet ecclesiasticorum Angliae et Scotiae virorum de primate uno qui Scotis episcopis praeesset in regno suo deligendo, ne, turbatis fere semper in Britannia rebus, inter utrosque reges, ab Ecoracenses suorum iamdudum primate, de rebus plerunque necessariis et prope quotidianis in ecclesia sancta Dei responsa, iniquis conflictisque saepernumero dilationibus, non sine piarum aurium offensione, expectanda forent. Legati igitur Scoti, ubi Romam ad summum pontificem pervernissent exposuissentque legationis suae causas sapienter, ab ipso sacrorum principe et cardinalibus qui tunc illic aderant universis excepti sunt humanissime. Postulata vero eorum ad purpuratorum patrum consilium sunt reiecta, ubi per aliquot dies, reclamante Georgio Newillo Eboracensi archiepiscopo et Scotorum usque ad eam diem primate, variis altercationibus protrahebantur. Tandem cum disputando memoria repeterent ante quingentos annos quot mala pertulisset Scotorum ecclesia, dum a primate suo Anglo responsa in armorum utriusque regni strepitu differuntur, re bene et sanctissime expensa, placuit summo ecclesiae Catholicae Romanae antistiti hac in parte Scotorum regi pro sua ecclesia aequissima postulanti gratiose satisfacere. Diploma itaque conceptum est de eodem negotio in purpuratorum consessu, et ab ipso pontifice summo comprobatum, quo Scotorum ecclesia a iurisdictione Eboracensis in Anglia archipraesuli, olim sui primatis, est soluta, in cuius locum recenter creatur dominus Patricius Grahmus, nuper episcopus sancti Andreae in Scotia, iam tandem archiepiscopus atque totius regni primas, ut propter tum civiles tum externos tumiltus qui frequenter (ut superius diximus) inter utranque nationem oriebantur, ne amplius ipsi Scoti episcopi in consultando de his potissimum quae ad religionem pertinerent suo capite et primate carere dicerentur. Eidem archipraesuli et novo primati indulgentias plenarias concessit ad salutem populi sui et firmamentum novi in ecclesia Scotica tituli. Reliquos vero episcopos regni Scotiae duodecim ipsi quoque summus pontifex subiecit. Verum quidem huic Romani pontificis decreto convenientes Scotiae praesules apprime resistere, regique undicies marcarum mille summam pollicentes ut adversus procreatum recenter archiepiscopum ipsos tueretur, atque Romam acres patronos quosdam qui causam eorum fortiter illuc defenderent protinus destinarunt.
spacer 27. In Anglia vero non multo post ab Eduardo Eboracense, qui ex Gallia per Carolum Burgundiae ducem eius sororium adiutus copiis et navibus redierat, contra Varvicensem et eos omnes qui arma sumpserant Henrici regis nomine acriter pugnatum est. Victis itaque regiis et profligatis universis qui regem propugnabant, Henricus non ita dudum e vinculis eductis in potestatum rursus Edwardi Eboracensis pervenit et in carcerem denuo captivus trahitur. Qui autem superfuere pugnae non pauci, alii alio se proripientes, vitae suae consuluerunt. Petrus vero Bresaeus Normaniae senescallus, quem supra diximus cum Varvicense e Gallia profectum in Angliam ut Henrico regi operam suam probaret, cum arces aliquot, videlicert Bamburg et Dunstamburg, quae Eduardi praesidio tenebantur vi expugnasset aequassetque solo, factus eo nomine Henrico familiarior, Anvicum oppidum quod etiam prius ceperat, cum sua arce principis liberalitate, veluti suorum laborum honorarium, dono accepit. Eodem Petrus, ubi suorum praesidium antea collocaverat, post funestum postremumque Henricis regis praelium, ne ab Eduardo Eboracense victore cum aliis permultis caperetur, se recepit. Probe etenim ex ipso rerum eventu norat via nulla meliore tunc suae saluti posse consulere quam si ad fidele suum praesidium in postremis Angliae partibus, hoc est in Northumbria apud Anvicum positum, se conferret. Atque eo potissimum nomine illuc se contulit, ut si quid gravius rebus suis postea contingeret, in vicinia Scotos amicos veteres haberet a quibus subsidium implorare posset. Quae res certe deinceps eum non fefellit. Nam, paucis interiectis mensibus, cum Eduardus Eboracensis, everso prorsus Henrici regis genere, se in regem Anglicum extulisset, ne quid reliquarum superesset quod interdum per regis Henrici memoriam novae seditione ansam praeberet, ad omnes regni partes copias mittit suas, quibus adversarios suos reliquos in universum excindat. Quod ubi egregie confectum est negotium, tantum supererat externus homo unus profligandus, qui Annvicum ab rege Henrico dono acceptum occupabat. Delegit itaque Eduardus Eboracensis rex Angliae, nuper victoria fretus cum evasisset, novas expeditasque cohortes quas cum suis ducibus ad Annvicum quovis modo expugnandum mitteret. Confestim qui ab rege delecti fuerant Annvicum versus approprerant, quo cum pervenissent fortiter locum et arcem obsidione cingunt. Petrus autem, qui cum suo praesidio in arce illic versabatur, talia praesentiens, fideles nuncios in Scotiam pro suppetiis impetrandis ad regem amicum paulo ante quam Anglorum obsidione cingeretur dimiserat.
spacer 28. Ubi Iacobus Scotorum rex per eos nuncios quos ad se Bresaeus miserat armatam Anglorum manum cognovisset ad Annvicum expugnandum pervenisse, nihil prius habuit quam ut subirtario milite ad propugnandum amicum hominem collecto festinaret. Erant et aliae causae permultae quae Iacobum regem ad id faciendum inducere poterant. In primis loci vicinitas ipsa monebat, ne sibi quoque et suis in hac parte deesset. Nam plurimum verebatur, si suppetias viro amico et foederato ferre negligeret, non solum ut hoc nomine delinqueret gravissime, sed etiam nimia ad bene agendum socordia Anglos, oppresso tandem Bresaeo, ad fines suos mox infestandos invitaret. Delectis itaque militibus strenuissimis ad numerum tredecim millium, quibus Georgium Angusiae comitem praefecit, virum in re militari probatissimum, nulla interiecta mora eos cum suo duce plurimum hortatur ut ad Annvicum obsidione levandum accelerent. Interea Angli, ut qui ab exploratoribus suis de suppetiis per Scotos adversario ferendis cognovissent, solerter instabant ante illorum adventum, vel vi vel pactione aliqua Bresaeum ad arcis deditionem pellicere. Sed vir fortis, ut qui nihil de amicis Scotis addubitaret, ac ingentia Anglorum promissa iudicaret vanissima, strenuissime propugnando omnes adversariorum conatus usque in Scotorum adventum sua virtute sustinuit et fregit. Ubi vero amicas acies in conspectum factas et ad praelium instructas conspexisset, dato signo, eruptionem in Anglos tanta cum suorum alacritate fecit qui in praesidio erant ut, succurrentibus ex adverso loco Scotis, obsidionem qua premebatur, multis hostibus tum concisis tum in fugam versis, a se dimoverit. Ne tamen Anglorum viribus deinceps (ut fit) reparatis, ad has vitae difficulates rursus Bresaeus protraheretur, cum Scotorum duce aliisque gravisssimis viris qui tunc aderat de re tota consilium capit. Ac quum essent diligenter expensa illic eius negotii bona et mala universa, fere omnium voluntates in eam inclinabant partem ut, prius eversis eius arcis munitionibus, illinc cum suis Bresaeus se subduceret atque in Scotiam ad amicum regem, qui auxilium in tanto sou discrimine tulisset, salutandum conferret. Quod quidem non invitus, imo et sedulo fecit. Collectis itaque derepente singulis ad proficiscendum necessariis, cum duce et militibus Scotis viae sese dat. Relicto igitur in hunc modum Annvico, ad Iacobum Scotorum regem triduo postquam illic moverat, salvus una cum his qui secum in praesidio erant pervenit. A quo quidem humanissime excipitur, cum magna quoque Scotorum procerum et universae illius aulae nobilium gratulatione. Ubi alinquandiu suaviter in Scotia apud regem ipsum veteresque amicos haesisset Bresaeus, ac revisendae Galliae summo desidero caperetur, ab rege discedendi facultatem reverenter petiit, quam benigne, auctus insuper non contemnendis regis donariis, consecutus est. Post aliquot vero dies, salutatis illic amicis universis, necessariis rebus ad proficiscendum paratam et bene armis et commeatu refertam navem conscendit, qua in Galliam ad suos felici tandem navigatione salvus pervenit.
spacer 29. Margaretae autem reginae Scotiae virtutes, quas paulo ante festinanter atque obiter commemoravimus, postulare videntur ut hic quoque nonnulla de regis Iacobi tertii in ea aetate moribus et forma, quae forte non minus commode ad huius historiae calcem reiici poterant, attexamus. Sic enim facile constabit his qui haec nostra (si qui tamen reperiantur) legent, quam futurum erat hoc regium connubium undiquaeque felix, si postea, variante fortuna, quae subsecuta sunt per omnia suis initiis et priori felicitate respondissent. Erat autem Iacobus rex non tantum oris elegantia et corpore toto insignis, interque sui seculi principes strenuus, sed ingenio quoque ad omnia vivacissimo. Literarum etiam dignitatem atque omnes artes bonas in pretio habebat singulari, viros etiam in illis ipsis praestantes multum complectebatur. Inprimis qui nomen aliquod in literis superioribus fuerant consecuti, ab eodem opimis in ecclesia sacerdotiis praeficiebantur. Alios vero homines industrios, qui in rebus vulgaribus et mechanincis etiam artibus supra suos aequales merito commendabantur, stipendiis maximis ad pulchriora audendum studiose invitabat. In literatorum autem numero fuit unus insignis theologus Ioannes congnomento Irlandus natione Scotus, qui Parisiis inter Sorbonicos doctores plurimum (ut infra dicemus) excellebat. De eo cum primum audivisset rex, non quievit donec honestissima conditione invitatum in patriam ad se revocasset. Quem quidem, ubi in Scotiam rediisset, non solum his literarum artibus, ut antea fama de illo vulgaverat praecellens, sed pietate quoque, moribus et concionandi ad populum mira dexteritate ornatissimus, humanissime excepit ac paulo post sacerdotio amplissimo donavit. Sic enim optimus rex literarum studiosos sacerdotiis aliisque muneribus honestatos, velut calcaribus admotis, ad virtutem et omnes artes bonas tantum non impellebat. Gulielmum quoque Roger Anglum insignem ea aetate musicum, quem Edwardus eius nominis quartus Anglorum rex una cum aliquot aliis viris legatum pro induciis viginti annorum (ut supra docuimus) impetrandis in Scotiam miserat, ubi modulantem concinne et variis instrumentis musicis dexterrime personantem vidisset, ita delexit ut, absoluta ea legatione, non invitum apud se retinuit, quem paulo post locupletatum valde ad equestris ordinis honorem evexit. Sub hoc autem viro in arte sua percelebri, adeo multi in aula Scotiae perfecti musici evasere, ut proximis annis nonnulli viri insignes adhuc extiterint qui de illius schola se prodiise nobis audientibus gloriarentur, scilicet anno domini 1529.
spacer 30. Verum Iacobus rex pro sua humanitate singulari, dum placere omnibus percupit, sine delectu nonnullos infimae plebis homines nimia quadam facilitate ad honores in aula sua maximos promovit. Quae res procerum illustriumque virorum animos in universo regno adversum se valde commovit, dum cernunt apud suum regem praereptum sibi ab obscuris hominibus locum, quo soli digni videbantur. Hinc factum est ut hoc potissimum nomine inter primores et nobiliores regni paulatim clandestinae excitarentur coniurationes, non tantum ut regem ipsum in ordinem cogerent, quam ut illos novos in aula adscriptos homines, qui iam inflati nimium se regni primoribus aequarant, de medio tollerent. Huius schismatis et divortii primas partes (ut est in Scotorum annalibus) occubant cum magno nobilitatis numero duo regis fratres germani, Alexander videlicet Albaniae dux et Ioannes natu minimus Marriae comes. Sed dum incautius et apertius quam forte conveniebat in re temere suscepta duo regis fratres se gererent, factum est ut clanculum Ioannes ipse Marriae comes a quibusdam nefariis hominibus (vel ut infra suo loco de eiusdem morte ex sententia quorundam Scotorum paulo aliter indicamus) de medio toleretur. Qua vero authoritate id susceptum et factum sit non plane dicitur. Rex tamen ipse quod percussores aliquot ab aula sua prodiisse insimularetur, non parva tantae caedis suspicione gravabatur. Quomodocunque res habeat, cum non desint et nunc quoque qui regem ipsum ab ea germani fratris obtruncatione <vixdum> innocentem diiudicent, puto ego id potuisse contingere multis aliis de cauis quam quod regi sine certo indicio maligne tribuatur.
spacer 31. Seditio tamen illa non ita dudum (ut iam diximus) adversus regem conflata in Marriae comitis morte est visa aliquantulum flaccescere, sed non prorsus extingui. Nam cum rex ipse in suis illis novorum hominum familiaritatibus nobilitati ingratissimis perstaret, regni primores, Alexandro Albaniae duce ad id faciendum stimulante, coepere utcunque priores motus iam fere pacatos denuo instaurare. Huic tamen reviviscenti malo fortissime rex obviam ire pergit, ac primum Albaniae ducem, totius praesentis seditionis caput, nihil tale cogitantem ex aula in arcem Edimburgensem captivum duci iubet, et illic in multos menses arcte satis atque infra dignitatem suam asservari. Dux vero ipse cum aliis secum talia expenderet et mortem comitis eius fratris, in quo uno spes aliqua ad sui defensionem reposita fuisse videbatur, diu multumque in animo suo volutaret, de vita vereri apud iratum regem maxime coepit. Ideo, cum in sublimi arcis loco captivus detineretur, rationem secum inire occoepit ut, si quo modo posset, e vinculis se proriperet et fuga salutem quaereret. Res certe admodum difficilis ac cum maximo vitae discrimine coniunctissima videbatur. Nam arx ipsa in summa rupe praecipitique ita postita est, ut ubi de edito turris loco te commode demiseris, adhuc per rupis anfractus non nisi periculosi ad imam vallem descensus pateat. Impendens tamen capitis periculum, quod Albaniae dux sibi de fratre rege irato persuaserat, reliquas omnes difficultates molliores reddebat. Nocte igitur quadam, longam post deliberatione, lecticarum sindonem eius lecti in quo cubabat discindit in partes una cum culcitra, ex quibus omnibus funiculum contexuit, per quem de summo turris loco in rupem se demitteret. Sed quoniam verebatur ne funiculus brevior esset quam qui posset de superiore loco ad rupem pertingere, adolescentulum qui sibi in vinculis deserviebat fidissimum per noctis tenebras primum demittit, ex quo deinde certior fieret num funiculus ille sufficeret, an potius aliquid amplius superaddendum foret. Adolescens aurem per funem sic dimissus cum non posset rupem attingere, nec sursum udde se dimiserat arte quapiam redire, ubi diutissime de fune pendendo fatigatus est, in rupem delapsus est. Quo quidem casu ambo crura sibi perfregit. Illinc tamen altius suspirans herum suum monet ut adhuc funiculo quantum possit superaddat, et deinde feliciter se demittat. Quod et factum est. Eo demissus Albaniael dux puerum suum graviter saucium per rupis crepidem in convallum secum, ut potuit, deduxit. Inde vero elatum in humeros suos ad Letham portum proxime ad duo fere millaria detulit, et in cymba illic ad profiscendum paratam coniecit, quem secum felici navigatione in arcem a Doumbar devexit. Illic cum esset, arcem ipsam rebus omnibus necessariis instruendam curavit. Relictisque ibidem custodibus qui arcem tuerentur, deinde navigio in Galliam ab irato fratre Scotorum rege profugiens, flante circio, se proripuit.
spacer 32. Paulo autem post sub initium Maii rex Iacobus arcem ipsam, coacto exercitu, oppugnat. Principio eius obsidionis iactu bonbardae unius ab his qui conclusi tenebantur tres aurates equites qui foris erant ceciderunt, scilicet domini a Luce, Guilielmus Schaw a Sauche, et Craygewallace. Lapidibus quoque in arcis porta obrutus est Iannes Ramsay. Qui vero eam arcem tenuerunt, longa obsidione futura perterriti, clam, relicto praesidio, per mare effugerunt. Comes autem Anandiae illius obsidionis praefectus tandem, nemine propugnante, arce potitur.
spacer33. Rebus Gallicis tum praeerat Ludovicus eius nominis undecimus, qui affinitatis cognatione, qua legitimis nuptiis Gallorum delphinus cum esset, Iacobi secundi regis Scotorum sororem Margaretam uxorem accepisset, Albaniae ducem e Scotia profugum humanissime suscepit. Non tamen postulantem suppetias adversum Scotorum regem eius germanum, quot vetere amicitia et foederibus cum ea gente iam olim firmiter custoditis prohiberetur, ulla ratione adduci potuit ut illum armis iuvaret. Veruntamen ne ipsi duci in tanta sua calamitate omnino defuisse videretur, de praediviti et perillustri uxore lubentissime proxpexit, nempe Bononiae Belgicae reguli filiae, quae quidem nuptiae Alexandro duci opportune satis continere exilii sui tempore, quando universa sua bona domi ab rege fratre praeoccubantur, una arce a Dunbar excepta, ad maris littus super scopulo sita, quam ex Scotia ipse digrediens praesidio bene munitam reliquerat, sed non multo post abitionem ducis, cum eam regis excercitus obsideret, deserta ab illis qui defensioni praeerant, statim (ut antea dixmus) in regis potestatem rediit.

- 1471 -

spacer 34. Anno redemptionis nostrae 1471, die vero decima mensis Martii, natus est Iacobo regi eiusdem nominis tertio filius, qui in sacro fonte baptismatis patris sui nomen accepit, quem postea Iacobum quartum appellarunt (ut deinceps suo loco dicemus). Probus hic fuit et iustus princeps posteaquam regni gubernacula suscepit.

- 1473 -

spacer 35. Die 17 Januarii, qui ad calculum Romanum si referas, annus erit dominicae incarnationis 1473, usque ad diem 18 sequentis Februarii mirus cometa apparuit versus meridiem, qui ingentes igneas faces Austrum versus eiaculabatur, inter polum et Pleiades situs, quem iudiciarii astrologi interpretati sunt temporum rerumque mutationis signum esse.
spacer36. Ingens navis illa quam Iacobus Kennedy episcopus Andreopolensis magno aere et impensa aedificavit, vulgo quae dicta est Borgia, episcopi mercibus onerata in littore Angliae non procul Bamburgia duodecimo die Martii anno 1473 supputatione Romana naufragio periit. In eadem mercatores non pauci, docti viri aliquot, aliique viatores subsmersi sunt, perpaucis exceptis qui cymbae cuiusdam beneficio servati sunt, quorum abbas divi Columbae a quodam Anglo Iacobo Kar vocitato captus, solutaque octoginta librarum summa, dimissus est.

- 1474 - red

spacer 37. Vacante iam monasterio de Dunfermling, coacta synodo et eius loci monachis, unus ipsorum Alexander Tomsone nomine in abbatem electus est. Sed illa monachorum facta electio ad veterem disciplinam et instituta patrum hic nullum locum habuit. Nam, intercedente apud summum pontificem Iacobo rege, ad id honoris evectus est Henricus Crychtoun abbas tunc Passeleti. Ab eo tempore mos inolevit ut quae vacarent per mortem sacerdotia maiora non nisi praesentante rege de papa obtinerentur. Simili quoque promotionis modo Robertus Schaw rector a Mynto in abbatem monasterii as Passeleto regia as summum pontificem supplici commendatione creatur. Inde secularium clericorum ad monasteria promotiones, neglectis piis admodum et per tot secula observatis conventis et monarchorum electionibus, primam in Scotia originem accceperunt. Atque ab hoc initio libelli supplices regum Scotorum in huiuscemodi apud Romanum pontificem magnae authoritatis et potentiae fuerunt. Nam quae antea omnium xenodochiorum confirmationes ad dioecisis praesulem de iure pertinebat, ad regis voluntantem et distributionem, conniventa papa sensim pertractae fuere. Sicque coacti episcopi Scoti metu principis, cui Romanae curiae authoritas accedebat, neque electos confirmare neque etiam ipsi electi confirmationem illam solitam a summo pontifice postulare ausi sunt. Hinc monasteria ad pios religiososque pauperum usus fundata donataqie, in privatorum hominum, etiam ex aula regia in summis deliciis ac voluptatibus vivientum grege electorum, non sine gravi fundatorum iniuria, collapsa sunt. Tum piae contributiones eleemosinaeque in pauperum alimoniam impertiri solitae cessarunt, et deliciarum abusum converrsae ab ipsis legitimis monasteriorum praefectis, quibus divini cultus conventusque sui cura mandabatur, detractae sunt, unde plurima damna offensionesque ecclesiae Dei accreverunt ab ipsis laicis, eorum scilicet qui ad praelaturas efferebantur turpiter vitam agentium exemplo permoti laici, relictis piis et divinis operibus, ad impiam vitam et omni turpitudinis genere pollutam imitatione contendunt.

- 1475 -

spacer 38. Anno Christi 1475 orta est in Scotia gravis pestis quae usqueadeo invaluit ut rex, qui in Septembrem regni proceres ad comitia evocasset, idem postea in Epiphaniae festum proxime sequens rem totam reiecerit. Lethenses quoque eandem ob causam usque ad dilata foturaque comitia urbem suam deseruere.

- 1476 -

spacer 39. Mense Ianuario, anno domini 1476 ad calclum Romanum, coacta est Edinburgi trium regni ordinum synodus, quiod parlamentum vocant, in qua Ioannes insularum dominus et Rossiae comes proscriptus est, cum propter sua, tum maxime patris sui Donaldi insularum nuper domini facinora et immania scelera.
spacer40. Mense Maio, rex ingentem fortissimorum militum coegit exercitum in altera aestuarii Forthici parte Boream versus, quem contra dominum insularum terra marique educeret. Caeterum Craufurdiae comitem praefectum classis, Atholiae autem comitem regis avunculum terrestris exercitus imperatorem constituit. Verum interea dum haec geruntur, comitis Atholiae opera effectum est ut insularum dominus regi se suaque omnia dederet, adiunctis tamen nonnullis conditionibus, quam ob causam rex agros nemusque Cluniae Atholiae comiti dono tradidit. Postea vero idem insularum dominus Edinburgum ad parlamentum venit, ibique se suaque omnnia regis voluntati subegit. Ibidemque titulo quo, quem prius sibi in comitatum Rossiae vendicarat, renuntiavit, quem rex patrimonio suo regio in perpetuum coniunxit. Terras autem de Knapdem et Kyntrye eidem Ioanni concessit, illique praeterita omnia sua suorum facinora condonavit, eumque nihilominus insularum dominum de caetero nominari permisit. Et, finitis comitiis, non aliter ac prius insolarum dominus in suam regionem revertitur.

- 1478 -

spacer 40. Missi sunt a Sixto vel Xysto papa eius nominis quarto in Scotiam legati qui Patricium Grahamum sancti Andreae archiepiscopum reum agerent, quem postea papa cum cardinalibus sententiis sui condemnarunt, omnique dignitate ordinibusque ecclesiasticis deiectum episcopatusque sui munere privatum, simoniacum, schimaticum, hereticum, et excommunicatum, atque in carcerem perpetuum detrudi decreverunt, quod et factum est, eiusque loco substitutus est Gulielmus Schewes sancti Andreae archidiaconus, cuius fidei commissus est idem Patricius, ut eum in carcere custodiendum curaret. Primum itaque deductus est ad divi Columbae insulam, inde ad xenodochium a Dunfermelin, postremo ad arcem Lochlevin, ibique mortuus sepultus est in insula divi Servani.

- 1479 -

spacer 41. Gulielmus Schewes paulo post dominica passionis in quadragesima sancti Andreae archiepiscopus inauguratus est in templo sanctae Crucis Edimburgi, praesente rege multisque procereibus, ibique pallium antquam archiepiscopatus sui insigne accepit, primasque et regni legatus constitutus est, nihil obstante illo impedimento quod prius a caeteris episcopis Patricio Grahamo factum est.

- 1480 - red

spacer 42. Doctor cognomento Irlandus (ut antea diximus) natione Scotus, sacrae theologiae candidatus et professor, a rege Francorum in Scotiam legatus est ut regem ad bellum adversus Anglos gerendum exhortaretur, eo quod timeret ne Angliae rex Burgundiae ducis partes contra Gallos tuerertur. In ea tamen legatione praeter caetera summopere incumbebat ut Alexander dux Albaniae cum rege Scotorum suo germano in gratiam rediret, sed paulo post, responsis illic parum faventibus acceptis, in Galliam revertitur.
 spacer43. Comes Marrae, cui nomen Ioannes Stewart, regis frater natu minor (de quo prius paulo aliter verba fecimus) mense Decembri anno 1480 domi suae, ut notatis qui praesentes mihi suppeditavit memorias, nocte apprehensus est, ductusque ad arcem de Cragmillar, iussu regis ibidem captivus detinetur. Subinde convictus cuiusdam adversus regem coniurationis, quam arte magica molitus est perficere, in vico canonicorum iuxta Edimburgum, scissa quadam vena, ad mortem usque effudit sanguinem. Aliique plurimi tum viri tum mulieres magicae artis suspicione gravati et eiusdem criminis postea convicti, Edimburgi demum concremati sunt.
spacer 44. Rex Scotorum, missis ad Edwardum Angliae regem legatis, filiam eius Caeciliam suo filio primogenito Iacobo nuptui tradendam petiit. Annuit libenter rex Edwardus, ut cum ipse adolesceret eam in uxorem duceret. Huiusque coniugii spe ipse Edwardus quandam pecuniae summam regi Scotorum mutuo dedit, quae postea regi Edwardo reddita est.
spacer45. Idem doctor Irlandus paulo ante commemoratus, duobus eum concomitantibus, quorum alter fuit eques auratus, alter vir quidam religiosus, iterum a Gallorum rege in Scotiam missus est ut regi persuaderet indicendum Edwardo Anglorum regi bellum. Is multis persuasionibus a rege et proceribus tandem impetravit ut rumperentur pacis foedera inter Anglos et Scotos, quam ob causam Thomas Spens Aberdoniae episcopus, quem unice amavit rex Edwardus, quique quoad vixit unicus fuit stabiliendae pacis author inter Gallos, Anglos et ducem Burgundiae, audiens violatum esse pacem, dolore et tristitia pressus Edimburgi mense Aprili mortuus est.

- 1481 -

spacer 46. Rex Scotorum, missis duobus praecondibus, ab Edwardo rege petiit ut neque duci Burgundiae neque alii cuivis contra Gallos opem ferre velit, alioquo non defuturum se partibus regis Gallorum, cum quo acto quodam amicitiae foedere multis iam annis esset coniunctus. Edwardus, negata praeconibus praesentia sua, eos in Anglia detinuit tantisper dum ingentem navium classem misisset in sinum illum maris qui intersecat Letham, Kingorne et Petenwende. Postea remissi sunt praecones in Scotiam. Classis illa, omnes quae tum forte in sinu illo fuere naves invaserat, octoque ex selectissimis captis secumque abductis in Angliam retro reversa est, eo quod omni littore Scotico prohiberetur, dempta unica villa Blakenes, quam incenderant una cum quadam nave oneraria quae illuc forte steterat.
spacer 47. Rex praeterea Scotus, coacto ingenti militum exercitu ab omnibus sui regni finibus una cum insularum suarum domino, qui secum quoque multas copias eduxerat. Cum iam Angliam esset ingresssurus occurrit ei nuncius quidam Anglus a cardinale quodam legato qui tum forte in Anglia moram traxit. Is regi Scotiae iussit authoritate apostolica ut ab incepto bello desisteret sub anathematis poena, quo pace inter principes Christianos undique confirmata, iunctis viribus exercitum contra Turcas et ethnicos educendum pararent. Huic paruit rex Scotorum, exercitumque retro in Scotiam dimisit. Nihilominus rex Anglorum, remissa alia in sinum Lethensem classe, tentavit an posset quid damni Scotis inferre, nusquam tamen appellere permissi, quiod eos Scoti undique arcerent, re infecta domum reversi sunt.
spacer48. Scoti itaque Anglis finitimi fines Angliae invadunt, depopulantur agros, evertunt urbes, multaque praeda potiti, plurimisque captivis in Scotiam revertuntur.

- 1482 -

spacer 49. Rex Angliae mari terraque Bervicum oppugnat hyeme tota, murumque recens extructum diruit, urbem autem non capit, utpote quam Scoti qui in ea fuere fortiter ab Anglis defenderunt.
spacer50. Aliquot annis deinde interiectis, cum nobilitas Scotiae rursus, provocante siquidem per literas clanculum Albaniae duce (prout qui ea aetate vixerunt nobis tradidere) ad arma convolasset, ut obscuros illos homines in aula imperiose et superbe regnantes de gradu tanto deiiceret, dux ipse, mortua sua uxore Franca, cum se minus observari illic quam prius videret, e Galliis in Angliam ad Eduardum quartum Anglorum principem se recepit. A quo liberaliter exceptus, cum eodem multa de seditionibus in Scotia inter regem ipsum et proceres recenter natis communicat, ac quantum potest Anglum regem, iamdudum occasionem belli gerendi in Scotos quaerentum, hortatur ad arma. Quam rem facile consecutus est ab Eduardo, consentientibus totius Angliae primoribus, non tantum ut duci Scoto hoc nomine commodarent quam ut Berwicum de manibus Scotorum minore negotio praeriperent. Conflatis igitur ab Eduardo magnis armatorum hominum copiis, quibus duces rei militaris optimos praefecit, Ricardum videlicet Clocestriae ducem ipsius Edwardi regis germanum, Albaniae ducem, Henricum Northumbriae comitem, thomas Stanle, et alios non paucos, in Scotiam recta dimittit. Nec ipse rex Scotus impiger fuit, ubi in Anglia adversum se parari arma cognovit, ex omni Scotiae parte exercitum colligere, quam adventanti Anglo foriter opponat et se suosque fines tueatur. Quae res profecto illi feliciter cecidisset si cum sua nobilitate primum, eiectis obscuris illis hominibus ab aula sua, quorum nomine iam aliquoties inter se et sui regni proceres fuerat tumultuatum, in gratiam rediisset. Sed cum praefracte idipsum facere rex Scotus abnuisset, bona pars nobilium virorum cum suis populis ab rege secessit, nec contra Anglum tunc arma ferre voluit. Ideo factum est ut maximam Scoti plagam eo tempore acceperint, amissis ad solis ortum Berwico ooppido munitissimo, et ad occasum Man insula a Druydum olim sede nominatissima, maximi nunc quoque ad regni Scotici perpugnationem momenti.
spacer 51. Proceres autem qui ab rege suo Iacobo tertio secesserant, quique numero et armis facile eos superabant quos rex in fide sua continuerat, nocte progressi sub auroram mane ad Lauder oppidum, ubi rex ipse cum paucis suis familiaribus iam ad aliquot dies haerebant, omnes conveniunt. Eorum nomina fuere Archibaldus Angusiae, Georgius Huntliae, Ioannes Lennoxiae, Buthquhaniae alter, comites, Andreas Grayae, Robertus de Lyle, mylordi ut vocant, aliique complures viri nobiles et illustres. Ea vero armatorum tam subita et praeter eorundem expectationem adventatio non oppidanos tantum, sed regem quoque cum suis potissimum aulicis (ut in subitaneis et repentinis populorum motibus fere fit) valde commovit, singulis, quae derepente contigissent, in deteriorem partem interpretantibus. Hanc tamen quae in regis animo haerebat dubitationem illico summoverunt viri proceres tanti motus authores, dimissis aliquot ad regem legatis qui aperte dicerent causas ipsas quare nuper universa fere Scotiae nobilitas in Anglos arma ferre detrectasset, ac omnium nomine pollicerentur se futuros deinceps regi in singulis suis mandatis morigeros, si modo ille ad duo quae postulabant hoc potissimum tempore satis honesta non difficilem suae nobilitati se praeberet. Unum erat et praecipuum ut aeream monetam quam paulo ante, necessitate adductus, signatam in populum induxerat, absque eorum damno qui ex illius imperio inter negotiandum usque ad hanc diem usu fuissent, aboleret. Nam ea negotiatio aeneae pecuniae multum erat incommoda civibus inter se, et ad omnem communationem et commerciorum actionem prorsus inutilis, cum rumor in populo subortus futurum evulgasset ut brevi huiuscemodi moneta ab usu publico authoritate regia tolleretur, contra quam statutum initio fuisset quando primu est introducta, non sine gravi multorum dispendio, a quibus in solutionem aut alios multiplices contractus collecta possidebatur. Eoque potisssimum nomine non pauci quibus grana et alia permulta traducendae vitae necessaria suppetebant, indigentibus iam illa distrahere recusabant, ne vendendo aeream illam pecuniam accipere mox sibi et suis inutilem cogerentur. Hec ratione factum est ut per omnes regni partes carissime, si unquam alias, viveretur. Nam permulti quibus melior deerat pecunia ad redimendum vitae suae necessaria quibus alerentur, in universo regno miserabili quidem spectaculo, prae inedia vitam hanc deserere coacti sunt.
spacer 52. Alterum quippe fuerat ut quos ab humili at obscuro loco extulisset, quorum arrogantia fastuque Marriae comes regis germanus truculenter occisus videri poterat, et Albaniae dux turpiter e regno proiectus, atque pleraeque nobiles innocentesque matronae falso veneficii delatae flammis miserabiliter consumptae, in universae nobilitatis potestatem illos traderet pro eorum sceleribus, quantum quisque ipsorum mereretur puniendos. Ubi rex Iacobus hanc legationem a suis adversariis nobilibus profectam excepisset, nihil omnino dissimulans ita excanduit ut quae prius aliqua ex parte in his ipsis rebus moderate facere in animo habebat, procul a se abiiceret. Nam regi iniquum prorsus videbatur et infra dignitatem suam positum, si his Scotici regni proceribus insultantibus at iniusta nimium flagitantibus hoc tempore non secus atque suis omnino rebus diffidens moregereret. et res certe erat mali ad posteritatem exempli ut, qui regi suo obedientiam iurati maxime deberent, leviculis nunc de rebus, quando potius regni propugnatio adversus vicinum hostem erat suscipienda, ausu plsquam temerario in suum principem infesta arma inferre non p uderet. Quis enim unquam vir bonus tantum probet subditorum hominum insolentiam, ut quoties illis visum fuerit et quocunque praetextu non vereantur publicam pacem interturbare, imo regi suo duras ad vivendum leges in aula furiose nimium praescribere? Id profecto (ut de his accepimus qui tunc temporis videre) adeo regi ingratum visum est ut de abolenda aerea illa moneta certis quibusdam rationibus toti populo minime incommodis, quod animo prius conceperat, omnino reiecerit, imo ipsi tunc pro indgnitate rei adversum se susceptae, prorsus quod optaverat exciderit.
spacer 53. Legati vero ab rege dimissi ad suos proceres confestim revertuntur, et quae de rege ipso valde irato acceperant, nihil omnino (prout de maioribus natu audivimus) addentes aut minuentes gravissime renunciant. Quibus auditis, coepere illico omnes fremere, secum reputantes futurum ut idipsum factum in regis animo altius haereret ad singulorum postea quacunque oblata occasione severam castigationem. Quare novum consilium derepente capiunt ut quod inauspicate coeperant, maiore ausu nullaque mora interposita, arreptis armis perficerent. Sic enim arbitrabantur se posse regem quasi minis et terriculamentis huiusmodi in suam ipsorum voluntatem adducere, atque deinceps pro animi libidine in officio retinere. Captis itaque armis, sine modo et lege quacunque in regiam domum prorupunt, fores repagulaque universa violenter effringunt, ac in penetralia interioraque aedium intemperanter irruunt. Ibidem obscuros plerosque regis familiares trepidantes violenter arripiunt, set sic deprehensos foras, invito rege, protrudunt, atque omnes statim sine ulla causae cognitione tam forte sontes quam etiam insontes cruci strangulatrs affigunt. Horum primus fuit Robertus cognomento Kocherand olim lapicida seu latomus insignis, et hoc nomine regi valde charus, quem ex artifice Marriae comitem creavit; Gulielmus Torfifane, in armis vir perstrenuus; Iacobus Hommill vestiarius; Lonndard (nescio quis) cerdonicae artis peritissimus, cum aliquot suis eiusdem artis hominibus multum industriis. Ad horum numerum accesserunt viri (ut accepi) innocentes, Thomas Preston, nobilis insignis, et Gulielmus Roger, musicus rarissimus ex Anglia (ut superius monuimus) non ita dudum cum legatis ab Eduardo quarto Angliae rege in Scotiam proefectus. Unus autem fuit Ioannes Ramsayus adolescens octodecim annorum, inter regis Iacobi familiares tunc facile princeps ex nobili apud Scotos familia ortum ducens, qui regio lateri ita adhaesit ut non nisi violenter cum regis iniuria abduci illinc posset. Is igitur, deprecante pro eo rege, solus inter reliquos qui crucifixi sunt, servatus dicitur. Rex aut ipse deinde, veluti cum curatorum manibus, coercetur et Edimburgum adducitur, ubi in arce ipsa aliquandiu se continere ab eadem conspiratorum manu iubebatur, apposito arcis custode Atholiae comite.
spacer 54. Interea temporis Angli, qui pleno exercitu restitutionem ducis Albaniae moliebantur, ubi persensissent de adversa regis Scotorum cum suis proceribus fortuna, commodum putarunt Bervicum in omnem eventum obsidione cingere. Contra Scoti amantes patriae, ut obsidionem levarent subito cohortes aliquot inducunt in speciam cuiusdam exercitus. Sed cum manifestissime viderent se ad id obeundum quod tentabant omnino impares, statuunt propter communem totius regni utilitatem de pace cum Anglis agere.
spacer55. Itaque dei secundo mensis Augusti ad ducem Glocestriae et Albaniae, legatis videlicet archiepiscopo sancti Andreae, episcopo Dunkeldense, Coleno comite Argatheliae, et Andrea Stewardo barone ab Awendaill Scotiae cancellario, de pace cum illis conveniunt, interpositis conditionibus quibusdam, reconciliato duce Albaniae, cui arcem ad Dunbar comitatusque Marriae et Marchiae donarunt, summumque regis vicarium constituerunt. Ad haec urbs Edimburgensis (quae est regia Scotorum) obstingitur dissolvendae eius pecuniae quam rex Scotus a rege Edwardo mutuo acceperat, cum iam spes esset nuptiarum Caeciliae regis puellae Anglicae, uti superius diximus.
spacer56. In Berwici autem oppido ab Anglis obsesso, cum praesido erat Patricius Hepburne red Scotus ab Halis dominus, vir perstrenuus, qui nihil omisit quoad potuit eorum quae ad propugnationem faciunt. Sed cum valde ab Anglis ex omni parte premeretur, nec, dissidentibus inter se Scotis, ullas levandae obsidionis suppetias ab rege suo veluti captivo Edimburgi in arce concluso sperare se posse videret, quam commode quivit, rebus suis militibusque qui cum ipso in praesidio erant salvis, deditionem oppidi facit. Sic enim Berwicum ditionis Scoticae, pro quo toties dimicatum apud veteres legimus, postremo tandem Henrici Anglorum regis eius nominis sexti in Scotiam profugi beneficio, suo et verissimo domino ante duoveviginti annos restitutum (scilicet anno Christi 1461) rursus ab intestina Scotorum procerum cum suo rege dissidia, in Anglorum potestatem devenit, 24 Augusti 1482.
spacer 57. Berwico inprimis per deditionem capto, Angli duces cum suo deinde milite proficiscentem Albaniae principem Edimburgum, sine ullo per vicos et pagos maleficio, comitati sunt. Si quid enim dum irent ad ipsorum in via usum capiebant, illud larga manu et blande his a quibus accepissent persolvebant. Quod quidem de composito factum videri potest, ut sic feroculos in hac parte Scotos ad Albaniae ducis amorem magis ac magis invitarent, quo certe nomine idem valeret omnium in Scotia ordinum favore ad regiam, fratre rege primum e loco suo moto, dignitatem provehi. Nullo igitur negotio Albaniae dux tot suorum praesidiis et Anglorum exercitu stiptatus in regiam civitatem Scotiae, nemine propugnante, armatus ingreditur. Ac paulo post, cum Scoti permulti ad illum se aggregarent, cum quibus de re sua tota infinitis prope verbis quamadmodum tunc poterat festinanter transegisset, benevole satis Anglorum exercitum dimisit, commeatuque redeuntem unde venerat liberaliter iuvit.
spacer58. Rege custodiae incluso (ut superius obiter significavimus) in arce Edumburgense, regnum Scoticum a duce Albaniae et Andrea Stewart ab Awendaill domino Scotiae cancellario, et aliis nonnullis viris illustribus, administrabatur.
spacer59. Post haec, cum diu multumque ipse Albanus dux regni Scotiae proceres ad id quod maxime cupiebat obtinendum vehementer urgeret, nec quidquam, etiam maxima quae pollicendo, in hac parte proficeret, ad novas tandem artes sibi et reipublicae inprimis, si perseverasset, salutares se convertit.
spacer 60. Paucis post diebus, idem Albaniae dux una cum archiepiscopo sancti Andreae, cancellario item regni, comite Argatheliae, aliisque nonnullis Sterlingum profectus, reginam cum filio suo regni principe invisit. Dux ubi multa de recta principis educatione commemorasset, postea consulente regina, Edimburgum revertitur. Quo cum pervenisset, singula conquisivit quae ad id quod in animo habebat faciendum conducerent. Paratis itaque novis militum copiis, arcem obsidet capitque, comitem Atholiae excludit, regemque libertate sua donat, servosque eius omnes qui prius carcere truculenter inclusi fuere liberos facit. Comes Argatheliae, archiepiscopus sancti Andreae, cancellarius ipse, caeterique permulti, hoc audito, ingenti perculsi timore in propriam singuli regionem profugiunt. Eaque de causa archiepiscopus sancti Andreae, rogantibus rege ipso et Albaniae duce, adductus est ut de loco suo Andreopolitano in gratiam magistri Andreae Steward praepositi de Glendwen cederet, Moraviensi episcopatu deinceps contentus. Dux autem Albaniae a rege adeo humaniter est susceptus, quod illius beneficio se in libertatem assertum cognosceret, ut deinceps et lecti et mensae regis particeps saepenumero evaseret.
spacer 61. Sed ea familiaritas nimia et repentina conciliato diutius integra et inviolata non permansit. Quam quum dux ipse nimium populariter se nobilitati quodtide traderet, non pauci vir primae nobilitatis, quasi rege contempto, ad illum se aggregabant. Quae quidem res affectati in eodem regni suspicionem magis ac magis in regis animo, dum praeteritorum memoriam apud se tacitus repetit, plurimum augebat. Nec deerant in hac parte aulici qui apud regem (veluti ignem camino addentes) de Albaniae ducis moribus et voluntate sinistre permulta comminiscerentur. Instabantque ne illum, si sibi suaeque maiestate bene consultum esse cuperet, in Scotia quavis ratione diutius haerere pateretur. Futurum etenim praedicabant ut quod dux nuper cum Anglorum exercitu impetrare non potuit, mox, conciliatis sibi e Scotica nobilitate compluribus, nullo fere negotio consequatur. Rex igitur huiuscemodi aulicorum suorum vocibus gravissime permotus, coepit inire secum rationem quid de fratre duce tandem statueret. Et quum non expedite satis in re tam magni apud se momenti consilium reperiret suae voluntati proprium, cum his quibus magis fidebat totum hoc negotium in deliberationem ponit. Sed dum res ipsa consultando longius protrahitur, et alii alia suadent ut sequatur, dux ipse de his omnibus clanculum ab amicis edoctus, relicta Scotia, in Galliam rursum per mare se recepit. Prius tamen quam illinc proficesceretur arcem suam a Dumbar Anglorum regi tradidit, quo sic illum in officio et vetere amicitia ad ea quae iandudum moliebatur aliquando tandem persequenda vel etiam perficienda retineret. Vanae tamen fuere huiusmodi omnes Albaniae ducis cogitationes. Nam rex Gallus Ludovicus undecimus nulla ratione adduci unquam potuit ut ducem affinem suum armis contra regem eius fratrem iuvaret. Quin potius Scotorum regi per ea tempora bombardas (ut vocant) pulveres tormentarios et id genus alia pleraque, quibus se contra sos tueretur, dono misit.
spacer 62. Ac tum maxima et potior Scoticae nobilitatis pars suo regi plurimum favebat cum de illius cum domina Margareta uxore eius praestantissima Danicique sanguinis vere heroina matrimonio iam extarent masculae prolis tres liberi, Iacobus videlicet, Alexander et Ioannes, indolis plane regiae, inter quos maxime praecellebat Iacobus, postea eius nominis rex Scotorum quartus, cuius mores et optimae indolis iam tum diiudicatio universos prope tam nobiles quam ignobiles in sui amorem rapiebat.
spacer 63. Anno a Christo nato 1483 in Scotia furta, latrocinia et homicidia in diversis regni partibus invaluere, quiorum omnium causa praecipua fuit civilis inter regem suosque proceres discordia.
spacer64. Albaniae autem dux quum in Galliis pro dignitate sua apud Ludovicum regem versaretur, nec ulla ratione perspiceret ad ea quae de rebus Scotis animo iandudum conceperat se posse, subsidio Gallico iam bis sibi denegato, pertinere, aliquanto moderatius quam prius se gerere instituit. Itaque, rebus omnino bellicis reiectis, aut saltem in aliud tempus magis opportunum dissimulando translatis, coepit Gallico more et civili in aula Ludovici regis cum aliis principibus viris fortunae varietatem simul et inconstantiam sapientissime perferre. Quotidies autem ad universa se morigerum omnibus quibuscum familiariter agebat atque facilem praebebat. In venationibus erat una cum rege frequenter, et tanquam eius artis peritissimus, ita dexteritate quadam se gerebat ut ab universis in aula plurimum commendaretur. In armis vero multum caeteris praeeminebat, sive equo cataphracto insidens, sursum deorusum eundem ageret glomeraretque, sive hastam cursitando vibraret. Sic enim charus omnibus, inprimis regi, singulari sua virtute habebatur. Sed quum nihil in terris unquam ex omni parte beatum reperiatur, non longo tempore post in quodam hastarum certamine Pariis ab rege indicto procurrens, et ipse Albaniae dux cum aliis e prima nobilitate permultis, deruptae hastae frustulo ab eo qui ex adverso procurrebat in oculum per galeam vulnus accepit, quo quidem ictu extremum in ipso certamine diem subito clausit, relictis duobus filiis, Alexandro scilicet de prior sua uxore comitis Orcadum insularum filia in Scotia nato, qui postea fuit episcopus Moraviae atque abbas Skonae in eodem regni, et Ioanne Albaniae duce in Galliis ab altera eius uxore Bononiae Belgicae familiae genito, cuius deinceps egregia et strenua facta suo quae loco commemorabuntur. Talis igitur fuit Alexandri Stuart Albaniae ducis primi, regis Iacobi tertii fratris germani, post infinitos et pacis et belli tempore exantlatos labores, vitae finis. Sepultus est apud Caelestinos monachos Lutetiae Parisiorum cum aliis principibus viris ante summam aram in communi illic tumulo cui nulla superscriptio posteris nunc quoque apparet.
spacer
65. Albaniae duce sic vita functo, universa in Scotia multo pacatiora quam prius fuere. Nam proceres qui regem ab oppido Lauder, extinctis eius familiaribus, quasi captivum abduxerit, iam sibi timentes alii alio in abdita loca se receperunt, ibidem expectaturi donec occasio se aliqua magis opportuna offeret per quam rursus in gratiam cum rege ipso sine ullo suo periculo redire possent. Et quamvis rex ipse dissimulando praeterita omnia contra se eo loci et temporis facta oblivioni singula tradidisse videretur, attramen fidem illi habere qui in eum peccaverunt prorsus non audebant. Quae quidem vetus simultas postea toti regno grande malum invexit ac, prout usu venire plerunque consuevit, ex tenuo primum dissidio intestinae domi ortae sunt seditiones magno universi regni incommodo brevi rupturae, quae indies magis ac magis cum palam tum clanculum invalescebant.
spacer66. Hoc eodem tempore delecti sunt aliquot regni barones, nimirum ab Hwme, Torrekis, Olyphant, Drummonde, mylodri (ut ipsi vocant) in supplementum parlamenti eorum.
spacerEodem quoque anno rex ipse archiepiscopum sancti Andreae Romam ad postulandum quaedam privilegia mittit, eademque impetrat.
spacer 67. In aula tum magna cum authoritate praeeminebat vir nobilis Ioannes Ramsayus, qui in seditione ad Lauder oppidum superius facta, ne cum aliis semiobscuris aulicis in mortem turpiter rapteretur, est, deprecante pro eo rege, servatus. Is enim tam erat regi charus ut arbitrartu suo fere omnia in Scotorum aula gererentur. Nam auctus paulo ante ab rege comitatu a Bothwel, plus satis aliis nobilibus et viris illustribus insolescere videbatur. Quae res postea multorum malorum in ipso regno causa fuisse praedicatur. Is igitur Ramsayus magnus domus regiae magister quum esset, arridente nimium fortuna, legationis princeps ab Iacobo tertio deligitur qui ad Eduardum quartum Anglorum regem mitteretur pacis, iam diu in utroque regno per internas seditiones multum afflictae, renovandae gratia. Erat praeterea Eduardo filia nubilis Caecilia nomine (de qua prius eadem paucula diximus) quam filio suo primogenito Iacobus rex in uxorem dari maxime cupiebat, ut eo nomine, sopitis ab utraque parte diuturnis malis, pax ipsa fortius coiret. Legationis cum Ramsayo collegae fuere permulti viri e Scotia nobiles, inter quos maxime praestabat Ioannes Kennedus comes a Cassillis, vir illustris.
spacer 68. Fuit ea legatio (prout de senioribus accepimus) regi Eduardo certe non ingrata, qui, statim coacto Anglorum procerum concilio, facile in eam sententiam, consentientibus suis universis, deflexit ut Iacobo quarto principi futuro regi filiam suam Caeciliam desponderet. Sed cum futuri matrimonii tabulae adornati mox iuberentur, praeter omnium expectationem continuo inter Ludovicum undecimum Galliarum et Eduardum quartum Anglorum reges magnum, nescio per quos, excitatum est armorum dissidium. Hoc ipsum quum per literas Ludovicus rex clanculum Iacobo tertio significasset, facile obtinuit ut inchoatum pro filio in Anglia cum Caecilia regis Eduardi secondogenita matrimonium, (non secus ac ipse fecisset, qui Caroli filii Galliae delphini, cui desponsa erat ipsius Eduardi Elizabetha filia natu maxima, promissa quaecunque interveterit) statim dissolveretur. Et certe causa fuit minime contemnenda, cum Iacobus rex tum veteribus perpetuisque maiorum suorum cum Gallis foederibus, tum infinitis prope aliis beneficiis non ita dudum ab rege Ludovocio gratitudinis ergo teneretur divinctissimus, si ab Anglo resilerit, ut amico affinique in nascenti iam bello periclitanti Galliae regi quacunque arte posset officiose opem adferret.
spacer 69. Succisis itaque his quae in Anglia Scoticae gentis legati incoeptaverant, ut mos Ludovico undecimo hac in parte gereretur, qui sunt in utriusque regni finibus more suo arma capiunt et frequentibus mutuisque incursionibus alii alios subinde infestant. Ricardus vero tertius, qui per caedem nepotum violenter Anglis imperabat, ne limitaneorum incompositi novique motus negotium sibi crearent, legatos Romam ad summum pontificem mittis per quos supplex eum precatur ut sua authoritate regem Scotorum cohibeat ab iniuria sibi et suis inferenda.
spacer70. Pontifex autem, cupiens Anglorum votis satisfacere, anno post Christum natum millesimo quadringentesimo octogesimo quarto legatum designat Iacobum episcopum Imolensem, qui in Britanniam proficiscatur ut ambos eius insulae reges, Ricardum videlicet Angliae et Iacobum Scotiae dissidentes conciliet. Quiod quidem apud Notingamiam Angliae urbem, utriusque regni commissariis auditis, non male Romani legati sapientia et moderatione transactum est.
spacer 71. Haec autem Scotorum pax cum Ricardo Anglorum rege non fuit diutiurna. Nam quum Henricus Richemondiae comes, annis fere quindecim in Gallia exul, a regni principibus Ricardi tyrannidem aegre ferentibus in patriam revocaretur, Calendis Augusti praesidio Gallorum stipatus ex Sequanae ostio solvens septimo post die Milfordiam Walliae portum appulit, Cohortibus Gallicis quae Henrico tunc militabant dux praeerat vir strenuissimus et illustris Bernardus Stuart Scotus.
spacer72. Circiter ergo undecimum Calendas Septembris, Henricus ipse et duces eius cum paucis militibus composissimo Ricardi regis exercitu prope Lecestriam congressus Ricardum a suis destitutum acie occidit et pridie Calendas Novembras eodem anno Westmonasterii, cunctis applaudentibus, regiam coronam sumit.
spacer 73. Henricus vero eius nominis septimus rerum in Anglia potitus, ut qui permultis ab ineunte aetate malis pressus et fortunae ludibriis varie iactatus, nihil potius optabat quam deinceps in pace vivere, principio Novocastro, ubi tunc erat, legatos ad Iacobum regem in Scotiam mittit, Ricardum Fox Exonienasem episcopum et Ricardum Eggecombium equitem. Summa legationis erat ut de induciis multorum annorum tranigerent: magni enim existimabat Henricus, si cum finitimo rege pacem haberet, quo suos passim Anglia conspirationes tentantes facilius coercere posset. Legati perbenigne accepti a Iascobo rege, ut qui secreto plurimimum Henrico favebat, contra Scotorum suorum voluntatem qui natura Anglicum nomen multum oderant, legatos rogavit ut septem annorum induciis abirent contenti, quibus pollicebatur se cum Henrico pacem habiturum perpetuam ac inducias in totidem annos saepe deinde renovatorum. Hocque agebat Iacobus rex quod non ignoraret se plurimum domi a suos odio premi, ut vix ullas pacis conditiones per eum tractatas admitterent. Legati cum viderent benevolum et propensum regis in se animum, septem annorum oblatas acceptasque inducias lubenter comprobant. Reversi postea ad regem suum Henricum rem ordine exponunt. Qui mira affectus laetitia quod illi cum Scoto prudenter egissent, authoritate sua confirmat.
spacer 74. Confirmatis itaque induciis, primum cum Ricardo tertio, deinde cum Henrico septimo Anglorum regibus, Iacobus Scotorum rex ad mores suos veteres denuo relabitur. Exclusis fere omnibus primae nobilitatis viris, ignobiles et obscuros hominies aulae suae muneribus obeundis praefecit, seque totum voluptatibus parum honestis immergit, avaritiae denique corrogandisque undiquaque pecuniis summopere incumbebat, unde maximum in se odium, non solium nobilium verum etiam populi, concitavit. Eoque nomine clanculum seditiosi conventus multis in locis agebantur, ac passim viri nobiles magno armatorm numero stipati incedebant. Id quum Ramsayus (qui, infecta re, ex Anglica legatione paulo ande redierat) animadverteret, coepit multa secum disquirere. Veritus tandem ne eadem arma in regis perniciem et suam quoque converterentur, suasit Iacobo regi ut mature edicto prohiberet ne quis in aula arma ferre praeter se unum deinceps attentaret. Quod quidem, nullo contradicente, de rege obtinuit.
spacer 75. Sed ea res tantum abest ut subnascentes passim seditiones et tumultus repressit, ut morbus, quem se cavere ea ratione posse diudicabat, quotidie magis ac magis invalesceret. Nam stipatus numeroso satelliticio Ramsayus, dum nimio fastu sese in populo ostentat et singulos quosque contra edictum armatos cum minis tum vinculis coercere studet, ita universam rempublicam in multiplices armorum coniecit difficultates, ut nulla amplius in ipso regno salus ex omni parte sperari posse videretur, adeo permulti e noblitate viri magni, nempe comites Angusiae, Argatheliae, Lennoxiae, barones quoque ab Halis, Hwme, Drummone, Leylle et gGray, aliique complures, illam Ramsay nimium elationem iniquissime ferebant.
spacer76. Memores enim quae non ita pridem adversum regem ad oppidum Lauder violenter patrassent, verentes ne rursus ab his initiis eadem illa impendenia mala recrudescerent, ac paulo post in ipsorum cervics incumberent, decreverunt inter se magnum facinus audere, atque in eo suscipiendo perficiendoque universa, facultates, clientelas, vitam denique fortunae arbitrio committere, simul et in extremum (si necesse sit) discrimen addicere.
spacer 77. Cumque diu multum inter se viri nobiles pro maiore parte suo regi iamdudum infensi super hoc difficili et valde periculoso negotio consultavissent, nullam commodiorem ac cum honestate ad hoc ipsum consummandum magis coniunctam reperiebant viam quam si regi in imperii sui administratione vicarium adhiberent qui aulicorum quorundam conatus, quos ex humili et obscuro loco rex extulerat, potissimum Ramsay, fastum, invito etiam rege, strenuissime coerceret. Hic tamen multa occurrebant plus satis anxia, quem scilicet maxime deligerent ex tam magno nobilium virorum numero ad hoc ipsum dexterrime obeundum, qui esset non solum intelligens et strenuus in agendo, verum quoque omnibus perinde gratus ac fidei maxime probatae. Nam usu evenire saepe videmus ut inter pares nemo sibi alterum in tanto reipublicae munere praeferre lubenter patiatur. Quod tunc quoque illis ipsis, cum belle in aliis omnibus conveniret, hoc in parte contigit. Id ergo quum non succederet, una voce ad Iacobum regis filium (is postea quartus eiusdem nominis rex fuit), annum aetatis suae decimumquartum tunc attingentem, voluntates et universa eorum suffragia convertunt.
spacer 78. Sed hic quoque diu laboratum est quo pacto valerent regis filium, nullo eorum apud quos asservabantur repugnante, ad se pertrahere. Nam Iacobus princeps eius erat aetatis quae tantarum rerum consilia non facile caperet. Quin potius ipsius naturae benignitate, si subornatus pravis et nefariis illis consiliis per aetatem de singulis perspicue iudicare potuisset, in optimi parentis, et non conspiratorum, partes ante omna deflexisset. Igitur, quum videret coniuratorum manus se frustra idipsum tentare, nisi reperisset inter principes custodes qui blandulis verbis et aureis quoque promissis eundum ipsum alliceret et in eorum potestatem daret, illuc animum intentissime convertit. Submissis primum nonnullis clanculum hominibus ad huiuscemodi negotium inagonizandum sic valde idoneis, nescio quomodo factum sit, aut quibus rationibus eo deflexerint quibus regius puer non solum formandus vel custodiendus quoque ante aliquot annos traditus a patre fuerat, ita tamen evenit ut a perfidis custodibus Iacobus ipse princeps ad patris sui regis adversarios traduceretur. Quod ubi renunciatum est regi, ita coepere omnia perturbari in aula ut qui cum rege versabantur quid consilii in his tantis et impendentibus derepente malis caperent non haberent.
spacer 79. Rex tamen, collecta non parva hominum manu, secum tacitus perquirebat quid hic primum facere aggrederetur. Tandem ei placuit omnia prius experiri quam bello decertare. Nuncium itaque statim mittit ad filium et regni proceres qui a filii partibus statere, ut si quo modo fieri posset de componendo bello paceque stabilianda cum illis ageret, misit quoque legatos ad Carolum octavum Gallorum et Henricum septimum Angliae reges, simul et ad Innocentium octavum papam, ut pro concilianda inter se et suos pace, legatos quoque ipsi mitterent in Scotiam. Spe enim bona sic tenebatur hoc modo fieri posse ut odium illud quod malo quorundam hominum consilio in eum conceperant adversarii, paulatim rursus deponerent, praesertim intercedentibus piis illis magnisque principibus. Nihilominus tam altas iam egerat radices odium illud quod adversariorum animos praeoccupaverat, ut nullo modo extirpari valuerit. Legatis enim quos rex ad eos misit hoc reponsum est: si velit imperio suo renunciare idemque filio tradere, velle se tum forte se pace et concordia cum illo agere, alioquin nihil esse praeterea quod speret. Idemque responsum ab adversariis regis Scoti acceperunt legati quos Gallorum et Anglorum reges ad eos miserunt, atque factum illud tanquam communem ipsis quoque iniuriam reges interpretati sunt, exemplumque esse impium, damnosum, et nullo modo ferendum, ut subditis permittatur manus in principem suum iniicere, ipsumque arbitratu suo de propria sede profligare
spacer 80. Postremo tendem visum est non paucis qui cum rege erant expedire ut idem ipse qui petebatur ab illis coniuratorum locus in tempus magis opportunum se subduceret, atque in alteram regni partem quae sibi esset amica transieret. Quod quidem, cum nihil melius tunc succurreret, rex ipse facere non respuit. Relicta igitur australi parte, quae contra se fere tota per conspirationem arma sumpserat, in eam quae est ad Boream regni provinciam maximam se convertit. Illic vero humanissime a suis acceptus statim iniit consilium de conscribendo novo exercitu, quio quidem seditiosos et rebelles homines volentes aut etiam invitos in ordinem cogeret. Verebatur enim, si tantam rem negligentius consultando produceret, futurum ut adversarii, apud quos dolo malo filius eius primogenitus teneretur, paulatim maiore accessione hominum ad eos quotidie concurrentium facta, se prius de regia sua dignitate prorsus excusso, res eorundem proprias una cum filio principe irreparabiliter confirmarent.
spacer 81. Prius tamen quam ab his locis discedens in Boream se conferret, nihil omisit intactum quod suae causae propugnandae usum aliquem posse afferre iudicabat. Erat tum in vinculis apud monasterium a Londorse comes de Douglas (quem rex, confiscatis universis eius bonis, ob delicta multiplicia perpetuo carceri damnaverat). Ad eum nuncium mittit ut, si velit secum in acie stare contra rebelles, mox curaturum se ut sua authoritate maxima in integrum restituatur, non solum ad fortunae bona quae publicio iudicio universa perdiderat, sed ad dignitates et honores quibus prius ornabatur singulis. Comes ipse, auditis quae regius nuncius attulerat, in hunc modum respondisse fertur, non posse commode se quod rex postulabat iam facere, propterea quod implumis esset et praesidiis omnibus careret quibus talia gerantur. Denique aiebat se laboribus antea multis ita fractam et decrepita aetate iam pressum, ut cernere non possit cui ad bellum gerendum usui accommodari queat. Hoc nobilis viri responsum alii aliter recensent, sed sic mihi visum est probabilius.
spacer 82. In partes autem regis accesserunt viri nobiles et illustres qui ad Boream in Scotia latissime dominantur. Nam ii, collectis suis continuo subsidiis, cum ad quadraginta circiter bellatorum millia regem pone sequebantur. Horum praecipui fuere comites ab Hontly, Erroliae, Atholiae, Craufurdiae, a Rothes, Sutherlandiae, Cathaniae, a Mareschal, ac barones magni nominis, Forbes, Ogylvius, Granth, Frayser, cum plerisque aliis minoribus, sed tamen nobilibus, viris. Exercitum his rationibus ad regis defensionem sic descriptum, qui, comparatis omnibus ad viaticum maxime necessariis, pauculos post dies viae sese daret, nescio quibus properantibus fatis, rex ipse cum paucis Sterlingum versus biduo praecessit. Existimabat enim adversarios cessuros loco et ad sua quoque recepturos se, ubi primum cognovissent de suo ipsius adventu, potissimum cum exercitus borealium populorum lege instructissimus ad sui defensionem pone sequeretur. Rex igitur non procul a Sterlingi oppido ad Bannokburne vicum, borealium copiarum adventum opperiens, castra locat. Adversarii autem, ne sibi deesse viderentur, antequam subsidia regi appropinquarent arma induunt, ac propius regem belli aciem bene instructam promovent. Non defuere tunc boni viri aliquot ex utraque parte qui in medium se darent ut dissidia illa, obcsuris ab initiis orta, quae iamdudum inter regem et proceres in immensum fere excreverant, dirempta ex bono et aequo maxime componerent.
spacer 83. Sed quum diutius concordiae ratio ab his qui in medium convenerant protraheretur, nec spes ulla certa appareret futurae pacis, ante borealium cohortium adventum regis adversarii, sibi caventes colloquium dirimunt et in sui regis aciem tota viribus hostilia arma ferunt. Rex autem ipse armatus et paludamento ornatus regio ad suorum animos augendos et adversariis terrorem incutiendum se omnibus spectandum in equo sedens praebuit. Ea tamen regis maiestas, irritatis iampridem multorum animis, nihil tunc profuit quominus utrinque fortiter, sed non aeque feliciter, infestis armis concurreretur. Tubarum itaque clangore primum excitatis militum animis, praelium initur. Ac veteri Scvotorum more sagittarii sive toxotae initium pugnae dant. Qui numerosi cum sint, tam dense tela sua arcubus contorquent ut sagittae in confertis hominibus, non secus ac per autumnum grando de caelo ruens, cum damno multorum decidant. Ubi vero sagittae amplius non suppetunt, longissimis hastis tam ab equitibus quam a peditibus bellum furiosissime geritur, deinceps magnis distractis gladiis cominus pugnatur acerbissime. Nam qui regem propugnabant quamvis tunc pauci numero adessent, nullo modo bonitate causae freti animum praeliando remittebant. Contra vero adversarii, qui pro vita et fortunis dimicabant, adeo obstinate praefracteque in acie perstabant ut non nisi simul cum vita occupatum semel in conflictu locum desererent. Sic igitur dum multo cum sanguine diu certamen protraheretur, belli duces qui cohortibus praeerant regiis Iacobum regem supplices adhortantur ut saluti suae derepente fuga consulat atque fortunae meliori se integrum et incolumem servet. Quod quidem, citato super quo tunc insidebat equo velocissimo, facere non neglexit. Sed conatus ille regius, satis opportune susceptus, votis bonorum virorum, Iacobo rege infeliciter cadente, mox non respondit. Qui vero pro ipso rege in praelio descenderant viri nobiles et illustres, mutata iam sorte et rebus prope deploratis, alii alio dilibantes vel fortiter in acie pugnantes fere omnes a victoribus oppressi ceciderunt. Horum praecipui (ut accepimus) fuere nonnulli australes qui cum rege semper haeserant, comes videlicet Glencarne a Kylmawris, milordi (quos vocant) a Sempyll, ab Erschine, Ruthen, cum aliis non paucis nobilibus perstrenuisque viris.
spacer84. Ferunt nonnulli principem regis filium, qui cum adversariis erat, antequam inivisset pugnam edicto suo vetuisse ne quis violentas manus patri suo regi iniicerent, ideoque in praelio caesum non fuisse, sed in finitimo loco posteaquam e castris egressus in fugam sese dederat.
spacer 85. Pleriquue vero coniuratorum (ut fama est) qui ex adverso praeliabantur, quum animadvertissent regem dilabentem, concitatis equis illum tanquam fugientem insequebantur. Rex ipse cum iam fatigato equo cerneret se diutius non posse insequentium manus effugere, quin statim caperetur equum dimisit, et per desertum pagum excurrens moletrinum vacuum ingressus est, ubi usque ad noctis tenebras in fugam longiorem accommodatas delitesceret, et illunc tutius se deinde proriperet. Sed paulo post a persequentibus, qui diligentissime, reperto in ipso pago regis equo, omnes viculi latebras scrutabantur, ibidem inventus sine reverentia ulla regiae dignitatis truculenter et scelerate confoditur. Non defuerunt (quod a maioribus saepe audivimus) ex eo percussorem numero qui eum servatum cuperent, sed verebantur maxime ne regis animus, olim tot dissidiis offensus, aliquando tandem poenas acerbissimas de ipsis coniuratis reposceret, ac inprimis utile rebantur si cum regis morte omnium praeteritorum malorum simul memoria extingueretur. Hunc igitur vitae exitum Iacobus Scotorum rex eius nominis tertius, fortuna aequore dignus, a truculentis et furiosis rebellibus, quiorum nomina non exprimuntur, accepisse relatum est. Qui in posteram lucem praelium distulisset, quo edem die borealium hominum copiae in illius applicarunt subsidium, non adeo infeliciter belli alea ipsi cecidisset, vel forte non ita pridem coortum inter se et sui regni proceres dissidium ex bono et aequo sine ullo praelio diremptum fuisset. Sed ita comparatum est humanis in rebus ut temere permulta homines aggerdiantur spe quadam sibi proposita, quae universa parvo exiguoque momento, etiam in deterius saepissime relabuntur. Propterea sapientissime faciunt qui in rebus difficillimis non sponte implicati detinentur, si prius impendentia mala consilio bono ad utranque partem diligenter expenderint, quam fortunae varietati rempublicam, hoc est communem multorum populorum sibi commissam salutem oscitanter, ne dicam imprudenter, obiecerint.
86. Eo autem die quo Iacobus tertius infelici praelio occubuit, Iacobus princeps eius filius, qui deinde eius nominis quartus Scotorum rex dictus est, in exercitu eorum qui contra patrem suum impia arma induerant dolo malo red (quod antea docuimus) pertractus, versabatur. Qui cum de regis morte nuncium accepisset, in lacrhymas statim et ploratus gravissimos prorupit. Indignissimum certe apud se reputabat quantum per aetatem puerilem (nam decimumquartum annum ex quo natus erat nondum expleverat) diiudicare valebat tam grande nefas ausus fuisse qui violentas manus ad optimi parentis sui et regis caedem intulissent. Sed quid ille faceret, qui a suis custodibus in hostium potestatem traditus permulta dissimulare necesse habuit, vel simul de vita cum patre suo dulcissimo periclitari? Incidit haec Iacobi tertii caedes in annum a Christo de virgine nato 1488, regni sui anno vicesimooctavo nondum exacto. Fuit enim ea lux qua praelio decertatum est divo Barnabae sacra tertio Idibus Iunii, quo quidem tempore Innocentius octavus in summo pontificatu ecclesiam Dei gubernabat, et in Gallis Carolus octavus, atque in Anglia Henricus septimus rerum potiebantur. Regis interea corpus exangue, spectaculum mehercle triste atque lamentabile, aliquandiu cum spectaculum universis propalam iacuisset, eorum qui vicerant consensu elatum est et ad Cambruskyneth coenobium canonicorum sancti Augustini regia pompa delatum sepulturae traditur, ubi et hodie tumulus, in quo cum regina uxore sua conditur, magnifice olim extructus cernitur.
spacer 87. Fuit autem Iacobus tertius, ut supra quasi in transcursu indicavimus, a corporis forma, nervorum robore, et partium totius symmetria, orisque elegantia inter principes suae aetatis facile primus. Humanitate vero tanta erga suos, potissimum in eos qui literarum cognitione pollebant aut artem aliquam reipublicae utilem insigniter callebant, familarissime utebatur, ut frequentius quibusdam nimium et praeter dignitatam suam regiam in plerisque rebus non ferendis indulgere videretur. Ab humani autem sanguinis effusione usque adeo abhorruit ut rarius quam forte in suo regno expediret de sontibus poenas caperet. Et pleraque eo seculo perperam multis in locis per Scotiam designabantur mala gravissima quae, si rex ipse compescere maxime voluisset, ob enatas sibi cum proceribus suis varias seditiones non nisi cum summo reipublicae dispendio et vitae suae magno discrimine potuisset. Hoc ipso nomine Scoti permulti qui in regni finibus proxime ad Angliam degunt, quique fere latrociniis semper vivunt, magna praedandi licentia, quasi rege connivente, tunc passim utebantur. Sed quos Iacobus tertius castigare tempore suo forte neglexit, aut potius nimiis seditionum curis districtus commode non potuit, duo sequentes reges, Iacobus quartius eius filius et Iacobus quintus ex filio nepos, sapientissime et fortissime nefarios ubique praedones represserunt. Caeterum in Iacobo tertio multa erant verae pietatis signa tanto principi convenientia. In sacris enim aedibus erat frequenter, divinis officiis valde intentus. Concionibus evangelicis lubentissime aderat, atque stans capite etiam nudo Dei verbum una cum filio suo primogenito adhuc impubere religiosissime excipiebat. Qui mores cum sincera domini nostri Iesu Christi pietate coniunctissimi postea in Iacobo quarto eius filio quoad vixit sanctissime et religiosissime adhaeserunt.
spacer 88. Relatum est praeterea in literas Innocentium Romanum pontificem eius nominis octavum, cum partim rumoribus et fama, partim nunciis a rege (heu sero!) missis accepisset intestinas funestasque dissensiones non ita pridem in Scotia a nobilitate adversus regem suum excitatas, quas maxime extinctas cuperet, hominem impigrum multarumque literarum delegisse nuncium apostolicum, quem conciliandae pacis nomine illuc mitteret. Is vero fuit Adrianus Castellensis, vir Hetruscus Corneti natus (id veteres Castrum Novum dixerunt, qui postea cardinalis. T. T. sancti Chysogoni virtutis et eruditionis ergo a summo pontifice creatur. Huius sunt monumenta illa celebria De sermone Latino et modis Latine loquendi liber, ac Venatio ad Ascanium Cardinalem versibus phaleuciis, Iulii pontificis maximi iter versibus heroicis. Inter alia permulta scripsit quoque De vera philosophia libri quatuor, quos exdcerptos de quatuor ecclesiae sanctae doctoribus (nempe Ambrosio, Hieronymo, Augustino et Gregorio Magno) publicavit. Is igitur ad hoc munus obeundum selectus, nulla interiecta mora, in Angliam per dispositos equos approperat. Quo cum pertigisset, statim cognovit in aula Henrici septimi regis, ad quem etiam a summo pontifice mandata acceperat, se aliquanto serius quam res ipsa tanti momenti exposceret applicuisse. Ibidem quum vix biduum quievisset, inter spem et metum consilium quaerebat quidnam in adeo turbato negotio faceret, cum subito ex Angliae finibus ad Henricum regem nuncius accurrit qui decertatum praelio recenter a nobilitate Scotica contra regem suum Iacobum tertium multo cum sanguine referret, in quo quidem conflictu Iacobum ipsum a suis adversariis et rebellibus immaniter trucidatum asserebat. Adrianus ergo, hoc infelici de morte regis audito nuncio, quum iam nihil superesset cuius nomine sua legatione in Scotia fungeretur, ulterius non est progresssus, sed in Anglia apud Henricum regem et regni illius proceres magna cum laude ad aliquot menses versatus est, deinde, ex Anglia profectus, per Gallias Romam, unde prius venerat, se recepit.
spacer 89. Iisdem vero temporibus quibus Iacobus tertius rerum Scoticarum potiebatur, viri doctissimi cum illic tum alibi permulti floruerunt, e quorum numero prodiit insignis e schola Pariensi theologus et evangelii concionator percelebris Ioannes cognomento Irlandus, natione Scotus, cuius supra mentionem fecimus. Apud Germanos autem homo Frisius Rodolphus Agricola, bonarum literarum ac linguarum scientissimus scriptorque magni nominis claruit. In Galliis etiam vir illustris Philippus Cominius, qui Ludovici undecimi res gestas et Carolo quoque octavi non minus vere quam lucelenter Gallice scriptas digessit, praeclarus habebatur. Praetero hic infinitos prope alios philosophiae et sacrae theologiae scriptores quorum nomina eo seculo Lutetiae potissimum in pretio fuere. In Italia quoque vixere non pauci in omni doctrinae genere viri excultissimi, inter quos praecipue connumerantur Heromolaus cognomento Barbatus, Ioannes Iovanius Pontanus, Angelus Politianus, Ioannes Picus Mirandulanus, Marsilius Ficinus, et alii complures quos longum foret hic omnes nunc recensere.

Finis





spacer