Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER IX

ONRANUS (hunc alii Goranum vocant) Scotorum rerum potitus, ut Congalii liberi impuberes, Eugenius, Convallus et Kynnatillus, in Mona insula paedonomorum cura (uti ab initio erat institutum) moribus et disciplinus patrio ritu imbuendi ad maturam usque aetatem asservarentur, omnium primum curvait, veritus ne pax et ocium, externis bellis sopitis, populo novarium rerum studioso, motum aliquem pararent. Idcirco ne locus tumultui foret, Scotorum regiones invisendo sontes et qui caeteris per insolentiam insulatarant ubique inventos, sanguinis nullo habito discrimine, diris afficit suppliciis. Et ubi inter lustrandum regiones animadvertisset agrestes nobiliorum insolentia iniuria affectos non ausos fuisse iniuriae authores regiis ministris prodere, ideoque imbecillibus ac quibus tenuiores essent fortunae, publicae iustitiae administratoris opera frequentius (poscente necessitate) minus subventum, sanxit omnium regum primus ut sontium nomina, exploratoribus ad rem delectis, tabulis regiis simul cum deliquiis quae in pubicam aut privatam commisissent salutem, in singulos annos secretius inscriberentur, quorum si per regios ministros postea accusati convincerentur, iustas pro criminis modo darent poenas. Mansit exinde genti ea tabulis inscribendi ratio (indictum vocant indigenae) ad hanc usque aetatem. Ea res aliquoties foeliciter tentata, permultos ne proximis iniurii essent deterruit. Scribunt quidam Conranum solitum, quum iuri administrando alicubi daretur opera, vel adesse, quo ob regis praesentiam iudices populo metum quendam ac reverentiam incuterent, vel proximo nemore, ne longe abesset, feras veneri, eoque regnante rem memorabilem accidisse. Cervum canibus petitum in Atholia haud procul a Grampio monte longo cursu lassum tandum captum, interemptum ingentem serpentum vim e ventre emisisse. Homines rem adeo insolitam demirati, eoque magis quod cervi cornua serpentis morsui mederi venenosaque animantia fugare cognovissent: miraculum illud, cui nusquam antea simile conspectum erat, inter prodigia habuere.
spacer 2. Dum in hoc statu res Scotorum essent, Aurelius Ambrosius Britannorum rex in lentum morbum (hecticam vocant febrem) incidit, quo diutius cruciatus medicis (tametsi quae suarem erant partium non omitterent) opem minime ferentibus, confecto corpore in ultamamque maciem redacto, Londini decubuit. Nec illic diu morato, sed ut salubriori aura vesceretur rus deportato, eo tandem processit febris ut nulla laboranti daretur requies, ipseque ita imminentem mortem quotidie expectaret. Horum nuntio Occa et Passentius, Hengistii filii in Germani, veluti novo excitati classico, rati, Ambrosio rege sublato, regnum in Albione facile recuperandum. Ingenti belli apparatu, vicinis Germaniae principibus undique ferentibus opem, in Britanniam (ipsi Hengistilandiam, id est Angliam, tum dixere) transmiserunt. Erat per idem tempus Uter Ambrosii regis germanus in Gualia gravi febre ac ventris profluvio laborans, unde Britannicus populus pene absque duce cui pareret relictus. De instante bello adversus Saxones veteres hostes regendo facto consilio, in diversas non sine publicae salutis periculo scindebatur sententias. Ambrosius, eo malo animadverso, ne rebus gerendis summus deesset ministrator, Saxonicum bellum, valetudinarii corporis nulla habita ratione, in se suscepit. lecticaque inter duos equos procerae staturae, ne corpore quateretur vectus, iubet in Saxones, gentem antea Britannicam virtutem expertam, movere.
spacer 3. Ad negocium Scotos et Pictos amicos et confoederatos populos per oratores accersit. Verum tam urgentes tamque cruenti erant Saxonum conatus, accrescentibus indies viribus, ut necessum habuerit Ambrosius, inexpectatis amicis copiis, hostes pugna excipere. In incitandis igitur militum animis praestantis ducis munere omnique bellica arte usus, signa cum hoste contulit. Primo congressu cessere paulum Britanni, apparebatque ingentem caedem imminere. Tum hortari Aurelius suos milites (is inter suos lecticae insidebat, nihil honestius ducens quam cum tam valida iuventute, si fatis ita fuisset decretum, occumbere), manibus in caelum tensis, ut praelio durarent, memores se pugnare pro patria, libertate, veraque Chrsitianorum religione, pro quibus vel vitam fundere viribus fortibus gloriosum esse deberet. Milites autem ad ducis verba continuo nova orta alacritate, obliti vulnerum et laboris, ad delendum dedecus in praelium revertuntur. Attoniti Saxonis primum constitere, deinde, acrius instantibus Britannis fugam capessere coeperunt. Aurelius fugientes, quod nocte imminente hostium insistentem persecutioni militarem ordinem conservare nequivisset, receptui per aeneatorem canens vetuit longius insectari. Insequentem noctem Britanni loco pugnae se continuere. Illucescente, caesorum spoliis arreptis partitisque ex militari instituto ac recensitis copiis, ubi comperisset maiorem longe cladem accepisse victores quam victis intulissent, Aurelius, veritus ne, viribus ita fractis, si denuo fortunae aleam experiretur, haud forsan ex sententiam ut antea res succederet, pactis cum Saxonibus quatuor mensium induciis, solutis copis, Gwyntoniam perrexit. Obtinuit inde, paucis emensis diebus, per oratores apud Scotorum Pictorumque reges ut utriusque gentis delecta manus praestantibus cum ducibus Britannis ex foedere auxiliares, post quartum mensem adesset.
spacer 4. Occa, horum haud ignarus, Passentium fratrem pro maioribus viribus illico mittit in Germaniam. Non desunt qui scribant Passentium, dum in Germaniam tenderet, adverso flatu pulsum in Hiberniam, inde, ingenti militum manu conducta, brevi ad fratrem Occam in Britanniam reversum. Sed undecunque fuerint, an ex Germania an ex Hibernia Galliave, satis constat Saxonum copias in Britanniam ingenti militum numero Passentii reditu adauctas. Veritus autem licet Occa egregias copias duceret, ne cum fortuna, quam experiebatur Saxonibus tum adversam, superstite Aurelio, foret dimicandum, statuit animo hominem dolo e medio tollere. Subornatus igitur in regis Aurelii necem Saxo quidem, vir ethnicus (Copie illi nomen fuisse perhibent) genus, patriam religionemque mentitus (Britannum enim monachum Christi religioni devotum medendi peritum se simulabat) petens Gyntoniam ad regem magno melioris valetudinis desiderio detentum facile est admissus. Complura locutus inde de morbi vi, pollicitus est se operam daturum ut potionibus rex paucos post dies morbo levaretur. Iussus itaque medelam parare Copa, ut sibi fides adhiberetur, primum in sirupis gustui afferentibus delectamentum saccharo, amomo, liquoreque rosaceo conditis, aliquot dies est versatus. Hinc occasionem nactus potionem cui venenum simul cum iure herbae soporiferae callidus veterator immiscuerat, ad regem deferens iubet exhaurire, nihil ea magis ad sanitatem attinere constanti vultu affirmans. Credulus Ambrosius, quem nulla veneni tenuit suspicio, poculum intrepide exhausit. Mox, iubente Copa, quieti datus quo vis medicaminis interius recepta somno per totum corpus funderetur, duobus cubiculariis, semotis reliquis, tamtummodo adesse iussis. Instat Copa fomentis, gravibusque odoribus, donec regem in soporem comperit solutum. Quo cognito, ipse laetus et simulata spe plenus futuram regi sanitatem, indice tam alto somno placidaque eius quiete, audacter aulicis promisit. Currentibus necessariis sciscitantibusque quiesceretne rex, indicentibus aliis cunctis silentium, dilapsus Copa per medios stationarios in nemus proximum aufugit, ubi criminis consciis adiunctus, pernici imposito equo, insequentium siqui fuissent periculum evasit.
spacer 5. Aurelius, veneno in venas diffuso, sensim toto corpore vitalibus spiritibus defugientibus, uno tantummodo gemitu emisso, spiritum exhalavit. Cubicularii nullam exinde audientes vocem, rati Aurelium altiori somno post multam vigiliam detentum, ne quid in cubiculo streptus fieret quo regi quies rumperetur, omnia diligentissime observant. Duravit omnium silentum in multam lucem, horam observantium qua rex expergisceretur. Id quum diutius non sine omnium admiratione expectassent, accedens unus item et alter quum ne spiritum quidem sensissent, exanime tandem corpus conspicati, veneni indiciis foede maculatum, querulis conclamant vocibus regem perfidissimi Saxonis insidiis veneno extinctum. Nec tanti doloris tot lamenta intra unius oppidi moenia se continuerunt, sed in civitates ac regiones longe lateque dispersas ocyus diffusa Saxones tandem Aurelii exitus certiores fecere. Occa ad gratum sibi nuncium in laetitiam effusus, quod Ambrosium extinctum, Uterum in Gualia gravi morbo laborantem, modicaque spe iam vitam trahentem, et praeter hos nullum superesse ducem cui Britanni audientes forent certo dignosceret, ut invisam sibi gentium prius quam alicubi conglobarertur opprimeret, longe crudelius quam unquam antea in Britannos desaevit. Fugerunt Britones: vix locum Saxonicae feritatis expertem videntes, alii in Pithlandiam, alii ad solitas sedes in Gualiam, plerique supplicium aut servitutum hostium arbitrio subeuntes inter Saxones permansere.
spacer 6. Interea Scotorum Pictorumque validi exercitus, omni apparatu bellico instructi ad Ambrosium moventes ut Christiani nominis hostes pellerent ex Albione, multum confecerant itineris. Sed horum tantos armatorum ordines, tam salubres cogitatus, Aurelii Ambrosii regis mortis nuncius interrupit. Copiarum etenim duces, haud satis gnari utrum factione ac dolo Ambrosius fuisset extinctus, et an iuncti Britanni idem in gerendo bello sentirent, minus tutum fore rati expeditionem eo ducere ubi quis hostis, quis esset amicus ignoraretur, communi consulentes saluti pedemque referentes, dimissa Britannia domum quo ordine venissent redeunt. Gesserat Ambrosius Aurelius Britannicum imperium septem pene annos. Ferunt eius funus in coenobium de Stenthend, ubi percelebre monumentum in nobilium memoriam (quos Hengistus insidiis petitos quondam occidit) extruxerat, rego more elatum. Sub tempus quo Ambrosius vita excessit, prodigia quaedam Guyntoniae primatibus sunt nunciata, alia conspecta quae quo magis credebat vulgus, interprete Merlino, eo etiam pluria nunciabantur. Crinitam stellam (cometam vocant Graeci) faces emittentem longissimas ac draconis effigiam coronatam et in caelo ardentem, complures noctes conspectas; Londini etiam subito arsisse arbores virentes, veteraque ligna iam pridam excisa floruisse aut fronduisse; Tamesin fluvium cruentum visum; Eboraci fontem medio foro exilientem tanta sanguinis vi fluxisse ut pleateae urbis cruentae videretur; in Cantio foetum in utero matris risisse auditum. Haec ostenta, Merlino interprete, Britannos adversus Saxones, sed infoelici eventu, ad arma concitarunt. Ferunt etiam Merlinum cometam Ambrosium Aurelium, draconem coronatum Uterum regem, sanguinem cruentem eius manum in Saxones, ignem eorundem tamen exterminationem portendere interpretatum. Credulumque Uturum interpreti aurem draconem coronatum, caelici coloris, quem azureum vocant, stamine variegatum, in expeditionibus exinde pro insigni tulisset, unde Uterpendragon vulgo ad posteros est appellatus.
spacer 7. Caeterum primores Britanniae, peractis regiis iustisque parentalibus pio Christianorum ritu, celeriter Gyntoniam profecti in Gualiam ad Uterum properarunt, eoque, vix levato aegritudine, rege omnia suffragiis declarato, delectum extemplo fieri decrevere, instruendumque omni apparatu in Saxones exercitum. Uter rex, iuventute conscripta ad militiam, Nathaliodo cuidam, homini obscurae originis, longa familiaritate viri magis quam virtute pellectus, summam defert belli administrationem. Tulere permoleste Britannorum maiores virum nec opibus nec natalibus parem sibi in magistratus dignitate praelatum, querentes inter se iniuriam consusurrantesque accusant clam et novum regem quod in magistratus summi initio, nondum regno illi stabilito, virum obscure natum, Britannica posthabita nobilitate, tam praecellenti dignitate decorasset, fore rati ut pacem nactus, sopitis bellis (si tamen ita ea aliquando sopiri contingeret) gentis primatibus infimi generis viros in dignatatum et honorum additione praelaturus sit. Hae nobilitatis querelae, ne Britannicis rebus discrimine tum laborantibus officerent, prudentum consilio repressae silentio continebantur. Nathalodius, etsi satis sciret quo in se animo essent Britannicae gentis proceres, susceptum tamen imperium alacriter exequutus, iubente rege, conscriptum exercitum ducit in hostes.
spacer 8. Occa, horum gnarus (erant enim cum Utero rege qui Britannorum consilia per internuncios Occae indicarent), posteaquam Britannicas copias e Gualia profectas in se duci est allatum, nec noctu nec interdiu intermisso itinere adventantibus obviam contendit. Fit pugna Britannicae iuventuti parum prospera. Abiens enim Gothlois, vir inter Britannos amplissima nobilitate, cum acie sibi credita sub primum copiarum congressum in proximos tumulos, Nathaliodi aspernatus imperium, caeteros Britannici exercitus hostium obiecit iniuriae. Qui acie depugnavere Britanni, videntes se sociis nudatos, omni ex parte hostium armis peti, diffisi viribus, instante acrius Saxone, fugam capessere coeperunt. Occa, quia Gothlois fugam credebat ad insidias spectare, ingenti voce prohibens fugientes Britones insequi, aeneatoris tuba suos ad militaria signa revocavit. Gothlois vero, sub noctem pugnae loco relicto ne praeda hosti fieret, citato gradu cum suis abiit in pacatum. Illuscente, Occa campos milite undequaque nudatos conspicatus, se pro vicrtore, Britannos habens pro victis, nihil timendum sibi in Britannia existimans, mandat Utero regi per foecialem ut in Gualiam universa cum Britannica gente, Anglia Saxonibus, quod eorum esset iure belli relicta, denuo concedat. Alioquin haud aliud expectaret quam cunctos Britannos absque sexus aetatisque discrimine Saxonum armis crudeli occidione delendos.
spacer 9. Uter, animo volvens quam atrox ancepsque futura sit pugna si cum Saxonibus iterum foret congrediendum, quantumque afferat mali, odio et viribus perpetuo digladiari, posse facile, quod hostis moliretur dum bello insisteret, sibi parari excidium, humanas res pace florescere, dilabi discordia, detestatus belli incommoda, Saxoni per caduceatorem respondit se, deposito otio, de pace velle agere, non quod Saxonica virtus Britannis esset formidini, sed quod amicitiae societatisque amator, gentis suae prospiciens quieti, dissensionem pene natura odisset. Cupere se vehementer bellum, si non levibus, expiabilibus tamen causis, inter Saxones Britannosque ortum, rebus adhuc pene integris, extingui. Rem unde tam atrox dissensio orta inter populos diutius duraverit, quatuor viris ex singulis gentibus, praecipua fide et authoritate delectis, credendam, qui eam cognoscant componantque. Horum sententiae standum, ut duarum fortissimarum gentium in Albione tenentium sedes unus deinceps consensus caeteros orbis populos ne Albianis iniuriam inferant commoneat, vel (quod frequentius evenire solet) plane deterreat. Suscepit Saxo placido vultu oblatam conditionem, ducens eam ex imbecillitate potius animi quam ex magnitudine profectam, gavisusque regnum ultro sibi delatum, quod sine ferro multoque cruore (cui, quantus et unde fluat, si sub signis statur, nec lex nec ratio est ulla certa) nunquam fuisset adepturus. Partim inde per literas, partim per legatos quatuor viri Saxonici nominis totque ex Britannis singulari prudentia sunt delecti ad diutinam controversiam extinguendam. His authoribus foedus inter populos ea praecipue est lege sancitum, ut quae Britanniae regiones Germanco alluuntur oceano Hengistilandiae, id est Angliae exinde nomine dictae, Saxonibus caderent, quicquid reliquum veteris esset regni maneret Britannorum.
spacer 10. Ictum foedus pax, pacemque opulentia, quiescente utroque populo neutroque alterius petito iniuria, mox est insequuta, Saxonibus ethnica impietate in idolorum fanis malis daemonibus sacrificantibus, Britannis autem pie Christum colentibus et in templis adorantibus. Sed horum nonnulli Pelagii delirio polluti minus recte de vera sapiebant religione. Alii errorem detestati veros Christiani dogmatis assertores vivendi more ac fide imitabantur. Interim Uter, vir alioqui spectata virtute, in foedum libidinis crimen incidit. Nimium enim otium ac deliciae, quibus tum fere Britanni erant immersi, fuit homini in causa non solum ut adulterium, sed et homicidium, unde cruenta bella Britanis postea sunt nata, perpetraret. Siquidem inter conviviandum forte Londini natali (ut ferunt) Chrsitiano, Britannia primoribus cum coniugibus Ugteri imperio assistentibus, in mulierem excellenti forma convertit oculos. Erat ea Gothlois Coroneiae principis uxor. Hanc eximiam ob pulchritudinem deperiens ad se per cubicularium donariis et pollicitationibus accersere sub noctem instituit. Sentiens Gothlois regem mulierosum suo ac familiae honori parare insidias, ne uxoris pudicitiae illuderetur (nam et ipsa plurimum regios aversabatur amplexus) Londino clam rege profectus, magnis itineribus abiit cum coniuge in Coroneiam. Uter rex, sublatis pudore ac probitate, fugientes extemplo bellico apparatu insequitur, interceptam foeminam (fugerat Gothlois ut regis iram vitaret in arcem omnium quae in Coroneia erant munitissimam) cupide compressam,praegnantem haud multo post reddidit.
spacer 11. Suscepit ex eo concubitu statutos post menses filium Arthurum, isque post patrem regnavit in Britannia, uti posterior ostendet enarratio. Gothloidem vero longa obsidione fatigatum captumque tandem, praetexens quod Nathaliodum in pugna adversus Saxones contra regium imperium in Britanniae reipublicae perniciem deseruisset, sed revera ut uxore eius liberius potiretur, occidi mandavit. Sunt qui scribant Merlini opera Uterum in Gothlois speciem transformatum eo commento mulieris potitum amplexu. Sed, utut res sese habuit, satis constat omnium sententia qui aut res nostra aut Britannicas scriptis mandarunt Uterum regem ex aliena coniuge suscepisse Arthurum, eundemque posteaquam adolevisset, quod nullos ex iusta coniuge haberet liberos, vocatis Britanniae proceribus ad concionem, ostendisse post se regem salutandum, omnesque sacra Christi evangelia contingentes ultimis adegisse execrationibus ut ne quem alium praeter Arthurum secundum se in Britannia regnare permitterent. Concitavit ea res Pictorum iram in Uterum. Aegerrime enim ferebat Lothus rex Pictorum ex aliena uxore, damnato concubitu, susceptum Arthurum suis liberis, iustis Britanniae haeredibus, in regni administratione praelatum iri. Tentavit ergo compluribus internuntiis Uterum regem a tam iniusto proposito divertere, quod cum nequivisset impetrare, amicorum consilio, quod Utero rege superstite petendi regni Britannici nec sibi nec liberis esset locus, rem silentio pertransiens in tempus distulit opportunum.
spacer 12. Interea Britannorum quidam, frequenti cum Saxonibus commercio vera relicta pietate, ethnicis erroribus idolorumque spurcitiis foede se contaminarumt. Quidam Pelagi dogma sequuti vivendo docendoque contribules Christi religionem in Britannia multis et doctrinis et factis impiis evertere sunt conati. Eo tandem dira pestis est evagata ut nonnulli ex gente parvulos sacro lavacro admovere palam vetuerint. Alii male excogitatos errores pro praecepto legeque vivendi accipientes, negarent pertinaciter quae sancta affirmaret ecclesia. Lamentari interim secum Christi sacerdotes corruptissimos contribulium mores usequeadeo invalescere ut quidam ex synceris fidei cultoribus, vera relicta pietate, Chrsiti nominis hostes palam efficerentur. Rursus ergo beatisismum Germanum antistitem multis precibus oratum faciunt ut Christi causam quam semel tutandum susceperat tutaretur. Nec defuit Germanus piae petitioni, sed, adiuncto sibi Severo totius sanctitatis (ut Bedae verbis utar) blue viro, qui erat discoplus beatissimi patris Lupi Trecassiorum episcopi, et tunc Treveris ordinatus antistes, gentibus primae Germaniae Dei verbum praedicabat, mare conscendit, et, consentientibus elementis, tranquillo navigio Britannias petit, ubi salubri disciplina imbuendae multitudinem tantam adhibuit diligentiam ut divinus sermo per eum quotidie, non modo in templis sed etiam per trivia, per compita, per rura, praedicaretur. Addita sunt miracula verbis. Elabii enim viri inter Britannos percelebri fama filius, diutius paralyticus, solo Germani tactu sanitate restituitur. Arida quorundam membra recipiunt humorem, ut nervis debitum exercendi redderetur officum. Quibus et multis aliis miraculis, salubri doctrina firmata, populi Britannici praevaricationem dolentes, abiectis atque damnatis stultae gentilitatis execrandis ritibus, cum Pelagiani erroris vesania, veram religionem cupidissime amplecuntur. Obtinuit et Germanus apud Occam Saxonum regem in Anglia, virum a Christi pietate alienum, motum tamen vitae ipsius integritate, doctrina, et miraculis, ut impune inter Saxones Christi dogma praedicaret, capitali poena indicta in eos qui Germanum aut Severum vel levi afficeret iniuria.
spacer 13. Dum haec fierent in Britannia, duo viri nobilitate insigni, Terdix et Kenricus cum copiis e Germania transmisere in Angliam, quorum alterum posteaque utrunque in regni societatem suscepisset Occa, Cantio alterum Vestfeci regiones ducem praefecit. Kenricus autem, immanis in Christi cultores hostis, non multis inter adventum interiectis diebus, quod sanctum virum Germanum cum comitibus, dum Christi doctrinam piis concionibus seminaret, multa aeris intemperie noctem totam sub dio permanere coegisset, a rustica turba multis iniuriis postridie acceptus, agresti manu crudeliter est interfectus. Adventus enim horum ducum in Angliam contra foederis leges Utero suspectus opinionem facile incussit Occam iam pacis taedere, occasonemque plane quaerere unde bellum, saltem apparenti causa, indiceret Britannis. Propterea caduceatorem ad eum mittit qui hortaretur initam amicitiam cum Britannis aliquot iam annos feliciter continuatam coleret, temperaretque ab iis quae occasionem esset praebitura veteris dissidii inter populos suscitandi. Terdicem et Kenricum cum copiis in Angliam contra foederis leges receptos remitteret in Germaniam, quorum armata manus recenter transmissa in Albionem, novi belli suscitandi non posset cunctis iure non esse suspecta. Alioqui parum quiete Uterum Britannis, Occamque Saxonibus deinceps imperaturos, mussitantibus multis bellum inter eos mox gerendum, nisi ipsi qui reges essent voluerint foedera tenere. Parum enim consulte actum, dum foedus inter populos iceretur, quod brevi adeo labefactandum esset. Superbum existimavit Occa sui Saxonicaeque gentis moderatorem Uterum videri velle, et ab eo, cum quo paulo ante, devictis Britannis, quos delere tum poterat, foedus icerat, nunc absterriri ne amicos amplius in Angliam, ubi ille nihil iuris haberet, reciperet. In hanc igitur respondit sententiam: se haud alio animo erga foedus servandum inter populos esse quam Uterum regem velle esset aequum, nihilque post initam pacem iniuriae egisse in Britannos unde illis iusta querela esse possit, nec se, sed Uterum dissidii inter gentes occasionem quaerere, quod amicum Saxonum populi amicosque ad se venientes solita humanitate recipere, perinde acsi totius terrarum orbis obtineret moderamen vetuerit, iusseritque hospitaliter receptos non sine contumelia reiicere. Terdicem et Kenricum, viros summa necessitudine sibi iunctos, neque venisse in Angliam ex Britannorum imperio, neque inde ex eodem profecturos. Cavendumque Utero et primoribus Britannicae gentis ne, dum talia suis dominis mandarent, ipsos nimia temeritas e tranquillo ducat in scopulum, et ne id avidius cuperent quod regnum capitaque traheret in perniciem. Quod si velint bellum, uti imperiosa legatio atque iniuriae quibus agrestes Saxones Britannorum latrociniis iugiter affligerentur prae se ferre videbantur, id se alacri animo accipere, eodemque ad alterius populi internecionem, quando decertare adeo placeret gesturum.
spacer 14. Haec ad Utrum regem Britannorumque maiores relata vehementer omnes turbarunt. Secundam ergo legationem ad Occam misere, multis cum donariis pollicitationibusque, ut regis animum a bello averterent. Occa rex, primatum sententia receptis donariis, pollicitationibus aegre auditis, quod illis fraudem subesse plerique conclamitarent, legatum multa contumelia affectum ullo sine responso domum dimisit. Ea iniuria perciti Britanni, quando nec foedera tenerent Saxones, neque pacem consequi possent, quaecunque ad bellum usui forent summa ope parant. Indictoque bello paucis inde post diebus inter Saxones et Britannos, Picti, quos dissidium inter populos non latuit, Occae regi ultro ad commilitium adversus Uterum se offerunt. Lothus Pictorum rex causam belli praetendit quod Uter suos liberos Britannico regno, in quod iure succederent, per vim fraudare conaretur. Accepit Occa Pictos libens in belli societatem. Acciti Scoti Pictorum legatis ad idem bellum commilitium plane renuere, cum quod foedus inter se atque Britannos ultimo fidei sacramento firmatum haud violandum putarent, tum quod Christi nominis inimicis adversus verae pietatis cultores suppetias ferre parum religiosum ducerent. Horum Britanni certiores facti, Saxonum Pictorumque perfidiam execrati quod impio bello se lacessere decrevissent, ad sanctissimos antistites Germanum et Severum, ethnici questi iniurias, querelas deferunt. Iubent pontifices extemplo exercitum contrahere, fore docentes ut, modo ex animo verterentur ad Christum, victoram de hostibus proculdubio assequerentur. Britanni pontificum imperio, Utero rege authore obtemperantes, in exercitum ocyus coacti ad bellum, etsi permulti hostium vim plurimum formidarunt, sunt profecti.
spacer 15. Erant sanctissimi pontifices in castris cum Utero rege, ubi sub Paschale tempus (id enim tum instabat) haud paucos Britannici sanguinis, quos partim Pelagiana haeresis, partim stulta gentilitas illuserat, relictis huiusmodi deliriis, ad Christi baptisma confugientes sacro admovebantur lavacro. Quumque cuncti, pontificum et verbis et exemplis moniti reverentia dominicae resurrectionis ferventius sacris haererent, affertur Saxonum Pictorum exercitus adesse ad pugnam expeditos. Ad nuntium arma capere, ad praelium procedere Vteri regis imperio cuncti festinant. Madida ergo baptismo exercitus parte adversus Christiani nominis hostes veraeque religiones cultorum praecedente, Germanus se primae aciei ducem profitetur. Procedunt cuncti ad pugnam moventque celerrime in hostem, fiducia in Christo magna armat, sacerdotibus praecedentibus, quasi vim praelii in se primum accepturis. Hostes, ea acierum forma cognita, victoriam quasi de inermi multitudine praesumentes, assumpta alacritate festinant ad congressum. Germanus, signifer et primae aciei dux, omnes admonet, voci suae uno clamore respondeant. Appropinquantibus hostibus, allelu iam ter repetitum saceerdotes exclamant. Sequitur unus clamor omnium, repercussoque aere cum ex montibus cavernosis vehementer multiplicatus redderetur, hostile agmen terrore prosternitur et ruisse supra se non solum circundantes rupse, verum ipsam coeli machinam, contremiscunt. Vix sufficere pedum pernicitas ad effugium creditur. Passim fugiunt, arma proiiciunt, gaudentes vel nuda se corpora tanto eripuisse discrimini. Plures etiam timore praecipites vicinum flumen, dum id tranare conarentur, devoravit. Sicque hostibus sine sanguine superatis, lectis spoliis, sacrorum antistitum meritis triumphant Christiani. Huius pugnae quo ordine est gesta, venabilis meminit Beda, blue cuius verba in ea scribenda usi parum a tanto authore digressi sumus, nisi quod coelesti ope partam hanc victoriam, divo Germano duce, non primo eius in in Britanniam adventu, ut Beda, sed secundo, Veremundum in illo (ut in aliis multis) sequuti dicimus contigisse.
spacer 16. Verum, quocunque evenerit tempore, Britanni secundum eam, foelici superbi successu, contemptis Saxonicis armis neglectisque suis, posteaquam Germanum et Severum, clemens coelum pacatumque mare suis reddidissent sedibus, popinis et ganeis longe consuetudine se adeo addixerunt ut turmatum biduum, nonnunquam triduum (authore Beda) potando epulandoque consumentes ex strenuis in sordidissimos plerique verterentur ganeones. Aegerrime infamem populi luxuriem pontifices Britanniae et qui caeteros erudiebant sacerdotes tulere, vaticinati frequentius inter concionandum, si tanta pestis in gente non exterminaretur, fore ut Britanniae regnum, toties extremo obiectum discrimini totiesque Dei benignitate in pristinum decus restitutum, tandem in ultimum dilaberetur exitium. Neque sacros antistes fefellit opinio: Occa enim paucis post annis Britannos flagitiis infames denuo bello est adortus. Nec ei in difficili res fuit: pugna enim vix commissa Britanni victi ac profligati Nathaliodum praestantissimum secundum regem ducem cum quindecim hominum millibus in ea caesos desideraverunt. Victrices autem Saxonum copiae Occam regem, secundis rebus ferocem, procul a suis temere invectum in hostem quingentis cum equitibus et pauco admodum peditum numero amisere, unde nec Saxones secundum praelium foeliciter confectum Britannos, tanta clade perculos, armis amplius infestare sunt ausi. Sed ne sine duce essent, Occa superioris Occae nepote ex fratre Oisto dicto rege, omnem belli vim vertere in Pictos, causati Lothum regem, indicibus captivis, contra fidem sacramenti auxilium recenti pugna tulisse Britannis. Ad id bellum adversus Pictos conficiendum Occa, ferus natura adolescens, regno subi delato ferocior factus, Colgermum, virum tum multa nobilitate inter Saxones, e Germania accersit, promissis illis agris quos trans Humbrum haberent Picti, si inde inimicam gentem, perfidia infamem, armis expelleret. Colgermus brevi affuit et in Northumbria caede, incendiis, direptione omnia miscuit.
spacer 17. Exciti ea cruenta lues Pictorum Scotorumque qui tum ibi nonnulla tenebant loca numerum ingentem. Aucta est eorum clades Occae regis altera cum Saxonum manu ad Colgermum accessione. Is etenim, audito Colgermi in Northumbriam adventu, pactus cum Utero in annum induciis, celeriter ad eum cum exercitu contendit. Pavor fugientium in Gallovidiam et Pithlandiam ad Lothum et Conranum perlatus utrunque regem ad arma adversus Saxones communi animo consilioque induenda commovit. Itaque irritati iniuria Picti ac Scotis in Saxones ducunt. Quumque copiae stricto ferro paratae ad pugnam sub signis starent, multorum orborta est trepidatio inter confoederatos, vehementer timentium tanto cum Germanorum exercitu manus conserere. Hic tamen timor primum ortus est a Britannis, quorum permulti ad Scotos et Pictos Saxonum odio auxiliares venerant, plurima de Germanorum bellica virtute, corporis robore, ac magnitudine artuum praedicantibus: tantamque illorum vim esse in certamine ut nonnunquam hostes vultu atque oculorum acie in fugam compulerunt. Diffusus inde per maiorem copiarum partem permultos, ni pudor homines continuisset, ut a praelio discederent permovisset. Tantum animadvertentes malum confoederati reges, utriusque gentis primoribus vocatis ad concionem, quidam cui regum iussu res erat demandata, ita ad eos verba fecit.
spacer 18. “Non possunt, commilitones optimi, principes nostri non admirari mentes vobis eo defluxisse ut vestrum plerique in hoc ornatissimo exercitu, et omni apparatu bellico munito, hostium turmas pavore subito perculsi plus quam sit hominis pertimescant, et de propria virtute ducumque diligentia, nullo adhuc periculo facto, penitus desperent. Nam Saxones non tanta praeditos esse virtute ut mortalium nullus cum eis in aciem audeat descendere, frequenti experientia in Albione cum summa laude summoque triumpho didicimus. Victi enim sunt, duce Vortimero rege, Britannicis armis profligatique. Victi deinde pleno Marte ab Aurelio Ambrosio, praelio cessere, quem virum, quod cum eo pugna congredi amplius non essent ausi, ut innata genti perfidia cunctis patefieret, nefando extinxerunt dolo. Et Britanni, quorum multi nunc Saxonibus merent, complures abhinc annos vestris cesserunt armis, vestraque (ut ita dicam) fuerunt praeda, vobis longa in tempora facti sunt vectigales. Ergone vobis timendi (viri fortissimi) quos Britanni, toties vestris manibus devicti, tantis cladibus affectos frequentius vicerunt? Addite instans bellum, impie vobis illatum, Saxones vobis iniuriam inferre, vos propulsare, et ubi culpa fuerit, ibi iusto Dei iudicio cladem fore, quis verae religionis cultor iure non speraverit? Nihil est idciro (viri fortissimi) quod in hoc bello foeliciter conficiendo ducendoque ad foelicem exitum iure vobis fuerit timendum. Qui inter vos timorem (si tamen vestrum iam quispiam timeat) in Germanorum artuum magnitudinem molemque corporis conferunt, iudices sunt stolidissimi atque iniustissimi; siquidem Scotis ac Pictis formosa esse corpora et integra, et ingenti mole praedita non minus quam Germanis, nemini quo omnes eas noverit gentes perspicuum non fuerit. Porro si Germanis ingentes, vobis autem remissiores sint animi, id vestrae quis non dederit ignaviae, quia corporibus, eleganti forma, laborisque paetientissimis creati, virtutes animi decora, ad quae natura rerum omnia parens vos genuit, et quae in vos cupidissime expetit transfundere, aut negligitis aut potius omnino contemnitis? Absit ut vestrum quispiam naturam in corpore creando accuset, modo integer alacerque fuerit animus. Enimvero quum vestra corpora decenti mole, praesentique ad labores omnes tolerandos promptitudine sint conficta, vestrum est ab animis degenerem prohibere et ignobilem timorem, eosdem debito patriae egregie exornare officio, ut qui certo scitis nihil vobis posse contingere contumeliosius et cum graviore iactura quam hostibus, qui iam in prospectu stant vobiscum pugnaturi, sine pugna victoria tradita, patriam prodere, et sic coniuges, liberos, et vitam denique propriam amittere cum summa ignominia. Quod vero ad imperatorum attinet officium, haud aliud vobis ab eis fuerit expectandum quam ituros eos in praelium adversus Saxones, intellecturosque utrum apud Scotorum Pictorumque nobilitatem pudor atque officium an timor, ultimis urgentibus, plus valiturus fuerit.”
spacer 19. His verbis mira cupiditas gerendi belli, non sine ingenti alacritate, cunctis est exorta. Priorumque ordinum milites, ut regibus satisfacerent, sese nec unquam timuisse, nec de summa belli se aliter quam imperatores existimivasse coram omnibus deierant. Reges, ea professione militum laudata, mandant in hostes progredi. Saxones celeriter venientium fortiter accepere impetum, pugnatumque aceerrime, pluribus utrinque caesis. Confoederatorum tandem fuga ubi hostium vim ferre diutius non poterant, Saxonibus fusos ferro persequentibus, victoriam partam ostendit. Nox persecutioni finem facere coegit. Postridie confoederatorum regum alter in Gallovidiam, alter in Pithlandiam cum exercitus abiit reliquiis. Occa, Saxonum maioribus adolescentem impellentibus, nimia crudelitate usus victoria, quotquot Pictici ac Scotici nominis inter Tinam et Tuedam amnes invenit foede cruciatos interemit, eorumque opibus ac regionibus fretus, praesidiis arcibus egregie munitis, et novis incolis ex sua gente inductis, Colgermum Northumbriae ducem appellatum, ut rei summam secundum se illis administraret, extemplo praefecit. Ipse in Britannos, rupto foedere, quod fama esset eos Scotis ac Pictis in dudum commisso praelio opem tulisse, bellum molitur. Quo ex sententia gesto et Utero rege devicto, profligatis insigniter copiis, pulsis Anglia quibuscunque Britannici sanguinis, fugatisque iam tertium in Gualiam, Londinum primum, civibus fama futurae obsidionis territis se cum urbe dedentibus, inde regiones omnes quas Hengistus, qui primus Saxonici sanguinis regnavit in Albione, olim tenuerat, recepit.
spacer 20. Saxones in tot felicibus sucessibus fortunam, quae non semper eodem favore aspirat mortalibus, suspectam habentes, haud prius totis viribus exinde cum hoste contendere quam regnum adversus futuros insultus egregie stabilivissent decrevere. Intenti propterea veteribus munitionibus reparandis novisque aedificandisque, undique per Angliam Britannos, Scotos, ac Pictos frequentibus incursibus, tantum ut bello se implictos intelligerent hostes, quotidie infestant. Media rerum turba Uter rex in Gualia, dum febre correptus aestuaret, limpidae aquae haustu e proximo fonte, quam quidam Saxo ad id subornatus toxico infecerat, est extinctus, posteaquam Britanicarum rerum potiri incoeperat anno decimooctavo, Christi servatoris altero supra vicesimum et quingentesimum. Floruere hac tempestate vel circiter eam viri doctina et sanctitate praestantes, Marlanius Armoricus Brito, Redonensis antistes, pauperum piorumque fautor, Albinus et Victor, uterque Gallus, doctrina et pietate insigni. Divus Boethius, Romanus civis, in divinis, philosophia, mathematica, caeterisque humanis disciplinis apprime eruditus, cuius in scribendo dicendoque dignitatem illa aetas plurimum est admirata. Scripsit is de Trinitate opus excellens; in dialectica, rhetorica, geometria, arithmetica, musica, astronomiaque docte adeo et copiose ut harum disciplinarum praecipuus excultor iure ad posteros sit delatus. Is tandem, Theodorici Arriani Ostrogothorum regis rabie in innoxiam gentem, verae pietatis cultricem furente, cum Ioanne pontifice maximo et Symmacho, potissimum quod sacrae religoni addicti, Arii adversabantur delirium, Ravennae arctam in custodiam est coniectus, ubi cum eodem pontifice atque Symmacho est interfectus. Ulta est pietas sese sanctissimosque viros, nulla mortalium ope, paucis diebus superstite Theodorico, nomine Gothico aliquot post annis obliterato, Christique praefatis martyribus in divorum numerum relatis.
spacer 21. Benedictus quoque, vir sanctissimus, patria Nursijnus, hoc prope temporis Sublaco urbe Italiae monachorum ordinem quem antea Basilius in oriente constituerat, instituit. Unde quum a frequentibus adiretur, vitandae gloriae gratia profectus. Cassinum oppidum adiit, ubi Apollinis templo, divo Ioanni Baptistae dedicato, conditoque coenobio, sodales regula a se condita religiose vivere docuit. Hi tanta foelicitate coaluerunt ut plurimae ex eis postea familiae institutitis amictibusque diversae emanuaverint. Pontifices etiam maximi quatuor supra viginti, summi ecclesiastici ordini viri (cardinales vulgo) centum supra quatuor et octoginta, aliique sanctitate et doctrina insigni, quot facile numerari non possunt. Plurima inter nostrates celeberrima sunt huius instituti coenobia, hactenus viris pietate clarissimis habitata, virtute fortassis insignori, maiorique veneratione apud mortales perseveratura, si ad otium et luxum, regum munificentia, tanta sagina ea non onerasset. Decessit Benedictus Cassini anno Christianae salutis quingentesimo decimooctavo, ubi et tumulatus est una cum Scholastica sorore sanctitate quoque insigne, seniore Iustino Romanis imperitante. Inter nostrates Brigida, sanctissima virgo. Haec, decimoquarto anno vix superato, ad Sodorensem episcopum in Monam insulam (huius autem viri, sicuti aliorum complurium vetustate nominis memoria periit) paternis fortunis, quae amplissimae erant, contemptis, aufugit, precibus non sine lachrymis petens ut perpetuae virginitati pontificia authoritate addiceretur. Pontifex acceptam mira benignitate Brigidam, virginem Deo sacravit, deditque ut alba tunica, scortea intercincta zona, uteretur, tegumento capitis lino canenti quadrato a cervice ad humeros deiecto. Effecta est eiusdem virginis ad posteritatem ob pietatem insignem celebris adeo memoria ut Scoti, Picti, Hibernici, et qui illis gentibus vicinas habent sedes Angli eam inter foeminas quas Christiana ecclesia in sanctorum numerum retulit, secundum deiparam virginem, praecipua semper habuerent veneratione. Templa Brigidae nomini inter hos populos sacra, quot vix alicuius divorum, huius rei certa sunt indicia. Defungitur tandem vita post plurima mirae sanctitatis opera duodevicesimo Conrani regis anno. Cuius corpus ab Hebridibus in Dunum (oppido est nomen in Hibernia) ferunt delatum, ac eodem loco cum Patricio Hibernicorum apostolo sepultum. Nostrates (nam et hi eundem honorem sibi vendcant) divae Brigidae funus Abirnetho (aliud tum loco nomen fuit) in templum ornatissimum canonicis et presbyteris ad divina exequenda institutis eius nomini dicatum elatum constanter asseverant.
spacer 22.Vixit et tempore haud multum ab hoc diverso Gibirinus nostas, vir insigne pietate, qui ethnicorum in Albione iniuriam declinans cum fratribus ac etiam sororibus quos eadem in Christo moverat charitas transmisit in Galliam, ubi Remensem civitatem vitae sanctimonia et miraculis ornavit. Sub idem etiam tempus supplicationes sacrae, quae tribus diebus ante Christi ascensionis celelebritatm funt, divo Mamerto, Viennensium episcopo authore, sunt in Gallia institutae ac a Scotorum sacerdotibus, Convallano egregio Christi dogmatis concionatore suadente, magna cum veneratione acceptae. Erat Convallanus monachorum qui in Iona insula Chistio pie militabant abbas, vita probatus, insignis doctrina. Nostri habent veteres annales hunc multa praedixisse de Pictorum Britannorumque regni excidio, de Scotorum regum successione Anglorumque gentis futura in Christum pietate. Aperuisse permultis etiam nobilibus secretiora flagitia, quanto discrimine salutis nisi resipiscerent laborarent. Unde complures iniquitatem pertaesi, sacris monitis audientes, verae pietatis operibus sese accommodarunt.
spacer 23. Pervenit Convallanus in Arthuri tempora, quem post Uteri obitum Britanni in Gualia regem declararunt. Paululo antequam id fieret, Lothus Pictorum rex Britannorum maiores per legatos postulavit ut Britanniae regnum sibi deferrent, causatus legem in Albione longa consuetudine hominumque moribus roboratam ut qui virginem matrimonio sibi copulasset, in eiusdem haereditatem (si quam foret habitura) ipse primum, liberi deinde connubio suscepti succederent. Annam igitur, quam iustam habebat coniugem, Aurelii Uterique regum Britanniae sororem legitimam, quod Uterque sine liberis cessisset fatis, regni esse haeredem. Ex ea virilis sexus proles suceptas Modredum et Valuanum, quem alii Galuanum dicunt, per aetatem nondum aptos ad regimen publicum. Debere ergo, si legi parendum est, ad filiorum maturam usque aetatem in regni esse administratione, iustisque haeredibus id servare incolume. Britani, Pictorum legatos aegre auditos multisque conviciis e curia explosos, non modo Lothum sed et Annae filios, veluti peregrini sanguinis homines et per id inidoneos qui Britannicarum rerum potirentur, prorsus sunt aspernati. Dimissi itaque per contumeliam Pictorum legati domum rediere. Mox Britanniae maiores, violato non modo Britannico, sed et gentium iure, quia apparebat Pictorum arma Saxonibus coniunctum iri, undique ex regionibus contractis militibus invitatisque ex Armorica Britannia auxiliis, in Saxones, priusquam Pictis et iis qui in Northumbria erant Germanis iungerentur, Arthuri regis delectu, arma movent. Pugnatum primum decem passuum millibus a Londino, ubi primo praelio, item et altero, fracti Saxones, ingens tributum pendere iussi, leges etiam graves magistratusque Arthuri arbitrio accepere. Gratulati Britannorum primates foelicibus Arthuri regis initiis, regnumque ei faustum futurum precati, Londinum copias admovere. Qua in urbe parvo negotio expugnata Arthurus consultandi causa de summis rebus cum Britanniae patribus aliquot menses se continuit.
spacer 24. Auctis inde multo bellico apparatu copiis, in Saxonum gentem quae trans Humbrum incolebat, cui Pictorum delectum, icto recenter foedere inter Lothum Colgermumque, reparatis utrinque iniuriis, coniunctum didicerat per exploratores, celerius ducere instituit. Venientes Britannorum turmae in Eboracensem agrum haud procul a Saxonibus et Pictis (illi etenim illic prius cum armata manu consederant) castra posuere. Omnibus postera die ad pugnam spectantibus paratis, Arthurus Hoelum Armoricorum ducem cum parte copiarum Pictis obiecit. Ipse in Colgermum manus conferre cum expeditis copiis decrevitDuplice pugna sequuta: ubi plus virium stetit, illic acrius concursum. Fuit praelium anceps, nulla omnium acierum pulsa, ad Britones tandem, fusis fugatisque Pictis ac multa occidione disiectis, victoria inclinavit. Saxones postquam diu in acie pertinacius steterant, accepta clades, sed magis Pictorum fuga conspecta, ad Eboracum praecipiti cursu petendum impulit. Arthurus duplici praelio victor obsessam illico urbem omnibus viris expugnare nititur. Contra Saxones moenia egregie tutantur, eruptionibus in Britannos, ubi minus virium esse cernebant, nonnunquam usi. In tertium mensem tenuit obsidio, quando de urbis deditione, deficiente commeatu, inter Saxones agi est coeptum. Divertit ab eo proposito obsessos coactus ex Pictis et Saxonibus novus exercitus, extemplo ducendus in Arthurum tanto omnium ardore tantaque mole ut ultima desperatione crederentur rem ferro velle decernere. Ad haec Occae regis (fugerat is paulo ante clam, posteaquam infoelicter pugnaverat adversus Arthurum, ne in hostium veniret potestatem, in Germaniam) cum novis copiis adventus in Humbrum, eisdem, sublato timore, animum reddidit habentibus persuasum Britannos, si aliquantisper obsidione durarent, hostium turmis circumvallandos. Sentiens Arthurus se ab hostibus undique impetitum iri, ne Britannos diutina militia fatigatos recentibus Saxonorum atque Pictorum turmis obiiciendo rem ultimo commiteret discrimini, priusquam hostes adessent, soluta obsidione, diurnis nocturnisque itineribus abiit in Gualiam, ubi gregarios milites et qui ex Armorica erant in castra ad hyemandum, caeteros vero domum dimisit.
spacer 25. Londinum inde cum delectis Britannorum cohortibus sub hyemem petiit, ad omnem Saxonum, qui in Cantio ac vicinis erant regionibus, tumultum reprimendum, si quem molirentur, paratus. Ubi liberalissimum se gessit principem, haud ignarus ea virtute multitudinis gratiam potissimum comparari, adeo (ut ferunt) pecuniarum in milites nonnunquam profusus ut minus quam par esset ad usus domesticos relinqueret. Secundum hyemem exactam, magna ope paratis in vere quae militibus ad bellum rebatur necessaria, expeditionem in Colgermum et Occam (hi sub id tempus a Northumbria profecti caede et sanguine per Britannorum agros grassabantur) cum magno conatu curaque ducit. Bisque cum illis congressus praelio victor evasit. Inde progressus Eboracum triduo obsedit, in qua urbe erat Britannus quidam longa consuetudine pro Saxone cunctis habitus, callido vir ingenio, nec exigua inter Saxones authoritate. Is delectissimos Britannorum occulto itinere per internuntium certum ostenso sub silentio noctis, in urbem admisit, quorum opera refractis portae quae proxima erat foribus, Arthuri copiae instructae ad pugnam intro admissae, deiectis vigilibus praesidiisque, muros occuparunt. Caedem quum illusceret fieri coeptam prohibuit Arthurus, ne exuta clementia in deditos desaevire videretur.
spacer 26. Reliquum aestatis levibus praeliis Saxonibus Northumbriae agros ac munitiones, Britannis Eboracum tenentibus, exinde consumptum. Habuit ea urbs tum numerosissima per sequutam hyemem Britannicam nobilitatem, militesque gregariae collectos sub tectis, voluptatibus deditos, somno, ebrietati, epulis, scortis, praeteritaeque victoriae magis quam praesentibus viribus confisos. Ferunt Christi servatoris natalis celebritam tam pomposa epularum structura ac apparatu iam diu in Albione profanatam, et quam et Angli et nostrates tredecim continuos dies in singulos annos crapulosam obsoniorum indulgentiam et gulam pro summa ac foelicissima libertate habentes, quum sordidissima sit servitus, atque hac nostra aetate tam accurate observant, ab Arthuro sub idem tempus sumpsisse initium. Sed undecunque et quocunque authore foedissima illa ingluvies sortita est originem, adeo Anglorum nostratiumque infecit ingenia ut natalitis Christi diebus non virtutem sed voracitatem, non Christum dominum sed ventrem perinde atque in unam gulam coniurassent omnes, colere apertissime iudicares, tamque religiosa festa, tanta pietate priscis patribus olim celebrata in Albione hoc nostro infoelici aevo mutata in Bacchanalia, Floralia, et Priapalia diceres. Itaque ubi, exacta hyeme, Arthurus in hostes qui ad Humberi ripam castra posuerant ducere iussisset, milites, perditi mollitie, veluti nunquam antea laboribus assueti, animis corporibusque deficientes, itinera carpebant, ganearum memores magis quam honestae in hostem expeditionis. Fuit id in causa ut aliquot exinde annos Saxones sub pellibus esse ab initio suetos Britannorum arma, tametsi Arthurus praestantisismi ducis munia egregia semper obiret, parum lacessiverint.
spacer 27. Neque prius spes ulla Saxonum in Northumbria vincendorum effulsit, quam cum Lotho Pictorum rege foedus icisset Arthurus. Foederis leges erant Arthurus ad vitae exitum in Britannia regnaret; eo vita functo, Modredo eiusque inde liberis (si qui homini nascerentur) Britanniae regnum deferretur. Picti cum Britannis adversus Saxones acciti facerent commilitium. Cum Scotis in veteri perstarent foedere. Quantum agrorum trans Humbrum Saxonibus bello adimeretur, tantum Pictis cederet. Modredus Gawolani blue viri secundum regem inter Britannos nobilissimi filiae copularetur matrimonio, qui ex eo connubio nascerentur liberi in Britannia avi cura educarentur et tutela. Gawanus germanus Modredi, praediis et stipendiis donatus ab Arthuro, inter regios amicos numeratus cum eo et domi esset et militiae. Erant ad haec et aliae leges aliis foederum conditionibus adiectae. Post actum foedus, opportunitatem nactus Arthurus, nullius magis cupidus quam insulae Albionis Christiani nominis hostibus purgandae, Scotorum Pictorumque reges per legatos hortatur ut verae pietatis causam secum tutandam assumentes ethnicae Saxonum gentis debellandae causa ad Tinae amnis ostia, quocunque dicturi essent die, ubi se cum copiis obvium haberent in armis addessent. Conranus Lothusque reges confoederati, quibus unus erat consensus unusque conatus violatae in Albione religionis Christiane vindicandae, piis Aurthuri postulatis non defuere. Ductus est paucis inde emensis diebus egregius exercitus Britannorum, Scotorum, Pictorumque in Saxones. Nam et illi eorum quae fiebant certiores facti per exploratores, ingenti armatorum multitudine coacta quo hostes venturos aiudivere, rege Occa duce, se contulerunt. Quumque sub signis starent utrinque acies, Colgermus Northumbrorum Saxonum princeps, equo insigi pernicique vectus, ad Pictorum prope copias accessit, Lothum ac Pictorum maiores haud sine contumelia increpitans quod leves essent adeo in consiliis capiendis et novarum rerum studiosi, ut quos nudiustertius habuissent pro hostibus, multis calamitatibus eorum iniuria affecti, in amicitiam susceptos abseque iniuriarum reparatione armis contra veteres amicos, quibuscum foedus haberent susceperint tutandos. Qui si pergerent eo die Britonibus opem ferre, sentirent proculdubio an sua perfidia an Saxonum fides, in nullo Pictis in eam usque diem violata, ad victoriam, deorum benignitate, plus valeret assequendam.
spacer 28. Ad ea Pictorum rex, nihil motus, signa in hostes iubet efferre. Et dum propius Saxones accederent, Picti magno conatu hostes lacessere incoeperunt. Arthurus et in acie instruenda et incitandis militum animis ad praelium omni arte bellica usus, ubi certamen a Pictis inchoatum animadvertit, signo dato, suos iubet alacriter pugnam inire. Pugna inde acris secuta. Scoti quibus dextra obtigit ala, obiectos hostes, caeso Cheldrico altero Saxonum duce, in fugam celeriter pepulerunt. Colgerumus (is Pictis sinistro cornu depugnantibus obiiciebatur) Lothum rem strenue gerentem conspicatus, gloriae cupiditate stimulante, in eum tanta vi tamque infestus equum immissit ut ad primum incursum equo deiecerit. Eum duo Pictorum equites, Lothi regis casu irritati, diversi hastas in Colgermi utrunque latus dirigentes celeriter confodiunt deiiciuntque moribundum. Lothus beneficio loricae illaesus salvusque astantium auxilio suis est redditus. Colgermi cadaver vix mediis surreptum hostibus, triste his qui aderant spectaculum, Saxonibus fugam praebuit. Interea media Saxonum acies alis nudata Arthuro paulum cedit. Hanc magna vi prementibus Britannis, red nec ullum dantibus laxamentum, cum a fuga se Occa rex continere non posset, gravi vulnero accepto, vix telis hostium ereptus inter nonnullos equestris ordinis viros fuga salutem quaesivit. Delatusque non multo post tempore ad mare (id enim non longe a praelii loco aberat) navi in Germaniam est deportatus.
spacer 29. Hoc praelio ita confecto, Saxones viribus fracti, quum amissis ducibus hostium multis lacessiti iniuriis spem nullam haberent exercitus reparandi, abiectis armis, nudis pedibus capitibusque ante Arthurum regem prostrati supplices precati sunt veniam. Supplicibus regis pepercit clementia, ea lege ut sacro lavacro admoti Christiani fierent, exinde in Albianos nunquam armis usuri, aut, si id minis placeret, fortunis ac armis exuti insula excederent. Dies abeundi dictus ex eo die quartusdecimus, capitali edicto proposito in eos qui post illum diem in Albione ethnico ritu aut habitu invenirentur. Abierunt in Germaniam ii ex Saxonibus qui commeatum ac naves invenerunt. Quorum conspecta miseria, quum nudi pene et fame confecti in Germaniae littus expositi fuissent, movit loci incolas ad tantum iniuriarum, si quando daretur tempus opportunum, ulciscendum. Alii Saxonum, veram religionem mentiti, secundiora tempora in Albione opperiebantur. Necabantur alii gentili error pertinaciter inhaerentes, qui Albione per inopiam excedere nequieverant, paucis admodum veram Christi pietatem amplexis. Pacatis ita Britannorum rebus in Northumbria, Saxonibus aut deletis aut dirae addictis servituti, Arthurus in reparandis Christi templis Saxonum labefactatis iniuria, Eboraci praesertim (ea etenim urbe in loca religiosa, pulsis inde aut caesis piorum coetibus, maxime desaevierat ethnicorum feritas) reliquum anni consumpsit, dicto pontifice cleri suffragiis qui sacerdotes crearet, restitueret divina et Christi dogma propalando populum universum piis exemplis et hortamentis doceret.
spacer 30. Secuto anno Arthurus, accepto nuncio Saxones qui Vectam tenebant insulam Cantianis adiunctos stragem ingentem in populares Britannos exercuisse, Londinum movit cum copiis ad orientales meridionalesque Saxones (sic ipsi se tum vocitarunt), quando aliter Britannicas res pacare nequiverat, in exitium ducendos. Ad bellum gerendum Pictorum decem millia ex foedere, Scotorum par numerus largo munere ab Arthuro accitus brevi affuere. His Eugenius Conrani regis nepos ex fratre Congallo, egregius tum militari laude adolescens, imperitabat. Illis Modredus Lothi filius ex Anna susceptus, adolescens acri ingenio ad publica munia obeunda et pace et bello (ut tum omnium erat sententia) accommodato. Arthurus quantum dispendii urbanae deliciae militibus afferrent prioribus annis expertus sub pellibus exercitum continuit, praetergressusque Londinum in campo haud longe a Tamesi amne residit. Ipse cum nobilioribus exercitus urbem ingressus pro foelici rerum successu triduum supplicationes fieri iussit. Quarto sie, sacris per loci antistitem peractis, habita in foro concione publico, Christo deiparaeque virgini, cuius effigiem in clypeo pro insigni exinde eum gessisse ferunt, suam totiusque exercitus salutem commendavit. Urbe profectus iussit ut milites alacritate quali Christiani essent atheletae moverent in hostem. Antecessere agmen Modredus, Guallanusque Modredi socer cum equitum quinque millibus. Quume a Saxonibus non amplius quinque passum millibus abesset (nam et illi, accepto tantam parari in se expeditionem, vires undique contraxerunt), venere ad eum hostium legati magnopere ne longius progrederetur orantes: fore, modo eius bona liceret venia, ut Saxones omnes, salvis fortunis, sine Britannorum ampliori iniuria excederent Albione. Id quum non impetrassent legati, triduanas petebant inducias, necque huic petitioni Arthurus consensit, ratus (quod erat) cunctis eorum postulatis insidias subesse.
spacer 31. Tamen sese haud longius duobus passuum millibus eo die cum exercitu processurum pollicitus, redeundi ad se postridie, si liberet, audituris quod in ea re maiores exercitus constituissent legatis fecit potestatem. Saxones, dum Britanni legationibus intenderent, nihil minus quam fraudem timentes, gradum addentes gradui in Modredi copias quam celerrime gravem impetum fecere. Sentiens Modredus armis se imparem Saxonicis viribus sustinendis, neque fuga absque honoris vitaeque dicrimine locum esse saluti, militem equo desilere iussit, ut si Saxonum fraude moriendum foret, manibus vindicarent interitum. Milites extemplo ducis parent imperio, initoque praelio plures eorum sunt occisi, caeteri in fugam delapsi haud prius fugere desisterunt quam venissent in totius agminis conspectum. Modredus et Guallanus, militum opera equis impositi, ad exercitum devecti sunt incolumes. Arthurus, re cognita, legatos (hi nondum e Britannorum castris erant profecti) apud se in crastinum esse iussit. Postridie, re cum Modredo, Gawalano, red Guallano, Eugenio et exercitus maioribus communicata, legatis accitis in concionem respondit: neque se velle deinceps Saxonum oratores audire, neque quascunque conditiones ab his gentibus accipere, quae per dolum, dum pacem ultro per legatos a se peterent, praelium cum suis iniissent; se iam satis compertum habere Saxonum perfidiam; haud opus esse experiri ampliorem. Irent propterea nunciarentque domum haud aliud perfidae genti, dum superstes foret, ab Arthuro quam cruentum bellum expectantum. Concione nondum soluta, venere quadraginta Saxonum nobiles ad regem Arthurum, qui, reiecta hesterni conflictus culpa in paucos parum advertentes quid statuisset primores, et ob id temere cum Britannis iniisse pugnam, Saxonicam nobilitatem criminis immunem ostendere conabantur. Sed persuasum habens Arthurus novam legationem novis dolis instructam, iussit eos prioribus cum nuntiis in castris inter praesidia detineri.
spacer 32. Ipse secunda vigilia cum omnibus copiis castris eductis, triplici instructa acie, movit in hosrtes. Celeriterque trium millium passuum itinere confecto, prius ad Saxonum castra, stationariis partim caesis, partim fugatis, pervenit quam unde turba esset liquide poterant iudicare. At, cognito Arthuri subitaro adventu, quum ignotum fuisset quid legati apud eum impetrassent, oborto inter milites tumultu, vehementer pavore in castris est laboratum, fremitus et anceps motus, certa in rebus dubiis timoris indicia, Modredum hesternae acceptae iniuriae memorem, ad castra oppugnanda invitarunt. Irrumpe igitur Britannico milite, Modredi iussu in adversa castra qui Saxonum celeriter arma poterant inter carros atque impedimenta pugnantes hostibus paulisper resistere. Caeteri, quod Britannis acrius gradum inferentibus, capiendi arma aciemque instruendi locus non esset, rupto aggere fugam occuparunt. Equitatus ad fugientes consectandos ab Arthuros immissus, ingenti edita strage, terrore Saxones concussit adeo vehementi ut eorumque plerique, ne ferro ita crudeliter perirent, in flumem proximum morituri ultro sese proiicerent. Neminique vel sese dedere volenti victoris ira eo dei pepercit, undique auditi morientium miserabiles gemitus, campi cadaveribus, avulsisque morientium membris referti fluentia currentia corporibus sanguineque mixta, victorum saevitiam in devictos ubique ostendere. Abumpsit ea adeo cruenta dies tam ingentem Saxonum numerum ut ad Britannos in Albione debellandos viderentur nunquam exinde vires resumpturi. Secundum eam foelicem pugnam Arthurus, Saxonibus Britannorum in castris pridie quam haec fierent detentis in Germaniam abeundi facta potestate, imbellem gentis illius multitudinem ingens tributum pendere iussam, duraeque adactam servituti, quod inepta esset ad militiam, lege, qua Christi dogma profiteretur, in Albione manere permisit. Scotos vero et Pictos posteaquem Londini communi omnium laetitia recreationis causa aliquandiu mansissent, donariis regia pro magnificentia egregie ditatos, nullam expertos in expeditione calamitatem, domum dimisit.
spacer 33. Post haec ita Britannicis armis, Arthuro principe, foeliciter gesta, Scotorum quoque regnum sub idem tempus quo ea fierent mira est dexteritate administratum. In Conranum enim regem tandem, dum per senium ipse corpore confecto non satis aptus esset labori, et qui publico munere regia fungebantur authoritate, omnia in populi dispendium expilarent, essetque per id multitudinis animus exulceratus, a nobilibus nonnullis ita est coniuratum. Toncetus quidam obscuriae originis vir, supremus iuris minister (nunc dicunt iustitiarium) erat in Moravia, cui nihil ad extremam asperitatem in damnandis hominibus et pecunia emungendis quo principis aucuparetur favorem, deerat. Siquidem Conradus, ut regum plerunque sunt ingenia, quos fisci rem curare dignoverat, inter amicos habuit vel maxime dilectos. Is Toncetus multa violenter factitans, opulentos aliquos negotiatores Forestae (erat id tum primarium Moraviae oppidum) vocatus in ius, levi de causa quo eorum potiretur fortunis, veluti maxime noxios necari red fecit. Moraviae nobiles, Forestae praesertim accolae (nam hi negotiatoribus nonnulla iungebantur necessitudine), irritati iniuria, Toncetum iurgiis primum impetentes, deinde medio in foro dum ius diceret multis vulneribus confossum interimunt. Quaesiti caedis authores ad supplicium, ut quibus nulla veniae supererat spes, desperatis rebus, in asperos montes abiere, unam relictam sibi salutem rati si patratum nuper facinus maiore aliquo facinore cumularent. Conranum itaque regem interficere constituunt, cuius culpa populus Scotus, tantis incommodis eorum opera, sub quorum esset tutela, vexeratur, ut vel eo magnatum, quorum animos regi iamdudum infensos dinoverant, favorem conciliant.
spacer 34. Aliquanto post Donaldus Atholorum praefectus, magna apud regem fide atque authoritate, non omnino inscius coniuratorum consilii, apud eos agit secretis internuntiis ut Enverloctheam, ubi tum forte rex agebat, ad se venirent, ipsorum partibus ultimis execrationibus suam opem pollicitus. Venientes ad eum nuntium coniuratos secretius, uti mandata acceperant, Enverloctheam, Donaldus intempesta nocte in regis cubiculum, reclusis foribus, immisit, ipse alio, veluti omnium esset ignarus, se conferens. Sentiens Conranus rex in se paratas insidias percussoresque adesse, desiliens grabato humi procumbit, obsecrans parcerent seni, a quo nihil accepissent iniuriarum, fidemque regi ac benevolentiam servarent. Illi nihil magis veriti quam ut suas manus evaderet Conranus, extemplo eum interficiunt. Periit is talem sortitus exitum quando supra tricesimum sui regni anno, qui fuit Arthuro regi decimusssextus, Iustiniano Romanorum imperatori vicesimus, et a virgineo partu quintus supra tricesimum et quingentesimum. Funus Conrani regis pompa tum fieri solita delatum ad Ionam in sacris regum monumentis est reconditum. Iustinianus Romanorum princeps (quando de eo incidit sermo) erat caeteris imperatoribus rerum bene gestarum gloria haud inferior. Leges enim Romanas in epitomen redigendas curavit tanta ratione ac sermonis venustate ut ulla sit natio tam fera, vel ab humanitate abhorrens, quae eas non fuerit admirata. Persas Romani imperii limites praetergressos pacavit. Africam a Vandalis, Italiam a Gothis, Dalmatiam Mundi cuiusdam tyrannide per Bellisarium , nobilissimum omnium suae aetatis ducem, liberavit. Romam ab Theodorico Ostrogothorum rege plures annos tota cum Italia detentam eiusdem Bellisarii opera recepit. Is Bellisarius cum Totila Gothorum rege multis cruentis praeliis congressus ab eiusdem gentis armis urbem Romam egregie est tutatus. Sed capta tandem, Bellisario gravi morbo implicito, victrix orbis terrarum urbs a Totila, dirutis moenibus munitionibusque, simul ardentibus cum Capitolio publicis privatisque aedificiis in Aventino, Quirinali, Caelio, caeterisque urbis collibusque, caesisque ad unum incolis, in ultimum ducitur excitium, magnam cunctis mortalibus in omne aevum documentum quam parum sit humanae foelicitati confidendum. Est Roma hac miserabili clade afflicta anno Christianae salutis quingentesimo et quinquagesimo, quum antea in ipsa adolescentia capta a Gallis Senonsensibus fuisset, direpta, et incensa. Inde posteaquam rerum complures annos fuisset potita a Gothis Alarici ductu, nec multo post ab Athaulpho, qui Alarico successit. Sequuti deinde Vandali Genserico duce, eam haud minus foede quam Romani olim Carthaginem diripuerant. Mox Odoacer, et ipse Vandalorum princeps , in ea gesset imperium. Quo sublato, Theodoricus Gothorum rex plures annos eam tyrannice occupavit. Receptam inde a Bellisario ac paulum dignitati pristinae restitutam, bis obsidione fatigatam, Totila Gothorum rex captam vi ultimo dedit excidio. Haec urbs tot fortissimorum gestis clara, tot doctorum celebrata praeconiis, domitrix humani generis, brevi annorum spatio toties capta, barbaris centum supra triginta et octo annos, tanto habita ludibrio, ostendit mortalium opera, quibus nihil firmum, mortalia esse oportere.
spacer 35. Sed ad nostra unde defluxit redeat oratio. Eugenius Congalli filius, quem cum Arthuro adversis Saxones diximus commilitium fecisse, secundum Conrani interitum, primatum Scotorum facta concione, in Argathelia lapidea cathedra (ut tum fiebat locatus), populo ei comprecante foelicitatem, summo magistratui est admotus. Erant ex Conrani amicis qui novo regi suaderent patrui iniustam necem vindicarent, authorum tam atrocis facinoris supplicio, quo admonerentur posteri ne temere manus suas regio sanguine polluerent. Ad ea nihil motus Eugenius, non modo Donaldum Atholum caeterosque Conrani percussores ob infandum scelus non admovit supplicio, sed, veluti placeret patrui caedes, eos ascivit in consiliarios. Unde permulti suspicati sunt Eugenium conspirationis in Conranum clam fuisse authorem. Cuius rei popularis sussuratio effecit ut Conrani coniunx cum liberis Reginano et Aidano, timens ne insidiis, uti eorum pater, aliquando essent perituri, in Hiberniam aufugerit, ubi haud paucos annos morata simul cum Reginano filio fatum obiit, Aidano loci regis tutela honoratissime asservato. Principio regni Eugenius, ut se principem omnibus plausibilem ostenderet, mira clementia fuit in subiectos, nihil agens quod prae se mansuetudinem ferre non videretur. Iudiciis publicis frequentius assistens, quos suspicabatur parum iuste damnatos iterum causam agendi potestatem fecit. Miseros, quibus ad causas tutandas facultates non suppeterent, publico iuvit sumptu. Vetuit ne quis pupillum legitimam ante aetatem vocaret in ius, neve vidua ultra mille passus proprias extra aedes ad iudicium traherentur. Fures, receptatores latronesque diris cruciatibus compescuit. Fides, uti in foedere erat Pictis Britonibusque ut inviolata observaretur laboris plurimum impendit.
spacer 36. Sunt qui scribant Arthurum regem per haec tempora Scotiam, Hiberniam, Islandiam, Finmarchiam, Orcadas insulas, Daniam, Suetiam, Livoniam, Lituaniam, Prussiam, Pomeraniam, Zelandiam, Gothiam, Hollandam, Zelandam alteram, Brabantiam, Flandriam, Morinum, Northmaniam, Armoricam Britanniam, totam denique Galliam vi expugnasse, suamque accepisse in ditionem, incolis gentiumque ducibus vectibalibus factis. Inde cum regibus Graecorum, Persarum, Medorum, Arabum, Aegypti, Africae, Hispaniae, ac demum cum Lucio Romano imperatore simul manus conserendo evasisse victorem. Sed horum fides sit apud eos authores qui talia memoriae prodiderunt. Satis enim constat Arthurum vixisse ac oppetiisse mortem Iustiniano rem tenente Romanam, quando Gothi, Vandali, Burgundiones, Franci, et aliae variae orbis gentes Romanum imperium foede lacerebant. Parum ergo perspicue traditur tot gentes et populos, tot reges inter se diversa et inimica sentientes in unum, ut cum Arthuro pugna congrederentur, contrahi potuisse; adde cruentisima bella inter Francos et Gothos sub idem tempus in Gallia atque Italia gesta, et qui horum meminere de Arthuro nullam fecisse mentionem. Sed et Northmanorum regnum eo temporis nondum sumpsisse originem. Verum utut res se habuit (non enim hic detrahendae alicuius gloriae partes agimus) fuit rex Arthurus rerum egregie gestarum gloria et amplitudine non minus quam Britanniae reges qui ante eum vixere insignis, unde opes et vires Britannis, eo regnante, plurimum crevere. Arthurum ad haec scribunt pugilum certamine delectatum, athletas habuisse insigni arte militari familiares, quos quum epulandum fuerat, vel de negotio militari consultandum in coronam, ne quispiam proximo praelatus videretur, sedere iussit. Sessionis locum rotundam Arthuri tabulam et nostrates et Britanni et caeterae nationes vulgo appelitant. Verum non tam pugilum quam Arthuri famam, tametsi dignus fuerit cuius memoria clara sit ad posteros, circulares atque aniles fabulae incertis authoribus de eis confictae plurimum viderentur maculasse.
spacer 37. Caeterum quum Britanni longo otio et quiete nimium lasciverent, foederis quod olim cum Lotho rege icerant poenitentes, parum honestum rati aut Britannico tutum imperio Pictici sanguinis virum rei summam inter eos administrare, Arthurum oratum faciunt ut virum ipsis ostenderet quem post se regnaturum iuberet. Arthurus, nihil postulata aversatus, iubet adolescentem communi dicerent suffragio, veteri regum sanguine honestatum, in quo futurae probitatis signa iam incepissent apparere, et illi, quoniam, alieni generis viri imperium non placeret, regnum secundum se deferrent. Primates, populo indiscretis vocibus gratabundo habitis gratiis liberalissimo regi, posteaquam in re ardua adeo parumper consultassent, Constantinum Cadoris Coroneiae principis filium, egregium adulescentem, corpore validum, aetate florentem, idoneum singularem ob virtutem testati, qui Arthuro in regnum succederet, praehensum laetis acclamationibus in curiam deducunt. Arthurus, haud aspernatus oblatum, multitudine suffragante, Constantinum Britanniae principem declaravit. Erat tum regni principis declaratio, non regia dignitas, sed quae aut haereditario iure aut electorum suffragiis gradum ad regnum faceret. Inolevitque ea appellationis consuetudinaria ratio ut regum filios caeteris natu maiores parentibus successuros etiam hoc nostro aevo regnorum principes vocitemus. Monstratus hoc modo Constantinus Britannico populo ut qui post Arthurum regnaret, varia ac multa probitatis signa omnibus ostendit, unde egregium atque praeclarum nomen, non sine excellentis virtutis opinione, apud ritannos est adeptus.
spacer 38. Horum fama permotus Modredus, tum Pictorum rex (nam Lothus paulo ante fatali concesserat necessitati, Pithlandiae novum a se nomen Laudoniae egregiam ob probitatem relinquens ad posteros), legatos ad Arthurum primoresque Britanniae mittit qui dicerent parum ad regum fastigium respublicas rite administrantium attinere sancita foedera, nulla interveniente causa, temere violare. Foedus esse inter Arthurum et Modredum reges sanctae fidei sacramento confirmatum, cautumque eodem inter caetera ne quispiam praeter Annae Lothique liberos et qui ex his prognati forent, fatis cedente Arthuro, ad regnum admoveretur Britannicum. Pictorum genti iam compertum Constantinum Coroneianum Britanniae regni principem qui post Arthurum regnaret, fide violata, publica concione declaratum. Arthurum inde placide monerent ne adulatoriis populi suasionibus, quibus nihil sancte aut pie constitui solitum, omnia et divina et humana iura evertendo annueret, sed in sancto pioque foedere integra fide perstaret, quaeque publice sancita essent regia conservaret dignitate, ne Britannus populus, solutis impie foederis legibus, numinis iram, sacrorum foederum ultricem, brevi ingenti cum incommodo experiretur. Ad haec, authoribus Britanniae primoribus, responsum: foedera inter Arthurum regem et Lothum icta ea lege ut, eorum altero vita functo, alterum non tenerent; idcirco quod Constantinum, virum clarissimum, in quo praeclara virtutum omnium essent seminaria, Lotho vita functo, populo ostendissent post Arthurum publicae administrationi admovendum, haud in foederis leges peccavisse. Regnantium esse ne regna in peregrini hominis potestatem venirent, summa tueri et ope et providentia. Constantinum Britannici sanguinis virum insigni probitate, Modredum Pictici, a quo hominum genere Britannos, si quando in Modredi cederent potestatem, quia jlli semper Britannicae saluti fuissent adversarii, non posse non aliquid formidare iniuriae: difficle siquidem esse duas gentes, quae inter se per tam multa secula depopulationibus, caedibus, atque id genus iniuriis aliis desaevissent, sub alterius gentis principe in unum concordemque populum coalescere, quandoquidem consuevissent principes originis suae gentem caeteris mortalibus praeferre. Pictis ergo suis terminis, si saperent (ut saperent potius) contentis non esse aliena expetenda regna, foreque si rem tentarent pristino more vicinis iniurii esse pergentes, ut quantum incommodi sua ipsis afferet temeritas, quando aliter pacari non possent, propediem essent experturi.
spacer 39. His domum per legatos relatis, fremebant multi, Britannorum execrati perfidiam, quos nullum teneret sacramentum, nullumque puderet violasse foedus, suam ad hoc incusantes imprudentiam quod cum eis contra Saxones arma sumpsissent. Haud igitur tantam iniuriam cum tanta devorandam ignomnia, sed movendum illico bellum in perfidum hostem, in eoque bello omnibus Britannicae perfidiae hostibus perseverandum donec Beritanni opibus fracti in pristinam redigerentur servitutem, a qua, Pictoribus adiutoribus, olim iam liberati fuerunt. Cuncti qui aderant Picti in eam discesserunt sententiam, verum tentandos Scotorum Saxonumque animos, velintne in partem belli adversus Britannos secum ire, priusquam res adeo gradvis inchoaretur. Quorum ubi sententiam cognovissent, tum denique rem pace vel bello gerendam. Assensus horum opinione Modredus legatione Eugenium Scotorum regem, iam tum Britannis infensum quia Scoticae nationis quosdam exilio damnatos hospitaliter recepissent et equis pecuniaque ad incursus faciendos in Scotos Britanniae proximos iuvissent, solicitat ad arma secum in Arthurum sumenda, gentis videlicet Britannicae perfidia in foedere impie solvendo, atque in Constantino regni principe dicendo, fraudulenta iam iniuria detecta. Petitis eo libentius assensit Eugenius, quia Arthurus regnum Britannicum Scotorum reipublicae hostibus statuisset (ut tum constans ferebat fama) certissimum esse receptaculum. Arthurus, denunciato bello, maritimis locis adversus Saxones praesidiis firmatis, movit quam citissime potuit ingenti hominum cum multitudine in Scotos ac Pictos. Habuit enim pefrsuasum, si Saxonesi n insulam venirent, ut quorum fractae iam esset opes parvo vincendos negotio. Verum ingens Scotorum Pictorumque vis ad Humbri ripam, priusquam illuc venisset Arthurus, affuit sub signis, locum enim elegere ad pugnam confoederati velut fatalem Britannis (uti frequentius evenit) devincendis.
spacer 40. Stantibus inimicis aciebus in prospectu ex sacris trium gentium pontificibus quidam admoniti publicae salutis, et quam atrox et cruenta foret dimicatio, si in bello perseveratur mente perspicientes, de pace inter duces agere coeperunt. Aggressi confoederatos reges, multis rationibus ostendunt a bello cessandum, et quod inexiabile immineret malum cunctis Albianis arma ita infesta infestaque sumentibusque, quos natura in eadem insula, ut salutem communiter tuerentur ab caeterarum gentium iniuriis locavit, et quod Saxonibus Albianorum foelicitate semper infestis, quia ex nullus rei spectaculo quam ex illorum exercituum pernicio concursu maiorem capere possint voluptatem, omnia in Albione subvertendi ultra offeretur occasio. Modredus itaque et Eugenius huiuscemodi tempestivis pontificum verbis persuasi, modo Britannis iis quae persancte iurassent, dum foedus cum Lotho rege icerent, stare placeret, arma deponere decreverunt. Progressi inde ad Arthurum pontifices post multa bellum dissuadentia in medium allata, inclinato red iam regis animo ad pacem Constantini principis necessarii (ii tum non modica erant authoritate apud Arthurum) iactis in pientissimos episcopos convitiis, confoederati (inquiunt) reges prius Arthuro bellum quam ipse eis indixere. Indictum ne capessat bellum rex semper invictus, quis Britannici decoris assertor, author esse possit? Stulte itaque agere eos qui pacem suadent Arthurum, dum adversa acies instructa vocet ad bellum, aut dum signa prope bellicum canant, nisi forte exercitum prodere, dum de pace ageretur, velint.
spacer 41. Vix finis erat dictis quum, oborto utrinque clamore, evestigio summa contentione animi est dimicari coeptum. Obfuit Britannis, tametsi ferocissime pugnabant, loci iniquitas, quorum non pauci paludosis locis haerentes nec praeliaribus pro corporis robore, nec solita virtute rite utentes in hostes pugnare coguntur. Extractum praelium in plures horas tantam vim hominum absumpsit ut Humber fluvius, pugnae loco proxime decurrens, multo cruore infectus aquas sanguine tinctas mixtis cadaveris ex ea planitie in mare secum detulerit. Medio in certamine clamatum est per quendam vocalissimum Britannia lingua ad id subornatum, perinde acsi Britannis fuisset communi consulens saluti, Arthurum Britannicaeque gentis nobilissimos quosque caesos, propterea non amplius manibus confidendum, sed fuga aut nulla via saluti cuiusque consulendum. Vox ea Scotos ac Pictos ingenti affecit laetitia, Britannos autem tanto pavore ut, abiectis armis, permulti se in fugam proripientes nec ducum signis nec aeneatoribus receptui canentibus obtemperarent. Durabant alii, id commentum hostium dolo confictum (uti erat) rati, ad internecionem usque in pugna extitere. Victores tandem confoederati, profligatis hostium copiis et caede quantae depugnantium nemo ante meminerint, edita. Desiderata enim sunt ex Scotis ac Pictis eo funesto conflictu hominum amplius viginti millia cum Modredo rege et utriusque gentis ingenti nobilium multitudine. Ex Britannis et auxiliaribus Armoricis millia prope triginta, inter eos Arthurus rex et cum eo Gawanus Modredi frater, tanta in Arthurum, cui merebat, fide, ut adversus germanum eo die dimicaverit. Insuper Caimus et Gualinus et universa pene Britannica nobilitas. Capti autem sunt complures. Nam Humber cunctis pene praelio excedentibus fugam ulteriorem praeclusit, et ii prater nobiliores ad unum ferro trucidati.
spacer 42. Postridie direpta Britonum castra: in his Guanora regina, Arthuri coniux, nobilisque nonnullae foeminae virique Britannici sanguinis reperti, praeter haec amplissima spolia occupata militari instituto inter victores partita. Scotis vehicula pretiosa Britannica supellectili onerati, equi et forma et pernicitate insigni, arma ac capitivi nobiles quidam sorte evenere, Pictis Guanora regina, foeminae ac viri illustres cum caetera praeda. Hi ducti in Horestiam Pictorum regionem Duwmbarre munitissima tum arce (manet nostra aetate loco nomen, etsi arcis, praeter vestigia, supersit nihil) detenti reliquum viitae suae miserrima servitute egerunt. Extant in rei fidem complura ibidem loci (ut cuique est videre) captivorum Britonum monumenta in agro Migill (vico nomen est in Angusia, olim Horestia, decem prope passuum millibus a Deidono oppido) mortuorum sepulturae sacrae haud incelibria. Ornatissimum horum maxime celebratum Guanorae reginae, uti admonet titulus. Constans in ea regione perseverat fama mulieres, id si sepulchrum calcarint, exinde ut erat Guanora steriles permanere. Sed an res ita se habeat viderint eam experti. At ipse affirmare ausim foeminas id monumentum, ut pestilentem locum, abhorrere usque adeo ut ne videant quidem libenter, idemque suas docere filias. Nec me praeterit Galfredum Monumetensem Britannicae rei scriptorem certamen inter Modredum et Arthurum non ad Humbri fluminis ripam sed in Guintoniae civitatis vicinia, Arthurumque vivum praelio excessisse, Guanoram autem, perditis rebus, sacro velo assumpto coenobio sacratam esse authorem, ideoque ab iis quae de eo bello scribimus haud parum discerpare. Sed Veremundum, Tergotum, probatosque alios nostrarum rerum scriptores, quod verosimiliora in scribiendis heroum gestis sine circulatorum fabulis memoriae prodiderunt, in his ut in aliis sequimur.
spacer 43. Caeterum, ubicunque cruentissima haec pugna gesta fuerit, satis evasit cunctis manifestum trium memoratarum gentium opes ex ea adeo accisas ut Scoti et Picti per aliquot inde secula pristinum decus haud recuperare potuerunt. Britannorum autem vires paulo post Saxonum armis petitas in exitium usque prolapas. Fama adversae pugnae per Britanniam percrebescente, Britanni exteoplo Constantinum, uti antea erat institutum, regem declarant, et ne in Britannia esset qui de regno cogitaret occupando, Modredi liberos Guallani cura educatos in matris sinu opem implorantes et officium foede trucidarunt, quorum nece Modredi familia penitus est extincta. Fuit annus annus ille quo Brtianni caeterique Albiani tam funesta clade sunt percussi Christi in carnem adventus secundus supra quadragesimum et quintegesimum, Arthuri regni vicesimustertius, Eugenii autem octavus. Quo anno paulo ante funestum certamen multa prodigia in Albione visa enunciabantur. Cruentas herbas in Eboracensi agro conspectas per complures dies durasse; haud procul a Cameloduno vitulum bicipitem natum; agnum masculum eundemque foemellam; solem die medio sanguineum prae se tulisse colorem; caelum dies duos continuis fulsisse stellis; monedulas, parras, et cornicum ingentem numerum cum corvis haud multo minori in Gualia dimicasse, secutamque avium caedem quantam nulla prior aetas audivit.
spacer 44. Reversus autem Eugenius domum, reliquiis exercitus recensitis, benignus princeps qui cladem evaserant in officio perstantes largis beneficiis pro meritis affecit. Eorum liberos, qui fortiter agendo periissent aut genere proximos praediis et agris affluenter donavit, certe virtutum insignibus voluit exinde uterentur ut quantum strenue pro republica eorum maiores multa in principem fide decertassent, quantumque regia eos beneficia honestaverint, monimenta perferrant ad posteros. Assecutus rex ea benevolentia celebre inter nostrartes nomen populoque charisismus habitus regnum exinde clementia magis quam iuris rigore administravit. Saxones interea, ut accepere Arthurum infoelici congressu extinctum, celocibus, liburnicis, ac corbitis commeatu epibatisque refertis venere in Albionum, ubi, parvo negotio subactis Britonibus pulsisque in Gualiam eorum cum rege Constantino, Anglorum restituerunt regnum. Hunc Constantinum scribunt nonnulli, Gualliae regno aliquot annos administrato, liberis et coniuge orbatum, terreni regni pertaesum, clam suis abiisse in Hiberniam, ibique in pistrino pauperum obsequiis amore Christi aliquandiu deservisse incognitum. Inde monachi suasu, cui quis esset patefecerat, tonso capite sacratum coenobio inter pium coetum Christi militiae devotum imitandae virtutis fratribus se praestitisse exemplum. Ad Scotosque tandem missum a loci antistite ut populum Christi dogmate erudiret, impiorum manibus passum martyrium. Cui aliquot post secula relato in divorum numerum templa nonnulla sacrorum pontificum authoritate dicata inter nostrates adhuc conspicantur.
spacer 45. Anglis, quum Constantinus in Gualiam pelleretur, imperitabat Iurminricus ab Hengisto, ut Beda scribit, quintus. Is Iurminricus, tametsi a vera pietate fuisset alienus, Christi tamen doctrinam haud vetuit inter Anglos propalare, fideique cultor diligentissimus foedus icit cum Scotis ac Pictis quod inviolatum ad eius vitae exitum permansit. Eugenio regi pax erat per reliquum vitae nullo aut extero bello aut interna seditione agitato. Moritur demum tricesimo quarto anno posteaquam rerum Scoticarum potiri incoeperat, qui fuit Christianae salutis octavus supra quingentesimum et sexagesimum, Tyberio secundo Romanorum principi annus sextus. Extincto Eugenio (quo regnante Alboinus Longobardorum rex gentem eam postquam in Europa varias tenuisset sedes, in Italiam, ubi hactenus consedit, adduxit) eiusque funere in Ionam more regio elato, Convallus germanus ipsius, pietate ac iustitia insignis, regnum omnium suffragiis est adeptus. Mira sunt quae de huius principis religione memoria sunt prodita: siquidem ut summis arcibus oppidisque salutiferae crucis signum depingeretur, quo admonerentur homines frequentioris Christi culturae, eius erat edictum. Ipse quoties aliquo proficiscebatur crucem argenteam cum crucifixo ante se veluti verissimum Christiani principis vexillum deferre iussit, quam priusquam equum ascenderet osculatus, tota cum praesenti tum multitudine adorare consueverat. Lamina argentea crucis stipiti affigebatur, in ea incesum aureis characteribus CHRISTIANORUM GLORIA. Vetuit ne quispiam crucis figuram pavimento pingeret sculperetve, ne salutiferum signum irreverenter pedibus calcaretur. Nunquam sacerdotem quempiam sine magna reverentia alloquutus. Nunquam in templo tecto capite est conspectus. Leges tulit, qui sacerdotem manu percussisset, eadem ei manus accito ferro adimeretur; qui occidisset sacerdotem, publicatis fortunis, cremaretur vivus. Edixit ad haec ut decimas omnium terrae nascentium cuncti in sacerdotum horrea deferrent, utque qui sacerdotium authoritate fuisset prohibitus, hominum prohiberetur congressibus, salutaretur a nemini, petentique ei ius negaretur, nec ulla illius testimonio esset fides, publicisque consiliis ac concionibus esset arcendus. Christi templa ornavit donariis, proventibusque ad ministrorum sumptum, et ut ecclesiae pastores (vicarios rectoresque vocant) liberi in sacris rite agendis exequerentur officia, cuique horum in templi vicinia praedium, quo a vulgo secretus ad petentium obsequia paratus habitaret libere erogavit.
spacer 46. Convallo itaque principe mirum in modum inter Scotis Christi floruit religio, cunctis pene sese in regios mores (qui optimi erant) transformantibus. Fama tantae in rege religionis sanctissimum Columbam ab Hiberniam, ubi haud paucis patrum coenobiis praefuit, cum piorum coetu pertraxit in Albionem. Brevi huius viri sanctitas inter Scotos Pictosque inclaruit adeo ut undique ad eum frequentes confluerent mortales, foelices se arbitrati si tantum virtutis exemplar daretur aliquando coram intueri. Contraxit is monachos sparsos ad id tempus ac solivagos in unum, indeque per coenobia quae Convalli pietas struxerat distributos moribus et vita parum vulgatae observationis instituit, Progressus in Laudoniam, Brudeum Pictorum regem (erat is Lothi regis, de quo ante memoratum est, nepos ex fratre cui Melothon nomen, et ob id, Lotho sua cum posteritate extincto, Pictorum regno admotus) simul cum gente pie docendo ac disserendo de Christianae fideo arcanis a Pelagii delirio, quam pestem Pictorum quidam longa cum Britannis consuetdine docti secum domum retulerant, pergavit, veraque religione instituit. Venere cum eo in Albionem viri duodecim Christi dogmate insigniter imbuti, sed magis longe sanctissimis decorati moribus: Bathenus et Cominus, qui post Columbae exitum monachorum claustris praefecti inter Scotos haud mediocre Christi ecclesiae decus attulere; Cibthaeus et Ethernanus Columbae nepotes ex fratre, Christi sacerdos uterque; Domitius, Ruthius et Pethuo, haud parum natalium amplitudine, sed magis longe religione honestati; Scandalus, Eoglodius, Totaneus, Mogteferus, et Gallanus. Hi viri, Columba in Hiberniam transmittente, sedem statuentes in Iona insula Scotorum Pictorumque regiones piis lustrando sudoribus, docendo, disserendo, scribendo utrunque populum optimis moribus et religione imbuerunt.
spacer 46. Columbae coaetaneus fuit egregius antistes Kentigernus, regia ortus stirpe. erat enim ex diva Thamete (Themi aliorum sententia) Lothi regis filia, dum eius pudicitiam nobilis quidam adolescens (sunt qui eum asserant Eugenium, cuius nuper mentionem fecimus, regem vuisse) vi expugnaret, genitus. Tenuit Kentigernus primariam sacri magistratus sedem Glasgw (aliud tum loco nomen fuisse crediderim), quocum red sanctissimus abbas Colomba sacro colloquio congressus, multa de Christinae religionis arcanis pie et erudite coram Brudeo rege disseruit. Aliquanto post tempore Kentigernus Columbam ad castrum Calidoniae comitatus in coenobio, quod Convallus, suadente Columba, recenter extruxerat, Atholos, Calidonos, Horestos ac vicinarum regionum incolas, quorum magna vis per singulos dies ad eos Christi dogmatis audiendi causa confluxit, docendo, monendo, hortando ad verae pietatis observationem instigarunt. Est eo nunc in loco ubi olim Calidoniae castrum, tot authorum celebratum testimoniis, templum celebre (ut videre licet) polito quadratoque lapide mira arte tabulatum, divi Columbae dicatum nomini, ubi sacra episcopalis sedes (Downkeldensem vulgus appellitat) praediis ac proventibus ad pontificis et canonicorum sumptus Scotorum regum (sed aliquot post tempora) munificentia magnifice donata. Profecti a Calidoniae castro sexto post mense sanctissimi viri utrique alteri gratulantes, piis lachrymis fusis, Kentigernus Glasgw ad solitam sedem, Columbia in Hebrides primum, inde in Hiberniam abiit. Rogatus Hermathiae Columba (nam eo loci primum se contulerat) a nobilibus ac piis viris qui eius visendi causa eo convenerant, quae vidisset in Albione miracula, an regibus populisque fuisset acceptus, respondit Scotos ac Pictos se hospitaliter excepisse, avidisque audivisse animis quae de religione disseruisset. Miraculum in Albione, quod caetera quae antea vidisset vinceret, cum ingenti admiratione a se prospectum: regem videlicet Convallum in mediis constitutum deliciis, cuique multo plura essent ad malum quam ad virtutem incitamenta, cum sacerdotibus, monachis, et venerandis episcopis de vitae sanctimonia contendentem. Cuis probata virtus cunctis suae gentis adeo esset reverenda, ut ipsi nec aliis esse iniurii, nec de rege ipso hiscere sinistri qiuppiam auderent. Unde effectum esset ut plus spectata in rege virtus ferocem populum a solitis flagitiis domesticisque seditionibus, in quas natura proclives essent, quam eiusdem authoritas coercerent.
spacer 47. Anno qui hunc fuerat sequutus Columba Aidanum Conrani regis filium (quem Eugenii insidias declinantem in Hiberniam cum matre secessisse supra diximus) Convalli regis iussu secum ducens, ut avito regno praeficeretur in Albionem est reversus. Vix Columba e navi in Albianum littus descenderat, quum ei nunciatur Convallum decimo regni sui anno, qui erat a Christi natali quingentesimus septuagesimus octavus, diem obiise, et iam tum eius funus in Iona, ut regum monumentis conderetur, lugubri pompa cum ingenti omnium moerore efferri. Ad quem nuntium Columba extemplo in Ionam, ut amici regis funeralibus interesset, traiecit. Quumque parentando pio regi extrema reddens obsequia religiosis cum viris perseveraret, Kynnatillus Convalli frater in Argadia, dictis comitiis, populi suffragio rex est designatus. Ad hic nihil motum Columba incoeptum iter prosequutum. Kynnatillus rex in Albionem adventantem praeter omnium opinionem mira excepit benevolentia. Sed et Adanum placide complexus, admirantibus cunctis, iubet bono esset animo, fore dictitans (quo spiritu incertum) ut brevi avito regno potiretur, ex eoque nascerentur qui Scoticam gentem olim multis levarent incommodis. Erat Kynatillo animus (uti extrema vealetudine est fassus) summa se potestate abdicandi, restituendique Aidano regni. Consilium interrupit superveniens regi aegeritudo. Vicesimo etenim die quam rex creatus est, brancho atque angina morbis correptus est.
 spacer 48. Unde, publico regimine Aidano permisso, in cubiculo se continere est coactus. Sequuta febris, longo otio putrescente pituita, post quartumdecimum mensem regem extinxit. Affuit Kynnatillo dum in extremis laboraret divus Columba adhortans pieque obsecrans ut verum Christianum, quemadmodum vivens fecerat, moriens se exhiberet, sperneret insana mundi gaudia, aspiraret ad caelestia, quae brevi procul dubitatione esset adepturus. Sacris Columbae monitis, quantum morbus patiebatur, rex obtemperans, regno Aidano per manus tradito, foelicem spiritum in Columbae decumbens sinu exhalavit. Elato postea maiorum more in Ionam Kynnatilli, funere, Columba et qui cum eo erat piorum coetus funebrem pompam multum decoraverunt. Conventu inde secundum regis parentalia rite peracta universae Scotorum gentis facto in Argadia, divus Columba maiorum hortatu Aidani capiti fatali marmori incidentis regium diadema imposuit. Mox, silentio facto, dextra manu supra regis caput, laeva tenens lituum (asservatur is aduncus baculus nostra hac aetate laminis argenteis circunductus, non sine veneratione, in Dunkeldensi templo ) ita ad regem populumque locutus fertur.
spacer 49. “Arbitror iam vos religionis non esse magnopere admonendos (viri fortissimi) quae, ut videre videor, multo vobis maiori est curae hoc tempore quam pridem fuisse accepi, verum vos potius admonendos habeo unanimis consensus debitique officii in Aidanum a vobis Dei nutu electum regem. Enimvero non tam vestris adhortationibus quam divino imperio ego ad hunc celeberrimum admotus consessum Aidano regiam admoveo coronam. Habetis ergo regem non modo humana, sed etiam divina voluntate regnare iussum. Cuius partium ertit imperium Dei benignitate traditum aequa lance administrare, populum, quantum fieri per ipsum poterit, in pace continere, iniuriam inferre nemini, illatam pro viribus propulsare. Vestri autem muneris est benevolo vivere consensu, ut vestris fortunis contenti alienarum invadatis nihil, memores quantis beneficiis Deus optimus maximus vos hodierna tempestate donaverit, sacris vos erudiens dogmatibus, ut sibi charus peculiarisque sitis populus, regemque dederit non modo ex omnibus eligendum, sed ab omnibus ob singularem virtutem iure diligendum atque observandum. Nam si quae vestrarum sunt partium rite fueritis exequuti, nunquam a verae pietatis cultu aversi, sed semper iis qui recta moment audientes, rexque ipse Aidanus, ut facturum confidimus, pro publica salute semper insudaverit, et quae gesserit honesta in publica administratione ad divinam providentiam retulerit, vobis cum multa fiducia sperandum fuerit caelesti numen huic semper imperio praesens propitiumque affuturum, regnumque hoc ita fide et religone illustratum caelesti favore protegendum ut nec domi nec foris dehinc hostis vestris rebus iure fuerit timendus. Sin contra (quod omen optimus avertat dominus) a Christiano ritu pie vobis tradito et a patrum legibus institutionibus digressi, nec aequo nec iuris administratoribus parueritis, in omne scelus praecipites abeuntes, aut ipse rex Aidanus divini beneficii immemor rei summam minus iuste administraverit, tum variis plagis, intestina seditione et hostili manu Scotorum hoc regnum haud dubie percussum iri, nisi subito resipiscentes divinam iram placaveritis, ac tandem diro exitio extinguendum noveritis. Cavere igitur summopoere suadeo (sinite quaeso persuadem) ne aliquando secundis rebus insolentiores facti, numinisque provocantes iram, privatam publicamque salutem ultimo tandem exposueritis discrimini.”
spacer 50. His aut similibus concionantis Columbae verbis motus populus universus se Aidano regi sacrisque sacerdotum monitis deinceps auditurum iureiurando ultro est pollicitus. Soluta illa concione, rex in Gallovidiam, quod eo Britannorum latrunculos grassantes irrupisse acceperat, divus Columba in Hebrides, caetera multitudo quae pompae affuerat praeter delectas ad expeditionem cohortes domum concessere. Ubi autem rex in Gallovidiam pervenit, inventis paucis latrunculis supplicioque affectis, caeteris audito eius adventu fugientibus, regionem grassantium iniuria compressam red parvo negotio reddidit pacatam. Sollicitus inde Aidanus de Scotorum gentis meliori statu in tribus regni partibus Gallovidiae, Loquhabria et Cathanesia confirmando, de summis rebus consultandi ac administrandi iuris causa in annos singulos primorum gentis conventum edixit, cui Columbam, ut religionis observationi consuleret, affore precatus est. Pio regi gens universa eo libentius paruit, quod id numini placere, divo referente Columba, didicerat. Itaque foeliciter aliquot annos Aidano imperitante in summo iuris et aequitatis cultu constitit Scotorum regnum.
spacer 51. Sed ut res sunt humanae, vix cuiquam populo in secundis rebus diu sapienter agere datum esset: nonnulli enim Scotorum nobiles, secundioris fortunae impatientes, inter venandum levi ex causa oborta seditione, atrocem caedem edidere. Quaesiti criminis authores ad supplicum, regiis ministris foede pulsatis, quum parum tutum arbitrarentur Scotorum in agris permanere, in Laudoniam ad Brudeum Pictorum regem in voluntarium aufugerunt exilium. Aidanus rex exules ex more poposcit a Brudeo, ut in sontes ob manifestum homicidium crimenque laesae maiestatis ex more ageretur legibus. Brudeus rex nimia in proscriptos adolescentes commiseratione motus, dum contendendo frequenti legatione apud Aidanum rem invisam iustam facere conatus est, alienas iniurias suum fecit bellum. Aidanus etenim Brudeo supplicium ab adolescentibus vehementius deprecanti, quod eos interpellatus per foecialem ad ius subeundum non reddidisset, factus infensus iubet praedam in iniuriae ultionem ex Horestia abigi. Procurrentes itaque Scotorum complures (ut hominum sunt mores, in malum quam in bonum frequentius proclives) ingentem praedam, caesis ex Pictis qui fortunas retinere conabantur non paucis, ex Horestia abegere. Aegreferentes Pictorum maiores eiusmodi contumeliam et, ut ipsi interpretabantur, iniuria, ex Gallovidia et ipsi praedam non sine incolarum caede avertunt. Res tandem ferro inter populos decreta. Coactis enim copiis in Vicomagia haud procul a Calidonia Scoti et Picti pugna congressi post ingentem caedem utrinque editam victora Scotos est sequuta, Pictorum exercitu partim caeso, partim longinqua fuga servato. Desideratus in ea pugna Arthurnus Aidani filius natu maximus, a patre exercitui praefectus, maiori longe moerore Scotis quam victoria affecit laetitia. Divus Columba, fama horum permotus, accedens ad regem Aidanum acriter eum est obiurgatus quod divinorum mandatorum ipsum cepisset oblivio, et quod nulla pene causa, vel saltem facile expiabili, bellum tam cruentum in sociam movisset gentem, et quia tot insonti eius culpa periissent, totque fortunis spoliati in extremam redacti essent inopiam, futurum praedicens nisi ocyius iniuria reparetur, ut rex tota cum domo gravem iacturam numinis pateretur vindicta.
spacer 52. Aidanus, Columbae verbis exterritus, nec locum excusationi intelligens, obsecrat virum sanctissimum doceret quo id scelus expiandum esset piaculo, abeuntemque Dei virum irato similem rex supplex remorari aggressus, rogare obsecrareque ne se, quem Deo authore regno admoverat, consilii inopem, malorumque expectatione confusum, destitueret; fateri se peccasse, sed sceleris vehementer poenitere asservans inter suspiria, se quodlibet expiationis genus libentius subiturum. Ad tantas tamque pias Aidani lachrymas Coluba, orta animi commiseratione, ingenti cum fletu passus est se exorari, profectusque ad Pictorum regem, re cum eo communicata, quam temere illud bellum fuisset incoeptum, quanta continuatum iactura docens, animum piis suasionibus flexit ad pacem. Compluribus legationibus ultro citroque postea functus, pacisque factus arbiter, litem composuit, dissidiisque sopitis, gentes red in veterem societatem atque consensum redegit. Inde Scotorum Pictorumque res ita in Albione pacatas relinquens in Hebrides ad solitam sedum, ut Dei famulos sacris monitis et exemplis doceret, traiecit, ubi brevi senio gravatus aegritudinem exundante pituita contraxit, quae ei ad vitae finem permansit.
spacer 52. Interea Saxones Britannos in Gualiam pulsos iniuriis indies maioribus afficientes, ne illis esset in pristinas sedes redeundi locus, quos eorum agros in Albione vi et armis obtinebant, in septem partes ductos, septem Saxonum regna, ut author est Beda, constituunt. Northumbri (erat ea regio regnum Pictis tum proximum factum) praefuit Edelfredus, homo in Britannicum genus infensissimo odio, avaritia singulari protendisque regni cupidissimus. Is Brudeo Pictorum regi red suasit Scotos denuo bello adoriretur, causatus iniuriam priori bello acceptam Scotorum armis haud digne reparatam. Polliceturque se ad bellum conficiendum auxiliarem et quod veteri ex gente Agathyrsica (unde et Pictis origo) oriundus esset, et quod Scotos Saxonum genti semper sensisset infestos. Id bellum suasit Edelfredus nulla charitate ductus in Pictos, sed eorum regni, ubi vires fractae essent, per vim occupandi consilio. Brudeus primum Edelfredi postulata aversabatur, sed primatorum nonnullorum suasionibus confictas causas afferentium, quos largitionibus corruperat Edelfredus, victus bellum in sociam gentem suscepit. Denunciandi vero belli praetextus fuit quod diceret ablatas res minime ex foedere restitutas, ac Pictos qui Scotis proxime incolebant foedo Scotorum latrocinio quotidie infestari. Sensit Aidanus rex et Saxonum dolum et Pictorum perfidiam, quibus ut parem viribus se praestaret, cum Britannis foedus iunxit ea lege si Picti et Saxones primum in Britannorum agros irrumperent, Scoti in Britanniam ad commilitium venirent; sin priores ducerent in Scotorum agros, Britanni illico Scotis ad propulsandam iniuriam auxilio afforent.
spacer 53. Saxones foederis et eius conditionum certiores facti, ut Scotos extra suas fines tractos temporis productione commeatus affligerent inopiam, coniunctis secum Pictis, hostiliter Britannicum agrum sunt ingressi. Aidanus illico ex foedere affuit cum exercitu Britannis subsidio. Hunc regem venerabilis Beda, ubi huius meminit belli, Aidanidem vocat. Praelium Edelfredus ac Brudeus aliquot dies detrectare et ampliores opperientes copias et Scotorum exercitus (nam tum a suis sedibus longe aberat) vigiliis atque inedia fatigandi gratia. Sub diem qui pugnae tandum est dictus, affuit Cenlinus Westsaxonum rex alia cum militum manu, priori longe ampliore. Scoti ac Britanni paventes ad horum aspectum iam congredi horrebant, verum ubi nullam spem nisi in dextris habendam perspicerent, Cenlinum priusquam Edelfridi copiis iungeretur pugna sunt adorti. Caesoque primo congressu Cutha Cenlini filio, disiectisque signis et ingenti Saxonum cruore effuso in fugam hostes compellunt. Aidanus victorem militem fugientes persequendi cupidum haud passus e loco pugnae excedere, ut quid Edelfredus moliretur experiri posset, aenatoris cantu revocat ad signa. Auditae tum voces in victore exercitum multam prae se ferentes alacritatem, militumque applausus cum ingentis laetitiae signis factus, choreis, tripudiis, cantilenus, musicis instrumentis, quorum tum erat usus suave sonantibus. At conspectis rursum hostibus cum expeditis copiis moventibus ad praelium, quibus Cenliani recenter victi fugatique receptis animis sensim iungebantur, cunctis repente silentium incussum. Neque de parta victoria, nec ut ingruentes denuo hostes fortiter repellerent in exercitu verbum ullum.
spacer 54. Aedanus silentium illud non irarum molem meditantium, sed deiectorum animorum esse iudicium ratus, militum humeris elatus, quo a cunctis facilius prospiceretur, “Ubi (inquit), commilitones, Martius ille vigor? Ubi vester invictus animus? Solitane alacritate defungimini ante consertas manus? Solone hostis prospectu devicti estis, qui nuper copiosiorem longe exercitum fudistis? Absit a vobis ut deficientes, tantum exercitum prodideritis hosti. Absit ut hostis vestra aliquando culpa glorietur, perpetuam sine sanguine de vobis se adeptum victoriam. Quin ad vos pristinamque alacritatem reversi, piam vobis, hostibus impiam pugnandi causam dignoscite. Perfidum Edelfredum, concitatiorem belli, facemque esse. In eum ulciscimi iniuriam. In eum procellam hanc et belli contorquete molem, a quo temepstas exorta. Laboris praemia quacunque vobis polliceri possim, victoria (quae iam vestris est in manibus) parta, haud dubie recepturi.” Aggredientium hostium impetus dicendi erat finis. Saxones in fronte instructi, egregie initio pugnantes, adversam aciem sensim pedem referre cogebant. Nec defuit Edelfredus suos hortatus ad hostem, quem toties ante vicerant, solita feriendum alacritate. Brudeus dextrum cornu ex Pictis conflatum egregiique eiusdem gentis duces sinistrum promoventes, dira caede nostros affecere. Mox Britannos (hi mediam tenebant aciem) afflictos nostri conspicati, et ipsi fugam occupant. Caesi sunt eo congressu ex Scotis Brennus Monae insulae praefectus, Dongarrus tertius Aidani filius, dum patrem in ultimo constitutum periculo, se pro eo trucidandum obiiciens, pio officio eriperet, praeliaribus confossus cum non modica iuventutis parte, quae Aidano proxime depugnaret. Ipsum Aidanum periculo filii opera ereptum, pernici equo a pugnae loco avectum, fuga servavit. Ex Saxonibus Theobaldus Edelfredi germanus, Cutha Cenlini Westsaxonum regis filius numerosa cum militum multitudine, Edelfredus rex altero oculorum privatus. Brudeus, accepto in femore vulnere, ex acie aulicorum opera delatus multis ex Pictis pereundi fuit in causa.
spacer 55. Parta hac victoria ad Deglastonem (loco nomen est in Britannia ubi tum est conflictatum) Edelfredus haud contentus, delectu Saxonum facto cum Brudeo atque Pictorum copiis aestate quae proxima insequuta in Gallovidiam movit, eius cum vicinis agris depopulandae causa, ut vel eas regiones in suam redigeret potestatem, vel in supremum duceret exitium. Aidanus, cognito quod in animo Saxo Pictusque haberent et quid cepissent consilii, in Gallovidiam cum copiis accitis per foeciales Britannis ex foedere ad commilitium magno itinere contendit. In primo adventu, hostem effuse vagantem intentumque praedae, nonnullis caesis, in castra redire compulit. Eademque insequuta nocte praetergressus, Britannorum turmis (ii sub id tempus venerant in Annandiae vallem) postea est adiunctus. Pictorum Saxonumque duces locum sua opinione adopti hostilibus copiis delendis idoneum, Annandiae fauces occupant. Restabat iter unum exercitui e valle proficiscendi per infirmam arenam at amnem raris locis vadosum. Scoti ac Britanni sententientes se ita valle inclusos castra erectis turribus, propugnatoribus ac stationibus, veluti illic permansuri, quam citissime firmant. Ipse Aidanus custodias vigiliasque circumeundo, laborisque patientia et vigilantia cum militibus contendens, exemplo magis et pudore quam voce quos sub signis habuit ad virtutem decusque acuebat. Et cum hostis minime supsicaretur, sub noctem, ignibus in castris structis et amne diversis vadis superato, citato gradu per arenas, locorum gnaris quibusdam ducibus, in Cumbriam, inde in Northumbriam simul omnes abiere, ubi ferro et igne foede omnia vastarunt. Horum nuntii Edelfredum Brudeumque, in Northumbriam ad hostium conatus compescendos vocarunt, nulla data militi quiete nec noctu nec interdiu, donec in Scotorum Britonumque venissent prospectum.
spacer 56. Postridie, milite utrinque praelium poscente, sublato undique clamore, concinentibus tubis, cruento Marte est congressum. Multis Saxonibus sua sibi audacia necem attulit, quod nullis armorum generibus cedentes in confertissimas hostium turmas se temere ingererent, et nimio mortis contemptu, sauciis cadentibus semper succederent recentes, mitterentur subsidia a ducibus cuique parti exercitus ut maxime laborabat. Pugnatam ita aliquantisper, fortuna neutro inclinante. Praeter Aidanum quatuor erant exercitus duces, Constantius et Alencrinus, uterque Britannus, Callanus et Mordocus, Scotici sanguinis viri. Hi, divisis inter se partibus, timiditatam suorum increpantes, ignaviam vehementer exprobrabant quod hostibus suapte culpa pereuntibus, victoriam iam tum in manibus ipsorum haerentem ocyus non amplexaretur, rogitantes subinde expectarentne donec victoria ad hostes inclinet, ipsi turpem fugam subeant, atque in ea per caedem cruentam aeternum expectent dedecus et tam clari regni excidium. Scoti itaque et Britones, ducum verba furentes, veluti iniecta rabie certatim extrema subeuntes pericula, Saxones et Pictos, solutis ordinibus, in fugam vertunt. Caedit fugientium terga Scotus miles tanto odio ut pene maior in fuga caedes quam in acie edita sit. Divus Columba, uti nostrarum rerum scriptores memoriae dederunt, priusquam hoc praelium hostiles acies inirent, rem omnem divinitus intillegens, cum piorum coetu cui praeerat in sacro Columcaeli aditu (sic coenobium suum in Iona insula vocitabat) pro Aidani regis Scotorumque salute coeli numen religiose est deprecatus. Nec ulli postea dubium fuit quin tanti viri piis orationibus Aidano regi eiusque militibus animi sint atque vires additae. Id magis liquide constabat ex eo, quod quo momento Saxones in fugam fuerant dilapsi, senex, divino plenus spiritu gaudioque perfusus, Aidanum victorem, hostes devictos fratribus coram plane fuerit vaticinatus, et ob id Deo immensas habere gratias cunctis imperavit.
spacer 57. Ceterum Aidanus secundum foelicum pugnam ad signa cantu receptui edito coeuntibus vehementer gratulatus est quod strenue adeo egissent in acie, nec hostium multitudine, nec bellico apparatu, etsi procul essent patria, territi, praemiumque tanta pro virtute non quale meruissent, sed quale ipse erogare poterat, postquam venerant domum liberali est vultu pollicitus. Vis ingens mortalium in hoc conflictu caesa dicintur. Cenlinus Vestsaxonum rex cum Cialino ac Quhittellino praestantissimis Saxonicae gentis ducibus caesus, cladem reddidit funestiorem. Postridie victore exercitu opulenta praeda potito, quantum Scotis in Gallovidia et ei vicinis regionibus hostium iniuria surripuerat regis imperio est restitutum. Quod erat reliquum decima pars pretiosa cum suppellectili ad ornatum templorum datum sacerdotibus. Caetera militibus cessere. Saxonum atque Pictorum vexilla opimis cum donis rex Aidanus in Ionam ad divum Columbam misit, ibidem perpetuo observanda ut insignis victoriae posteris forent indicia. Anno qui huc est sequutus Columba omni vita Deo dilectus hominibusque, senio iuxta atque morbo confectus, in Iona insula in discipulorum amplexibus, quos piis institutis formaverat, quasi quietem arripiens, ut nostri tradunt annales, fato est absumptus. Beda Columbam in Heu insula vita functum asseverat. Hibernicarum rerum scirptores in Duno oppido Hiberniae, ibique magna veneratione eius extare monumentum, huiusmodi suprascriptione insigne:

HI TRES IN DUNO TUMULO TUMULANTUR IN UNO,
spacerBRIGIDA, PATRICIUS, ATQUE COLUMBA PIUS

spacer 58. Nec diu post Aidanus rex superstes fuit. Audito enim divi Columbae transitu, maeorore magis quam morbo correptus brevi est extinctus, postquam septem supra viginti regnasset annos. Pervenit eius princioptus in Mauricii Romani principis imperium, et in annum Christi omnium regis sexcentesimum et sexto. Vivente Aidano, ut supplicationes publicae, quas vulgus maiorem letaniam vocat, ad pestilentiam Tyberis inundatione ortam Romae extinguendam, quum longo tempore ea Romani defungi non posent, Gregorio magno postea summo pontifice authore, quotannis divi Marci evangelistae festo fierent, est institutum, quando a tota orbe, diversis tamen ordinibus, ad divinam misericordiam implorandam pie supplicaretur. Quem morem caeterae per orbem Christianae pietatis ecclesiae sequutae eundem diem singulos in annos festem agentes, sanctis supplicabus ac parsimoniae, simul cum toto populo pie dat operam. Suntque tempore non multum ab hoc diverso a Gregorio tum pontifice maximo, viri insigni pietate, et in his Augustinus et Mellitus, missi in Albionem ut Anglorum gentem veram ad eam usque diem maiori ex parte pietatem aversatam Christi dogmate rite instituerent, quorum praedicatione et hortatu Ethelbertus, Saxonibus qui Cantium tenebant imperitans, tota cum gente orthodoxam fidem suscipiens sacro lavacro immersus est. Aspernabantur ut plurimum Saxones (Angli tum et exinde vocitati) Britonum sacerdotum tum Gualiam incolentium doctrinam, tametsi veram profiterentur, invisae gentis magis quam disciplinae, de qua multa atque praeclara frequentius audiverant, odio permoti.
spacer 59. Horum exemplum Angli in Albione ad meridiem et orientem sedes tenentes secuti, detestati impietatem, baptisma Christiano ritu alacres susceperunt. Edelfredus, horum nuncio percitus, minatus est, adhibito iuramento, australibus Anglis, quod patrum desertis institutis, deorum violassent religionem perinde atque Britonibus et Scotis se dienceps hostem futurum. Vixere ea tempestate his qui dicti sunt viris sanctis ferme coaetanei divus Baldredus Scotus genere, Pictorum doctor, qui ubi Pictos recta fide pio instituisset sudore, in Bassa (arcis est nomen in Laudonia loci natura omnium munitissimae, scopulo altissimo amplius duobus passuum millibus a continenti, undique mari cincto, sitae) vita defungitur. Quumque trium parochiarum viri Aldhamae, Tinningamae et Preston pro efferendo funere decertarent, omnibus ut tam sancto pignore honestarentur contententibus, spectaretque res prope ad iniuriam, placuit omnium consensu sequentem noctem, piis assistentes precationibus, sacras agere vigilias. Postridie quod loci pontifex (is tum forte illuc ut factae supplacationi adesset venerat) in re faciundum diceret, abseque lite exequerentur. Exacta nocte, tres capuli tribus cum corporibus, vestimentis sacris decenter ornati, nullo inter se magnitudine aut colore aut alio quovis discrimine, a sacerdotibus sub dubiam lucem inventi, iubente episcopo, piis ac laetis populi acclamationibus ad tria vicina templa sunt delati, ubi idem funus divina opera tribus in locis celebri pompa honestisque sarcophagis conditum hoc nostro aevo a religioso populo piis votis honoratur.
spacer 60. Drostanus regis Aidani avunculus, postergatis mundi illecibris, monastico contentus instituto multa sancitate insignitus, red et Convallus divi Kentigerni discipulus, cuius reliquae celebri monumento in Inchemnem, haud procul a Glasguensi civitate a Christiano populo hactenus in magna habentur veneratione. Affuit is Aidani regis funeri dum a Kylsthoriin in Canter funebri pompa efferetur in insulam Ionam. Affuit et non multo post populi comitiis in Argadiam indictis, patribus autoribus regis novi in demortui locum eligendi causa, ubi Kennethus Keyr, Convalli olim regis filius, in Aidani locum, cunctis suffragantibus, veteri regis substituendi instituto rex est suffectus. Qui quod haud diu in admiratione vixit (quarto enim mense postquam regium diadema adeptus fuerat, catarrhi in tracheam arteriam defluxu subitaria morte est extinctus), nec qualis in publico regimine futurus erat ostendere, nec quicquam regnum dignum potuit praestare. Paulum antequam mortem obiret, Eugenio Aidani filio, primoribus suffragantibus, regnum per manus tradit. Ferunt hunc Eugenium (Brudum alii vocant) a sanctissimo viro Columba, patri roganti quis liberorum secundum se Scoticarum rerum potiretur, caeteris fratribus (quos, prodente numine, bello caedendos agnoverat) posthabitis, qui Scotis imperitaret divinitus ostensum.
spacer 61. Suffectus itaque Eugenius, quartus qui in Scotorum principum serie id nomen tulit, in regem, divi Columbae dogmatis ut in primaeva adolescentia erat imbutus haud immemor magis sua pie tueri quam invadere aliena studuit. Fuit eius principatus Christi sacerdotibus, plebeiis, agrestibus, et nobilibus aequitatis cultoribus admodum acceptus, grassatoribus et iis qui vitam alienis sustentare consueverant laboribus ingratus. Quos ociosos comperit diligenti magistratuum indagine, mimos, histriones, bardos, parasitos, et similis generis homines coegit aut patria excedere aut manuaria arte victum quaerere. Furtum inprimis habuit flagitiis, id delictum poena longe acriori quam rapinam aut homicidum prosequutus. Nullum aeque atque nobilem grassantem aut cuiquam iniurium supplicio castigavit, neque quempiam studioso nobili maiori affecit honore. Quo tandem regimine probis omnibus acceptus gratusque, improbis admodum terribilis est effectus. Pictis Saxonibusque Northumbris parum amicus fuit, quod hi in Saxonica perseverarent impietate, illi ethnicorum essent fautores. Verum pactis induciis itaque cum utraque vixit gente ut neutra partium alteram exinde aliqua affecerit iniuria. Decimo prope Eugenii magistratus anno Cinegellus Vestsaxonum rex et Elfredus rex Northumbruorum, Pictorum auxiliis adiuti, Caduallonem Britonum regem bello victum in Scotiam pepulere, qui haud diu ibi moratus in Britanniam Armoricam traiecit. Adiutus non multo post tempore a Salamone red loci regi in Gualiam transmisit, devicitisque hostibus et multis Saxonum millibus interemptis, in regnum est restitutus.
 spacer 62. Sub id tempus Redualdus et Ethelbretus, orientalium unus, alter meridionalum Anglorum reges, ut iniuriae quam Merchiorum (quibuscum foedere erant iuncti) genti impia Edelfredi perfidia intulerat se praeberent vindices (nam paulo ante Edelfredus Merchios Saxones — tenuere hi sedes Northumbris ad meridiem proximas — quod Christi religionem fuerant amplexi dispendio ingenti afflixerat) arma in Northumbrios induere. In campestri loco Humbro adiacenti haud procul a Vintringamo atrociter est dimicatum. Victus Elfredus, maiori exercitus parte amissa, in media acte est interemptus. Ferunt eum quum telo confossus ac in terram deiectus lapidi illideretur, dixisse, “Deorum religionis protector, Christianique nominis hostis, ut vixi, morior,” talibusque blasphemiae verbis infoelicem animam aeternis cruciatibus reddidisse. In eius locum Redualdus et Ethelbretus Anglorum reges tum Christianissimi Edwinum Christianae pietatis cultorem suffecere. Dum haec fierent septem Edelfredi fiili Eufredus, Osualdus, Oslaus, Osuinus, Ossas, Osiurus et Olsicus, Pictorum detestati perfidiam quod patri Edelfredo, ultimis urgentibus periculis, auxilio ex foedere esse noluissent, et Edwini timentes insidias, ad Eugenium regem confugere. Ebba una Edelfredi filia capta, raptorem divina evadens ope, scapha arrrepta, per Humbrum in mare absque humana ope devecta est, ac tandem in Fortheae ostiis ad promontorium quod ab ea Ebbae nomen ad nos tulit, in terram exposita, sacro ab antistite loci accepto valo, inter sanctimoniales ibidem degentes est numerata. Mater tandem ac antistita sanctarum virginum effecta, sese virtutum exemplar cunctis imitandum praestans, probatis moribus ac sancto vivendi instituto ad vitae exitum foeliciter perseveravit. Edelfredi autem, uti dictum est, filios ad se confugientes Eugenius, omni destitutos auxilio, etsi eorum pater plurima Scotis incommoda intulisset, hospitaliter receptos apud se honore (ut regios decuit liberos) retinuit. Qui brevi pontificum ac monachorum piis concionibus (his etenim id temporibus antistites operam adhibibant) adolescentes, ethnicam detestati impietatem, sacro baptismati ulto sunt admoti.
spacer 63. Restituit Eugenius sacras aedes quas in in Gallovidia et vicinis regionibus impia Saxonum feritas fuerat demolita. Restituit et arces fortibus praesidiis ad omnem inde eventum munitas. Defungitur inde post longam quietam vita, egregiis operibus clarus, in Gallovidia, quintodecimo anno posteaquam Scotorum regnum ei fuisset delatum. Fuit idem annus Christo servatori vicesimus supra sexies centesimum. Conditum est eius funus in Iona inter sacra maiorum monumenta. tempore Non multum ab hoc diverso Bonifacius Queritinus, venerabilis antistes, cum piorum coetu veniens ex Italia, navigio in Taum aestuarium delatus, ad exigui fluminis ostia quod Gouyream regionem nunc secat ab Angusia, primum in terram descendit. Hunc quidam asseverant in demortui Gregorii Magni pontificis Romani locum suffectum brevi cessisse pontificatu, atque ad Scotos, populum ultimo orbis recessu constitutu, sacro dogmate confirmandos traiecisse in Albionem. Inter pontifices tamen maximos ab Romanis scriptoribus qui eorum acta in vita exitumque scribunt, non numeratum, quod citius sacratissimo se magistratu ultro abdicarit quam ut quicquam ad posteros referendum dum Petri teneret sedem praestare potuerit. Sed quisquis is fuerit, sive Bonifacius tertius Sabiniani successor, red qui vix novem mensis Romanum gessit pontificatum, ut quidam opinantur, sive ab hoc pontifice missus legatus, et ob id rudi populo papa creditus, insgni vir pietate et in literis sacris apprime eruditus, multis indiciis ad nostra secula est delatus. Quo loco etenim in terram descendit templum divo Petro Chriti apostolo sacrandum a fundamenis iecit. Inde profectus, concionabundus ad Tellein vicum, tribus passuum millibus ab Alecto, alterum templum eiusdem apostoli nomini dicatum condidit, tertium ad Restennotum, nunc canonicorum divi Augustini coenobium. Illic aliquot annos moratus ad se confluentem populum posteaquam salubri doctrinia frequentissimis concionibus confirmasset, Angusiae reliquum, Merniam, Marream, Buthquhaniam, Bogevallem et Moravium Christi dogmate gentes erudiens penetravit, haud paucis templis variis in earum regionum locis in Petri apostoli honorem conditis sacratisque. Tandem vero devenit et in Rossiam, ubi ad vitae exitum moratus multis et piis sudoribus pro verae pietatus cultu impensis, sanctitate et eruditione insignis, foelicem animam caelo reddens corpus ad Rosmarken sepeliendum reliquit.
spacer 64. Adiunctus est viro sanctissimo Scotorum agrum penetranti divus Molucus, egregius antistes, aetate tum gravis, qui sacram doctrinam primaeva adolescentia a Brandano venerabili abbate acceptam sequutus, Plerosque in Argadia atque Marrea, in quibus regionibus frequentius est diversatus, propriae salutis, mortalium vitia acrius carpendo, fecit admonitos, factusque itineris socius Bonifacio, multo cum piorum numero, in Rossiam migravit, ibidemque nonagesimo et quarto anno vitae diem abiit, in eodem templo cum Bonifacio sepultus. Argadi (nam et hi eundem honorem illi exhibent) asseverant constanter apud se Molici reliquias esse, in Losmorensi basilica illius nomini dicata, olim terra conditas. Sed sive hic sive illic sepultus sit, ubique per Scotorum regiones a pio populo ingenti habetur veneratione. eodem Eugenio regnante Guillermus et Columbanus, veteri Scotorum stemmate insignes, verae religioni devoti in Gallia multi habiti sunt veneratione. Sub idem prope tempus Bonifacius quartus (egit is tum summum pontificatum) Phocae Caesaris permissum Pantheon, vetustum Marci Agrippae opus, deiparae virgini divisque omnibus dedicavit, sanciens, excluso malorum daemonum cultu quorum illic simulachra in multo fuerunt numero, expiatoque loco, kalendis Novembribus quotannis in ea aede Christi domino, eius genetrici, et superis omnibus religioso apparatu sacra fierent solennia.
spacer 65. Eugenio in regnum Scotorum successit filius eius Ferquhardus. Tres enim Eugenio fuere liberi virilis sexus, Ferquhardus, Fiacrius et Donevaldus. Hi a patre sanctissimo episcopo Sodorensi Connano, moribus ac literis instituendi traditi haud undequaque praeceptoris monitis obtemperarunt. Ferquhardus ac Donevaldus praesulem et docentem literas et recta monentem libentes quidem audiere, verum regio tumentes stemmate tanta animi decoramenta, veluti parum profutura regnantibus, haud ex animo sunt complexi. Fiacrius pontificem saluberrimum et continentiae et parsimoniae exemplar studio imitatus, consilium concepit omnis humani fastigii dimittendi, concedendique aliquo ubi procul ab hominum frequentia secum gereret bellum, talique sancto conflictu Christo perpetuo militaret. Ergo, humili assumpta veste quominus cognosceretur, a patria clum profectus, ubi in Galliam devenit solitarium quaerens locum a sancto Pharone, Meldensium tum episcopo, agello in quo nunc religiose colitur est donatus. Constans ea in regione est fama nefasse esse foeminam sanctissimi viri sacellum ingredi, et quae id aliquando attentaverint, aut oculis privatas aut actas in amentiam.
spacer 66. Ferquhardo (quem nuper diximus regno secundum patrem potitum) regnante, nullis externis belis urgentibus, intestinis inter Scotos non sine multorum iactura est laboratum. Quibus extinguendis rex, omni scelerum genere involutus, persuasum habens continuatis factionibus nullam in se rebellionem suscitatum iri, ultro negligentem se praebuit. Mox, Scotorum regionibus caedibus ac depopulationibus ita exundantibus ut nullus locus ab inimici iniuria cuiquam esset tutus, idque facinorosi regis incuria evenisse, non esset qui non attestatetur, exitiale omnium in eum odium est concitatum. Eoque tandum res processit ut Ferquhardus, nec Deum veritus nec publicae curator salutis, cunctosque timens, a nullo suorum timeretur. Aspernati primores gentis illaudabilem adeo publici regiminis formam, pacis arbtiris dictis, omnem litem inter factiones, reparatis iniuriis, rege composuerunt inconsulto. Erat id temporis multorum sententia Ferquhardum flagitiis, pudore sublato, totum addictum, in Pelagii delirium, quod antea Scotorum regni acciderat nulli, abiturum. Auxit rumorem populi regis Ferquhardi cum Britannicis sacerdotibus, quos pestis ea infectos per longa tenuerat tempora, diutina et continuata consuetudo. Notatus est aliquando risisse parvulorum baptisma, peccatorumque ad sacerdotis aurem confessionem. Scotorum maiores, horum fama impulsi, Ferquhardum ad concionem per foecialem vocant, ut an vera essent an falsa dignoscerent quae vulgo ferebantur. Renuentem ad foecalis vocem venire, agressi, vi expugnata munitione qua se tum ille continebat, capiunt et in vincula coniiciunt, adhibitis custodibus qui cunctorum mortalium ad eum accessum prohiberent.
spacer 67. Facto inde consessu de regno administrando, de Ferquhardo, an regno abdicandus esset an publica perpetuo asservandus custodia, varie postquam erat consultatum, item est omnium suffragiis in hanc sententiam, ut legati mitterentur in Galliam, qui Fiacrium ad paternum regnum occupandum in patriam revocarent. Id si nullis suasionibus obtinere ab eo possent, quod monastica vita forte plus aequo delectatus humanum omne aspernaretur fastigium, Clotharium regem, qui tunc Francis imperabat, adirent, peterentque ut eius authoritate Fiacrius regni haeres in patriam summi administratoris defectu multis fluctuantem incommodis remitteretur. Noverant enim, fama referente, quam Deo charus esset Clotharius, quam sacerdotum venerator, quam diligens aequitatis ac religionis cultor, quamque regibus respublicas rite adminisrtrantibus amicus. Legati imperia exequentes in Meldensem agrum post longa itinera deveniunt, ubi Fiacrius Deo serviebat. Facti igitur certiores ad sanctissimum virum, loci incolarum opera, quod aspectu venerandi viderentur, ocyus sunt adducti. Fiacrius nunciorum adventus per quietem superne admonitus, numen caeleste piis lachrymis obsecreabit ne deliciis ad quas per solitariam vitam Dei benignitatus ipsum admiserat, quoquo modo frustraretur. Exaudivit omnipotens deprecantem, effecitque ut adventantibus legatis lepra infecto simillimus hominum aspectui appareret. Nuncii itaque ad Fiacrium venientes conspectum virum foedissimo morbi genere, ut apparebat, laborantem, frigide rogarunt cuperetne redire in patriam, ubi nativi alimenti frequentia potius quam peregrino, opitulante natura, contractam tabem fortassis tandem evaderet: se a Scotorum primoribus ad hoc missos, ut ipsi obtemperantes in iis quae cuperet ad omnia affluenter ministrarent impensas.
spacer 68. Ad ea Fiacrius, magistratum omnem non aliter quam tetram pestem aversatus, “Cernitis (inquit) opinor ut ultro in privatam abiens vitam solitarius agrere potius quam hominum frequentia delegerim, tametsi plaga quam in me cernitis vitae potius emendatio adque ad humilitatem incitamentum videtur aestimanda quam aliquis naturae error. Satis mihi esse cognoscite cellam, vestem, olera his manibus praeparata. His enim contentus nihil est humani fastigii, utut res meae sese habent, quod prae illis concupiscerem. Ite ergo et germanis nostraeque gentis maioribus renunciate ut Deum inprimis reverentes religionis observationi incumbant, rectumque colentes virtute se muniant et pietate, quas nulla hostium vis unquam expugnabit. Me impensis, uti cernitis, non indigere, eoque Dei benignitate devenisse ut meo vivendi generi privata vita magis quam publica deinceps convenerit.” Erat Fiacro soror, virgo sanctissima, nomine Syra, quae, audita fratris sanctitate, ad eum in Meldensi agro anachoriteciam vitam agentem cum maiusculo sanctarum virginum comitatu se recepit, quae ab eo cum sodalibus in sancto proposito confirmata ad Fallicanam campaniam se contulit, ubi per vitae sanctitatem et clara sanctitatis signa insignem sui reliquit memoriam. Reversi autem supradicti legati in Scotiam, quo in statum Fiacrium invenerunt, quam tetro laborantem morbo aspectuique humano foedum ubi in publica patrum concione narravissent, consilium sumpsere primores regni administrandi per quatuor eximiae virtutis viros, quos ea aetas custodes vocitabat, donec in re arduissima exactius consultaretur.
spacergreen 69. Interea Ferquhardus, multis variisque vexatus morbis, detentus publica in custodia, ne tantis calamitatibus diutius superesset in contumeliam, mortem sibi intulit, ut qui seditionibus civiumque caedibus vivens impie fuisset delectatus, sibiipsi in vitae exitu non parceret. Incidit Ferquhardi mors in Christi servatoris annum sexcentesimum et secundum supra tricesimum, qui fuit eius regni tertiusdecimus. Secundum infoelicem Ferquhardi exitium, comitia regis eligendi universae Scotorum genti maiorum authorite in Argadiam sunt indicta, ubi condicto ad id die Donevaldus tertius Eugenii regis filius e Mona insula cum Conano pontifice accitus populi suffragiis, authoribus patribus, rex est salutatus. Donevaldus, adepto regno, in patrios mores se transformans, quae religiosa aut urbana Ferquhardi ignavia labefactasset in pristinam decus restituit, per id populo regni initio charissimus effectus. Interim Caduallo Britonum rex ac Penda Merchiis Anglis tum imperitans, inita societate, commilitium in Edwinum Northumbrorum regem facientes, eum vita simul et regno privarunt. Debacchati inde, non sine ingente incolarum clade, per Northumbriam, Deeram at Pictorum agros, magnam partem eorum Brudio vi et armis ademerunt. Quumque tantam vim Picti ferre nequivissent, frustra a Donevaldo Scoto auxilium petentes (ob veterem enim eorum perfidiam abnegavit ipsos), iniuriam aegris animis pati sunt coacti. Audiens Donevaldus Edwini interitum, Caduallonem amicum regem per legatos interpellat ut Eufredum Elfredi regis, quem ipius Edwinus regno spoliaverat, filium in paternum regnum admitteret, quo haud gravate obtento, Eufredus, fratribus in Scotia relictis, profectus in Northumbriam, Caduallone ac Penda authoribus Beruiciorum regno est admotus. Diviserant enim illi sub idem tempus Northumbriam in duo regna, quiorum alteri Beruico indiderunt vocabulum, cui Eufredum, ut iam dixi, alteri vero Osricum, virum nefarium et dissimulato ingenio, prefecerunt reges.
spacer 70. Sequuta autem (sed aliquot post annos) est eorum affinitas. Osrici enim filia Eufredo data matrimonio effecit ut inter se in summum nefas consentientes et a vera pietate (quam, sanctissimis episcopis Conano et Paulino authoribus, paulo ante fuerant amplexi) alienati, et Beruiciam et Deeram, pulsis Christi sacerdotibus, gentibus repleverint institutitis. Serpsit pestis in viciniam permultos ex Pictis inficiens. Sed hi sacris pontificibus proditi, suae a veritate discessionis dignas dedere poenas. Caduallo rex iniquissimio animo Osrici et Eufredi, quos paulo ante ad regale fastigium promerat, ferens delirium, quod ut canes ad evomintum ante virus reversi, blue malorum daemonum quam verae religionis dudum susceptae cultores et esse et haberi maluissent, conatus est primum delirantium animos pio sacerdotum interventu ab impietate ad salutiferam Christi doctrinam revocare. Sed nuncii foede ab apostatis pulsati, re infecta, ad Caduallonem paulo post sunt reversi. Obiurgati inde Osricus et Eufredus Christianorum in Albione principum minacibus literis, iniuste in pios Christi sacerdotes illudentes nunciorum quosdam necarunt, aliosque ad templa confugientes simul cum ipsis sacribus aedibus concremarunt. Aucta est clades saevientium furia in Christi nominis cultores quibus regionibus praefuere Osricus et Eufredus in tantum ut, nisi quosdam servasset fuga, vix piorum quispiam ferrum evasisset. Ad tantam perfidorum regum in Christum contumeliam percitos Albianorum principes concilium cepit Northumbros, infandum scelus in Deum et homines ausos, prorsus exterminandi.
spacers 71. Summa rei gerendae Cadaualloni et Pendae Merchiorum regi omnium consensu delata. Ad eos duces ex Britannis, Pictis, et Saxonibus pietatis tuendae causa haud pauci convenere. Penda et Caduallo, alacri multitudine freti, nihil magis ethnica impietate habentes exosum, in Northumbriam irrumpunt. Congressi cum eis Osricus et Eufredus victi sunt, profligatoque exercitu capti, atque in publicam coniecti custodiam, ubi paucis post diebus asperioris metu supplicii mutuis vulneribus sese conficientes infoeliciter interierunt. Nullus in ethnicos eo die severior, nullus militum ad fortiter agendum maior concitator Osualdo (tametsi Eufredi regis esset germanus) in pugnam est conspectus. Unde, extinctis Osrico et Eufredo, Northumbrorum rei summa, ut in patrium succederet regnum, Osualdo omnium consensu est delata. In quo administrando verum Christianae pietatis cultorem se ostendens, ut a pietate initium auspicaretur, a Doneualdo rege Scotorum, penes quem octodecim annos prope exularat, per legatos petit probatae disciplinae et virtutis virum qui Northumbros, a Christi religione Osrico et Eufredo authoribus alienatos, vera pietate denuo institueret, pollicitus se impensas, et quae ad rem usui forent, affluenter administraturum. Donevaldus piis Osualdo postulatis annuit, memor qua pietate in Deum in hominesque fuisset, dum secum degens baptismi consequeretur sacramentum. Missus est igitur Cormanus, vir gravis vita et eruditione insignis, ad Northumbros vero Christi dogmate instituendos, qui ubi annum totum Northumbriam lustrasset, multis in locis frequenter concionatus, ingerens fortassis (uti plerique nostrae aetatis faciunt concionatores) sublimia Dei arcana ac cursiosa, superbo verborum strepitu, vix homini literato intelligenda, ad multae lectionis ostentantionem potius quam ad Christi oves erudiendas, tantum abfuit a profectu docendo hortandoque ut nihil iis quae attullisset ad emolliendos animos et ad bonos mores inducendos sit inefficacius visum.
spacer 72. Sequuto anno, Cormanus in patriam reversus, sacrorum antistitum vocata concione, longa oratione est profectus, ut nihil Northumbri sua doctrina profecerunt, gentem eam surdam, inexorabilem, haud eruditionis capacem, non modo rectis monitis non audientem, sed aversantem veluti parum ipsorum instituto convenientia quae concionibus afferretur. Propterea in tam sterili agro nec sibi nec alteri cuiquam exinde laborandum. Patres, auditis quae Cormanus attulerat, varie eo super negocio consultant. Sancivere quidam Cormanum cum nonnullis aliis insigni doctrina et probitate viris in Northumbriam ad pium regem Osualdum remittendum, Christianique gregis consulendum saluti, nec in tam necessario negocio parcendum labore: fore ut quod brevi apud rebellem populum obtinere nequieverat Cormanus, continuato diutius labore, modo cuncta syncero humanae salutis fierent amore, haud dubie consequerentur. Alii hanc sententiam parum probantes, rati aut Cormano viro gravi divinis literis apprime erudito Christi dogma enuncianti aut nulli Northumbros audientes fore: idcirco quum tanti viri sacris monitis, probatis tot eruditorum testimoniis parere noluerint Northumbri, reliquum esse ut nullius praeceptis forent obtemperantes.
spacer 73. Tum Aidanus, sanctissimus praesul, cuius sententiam caeteri episcopi in re decernenda expectabant, “In hominibus (inquit) ab impietate alienendis instituendisque in vera religione (patres amplissimi), plurimum ad doctorem attinere arbitror ostendere inprimis quaecunque inter docendum dixerit audientium salutis causa ex syncero in Deum amore proficisci, ac ubi eo auditores dociles reddiderit, eorundem parto favore, fidei Christianae rudimenta, sonantia pietatem maxime, multo sine verborum strepitu adiiciendo, ab iis quae aut difficiliora sunt intellectu aut rudiorem superant mentem prorsus abstinere. Humana etenim ingenia uti non illico a mala trahuntur consuetudine, ita et optimis quibusque artibus sensim sunt imbuenda, sumpta ab illis quae captu faciliora sunt initio. Eo ordine (inquit) reor citius avidiusque capi praecepta et tenacius fideliusque hominum mentibus haerere. Quod si reverendus antistes Cormanus hunc aut similem observasset ritum, abstinuissetque inter docendum rudem populum et ethnicis corruptum erroribus, ab altissimis nostrae religionis quaestionibus, Northumbros (mea sententia) saluberrimis praeceptis tandem reddidisset audientes. Ergo, quod piis Osualdi votis haud fuerit ex sententia responsum, quod pauci admodum eius gente relicta impietate Christi nomen fuerint secuti, non tam id populi evenisse culpa quam ipsius doctoris, sublimia nimis nec vulgo dicenda, communiaque hominum ingenia vel longissime superantia ingerentis. Dandus venit propterea, ut suadeo (modi visum ita vobis fuerit), doctor pietate et eruditione insigni, qui denuo mittatur ad Northumbros qui Christi doctrinam profitendo, informis pectoribus lac primum, firmius inde alimentum, multa cum mansuetudine suadendo, hortando, monendo nonnunquam administret. Eo aut nullo modo, ut mea est (inquit) opinio, populum tot deliriis assuetum ad Christi pietatem conversum iri.”
spacer 74. Episcopi, Cormani docendi ritus haud ignari, probata Aidani sententia, eum simul omnes hortantur pium obiret munus, Osualdique regis sanctum expleret desiderium. Tum Aidanus, ne sententiam quam ipse exequi noluisset tulisse videretur, proficscendi onus in Northumbriam, laetis omnium suffragiis, ad se suscepit. Quo quum pervenisset, aut orationi sedulus aut praedicationi dulci semper affatu vacavit. Convenre ad pium concionatorem frequentes Northumbri, tantaque mortalium vis eo praedicante frequenter est conspecta, ut quum nulla sacrarum aedium capi posset, sub dio verba ad eos facere prorsus esset necessum. Aidano tamen in sacro munere exequendo offuit pliurimum Saxonum linguae imperitia, quo minus a populo intelligebatur. Huic ut impedimento congruum afferret remedium, pientissimus rex Osualdus ex secundo suggestu, quae patria lingua dixisset Aidanus extemplo in Saxonicam traducta retulit, pius interpres ad populum. Sciebat optimus rex Scotice iuxta atque Saxonice, quarum alteram linguam domi, alteram extorris apud Scotos didicerat. Quocirca ad Christi pietatem amplexandam populum movit, non tam reverendi anstistis Aidani religiosa ac continuata concio quam regis Osualdi in multitudine imbuenda tam pius ac fervens labor, erantque per haec uterque tanta apud omnes veneratione, ut quaecunque iussissent mulitudo libenter exequeretur, eoque effectum ut Aidanus septem perpetuis diebus mortalium amplius quam quindecim millia sacro ac lustrico fonte abluerit, quorum haud pauci vitae fortunaeque rebus contemptis, sacrae doctrinae ac orationi addicti, in vitam abierunt solitariam. Aidanus per haec sacro magistratu in Northumbria potitus, dictus ad posteros Northumbrorum pontifex pium gregem, ut bonum pastorem, et sacris monitis et vivendi exemplo erudivit, atque ab ethnicorum impulsu, additis nonnunquam Dei virtute miraculis, egregie est tutatus. Scoti monachi ac sacerdotes sacra doctrina insignes variis ex locis, ciente Osualdo, confluxere ad Aidanum, ut sanctissimo viro in populo erudiendo auxiliares essent. Imbuti his docentibus in saluberrima Christi doctrina tum nobiles tum agrestes et eorum liberi construxerunt, Ousualdo authore, magnifica in Northumbria templa, nonnulla Christi servatoris nomini, alia divae virgini dicanda. Crevit brevi vera pietas in Northumbria adeo ut nulli Anglorum regioni in urbanis et religionis operibus ea aut haberetur aut esset secunda.
spacer 75. Interea Penda Merchorum rex, cui aliena virtus et omnis laus ex ea nata semper fuit invisa, permoleste ferens foelicem Osualdi successum, innocentiae et pieti regis invidere coepit, deque Northumbrorum regno occupando cogitare. Secutum odium hominem impulit ad Osualdum bello petendum, quem victum tandem eius profligatis viribus, inclementer interemit. Est idem Osualdus rex vitae sanctimonia et miraculorum claritate, sed aliquot post annos, insignis habitus, sanctorum pontificum authoritate in divorum nuermum relatus. Incidit Osualdi caedes in Doneualdi regis annum duodecimum. Neque is amici regis aegerrime ferens ingteritum diu supervixit, quippe qui quintodecimo anno post initum inter Scotos summum magistratum Tao lacu, dum incautius recreationis causa cum aulicis piscaretur, depressa navi est extinctus. corpus eius aliquot emensis diebus furcinulis aqua extractum delatumque in Ionam, regia inter monumenta est sepultum anno a partu virgineo quinto super quadragesimum et sexcentesimum. Rem Scoticam tenente Doneualdo, extinctum est illud malorum omnium in terris seminarium Mahumetus, natus Ferquhardo Scotis imperitante, ex patre malorum daemonum cultore, an Arabe an Persa incertum, matre certe Ismahelitide. Institutus autem iste Mahumetus et paterno et materno cultu a pueritia, quum neutrum probaret, inter Christiane pietatis viros diutissime versatus, rem perniciosam humano generi duabus ex legibus est commentus. Nam postquam adolescens furaci quaestu primum victum quaesivisset, exercuissetque inde latrocinium, comparat latronum manu, uno atque altero facinore illustratus, viduae mulieris nuptias sibi conciliavit, per quam grandem pecuniam et castella quaedam consecutus nimum ad maiora longe extulit. Perque varios tandem successus eo evasit ut iura ac leges daret Arabibus. In quibus ferendis a Sergio monacho, Nestorianae impietatis viro, est praecipue adiutus. Huius Sergii ductu legem proposuit, quae ut popularior esset, ex omnium gentium secta aliquid assmpsit. Cum veris Christi cultoribus probat baptismum, Christum fassus natum ex intacta virine. Psalmos laudat et evangelia, verum per suum Alchoranum (ut falso asseverat) emendata. Cum Iudaeis affirmat circuncisionem. Cum Sabellianis negat trinitatem. Aequalitatem patris et filii negat cum Eunomio. Cum Macedonio spiritum sanctum creaturam dicit, et cum Nicolaitis uxorum multitudinem vehementer probat, multas illecebras, quibus facile mens capitur humana, sua in lege admittens. Crevit res pessima luxuriose (adeo est humana vita pronior in lapsum quam in bono constantior) infecitque innumeras gentes per Asiam, Africam, magnamque (uti nunc est videre) Europae partem. Initium sumpsit pestifera lues anno domini circiter sextesimo tricesimo quinto.
spacer 76. Nostris annalibus datum est memoriae sub idem tempus claruisse in Gallia multa red vitae sanctitate Furseum, Stoilanum, et Ulcanum germanos, quos Philtanus Hiberniae rex ex Galghete uxore Scotorum regibus prognata susceperat, ac, variis monasteriis ibidem conditis, religiosam sane exegisse vitam. In Scotia vero Connanum, Columbanum, Chroniacum, Dimaum, Bigitanum, et Damianum eximiae pietatis episcopos vitae sanctimonia illustratos. Ad hos scripsere epistolas Hilarius archiepiscopus, servans tum locum sanctae sedis apostolicae. Ioannes eiusdem sedis consiliarius, et Ioannes primicerius, uti Beda venerabilis scriptum reliquit posteris. blue Est enim is author omium pene quae de Aidano rege, divo Columba, divo Aidano, reliquisque episcopis sanctissimis mandavimus litteris. Iidem hortatu summi pontificis errorem quem in Paschae celebratione sequebantur emendarunt. Haec autem Doneualdo regnante transacta sunt.
spacer 77. Cui fatali necessitate sublato Ferquhardus eius ex fratre Ferquhardo nepos successit, vir acri ingenio sed ad malum post adeptum magistratum inclinato, adeo ut vulgo dicerent eum ex viro liberali ac omnium humanissimo in insatiabilem ac cruentam belluam mutatum. Privatus etenim supra facultates munificum cunctis se praestitit. Nobilissimo cuique petenti, ut vel fundum redimeret val filiam nuptui traderet, pecuniam fere sit affluenter elargitus. Sacerdotes ac pios Dei cultores, pauperes praesertim, qui ex opulenta fortuna in iniopiam fuissent deiecti, frequentibus iuvit beneficiis, malens se quam contribulium quempiam (uti plerique habuere persuasum) videre inopem. Multitudinis per haec comparata benevolentia, haud erat quispiam qui Ferquhardum, dum privatus esset, summa potestate dignum non iudicaret. At regno potitus non, ut antea, liberalem, pium in Deum, iustum censorem, castigatorem errorum, abstemium sobriumque, sed extortorem bonorum, religionis hostem, cruentum carnificem, sordidam et inexpleblem Charybdim se cunctis palam ostendit. Quod privatus nobilum cuiquam libero dono dederat, perinde atque id mutuo dedisset impudenter repetiit, seque vel leviter excusngtem spoliatum fortunis, carcere interdum, nonnunquam etiam ultimo mulctavit supplicio. Sacerdotes Christi, quos fama pecunsiosos ferebat, quaestionibus adhibitos haud torquere cessavit donec argentum omne (si quod haberent) confessi in su m contulissent crumenam, unde nonnuli piorum quaestionum impatientes, extrema obivere. A pontificibus tam immanium scelerum durius incusatus, Colmanno Finnanoque (hi tum inter Scotos praecipue venerationis habebantur), et quod contumaci animo monitis non pareret, sacris tandem prohibitus, contempta religione, aliis templa aduentibus, ipse venatum se contulit. Plures quos id vitae genus delectabit illi adhaesere, adeo parati sunt mortales in omnem vitae licentiam. Ter singulos in dies, nulla re magis quam ventris ingluvie delectatus, exquisitis epulis contra patrium ritum est usus, vini et cuiusvis inebriantis potus quocunque tempore et loco appetentissimus. Coenam in seram noctem longis commessationibus, varia obsoniorum copia, pene semper protraxit, somno datus, magnis et foedis vomitibus stomachum exonerare consuevit. Nulli avium popinonibus probatae caelum tutum, nulli piscium generi mare, quominus utrunque monstruosi principis popularetur gula.
spacer 78. Omnibus per haec odiosum, sacri pontifices diris execrationibus, quod Christi ecclesiam temneret, sunt persequuti, quorum spreta authoritate, abiens in scelera maiora, filiabus suis stuprum intulit. Uxorem quod nefas dissuaderet propriis manibus iugulabit. Caeterum ubi aliquot annos tyranni durasset delirium, cogitare quidam de eius morte coeperunt. Consilium tandem non sine maiorum regni conscientia communicatum, ne fieret prohibuit Co;mannus, fore dictitans, divino spiritu edoctus, ut rex Ferquhardus commissa vehementer detestans, ultore Deo poenas dignas brevi esset daturus. Nec eius sententia est vana inventa. Vix enim mense inde elapso, Ferquhardus, quum lupum venaretur urgereturque bellua acrius a canibus, desaeviens in regem eum in latus crudeliter momordit. Rex, sive lupi morsu sivi alia quavis occasione, in morbum omnium foedissimum incidit. Virulentis enim humor lento calore membra ipsius exedebat, cruciabatque multo fortius morbus intus quam foris. Aderat inexplebilis cibi voracitas, nutriebatque saeva ingluvies horrendum malum. Tibiae, pedes, et inguina haud sine intolerabile foetore luridam emittebant saniem. Erat venter instar hydropici, inflatus durusque, virila putredine corrupta scatebant verimus. Quumque duos perpetuos annos his malis afflictus cruciaretur indies magis magiqsue, essetque omnibus destabilis, ad se reversus, solutus in fletum, “Colmanne (inquit), Colmanne, si tuis paruissem monitis, haud tam foedo morbo ,in hac gente hactenus incognito, viva carne in vermes abeunte, divina ultione iure percussus, cunctis mortalibus mihique ipsi destandus fuissem conspectus. Docent insolitae plagae, docent inflicti cruciatus, me omni et humana et divina ope, nisi mei tandem misereatur Deus, destitutum, in Deum et in homines gravissime deliquisse. Infoelicem me, qui, dum licuit, recta monentibus parere contempserim. Vermibus mea ex carne natis edentibusque eandem, infoelicis longe, vilissimis naturae animantibus, emoriar.”
spacer 79. Sub has voces, quas magni sequebantur eiulatus, currere ministri rogare cuperetne sacerdotis officium. Rex, pressis singultibus, “Colmani (inquit) opem deposco.” Accersitus itaque ocyus Colmannus episcopus (is tum amplius viginti millibus passuum ab illo aberat loco) poenitentem anathemate levavit. Inde peccata confitentem benigne solatus suasit forti esset animo, aeternum speraret salutem, ingelligeretque quantacunque perpetrasset flagitia, Dei misericordiam haud ei defuturam. Id Christi legem, id divinam humanamque omnem polliceri. Id Dei optimi maximi ore, quo magis cunctis foret creditum, prolatum, quum mortales ad poenitentiam vocaret, diceretque convertimini ad me et salvi eritis. blue Ferquhardus, per haec in spem veniae erectus, divinam multis lachrymis implorans misericordiam, humi procumbens, divo iubente Colmanno, sacram Christi communionem reverentuer accepit. Vili inde sacco volutus, delatusque a paucis ministris in campum proximum, extremis urgentibus, Colmanno autum quae erant optimi sacerdotis in principis transitu exequenti, caelum aspectans spiritum exhalavit, anno quam Scoticam rem tenere incoepisset decimo octavo, Christi domini sexcentesimo sexagesimo quarto. Ferquhardo superstite, Aidanus sacer antistes Northumbrorum defunctus est vita, ac in eius locum ad sacrum Lindefernensis ecclesiae magistratum (ita Northumbrorum episcorum sedem tum vocabant) divus Finnanus, de quo loco haud multum ab hoc diverso locuti sumus) incolarum precibus accitus e Scotia suffectus est, vir pius, nec minoris quam Aidanus doctrinae. Defungitur et is vita secundum Ferquhardum, et dum superstes esset et post obitum miraculis clarus. Traductus est post eum extinctum Colmannus episcopus ad Lindefernensem ecclesiam, qui sacris montis et ante alia vitae innocentia ingentem Saxonum multitudinem, et inter eos Penda, Pendae superioris filium, ad verae pietatis cultum adduxit. Nec desunt qui Pendam maiorem regem a Finnano sacro lavacro admotum asseverant. Assequutus per haec et alia Colmannus venerabile inter Saxones nomen, omnia pene eorum in Albione regna, sacrum Christi dogma propalando plerisque eius monitis obtemperantibus, perlustravit. Incidit eius traductus ad Lindefernensem sedem in Malduini, qui Ferquharardo in Scotorum regnum successit tempora, de quo iam futura est enarratio.
spacer 80. Malduinis siquidem Donevualdi filius post Ferquhardum extinctum et in Iona insula sepultum in regnum suffectus, pacem cum vicinis gentibus Pictis, Saxonibus, Britannis ac Christi religionem summopere coluit, popularibus ac nobilitati spectaculum imitandum. His accessit diligens in publica administratione, sontibus suppliciis afficiendis populoque quiete omni ab iniuria tutando cura: ita ei cuncta prospere initio regni cessere. Orta deinde seditio inter Lenussenses et Argadis rem paulum turbavit. Pastorum enim iurgium seditionis initium nobiles ad cruenta concitavit arma. Iuncti Hebridani Argatis et Gallovidiani Lennossensibus, rem in maximum traxissent discrimen nisi Malduinus egregio appartu in factiosos, audaciam eorum excursionesque authoritate at armis coercens, ocyus contendissent. Is autem non populum duces secutum, sed praecipuos seditionis authores quaerebat, at illi, necessitate versa in virtutem, in concordiam redeuntes, ut Malduini arma delinarent, in Hebrides transmittunt. Insulae fugitivos. ne regis ampliorem iram in se concitarent, protegere nolentes, petentibus militibus ad supplicium tradiderunt. Captique ita factionum primarii duces atque in vincula coniecti, ductique in loca unde ipsis fuerat origi, de furca suspensi vitam finierunt. Motus temere incoeptus sic brevi oppressus adeo formidabile Malduini nomen cunctis reddidit ut deinceps eo regnante primates intestinis caedibus abstinuerint.
spacer 81. Rex inde in Ionam insulam maiorum monumenta visendi causa traiecit. Illuc vetus templum conspicatus ruinosum, comparatis quae ad novi stucturam forent usui, demoliri iussit. Fanum exemplo regiis impensis aedificari est coeptum, absolutumque priusquam vita excederet, servatori Christo ac Colombae est dicatum, donariisque instructum haud vulgaribus. Sub idem prope tempus laborabat magnis orbis pars triennium continuum pestilentia, mortalium pluribus ea absumptis quam eam evadentibus. Nec orbis lue est defunctus donec supplicationibus, ieiuniis, piisque aliis operibus numinis ira fuisset placata. Nostrates non tam id temporis quam longe exinde secula, sicuti et ab omni pene febrium acutrum genere liberi, ita nullam huiuscemodi luem sunt experti. Neque tam mortiferae pestes prius in Scotos desaevierunt quam, omissa veteri ac salutifera patrum parsimonia, in omnem ingluviem dilapsi sese cunctorum morborum iniuriae obnoxios fecerunt. Colmannus episcopus Lindefernensis Saxonum gentem magna ex parte invisa plaga pereuntem conspicatur, rege loci permittente, cum discipulis, ne et ipsi tam atrocis pestilentiae vi absumerentur, reversus est in patriam. Inde concedens in Hebrides monasterium condidit, in quo cum fratribus in sancta religione reliquam vitae peregit militiam. Scotorum agros post Colmanni abscessum Northumbri, adiuti Pictorum armis, plurimum infestare latrociniis coeperunt. Iniuriam Malduinus maiori cum Northumbrorum iactura ultus, et Pictorum et Saxonum infensissimum odium in se concitavit. Quumque plures ultro citroque factae fuissent incursiones, et Saxones et Picti in Scotorum odium tum foederati bellum fuissent indicturi, Malduinis in humanis esse desiit, nocte uxoris opera ob pellicatus suspicionem strangulatus. Nec scelus veneficum diu mansit inultum. Die etenim quae regis caedem est secuta, praehensa cum criminis consciis edito loco flammis est consumpta. Fuit annus quo Malduinus est extinctus humanae salutis quartus supra sexcentesimum et octegesimum, summae eius administrationis vicesimus.
spacer 82. Quo anno Eugenius quintus Malduini nepos ex fratre Dongardo rerum inter Scotos omnium suffragiis est potitus. Qui regnum adeptus ad Egfredum (is Northumbris imperitabat) legatos mittit qui pacem omni quo possent m odo regi suaderent. Egfredus, audits legatis, pacis se amatorem simulans, etsi de nulla re magis quam de bello cogitaret, undecim mensium inducias, ut interim quae bello forent usui commodius compararet, Scotis concessit his legibus, ut Scoti iniuriam omnem Saxonibus Pictisque illatam repararent, restituerent ablata, quae vero Saxones eis ademissent et Picti reciperent, ne Scoti incursus, furta, latrocinia, de populationes, aliamve iniuriam in Saxones Pictosve interim facerent; fraudique Scotis futurum si contra induciarum conditiones vel in aliquo agerent, liceretque Northumbris impune cum auxiliaribus populis tum in eos arma sumere. Egfredi animi haud ignarus Eugenius summa ope et ipse parabat bellum. Verum ne fraudis iure insimiularetur, vetuit edicto ne quis Northumbris Pictisque per induciarum tempus foret iniurius, locatis extremis in regionibus praesidiis ad omnem Scotorum motum in vicinis prohibendum. Decimo mense cuncta ad belli usum comparata habens Egfredus, Saxones in Scotorum agrum pacis turbandae causa immisit. Qui, paucis popularibus caesis, ingentem pecudum praedam in Northumbriam secum reduxere. Missi illico legati a Scotorum rege ad Egfredum ad res repetendas, post aliquot dies aegre ad eum admissi, facta dicendi potestate, quid petentes venerint impavides exponunt: res repetunt ablatas, et cum eis imbellis populi percussores veteri ex foedere postulant ad supplicium. Ad ea Egfredus rex, “Nunciate (inquit) regi vestro Saxones hoc uno minus iuste fecisse, quod non longe maiori iniuria Scotos nullo fidei foederisque sacramento retentos affecerunt, qui post pactas inducias, prioribus iniuriis non reparatis, furtis ac latrociniis per fraudem summam vincinis populis intulissent novas.” Propterea nullam exinde a se expectarent amicitiam atque in in octavum exinde diem bellum est indictum.
spacer 83. Eugenius rex, accepto Egridi responso, questus pacem impie violatam, precatus est Deum optimum maximum perfidiae ultorem cladem belli in eius caput regnumque verteret qui id impie indixisset aut indicendi praebuisset occasionem. Coactaque armatorum multitudine Gallovidiam petit, quod illuc primum Saxones ac Pictos moturos per exploratores acceperat. Ingens Saxonum Pictorumque manus in Gallovidia insidebat, Downskam fortissimam tum regionis arcem oppugnans priusquam Scoti eam ingrederentur regionem. Et quum adhuc exitus in dubio foret, necesse fuit Egfredo, omissa obsidione, adversus Scotos copias movere. Ad fluvium Levicem, tum forte frequentibus nimbis altum rapacemque, signis collatis pugna atrox est commissa, quod Scoti decreverant dataque mutua fide ac iureiurando firmaverant se ex ea pugna non cessuros hosti vivos. Primum aequo res gerebatur Marte, Egfredo suos hortante ut, pristinae virtutis memores, solita vi hostem repellerent. Nec tacuit Eugenius rex quin suos circumlustrando hortaretur invictum ut animum praestarent: fore ut fortuna fortes adiuvaret. blue Cuius rei Saxones admoniti, Pictorum veriti ne insidiis a tergo peterentur, deiectis animis sensim cessere. Sentiens Egfredus suos gradu paulum motos, ne fuga sequeretur ingenti munerum pollicitatione Saxones hortatur acrius se hosti inferrent. Quumque multo clamore inter antesignanos ut militem accenderet ad pugnam versaretur, sagitta ictus in faciem (quam armis nudatam hortando ad pugnam tenebat) moribundus cecidit. Saxonum acies eo inclinans funditur fugatur.
spacer 84. Nec exinde pugna, sed sola caedes fugientium fuit. Saxones enim, quocunque poterant modo salutem quaerentes, pericula omnia prae hoste contemnebant, quorum alii Levicem fluvium ingressi armi graves, victi eius rapacaitate altitudineque interiere. Pauci, armis abiectis nudique tranantes, salvi in ripam ulteriorem devenerunt. Qui terrestri itinere fugam arripuere, eorum quidam locorum ignari paludosis locis, anfractibus crepidinibusque intercepti, urgentibus hostibus interimuntur. Nonulli, sed paui, ad caesos collati, nudi pene praecipiti cursu abiere in pacatum. Viginti prope millia Saxonum cum Egredo pugna absumpsit, Scotorum paulo amplius ac millia sex, maiori parte reliqui exercitus vulneribus confecta. Afflicta est non modo Northumbria ex ea clade, sed et caeterae Saxonum gentes, quarum magna vis ut Egfredo auxiliares essent ad eam pugnam convenerat. Videns Brudeus Pictorum rex, neque Scotis neque Saxonibus amicus ex animo, utramque gentem alterius armis afflictam, maiorem tamen longe cladem Saxones, caeso Egfredo rege, accepisse, conversus cum copiis in Northumbriam, tum recenti praelio accisam, incolas ingenti clade afflixit, subegissetque proculdubio suo imperio aut excidio id regnum dedisset, si non divus Cuthbertus (tenuit is per id tempus sacrum Lindefernensem episcopatum) non armis sed piis precationibus imbellem munivisset populum. Egfredo autem regi idem sanctissimus antistes bellum priusquam indiceretur multa ratione dissuaserat, haud ignarus universam Northumbrorum gentem simul cum rege, si bello perseverarent in tam innoxiam Scotorum gentem, diras poenas impietatis luituram. Tenuit Pictorum debacchatio per Northumbriam donec, pro praeda partienda oborta contentione, conversi in sese foedam stragem edidissent. Id in causa fuit ut Deerae Ordoluciaeque agris, Beruiciis tum Anglorum lingua vocitatis, quos Saxones eatenus vi occuparunt, pulsis inde incolis, contenti, ampliori in Northumbros abstinerent iniuria.
spacer 85. Eugenius cum victore exercitu ingenti praeda potitus, expeditione in Saxones defunctus, sub tempus quo Picti in armis erant Northumbriae depopulandae intenti, domum abiit. Saxonum res exinde decrescere coepere in Northumbria. Nec post multos exinde annos, uti Beda Veremundo in horum narratione consentiens memoriae prodidit, pristinum decus recuperarunt. Insignis victoria Eugenio regi ultimum fuit mortalium operum, quarto imperii suo anno et Christi fecundum carnem originis octavo supra sexcentesimum et octogesimum vita destituto. Probati scribunt authores Sarracenos tempore non multum ab hoc diverso ex Aegypto solventes Siciliam inde et Africam magna cum Christianorum iactura occupasse. Ilyricumque, nunc Bosnam, a Bulgaris, impia tum gente ad paludem Maeotidem tenente sedes, expugnatum, Ita imperatorum segnitie simulque flatigiis rem Christianam ethnicorum iniuriae sub id tempus obiectam.
spacer 86. Post Eugenii quinti regis obitum Eugenius sextus Ferquhardi filius, Adannani reverendi antistitis ductu et tutela bonis moribus educatus, ad Scotorum pervenit imperium, eximius verae religionis cultor. Cuthberto etenim et Adanno suadentibus, foedus icit cum Northumbris. At nulla ratione induci poterat ut foedus cum Pictis iniret, adeo gentis exosus perfidiam et quod Scotis hostes se impie ostendissent, et quod Northumbris in bello dudum cum Scotis gesto parum servassent fidem. Verum red annuas inducias eadem cum gente pepigit. Quibus tandem quod frequentius non sine Scotorum incommodo violarentur solutis, bellum per foecialem Pictis indixit. Annixi Cuthbertus et Adannus olim coniunctissimas gentes in concordiam redigere, ultro citroque frequenti usi legatione frustra se rem tentasse sentientes, ad divinam opem recurrere, sacris supplicationibus variis in Albione locis, quibus ipsi affuere, pro regum omnium consensu factis. Ferunt sanctissimios pontifices obrtinuisse apud Deum optimum maximum, cuius nutui cuncta imperia hominumque mentes et domi et militiae subiacent, ut, eo bello perseverante, Scoti et Picati nunquam totis viribus congrederentur. Continuatum est ergo hoc bellum levibus incursibus, varia fortuna partium decertantium, magna sine iactura ad Eugenii exitum, qui incidit in salutiferi partus annum sexcentesimum et septimum supra nonagesimum, et principatus ipsius decimum. Elatum eius funus in Ionam, cum prioris Eugenii corpore communi sepulchro est locatum. Nostris annalibus datum est memoriae multa et insolita prodigia eo anno in Albione conspecta. Navium species omni bellico apparatu in Humbo fluvio, multis mortalibus visas, subito evanuisse. Cameloduni in templo concrepuisse arma. In ultimo insulae recessu pluisse sanguine. Lac in Pictorum quibusdam agris in cruorem versum, et caseum in massam sanguinariam. Segetes autumno collectas cruentas visas. Haec ostensa, quibus visa atque aliis deinde nunciata, multis ingenti fuere terrori.
spacer 87. Ambirkelethus posteaquam Eugenium regem vita destituisset, Eugeni quinti regis nepos (alii filium volunt, quod vero propius videtur) regno est admotus. Cui adeptus magistratus mores mutavit mentemque. Siquidem ante initum magistratum studiosus, ac accerrimus imbellis plebis sacerdotumque defensor, tanta cum virtutis habebatur apparentia ut futurus ad posteros totius honestatis diceretur exemplum. Sed regnum adeptus gastrimagria, libine, avaratiaque insigni, ac demum vitiorum universitate obrutus, praeter omnium opinionem in spurcum atque infamem helluonem depravatus est. Et quum nihil viro dignum attentaret, appareretque regiminis formam monstruosi regis flagitiis ac hebetudine labefactatum iri, Garnardus Pictorum rex, ratus se opportunum tempus pristinae iniuriae in Scotos vindicandae adeptum, valida hominum manu coacta, in Scotorum agros ducens dira strage incolas affecit. Increpatus vero tandem rex Ambirkelethus plurimum quod mollitia diffluens regnum hostium iniuriae patefaceret, collectis tandem copiis, primatum medius, vix caput, quod omnia paveret, scelestus cuiquam committere ausus, in hostes utcunque est profectus. Metatus castra ad Tai ripam, egressusque post coenam dubia luce ad naturae requisita duobus famulis tantum comitatus, sagitta ab incerto authore emissa confixus interiit, annos duos duntaxit imperio potitus, sepultus est maiorum more in Iona insula.
spacer 88. Primores autem gentis, haud aegreferentes tanti monstri interitum, ne exercitus ducis defectu in aliquo constitueretur discrimine, Eugenium septimum extincti regis germanum in ius locum extemplo sufficiunt, virum insigni corpore, nec ab honestis studiis abhorrentem. Qui rex salutatus, recensito exercito et invento parum idoneo qui hosti obiiceretur, pacem cum Garnardo rege Pictorum, datis obsidibus utrinque reparandarum iniuriarum sanxit. Abeuntibus Pictis secundum id, ipse, soluto exercitu, ut maiorum more regale insigne marmore insidens reciperet, Scotica cum nobilitate abiit in Argadiam. Secuta affinitas firmavit initum inter reges foedus. Spontana Garnardi regis filia Eugenio matrimonio copulata. Quae quum secuto anno uterum ferret, a duobus germanis Atholicis natione, patris supplicio irritatis conspirantibus in regis necem, in regio cubiculo Eugenii loco (is forte tum aberat) nocte est trucidata. Eugenius nefariae caedis populi susurris insimulatus, in foedum tandem incidit discrimen. Coactus cum multa indignitate et personae quam sustinebat suggillatione publico maiorum regni conventu parricidii causam dicere, adeo erat Spontana regina cunctis venerabilis. Sed criminis expers depraehensus (nam sub iudicii tempus sceleris authores praehensi ad patres in vinculis sunt adducti) omnium cum gratulatione est absolutus. Qui infandum crimen perpetrarant damnati atquem pedibus in sublime elatis, maximis rapidissimisque cum canibus, ut vivi lacerarentur, nudi in crucibus sunt suspensi. Eugenius, sua declarata innocentia, eos qui calumniam sibi intenderant ad necem persequendi habuit animum, verum Adannani pontificis sacris monitis obtemperans abstinuit iniuria.
spacer 89. Ad religiosas post haec et urbanas res conversus, Scotorum regum qui ante se fuerant gesta ut historicorum monimentis consecrarentur, quae posteritas virtutis studio accensa lectitaret, diligenter curavit, sanciens tam sancta monimenta in Iona insula splendido loco ad id in monachorum coenobio olim constructo, tum vetutstate ruinoso denuo egregie reparato, perpetio servanda, additis scriptoribus eruditis, non tantum Scoticarum rerum, sed et gentium ceterarum qui illic exinde pubico sumpto honeste alerentur. Templorum divinique cultus author, sacros antistes mira veneratione atque beneficentia prosecutus; sacerdotia ad id tempus admodum exilia ut ad honestos clericorum sumptus suppeterent, praediorum agrorumque magnifica ditavit donatione. Initoque cum Pictis et Saxonibus foedere, dum viveret in eo perduravit. Periit Abbernethi blue charus patribus ac plebi cum septendecim regnassit annos, cuius ultimus annus fuit a Christianae salutis origine septingentesimus et decimus sextus. Vivente Eugenio septimo valuit plurimum ad commovendos ad pietatem homines Donevaldi Scotici sanguinis viri sanctitas, qui in solidtudine Owgilluy sex prope passuum millibus ab Alecto oppido inter Pictos vitae sanctimonia insignis vixit. Huic novem erant filiae Mazotae maiori nomen, Fincanae alteri, caeterarum nomina vestustas abolevit. His arctissima vita degentibus panis ordeaceus cibus fuit et aqua potus, semelque duntaxat in die exiguo reficiebantur cibo, perpetuae fere orationi aut rei rusticae, quo tenuem vitam sustentarent, deditae. Ferunt Mazotam (haec uti aetate, ita virute maxima habebatur) anserum sylvestrium ingentem vim eo convenire solitam quod patris segetes multo maxime consumerent, ne deinceps illuc redirent vetuisse, paruisseque alitem sanctissimae virginis interminationibus. Cuius rei fidem plerisque facit quod nulla illius generis avium ad patrum usque nostrorum tempores in agro illo exinde fuerit conspecta. Post extinctum patrem virgines (nam mater multo ante fatali morte decesserat) haud tutum ratae solitudinem sine castitatis custode inhabitare, Garnardum Pictorum regem adeuntes habitandi locum quaerunt ut Christo, cui tenera ab aetate virginitatem sacraverant, a virorum semotae consortio liberius servirent. Rex piis postulatis annuens structas Abbernethi aedes cum oratorio reditusque ex proximis agris ad sumptus eisdem libere erogavit, ubi post religiosam Deoque gratissimam vitam exactam beato fine quiescentes ad immensae quercus radicem sunt sepultae. Ostenditur locus etiam hac nostra aetate, Christiano populo illuc religionis causa confluenti in multa habitus veneratione.
spacer 90. Erat id temporis Abbernethi Pictorum oppidum nomine, Otholiniae numerosissimum, primaria illius gentis episcopi sede honestatum, sed dirutum incensumque postea praeter divorum templa ac sacerdotum aedes Scotorum, quum Picticam gentem exitio darent armis et flammis, usque adeo ut nunquam ad pristinum decus redieret et ornamentum. Praefatas in eo oppido novem virgines non sub regis Conrani regi cum diva Brigida (uti vulgaris est opinio) sed Eugenii septimi tempore claruisse scribunt nostrarum rerum praestantes authores. Eundemque Eugenium regnante Garnardo, qui cum tantisper dum viveret foedus habuit et societatem, sanctissimum virginum coetum invisentem opimis donariis donasse, ibidemque paulo quam vita excederet Mordaco succedenti, magnatibus qui ibdem erant suffragantibus, per manus Scotorum tradidisse regnum. Mordacus (erat is Eugenii septimi nepos ex fratre Ambirkeletho) ita regnum adeptus posteaquam in Argadia fatali insidens lapide a cunctis patrum ritu rex fuisset salutatus, ut miti erat ingenio ac liberali ante tantum fastigium adeptum, talem postea omni vita cunctis se praebuit. Summopere annixus rex optimus ut quas gentes aleret Albion insula idem teneret consensus, pacem cum Britonibus, Pictis, ac cunctis Anglorum regibus novo foedere firmavit. Vixere eo regnante, uti venerabilis Beda memoriae tradidit, quatuor gentes in Albione (Britanniam autem ille totam insulam Romanorum secutus morem vocat) in otio ac pace, tametsi moribus, lingua et institutis plurimum differrent. Saxones (Anglos vocat Beda) Britones, Scoti et Picti. Huius authoris de his rebus verba, quod plurimum ad nostra conferre videntur, huic loco inserere operaeprecium duxi. blue
spacer 91. Pictorum (inquit) quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac veritatis cum universali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Britones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et divina sibi et humana prorsus resistente virtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamvis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt servitio mancipati. Qua arridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Northumbrorum, tam nobiles quam privati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere votis quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas videbit. In his verbis Beda suam claudit historiam ad annum gratiae septingentesmum tricesimum primum terminatam. Quo anno Mordacus fatali cessit necessitati, postquam sexdecim rei Scoticae praefuisset annos. Is autem antequam vitae sortiretur exitum nonnulla pia loca diruta bellco tumultu nondum maiorum opera reparata ingenti sumptu restituit. Inter caetera Candidam Casam, ubi beatissimus pontifex Ninianus quotidie tot miraculis claret quot divorum nullum vel ante vel post eum in Albione claruisse est auditum. Beda locum Pictiminiam vocat, Actamque antistitem, qui sub id tempus sacrae sedi Candida in Casa praefuit, eumque virum primum post divum Ninianum ibidem gessisse episcopatum. Id si ita est, pontifices sedem tenere in Candida Casta postea desiisse necessum est dicere, quod nostris sit proditum annalibus, Hebrides, Gallovidiam, ac illis vicinas regiones Sodorensi episcopo, cui in Mona insula sedes erat sacra, usque ad Malcolmi tertii regis tempora in rebus paruisse divinis, ab eodemque rege sacrum Candidae Casae magistratum non institutum, sed restitutum fuisse. Nostrarum rerum scriptores venerabilem Bedam haud diu post absolutam gentis Anglorum historiam in humanis egisse asseverant, quippe qui senio confectus, uti pientissimus vixit in Deum et homines, ita mediis discipulorum amplexibus foelicissimum Dulnelmiae (id est oppidum in Northumbria, nunc episcopalis sedes) sortitus est exitum, anno humanae salutis quarto supra tricesimum et septingentesimum.
spacer 92. Italia cum Albione pro Bedae incunabulis contendit, asserentibus Italis virum Genuae natum ibidemque ultimam solvuisse naturae necessitatem, sepulchrumque eius in rei fidem hactenus eadem in civitate cunctis haberi venerabile. Verum undecunque traxerit originem, et ubicunque diem clauserit, satis constat et ex eius et aliorum scriptis adolescentem eum in Italia, senem in Northumbria frequentius inter piorum coetum Melros (abbatiae monarchorumque coenobii id nomen est in Scotorum agro, pientissimis viris et religioni devotis semper insignis) habitasse, diversatumque esse, extinctum vero Ethfino Scotorum regnum admistrante. Erat autem Ethfinus Eugenii regis septimi filius, post Mordacum patruelem publico Scotorum regimini admotus. Vir ad pacem iustitiamque colendam natus, foedere quod cum vicinis populis Britonibus, Anglis, ac Pictis coluerat Eugenius et Mordacus ante eum reges non excessit. Regnum maleficis purgare, imbellem tueri plebem, et religionem sanctam colere summa cura per totam studuit vitam. Auctae itaque sunt eo imperante Scotorum opes pace, otio, et religionis observatione. Grassatores enim et qui litem ciere inter nobiles aut agrestibus quoquo modo infesti esse consueverant per eum sunt sublati. Ea autem reverentia apud cunctos erat spectata in rege virtus, eaque formidine et observantia ob aequam regni administrationem cuncti eum suspiciebant ut nemo omnium esset qui de eo sinistri quicquam hiscere vel ausus est vel iure potuerit, tantisper quidem dum per se regnum administraret. At eo gravi senio confecto, dictis quatuor viris maiorum decreto, Dowaldo Argadiae quaestore, Collano Atholiae, Mordaco Gallovidiae praefecti, et Contratho thano Moraviae, qui regni essent procuratores, haud ea qua antea dexeritate res Scotica processit. Dicatorum enim quolibet non adamussim tenente aequitatem, sed sedulo agente pro necessariis, nobilitatique pristina insolentia et iuventuti nimia licentia concessis, ingens est perpessa Scotorum politia dispendium. Donaldus enim insularis, vir procero corpore, sed ingenio a virtute alieno, grassatorum principatum gerens, per vicos et agros vagabundus quae ad humanum erant usum arbitrio suo cuique surripiens, nullo se praebente iniuriae vindicem, plus quam in servitutem agrestes in Gallovidia redegit.
spacer 93. Neque Mordacus Gallovidiae secundum regem administrator tantam Donaldi in gentis perniciem audaciam compescuit, sive quod necessitate quadam ei iungeretur, sive potius quod criminis conscius particeps esset praedae. Gemere plebeii in extremam inopiam diutina depopulatione tandem redacti, querelasque ad Mordacum deferentes repulsam sunt frequenter passi quod, rege extrema valetudine laborante, nullus esset qui malo illorum medelam afferet, manibusque in coelum tensis, suas inter se deplorare aerumnas. Sed quo magis quererentur iniuria, eo ampliori semper Donaldi saevitia sunt affecti. Nullaque afflictae genti spes vitae tranquillioris effulsit donec Eugenius octavus Mordaci regis filius post Ethfinum tricesimo regni sui anno extinctum ad summum assumptus erat magistratum, anno Christi circiter septingentesimo sexagesimo secundo. Eugenii regni initium felix fuit omnibus iudicatum, quod post Ethfini funus in Ionam elatum, et post sumpta in Argadia veteri instituto, comitiis ad id dictis, regalia insigna, nec noctu nec interdiu quieverit doenc captum Donaldum, non sine cruento milite, una cum scelerum eius consciis iustis poenis scelus luentum populo ostendisset. Nec eo supplicio satiata est regis ira, sed etiam Mordacum adhibitum quaestionibus sceleribusque affinem se fassum, publicatis fortunis, agrestibusque Gallovidianis facultatum habita ratione partitis, capite punivit. Dowaldum, Collanum et Conrathum accusatos maiestatis laesae quod Donaldum ita imbellis plebis fortunas diripere permisissent, illis ut se immunes ostenderent contendentibus, non sibi, sed Mordaco Gallovidiae administrationem, Ethfino rege valetudinario, demandatam, haud undequaque culpa vacare iudicatos, pecuniara multa castigavit.
spacer 94. Pacatae res huiusmodi suppliciis in Gallovidia regis nomen cunctis reddidere formadibile, adeo ut neque rebellio neque intestinae lites aut inveterata militum in agrestium fortunas debacchatio eo regnante viderentur robor aliquod resumpturae. Populus itaque se regem adeptum, cui pluris esse videretur publica salus quam vita propria, qui pacem coleret, religionem amaret, perstaretque priorum regum more in sancto cum Anglis, Britannis et Pictis foedere, vehementer est gavisus. Sed, ut humana sunt ingenia licentia semper in malum proclivia, Eugenius sub pace et otio imperitans in foedissima scelera est prolapsus, luxu maiore quam quod sit hominis diffluens, quippe virginum nobiliumque matronarum pudiciae expugnator, ganeis, popinism novarumque voluptatum ac monstrosi concubitus repertoribus (quod hominum genus sibi iucundissimum esse, omniumque horarum amicum palam est professus) nimium est delectatus. His itaque vitiis immersus (ut fit) in deteriora indies abiit flagitia, extremam avaritiam, parricidium, quo opulentorum fortunis liberius potiretur, religionis contemptum, in sacerdotum sacrorumque pontificum opes, ut sceleratum coetum inexplebilia illa vitiorum monstra explerent, sublato pudore desaeviens. Nec diu tam immania scelera inulta permansere. Patres enim animadvertentes nec per sacra episcoporum monita, nec ob Dei divorumque reverentiam regem a a tam foedis atque perniciosis coerceri aut inhiberi flagitiis, ipsum in curia leges ita detorquentem ut civem quendam opulentum sed innocentem morte afficeret, eoque scelere hominis potiretur fortunis, coniurati nobiles pugionibus ex composito confossum interimunt. Praehensumque scelestum coetum regi ubicunque assistere solitum, et furcis appensum gratum populo exhibuerunt spectaculum. Talis erat Eugenii octavi exitus postquam tres annos Scotorum rei summam gesisset. Cuius corpus, tametsi plerisque visum fuit in cloacam aut campum abiiciendum ad feras, tamen ne eo tali affecto contumelia maiorum gloria elevaretur aut sorderet, magistratuum authoritate deportatum in Ionam regum inter monumenta reconditur.
spacer 95. Secundum Eugenium Scotorum reipublicae administratio ad Fergusium tertium Ethfini regis filium devenit, non multum ab Eugenii diversum indole. Qui regium sortitus nomen marmori in Argadia admotus, cuncta simul vitia ad id tempus dissimulata impudenter profundens, Eugenium flagitiis vincere videbatur anniti: ex abstemio temulentus ingluvieique addictus, ex casto plus quam mulierosus omnium iudicio effectus, neglectaque reipublicae administratione, in maximum evadens helluonem, lugurire et helluari suetis acceptus. Caeteris infenso odio habitus, pellicum gregem domi habuit, quibus iustam coniugem in contumeliam ancillae redactam vel sordidissimo ministerio servire coegit. Id mulier aegerrime ferens regem pie admonuit tam insignis homine flagitiis, si studiosus summae potestatis administrator esse cuperet, abstineret, fore testata si genialem thorum toties lupinari macularet infamia, et in tantopere detestandis perseveraret sceleribus, ut ubi minus timeret, debitas poenas in regiae familiae dedecus exolveret. Huiusmodi increptationibus irritatus magis quam emendatus Fergusius, quum in flagitia indies abiret maiora, foemina ira excandescens, et quod coniugali fide fraudaretur et quod propter facinorosam regis vitam populi odium semper in eum accresceret, malens se connubii iure privatam quam tot pellicum iniuriis affici, Fergusiumque e medio tolli quam diuturniori impunitati concessa servari ad maiorem contumeliam, ipsum regem noctu strangulavit. Delatum est regis corpus postridie funebri apparatu in curiam, ut facta inquisitione (licet perpauci Fergusii interitum aegreferrent) quis tantum ausus fuisset attentare scelus dignoscerent. Regii amici moesto silentio affuere ac optimates quidam precati ut sceleris authores omni diligentia prosequerentur. Multi capti ex regis familiaribus (nemo autem omnium reginam, antea semper modestam habitam, maritalis caedis vel tacite insimulabat) quaestionibus adhibiti, quum nullus vel in opso cruciatu crimen fateretur, regina non tam admissimum crimen quam tot innocentes torqueri dolens, celeri gradu ad locum devenit, in editoque constituta ad populum ita infit.
spacer 96. “Nescio, popule meus, nescio quis deus me exagitat, quaeve divina ultio tam variis me affligit cogitatibus, ut hodie et post concubium quod hunc praecessit diem, nulla prorsus mihi aut mente aut corpore quies detur. Ubi vero innocentes adheo inhumane torqueri acceperim, nisi modestiae, quae exigua fateor in me est reliqua, paulum obtemperasset ira, ultimum omnium malorum mihi ipsa conscivissem. Regis caedes meum est facinus. Cogit me conscientia vel propriam deserentem salutem, ne innoxii iniuria perirent, scelus fateri meum. Igitur certo cognoscite istorum neminem quos quaestionibus adhibuistis culpae esse affinem. Ego mediusfidius ea sum quae Fergusium, cuius de caede altercationem inter vos ortam video, nocte proxima his scelestis manibus strangulavi, duobus amarissimis in foemina stimulis incensa, libidinis impatientia et ira. Connubii debito frustraverat me Fergusius pellicibus immoderate usus. Unde quum viri reconciliandi frequentibus suasionibus omnis spes fuisset sublata, ingens excandentia oborta me ad tantum nefas impulit. Malui ergo adulterum tollere quam viro destituta regioque fraudata honore perpetuae pellicum iniuriae prostitui. Cunctos itaque regiae caedis insimulatos absolvite. Ut vero me unam sontem legum decerto poena afficiatis opus non erit. Ipsa de me, quae tam infandum scelus ausa sum, coram vobis nunc sumam supplicium. Quid honoris mortuis debeatur videritis.” Haec fata cultrum quem sub veste abditum habebat in cor defigit, prolapsaque illico in vulnus moribunda cecidit. Permulti tantam stupere mulieris audaciam, laudare quidam quod ut insontes ultimo liberaret discrimine crimen sit fassa, et ne ludibiro superesset aut causa parricidii in omne dedecus dicere cogeretur, vim sibi intulerat; alii damnare utrunque, veluti aequo inimicum, aut licere dictitantes quenquam vel proprium vel alienum scelus detegere, vel ob scelus etiam immanissimum admissum sine iuridica animadversione mortem sibi consciscere.
spacer 97. Dum huiusmodi sententiis scinderetur multitudo, Fergusii funus in Ionam, magistratu iubente, est deportatum, regni sui anno tertio, humani generis servatoris septingentesimo sexagesimo septimo. Reginae cadaver, quod manum ipsa sibi intulerat, sacra caruit sepultura. In demortui Fergusii locum sufficitur Solvathius, Eugenii octavi filius, vir ad magna, si fata undique favisset, natus. Tertio enim regni ipsius anno vi frigoris, quo inter venandum vehementius affligebatur, podagram articulorumque morbum contraxit, qui ne domi aut foris praestantis ducis munia rite exequeretur ad vitae exitium ipsi perdurans, haud mediocriter praestitit impedimentum. Eo incommodo laborantem regem tumultus quidam excepere. Primus ab Hebridibus est ortus. Banus enim Makdonaldus Tirae (nomen est insulae) regis beneficio praefectus, novarum rerum cupidus, scelerata Hebridianorum iuventute munitus, regiis arcibus dolo occupatus, se Hebridum regem appellitans, insulas universas partim vi, partim ultro deditas in potestatem recepit. Nec his contentus, multis triremibus devectus in continentem Cantry et Lorn ingenti strage affecit. Duthquhalum Atholum praefectum et Culanum Argadum lecto cum milite rex huius tyrannidi obiicit. Qui primo congressu devictum Banum fugientem cum profligato exercitu in iniquissimum locum compellunt. Est campus latus herbidusque in Lorn, asperrimis montibus iugorum perpetuitate coniunctis, alto rivo, sui sub his fluit petrosis insuperabilibusque ripis undique pene cinctus. Unica via in eum ducit, neque alia egressus patet. In hunc Banus, loci ignarus, compulsus, qua venerat via (quod aliunde non pateret egressus) redire conatus cum turbis montium fauces hostibus occlusas reperit. Tum Hebridiani defixi constituerunt, alii alios intuentes, multaque iactantes inter se qua arte inde essent abituri. Et quum variis, contrariis nonnunquam, consiliis diem consumpsissent, nox incertos oppressit, quum vigiles sine alimento in stationibus perseverantes requirentesque inter se quae omnium furta esset futura, nihil consolationis invicem praebere potuerunt.
spacer 98. Moestum inde fuit sequutum per biduum inter insulanos silentium. Die deinde insequenti, extrema urgente inedia, Duthquhalum et Cullanum Banus per foecialem supplex precatur liceret Hebridianis, depositis armis quibus dicturi essent conditionibus, vita tantummodo salva, in insulas abire. Quo non obtento, post multos irritos conatus iniquissimo loco egrediendi varia per montium loca, sub dubiam tandem lucem, raptis armis, irrupentes in hostes ad unum sunt necati. Id Duthquhalus ac Cullanus iusserant, ut Hebridianorum casus caeteris foret documento quantum periculi in se contineat impia in principem rebellio. Profecti secundum haec duces cum victore exercitu in Hebrides omnia reddidere pacata. Hunc motum alius sequutus in Gallovidia Gillequhalmo Donaldi (quem tumultuantem ab Eugenio rege octavo victum ac cruci affixum loco parum ab hoc diverso diximus) filio, latronum multitudine collecta, res undique turbante. Sed is motus authore et sociis parvo negotio superatis, caesisque ducibus, ab eisdem qui Hebridianorum tumultus compescuerant facile est sedatus. Sub idem tempus in Anglia Saxones Britonesque in Gualia internis seditionibus laborabant. Discordiam enim regum multitudo, ritus diversi, longa quies et inde sequutae opes peperunt. Neque Picti sine occultis tamen simultatibus fuerunt. Tantae autem civiles inter populos Albianos seditiones fecere ut nulli vicinis gentibus aliquot exinde annos bellum inferrent. Solvathii per haec regnum tranquillum fuit, primatumque opera, cunctis Scotorum regionibus in officio perstantibus, perinde atque rex omnes quotannis lustrasset: sublatis praedonibus, rite administratum est. Viginti annis erat Solvathius in administratione, quibus emensis, omnibus venerabilis reverendusque vita excedit, anno a servatoris ortum septimo supra septingentesimum red et octogesimum. Insignes habiti sunt eruditione et vitae innocentia inter nostrates, Solvathio Scotorum rem tenente, Machorius episcopus, cuius nomini praecipuum Aberdonense templum ubi nunc sacra episcopalis sedes est dicatum, Devinicus archidiaconus, Conganus abbas, Dunstanus et ipse abbas plurimorum monachorum pater. Hi et permulti post eos eorum discipuli egregii Christiane legis concionatores nostratibus veluti illuminatissimae faces pium atque salutiferum attulerent splendorem. Non desunt (satis scio) qui hos sanctissimos viros in alia reiiciunt tempora. Sed nos a nostro instituto nihil digressi Veremundum et Ioannem Campumbellum in temporum supputatione (uti ab initio decrevimus) sequuti incoeptum negotium utcunque persequimur.

Perge ad Librum X