Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER VIII

UB idem prope tempus quo Britanniam Romanis ademptam Scoti et Picti vindicarunt, Vandalis, Gothis, Hunnis, Francisque per Hispaniam, Africam, Italiam, Germaniam, et Galliam multa strage pervagantibus (unde manifesta Romani imperii declinatio apparebat), varia per orbem regna (ut est rerum humanarum vicissitudo) in Romanae reipublicae perniciem sunt oborta. Franci etenim (qui unde habuerint originem non una est authorum sententia) Rhenum transgressi et magnam Galliae partem pervagati, Parisiorum et Aureliensium agris vi occupatis, tandem ad Sequanam sedes posuerunt, ubi Pharamundum regem sibi eligentes inclytissimi Francorum regni fundamenta iecere. Auctum est inde gentis nomen in tota Gallia, factumque tandem ut quicquid terrarum est inter Rhenum et Pyreneos montes, interque Alpes et oceanum, in Franciae propemodum ditionem nomenque abierit. Condidit et Gensericus Vandalorum regnum in Africa, primus qui in ea gente regium nomen est assecutus, quid sicuti iniuria immeritos populos lacessendo impium habuit initium, ita non tam externo bello petitum quum sua in se versum immanitate, posteaquem sex reges in gente illa varia per orbem fortuna regnassent, miserabilem sed iustum sortitum est finem. Coeperuntque Ostrogothi ac Visigothi et in Italia et in Hispania tum regnare, gentes in Romani imperii exitum natae, factaque est Pannonia per idem tempus Hunnorum sedes, ubi et ipsi regnum condidere, unde recens nomen sortita videri potest, ut ab Hunnis et Gatis, qui simul commilitium fecisse dicuntur, Hungaria sit apud posteros appellata.
spacer 2. Vagatae sunt per orbem infinitae prope aliae barbarorum colluviones, sub idem tempus Romano nomini cumulatim clades undique inferentes. Unde eo deventum ut quenquam sese aut socium aut amicum aut etiam hostem Romani imperii profiteri, vix capitali periculo vacaret. Si etenim quispiam rogatus hostem Romanum se diceret, pro hoste habitus a rogante, fortunis spoliatus, diris caedebatur verberibus. Sin amicum interroganti respondit, invenit etiam qui fatalem ipsi una cum Romanorum nomine infligeret cladem. Fecit id ut Galli et Francorum et Romanorum militum colloquium atque congressum, quam maxime tum fieri potuit, decinarent. Britones autem, qui regnum in Armorica paulo ante condiderant, quoscunque peregrini sanguinis viros procul suis arcerent finibus, quum quis hostes esset, quis amicus prorsus ignorarent. Maioris Britanniae incolae hostilibus armis attriti, quando nullam orbis gentem belli iniuria levatum quae sibi opitularetur conspicerent, moestum aliquot annos tenerent silentium, victoribusque regibus Scotorum ac Pictorum, tametsi gementes frendentesque, promissum penderent tributum.
spacer 3. Decem inde fluxere anni priusquam Britones motum aliquem conarentur in Pictos Scotosve, quibus transactis, in Cantio coeptum est tumultuari. Conanus etenim novi motus author, Conan superioris, de quo antea dictum est, filius, Octaviana gente in Britannia creatus, Britonum maiores secretis nuntiis in villam medio sitam nemore, ubi venatus causa aestate frequentius agebat, quo res minus propalaretur, ad se accivit. Eo ubi devenerant, petiit ut sibi secreto de communi salute cum eis agere liceret. Ea re impetrata, “Cernitis (inquit) hanc nostram gentem olim belli insignem et venerabilem caeteris orbis populis civitatibusque, subactam iam barbaris vectigal quotrannis gentium ultimis pendentem, et quibus aerumnis, quanto dedecore his nostris infaustis diebus afficiatur. Quid (me miserum) quod tantis calamitatibus affligimur in causa esse potest, nisi quod torpentes desidia, nobis deficientes, iugum bello fractis, spoliatis viribus, Maximiani tyranni perfidia paratum, omnium ignavissi, excutere negligimus, hinc quantum a maiorum virtute, qui Scotos et Pictos, gentes barbarissimas, quoties libuisset sedibus prohibere et procul ab Albione depellere consueverunt, recessimus, perspicere cunctis est facile. Superiori infoelici pugna quam cum Scotis et Pictis decimum abhinc annum gessimus magnam nos accepisse calamitatem fateor, nobilitate pene omni atque equitatu amisso, cum nostris rebus diligenter inspectis, foedus necessarium magnis quam honestum cum hostibus inire cogebamur. At nunc vires, Maximiani tyrannidi ac insecuto mox bello asbsumptae, recreverunt. Est enim in Britannia egregia iuventus ad bellum et ad omnem laborem subeundum aptissima, quam si ignavia torpore siverimus, nosmetipsos maiore detrimento affecerimus quam unquam fel saevissimi nos affecerint hostes. Opibus abundamus, in quas saevire consuevit Romanus procurator. Ad hostes expugnandos, ad iugum excutiendum, non vires desunt, non opes, animis tantum opus est. Ergo pristinae virtutis memores ignaviam exuite, fiduciamque et alacritatem et, quae ad negotium omne conficientum potissima est, virtutem induite. Unde maiorum veterum excellentiam commodius rectiusque possetis referre, ut non solum hostes, sed et caeteri mortales plus virtutem quam timorem apud vos caeteramque Britannicae gentis miultitudinem, gloriae semper srtudiosissimam, facile intelligant valere.”
spacer 8. Hac oratione habita, Britannica quae aderat nobilitas in diversa studia atque contraria est divisa. Quorundam etenim mentes mirum in modum coversae sunt magna alacritate bellum poscentium. Alii, et ii gentis nobilissimi, veriti ne liberi penes hostes obsides detenti cruciatibus miserabilem in modum afficerentur, bellum in Scotos ac Pictos plurimum aversabantur, testati frequentius nullam ob rem fidei sacramentum violandum. Quumque in seram noctem multis altercationibus concionem protraxissent, ubi in nullam certam sententiam fuisset itum, re infecta, soluto consessu, omnes qui aderant domum concessere. Britonum consilia ubi confoederati reges cognovissent (erant enim inter Britanniae primores qui cuncta eorum facta regibus nuntiabant) et obsides duris cruciatibus torquere et bellum illico foederis violatoribus si res novas molirentur inferre animo destinaverunt. Verum priusquam in gentem de rebellione cogitantem bellum moveretur, statuere legatos ad Britanniae primores mittere qui novi tumultus inter proceres, inter agrestes caeterarumque rerum omnium rationem specie legationis specularentur. Profecti legati quum ad Britones venissent dixissentque se a victoribus regibus Scotorum Pictorumque missos ut eos monerent ad amicitiam ictumque foedus servandum, haud credendum iis qui fidei sacramentum violare frivolis quibusdam suaderent ineptiis, ne frustra speratum quaerentes commodum in propriam laborarent perniciem, attulisse se ad haec mandata quaedam, quae si aversarentur Britones, certo scirent atrox bellum, quale nunquam antea eorum sensere maiores, extemplo in se movendum.
spacer 9. Erantque haec tum regum confoederatorum in Britones imperia: ne publicos consessus exinde nobilium agrestiumve, victoribus regis inconsultis, facerent Britones; veterem iuris dicendi modum servarent; Gallorum Romanorumque neminem vel negociationis causa admitterent in Britanniam; veteres reciperent obsides, novos darent numero duplicato qua aetate superiori foedere diligenter erat cautum. Ad haec frendentes Britonum complures suasere parum pacate legatis respondendum neque obtemperandum tam contumeliosis imperiis, rem omnem committendam potius belli fortunae quam ignominiosas adeo conditiones liberae genti subeundas. Fuisset ingens tumultus populi secutus, nisi gentis maiores, rebus discussis, obsequentes tempori, iratos frementium animos blandiusculis verbis paulum demulsissent. Responsum inde legatis ex sententia, tametsi multi Britonum secreto inter se quae fiebant improbarent, quererunturque primatum Britanniae ignavium, unde publica salus hostium iniuriae patefacta plurimum affligeretur. Dismissis ita domum legatis, Britones in publicam perniciem paulo post magnam inter se suscitavere contentionem, universis et singulis incommodum allaturam. Populares etenim raptis armis in primores gentis conspiravere Britannicae nobilitatis exterminandae consilio, causati magna tum ignavia a maiorum virtute degenerantium barbarorum subactos se imperio, vilissimaeque servituti addictos.
spacer 10. Res tandem ferro est definita. Congressi etenim populares cum magnatibus pugna, quum neque ordinem servarunt nec quicquam agerent militari ex instituto, victi, fusi, facilique negotio in fugam versi, ingenti strage sunt a persequentibus hostibus attriti. Nec ea infoelici pugna domita agrestium est feritas, sed, reparatis paulo post copiis, denuo ad sui pene internecionem, nihilo tamen foeliciori quam antea eventu, cum magnatibus conflixere, adeoque eo praelio popularium vires sunt attritaet ut inde, relictis vicis, agris, uxoribus et liberis, aut asperis montibus aut cavernis saltibusve victorum declinantes iram sese continerent, unde frequentes incursus in nobilium greges et armenta, ubi occasio dabatur, exercere. Ultimis tandem urgentibus, pacem peperit necessitas. Nobilitas enim sine agrestium opera nec diutius stare potuit, nec sine magnatum consilio et authoritate populares sufficiebant sibi. Convenit igitur pax, opibus viribusque utriusque fractis, utrinque remissis iniuriis. Attulit id servile bellum rebus Britannicis (uti Albianarum rerum scriptores literis mandarunt) haud minus incommodi quam Maximiani tyrannis, quum Britanniam et praestanti milite et habitatore pene spoliaret. Secuta fames ingens tres continuos annos in Britannia, mortalium permultos absumpsit. Hanc secuta frugum ubertas quantam nullo retroacta aetas meminit, unde luxuries insolita, omniumque scelerum colluvies, inter Britones deliciis et voricitati, neglecta maiorum virtute, deditos nata. Crudelitas insuper, veritatis odium, amor mendacii, atque alia innumera hominibusque indigna flagitia, adeo ut si quispiam mitius se gereret aut veritati propior videretur, in eum quasi patrii instituti subversorem omnium odia telaque torquerentur.
spacer 11. Et non modo populares (ut refert venerabilis Beda) ea inficiebantur labe, sed et nobiliores gentis, imo Christi sacerdotes ac dominici gregis pastores eo temporis aleatores facti, ebrietati, litigio, contentioni, invidiae, caeterisque huiusmodi facinoribus, abiecto levi Christi iugo, sua colla impudenter subdiderunt. Perdidit ea lues Britannicam gentem opibus, virute, et belli gloria olim pollentem, crudelius longe quam antea uunquam gladius. Accessit et his aliud malum. Nam corruptae mentis homines (ut Bedae verbis utar) blue acerba pestis corripuit, quae brevi tantam vim hominum stravit ut sepeliendis mortuis vivi non sufficerent. Sed nec pereuntium calamitas, nec mortis timor, quos plaga non percusserat, ab animi morte potuit revocare, adeo corruptus ille populus flagitiis sese addixerat. Haec fuere in causa ut brevi gens ea, numinis ultione, suapte culpa Saxonum armis expugnata, amisso regno, regiam maiestatem ademptam, ipsa deinceps nunquam pristino cum decore receperit.
spacer 12. Dum his incommodis laboraret Britannia, pax et otium erant Scotorum Pictorumque regibus, neque ad aliud quicquam animos intenderant praeterquam ut regna post tanta bella, in tam longum aevum protracta, quo opibus et religione clarescerent, honestis ac piis formarentur institutis, gavisi numinis favore rebus suis ita consultum ut ipsi cuius cum gentibus secura degerent quiete, hostesque non uno incommodi genere attriti eo essent redacti miseriarum ut nec aliena invadere nec sua possent armis ab iniuria tueri. Erat autem ille Britannicarum status Scotis Pictisque admodum gratus, persuasum habentibus quicquid Albionis Humbrum fluvium et Deucalidonicum oceanum interiacent in perpetuam ipsorum possessionem cessurum, Britonumque regnum in pristinum decus restitutum iri nunquam. Itaque Eugenius rex, bello perfunctus, quum nec domi nec foris haberet hostem, aequissima administratione Scotorum regnum eo extulit foelicitatis ut vix unquam antea eam tantam fuisse nostrorum rerum scriptores meminerint. Hac pace florente, hisque fortunis Eugenius usus, humanae atque fatali necessitati concessit, quum triginta annis rerum esset potitus. Pervenit eius imperium in quartum circiter annum Leonis, qui Constantinopolitanum invasit imperium. Qua sane tempestate Dongardus Eugenii germanus (demortuo etenim regi nulli erant liberi) omnium favore et suffragio Scotorum regnum est adeptus, anno Christianae salutis altero supra sexagesimum et quadringentesimum.
spacer 13. Is fraterno exemplo ab iusti aequi cura regnum auspicatus persuasum cunctis fecit qualis futurus esset rei summae administrator. Medium erat in Dongardo ingenium, et pacis videlicet studiosum, et, si necessitas tulisset, nihil a re bellica abhorrens. Propterea quum neque externa timeret arma neque domi tumultus appareret, aequi administratores qui ius petentibus aequo dicerent libramine singulas in regionis misit. Ipse veteribus arcibus reparandas aedificandisque novis, tum in locis opportunis, ut ad pacem, tum ad bellum, si quod immineret, omnia haberet praeparata, operam impendit diligentem, haud ignarus nullum regnum nullamque gentem fortunae legibus diu posset quiescere. Pacem videlicet opes, illasque flagitia, et flagitia bellum tandem parere solere. Ergo quum caeteri securo otio agentes, omnia quippe cernentes pacis et foelicitatis plena, nihil minus quam bellum imminere timerent, ipse, fortunae risus semper habens suspectos, castris et arcibus Britanniae proximis muniendis, praesidiis, armis, atque id genus rebus quae ad bellicum attinerent apparatum fabricandis, perinde atque bellum instaret permagna incumbit diligentia. Huiusmodi urbanis actis clarum admodum effectum Dongardum regem, quae postea pie religioseque egit cunctis venerabiliorem reddidere, nempe qui Christi sacerdotes, divum praesertim Palladium, vitae innocentia referentes, sacri instituti ab eo et iis qui cum eo ab Italia venerant conditi, cultores, variis in regni locis praediis, agris, caeterisque rebus ad vitae necessitem accommodatis affluenter donatos magnaque ubique reverentia omnibus esse voluit, militiaeque vacationem eisdem tribuit, locaque omnia Christo sacra per universas Scotiae regiones asyla effecit, ut ad ea confugientes, servos, fugitivos, sontes, quovis crimine reos, ne iudicium subire publica cogerentur authoritate dum illic se continerent, regio vetat edicto. Nec tantum illis, sed et aliis prope innumeris privilegiis Christo initiatos, ut eorum templa, coenobia, et alia loca sacra augustiora haberentur et essent, donavit.
spacer 14. Sub tempus quo haec fiebant in Scotia, Britones sua deplorabant sortem, omni servili deteriorem effectam, gentium ultimis se subactos, vectigalesque factos, nec audere nec posse peregrinos ad se, quo opibus maiorum more augerentur, recipere, fame ad haec et intestina seditione, tetraque peste, manifesta numinis ira, quod flagitiis nimium fuissent addicti, accisos. Precati publice at privatim Deum optimum maximum ut gentem tantis calamitatibus afflictam, anteactae vitae pertaesam, inque maiorum pietatem reductam, in pristinam libertatem restitueret. Fiebant ad haec, numinis irae placandae causa, ubique per Britanniam supplicationes tanto omnium consensu ut rarus esset in gente qui se, exuta veteri ac flagitiosa consuetudine, verum exinde Christianae pietatis cultorum, si tam vile servitutis iugum aliquando excuteretur, futurum non devoveret. Conanus (de hoc viro, quantae inter Britones essent authoritatis, loco haud multum ab hoc diverso a nobis est narratum), tempus adesse ratus quo Britannos ad libertatem repetendam mutandamque publici regiminis formam facile impelleret, concione advocata, gentis maiores ita dicitur affatus.
spacer 15. “Si ea oratio quam apud vos paucos abhinc annos in publico habuimus consessu (viri Britannici) aliqua ex parte vobis movisset animos ad bellum adversus infensos hostes suspiciendum, supervacaneum fuisset me hodie ex hoc loco verba facere, quippe qui iampridem devictis, et e vestris regionibus pulsis hostibus, restitutaque libertate, atque ad veteris Britanniae terminos regno protenso, sub Britannici sanguinis rege, sedes ab omni iniuria immunes mecum haberetis. Sed multis iam incommodis fracti, fame, interna seditione, tabe pestifera: quantum mali afferat mortalibus luxui addici, nec Deo vereri, nec sua tueri iura, uti reor, satis vestro malo edocti estis. Fuere prioribus annis vobis vires opesque quam nunc ampiores fateor, at defuere animi. Non erant tunc, ut res docuit, mentes quae quanti apud vos vestra fuisset libertas, quanta veteris et olim terra marique regni celebratissimi restitutio, satis saperent. Rediere, ut mltis experior indiciis vobis, qui aliquando defuerunt animi, saniores sunt mentes effectae. Movet iam vos libertatis dignitatisque pristinae desiderium. Impellunt et quaecunque libero digna sunt homine ad fortunam pro salute publica bello tentandam. Etenim si res exactius pensitaverimus, hostem cognoscemus in dies maiorem fieri, magisque nostrae insidiari libertati. Idcirco non video quid minus nos deceat quam in perpetuo hoc torpore cum nostro omnium dedecore maximo diutius versari. Siquidem ganeis ventrisque deliciis, unde omnis nascitur pestis, plusquam dicere fas est indulsimus. Revocemus animos, Deum immortalem, cuius ira labuntur regna, cuius favore perstant, lapsaque nonnunquam restituuntur, sincera pietate colentes, speremus tandem post diras poenas quas a nobis manifeste ob flagitia exegit, placatum iri, nostrique miserescentem, omnia in melius mutaturum. Tempus prospera satis omnia despondet, modo nos ipsi verae pietatis cultu Deum optimum maximum, qui ad se confugientium repellit neminem, placuaverimus. Et quis quaeso numine propitio, nisi sua culpa, pie decertando sinistram unquam expertus est fortunam? Eamis igitur, si viri sumus, si eorum vera progenies qui Scotos Pictosque toties victos profligaverint, patrias sedes, imo liberatem, qua nihil homini antiquius, ab iniusto hoste repetamus. Pie capiamus in eos arma, qui nos impie multiplici clade multos iam annos attriverant, certam nobis pollicentes victoriam, vel, quia fortunam simul cum nostris animis, hostibus longo otio torpentibus, iure sperare licet mutatam, vel quod omnino plus est, quia iusto praelio cum hosto iniquo congressuri sumus.”
spacer 16. Movit ea Conani oratio multitudinem, fuissetque illico ad arma concursum, si non plerique Britonum ex maioribus patentibus ostendissent indiciis nondum eas vires Britannis esse, non eam militandi artem imbellibus pene factis et longa a bello vacatione, et nimia deliciarum assuetudine, multiplici insuper affectis clade, quae sine duce auxiliaribusque copiis Scotorum et Pictorum gentes expugnare valeant. Suadere propterea ad Androenum (is tum Britonibus in Gallia, quartus a Conano primo gentis rege, in Armorica imperitabat) mitterentur legati qui regi gentisque illius maioribus Britonum deferrent querelas, quererenturque Scoatorum atque Pictorum improtabiles iniurias, auxiliumque orarent ad avitas sedes a barbaris per iniuriam occupatis repetendas, Britonumque regnum ad antiquos terminos in Albione protendendum. Haec ubi contractae multitudini placuisset sententia ductumque fuisset in consultationem quis potissimum ad negotium conficiendum foret diligendus, suffragia omnia in Guitelinum Londini antistitem et Conanum recidunt. Hi viri magnae inter Britones authoritatis quum missi legati in Armoricam traiicerent, medio inter Britanniam et Armoricam ipsam transmisu, Conanus corrupto coelo et aquarum insolentia in febrem incidit, quam brevi post tempore mors est secuta. Tulit Guitelinus pontifex aegerrime insignis viri interitum, et mox ubi in Armoricam appulsus erat, demortuis funus, actis Christiano more parentalibus, lugubri pompa sumptuque extulit ingenti. Inde ad regem Androenum celebri comitatu perductus, dato regni maiorum consessu, in hoc modum dicitur verba fecisse.
spacer 17. “Si non compertum haberem (regum invictissime) tibi haud incognitum qui sim, qua causa a Britannica gente, huius tui populi parente, huc venerim, aliunde mihi fuisset orandi principium sumendum, exactiorque oratio adhibenda, ut tuum afflictis nostris rebus favorem conciliarem, verum quod haec omnia tibi (ut ex ea comitate qua, te iubente, ab huius regni primoribus acceptus sum liquet intelligere) abunde sunt nota, legationis summam nihil oratoris ad amicissimum regem officio subnixus brevibus perstringam. Scoti ac Picti, omnium quae in terris sunt gentes immanissimae, ubi Britanniam ab Romanis sine praesidiis relictam patrioque milite pene nudatam accepere, primo per tumultum et caede omnum agrum ad Tinam usque amnem occuparunt, quoscunque Britannici sanguinis homines ibidem invenere armis insectati aut alio concedere, fortunis direptis, aut vitam finere coegerunt. Nec his malis et incommodis in nostram gentem sedata est hostium truculentia, imo magis (ut mox videre erat) irritata. Nam paulo post, diruto Adriani vallo, in omnem agrum qui trans Humbrum est ferro et igni irrupere tanta vi ut facile appareret totam insulam, aut pulsis aut deletis Britonibus, barbarorum potestati brevi subactum iri. Fuisset prorsus, si ea multitudine exundasset hostes qua et Albionem potuissent colere et ab hostili iniuria tutari. Nostri tot tamque importabilibus malis attriti, ubi variis legationibus Romanorum fidem frustra implorassent, decreverunt se omnia extrema potius experiri quam tantae obnoxios truculentiae vitam tantopere ignominiosam degere. Copiis proinde contractis, ivere in hostem, ut fortes et generosi, quos aut honeste vivere oporteret aut honestem mortem occumbere. Et in eum praelio congressi post variam inter pugnandum fortunam fortissimos quosque et qui in nostra gente essent optimi amisere. Secundum infoelicem pugnam, truculentissimi hostes non tam Britannicum imperium quam sanguinem sitientes multa caede per insulam, omni tum patentum iniuriae, sunt grassati, donec nos, viribus fracti fortunisque spoliati, pacis conditionibus furentium hostium arbitrio dictis foedus (me miserum!) necessarium sed minime honestem, datis tamen primorum Britanniae liberis obsidibus, cum eis inivimus..
spacer 18. “Nostrum complures brevi deinde mora coepit, licet sero, facti poenitentia. Unde plebeii nobilissimos quosque violatae libertatis Britannicae mutis obiurgationibus incusavere. Dissidium inde ortum peperit servile bellum, non sine ingenti nostro incommodo vix tandem sedatum. Id malum sequuta fames, omnium rerum inopia, famemque ubertas, insolentiae parens, haud minus quam fames ipsa nostris perniciosa et moribus et imperiis. Pestis ex his nata absumpsit tot Britannicae gentis capita quot in nulla antea scriptorum compertum est memoria. Neque haec tam saeva nos vulnera tantum afflixerunt quantum barbarorum perpetua crudelitas. Nova quotidie excogitantur supplica, novi imperantur obsides, nova vectigalia, saevitur in fortunas, in corpora, nulli usquam quippiam tutum ubi hostium feritas degrassari queat, siquidem apud eiusmodi hostes nullus est iuris modus, nullus aequitatis. Quae omnia mala tibi perinde atque nobis (invictissime rex), ut par est existimare, tristia sunt ac non sine animi indignatione audienda. His autem tam intolerabilibus malis nos tandem edocti Deum esse, iustaque eius ultione nos in tantas incidisse calamitates, in mentem saniorem reversi decrevimus errata in Deum et in proximos, quantum per homines fieri potest, emendare: pio videlicet cultu coeleste placare numen, quo propitio omnia nobis, ut par est sperare, secundiora sunt futura. Consilium cepimus ad haec unius Britanniae partis quam summa iniuria tenent hostes, te (rex inclytissime) authore, repetendae, excutiendi servitutis iugi, quod diutius quam liberam deceat gentem indigne toleravimus, restituendique regni Britannici, ac demum in antiquae gentis foelicem statum revertendi. Haec quia nostris opibus per tot iam annos bello fractis consequi nequimus (nam etsi nobis sunt animi ad egregie agendum pro honesto, vires tamen ad hostem, cuius saevitia res nostrae lafectantur, pugnandum deesse haud ignoramus), ad te confugimus supplices obsecrantes ut gentis Britannicae, istius tui populi olim parentis, fortunam miseratus, quo afflicti et in aperto discrimine constituti, iamque iacentes (ut ita dicam) facilius erigamur adversus tam saevos hostes, tua ex hac bellicosissima gente auxiliares mittas, quibus freti contractam nostrapte culpa contumeliam haud dubie sumus deleturi. Nam praeter te qui Scotorum Pictorum feritati pro nobis sese opponat prorsus invenietur nemo. Neque vero alienas opes tutaberis, sed tuas tuaeque domus foelicitam. Tuum siquidem futurum est Britanniae regnum, namque ut ex uno quondam regno res Britannica in duo est divisa, sic nunc unius sub imperio, quando praeter te tuosque liberos nullus regiae stirpis supersit, in unum readeat necesse est. Ergo oblatam occasionem haud aspernare, ita rebus nostris, imo tuis, consule, ut in utraque Brigtannia regnes, imperes, omniaque tuo nutu, ductu atque consilio foeliciter gubernes.”
spacer 19. Ad haec Androenus rex se Britannorum, unde originem traxit, praesentem casum tam miserabilem aegerrime ferre respondit, nec minus tristem sibi visum quam iis quiibus iniuria fuit illata. Verum humanarum rerum esse vicissitudinem, ut ex amplisima nonnunquam fortuna mortales in maximas deiiciantur calamitates, ex calamitatibus nonnunquam in pristinam restituantur foelicitatem, ea praeterea lege genuisse homines naturam ut quicquid eorum esset mortale esset, et ut nonnunquam secundam sortem experirentur, nonnunquam adversam. Merito itaque se laudare Britannicam gentem quod nihilo monores spiritus alerent, afflictis undique rebus, quam incolumi fecissent fortuna, et quod spem haberent, barbarorum excusso iugo, pristinae recuperandae libertatis. Quod vero ad suum in Albionem traiectum attineret, id tum haud commode fieri posse, quod ipsi senio confecto ad Armoricae summam administrationem vix vires suppeterent, filium se habere nomine Constantinum aetate, viribus et consilio florentem, hunc cum lectra militum manu missurum se in insulam ad Britannicum regnum restituendum, ad Scotos Pictosque Britannicis pellendos agris, et ad solitam in Britanniam priusquam Romanis armis fuerat subacta regiminis formam inducendam arma, naves, pecuniam, frumentum, caeteraque omnia quibus ad expeditionem opus foret affluenter administraturum.
spacer 20. Haec regi pollicenti quum gratias legatus egisset Britannus, eum confestim multa veneratione acceptum, Armoricus Britonum rex familiaritr hortatur bono esset animo, fore ut quae postulasset ac longe maiore impetraret. Placuit inde ut Guitelinus legatus Rhedonibus (est ea urbs Armorcorum Britonum numerosissima) donec milites navesque et quae eis in expeditione usui forent necessaria compararentur, haud minori quam rex ipse veneratione habitus, sese contineret. Secundum haec iussit Androenus quicquid navium habuit Armorica in Soliacanum, nunc divi Maclovii sinum, convenire, unde nautis, epibatis, et omni bellico apparatu onerati, Constantino imperante, solventes in Albionem foelici traiectu transmiserunt. Ad tantae classis cum auxiliaribus adventum, Britones insolita affecti alacritate, ut copias ducemque Constantinum coram intuerentur gregatim ad littora concurrunt. tum Guitelinus pontifex coram Britanniae maioribus (magna etenim eorum vis illuc convenerat) quanta benevolentia ab Androeno rege in Armorica fuisset acceptus, qua habitus veneratione, quam benigne respondisset postulatis, brevi aperit oratione, quam validum delectum, cui et filium Constantinum, virum probata virtute spectabilem, ducem praefecerat, ingenti cum navium numero in ipsorum miserit auxilium. Ex edito inde loco Constantinum multitudini gratissimum omnium, quae antea vidisset, spectaculum ostendit. Ad viri aspectum cunctis ingentes crevere animi, susurrantibus inter se primum aperte inde vociferantibus aut Constantino duce aut nullo unquam pristinam libertatem vindicandam. Immisoque a paucis ex composito, non sine Guitelino authoritate, sermone Constantini eligendi in regem, ingenti illico populi applausu, laetis omnium acclamationbus, Constantinus regnare inter Britones in Albione est iussus.
spacer 21. Ita Constantinus praeter opinionem regium nomen adeptus cum Guitelino antistite, cunctis precantibus ei foelicem succussum, in castra descendit, ubi coram patribus, magno adhibito iureiurando, sese vovit ad interitum usque pro Britanniae decertaturum foelicitate, vi et armis contractum dedecus, restituto regno pro libertate recepta deleturum. Edixit inde, suffragantibus primoribus, ut die qui ab eo foret quadragesimus cuncti Britannicae gentis ad bellum apti ad Humbri ripam in armis adessent, ducum parituri imperiis. Dimissus itaque populus domum, Constantini regis iussa gnaviter est exequutus. Parentibus ergo summa ope bellum Britonibus, nemo erat omnium arma ferre potens qui a militia esse voluit immunis, tantus omnium erat consensus partriae in pristinum decus restituendae. Scoti et Picti, Britonum cognito consilio, obsides penes se detentos variis cruciatibus ad unum inerimunt. Qua immanitate Britones perciti, Constantino suadente, susceptam in hostes expeditionem maturant. Condicto tamen die Constantinus contractam multitudinem contemplatus loco ad id delecto egregias copias, armis et alacritate, non tam ad Scotos ac Pictos debellandos quam ad delendos prorsus, si opus foret, instructas, laudatas plurimum pro concione, in hostem movere iubet. Interea Scoti et Picti, in nullo Britonibus segniores, quae ad belli erant usum comparatis delectuque per regiones facto, ingentem exercitum in agrum educunt Eboracensem, ubi, castris positus, exploratorum quos in Britanniam ante se miserant expectare decernunt reditum. Postridie, cognito Britannos haud amplius passum quatuor millibus abesse, celerius quam par erat moventes brevi in hostium devenere conspectum, nullam pugnae moram facturi. Constantinus rex colles haud procul ab Humbro occupaverat, unde confoederati reges, praelio abstinentes, signum pugnae in sequentem diem proponunt.
spacer 22. Postera luce Dongardus Scotorum rex, priusquam Britannicae copiae in aequum descendissent, ex loco edito ad suis, “Nulli (inquit) admirationi esse debet quod Britanni, aptis locis ad pugnam relictis, in montana confugerunt. Eo etenim suapte natura temerarii, praediti sunt ingenio ut si primum egregia quidem et fortissimis digna polliceantur, perspectis hostibus, quorum prius exertam vim non possunt non timere, animos penitus remittant. Quam faciles sunt Britones ad novos motus suscitandos, quam ventosi, infinitis prope pollicitationibus, et quam molles in susceptis negotiis exquendis ubi senserint adversarium, experentia vos docuit. Heri, ut certis accepimus indiicbus, armati tanquam illico manus conserturi poscentes praelium incessere. Auditae frequentes militum voces, quando dabitur hostis? Quo fugit? Ubi latet? At hodierna die tanti ardoris obliti, vobis prospectis, congressum declinantes in montium aufugerunt abrupta. Proinde quum vobis cum meticulosis et ingratis, ut quos frequentius victos vestra servavit clementia, res (si tamen fuerit pugnandum) hodie veniat agenda, foelicem exitium non potestis non sperare. Addit et vobis ingentem victoriae spem insignis hostis perfidia, quem nulla tenent foedera, qui bellum contra fidei sacramentum prius intulit quam denuntiaret. Auctae sunt hosti vires fateor novarum accessione, sed nihilo meliorem factum animo quam antea fuerat, credite. Nunquid Constantinus, alieno ex regno accitus, Britonum dux appellatus, animos quos ganeae, popinae perpetuae, nefariaque et continuata flagita, ademere genti pavidae, sine virtute, et ob id a superum favore iure destituae, atque ante initum certaman vinci solitae, adversus vestram red manum, quam toties sensere victricem, restituere poterit? Nunquid novus et peregrinus dux, muliosum exercitum, ex infidis pugnae desertoribus, et ad vestrum nomen paventibus congregatum, ad fortiter agendum adversus victores animabit? Credite, commilitones fortissimi, nec timidum leporem venaticus canis, nec piam ovem lupus atrocissimus, maiori unquam perculit timore quam vestri aspectus Britonum omium nunc percellit animos. Neque vos terreat (virorum fortissimi) arcuum, missilium, catapultarum, praeliarium, caeterorumque armorum generum ingens vis et varietas, quam apud hostes cernitis, quod haec sine animi robore dextraeque promptitudine, quibus inimicum exercitum carere red apertissime cognoscitis, parum vobis, fugientibus vero illis si non ocyus abiiciantur, plurimum sint allatura incommodi. Verum non tam hostium res quam vestras accurate perpendite. Si pugnandum fuerit, nulla militari disciplina egressi, in praelium ite. Si persequendum fugientes hostes, magnopere curandum ut summo id fiat ordine, ne forsitan effuse vagantes victis fugientibusque in nostram contumelium fueritis in praedam. Ite propterea foelices, periculum facturi an Britones rem ferro decernere voluerint. Ite inquam, ut quibus nec vires, nec animi, nec consilium sit defuturum, et me eum ducem cognoscite qui fortes et strenuos meritis praemiis, timidos vero et desertores ignominiosis afficiam suppliciis.”
spacer 23. Vix finis erat dicendi quum stationarii animadverterent Britonum turmas e tumulis in aequum descendere, Pictorumque exercitum ordine certo procedere ad praelium. Tum Dongardus laeto vultu miram prae se ferente alacritatem suos quo ordine et apparatu, qua maturitate moverent edoctos in pugnam iubet procedere, dicens ne ante finitum praelium Britonum quempiam vel deditum superesse, neu se viventes in hostium venire paterentur potestatem. Atrox pralium illico secutum, Utrumque tandem Britonum cornua Pictis Scotisque cessit. Media hic restitit acies, qua parte Constantinus omnium ferocissime ciebat pugnam trahebatque certamen. Hunc conspicatus Dongardus rex quocunque tenderet adversam turbans aciem manipularibus aliquot stipatus ingenti ferocia in medium Britannicum cuneum fertur, nimium Constantini interficiendi cupidus. Britones Armorici excepere venientem, atque undique circundatum multitudine pugnantium, quum se dedere noluisset, caesis manipularibus in terram deiiciunt, hastaque innixum, ut in pedes assurgeret, praeliaribus rursum impulsum resupinant, inde telis saepius repetitum obtruncant. Scotorum complures subito regis casu perculsi capessunt fugam. Alii ob id ira maiore percite ingenti ardore pugnae insistunt. Nec Picti remisere animos quominus in pugna ferocissime perdurarent. Conflictatum ita dubio Marte ad medium ferme diem, sgtart quando Britanni, pulsi Scotorum Pictorumque vi, loco paulum cedere sunt coacti. Ostendit trepida eorum fuga post hoc secuta penes hostes victoriam esse. Funesta ea dies ex Britannis sexdecim prope millia, ex Pictis et Scotis amplius quatuordecim millia simul cum Dongardo rege absumpsit. Constantinus postridie pugnae, quia afflictum exercitum repente nequivisset reparare, relicto Eboracensi agro, cum reliquiis copiarum abiit in Cantium. Scoti Dongardi regis funus deferentes in Ionam insulam regio more extulerunt.
spacer 24. Extinctus est Dongardus principatus sui anno quinto, qui annus fuit Constantino Britannorum regi primus, Leoni vero imperatori octavus circiter, ab exordio Christianae religionis quintus supra sexagesimum quatercentesimum. Atque in eius locum Constantinus, Eugenii superioris germanus, quod demortui regis liberi impuberes immaturi esset ad publicam administrationem omnium consensu suffectus. Erat is (tametsi probitatis quaedam signa prae se ferre videbatur) ingenio miultum a fratris indole diverso, homo videlicet ad voluptatem potius quam ad imperium natus, virginum raptor, stuprator matronarum, et in primis detractorum fautor alitorque. Nunquam laetitiae signum in nobilium praesentia, quibuscum raro congrediebatur, emittere conspicatus, tristi semper fuit vultu. Inter histriones impuros et quoscunque sordidi generis homines hilarem iucundumque imperatorem, inter probos autem virtute et authoritate pollentes tristem, imbecillem, deiectum, servilemque sese exhibens. Eoque factum ut, licet cum Britannorum rege Constantino conveniret nomine, vitae tamen modo ab eodem plurimum discereparet. Is etenim urbanis ac religionis gestis insignis Britannicum regnum sua maxime opera restitutum probatissimis ornavit moribus. Noster ignobilis habitus, cunctisque improbatus, post adeptum regnum nihil illustre, nihilque rege dignum edidit.
spacer 25. Quippe qui in administrationis initio, quum ad eum frequentes convenirent Scotorum nobiles, suaderentque in Britones acceptam vindicarent iniuriam delendamque Dongardi regis caede contractam contumeliam, omnium sententias aversatus, satis se scire quid in publica administratione foret optimum factu respondit, aliorum consilio minime indigere, eo se esse ingenio ut cuncta agenda sua exequi posset sententia, alienis suasionibus nihil. Brevi inde post gesta quaedam, inconsultis regni patribus, satis probavere regem temere suo confisum ingenio. Nam Britonibus vix petentibus pacem dedit, vectigal remisit, arcibus nonnullis ad Humbrum fluvium clam redditis. Eratque omnium iudicio permulta in Scotici regni incommodum acturus, si non primates ocyus temerariis eius restituissent ausibus. Hi etenim aegerrime tulere regis coruptissimos mores, iniquam haud sine publicae salutis iactura regiminis formam. Quumque eo res processisset ut ad rebellionem spectare videretur, Dongallus Gallividianus, cuius veneranda admodum omnibus erat authoritas, in magno procerum populi coetu validis ostendit rationibus quantum eo temporis periculi domesticum bellum si oboriretur esset allaturum, quod Britannicum regnum denuo restitutum, infensissimis in Scotos odiis exardescens, indies viribus augeretur, novusque Britonum rex, ut adolescens, gloriae cupidus, ubi regnum undique stabilisset, arrepta opportunitate, haud dubie in Scotos Pictosque esset moturus bellum. Britannos vero tum denique foedere tenerent, quando hostis paverent opes. Picti, gens semper ancipiti animo, frequentius eo inclinarent unde victoriam fore suspicarentur. Scotorum rex is esset qui ventris excultores amaret, non animorum, vorax, mulierosus, nec ad publica nec ad privata munia idoneus. Reprimendam propterea iram temere conceptam, quae nihil consulte agere solet, opportunius tempus expectandum, parendum rationi, imminentia mala summo vitanda, si vitari possent, ingenio, quae afferet necessitas aequis animis toleranda, si republicae optime consultum vellent.
spacer 26. Dongalli suasionibus obtemperans multitudo, etsi nonnullis nobiliorum alia esset sententia, infensum tamen regimen publicum aliquot annis exinde aegris animis pertulere. Pictorum maiores desidem Scotorum regem, in quo nulla virtutis conspiciebantur signa, inter meretricum greges acturum regnum rati, ne Britannia, regno restituto iam ferocior effecta, superba insultatione in se suamque gentem veteris iniuriae memor aliquid pararet incommodi, in Constantini regis Britanniae caedem, qui cum aperto congredi Marte non audebant, viros quosdam subornarunt. Hi sanguinem mentiti primum inter servos, inde inter regios aulicos pro Britannis sunt habiti. Paravit eiusdem paulo adulatio, principum domestica pestis, tantam regis familiaritatem ut eorum verbis vel in rebus gravioribus certam praestiterit fidem. Unde ex more ad regem aliquando ingressi, veluti secretius aliquid, semotis arbitris, relaturi, ipsum obtruncant. Ad inflictum vulnus stationarii gemitum audientes fugientes percussores sunt insequuti, praehensosque, manibus et pedibus ligatis et inaccensam pyram inclementer iniectos, ad vitae usque exitum flammis ambusserunt. Incidit nefaria Constantini Britannici regis caedes in quintumdecimum regni Constantini Scotorum regis annum. Neque is diu postea vita superstes erat: a nobili Hebridiani sanguinis viro ob filiae raptum noctu strangulatus, postquam inglorius annos septemdecim regnaverat. In cuius locum populi suffragiis, authoribus patribus, Congallus illius ex Dongardo fratre nepos rex est salutatus, ancipiti vir ingenio, et ad pacem et bellum parato.
spacer 27. Pacis tamen, pensitatis Scotorum rebus deside sub principe recenter neglectis, cupidum magis quam belli in principatus sui initio sese ostendit. Non deerant qui regi suaderent Britonum iniuriam ob Constantini principis mollitiem nondum ultam post illius mortem et Constantini Britonum regis caedam, iam ferro vindicandam. Verum novus princeps, ea re in opportunius tempus dilata, ad labefactatum regimen publicum, flagitiosis sub moderatoribus, unde excesserat restituendum primum animum adiecit, viris praecipua sapientia magistratibus dictis, adhibitis ad negotium. Hi in litibus componendis, in plectendis sontibus, summa ubique usi potestate, brevi eo redegere omnia ut populus concordi pace securo vivens otio sub Congalli imperio non tam regiae potestati quam iustitiae, fidei ac benevolentiae se cognoscerent subiectum. Dum his Congallus rex operam impendit, Vortigernus, magna inter Britones authoritate, vir miro astu vafroque ingenio, regnandi omnium cupidissimo, post Constantinum Britonum regem extinctum, Constantium demortui regis filium maiorem natu, quem pater, quod ad publicum regimen inepto prorsus erat ingenio, dudum monachum fecerat, coenobio vi extractum ut in patris locum res sufficeretur, maioribus Britanniae suffragantibus, author fuit. Id Vortigernum callidis artibus egisse postea satis constabat, ut monacho, omnis experti urbanitatis imperitante, ipse regnum suo administrans arbitrio domesticas primum augeret opes, regnum inde, regia Constantini domo delata, tyrannice occuparet. Et ut commentum cunctos lateret, pacis red ac publicae salutis probe se amicum simularet, icto cum Scotis ac Pictis novo foedere, centum Pictici sanguinis viros, Scotos totidem, muneribus amplis maioribusque longe pollicitationibus ad se accitos, Constantii regis corporis adhibuit custodiae, quorum nonnullos aliquot post annos, ubi opulentus erat factus, tempus ratus adesse idoneum occupandi regni, clam in regis necem armavit, multa pollicitus si rem exequuti fuissent, quanquam vafro id agebat animo, creduli tamen ac caeci cupiditate regem custodiae suae commissum per insidias petentes noctu foedissime obtruncant.
spacer 28. Vortigernus, ubi caesum regem audieverat (non enim longe aberat rei exitum opperiens) in secretius cubiculum ubi Constantius multo cruore madens iacebat exanaminis, furenti similis irrrumpit. Regis percussores praehensos, ne se insidiarum authorem proderent, illico strangulari praecipit, inter proceres qui tum forte aderant frequentius dictitans nihil se Constantii, modestissimi rei summae administratoris nece, unde publicae Britannicae saluti periculum ingens immineret, aegrius ferre. Accitis inde reliquis Scotis Pictisque variis ex civitatis locis, patrati sceleris ignaris atque coniectis in vincula, curando funeri regio more haud exigua cum nobilitatis parte (uti tum Britannorum erat ritus) quod reliquum erat noctis consumpsit. Prima luce in forum Londini suis cum fautoribus (ingentem enim horum numerum largitionibus paraverat) illico prosiliit, ac multitudine coram longa questus est oratione Scotorum Pictorumque perfidiam, quod modestum regem, suae ipsorum creditum fidei, obtruncasset, spoliassentque quantum per eos fieri potuit Britanniam moderatore, animi (uti par erat credere) aut gentem Britannicam in duas factiones scindendi, aut cunctas regiones Britannico parentes nomini, iusto rege sublato, hostium iniuriae obiectandi; fore, nisi tam impudens audacia quam celerrime castigaretur, ut maiora longe flagitia (si tamen maiora esse possint) in Britannicae reipublicae iacturam auderent. Propterea sumendum de perfidis publicum supplicium, culpam omnium praesidiorum esse, praecipios infandi sceleris authores stimulante ira dedisse poenas, superesse complures ad necem extemplo rapiendos.
spacer 29. Britannica pubes ad haec vehementer fremere. At Vortigernus caetera, ut orsus erat, peragit. Deprompti inde Scoti ac Picti publica e custodia illico in altissimas cruces, cunctis probantibus, sunt sublati. Ea res cunctorum animos Vortigerno conciliavit, in eum unum veluti patriae parentem intuentium spectantiumque eius unius de summa administratione iudicium. Tum Vortigernus, callido usus ingenio, ne ambitiose regnum petere videretur, populum rogat Ambrosiumne Constantini regis filium impuberem regnare vellent, testatus puerum iustum regni haeredem. At ubi omnes rei summam recenter restitutuam impuberi deferndam ingenti acclamatione negassent, iussit quem vellent regem dicerent. Orborta tum magna populi vociferatione, Vortigernus, fautoribus eius (uti prius erat conventum) rem inchoantibus, regnare in Britannia est iussus. Regnum igitur eo dolo assequutus Vortigernus arcem Londini fortissimis munit praesidiis, domesticos praediis, agris, magistratibusque donatos, quod caeteris parum confideret homo facinorosus, secum manere iubet. Constantinianae familiae viris cultoribusque clam insidiatus, eorum permultos quaesitis occasionibus proscripsit; alios fortunis exutos ad extrema rapuit supplicia. Quorum facinorum fama effectum est ut Aurelianus, Ambrosius et Uter Constantini regis liberi (asservabantur hi impuberes adhuc in Cambria sub praeceptorum ac paedonomorum tutela) amicorum opera, ut Vortigerni insidias, quae tum haud dubie imminebant, evaderent, in Armoricam Britanniam ad patruum suum loci tunc regem navigio deferrentur.
spacer 30. Inter haec Scotorum Pictorumque reges, accepto nuntio suorum contribulium Vortigerni malo dolo apud Londinum contumeliose interitus, tantae impatientes iniuriae Britonum proximos agros incursionibus ac latrociniis, nec incendio temperantes, infestaverunt. Britannicarum tum regionum incolae tantis malis afflicti, quum nec hosti resistere quivissent nec ad hostilem vim propulsandam a rege sperassent auxilium, relictis agris atque fortunis quas secum ferre non poterant, ut vitae consulerent in intima Britanniae sese receperunt. Tantae vero agrorum depopulationis mortaliumque caedis nuntius Vortigernum ad ingentem ex Britonibus exercitum ocyus cogendum movit. Cui Guitelum Cambriae principem, virum insigni nobilitate, ut in hostes duceret, praefecit. Ipse haud ignarus quam inimico in se essent animo Britanniae primores, quod insidias Constantini tetendisset liberis, malens per alios duces necessarium bellum gerere quam se non sine capitis periculo multitudine conspiciendum ostendere, Londini sub id tempus sese continuit. Guitelus, Britannici regni timens ruinam nisi hostis truculentia vi prohiberetur, debito in patriam officio motus profectusque domo cum copiis recta ad hostes contendit, ductusque per exploratores in eam Britanniae regionem ubi Scoti ac Picti liberius sine ordine grassabantur, quingentos prope ex eis interceptos et mox latrocinii damnatos in cruces sustulit, reliquorum trepida ad suos fuga socios conspicantium non sine ingenti animi dolore supplicibus talibus affectos pro nuntio fuit.
spacer 31. His perciti reges confoederati, comparatis ad militiam necessariis, Guitelo obviam proficiscuntur. Octavo exinde die Britannos ad primum Scotorum Pictorumque aspectum vehementer paventes timiore levare agressus Guitelus docet confoederatos hostes agrorum depopulationibus, vetularum, senium, et imbecillium caede plusquam praeliis exercitatos, tum victoriam assequi quum non repugnantem sed timidum ac de fuga cogitantem sentirent hostem. Ergo ad victoriam de latrunculis comparandam tantum constantia in pugna opus esse, omni spe fugae posthabita. Eo aut nullo modo immanes potius quam fortes et generosos debellandos hostes, ac pene nutanti Britonum reipublicae principis incuria succurrendum. Ad huiusmodi verba Britanos paulo alacriores factos Guitelus castra castris hostium propius movere iubet. Levia inde praelia per aliquot facta sunt dies, et singularia nonnunquamc ertamina per alterius partis occasionem, utrisque de belli summa decernere timentibus. Demum, accesnis utrinque animis ad pugnam, totis viribus est concursum. Atrox admodum ab initio pugna fuit et aliquandiu anceps. Medie inde acie ubi Congallus depugnabat, Scoti parum fortiter Britonibus in acerrimo praelio perdurantibus restitere. Id malum Galanus Pictorum rex, cui dextra obtingebat ala, conspicatus, iussis qui aderant locum strenue tueri, cum delectis militum cunies post aciem circunvectus Britonum cohortes Congallo obiectas quam maximo potuit impetu est adortus. Turbavit inexpectata res pugnantium Britonum animos. Mox et Scoti, qui pene erant pulsi atque devicti, reversi in certamen, brevi ingenti hostium multitudine media acie caesa, utrunque Britannorum cornu fugam occupare coegerunt. Pictorum ad haec nonnulli corpore validiores regis iussu ubi hostem profligatum conspexere, hostium castra celeri cursu occupant, ne ipsa ad ea confugientibus Britonibus forent saluti, unde trucidabantur passim ex acie digressi Britones, et qui in castra redire conabantur et qui alio se fuga divertissent.
spacer 32. Quumque nullus locus pateret saluti, omnibus certissimam mortem devictis intentantibus, Britanni, omissa fuga, quum aliter vitae consulere nequirent, armis abiectis se suppliciter hosti dedunt. Confoederati regis captivos caeteramque praedam militibus, quod eo die egregie gessissent pugnam, libere distribuerunt. Inde cum victore exercitu Britannicas munitiones et oppida oppugnatum ire pergunt. Absumpsit id praelium praeter Guitelum et nobilissimos quiosque qui eo decertarent die, ex Britannica gente amplius ac viginti hominum millia, ex Scotis ac Pictis vix millia quatuor. Britanni recenti clade afflicti Londinum, ubi Vortigernus rex erat, frequentes convenere, ut quibus artibus et quibus viribus perniciosum quod instabat bellum adversus truculentissimos hostes, publica servata salute, gerendum foret, cum rege et gentis primoribus qui cladi superfuerant consultarent. Post varias sententias quum nihil certi ad gentem ultimo discrimine laborantem periculo eripiendam afferetur, Vortigernus, scelerum conscius inopsque consilii, quum et domi et foris infensissimusm hostem imminere certo cognosceret, alio concedendi, Britannia relicta, sumpsit consilium. Re tandem cum amicis communicata, vetuere plurimi ne ex tam alto dignitatis gradu ultro delapsus nullam adhuc cum hoste expertus fortunam, se praeberet contumeliosum spectaculum omnibus exinde irridendum, extrema potius dictitantes experiunda honestioremque longe conditionem cadentis iniuriam propulsando quam vincentis iniuriam inferendo. Neque diffidendum adeo viribus, uno afflicto exercitu. Opes in Britannia esse ad milites Gallos Germanosque mercede conducendos, quibus decertantibus pro Britannis (si tamen Britannicam gentem belli taedeat) inhumanos Scotos Pictosque vicendos, ac tandem multis affectos cladibus Deo propitio ex tota Albione pellendos. Vix pulchrius Britannis futurum spectaculum, vix certiorem medelam ad publicam salutem ab externa servandam iniuria quam conspicari hinc immanes Germanos Saxones, populum semper intractabilem, hic Scotos Pictosque gentes innata truculentia, Britannica pro libertate mutuis vulneribus sese conficientes. Eo pacto aut nullo tam feros, tam sangiunarios hostes domandos.
spacer 33. Vortigernus hanc sententiam, omnibus qui aderant probatam, sequutus, legatos ingenti cum auri pondere in Germaniam misit, ut inde mercenarium militem ad patriam adversus Scotos et Pictos tutandam adducerent in Britanniam. Fuere eo temporis inter Saxones (ita omnem Germaniae maritimam gentem, authore Beda, tum appellabant) duo fratres germani, veteri regum stemmate honestati, Hengistus et Orsus, militarem rem apprime docti, neque ullius rei magis quam laudis et gloriae in rebus bellicis cupidi. Hi, auditis legatorum oratorum postulatis, conditione accepta, lectis cum decem armatorum millibus triginta triremibus rostratisque navibus (Beda trium tantum longarum navium meminit) in Britanniam transmisere. Adventantes gratiori animo accepit Vortigernus quo regnum et caput suum propius rebatur esse periculo, pecuniaque donatos ac vario red supellectilis genere suasit ut in castris vulgus se contineret et in urbibus nobiliores donec corpora laborioso maris traiectu affecta per alternam quietem pristino restituissent vigori. Mox paulo duo exercitus instructi, alter Saxonum, Britonum alter, in Scotos ac Pictos multo bellico apparatu tendentes tanta celeritate itinera confecere ut prius pene Humbrum sint transgressi quam, hostibus genio neglecta militari discplina indulgentibus, Saxones in Britanniam venisse fuisset cognitum. Scoti igitur et Picti in Britannicis considentes agris, re subita consternati, quum in aciem cum tantis hostium copiis descendere non auderent, eorum quidam corporum viribus freti fugam capessunt, reliqui in hostium manus incidunt. Saxones, ut a sanguine et caede exordium caperent, rati eo foelicius caetera successura, quoslibet repertos nullos aetatis aut sexus habito discrimine, ferro obtruncant.
spacer 34. Ingens caedes in agris, vicis, villisque est edita, sed in fuga aliquantulo maior. Saxones enim non contenti regionem omnem circa Tinam amnem caesorum cadaveribus opplevisse, praedamque omnem supellectilis rusticanae ac rei pecuariae dedisse militibus, confestim in Deeram vallesque Deerae vicinas Pithlandiam ducere contendunt, ut Pictorum rebus ferro et igni accisis, Scotorum regiones facilius aut deditas in suam reciperent potestatem aut expugnatas militi darent diripiendas. Picti horum nuntio perculsis Congallum Scotorum regem per legatos oratum faciunt, illico cum copiis in Pithlandiam afforet ad commune periculum propulsandum, maturatoque opus esse quod hostis adesset non ex Britannica iuventute imbecilli, sed ex Germanico robore atroci accitus, ferox, sanguinaria manu insignis, cui aut celeriter occurendum aut cum liberis et coniugibus mortem, vel si quid morte crudelius, efferatorum subeundum arbitrio. Vix hac legatione ad Scotos missa, nuntiatur per exploratores Britones ac Saxones instructis aciebus vix quadraginta passuum millibus abesse a Pithlandia, flamma omnia et ferro prosternentes. Pictorum rex ad nuncium, contractis quibus potuit copiis, non expectatis Scotis, ut sua ab instanti periculo tueretur, obviam hosti in aciem processit. Hengistus (huic totius rei summam commiserat Vortigernus) ita copias est partitus ut Pictos uno tempore tribus adoriretur locis, fit praelium Saxonibus, duce eos ad pugnam ferociter ciente, egregie decertantibus, Britannis vero pavide manus conferentibus, nonnullis etiam vix ducum authoritate pugnae loco retentis. Tamen tandem Pictorum res hostium multitudine deiectae. Ea dies Saxonibus plurimum gloriae, Brirannis parum admodum aut nihil paravit. Notaverat autem hos, illis ferociter decertantibus, Hengistus segnius longe quam viros decuit certamen adversus hostem inire. Unde primum animo tacitus concepisse putatur, post Scotos et Pictos Britannicis agris vi et armis prohibitos, ubi occasio aliqua se ostenderet, Britannicae gentis expugnandae.
spacer 35. Pictorum gens huiusmodi incommodo foede affecta secundam legationem mittit ad Congallum Scotorum regem, quae recentem cladem infoelici pugna acceptam coram eo deplorando, quantum immanis gens, religionisque et verae pietatis expers, ac Christi dogma semper perosa, Saxones essent, quantumque malum in confoederatos reges ac regna cogitarent enarret, oraret etiam ut opem adversus truculentos hostes, si sociae gentis fortuna, si proprium periculum, cui haud dubie proximus esset, ipsum moveret, quam primum possit ferat. Qui missi erant legati posteaquam coram Congallo et proceribus regni de Saxonum iniuria, quam recenti pugna et antea Picti fuerant perpessi, de moribus, feritate, ac instanti communi periculo, non pauca dixissent, precati sunt supplices regem et qui aderant Scotorum gentis maiores ne paterentur veteres amicos, immanissimi hostis armis expugnatos, efferatorum rabie, veluti pecora laniari, viderentque accuratius ne, si invalescenti malo segnius obviam irent, sociae gentis et conterraneae exiguam habendo curam, atroci incendio, quo Picti in brevi essent conflagraturi, ipsi paulo post correpti arderent: magna esse in omnibus rebus temporum momenta, sed in bellicis maxima. Fore proculdubio ut Tuedam, Fortheam et Taum aestuaria Saxones transgressi, si non vi aliqua prohiberentur, quas pacatissime confoederati tenerent terras, ferro et igno popularentur. Haec Pictorum legati. Congallus autem sociae gentis ac proprio pericilo, Saxonumque furia, si non vi aliquando sisteretur, in regnum suum imminenti commotus, Pictorum regi per legatos mandat forti esset animo, regionesque Pictico nomini audientes levibus incursibus in suum adventum adversus hostes tueretur; se etenim cum Scotorum manu maturius affuturum, metumque omnem atque timorem, caelesti numine propitio, in hostem brevi esse convertendum.
spacer 36. Dimissis itaque cum his Pictorum legatis, ipse Congallus publico mandat edicto ut quicunque Scotici nominis arma ferre possent in campum Calidoniae ad Austrum praeiacentem die qui ab eo vicesimus foret cum duorum mensium commeatu praesto adessent: capitale fore si quis edicto minus obtemperaret. Excita ex vicis, castellis, opidis, atque munitionibus aliis militari praedita aetate quadriginta millia armatorum, cummunis libertatis tutandiae gratia, condicto ad regem convenerunt die. Postridie cuius sub solis ortum, recensitis copiis, Congallus ad Pictos (contraxerant et ipsi undique ex suis regionibus sub idem tempus in Deera exercitum) movere iubet. Quinto exinde die uterque regum cum altero congressus, post mutuas gratulantiones, sacris Christi domino pro belli foelici successu peractis, in hostes, qui vix decem ab eo loco millibus passuum castra fecerant, ducunt. Confoederatorum quidam, conspectis hostibus (erant enim numero quantum ad id tempus nullum perspexissent), terrore perculsi, in densiora nemora fugere, alii in altiores specus aliasque latebras se ab instanti periculo conati sunt eripere. Porro tantum suorum pavorem cernentes confoederati reges mittunt illico qui celeri cursu fugientes praehenderent atque in cruces extollerent, ut caeteris essent exemplo ne turpem fugam vel cogitare deinceps auderent. Sistitur his suppliciis multorum fuga, metusque nonnullis in iram veritutur. Britanni et Saxones hostes adesse conspicati, Hengisti imperio, vires omnes in unum contulere.
spacer 37. Tum Hengistus multitudini palam ostendit peculiari deorum munere acceptae iniuriae vindicandae in hostes occasionem Britannis Saxonibusque tributam, quippe qui nobiles ac populares pristinae iniuriae authores atque eorum opes, ut cernebant, suae obtulissent potestati. Nec verendum ne non omnia prospere essent cessura, quae iuste et pie adversus hostes iniustos, alienarum regionum depopulatores, praedones latronesque insignes gerenda essent. Quod ad victoriam attineret, si qua sibi sit scientia praevidendi exitus bellicis in rebus, longa ac severa militia percepta, haud dubitare se hostes, ut primum senserint Saxonum ac Britannorum vim, terga daturos, victoriamque stare, unde iam dii decrevisset. Ea Hengisti denunciatio Saxones, gentem natura bellicosam, facile perpulit ad impetum continuo in hostes facitandum, quorum exemplum Britanni sequuti erectis animis iam praelium poscere videbantur. Congallus rex, perspecto hostium apparatu, quanta potuit diligentia opportunis adhortationibus Scotorum animos firmavit, neque Galanus Pictorum rex in tanto rerum motu desedit, nihil eorum quae ad animandos milites attinerent praetermittens. Appropinquantes inde acies catapulta ac caetera arma missilia, collatis signis, paulum turbarunt, verum quum neutra partium alteri propter illa cederet, Britanni, quibus dextrum cornu obtigerat, cum Scotis magna atrocitate manus conserunt, nec diu in acie durant quin hostium vi deiecti capesserent fugam.
spacer 38. Interea ingens imber grandine mixtus, atra deiectus nube, utranque aciem turbavit. Sequuta caligo, aere obfuscato, peneque omnibus adempto prospectu, milites ita reddidit consternatos ut an fugientes foret persequendum an sistendum pugnae loco vix erat qui non ignoraret. Saxones, suo more urgentibus periculis, sese conglobantes, vires omnes contrahunt ad ducis signum. Scoti ac Picti, cessante paulum aeris inclementia, rati ad Britannorum fugam adversam aciem inclinatam, solutis ordinibus hostium insistunt persecutioni, multos eorum capientes, ac longe plures occidentes. Paulo autem post mira serenitas caeli, cum tranquillitate oborta, Saxonibus pugnae adhuc pene expertibus et Britannos praelio victos et hostes victores incompositis manipulis fugientium persequutioni insistentes ostendit. Iubet ergo Hengistus confoederatos praedae sine ordine insistentes, pugna adoriri, interceptosque ad unum perimere. Saxones imperio audientes hostes magnis acclamationibus aggressi ubilibet inventos facile expugnatos negotio crudeliter necaverunt. Qui urgentium manus evasere, fuga dilapsi, haud quievere donec in pacatum sese recepissent. Fuit ea dies Scotis et Pictis quidem funesta, sed et hostium parum laeta, Britannici exercitus maiore parta amissa.
spacer 39. Hengistus victoria potitus, ne non esset vicinus hostis quem Britanni formidarent ab ampliori confoederatorum abstinuit iniuria, ratus id ad Britannicum regnum occupandum, uti in animo habuit, nonnihil sibi profuturum. Eapropter, relicitis agris qui Tinam amnem et Tuedam interiacent Scotis ac Pictis, ipse cum victore exercitu Eboracum revertitur, unde paulo post, militibus, imminente hyeme, dimissis in castra, ad regem Vortigernum concessit Londinum. Ibi, maiorum facta concione, quanto discrimine Scotos et Pictos socios populos hactenus Britanniae domitores vicerit longa oratione prosequutus suasit ne tam efferatae gentes, haud quieturae (ut compertum habuit) donec acceptam vindicassent iniuriam, reparatis copiis in Britannorum agros crudelius quam antea irrumperent, ut cohortes ex Britanniae regionibus scriptae per vices iuxta Tinam amnem excubantes sequentem hyemem confoederatorum hostium impetus ab imbelli plebe prohiberent, spondens sese novas copias e Germania acciturum, quarum accessione auctae Saxonum Britannorumque vires ad prima aestatis signa in Scotos Pictosque moventes utranque gentem (modo Britannicae gloriae id possit conducere) aut prorsus delerent aut vi et armis procul ab Albione pellerent. Magnatum Britanniae quidam, suspectum habentes Saxonum adventum in Britanniam, blandisque Hengisti verbis fraudem subesse suspicati ac veriti quod evenit, ipsum tandem eam Saxonum multitudinem in Albionem adducturum, quae et veram extingeret pietatem et, Britannis vi et armis patriis sedibus pulsis, regnum occuparet, quae ferebantur parum apud se probavere. Verum non ausi rem propalare, ne durius quid Hengisti, cui tum omnia obediebant, paterentur authoritate, rei eventum taciti opperientes omnia secum summo continuere silentio.
spacer 40. Alii in melioris fortinae spem erecti probare Hengisti sententiam, sed nemo aeque atque Vortigernus. Laetari is secum, gratiasque agere Gengristo quod bellum foelici pugna et cum magno hostium incommodo inchoarit. Viro postea pro concione laudato et opimis donato muneribus, copiarum imperium totiusque belli administrandi summam permittit, facta potestate quae ad bellum conficiendum forent necessaria ulla sine impensarum parsimonia et in Germania et in Britannia sumptu publico comparandi. Hengistus, gnarus principum ingenia, brevi momento aulicorum susurris huc vel huc facile impelli, ne Vortigenerus, maiorum suasu, consilium forte muterat, apud eum exinde subsidere, veluti de rei summa instantique bello administrando, quum opportunum foret, consultaturus, instituit. Interea mittuntur regio decreto qui regni oras adversus hostes tuerentur Britanni ad quinque millia. Sed ii a Scotis Pictisque sub hyemem ingenti apparatu Britannorum fines invadentibus variis congressibus pene omnes sunt occisi. Confestim mittuntur alii duplicato numero, qui et cladem inferrent hostibus et acceptam vindicarent. Hengistus id curarat, ut Britannicis viribus indies magis attentuatis, locus paterent sibi regni occupandi. Neque hi foeliciori eventu quam priores cum hostibus dimicaverunt, quorum quibusdam levibus praeliis occisis, aliis incolarum loci fraude, quibus minime erant accepti, in hostium potestatem traditis, caeteris tandem sociorum motis periculo, quum et urgeret hostis et contribulibus minime confidendum censerent, relictis oris regni in mediterraneum abeuntibus.
spacer 41. Sub tempus quo haec ad Britannici regni oras agerentur, quinque Saxonum millia cum uxoribus et liberis octo decim liburnicis delata e Germania, invitante Hengisto, in Britanniam venere. Cum his Hengisti coniux et Roxiena filia, virgo incredibili formositate, decem quoque viri illius gentis illustres. Horum adventus Vortigerno animum erexit in spem certam regni deinceps otio et quiete administrandi, quippe persuasum habenti Saxonum opera et exteros hostes debellari posse et Britannos cunctos sua contineri in fide. Se longe ab illius diversa quorundam Britannici sanguinis illustrium erat sententia, quos non potuit non tenere vehementior suspcio tantum Saxonum apparatum delatum in Albionem regni Britannici tandem minitari exitium. Hengistus, coniugis ac liberorum adventus accepto nuncio, citato gradu ad eos contendit. Neque diu cum his moratus ad Vortigernum revertitiur, petens ut praediis nonnullis cum agris donaretur, ubi coniux cum liberis ad incoepti belli exitum usque considerent, parum congruere dictitans foeminas bellico tumultus inter milites versari, simulque in expeditionibus cum viris pugnae interesse nihil esse sua sententia, quod Britanni Saxonum cohabitationem aversarentur, quorum tantopere ad salutem publicam tutandam cupivissent commilitium. Vortigernus haud aspernatus Hengisti postulata, aut quia noluit hominem amicissimum vel minimo offendere, aut potius quia non auderet, magnam Londisiae regionis partem (east ea regio hodie pars Eboracensis agri) simul cum arce et loci natura et arte munitissim, cui postea Twhancastriae nomen erat, ei libere concessit.Sunt qui scribant Hengistum, ubi obtinuisset apud regem Vortigernum agri quantum cortigia clauderet ad arcem condendam, immensum bovis tergus in gracile duxisse instar fili pitacium, eoque in monticulo natura pene inexpugnbili circumducendo dolose usum, locum ad praecogitatum opus recepisse idoneuum, muntionem postea ibi conditam Thwhancastell a corrigia nomen tenuisse. Addunt in rei fidem Thwhancastell Saxonum lingua pitacii castrum significare. At quocunque modo aut undecunque arx illa nomen est sortita, Saxones ibi primum posuisse sedes in Britannia scriptores nostri omnes prodidere memoriae. blue
spacer 42. Hengistus, rebus in Londisia rite ordinatis, ad prima aestatis signa Saxones educens castris per turmas dividit, turmarum cuique ducem praeficens qui militibus quoties ineundem foret certamen summi imperatoris madata referret. Movet inde lento gradu Britannorum copias nonnihil opperiens in hostem. Contraxerat tum Vortigernus ex Britanniae regionibus ingentem hominum vim, eique Vortimerum filium, virum insigni fortitudune, praefecerat ea lege ut Hengisti imperio in rebus bellicis gerendis obtemperaret. Post triduum red utrunque exercitum inter se iunctum Hengistus ultra Humbrum Tinamque amnes in agros quibus hostes considere rebatur magno ac difficili ducit itinere. Certiores vero facti Scotorum Pictorumque reges ex captivis nonnullis Britannis, quae Hengistus tanta ope pararet, cum sexaginta hominum millibus, largo sumpto commeatu, hosti obviam proficiscuntur. At priusquam ad Tinam pervenere, hostiles copiae flumen transgressae red vicina loca militaribus castris occupaverant. Attulit ea res confoederatis nonnihil difficultatis praecogitati consilii exequendi, eratque in causa ut hostes frequentius provocarent ad pugnam, quam Hengistus, haud ignarus Scotorum Pictorumque animos, primis insultibus pugna acerrimos cunctatione et mora languescere, consulto praelium detrectabat.
spacer 43. Fuit inter acies vallis, atque in ea nonnulla paludosa loca, haud exiguam difficultatem confoederatis praebentia, totis viribus, militari servato ordine, in hostes irrumpendi. Huic impedimento ut remedium celerius adhiberetur, iussere confoederati reges ne suis militibus temporis productione remitteretur animus, cespites e terra excidere, illisque paludes pontibus sternere. Eam provinciam naviter sequenti nocte exequuntur qui operi illi fuerant adhibiti. Postera die sub dubiam lucem castris profecti confoederati, parati ad certamen. Quod hostium castra oppugnare haud tutum crederent, pertransita valle, in colles hostium castris imminentes abierunt. Occuparunt autem eorum quidam verticis planitiem, unde tela in hostium cuneos coniici possent. Natura eius loci praebuit nostris animum audendi, quae ad hostium ordines turbandos maxime valere existimabant. Enimvero quum Britannos et Saxones nec castris egredi nec ullum signum futurae pugnae edere conspicerent, excogitato commento eos noctu terrendi, ingentem cythisi vim terra radicitus evulsam in montis iugum quod hostium castris imminebat deportant. Est cythisus frutex non sativa, sed sua sponte enascens, cuius, authore Columella, blue flos omni pecudum generi gratus, natura pene semper arida, et ob id flamma corripi facilis, illis regionibus maxime exundans. Nocte inde quae eum diem est sequuta ingentem fasciculorum ex cythiso numerum incensum, secundo vento qui satis vehemens erat, e monte in hostium castra dimittunt, facularum multitudo sub conticinium e coelo in castra delapsa Hengistianos ingenti terrore percussit. Auxit terrorem virgulatum ac stramentorum, quorum ingentem copiam super solum quiescendi gratia milites Hengistiani sibi substraverant in castris ab igne serpente incendium, unde plurimi a continenti flamma adusti magnum sustulerunt clamorem. Currere quidam ocyus ad castrorum aggeres tutandos, hostium veriti insidias, alii surgenti igni extinguendo operam dare. At quum ad fruticum stramentorumque motum, novis continuo cadentibus e monte fasciculis, ignis accresceret augeretur pecudum (haurum enim ingens vis erat in castris) hominumque tumultus, neque spes ulla superesse videbatur oborti terroris sedandi, milites rem potius pugnae fortunae committendam rati, si hostiles fore adessent copiae, quam cunctis ita tumultuatibus flamma exuri, ruptis aggeribus, castris profecti in proximum campum armati prosiliunt.
spacer 44. Hengistus et ipse, quum plura ad suos in castris continendos frustra attentasset, communi urgente periculo, valida septus Saxonum manu in proximum tumulum abiens signum dedit militibus se ad signa recipiendi, parentes ocyus imperio omni qua potuit celeritate, factis aciebus, in certum ordinem redegit. Itaque diem haud sine ingenti hostium pavore opperiebatur. Scoti et Picti, hostes opinati gravi detrimento affectos, existimantes rei prospere gerendae occasionem oblatam, montibus noctu relictis, in planitiem descendunt, ubi, compositis ordinibus factisque aciebus, hostium castra adoriri pararunt. Propius inde accedentes, ut Hengisti copias rite instructas comperere ad praelium, tanti exercitus ub noctum oppugnandi deposito consilio, uti erant acie instructi diem expectant. Congallus rex prima luce suos brevi hortatur oratione: memores essent maiorum virtutis, quantam laudis gloriam rebus foeliciter gestis fuissent adepti; ne illorum gloriam aliquo maculant facinore. Servarent egregium nomen ob optimis parentibus, cum foelici republica susceptum. Turpissimum haberent hostibus cedendo iugum sibi parare servitutus. Honestissimum patrum more aut vicendo hostem ferire in pugna aut fortiter decertando in mortem occumbere. Est et Pictorum rex ad suos animandos in praelium haud dissimilibus adhortamentis usus. Sed neque Hengistus tacuit quin milites ad pugnandum acri adhortaretur oratione, ut congrederentur alacres, exciderent hostem, stirpem Britannicae belli, quo deleto, nihil hostile in Britannia exinde apparere posse videbatur.
spacer 45. Talia commemorante Hengisto, Scoti ac Picti extemplo omnibus copiis in hostes impetu magno pervolarunt. Hos Britanni ac Saxones repellere conantes tetram adeo cladem sibi concitant ut victi primo pene congressu terga dedissent, nisi Hengistus callida arte tria hominum millia tubae sono a proximo luco, ubi eos, paulo antequam lucesceret, locarat in insidiis ut parati forent ad imperia, evocasset in praelium. Hi, magno sublato clamore, Scotis praelio insistentibus a tergo invecti, quum ante et retro hostis esset nec satis sciretur unde magis urgeret periculum, rem Scoticam vehementer turbarunt. Fecit turbam maiorem quod quisque dum se in hostem a tergo pulsantem verteret, proximo quominus rite ferro uteretur impedimento fuit. Itaque in tali rerum discrimine fortunae eventus varii sequebantur. Picti (his eo die cum Britannis pugna erat) adversam aciem egregie devictam, ingenti edita caede, ocyius in fugam compulere, sequutique fugientes ad proximum flumen aut coeno haerentes interfecere aut in adversam ripam non sine vitae discrimine tranare coegerunt. Scoti, et a tergo et a fronte Saxonum armis ferociter petiti, post longam et cruentam decertationem, quum vim amplus ferre non possent, lassi et pene exanimati hostibus cessere. Horum alii pugna occubuere, alii deditii n hostium venere potestatem, caeteri fuga dilapsi abiere ad Pictos.
spacer 46. Congallus rex, medio ereptus periculo aulicorum opera in proximi montis iugum vulneribus saucius est deportatus. Saxones secundum foelicem pugnam, Scotorum turmis profligatis, quum Pictos et certamine et devictorum hostium persecutione lassos adoriri statuissent, fuissent superveniente nocte prohibiti, rem in crastinum distulere. Huius rei Pictorum rex certior factus per captivos Britannos, haud tutum ratus cum Saxonibus, recenti victoria solito ferocioribus, denuo experiri fortunam, sua sorte contentus sub noctem carros, vehicula, et quae in impedimentis erant vasa simul atque ingentem lignorum struem ante milites collocare, intempestaque nocte inceendere fecit, ut continens flamma turmas repente tegeret ab hostium prospecu. Id ubi actum, Picti et qui cum illis erant Scoti suspensis gradibus, relictis ignibus, hostibus ignaris in pacatum abiere. Confecto varia fortuna (ut iam est dictum) hoc praelio, Hengistus, nusquam hoste apparente, recensitis militibus, quum plures quatuor millibus desideratos comperisset, caeteram victricem multitudinem Eboracum ad hyemandum dimisit, ut si Picti Scotive novas res in Britannos molirentur, proximi essent qui continuo eorum temeritatem coercerent. Ipse tam insignis victoriae nuntius Londinum ad Vortigernum, de reliquo belli deinceps gerendi cum Britanniae patribus consulturus abiit. Venientem rex Vortigernus mira benevolentia acceptum, patriaeque a saevissimorum hostium iniuria liberatorem appellatum, iussit civitatibus Britannicis, vicis, agris, opibus, suo uteretur arbitrio. Ludi inde publici undique per Britanniam ac supplicationes sacrae decernuntur, ut Deo optimo maximo ob partam adeo pulchram victoriam communi omnium laetitia gratiae agerentur. Permissumque Hengisto et qui cum eo venerant in Albionem Saxonibus, piorum coetibus episcopisque plurimum adversantibus, ethnico more idolis litare.
spacer 47. Interea nunciatur Vortigerno Britones Armoricanos, haud paucis Gallis militibus accitis, ad commilitium in armis esse: horum ingentes copias cum Aurelio Ambrosio et Utero Constantini olim regis filiis (hos loco haud multum ab hoc diverso, ut Vortigerni declinarent insidias, in Armoricam abiisse diximus) ad paternum regnum occupandum propediem traiecturas in Albionem. Rex ad nuntium primum consternatus animo (fatidicum enim quendam divinandi arte peritum ipse adhuc adolescens vaticanentem audiverat se Ambrosii armis aliquando casurum). Represso inde pavore, accitum Hengistum sciscitatur quo ingenio, quibus viribus, Armoricorum arma a se suoque regno arceret. Hengistus suo more regem blandiuscule consolatus omnem Armoricani belli vim, si quod instaret, in se atque Saxonicam gentem accepit, ea lege ut Saxones ab Eboraco acciti maritimis Britanniae locis Galliam spectantibus, quod eo hostes venturos cunctis esset suspicio, urbibus ac munitionibus, impensis ac commeatu viritim tributis considerent. Quo facile ab rege obtento, Hengistus Saxones ex Eboraco vocatos, Orso fratre dicto eorum duce, ad Britanniae maritima e regione Galliae occupanda, authore rege Vortigerno, protinus dimisit. Caeterum Hengistus, nihil cupidius moliens animo quam ut, Britannico regno nomineque deleto, in Albione Saxonicae genti sedes, sibique regnum pararet, hominem Germanicae originis simulatum Britannum subornavit, qui se in Pithlandia paucis ante diebus fuisse diceret, bellumque ibi et a Pictis et a Scotis summa ope parari in Britannos, artificesque delectos variis accitos ex locis ingentem ad id bellum instruere apparatum: omnia ibi armis strepentia, vicinis gentibus extremum pro viribus malum propediem intentare. Subornatus autem ille, Hengisto clam authore, ubi Londini huiusmodi commenta divulgasset, accersitus ad regem Vortigernum et de Scotorum Pictorum statu interrogatus, an nondum gentes illas distaederet belli an pararent etiam novum, coram Hengiste, rem probe dissimulante, coramque Britannorum primoribus, posteaqueam multa et magnifica de confoederatorum apparatu, de copiarum reparatione ac novo delecto fuisset prolocutus, in fabulae exitu.
spacer 48. “Et in tui, Hengiste (inquit) necem centum florenti aetate iuvenes, quibus nec vulnera nec mors curae est, dum te unum obtruncent, veluti columen huius belli, coniurasse, pro comperto habeo. Nullam aciem, nullum praelium timueris, tibi cum horum singulos, quorum nonnullos non dubito iam Londini agere, res est, ferrum et hostem in vestibulo, quum minus speraveris, habituro. Aderunt singuli, uti sors dederit, in te, ablato timore, grassaturi, donec fortuna te dederit opportune trucidandum. Nemini etenim confoederatorum non est persuasum instans bellum in se tanta cura paratum, te eius authore sublato, illico interiturum.” Vortigernus rei fictitiae fidem adhibens Hengistum rogat in re dubia sententiam, quumque ille ambagibus usus nihil afferret certi, ex Saxonibus qui astlbant quidam, uti ex composito Hengistus paulo ante eum instruxerat, “Nihio est (inquit) quod iure timeas, Vortigerne, ubi Galli, levitate et mollitie diffluentes, Scoti et Picti, non virtute sed latrocinio semper insignes, in Britannicam gentem simul vires omnes effuderint. Tecum est haec Saxonum manus ad istiusmodi gentium futiles conflictationes vanosque conatus facile comprimendos. Nec confoederati Scoti ac Picti, bis nuper belli aleam infoeliciter experti, stultius quicquam in propriam perniciem unquam attentaverint quam si tuam hanc gentem iniuria lacessendo denuo ad certamen irritarint. Quod si Gallorum multitudo, unde bellum a meridie expectatur, sicut ab Aquilone dura ac continuata confoederatorum militia, aut potius, domestica coniuratio, quam imminere, impulsore Ambrosio, plerique mussant, regios amicos perculit, Occa Hengisti filius, integra aetate adolescens, re militari ab ineunte aetate imbutus optime, tertia cum Saxonum manu patris imperio illico affuerit, quo Britannicas trans Humbras regiones ab hostium iniuria egregie tutante, Orso cum copiis ad Gallorum vim ab insula prohibendam, uti iampridem est institutum, in oris considente maritimis, Hengisto vero tui corporis tegendi causa cum delectissimis iuventutis proceribus tecum ubilibet agente, securo otio hostili timore undique levatus rei summam dexterrime es administraturus.”
spacer 49. Vortigernus, haud aspernatus quae dicebantur, malens alterius quam suo ductu, quod permulti Britannici sanguinis ipsum perosi, bellum gerere, Hengisto donis multis sed pluribus pollicitationibus onerato suadet ut filium Occam novis cum copiis excitet e Germania ad eam Britanniae partem quae trans Humbrume est ab hostium incursibus tutandam. Hengistus, dissimulato animo astu cuncta peragens primum iis quae postulasset rex nonnihil adversatus, afferebat haud tutum praediis agrisque suis in Germania se simul cum Occa filio, quem his regendis dum peregrinaretur ipse praefecerat, tam longe abesse. Verum, perseverante rege et iis Britannis apud quos pluris erat assentatio quam publica salus, regiis tandem annuit postulatis. Occa parvo post tempore quinquaginta cum liburnicis totidemque corbitis et epibatarum decem millibus, uxoribus ac liberis, Hengisto invitante, in eum Britanniae agrum qui Pictorum regnum et Humbrum amnem interiacebat transmisit, ubi ad omnem hostium tumultum reprimendum sua cum gente consedit. Ferunt eam regionem tum primum Saxonicum nomen Northumberland, id est terram ultra Hubmrum ad Aquilonem, Latine inflexione Northumbriam, quum antea fuisset variis nominis diviersis in partibus appellata, Occa authore sortitam. Caeterum Vortigernum novarum copiarum adventu e Germania hilarem, tametsi Britannicae gentis praestantissimi rem non modo supectam, sed et publicae saluti formidolosam semper haberent. Enixe hortatur Hengistus ut in Londisiam, quo Occam filium genetricis visendae causa propediem venturum acceperat, proficisci dignaretur, ubi suos liberos posset et coram intueri modo luberet, et quibus vellet addicere obsequiis. Addit haud parum ad sui gloriam conducere si tanti regis praesentia coram illis nobilibus qui e Saxonia in Britanniam recenter traiecissent honestaretur.
spacer 50. Ea re a Vortigerno haud gravate impetrata, vicesima exinde die rex, Hengisto comite, multis septus stipatoribus, Saxonicae praesertim originis, urbe Londino profectus Londisiam perrexit, ubi arcem ingressus frequenti convivio, multis et exquisitis deliciis ab Hengisti coniuge ac liberis est exceptus. Interim dat operam Hengistus ut rex, calente vino palatum maxime iuvante, coena in seram noctem protracta largius uteretur. Tum Roxiena Hengisti filia ad regem plane incalescentem, pateram vino plenam ferens, uti mandaverat pater, accessit, inquiens “hoc tibi, rex inclyte, propino.” Vortigernus, accepto cyatho, ubi quantum lubuit ebibisset, virginem amplexu susceptam iussit secundum se inter convivas considere. Multa inde cum Roxiena confabulatus, caeco igne correptus, in foedum libidinis crimen tandem exarsit, quae res non adulterii tantum perpetrandi, sed etiam amittendi post paulum ei regni fuit. Venere ergo animum furore concitante, quum nec prioris iusti connubii, nec religionis reverentia, nec facti pudor aut ullius rei metus ipsum contineret, Vortigernus Roxienem, tradente Hengisto, sibi devinxit matrimonio, cuius facibus domus eius tota postea conflagravit. Et ut socero novae coniugis (imo pellicis potius iustae coniugi superinductae) recenti amore captus delinimentis perpetuisque blanditiis devinctus gratificaretur, Cantium Britannicarum regionum praestantissiam ei libere erogavit, oppidis, munitionibus, ac vicis regionis illius in Saxonum cedentibus potestatem. Extemplo Saxones cum coniugibus, liberis et fortunis undique illuc commigrantes, veteribus pulsis incolis aut addictis servituti, suas ibi constituere sedes. Porro Vortiigernus secundum infaustas nuptias laetus cum socero Londinum adiit, ubi Roxienam, iusta coniuge abiecta, Britannorum reginam appellavit.
spacer 51. Circa hoc tempus Vodinus loci iantistes, vir omnium opinione praecipua sanctitate, Vortimero instigante (erat is, uti antea significatum est, Vortigerni filius) regem, ut assolet, familiariter aggressus in secretum abductum leniterque castigatum admonuit parum religiose fecisse quod ethnicam foeminam, Saxonum ducis, iam ex professo Britannicae saluti insidiantis, filiam, spreta iusta coniuge, sibi matrimonio iunxisset. Haud esse Christiani principis cum Christi nominis hoste sanguinem miscere et genus. Videret igitur ne voluptas una bona multa corrumpens, et veram pietatem magna ex parte extingueret in Britannia, et inclytissimum regnum tot sub regibus ad ea usque tempora incolume perductum, pulsis aut servituti addictis veris incolis, propediem in aliam gentem transferret. Ad ea rex, “Peccavi (inquit) atque prorsus insanivi quum Saxones, iam capiti regnoque meo insidiantes, e Germania primum auxiliares adversus hostes accivi in Britanniam. Id mei furoris initium fuit. At successus longe deterior, quum, me insaniente, Roxienae furialis pestis immoderatus amor animum invasit meum. Quis futurus mihi sit rei exitus ignoro, tametsi infoelix admodum, nisi iniuria in Deum illata ocyus expietur, certis rationibus est timendus.” Lachrymis inde obortis spondet se praesenti vulneri, quod possit, quando quod velit nequeat, adhibiturum remedium. Vocavitque regis gemitus a multis auditus Hengistum (is enim haud longe aberat) secretius in cubiculum, ubi posteaquaem Vortigernum dure obiurgasset quod communem laetitiam filiae nuptiis celebrandam ad profani hominis simulata virtute, verba, mutasset in luctum. Pium antistitem Vodinum et qui cum eo erant Christianis sacris initiatos praehensos et arctissimis nodis vinctos, tumultuoseque foras in aream tractos, diris cruciatibus interfecit, Vortimerque Saxonum armis ad simile quaesitum supplicium subitaria fuga sustraxit.
spacer 52. Secundum haec Hengistus Occae filio secretis nuntiis mandat omni iniuria a Scotis et Picti abstineret, agris, oppidis, vicis, et munitionibus ultra Tinam libere eis permissis; quae arces intra Tinam et Humbrum a mari Germanico ad Hibernicum usque tenerent Britanni callide occupatas praesidiis muniret Saxonicis, optimos quosque Britannicae gentis quovismodo confictis causis tolleret. Saxonum commodis, nulla Britonum ratione habita, totis viribus consuleret; fore ut omnis Britannia (modo quae suarum essent partium exactius curaret) brevi in Saxonum concederet potestatem. Iuvenis nuntio certior factus quid pater fieri cuperet, Eboracum primum occupat. Complures postea arces, partim vi expugnatas, partim deditas ultro, in suam recepiti ditionem. Eboraci vicinarumque regionum priores, alios criminando palam, alios, in quibus minus speciosa fuit necis causa, occulte interimit. Quumque accusaretur apud Vortigernum regem quod tantis incommodis Britannos in totius gentis perniciem afficeret, praetextum paternis artibus instructus attulit, certis indicibus compertum habuisse se trans Humbrum incolentes, quia eorum opinione Saxones Britonibus rex pluris faceret, inter se gravem rebellionem excogitasse, atque in Scotorum Pictorumque potestem, quorum fautores iam fuerant ex professo, Eboracum cum vicinibus arcibus, nisi subito periculo sua opera fuissent occursum, tradere proculdubio voluisse. Propterea creditum sibi munus parum iuste administraturum fuisse, parumque regionis sibi permissae consulturum utilitati, si eam publicae salutis hostibus non purgasset. In his tollendis Vortigerni regni capitisque providisse saluti.
spacer 53. Accumulatae itaque Saxonum in Britannos ac perpetuae iniuriae, Vortigerni animum admodum anxium reddiderunt, utpote qui quum cerneret novis quotidie indiciis inimicam gentem de Britannico regno occupando cogitare, nihilque ad imminens periculum certi remedii se posse afferre, moestum diutius tenens silentium, suum secum infortunium tacitus deploraret. Non deerant qui regi suaderent ut Saxonum audaciam, omnibus sine controversia invisam, opprimeret dum posset, ne eo procederet res ut Britanni eorum iniuria fracti in eam redigerentur calamitatem ut neque ad hostes debellandos neque ad patriam tutandam satis virium haberent. Rex haud minus Britonum quam Saxonum fidem habens suspectam (neutri enim gentium acceptum se sciebat) distulit per plusculos dies rem tantam attentare, unde brevi effectum ut Britones, importabilibus malis attriti, crudelius Saxonum iniuria quam unquam ante cuiuslibet hostis affligerentur. Vix locus erat in Northumbria Britanico sanguine impollutus, non matronarum, non virginum, ne sanctimonalium quidem parsum pudicitiae, sed omnia et urbana et religiosa manus ethnica foedavit.
spacergreen 54. Accessit his aliud exitialie malum. Nam Hengistus, Vortigerno relicto, ad suos in Cantium abiens sese Cantii regem appellat, mandatque vicinis Britannis ut, relictis agris sibi suaeque genti, ipsi alio ad habitandum concederent. In non optemperantes illico immaniter desaeviens, senatum omnem ac nobilitatem tollere conatur. In eo motu nihil cuiquam Christiani nominis tutum: templa, loca sacra et profana in Cantio ac vicinis regionibus ethnica feritate promiscue sunt foedata. Christi sacerdotes integris corporibus capti et servilibus adhibiti operibus. Virgines quas sacra pontificum authoritas Christo dicaverat, durutis coenobiis, aut Saxonibus matrimonio cedere aut immani perpeti tormenta sunt coactae. Horum indignitate Britanniae maiores vehementius perciti convenientes Londinum ad Vortigernum regem, posteaquam duriter hominem increpassent quod gentem ethnicam non ad publica munia, sed ad militiam tantum accitam in Britanniam secretioribus admovisset consillis, summis magistratibus ac praestantioribus Britanniae donavisset agris, eorumque ductu et sententia in Britannici nominis perniciem rei summam administrasset: abiectaque iusta coniuge contra sacras Christianae religionis sanctiones, ethnicam mulierum sibi connubio devinxisset, et quod his innumerisque aliis aeque infandis sceleribus numinis iram in se totamque Britannicam gentem manifeste concitasset, rempublicam ultimo exposuisset discrimini, maleque ex omnium sententia de vera sentiret pietate. Summo abdicatum magistratu in vincula coniectum carpento in Cambriam avexerunt, ubi per aliquot annos in publica custodia est detentus.
spacer 55. Et ne Britannica res principis defectu hostium pateret iniuriae, in eius locum Vortimerum filium magno omnium consensu regem sufficiunt. Ille autem, ut ab aliquo egregio facinore regnum auspicaretur, Saxones, verae pietatis hostes, statuit gravi bello adoriri. Ad quod conficiendum, ut externarum virium accessione instructior fieret, ad Scotorum Pictorumque reges confoederatos, quos infense odisse Saxones haud ignorabat, legatos mittit qui dicerent Scotos ac Pictos non primatum Britanniae, sed unius Vortigerni consilio, bello recenter lacessitos, Britannos perfidam Saxonum gentem, eodem Vortigerno authore, auxiliarem e Germania invitatam hospitaliterque acceptam, ac variis donariis honestatam, versis in contrarium animis pro adiutoribus iam hostem sentire, cunctam Britannicam nobilitatem insectantem ad necem, et de nulla re magis quam de regno occupando et vera pietate in Albione exterminanda cogitantem. Eadem truculenta gente per Britanniam licentiose grassante stupratas matronas, virgines raptas, virilem stirpem sine ullo aetatis discrimine caesam, sancta patrum coenobia populata flammaque absumpta, eversa Christi templa, sacerdotes sacrosque antistites ad supplicia ductos, vetitumque ab illis Christo litare, diis autem gentilibus sacra ethnico more agere publice iussum. Et praeter haec infinita prope alia mala in Dei optimi maximi contumeliam fieri in Britannia. Vortigernum, cuius culpa tam nefaria flagitia pullularunt, ut iusto supplicio suam lueret impietatem, regno privatum coniectum in vincula, et publicae addictum custodiae. Eius loco Vortimerum omnium suffragiis creatum regem, eoque duce bellum in impiam gentem iam summa ope parari, ad eam, ne ampliori vaesania in Albianos desaeviant, prorsus insula prohibendam. Precarentur ad hoc confoederatos reges ut, pristinis oblitis iniuriis, ad periculum non tantum Britannis sed et caeteris Albianis haud dubie iam imminens avertendum animum intendentes communiter arma induerent. Si non Christianae pietatis (cuius synceri essent cultores) at humanitatis causam tuerentur, quicquid agrorum ultra Humbrum eorum tenuissent maiores, modo Britannicae genti tanto laboranti discriminis ferrent opem, absque omni molestia exinde possessuri. Id Britanniae maiores, authore Vortimero, conessu publico decrevisse, in eaque sententia regem, primates, populumque Britannicum velle deinceps perstare.
spacer 56. Congallus rex (nam ad eum tum forte in Gallovidia agentem primum accessere legati), posteaquam Britannorum audiiset postulata, primorum suae gentis consilio respondit se haud ignorare quo in periciulo rem Britannicam Saxonum statuisset perfidia, idque dolenter multis indicantibus audivisse. Sed quod eam gentem ethnicam Christiano nomini inimicam haud ignoraret, non tam Britannicae rei incommoda sibi dolenda censere quam Christianae religionis cultum pietate et officio cunctis mortalibus amplexandum, nisi impiae temeritati quamprimum obstiteretur, brevi in Britannia abolitum iri. Propterea, tametsi Britanni in se prioribus annis parum amico fuissent animo, ut suum studium in veteris Britannicae gentis salutem omnibus perspectum esset, et ut Christi nominis cultorum consuleret saluti, se in ethnicos arma velle indure, ad extremumque pro insulanorum libertate et pro Christianae libertatis protectione cum religionis hostibus decertare, modo, sedatis undique inter Albianos bellis, pax novo foedere firmaretur, idque diligenter cautum foret, uti legatorum erant oblata, ne agros quos trans Humbrum tenerent Scoti ac Picti unquam deinceps repeterent. Dimissi postea domum legati cum haud dissimili Pictorum responso, ad quos secundum Scotos accesserant, coram Vortimero et proceribus Britanniae quae confoederati dixissent referentes placide admodum sunt auditi. Atque iis quae attulerant postulatis, cunctis probantibus, ex ipsorum a rege sententia mox est responsum. Icto inde brevi ex legatorum sponsione inter Scotos, Pictos et Britannos foedere, veteribus conditionis novis superadditis, iniuriis hinc inde reparatis, ta ut simulatum certamina inter eos viderentur sublata, undique ad arma contra Saxones est concursum.
spacer 57. Primus motus Scotorum atque Pictorum, contracta hominum vi, odio in ethnicos stimulante, quantam vix antea in alium quemvis hostem paraverant, in eos fuit Saxones qui intra Humbrum et Tinam, pulsis incolis, novas posuerant sedes. Quumque omni cura atque conatu hostium caedi munitionibusque in Northumbria recenter extructis ferro et flamma excidendis incubuissent, Occam pari ferocia hostem habere obvium. Extemplo itaque utrinque acies instrui coeptae. Mox Occa adversam contemplatus aciem, quum multo maior illi videretur quam ut tuto cum ea manus posset conserere, dubius paulum constitit, quumque certamen detrectare non posset, ne mora dimicandi si qua intercederet paratis ad praelium, tantas hostium copias contemplantibus animorum auferret alacritatem, suis pugnandi fecit potestatem. Aequo Marte primus fuit congressus. Procedente ceertamine, Saxones confoederatorum impetum multitudine et alacritate ruentium feri non potentes sensim primum sine ordinum pertubartione cedebant. Deinde, hostibus acrius vim inferentibus, loco moti, solutis ordinibus, decoris obliti terga vertere. Obstat Occa fugientibus, in pugnam nunc minis, nunc honesti causa redire iubens. Sed metus, plus apud pavidos valens quam ducis imperium, Saxonum fugam effusam fecit. Occa, quum aliter vitae consulere nequiret, dilapsus inter aliquot nobiles fuga ad Humbri ostia recta contendit, unde inventa liburnica in Tamesim fluvium paucis comitatus difficili navigatione est delatus. Scoti et Picti, crudeliter usi victoria, Sxonibus qui in pugna pertinaciter duraverant ad unum caesis, in abeuntes evestigio tendunt. Alius alium hortatur addeeret gradum, nec pateretur tantam ethnicorum in Deum, in homines, iniuriam diutius inultam. Caesi per haec multi Saxonum in praelio, sed plures longe fuga intercepti sunt necati.
spacer 58. Sub idem tempus Vortimerus rex Hengistum in Cantio praelio adortus Saxones qui eam tenebant regionem ingenti clade afflixit. Enimvero Britannus, admodum cupidus imperii quod gerebat in antiquam maiestatem restituendi, quo magis augeret copias Christi crucifixi simulachro usus pro vexillo, vocalissimos per praecones iubet <ut> cuncti verae religionis amantes id sequerentur insigne. Ad octoginta armatorum millia ex sacerdotibus aliisque piorum coetibus et agrestibus ad verae pietatis causam tutandam regi illico affueri, qui prioribus Vortimeri militibus coniuncti egregiam de Saxonibus reportarunt. Saxonum millia decem praelio desiderata. Cantium ad Britannos, regiones quaedam trans Humbrum ad Scotos et Pictos, uti foedere erat cautum, redire. Hengistus fuga servatus cum Occa filio (is paulum anteque manus cum hoste consereret venerat ad patrem) ac reliquiis exercitus in Northumbriam, consilio ea in regione donec copias novarum virium adventu reparasset cum suis delitiscendi, magnis itinereibus contendit. Sed inde repulsus Scotorum atque Pictorum armis, edita Saxonum ingenti claee, ne in hostium veniret potestatem inventis navibus ad Humbri ostia cum nobilioribus Saxonicae gentis qui cladi superfuerant et Occa filio, relqiuis eiusdem gentis per Britannorum agros, uti sors dederat, dispersis, in Saxoniam transmisit.
spacer 59. Vortimerus rex, mansueto ut erat ingenio, victoria quam diximus eum in Cantio consecutum in nullos crudeliter usus, Saxonibus captivis, armis exutis, libere in patriam redeundi fecit potestatem, iis qui eiusdem gentis agrestes Cantium incolebant, Britannorum subactis servituti et cum uxoribus ac liberis illic degere permissis. Roxienem Hengisti filiam, Vortigerno authore reginam appellatam, quod ferret uterum, nihil passam adversi, Londini in arce, custodibus adhibitis, regio prope more esse voluit. Ad Christi templa deinde restituenda, ad reparandam ethnicorum crudelitate labefactatam religionem, toto conatu animum intendit. Nam Saxonum feritate Britanniam pervaganti, alii Britonum gentis a vera pietate alienati ethnico more litabant daemonibus. Alii et multo plures ritum eum aversati Pelagianam haeresim semel abiuratam denuo sunt amplexi. Sed ut utroque errore Britannia purgaretur, Germanus Altissiodorensis et Lupis Trecensis, multa sanctitatis et doctrinae celebritate antistites, e Gallia Vortimeri regis opera acciti, multos ac pios impendere sudores. Vortimerus primum idolorum cultores insectatus, aut Britannia ocyus exulare aut diris poenis ultima subire coegit. Inde ut Britannorum antistitum, suadente Germano, Londini conventus indiceretur author fuit. Tenuit disceptatio inter Pelagianos et orthodoxae fidei propugnatores plura dies, sed quum Pelagiani resistere non possent, eorumque plane causam iudicarent omnes inclinatam, ui ex eis resipiscere contumaciter sprevissent flammis regionum magistratuum opera sunt adusti; caeteri pro admisso delicto pontificum authoritate poenis adacti, recepti sunt in gratiam.
spacer 60. Vortimerus, ita restituta vera in Britannia pietate, aliquot exinde annos Deo charus omnium iudicio atque hominibus acceptus, ab nullo petitus hoste regnum foeliciter administravit. Eratque iam urbanarum ac religiosarum rerum gloria cunctis admiratione, quum Roxienae nonnullorumque Britanniae magnatum cum ea sentientium fraude veneno est extinctus. Commoti Britanniae maiores subitaria morte, incertique inter luctus et consilia, qua potisismum via publico regimini foret consulendum, consessum nobilitati Londinum indixerunt. Plures dies tenuit consultatio an Vortigernus publica custodia ad eum usque diem detentus supremae potestate admoveretur, an potius Constantiani liberi ad paternum regnum e Gallia ad eam essent accersendi. Fueri qui dicerent Vortigernum prioris facti in publicam perniciem vehementi captum poenitudine, expertum quantum afferat incommodi regnum impie adiminstratum, populique ducem vaesanae mulieris capi illecibris, iam nihil aequae atque Saxonum perfidiam infensisse odisse: virum corpore integrum non senio, non labore confectum. Prudentem, publicae administrationis haud inexpertum, quanli ambiguis Britannicis rebus, dum et a Gallis et a Germanis bellum expectatur, vehementer esset opus. Propteria eum virum in regnum reducendum, sacramento prius adactum nunquam externi sanguinis viros in Britanniam se ad militiam recepturum, persequuturumque vi omni qua posset et ferro et flamma Saxonum gentem, si deinceps reditum molirentur in Albionem. Quod ad Constantini liberos in regnum paternum a Gallia vocandos attineret, id parum sese utiles iudicare, quid ipsi vix puberes et militaris rei ignari haud satis idonei essent quibus regnum tot tantisque hostibus brevi (ut credere par erat) petendum committeretur. Ad ea et Francorum gentem, regni recenter in Gallia conditi protendendi cupidissimam, quorum magna vis cum Constantianis liberis esset in Armorica, expectare solum in Britanniam transmittendi occasione, regnum in insula quo iure, quave iniuria haud minus Saxonibus optare. Horum ergo in Britanniam accessum, iuxta atque Saxonum, nisi Britones in suum exitium faciles esse velint, summis conatibus, rebus ut tum erant pensitatis, prohibendum. Alii censure haud tutum magnatibus quem regno abdicaverint coegerintque in carcerem denuo in regnum reducere: fore ubi id actum esset ut qui publicam salutem fuissent tutati Vortimerque partes secuti, aut procul patria exularent aut capitalia subire cogerentur. Vicit hanc prior sententia, cunctis pene conclamantibus Vortigernum virum modestum, iniuriarum immemorem, qui potius sui quam aliorum in se crimen ulcisci velit, haud ignarum quam bene reipublicae consuluissent qui Vortimerum filium, virum ad publica munia obeunda omnium aptissimum, se expellentibus flagitiis regno, summae admovere potestati.
spacer 61. Secundum hanc consultatione, Vorgigernus, magno omnium applausu, custodia publica edoctus summaeque restitutus administrationi, omnem simultatem, offensam, iramque adversus eos conceptam qui ipsum regno privaverant illico deposuit, nec eorum cuiquam nocere deinceps sustinuit. Maiores populi mira persecutus benevolentia donariis multis ornavit. In militibus comparandis mercede certisque redigendis ordinibus, ut essent in praesidiis, in castra, ad omnem eventum parati, profusissimus usus est sumptibus. Exercitus cohortes et manipulos composite retinuit, perinde acsi iam tunc in hostem foret dimicandum. Quae res affectam adeo illi plebem reddidit nobilitatemque Britannicam ut quisque agitaret apud se volutaretque animo donaria, novos honores, quibus animi benevolentiam Vortigerno ostenderet. Apud Scotos et Pictos obtinuit per legatos ut pax quam cum Vortimero rege iniuerant novo foedere firmaretur, hortatus ut quo studio et officio cum filio perstitissent secum permanarent. Dum his operam daret Vortigernus, nunciatur Hengistum cum numerosa navium classe et filio Occa ac duobus fratibus incredibilique Germanorum multitudine ad Temnadem (insulae nomen est ad Temesis ostia) applicitum exposuisse ibi copias in terram, nulla incolas affecisse iniuria, cuncta insulae reliquisse intacta homines, segetes, rem pecuariam. Motus Vortigernus tam apparenti malo, mandat Britanniae maioribus quam maxime possent copiis et quam maturissime in Cantium ad se convenirent. Ita facto opus esse. Infensissimum adesse hostem Hengistum, multis cum armatorum millibus, animo (ut credere par erat) aut Britanniae depopulandae aut, incolis adempta libertate, in suam redigendae potestatem. Cuius crudelissimis conatibus nisi magna ac diligenti occurratur vi, nusquam securum locum, et nusquam tutum Britannis futurum.
spacer 62. Eo nuntio accepto, venere ocyus Britanniae principes cum delectu cunctis ex regionibus contracto ad regem Vortigernum. Sentiensque variis indiciis Hengistus Britannorum animos vehementer in se concitatos, neminem in contracta multitudine esse qui Saxonum nomen infense non odisset, haud tutum sibi futurum ratus cum gente adeo irritata pro religione, pro patria ad ultimum dimicatura, ubi sine ingenti suorum strage victoria parari non posset manus conserere, quod armis absque iacturae assequi nequiverat dolo malo nititur experiri. Ergo callido ingenio legatos mittit ad Vortigernum qui dicerent ipsum Hengistum haud venisse in Britanniam ut generum quem syncere semper amasset, qui summa abdicatus potestate tot aerumnas in carcere passus fuisset, regno dimovere, parvulum nepotum (ex Roxiena etenim Vortigernus virilis sexus prolem susceperat) omni studio atque officio a se protegendum, patrio frauderet regno aut cuiquam Britannici sanguinis contumeliam inferret, sed ut Vortigerno foret auxilio ad supplicium de his sumendum qui Vortimerum, omnium qui sua erant aetate virum optimum, veneno extinxisset, ut nepoti tutoris praestaret officium, ne qualibus dudum Vortimerus ipse peteretur insidiis. Et quod nonnullis indicantibus accepisset Vortigernum, longo carceris fatigatum squalore, eo valetudinis redactum ut vel annum superesse natura non pateretur, eius filio ex Roxiena Britanniae regnum ad maturam usque aetatum ut servaret incolume. Haec si placerent, mansurum ipsum cum paucis Saxonum gentis, quocunque Vortigernus diceret loco. Caeteros Saxones red maiorum Britanniae arbitrio in Germaniam vel quo iuberent ipsi, modo id rei Britannicae utile foret, abituros, non arces, non agros aut oppida quibus aliquando donati fuerant repetentes, sed supellictliem atque fortunas quas Britannia profecti in Cantio reliquere. De his rebus velle Hengistum cum Vortigerno et primoribus Britannicae gentis aliisque nonnullis negotiis ad perpetuam gratiam et amicitiam inter populos spectantibus agere. Cupere idcirco vehementer aliquem locum diemque utriusque colloquio dicerent Britanniae proceres, illuc ipsum Hengistum quotum iuberent in armis, aut sine armis, ut vellent, affuturum.
spacer 63. Haec legatorum postulata posteaquam in Britannorum consessu sunt audita, consultatum aliquot dies inter patres an placerent Hengisti postulata, an veluti quibus dolus subesset, reciicienda forent. Erant qui Hengisti perfidiam frequentius experti blanditiis eius subesse fraudem non putuerunt non suspicari. Alii veriti Saxonum in bello virtutem, ne Britannicae opes toties fractae denuo peregrinis affligerentur armis, censuere blandis Hengisti postulatis per consimilem technam blanditiis occurendum, minimque Saxonum speciosis verbis pollicitationibusve fidendum, summa autem adnitendum opera ut quoquo modo relicta Britannia amici abscederent. Id ut assequerentur Britanni nec labori nec sumptui parcendum. Vocandum amicum Hengistum, honorandum donariis, modo cum copiis redire vellet in Germaniam. Sin aliter, petendum armis, omnique qua possent vi ad extremum debellandum. Iuventutem Britannicam semper in armis continendam, ad omnem eventum paratum, donec Hengisti consilia, si qua conceperit animo in Britannorum perniciem, tempus casusve aliquis, aut ipse forsitan rei exitus, ostenderet. Hengisti colloquium cum Vortigerno, ubi de summis rebus acturum se dicit, honestum videri, modo comitibus paribus, procul ab exercitibus inermes utrinque convenirent. In hanc sententiam quamplurimi ex multitudine iere, fore rati ut Hengistus, receptis fortunis in Cantio (dum illinc pelleretur) relictis, regiisque donariis honestatus, in generum ac nepotem charitate, nulla Britannis illata iniuria, amicus abscederet. Suspicabantur alii monstri quid inter Saxones ali, neque ociosum esse quod tanta classis, tot et tam validis fulta epibatis, appulisset in Britanniam.
spacer 64. Dum his aut similibus altercationibus certaretur vulgo inter Britannos, diem colloquio principes condixere, qui ex eo decimus foret, magno utrinque fidei iureiurando exhibito ut principum singuli cum trecentis viris (alii huic numero centum superaddunt) ex his qui ex utraque gente essent optimi, designato ad congressum loco convenirent. Planities erat haud procul a Siris (nunc Sarisburia), in ea monticulus est satis editus (Ambrium tum vocarunt Britanni) quo Vortigernus et Hengistus (uti conventum erat) ad colloquium convenere. Subornaverat Hengistus suos priusquam illo venisset in Britannicae nobilitatis caedem, imperio tradito ut Saxonum quisque pugnionem manica dextra clam abditum gestaret, quo dum signum daretur Britannum qui proximus sibi esset extemplo confoderet. Paruere subornati, et medio colloquo signo dato ab Hengisto, Britanni nobiles qui illuc convenerant Saxonum fraude pene omnes sunt interempti. Perpauci cladem evasere, et horum praecipuus Heldolus, vir magna inter Britannos celebritate. Is, arrepto a Saxone quodam pugione, in hostes grassatus, postquam nonnullos occidisset vulneribus, sed nullo letali saucius sese periculo eripuit. Vortigernus rex captus et in vincula coniectus ad Saxonum castra ignobiliter est perductus. Hac Britannorum nobilium caede, dolo ita perpetrata, Hengistus hostium levatus timore suas copias in Cantium perduxit. Paventes ad horum tristem nuntium Britannorum turmae, percitique tantorum tamque fortium virorum fraudulenta caede, ubi se paulum luctu occuparant, lachrymis in iram versis, Saxonum perfidiam ulcisci statuunt. Verum quum dux non adesset qui imperatoris munia in bello gerendo obiret, neque qui disciplinam egregie calleret militarem, fortissimis quibusque Britanniae dolo malo sublatis, essetque ira sine viribus absque copiarum rectoribus habita omnibus vana, caput gentemque Hengisti vehementer execrati Britanni, solutis copiis, haud sine animi indignitate domum abiere.
spacer 65. Vortigernus, imminente sibi morte quodie saevissimis Saxonum minis, ut periculo liberatur cuncta oppida, munitiones et arces Britanniae in Hengisti tradidit potestatem omni cum auro et argento privato publicoque. Vinculis inde solutis Britannica cum nobilitate quae recentem cladem evaserat agrestiumque maiori parte, coniugibus et liberis, ac fortunarum quantum Saxonum patiebatur immanitas, exemptis armis, in Cambriam, nunc Gualiam, moesto sub silento concessit, ubi pene omnes qui de Britannica gente regnarunt in Albione sedes deinceps tenuerunt, caeteris Britanniae regionibus Saxonum genti ad inhabitationem cedentibus. Qua vero causa aut quando Cambriae regioni nomen Gualiae sit inditum parum ex authoribus qui Britannicas res memoriae prodiderunt liquide constat, varias fictitiasque adferentibus. Verum, ut his ac nostris scriptoribus est intelligere, certo comperimus regionem, tempore haud multum ab hoc diverso, in novum nomen, veteri abolito, transisse. Caeterum Hengisti in Britannia egregia gesta domum nuntiata Germanorum multitudinem priori longe copiosiorem cum agrestibus ad agriculturam, uxoribus et liberis vocavit in Albionem, quorum accessione auctae sunt Hengisti vires adeo ut Britonum opes ad Saxonum collatae in Britannia pene nullae omnibus facile viderentur.
spacer 66. Vortigerno igitur quo dictum est modo regno exuto, patria expulso ac fugato in Gualiam, Hengistus ut regnum sibi stabileret in Britannia, maiorum Saxonum gentis Londini consessu facto, laetis populi acclamationibus rex declaratus sanxit omnium suffragiis Britanniae nomen deinceps in Albione abolendum, dicendumque id regnum olim Britonum, nunc Saxonum, exinde ab Hengisto eius conditore Hengistisland, id est Hengistis terram, gentem vero Hengistisman, id est Hengistis populum. Devenere ea vocabula ad nos, sed mutata paulum, ut pro Hengistisland, England, Latine Angliam, pro Hengistisman, Englisman, Latine Anglum dicerent, quae loquentium longa consuetudine usus retinuit. Vetitum et eodem decreto ne quispiam Britannici sanguinis an Albione extra Gualiae fines post eum qui vicesimus ex eo foret dies inveniretur, neve quis profiteretur Christi dogma, Christianove ritu sacra perageret, capitali poena in edicto minus obtemperates proposita. Eo praetereunte die exercuere Saxones crudeliter poenam in rebelles, coeperatque per procaces in utriusque sexus omnem aetatem in regionibus quae Saxonum cessissent nomini caedes evagari. Saevitum immanissime in Christi sacerdotes, templa, coenobia. Et (ut Bedae, qui cuius meminit calamitatis verbis utar) blue ruebant Saxonum iniuria aedificia publica, simul et privata. Passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, caedebantur praesules cum populo, sine ullo respecatu honoris, fero pariter et flammis. Nec erat qui tanta interemptos crudelitate sepelire auderet. Nonnulli de miserandis Britonum reliquiis in montibus comprehensi acervatim ugulabantur. Alii, fame confecti, procedentes manus hostibus dabaut, pro accipiendis alimentorum subsidiis, aeternam servitutem subituri si non continuo trucidarentur. Aii, quibus poeterat navium esse usus, transmirans regiones dolentes petebant. Alii permanentes in Britannia, trepida mortalium omnium aspectum declinantes, miserrimam vitam in montibus, sylvis, vel rupibus arduis, mente semper agebant suspecta.
spacer 67. Et Saxones per hunc modum recepta Britannia, oppidis ac munitionibus undique suis praesidiis munitis, vera abhorrentes a pietate, in quae ethnici erant instituti et idolis colendis et spurcissimis in sacrificiis diligenter observare praeceperunt. Christi olim templa ac sacris pontificibus pia habita veneratione, deorum simulacris ac spucro et immolatitio sanguine stultae gentilitatis more, contempta vera religione, foedissime contaminaverunt. Et ne hostium aliquo subitario peterentur incursu, regionum recenter occupatarum oras fortissimis undequaque muniverunt praesidiis. Accersebant et indies novos populos e Germania, ut et Scotos et Pictos regionibus Britannis quas trans Humbrum tenebant vi depellerent et armis. Dum huiusmodi rebus magna ope intenderent Saxones, vortigernus, regno spoliatus, quum et domi et foris hostis immineret (enimvero non tam Saxones et Galli quam Britanni ob regnum eius culpa amissum hominem infense oderant), nequae e coelo scelerum conscius, neque e terra favorem affore ratus, ad regnum recuperandum multis terroribus agitatus ad sortes (uti plerumque ultimo constitutorum discrimine desperantiumque mos est) ingenium verti, et Merlinum vatem quandam, qui ei et vitae exitum et regni futurum statum praediceret, ad se accersit. Constans tum fama erat Merlinum incubi ac nobilis Britannici sanguinis foeminae concubiti prognatum, magicis carminibus malos daemones ad colloquia excire, et ex his quae futura essent cognoscere. Is ergo ad Vortigernum adductus, ubi inter alia rogatus fuisset de belli exitu quis esset, de Britannici regni restitutione, de rege regiisque liberis, an post Vortigernum quispiam eius generis regnaturus esset in Britannia, an Gallorum armis iacturam pateretur, ut experientiam daret artis Merlinus, audaci animo respondit fore ut brevi Vortigernus cum liberis ab Aurelio Ambrosio bello victus cum omni gazo cremaretur, domesticumque regnum cum vita sic findiendum.
spacer 69. Id Merlini vaticinium haud irritum fuisse rei exitus probavit. Nam haud multo post tempore Aurelius Ambrosius et Uter Constantini olim Britonum regis filii (de his antea frequens est facta mentio) cum florentissimis copiis ab Armorica, ubi Vortigerni declinantes insidias regio more fuerant educati, venere in Gualiam in Vortigernum, quem ob caesum patruum Constantium infense exosum habuerant, constanti omnium opinione illico moturi. Vortigernus, Merlini oraculo parum fidei habens, celerius contractis copiis, relicto filio ingentique auri copia in arce omnium munitissima, in aciem cum Ambosio descendit, ratus honestius, si cadendum foret, in pugna quam alio se loco casurum. Inito praelio, Vortigerni milites quibus prima credita acies, ut Ambroso gratificarent, in proprium ducem cuius perfidiam semper erant clam exosi, conversi tetram cladem edidere, estque per id Ambrosium victoria facile secuta. Incredibili constantia nixus eo die fatalem necessitatem superare Vortigernus, regali abiecto insigni, gregariis militibus, ut vel inter eos occumberet, se ingessit. Sed amicorum opera violenter raptus extra pugnae locum celerius ut instanti periculo eriperetur ad arcem est deportatus. Victor Ambrosius, cognita Vortigerni fuga et quo sese recepisset, iubet in abeuntem evestigio tendere, arcem arctissima circundare obsidione. Quumque alterum diem itidem atque tertium in arcis oppugnatione consumpsisset, ne mora in periculum victorem traheret exercitum, excisis proximis ex nemoribus lignis fossisque celeriter oppletus, superiectis inde ingentibus struibus fasciculorum accensisque arcem cum Vortigerno simul ac liberis et fortunis (uti Merlini erat vaticinium) incendium consumpsit.
spacer 70. Quis vates hic fuerit malo daemone genitus (ut fama est) necne liceat ne pie existimare, huiusmodi nefariam genituram fieri posse, haud susceptae a nobis provinciae est definire. Verum quoniam de malorum daemonum infando cum foeminis concubitu incidit sermo, ne rem prorsus silentio praetereamus, nonnulla quae paucos ante annos quam haec commentaremur inter nostrates contigerunt operaepretium puto brevissimis recitare. Anno Christianae salutis sexto supra octogesimum millesimum et quadringentesimum, navigantibus e Fortheo aesturario negociationis causa in Flandriam, tanta ventorum oborta est vis ut velis, malo, armamentisque ruptis navique foede inter tumentes undas iactata, certissimam mortem cuncti expectarent. Navicularius tantam tamque insolitam aeris inclementiam eo temporis demiratus (suberat enim solstitium aestivum), quum id non sideri sed malorum daemonum, qui hominibus semper sunt infesti, insidiis magnis tribueret clamoribus, reddita est vox ex ima navi mulieris se misere incusantis quod incubo humana sub effigie, qui cum per multos anteactos annos habuisset consuetudinem, iam tum fuisset commixta et ab eo subacta, mari ergo celerius se trahendam, ut, ipsa pereunte, quae tanti mali imminentis causam praestitisset, caeteri Dei benignitate permanerent incolumes. Accedens ad lachrymantem foeminam, iubente naviculario, sacerdos, eius atque caeterorum saluti consulendi causa, crimen iam palam fatentem, horrentem scelus, vehementer alto e pectore suspiriis indicibus poenitentem facti, pie est hortatus ne sibi deesset, cui certo cognosceret numinis favorem adesse: crimina lachrymis ac animi poenitudine deleri; tantam miserentis Dei clementiam esse erga mortales ut altius, vel in malorum profundum lapsos, resipiscentes nonnunquam ad maiorem longe quam unquam antea habuisset gratiam recipiat. Media pii sacerdotis adhortatione, cum multis suspiriis afflicta mulier admissum facinus deploraret, cunctis visa est atra nubes e navis sentina prosiliisse ingentique sono, flamma, fumo, atque foeteore sese deiecisse in mare. Sedatum est inde coelum, pacatumque mare, et negotiatores cum navi, cunctis suis rebus salvis, in optatum portum abiere.
spacer 71. Haud multis annis quam haec facta fuerant, in Gareotha regione, vico quatuordecim vix passuum millibus ab Aberdonia, adolescens multa formositate coram Aberdonensis antistite questus est palam sese a daemone succuba (ut dicunt) gratissima omnium quae vidisset forma multos antea menses infestatum, eandem occlusis foribus noctu ad se ingredi, blanditiis in sui amplexus compellere. Dubia luce abire sine strepitu pene, nullo se posse modo, quum plures attentasset, a tanta ac tam turpi vesania liberari. Iubet continuo optimus episcopus adolescentem alio se conferre, et ut Christiania religione magis laudatis ieiuniis et orationibus plus solito accomodaret animo: fore ut piis operibus intento, victus cacodaemon tandem terga esset daturus. Evenit adulescenti salubre consilium religiose exequuto paucos post dies, ut venerandus antistes erat praefatus. Idem pene sub tempus accidit et aliud haud dissimile miraculum, malo daemone illudente mortalibus haud reticendum in Marrea regione, ut ex iis qui foedissimam rem conspexerant accepimus. Puella natalibus altis, forma conspicua, complurium nobilium aversata connubium in infandum cum cacodaemone incidit consuetudinem. Quae quum uterum feret, parentum rigore coacta edere stupratorem, adolescentem mira pulchritudine frequentius secum noctu, interdiu nonnunquam convenisse: unde venisset, quove inde abisset, nescire se respondit. Parentes tametsi filiae parum crederent, accuratius rem advertentes, consilio quis esset, qui ignarae expugnasset pudicitiam, explorandi. Cognito tertio post die, indice ancilla, stupratorem adesse, reclusis foribus, accenso taedarum ingenti numero, cubiculum ingressi horrendum monstrum, figura supra humanam existimationem, terribili, in filiae amplexibus sunt conspicati. Currere ocyus complures ad foedum acciti spectaculum. Inter eos sacerdos probatae vitae, sacrae discplinae haud ignarus, caeteris aut trepide abeuntibus aut pavore terrae illisis, quum Christi apostoli Ioannis evangelii initium recitare orsus, ad eum locum verbum caro factum est perduxisset, malus daemon, horrendo sublato clamore, cubiculi tectum secum asportans, omni supellectili incensa, abiit. Foemina periculo servata post triduum enixa est monstrum undequaque foedum aspectu, quale nusquam antea (ut ferunt) inter nostrates visum. Id obstetrices, ne servatum in contumeliam esset familiae, accensa ingenti pyra citissima concremarunt. Haec de incubis nostris diebus conspecta placuit paucis historiae inserere (etsi plura similiaque haud haud sine multorum admiratone prioribus seculis evenisse accepimus) ut legentes dignoscerent haud prorsus esse fictitia quae de malorum daemonum cum hominibus consuetudine feruntur.
spacer 73. Caeterum Merlini vaticinia (licet horum nonnulla nostra aetate videantur adimpleta) legenda sint an prorsus abroganda, viderint sacrarum literarum professores. blue Satis ipsi videbimur assecuti, si nullum in re tanta temere ferentes iudicium, divinarum rerum dispensatoribus audientes, sobria coena contenti, in his uti caeteris ambguis nos intra nos modestius continebimus, fortium etenim gesta, quiomodo a maioribus scripta sunt, ennarantes, neque tutamur partes, neque sumus impugnaturi. Nusquam ergo egressi nostro officio susceptum negocium, uti ab initio instituimus, nostra pro virili <parte> fideliter prosequemur. Ad Aurelium Ambrosium, victo exterminatoque Vortigerno, Britonum magnae fiebant accessiones. Quumque indies ei vires accrescerent, suaderentque amici paternum regnum repetendum, in Hengistum Saxonemque gentum, ut et Christianum nomen restitueret in Britannia et paternum regnum armis recuperaret, lecta cum militum manu statuit movere. At ne plures simul urgerent hostes, haud satis gnarus inimicone animo esset in se Scoti ac Picto, eorum amicitiam atque societatem per legatos petivit. Qui missi fuerant legati apud Congallum Scotorum regem facile obtinuerunt patrum more foedus inter gentes feriendum, scribendumque exercitum in Aurelii adversus Saxones auxilium. Praefectus exercitui est, dum in expeditionem ducerentur, Conranus, qui post Congallum regnavit. Laborabat enim tum rex Congallus articulari morbo, frigore et multis laboriosis adversus Saxones in Britannia red expeditionibus contracto. Id nisi pio regi gravi fuisset impedimento, suis cum copiis Aurelio sociatus pro religione tutanda cum pia gente in certamen ipse descendisset. Profecti inde Aurelii legati ad Lothum (tenebat is tum Pictorum republicam), elegantem iuvenem procera statura et gloria cupidissimum, multique ab eo benevolentia suscepti, postulata magno omnium favore impetrarunt.
spacer 74. Dum his legationibus Scoti et Picti Aurelio ex sententia respondebant, Britanni, qui aut in Scotorum agros aut in Pithlandiam aliove Saxonum fugientes iniuriam abierant, ad Aurelium veluti principem diu desideratum ocyus convenere. Tantam militum vim Aurelius ad se venientem conspicatus, quibus unus esset consensus pristini regni in Albione recuperandi, in locum editum primatum septus corona, ut populo gratularetur, conscendit. Secutam multitudinem, primum Vortigerni immania scelera in Constantianum domum atque in Britannicam rempublicam et gentem, inde Hengisti Saxonumque atrocem in Deum atque homines iniuriam longa questus oratione, incensam perpulit, maiorum caedis vindicandae ac restituendae verae pietatis causa, ad arma celerius assumenda. Acceptaverunt cuncti qui aderant, ingentibus animis bellum in Saxones, et ut esset cuius ductu rei summa administraretur, Ambrosium cuncti iubent regnare. Est per haec Aurelius Ambrosius (hunc venerabilis Beda Romani sanguinis virum appellat, blue aut quod Romana matre prognatus, aut quod prisca Romana virtute cunctis spectabilis haberetur) Britannorum regno admotus anno Christi servatoris octavo supra nonagesimum quadringentesimum, posteaquam Vortigernus cum Vortimero filio septendecim annos summum in Britannia tentuisset magistratum.
spacer 75. Aurelius itaque regnum adeptus Francos et Armoricus qui secum e Gallia transmiserat, atque Britanos ad militiam scriptos in unum coegit exercitu, quem, sicuti in Gallia variis expeditionibus verstatus didicerat, in turmas, cohortes, ac manipulos distribuit, eorum cuique duce qui audientes forent praefecto. Dicto parvo post tempore ad proficiscendum die, sacris Christiano ritu peractis, sublatis signis, ordinatisque rite copiis, in hostem pergit Aurelius. Cui sexto exinde die Lothus Pictorum rex Conranus dux Scotici exercitum ingentibus cum copiis moventi adiunguntur. Eos duces Aurelius mira charitate complexus spondet se Britannicamque gentem, si quando opportunitas daretur, paria tanta pro benevolentia relaturum. Ad Mahesbellum (loco est nomen ubi postea cum Saxonibus est conflictatum) tres validi exercitus tribus ex gentibus contracti, quo Hengistum cum copiis venisse per exploratores acceperant, movere. Castris ergo utrinque in propinquo positis, primo pauci equites erumpentes in planitiem hostes ad praelium provocarunt, subiere exinde plures, ac mox alternae fiebant excursiones, quibus irritamentis tandem irritati copias omnes in certaminis studium effundunt. et cum praelio atroci anticipitique Marte non tam viribus quam odio aliquandiu fuisset certatum, Britones Armorici novo genere pugnae adversam hostium aciem cunies penetratam vehementer turbarunt. Iamque Scoti ac Picti utranque Saxonum alam ita attriverant ut trium gentium Scotorum, Pictorum Britannorumque militaria signa strata per hostes via illico coitura viderentur. Vertit ea res Saxones ingenti affectos in fugam, pedibus ignobilem salutem quaerentes.
spacer 76. Tum Hengistus praelium redintegrare frustra conatus, iactis contumeliis in fugientes quos nec pristinae virtutis commemoratio nec pudor potuit revocare, quum nullum locum saluti relictum videret, ad id usque tempus summi ducis et strenui militis partibus functus, omnium postremus inter aliquot equites fuga se periculo eripuit. Abeuntem conspicatus Aurelius, odio in Saxonicum sanguinem stimulante, tanta vi tamque infestus equum in eum admisit ut ad primum incursum lancea confossum deiectumque equo interfecerit. Qui aderant Saxonici equites regis sui casu territi magis quam irritati, relicto Hengisti cadavere inter hostes ad ludibrium, Occam gravi vulnere saucium secum deportantes, in proximos montes praecipites abiere. Ambrosius secundum foelicam pugnam Londinum, olim Britanniae regni caput, cum copiis movet, ut ad acceptae calamitatis nuncium omnia ibidem metu trepidantia facilius opprimeret. Qui Londini erant in praesidiis Saxones, cognito Hengisti casu, quam infoeliciter pugnasset sui contribules, et quod ingentem accepissent cladem, comploratione oborta, desertis pavore moenibus patefactisque portis, omnes apud victorem gratiam quaerere. Ambrosius, praesidio circa portas dimisso ne quicquam pateret exitus donec communi dignosceretur consilio quid de deditis faciendem foret, ad arcem occupandam, quae fortissima erat, lecta cum iuventute recta pergit. Advenienti Saxonum nobiliores, quos eo Hengistus praesidii causa reliquerat, obviam progressi, genibus advoluti, “Omnem (inquiunt) ut posses in nos exercere vindictam dii tibi dederunt, fortuna et virtus tua semper invicta. Sed si miserabiles deditosque, quos iusta deorum ira in malorum ultima deiecit, apud victorem, vitae necisque dominum, vocem supplicem licet emittere, si veniam, si misericordiam implorare, precamur per victricem tuam dextram, perque foelicem hanc victoriam, quae te mortalium omnium iustissimum contra iniustissimum hostem egregia pugna est sequuta, per regium nomen, quo iure iam polles in Albione, quod nostrae genti fortuna iure ademit, nobis omnium miserrimis hanc des veniam, ut cunctis nos fortunis exutos vestibusque (si ita fuerit visum), virgis caesos, contumelia, et supplicio quolibet citra exteremum affectos, hinc libere abire sinas. Id si feceris, non solum victoriae in tot tamque saevos hostes, sed aeternum clementiae et ad exteras gentes et ad tuam posteritatem defereris exemplum.”
spacer 77. His aut non multum dissimilibus verbis permotus Ambrosius, recepta arce, Saxonibus, nihil in eos mali molitus, ut omnibus cum fortunis abirent libere fecit potestatem. Migrant inde Ambriosii edicto populariter e Britannia in Germaniam cuncti Saxonum generis ad bellum idonei, caeteris vectigalibus factis ea lege ut Christi dogma profiterentur in Albione manere permissis. Venientes haud multo post tempore peregrinis e regionibus Britanni, in quas Saxonum dudum arma declinantes confugerant, patrias sedes abeuntibus Saxonibus occuparunt. Christi templa Ambrosii pia opera restituta, pontifices sacerdotesque suas sunt vocati in sedes, vera religio undique culta, deorum gentilium statuae efrractae, qui gentilitatis sacerdotes inventi in Britannia diris suppliciis affecti. Sacris supplicitonibus plures dies Londini est opera navata, sacrae aedes apertae, refertae odoribus plateae, publicarum privatarumque aedium parietes aulaeis ac tapetibus ornati, musici dulci harmonia ubique strepentes, omnia laetitiam suo more prae se ferre ostenderunt. Ambrosius rex populo communi gaudio laetos ita dies agente, Lothum Pictorum regem ac Conranum ducem Scotorum (nam hi, copiis haud procul Londino in castris relictis, cum rege venerant in civitatem) ut se tam fidis atque necessariis amicis gratum ostenderit, frequentibus regiis conviviis honoratos, amplissimis donariis ac summis honoribus affecit, edicens patrum consilio ut, ubique per civitates regionesque Britannicas praedicarentur, inter alias Lothi Conranique laudes, eorum maxime opera Saxonum vim fractam, patriam Britannis redditam, leges, veterem patrum maiestatem, et denique, quod Christiani nominis cultoribus inprimis erat optandum, veram pietatem, ethnicis explosis spurcitiis, restitutam. Ad haec foedus inter reges et populos veteribus conditionis de agris trans Humbrum Scotis et Pictis cedentibus, de Saxonibus communibus exinde habendis pro hostibus, de commilitio, urgente hoste, faciendo, uno omnium consensu est ictum. Id vehementer firmavit sequuta affinitas: erant Aurelio duae sorores eleganti forma, Anna et Ada, virgines ambae. Harum maiorem natu Annam Lotho, alteram Conrano matrimonio locat, consilio Albianos reges diutina concordia retinenda. Haec in Scotiam cum viro magno ducta apparatu vix superfuit biennium. Enitendo etenim simul cum foetu mortua, contractae cum Ambrosio affinitati finis fuit. Ex illa Lothus liberos, sed aliquot post annos, suscepit, Modredu, Valvanum et Thametem, de quibus suo loco sermo est futurus.
spacer 78. Diuturna festaque pace aliquot exinde annos Britanni, Scoti, ac Picti, nulli trium gentium aperta hostium imminente iniuria, floruere. Verum Saxonum nonnulli in Britannia, Ambrosio permittente, remanentes Christianam ementientes religionem clam idolis litabant. Qua re comperta, capti sacrificuli, caesi loris, ulla sine commiseratione ad unum sunt cremati. Inter haec Congallus Scotorum rex, longa valetudine confectus, vita fungitur posteaquam non sine ingenti laudis gloria rem Scoticam viginti tenuisset annos. Eius funus communi regum sepulchro, iustis parentalibus regio more peractis, in Ionam est elatum. In cuius locum Conranus frater germanus ingenti omnium applausu rex est surrogatus, anno virginei partus quingentesimo primo, qui Ambrosio regni fuit quartus et Anastasio Romanorum principi duodecimus. Fuere hac tempestate vel certe haud multum ab ea diversa viri sanctitate et doctrina pollentes: Remigius Rhemensium antistes, qui Clodoveum Francorum regem sacro lavacro admovit. Is rex sacra lustratus aquae et chrismati caelesti munere delibutus ad Lutetiam Parisiorum aedem tunc suburbanam Petro et Paulo apostolis sacram, ubi postea sepultus est, construxit. Genovefae nunc est, in cuius divae tutela urbs Parisina. Est arx caputque Francorum regni ex eo tempore habita. Maxentius abbas, Leodegarius, Arnulphus, viri doctina insignes ac in divorum numerum relati. Theodorus Syrius antistes. Is in haereticos ecclesiasticos libros scripsit, Caesariensem Eusebium imitatus. Inter nostrates Colmanus, Priscus, Medanus, Modanus, et Euchinus episcopi Christi dogmatis per Scotorum et Pictorum agros pii concianatores. Passi sunt complures sub id tempus antistes et sacerdotes propter Christi nominis confessionem a Saxonum feritate in Albione, uti qui Britannicas res memoriae prodiderunt literis mandavaerunt, constantissimis animis martyrium. Alii alio fugientes secundioribus se rebus servaverunt, et inter eos Patricianus episcopus vita et disciplina insignis red apud Congallum regem, a quo praediis et agris in Mona insula donatus vitam plane Christiano dignam docendo et exhortando ad meliora peregit. Quievit is beatissimo fine, perspicum cunctis exemplum, studiosam vitam Deoque optimo maximo semper acceptam relinquens, Conrano rege Scotis imperitante, de quo iam sequens contexetur ennaratio.

Perge ad Librum IX


spacer