Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER VII

ACEM et otium nactus, Maximus legatus, tumultibus undique repressis, quum neque in Albione haberet hostem nec aliunde timere, ut opinionem probitatis, quam credi potius quam inesse sibi cupiverat, omnibus exhiberet, moderatum se et lenem praestitit in congressibus, neminem a suo prohibens colloquio. Britonum maiores circa se habuit frequentes. Placidus in omnes, fama et gloria quadam singulari plures ad amicitiam benevolentiamque allicebat. Et quum dabatur otium publicis a negotiis, in palaestra cum Britonum nobilioribus ac reliquis ingenuis excertitationbus operam dabat. Largitione mira in eos simul atque Romanos milites usus, effuso uno die, quantum pene Britannia Caesari pendebat quotannis vecitaglium. Milites tanta pecuniae magnitudine allecti in eum veluti supremum imperatorem ad unum intendentes in eius fidem nomenque ultro iurarunt, sese quamcumque vellet cum eo expeditionem subituros.
spacer 2. Maximus largitionibus quibus sibi Britonum animos adiunxerat fretus, consessum publicum Eboraci indixit, ubi Scotorum regionibus red Britonibus Pictisque denuo partitis, praesidiis in munitiones arcesque undeque per Albionem dimissis, cum quibusdam suorum studiorum comitibus et quos secretorum fecerat conscios de tyrannide occupanda verba fecit. Illi, negotio intellecto ac sensim communicato reliquis commilitionibus, per universos denique vulgato, vel quod genere imperatorio editum Maximum sciebant (erat enim e Constantini Magni familia oriundus), vel quod rei militaris peritia ac liberalitate (qua potissimum virtute homines in aliorum sententiam trahuntur), supra omnem existimationem praeditus erat, purpuram indutum declarant imperatorem. Nec me latet quosdam authores probatos prodidisse memoriae Maximum ab exercitu in Britannia invitum creatum imperatorem. Sed in his, uti in pluribus aliis, mihi danda venia quod veteres nostros annales probatosque nostrae rei scriptores, modo ab historiae fide prorsus non fuero egressus, potiusquam exteros scriptores insequi decreverim.
spacer 3. Valentianus (habebat is tum Romanum imperium), ubi comperit Maximi tyrannide Britanniam occupatam, per Galliae praefectos varie cum eo bellum gessit. Sed quum subiici non potuisset, Valentino nonnullis aliis cum ducibus Romanis oppresso, facile pacem a Caesare impetravit. Septemdecim exinde annos tenuit Albionem. Contigit ei quod nulli illucusque post insulam inhabitaatm, ut cunctae Albionis regiones ipsius unius audirent imperio. Caeterum Pictos sibi adiunctos admirandum in modum conciliavit, sic ut et illis validissimos quosque aut sibi in exercitum asciverit aut praesidia in fortissimas Britanniae dimiserit muntiones, et quum Pithlandiam inviseret, Romano habitu deposito, vestem Picticam induebat, atque eo tum more sago aureis atque byssinis virgulis et floribus redimito conspectabatur. Heirgustum libere permisit regnare, modico tributo imperii nomine populo imposito, ex agris ultimo in Albionis recessu sitis, ut monumentum id esset insulam totam Romano imperatori aliquando paruisse. His laeti Britones ac Picti, hostili metu exinde sese levatos habentes persuasum, mirifice Maximum imperatorem diligere. Gaudere etiam Scotos, gentem non tam Britonum quam Pictorum imperii semper aemulam, Albione prohibitam, ductamque pene ad internecionem. Quumque Maximus probe, strenue, Augustoque omnium sententia dignum magistratum in Albione aliquot annos gessisset, ut fert mortalibus innata cupido, haud contentus, orbis cupidis imperii, in Galliam (munita validis Britannia praesidiis) transiit, ubi ab infensis Gratiani Augustu legionibus, quod barbaros plus faceret Gratianus quam Romanos, mira benevolentia exceptus, subita incursione, militum suasu, eundum Gratianum in Italiam perterritum transire meditantem dolis circumventum interfecit. Debacchantem inde Maximum per Germaniam et Italiam, tributum solo nominis terrore undique exigentem, Theodosius Augustus apud Aquileiam, ut Paulus Diaconus scriptum reliquit, exercitu clausit, cepitque et occidit. Victorem ergo filium eius Maximi adolescentem iam imperatorem factum, cognita patris nece, m ilites Romani quos in Gallia cum eo reliquerat extinxerunt.
spacer 4. Dum his dissidiis Romani principes inter se laborabant, Octavius Octavii superioris Britonum regis filius, quem Maximi Romani legati tyrannidem declinantem in Monam insulam ad Eugenium et Ethodium concessisse diximus, e Gallia, in quam post Albionem Maximi armis subactam fugerat, venit in Britanniam, regnum rege destitutum iure sibi deferendum petens, quod longo progenitorum insigni stemmate, Britannico sanguine, regia domo, fratrumque maximus natu esset, nihil ad Romanos, quorum imperii maiestas (ut iam tum erat videre) aperte inclinarat, Britanniam attinere testatus; quinetiam, si suam sententiam insequi vellent, nullum nisi Britannici sanguinis inter eos deinceps regnaturum. Superbum invisumque esse Romanum nomen. Deinde regum Britanniae beneficia atque sudores, vulnera et sanguinem quem pro Britannorum incolumitate fuderant identidem commemorans, hortatur priscam toties ademptam, totiesque recuperatam, tum demum vindicantes liberatem servitutis excuterent iugum, opportunum tempus ad rem commode gerendam haud dubie adesse docens. Britanni autem longo Romanorum fatigati imperio, cupidi semper liberatis, haud aspernati Octavii postulata, quem supra Britannicam orginem regiique sanguinis splendorem, spectata virtus ipsis conciliaverat, eum regem constituunt. Restitere Romani qui Britannicis erant in praesidiis, spectabatque res ad gravem seditione, Britonibus permultis Octavii partes tutari, Romanis militibus, quibus haud exigua Britannorum pars favebat, insulam Theodosio Augusto (is tum Romae potiebatur rerum) dedere magna vi annitentibus.
spacer 5. Praebuit ea res Caesari occasionem novi exercitus in Britanniam ad eam in Romanam fidem denuo cogendam mittendi. Porro Octavio regi, undique Romanis armis petito, post praelia frustra ab eo contra viros rei militaris peritissimos tentata, ad extremum pax convenit, conditionibus his adiectis: Octavius ut regnaret ad vitae usque exitium, modo fidus amicus populo perstaret Romano.Munitiones, castella, arces Romana praesidia tenerent, Ius incolis dicerent qui ad id negotium ab imperatore Theodosio forent destinati. Vectigalis quantum Maximo tyranno antea solvissent Caesari in annos singulas penderent. Exinde Britannia, Maximo tyranno sublato Romanoque restituta imperio, in Caesaris fide aliquot annos permansit. Haec ubi ad Theodosium imperatorem allata erant, missi sunt in Albionem Romano nomini undiquaque audientem in fide continendam duo legati. Horum alter Victorinus Eboraci, alter Martius nomine Londini, ad Caesaris in provincia munia obeunda, sedem habebant praecipuam. Sequuta administratio haud omnibus Albianas probata. enimvero Pictorum maiores, suis legibus usos, Romanas leges haud multi facientes, Victorinus ad se accitos dure increpat, quod in Romani nominis contumeliam delectos per provinciam iudices eorumque secures ac fasces contempserint, barbaris legibus, a fide et aequo abhorrentibus usi, perinde acsi nihil eis cum Caesare populoque Romano negotii esset, monens deinceps in iure dicundo patris abstinerent institutis, iurisconsultis Romanis, legibus ac iudicibus parerent, penes quos omnem in posterum vellet necis et vitae fore potestatem. Neque aliam iudicandi rationem quam Romanis legibus permissam, aut peterent aut usurparent, capitali poena in non obtemperantes indicta.
spacer 6. Heirgustus Pictorum rex, accepto Victorini Romani legati decreto, senio iam gravius perpetuo valetudinarius, ignominiosa servitute senescendum sibi prospiciens, ne diutius superesset ad ludibrium anxius animo ob bellum sua opera contra Scotos susceptum, unde intolerabilem red calamitatem suae posteritati et genti futuram agnosceret, ac servitute perpetuos deinces vivendum, semotis arbitris, velut secretius aliquid acturus, cubile ingressus, occlusis foribus, mortem sibi conscivit. Secundum Heirgusti regis infoelicem exitum, Victorinus edicto publico omni magnistratu deligendo publicaque administratione Pictis interdixit, vetans ne deinceps quispiam Pictici sanguinis regio se nomine insigniret, neve cuipiam vel petenti nisi Caesaris authoritate ad id delectus ius diceret. Id icto foedere quod Maximus legatus populi Romani nomine cum Heirgusto rege icit, dum Scotos Pictici regni pro salute, bello petebat conterebatque cautum, propterea Pictorum iam regnum, uti olim Britonum, sublatis patriis legibus, in provinciam redigendum. Romanis moribus, aboletis barbaris instituendum, mortem iis qui edicto non starent comminatus. Pictorum nonnulli, legati edicto apud eos pro deliramento habito, haud obtemperantes, indignissime ferentes regiae stirpis in regnum succesionem admimendam, Durstam secundum Heirgusti filium, consessu ad id facto, regem declarant.
spacer 7. Victorinus re permotus, conspirantium rebellionem, ne robore quovis aliunde accito viribus augeretur, extemplo opprimendum ratus, exercitum citatis gradibus ducit in Pithlandiam. Fuit Pictis, qui Cameloduni suo cum rege adolescente deliciis immersi agebant, repens tumultus ex agris in urbem allatus pro nuntio. Quumque, urgentibus hostibus subitis incursionibus, fugae locus non pateret, urbem temporis pro ratione munientes citius cunctorum opinione circunfusis Romanis, arctissima obsidione undique sunt circumcincti. Tenuit aliquandiu obsidio, demum, urbe expugnata, incolarum fortunae direptae militari pro instituto iis qui in exercitu erant sunt distributae. Rex captus praecipuis cum rebellionis authoribus coniectus in vincula Londinum, inde Romam ad Caesaris senatusque iudicium subeundum est missus. Reliqui Pictorum nobilium qui turba cientes legati edicto obstiterant virgis caesi in foro Cameloduni capitis accepere sententiam. Ita hic motus, oppressis authoribus, facile est sedatus. Edixit inde legatus ut rei peculariae frumentariaeque quartam Picti Caesis procuratori vectigalis nomine penderent in annos singulos, capitale fore dictitans si quis decreto contrairet, causatus Pictorum gentem post Scotos insula eiectos eo devenisse insolentiae ut, nisi Romana authoritate coerceantur, ingens incendium in Albione in multorum exitium sint excitaturi. Ultra haec gravamina, multa turpia servitia addidit, ut metallis e terrae venis effodiendis, lapidibus excidentis e lapidicinis, formandique lateribus quotquot imperarentur, mitterentur in Britanniam aut alio quo iuberet legatus. Accessit ad haec et aliud malum, Pictis longe maiori ferendum molestia in gentis ac regni excidium excogitatum. Nam haud multo posteaquam haec acta fuissent, omnes cum coniugibus et liberis atque pecuaria re ultra Forthem fretum, uti antea est significatum, Ordolucia, Deera, Galdia, Pithlandia, Siluria, magnaque Calidoniae ac Vicomagiae parte Britonibus Romanis provincialibus inhabitandis relictis cedere sunt coacti, aggeremque ducere, altissima fossa adiecta, ab Abircorneth per Glasguensem agrum ad Alcluth, munitionem inter Cludae amnis et Levini ostia ab orientali mare ad Hibernicum, qui Pictorum regnum a Britonibus exinde disterminaret. Maiestatis crimen fore si quis Pictorum aggerem transcenderet sine magistratus authoritate, Victorino legato omnibus ostendente super tot et tam importabilia mala liberorum indigna servitia.
spacer 8. Dolor ingens Pictorum animos versabat. Lamentari secum duram, quam ipsi sua culpa iniverant, sortem, oculos ad caelum tollere, caeleste numen supplices precari populu, Christi dogma sequutum, perfidiam suam iam iuste luentem, superbissimo Romanorum imperio liberaret. Interea, dum his incommodis mulctati diraeque addicti servituti in Albione Romanis sub legatis afficerentur, Scoti, vagi et extorres procul a patria, alienis regnis, alii cum uxoribus et liberis egebant, manuaria arte victum quaeritantes, alii variis orbis partibus egregiis merebant sub ducibus. Ethodius Eugenii germanus, quem in Daniam concessisse Maximi legati iussu memoravimus, a Danorum rege cum multa acceptus benevolentia, cum eo a quo et regionis cuiusdam Danicae magistratus donatus erat, aliquot annos permansit, ubi ex uxore ab Albione sequuta filium suscepit Erthum. Genuit is post patris interitum ex Rocha nobili Danica foemina Rorichi maximi secundum regem inter Danos principis filia, quam sub matrimonio compaverat, Fergusium Scotorum regni (ut suo referetur loco) restitutorem. Is Fergusius prima pubertate, quum undeque per Scythiam, Sarmatiam et Germaniam magnus ad Romanum imperium, fatis illud ad exitium tarhentibus, exerterminandum fieret delectus (omnibus etenim mortalibus tum erat exosus) Danorum regis suasu, ad militiam scriptus ad Alaricum Gothorum regem (huic summa rei in ea expeditionem omnium consensu erat demandata) lecta cum manu ex Danica suaque gente qui illis in locis exulabant est profectus idcirco, gravissimo in Romanos excandescens odio, quod maiores suos universa cum Scotorum gente aut bello occidissent aut paternis sedibus pulsos peregrino solo exulare cogissent.
spacer 9. Caeterum post multa praelia varia fortuna cum Romanis gesta, clades utrinque acceptas, Radagaso Scytha inter praecipuos Gothorum Scytharum duces numerato, ingenti cum populi multitudine caeso, Romanis opibus omnibus malis tandem fatigatis fractisque, Roma ipsa a Gothis, ad quos inclinaverat fortuna, Alarico duce obsideri est coepta. Pertulere Romani, hostilibus armis et domestica inedia pene confecti, aliquandiu obsidionem. Estque interim tanta rerum omnium inopia laboratum ut ne ab humanis quidem carnibus, nedum a caetera ciborum obscoenitate, abstinuerit miserabilis civitas. Haerit vox (inquit Hieronymus) blue et verba singultus intercipit. Capitur urbs quae totum cepit orbem, imo fame prius perit quam gladio, et vix pauci qui caperentur reperti sunt. Ad infandos cibos erupit esurientium rabies, et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit filio, et recipit utero quem nuper effuderat. Est autem Roma expugnata Gothorum armis, captaque primo die mensis Aprilis anno ab eo quo Romulus eam condidit millesimo centesimoquarto et sexagesimo, humanae vero salutis duodecimo ac quadringentesimo. Capta urbe, Alarici regis edicto in universum a caede abstinuere Gothi, et a templis principum apostolorum violandis. Unde mortalium complures ad templa confugientium eorum maiestate sunt servati, direpta autem Roma Gothorum feritate olim gentium domina, detractaque inde spolia ex omni terra quaesita haud ex aequo, sed Gothorum instituto, pensatis militantium meritis sunt divisa. Ferunt praeter sacra quaedam vasa multamque et preciosam supellectilem, arcam quandem libris refertam, Fergusio militari pro instituto sorte obvenisse, eumque (quo numine motum incertum est) incredibli dlilgentia tandem servasse et in Hebrides secum, post multos cum Gothis in Italia labores per Germaniam deportasse intactam, locasseque tandem in Iona insula, aedibus ad tam celebria (ut rebatur) monumenta, simul cum suae gentis egregie gestis, delectis ad id opus probatis scriptoribus, in codices redactis perpetuo servanda, diligenti opera constructis.
spacer 10. Asseverant quidem, ut ipsi frequentius audivimus, Aeneam Sylvium, virum literis deditissimum, qui postea summus pontifex creatus, Pii secundi nomen tulit, dum in Scotia ad Iacobum primum regem, Eugenii quarti Romani pontificis iussu, legatione fungeretur, horum fama motum in Hebrides ad Ionam traiicere destinasse, explorandi animo si quid illic Titi Livii Patavini decadum quas bell, efferatorumque immanitas (plus enim bella possunt in rebus dignissimis exterminandis quam vetustas) in Italia absumpserant invenire possit. Subitaria autem regis morte, rebus in Scotia undique turbatis, quum tam difficle ac laboriosum iter impacatam per regionem multis sine ducibus peragere nequivisset, proposito destisse. Caeterum qui sint libri in Iona insula fama adeo celebrati, ac quibus de rebus conscripti, explorandi provinicam sumentes apud piorum loci illius coetum, nuntio tertium compellatum, opera maxime nobilis ac eruditi viri Ioannis Campibelli, a regiis thesauris, tandem obtinuimus, ut antiqui codices quo quinque illic Romanis characteribus essent exarata ad nos fideli nuntio Aberdoniam deferrentur. Ergo anno Christiano quinto supra millesimum quingentismum ac vicesimum vetustissima quaedam codicum ac paucula fragmenta, quorum vix aliquod palmae superabat magnitudinem, dura et inflexibili pene membrana, mira arte ac diligentia, uti ex characterum elegantia facile dignoscitur conscripta, vetustate vel custodum potius incuria adeo erosa ut vix decimum quodque verbum legere possis, recepi. Verum, sive ii libri quorum ea caeteris partibus consumptis sunt fragmenta illic aut in Albione sint scripti, sive peregrinis ex locis illuc delati (neutrum enim perspicue cognitum habemus) Romano more, Romanis de rebus conscripti, uno omnium qui ea viderunt iudicio, Sallustianum potius quam Livianum redolere eloquentiam censentur. Allata et ad me est eodem nuntio Veremundi, archidiaconi olim sancti Andreae, de nostris rebus, etsi rudi quadam vetustate conscripta historia a Scotorum gentis origine usque ad Malcolmum Cammor regem, abunde omnia complectens. Quem authorem, et optimi simul antistitis Willelmi ab Elphinsoun vestigiis inhaerentes (nam et is in nostra historia scribenda Veremundum diligentissime est imitatus) quatenus authoribus maxime probatis consentiens rem nostram fidelissime videtur recitasse, in hoc qualicunque opere, ut facile est videre, pro virili nostra sumus insecuti.
spacer 11. Sed ad historiam coeptam redeundum. Fergusius Erthi filius cum Alarico rege Roma triduo quam Gothi ea sunt potiti digressus, Campaniae, Lucaniae, Brutiorumque populatione interfuit. Conatusque in Siciliam Alarici iussu cum militibus transfretare, medio transmissu, navibus quibusdam freto amissis, vix evadens periculum in Italiam adversa tempestate aegere est relatus, ubi, Alarico fatis sublato, Athaulpho, a Gothis in eus locum creato regi, adhaerens eidem charissimus est effectus. Et omni Italia a Gothis pervagata, ipse Fergusius praeda dives ab Athaupho rege dimissus cum lectis e sua Danorum gente militibus in Daniam magnis itineribus est reversus. Fuere hoc tempore, aut certe non multum eo diverso, viri ingenio clari: Claudianus poeta, Aegyptius genere, multa scitu dignissima, et inter ea nonnulla nostrae gentis egregie gesta suis poematibus complexus. Apollinaris Laodicensis, haereticorum, praecipue quos Porphyriana labes infecerat, acerrimus insectator. Martinus Turonensium in Gallia antistes, Pannonius genere, vir eximiae sanctitatis opinione clarus. Brixius item et ipse Turonensium episcopus, compluribus cum aliis verae pietatis confessoribus. Et inter nostros Ninianus episcopus sanctitate et miraculis clarissimus, ac Casae Candidae pontificalis in Galdia sedis primus institutor, ubi et aedem condidit divo Martino suo avunculo sacram. Scotorum videlicet, Pictorum Britonum doctor et paedonomus non vulgaris, et eo nomine omnibus qui Albionem incolunt vel hac nosta aetate in multa veneratione habitus.
spacer 12. Sed omnium maximi et insigni sanctitate clarissimi Ambrosius Mediolanensium antistes et Aurelius Augustinus Ambrosii fide et baptismate filius. Instituit is clericorum dogma, id professi viri quos hodie canonicos regulares vulgo dicimus, in familiam non incelebrem brevi evadentes multa per orbem coenobia insignia (quas abbatias vocant) regum ac principum opera magnifice structa ac dotata, sunt sortiti. Ex hac famila, praeter viros innumerabiles pene sanctitate claros et doctrina insignes, antistesque egregios numero complures, triginta, quot ex nulla alia, Romani processere pontifices. Idem dogma sequuntur Eremitani ab eremo, unde in urbes Augustino author esunt acciti, nomenclaturam sortiti, familia iam inter Christianae pietatis ordines sanctorum eruditorumque celebritate et numero nulla pene inferior. Mirum est quantum Eremitanorum rem crevisse (etsi frequenter ethnicorum iniuria fuerit afflicta) probati authores scripserint, ut eorum sint in Europa hac tempore trecenta supra duo millia coenobia, praeter quae in Africa, ubi institutum hoc initium habuit, atque in ea Aethiopia quae supra Aegyptum est, constat esse compluria, initiatorum vero tot ut certus numerus iniri non possit. Neque tamen Aurelius ipse plus his religionsis dogmatibus institutisque quam multa eruditione in omnium pene discplinarum genere, quibus a pueritia institutus erat, doctorum classicorum aquila est habitus, quippe qui vix viginti annos natus rhetoricam professus est Carthagini, mathematicas inde disciplinas et philosophicas per se legens adeptus, Romae primum, Mediolani inde docuit, ubi ab Ambrosio loci antitite Manichaeorum haeresim, qua ab initio fuerat corruptus, detestatus, baptismatisque lavacrum assequutus, verae pietate sese addixit. In qua diligenti supra communem hominum facultatem opera tantum profecit ad Christianae fidei commodum ut plus quam centum haereticorum sectae (Possidonio authore) ab eo fuerint expugnatae. Scripsit, legitque tot volumina quot unius hominis aetas scribendis legendisque haud sufficere videretur. Quae vero sacra in disciplina ad posteros scripta transmisit tanta veneratione tantaque authoritate sunt habita ut theologi, ii qui in scholastica disciplina versantur, in eius sententias laudesque omnibus viribus nervos suos intendant. Septuagenarius ad superos transmigravit, quadragesimo anno quam fuerat Hipponensis ecclesiae antistes declaratus , septimo vidilecit Theodosii iunioris anno.
spacer 13. Vixerunt etiam circa idem tempus, sed paulo maiores aetate, Basilius Caesariensis episcopus, monachorum dogmatis institutor. Tradidit ille multa docte ac pie scripta ad Christianae religonis decus et augmentum non parum conducentia. Cyrillus item Hierosolymitanorum antistes, qui multa incommoda ab Arrianis passus, postremo aemulorum victor exitum sanctissimo viro dignum est assequutus. Hieronymus praeterea presbyter, supremi ordinis ecclesiastici antistes, blue qui multa scripsit ad fidei Christianae usum. Fecit Bibla ex Hebraico sermone Latina, traduxit varia ecclesiastica volumina ex Chaldaica Graecaque linguis in Romanam. Huius scripta Damasas papa recepit, illustravit, magnamque eis tribuit authoritatem, ut in ecclesiis legerentur pie ac sancte constituens.
spacer 14. Sed ad Scotorum historiae enarrationem, unde longiori fortassis diverticulo quam institutae rei par est, divorum Augustini atque Hieronymi causa digressi sumus, redeundem. Pictorum gens, Romanorum iniuriis (ut dicere coepimus) indies magis servitio adacta, omnia sua in peius abire cernentes, longa et importabili servitute fatigati, secretis nuntiis cum Scotis qui in Hebridibus, Norwegia, aliisque orbis regionibus extorres procul a patria agebant de ipsorum in Albionem reditu regnique eorum restitutione, deque iniuriis Romanorum vindicandis agunt, magno polliciti sacramento aut Scotorum regnum restituendum sua opera, aut sese bello contra Romanos Britonesque ad unum mortem oppetituros. Accepto Fergusius eo nuntio in Dania, negotio cum loci rege communicato, mittit illico in Norwegiam, in Orcades, Hebrides et Hiberniam exploratum quo in se essent animo qiu in illis exulabant locis. Quumque comperisset unum cunctorum consensum restituendi in Albione Scotorum regni, vindicandaeque quod a Romanis acceperant iniuriae, in Britones Romanosque, partim suis, partim Danorum regis impensis, avo opulentissimo illius regni etiam praebente sumptus, ingentem tum militum tum navium vim comparavit, consilio Albionis ad avitum regnum recuperandum adeundae.
spacer 15. Inter haec Gratianus Britannici sanguinis vir, Martio legato Romanorum cum eo contra fidem sacramenti consentiente, tyrannidem in Britannia occupavit. Sed horum motus, utroque ab altero subitaria seditione interfecto, brevi est sedatus. Tum Romani milites infoelicem casum aegerrime ferentes, ne sine duce essent in Britannia, Constantinum, Honorii imperatoris authoritate haud expectata, in Martii locum sufficiunt, virum non genere, non militia clarum, et in quo nihil praeter nomen sequuti videri potuerint. Traiecit is purpuram indutus in Galliam cum exercitu, Vandalorum ac Suevorum iniuriae patentem, provinciae (si posset) animo occupandae, ubi a Constantio viro nobili et strenuo Honorii imperatoris comite fidissimo superatus interficitur. Victorinus alter in Britannia legatus, Martio ac Constantino tyrannis sublatis, Eboraco profectus Londinum movit, Britanniam praesidiis Romanis pene nudam (transmiserat enim exercitus paulo ante cum Constantino in Galliam) ne et ipsa barbarorum, iam tum undique Romanum imperium armis lacessentium, sentiret iniuriam, in Honorii fide continere plurimum annixus. Erexit ea res Pictis animum in melioris fortunae spem, habentibus persuasum, quum viderent Britannos extrema Victorini opera et diligentia vix in Romana fide perstantes, Scoticarum virium accessione facilius amissam libertatem posse vindicare. Frequentibus ergo legationibus Fergusium certiorem faciunt quo in statu res essent Britannicae, Martium legatum ob suam ipsius perfidiam per seditionem caesum; Constantinum sordidi generis virum in Martii locum suffectum, eundem purpuram indutum cum valida manu praesidiorum quae in Britannia erant in Galliam traiecisse; ob id tentantam tyrannidem a Constantio oppressum; Victorinum, relicto Eboraco, magna cum exercitus parte ingressum Londinum; ibi Britannos aegre in fide continere; opportunum itaque tempus instare Scotorum regni sine magno recipiendi negotio; precari ergo in Albionem quam primum transmittat, Pictorum viribus contra hostes pro Scotorum salute ad internecionem usque certa iurataque fide, si opus foret, bello usurus.
spacer 16. His Pictorum legationibus, sed magis aviti regni restituendi ardore red permotus Fergusius, haud etiam ignarus iam tum iusta numinis ira Pictos perfidiae dedisse poenas, omnibus quae navigantibus epibatisque usui forent comparatais, e Dania multis cum copiis solvit, atque octava die in Moraviae aestuarium, foelici transitu delatus, copias omnes in terram exposuit. Fama eius in Albionem adventus effecit ut quicunque Scotici essent nominis in Hibernia, Hebridibus, Orcadibus, illuc citato cursu convenirent cum coniugibus et liberis, veluti iam victis pulsisque hostibus in natali solo ulla sine iniuria perpetuo essent permansuri, per quorum adventum magna libertatis spes Pictorum etiam genti affulsit. Convenerunt itaque frequentes Pictorum maiores ad Fergusium ipsi gratulaturi quod, charitate in patriam ductus, ad Scotorum regnum restituendum, et ex illo hostes infestissimos exigendos sub brumam, quum navigationem peritissimi vetarent naucleri, contemptis maris periculis, in Albionem transmiserit, suppliciter deinde precati ut, veterum iniuriarum oblitus, omnem inter populos (quando id sua opera facile consequi posset) simultatem extingueret, foedus denuo iniret cum Pictis, quascunque pacis conditiones daret libenter accepturis, facturisque quaecunque imperasset. Superioris belli quod cum Eugenio rege Heirgustus gesserat culpam in eorum maiores, non ipsos, coniiceret, qui nec Romanorum perfidiam experti, nec quantum mali impium cum amicis bellum, sacris ruptis foederibus, afferet, blandis Romanorum ac Britonum suasionibus, quibus fraudem, modo permisissent fata, facile intelligere potuissent, seducti; dum pro Pictorum publica salute dimicare se existimassent, duram sibi pepere servitum; poenas iam dignas luisse impietatis, usque adeo ut omnem mortem superbissimo Romanorum imperio, cui subacti dira servituti indies aucta, novisque excogitatis suppliciis premebantur, anteponendam ducerent.
spacer 17. Ad ea ex maiorum consensu respondit Fergusius se progenitorum more, rebus pensatis, cum Pictorum gente foedus inire velle conditionibus quibus et illi quondam astricti fuerant, atque in aciem contra Romanos et Britones, veteres ac perpetuos hostes, acceptae iniuriae ulciscendae causa descensurum, modo Picti, agris Scotorum genti summa fraude et perfidia adeptis, cum omnibus fortunis, liberis et coniugibus ultro excedere voluerint. Quod autem ad veterem iniuriam attineret, satis poenarum Pictos Dei perfidiae ultoris iusitissimi ira iam dedisse, quando suis regionibus spoliati, et veluti ignava mancipia, ad vilissima servitia in aliena regna deportati omni servitutis genus subire coacti fuissent. Haec Pictis vehementer placuere. Nec multo deinde interlapso tempore, Pictorum rege ad famam Fergusiani adventus in Albionem nuper creato hospitaliter cum Fergusio congresso, foedus veteribus conditionibus inter populos et reges, magno utrinque adhibito sacramento, est sancitum. Haec ubi acta, ut eo foedere cautam erat, regiones unde Scoti Romanis armis fuerant eiecti eisdem sunt restitutae, ductus Fergusius celebri comitatu in Argatheliam et illic in avito solio ac fatali marmore insidens pompa solita rex ab omnibus est salutatus. Fuit annus hic ab eo quo Scoti Romanis armis Albione fuerant eiecti quartus (alii quintum volunt) supra quadragesimum, sacratissimi virginei partus quadringentesimus vicemus secundus, a prima Scotorum regni onditione quintus supra septingentesimum quinquagesimum, Honorio imperatori Romano duodevigesimus. Munitiones quas Picti in Scotorum regionibus tenuerant Scotis sunt restitutae, reliquae ab Romanis praesidiis magnaque vi defensae. Eas tamen Scoti, Romanis militibus longa inedia multaque armorum vi et omnibus belli incommodis tandem fractis, ad deditionem compulere. Fergusius autem rex, qui in praesidiis erant milites, receptis munitionibus, nihil hostile in eos usus libere abire permisit.
spacer 18. Victorinus legatus, ad horum nuntium vehementer permotus, accitis undique copiis Eboracum multa festinantione contendit. Eo ubi pervenisset, ac per caduceatorem multis ac variis donariis pollicitationibusque Pictos a Scotorum societate divellere frustra fuisset annixus, Pictos veluti perfidos, periuros, et omni humana societate indignos execratus, utrique genti apertam inferre vim bello est aggressus. Irrupit ergo cum exercitu in hosticum Victorinus: quinquaginta cum millia sub signis eo temporis habuisse ferunt, peragratisque Eboracensi agro, Candalia, Ordolucia, Deera, et Pithlandia, haud procul a Cameloduno cum copiis consedit. Fergusius, Romanorum adventus in Pithlandiam certior factus (nam et ipse cum Pictorum rege ingentem hominum vim contraxerat) Forthea, ubi amnis est, superato, nocturno itinere ad hostium castra movit, sub dubiam lucem consilio eos praelio aggrediendi. Romani, Victorini imperio, quem hostium praecogitata haud latuere, tertia vigilia sese ad pugnam expedivere. In locis Caronae fluvio vicinis, non tam viribus quam infestis animos, nullo quod ad atrocitatem attinere diceres praetermisso, est inde conflictum. Fuit itaque praelium ab initio cruentum, tanta vis hominum confecta ac deiecta in Caronam ut amnis longo tractu sanguine rubens humanis mixtim cadaveribus fluere videretur, caedes demum edita quantam vix antea maiores viderint. Eratque adhuc red Mars anceps, quum imber ingens grandine mixtus utramque aciem ita turbatam ut vix milites socios agnoverint, pugnaque defessam magis quam satiatam ab altera diremit. Fuit ea pugna virisque decertantium funesta adeo, ut aliquot exinde annos utrinque praelio sit cessatum. Postero die Romanus dux, quum acies fuissent instruendae, afflictarum rerum sibi conscius, exercitum male affectum in Cantium reduxit, praesidiis in Pithlandia ad provinciae tutamen contra hostes relictis.
spacer 19. Confoerderati reges Scotorum Pictorumque, militibus qui cladi superfuerunt dimissis domum, in reparando bello vehementer occupati, quum nequivissent invenire longa meditatione qua vi aut arte Romanos expugnare possent, viribus adeo attriti et rebus accisis, quas tenebant regiones tutandas, omniaque alia ad secundiores reservanda statuentes, omisso bello, de patriae libertate tutanda, de hostium vitandis iniuriis, populoque bellicis formando institutis, cogitare coeperunt, factis in Otolinia et in Argathelia ad id consessibus. Caeterum quum Pictorum gens copiosior longe esset quam ut eam Horestia, Otolinia, Vicomagia, Stermondia, Vallis Herna, ac inferior Calidiona capere possent (nam caeteris regionibus Romana arma eos spoliaverant), permissum est ut Atholiam cum vicinis agris extra Grampium montem incolerent donec secundioribus fatis impie ademptas regiones reciperent. Crevit brevi Pictorum populus mirum in modum in Atholia, regionem et agros in vicinia arcibus, munitionibus, castellisque plurimum ornantes. Hi sunt (ut arbitrantur plerique) quos Beda, Veremundus, aliique nonnulli authores probati Picticarum rerum scriptores Pictos transmontanos appellitant, tametsi non desint Pictos eos ultramontanos definientes qui ultra Pithlandiae montes olim sedes habuerunt. Inter haec Victorinus mandat edicto Britonibus vallum ab Abircorneth longo itinere ad Clydae amnis ostia ductum, palis sudibusque summae operis parti appositis, dudum incoeptum, diligenti opera consummare ut illud Britonibus et Romanis contra Scotorum Pictorumque incursiones praesidio foret. Acciti undique ad opus artifices, adhibitis militibus qui eos ab hostium iniuria tutarentur, turmis ex Scotis et Pictis gregarie collectes, duce viro nobili Graimo Fergusii regis socero petiti, magna strage simul cum ipsis praesidiis sunt oppressi. Magna praeda pecdtum atque hominum est a proximis Britonum provinciis in Scotorum Pictorumque agros abacta.
spacer 20. Erat Graimus, uti Veremundus prodidit, Algonae gentis, celebri ex familia oriundus. In Dania, quum Scotorum nobiles haud pauci ibi exularent, Scoto patre et nobili Dana foemina prognatus. Duxit is eiusdem sanguinis virginem, insignem genere; ex ea prolem foeminini sexus suscepit, quam, Danorum rege suadente, quia necessitudine quadam sibi fuerat coniuncta, Fergusius matrimonio sibi copulavit. Ex eo connubio paulo antequam venisset in Albionem, Fergusio sunt tres filii prognati, Eugenius, Dongarus et Constantius, de quibus suo loco sequetur enarratio. Alii contendunt Graimum Britannici sanguinis virum fuisse, Romanorum insidias declinantum, apud Scotos primum, in Dania deinde in Albione sponte exulasse, quia superbe avareque eos diceret victis imperitare. Sed undeunde fuerit, ingentis spiritus virum et bello et pace egregium, Romanisque et Britonibus semper infensum fuisse nostris ex scriptoribus satis constat. Asseverant nonnulli familiam inter nostratos, vel hoc nostro aevo haud ignobile Graim cognomine ab hoc viro exordium habuisse. Britones iam dicta clade Scotorum Pictorumque armis miserabiliter afflicti aliquot exinde annos sua aegre tuentes opus denuo tentare non erant ausi. Confluxere interea permulti Scotorum ex Hispania, Gallia, Germania et Italia, qui variis sub ducibus perseverante exilio meruerant, ad Fergusium in Albionem, patriae charitate restituendaeque pristinae libertatis desidero commoti, quando tempus ad id assequendum opportunum esse prospexissent, tot tyrannis, tot gentibus et populis undique Romanum labefactantibus imperium. Horum opera usus rex Fergusius in Siluriam irrupit regionem populabundus. Affuit illico Romanus exercitus, cum quo Scoti congressi haud minorem cladem accepere quam intullisent. Ergo Siluriam linquere coacti, ne, reparato auctoque Romano exercitu, durioria sentirent, copiis solutis, Fergusius per Lelgoniam in Argatheliam concedens hyemavit.
spacer 21. Fuere qui suaderent sequuta aestate cum Victorino, quem iam acceperant in Galdiam venisse, pugna congrediendum, ultimamque in bello potius experiendam fortunam quam ab impiis hostibus tot tantisque iniuriis iugiter affici; aliis contra haud temere cum Romanis, quibuscum dudum bis infoeliciter dimicassent, manus conserendas censentibus, cunctandumque potius et viros bello fractas belli intermissione firmandas, ne tertium pugna afflicti non possint non patere iniuriae. Victorinum, Romanorum rebus diligentiore lance pensitatis, quibus iniuriis ubique per orbem sint obnoxiae, haud posse diu permanare in Britannia, foreque, Romani imperii maiestate red declinante, ut eo cum Romanis copiis praesidiisque, fugienti simillimo, Britannia excedente, Scoti ac Picti, veteribus regionibus ereptis, res suas sine magno discrimine in pristinam dignitatem restituant. Id fata humanarum rerum successibus, non tam Albianis quam caeteris orbis civitatibus et populis Romano subactis imperio, iam certo iudicio promittere. Placuit sententia, eamque secuti nostrates incursus in Romanos et Britones in Romana fide perstantes quotidie facientes ab iusto et aperto Marte abstinuerunt. Estque paulo post Victorinus inimicorum susurris capitalium apud Honorium Romanum principem accusatus, quasi res novas molitus ad tyrannidem animum adiecisset, unde multis incussa extitit suspicio imperatorum Romani exercitus in Britannia imperium ei abrogaturum. Huius rei fama effecit ut Victorinus primum occulta fuga se Britannia subtrahendi alioque conferendi ad Romanae republicae hostes secreta quaedam ageret consilia. Sed militum, quibus charissimum magnis se reddiderat largitionibus impulsu, Caesaris opibus contemptis, violato fidei sacramento, tyrannidem vix a se praecogitatam occupat, vestemque purpuream indutus incredibili militum favore imperator est salutatus. Hos motus in Honorium Augustum insulanorum quidam secuti Victorino uti summo imperatori libentes parebant. Alii turbam declinantes, inito occulto consilio cum Dionetho Octavii Britonum regis (de quo antea est significatum) filio (nam aliquot annis priusquam haec fierent is humanis excesserat) de re Brittanica occupanda, pulsis inde Romanis, egebant, eoque tandem res processit ut Britanni aperte Romanorum aversarentur commilitium.
spacer 22. Spectabat iam tum res in Britannia ad perniciosam seditionem, quando Honorius princeps, consilio motibus in Britannia occurrendi, Heraclianum virum consularem cum valida classe in Britanniam misit. Sub cuius appulsum territi qui Victorinum fecerant imperatorem, quum rari vel Romani exercitus eius partes sequerentur, ut Honorio Heraclianoque gratificarent, subitaria ducti (ut simulabant) poenitentia Victorinum purpura exutum, captum ad Heraclianum ducunt. Sunt et alii quidam in vinculis ducti cum Victorino ad novum legatum, utpote qui tyranni partibus impensius faverant. Hi omnes haud multo post tempore damnati et ad Honorium tracti capitalem accepere sententiam. Ita Heraclianus, Britannico exercitu recepto, insulam in Honorii fide retinuit. Nec diutius Heraclianus in Britannia moratus ab Honorio est accitus ut copiis praefectus in Africam ad Athali tyranni motus comprimendos traiiceret. Relicto in Britannia qui exercitui praeesset ad provinciae tutamen Placido, viro hebeti ingenio et illiberali, nec satis ad publicas administrationes idoneo. Fergusius, comperto quis esset Placidus legatus, quam inepto ad res magnas ingenio, ratus sese tempus per occasionem nactum regionum quas vi Romana tenebant arma recuperandarum, quum Durstum tertium Pictorum regem ad arma contra Romanos ex foedere concitasset, ingenti contracta hominum mulitudine, in Siluriam copias ducit. Affuere Pictorum turmae ad commilitium cum Scotis, pervagatique confoederati populi Siluriam et inde Galdiam foeda strage universos Romano nomini audientes repertos ibventosque oppresserunt, omnique per haec metu discusso, in Pithlandiam reversi regionem cum Deera et Ordolucia armis subigunt, et a subacta Romanos ac Britones magna vi prohibent.
spacer 23. Porro Placidus legatus, urgentibus horum nuntiis, cum numerosis copiis ex Britannia in Pithlandiam pertendit. Nec Scoti et Picti venientis occursum detrectant quin pugna ferociter congressi, missilibus primum immissis in hostes, deinde gladiis, lanceis ac praeliaribus suas partes tueri magna vi sunt conati. Fusus Romanus equitatus, mox legiones equitum praesidiis nudatae, sagittis pene obrutae, solutae atque versae in fugam, hostibus laetam paravare victoriam. Tetra caedes fugientium est edita. Placidus autem fuga vix servatus Eboracum cum manipulis quibusdam ad eius custodiam adhibitis concessit. Scoti et Picti, populi confoederati, praesenti tumentes successu in Britanniam ducere atque Eboracum obsidione cingere cogitarunt. At effractae vires et male affectus exercitus ipsos a proposito coegit divertere. Placidus non tam hac infoelici pugna quam multis et aliis cladibus quibus Romana res barbaris armis in Germania, Gallia, Hispania, Italia et Africa fuerat afflicta permotus, veritus ne Britannia, si forte rebellio aliqua exurgeret, penitus amitteretur, ipseque et Romani milites ludibrio habiti ultima cogerentur obire, coepit de ineunda pace amicitiaque iungenda agere cum Scotorum Pictorumque confoederatis regibus. Nec multo inde post tempore, icto foedere inter Scotos, Pictos atque Romanos, pax certis conditionibus convenit: ut Scoti et Picti veteres suas sedes reciperent tenerentque, alias non invaderent, neu in Romanas provincias deinceps irrumperent. Romani, contenti Britannicis agris finem facerent belli Scotis Pictisque inferendi. Secundum haec Scotii ac Picti, post veteres suas regiones receptas, Britonibus inde libere abscedentibus, otium nacti pristinamque libertatem, ut maiorum ritibus populus institueretur, abolitis servitutis conditionibus quibus Picti suapte culpa Romanis subacti dure pressi ferant, <ad pacem observandam> exactam omnes adhibuere diligentiam. Fergusius Scotis, qui redierant in patriam, et auxiliaribus conductitiisque militibus qui illuc secum venerant in Albione subsidere volentibus (caeteris dimissis), ut in unam gentem cum suis coalescerent, agros, praedia ac regiones quibus considerent transcripsit.
spacer 24. Harum tum primum nomina coepta sunt mutari: iis quae olim a veteribus populi ducibus Fergusio primo Scotorum rege authore fuerant sortitae abolitis, et nova, aut a novis populis aut ducibus, aliquove lacu insigni, promontorio, fluvio, valle, aut alia quavis ratione multitudinis opera, temporis tractu sunt introducta. Hinc Cornana Scotorum regio in ultimo Albionis recessu a Catho insigni populi duce, Nessoque promontorio eminente novum nomen, veteri abolito, Cathenessiam accepit, dedere et Rossi milites ab Hibernia acciti auxiliares ad Scotorum regnum recuperandum (nam et hac nostra aetate eodem nomine populus quidam in Hibernia insignitur) Lugiae regioni, cuius incolarum maximam partem Romano bello recens clades absumpserat, Rossam ad nostra usque tempora nomen. Maritimam Thezaliae partem a vectigali quod regiis procuratibus ab incolis in annos pendi solitum erat, quum gregum multitudine abundaret, Buthquhaniam nomen accepisse ferunt. est etenim quhain prisca Scotorum lingua vectigal, buth ovium collectio. Alteram Thezaliae partem, vallem frumenti, graminumque ad armentorum pabulum admodum feracem, a Boga fluvio mediam eam percurrente Bogaevallem accepimus nominatam, Louthquhabriae a lacu in quem Quhabria amnis perfluit, salmonum copia insignis, nomen loco incolae dedere. Haud dissimilibus causis, multis in locis secuta nominum commutatio, quorum omnium rationes parum habemus compertas. Quarundam vero regionem prisca nomina ad nostram aetatem usque pervenere non mutata, ut Atholia et Moravia. Aliarum autem prima ab institutione paulum devia, uti pro Argathelia Argadiam, pro Galdia Gallovidiam, pro Marthea Marriam, nostra aetas accepit.
spacer 25. Restituit et Fergusius templa diruta aut populi defectu neglecta, sacris ministris ad Dei cultum sacerdotiis donatis. Qui exularant monachos, reduces mira charitate amplexus, ut populum vera imbuuerent pietate, structis ad id patrio ritu cellulis quibusdam, ad vitae necessaria praediis donavit. Ionae (de hac insula affatim est dictum supra) abbatiam condidit, ubi Scotorum regum deinceps voluit esse sepulchrum, institutis sepulchalibus quibusdam religiosis ceremoniis in regum funeratione peragendis, impensis ad sumptus e vicinis agris insulisque tributis. Nec tam religionis quam urbanis rebus clarus ad posteros deferri cupidus arces ac munitiones, praesertim Britonibus proximas, aut vetustate aut hostium vi moenibus quassatis concussisve, gnaviter absque impensarum parsimonia reparavit, in quibus etiam emeritos milites locavit in praesidiis, publico sumptu ad vitae exitum permansuros. Caeterum dum Fergusius rex regnum et gentem in veterem dignitatem, tot tamque variis et adversis fortunae voluminibus iactatam, magnis laboribus restituere conaretur, Honorio imperatore mortuo, Valentianum tertium Constantii ex Placida Honorii sorore filium, Theodosius filius Arcadii Romanus princeps in avunculi locum Augustum suffectum ad rempublicam multis iam tum modis labefactatam restituendam misit in Italiam. Defungitur vita eodem prope tempore Placidus Romanus in Britannia legatus. Praebuit ea res Scotis ac Pictis in Britones hostiliter irrumpendi occasionem Vestmariae Cumbriaeque regionum Romanis armis impie ademptarum recuperandi gratia, causatis quod ad ictum foedus cum legato Romano, per eius mortem solutum, non tenerentur dienceps.
spacer 26. Ergo in Vestmariam progressi Britonum res multa populatione foedare, magna vi illatam vim repellentes, stragem facere, virginibus viduisque, quibus virens erat iuventa, stuprum inferre, viros ac foeminas aetate imbecilles foede pulsare, et, ut semel dicamus, nihil non immanitatis in provinciales exercere. Fuit Britonum quorundam fuga ad Castium (praefecerant hunc virum milites post extinctum Placidum Romano exercitui) horum ob nuntium. Castius veritus, quod evenit, Dionethum Octavii Britonum regis filium ad Britanniae regnum aspirare, uxoris amore (copulaverat is sibi belli initio, Fergusii regis sororem, matrimonio) Scotorum Pictorumque sequutum partes, pacis magis quam belli cupidus mandat Fergusio per foecialem Romanae provinciae iniuriis abstineret, si cuperet pacem, et veteribus ex foedere terminis contentus aliena non invaderet. Sin ipse et sui bellum mallent, scirent certo se hostes eosdem habere qui Scotos victos profligatosque Albione, quum alio pacto immanem gentem domare nequivissent, prohibuerint, Pictis inde sua ipsorum perfidia dirae addictis servituti. Haec Romano foeciali recitante, ferociter a cunctis succlamatum sese de pace nihil prius velle agere quam Vestmaria et Cumbria sibi, cedentibus inde Britonibus cum Romanis praesidiis, libere permitterentur. Neque a Dursto Pictorum rege, qui haud dissimilia mandaverat per foecialem, benignius responsum accept legatus. His responsis Castius ira percitus, coactis agminibus in hostes progreditur. Peragratisque Romanis provinciis, ubi haud procul a Vestmaria devenerat, a loci incolis accepit Dionethum cum copiis ex Cambria atque Icenia contractis in Scotorum Pictorumque auxilium in Vestmariam profectum.
spacer 27. Perculit ea res nonnihil Britones, quibus prisca Cambrorum virtus haud erat ignota. Verum ducum adhortationibus alacriores facti, et omnes uno consensu praelium poscentes in hostem proficiscuntur. Die qui fuit ab eo tertius venere Romani in hostium conspectu. Erat tum Dionethus Cambrorum dux, Scotorum Pictorumque viribus adiunctus, Fergusio regi uxoris germano omni conatu suppetitias laturus. Constitere utrinque exercitus, et ad praelium se expediebant. Accepere confoederati reges in medium agmen, ubi Dionethus erat pugnaturus, praestatiores gentis Cambrorum cum Scotis Pictisque praeliaribus ac lanceis valide utentibus, cornibus acierum sagittariis et reliqua multitudine firmatis. Clamore illico sublato iaculorum missilibus est utrinque magna caedes edita. Inde lanceis ac praeliaribus cruentum factum est certamen, magnaque parte anceps, donec levis armaturae milites qui in cornibus erant circunvecti paulum a tergo sese ostendere. Pavor inde ingens perculit Romanos, auxit pavorem Castii Romani ducis caedes. Mediaeque aciei fuga mox subsecuta est, effusa vagaque incerto itinere per agros, unde reliquae acies fugiendi sumpserunt occasionem. Insecuti fugientes Romanos Cambri quidam, Scoti Pictique dispalatim et neglecto, ut in victoria sit, ordine maiorem longe ab hostibus acceperunt quam intulerunt cladem. Alii agmine conferti nusquam effuse hostem sequentes haud parvam stragem edidere.
spacer 28. Hoc praelio victi Romani multitudine magis (sua ipsorum sententia) quam virtute, reliquis exercitus collectis, in Cantium, provinciis hostium patentibus iniuriis absque ullo praesidio relictis, abiere. Tum Dionethus, sumpta purpura imperii insigni, copiis totis acclamantibus ut foelix faustumque foret, Britonum regem sese appellavit. Exinde Britannia Cambrorum, Scotorum simul et Pictorum viribus bello plurimum est vexata. Gliscebat indies id malum, ac ultra quam tutum esset Romanis rebus augebatur gentium tam efferatarum audacia, apparebatque brevi totam insulam alienatum iri a Romano imperio, nisi huiusmodi conatibus mature iretur obviam. Erat tum in Britannaia exiguum valde praesidium. Id veritus Aetius nobilissimus omnium ea tempestate Romanorum ducum qui Valentiniani Caesaris iussu Romanis copiis praeerant in Gallia, Britonum precibus, qui adhuc in Romana erant fide, motus, Maximianum virum nobilem Valentiani necessarium cum exercitu ex Romanis atque auxiliaribus conflato misit ex Gallia in insulam Albionem. Adventanti Maximiano, Britonum maiores in Romana fide perstantes cum magno belli apparatu venere obviam, gratulatique sopitem cum exercitu et navibus advenisse; precati sunt ei prosperum ac foelicem in Britannia contra Romani nominis hostes successum. Statum inde insulae et ionethi conatus, qui se regem Britonum gerebat, enarrabant, polliciti quo animo priori bello cum Victorino Romano legato Scotos ac Pictos gentes ab initio implacabili in Romanos odio praeliis victos afflixerant, eodem in quemcunque iuberet locum in Romanorum hostes profecturus. Maximianus, habitis iis qui ad eum venerant gratiis, maius periculum Dionethi rebellione, et quod vir esset regii sanguinis in Britannia, et quod insulanos satis sciret noverum rerum cupidos, quam caeterorum motibus rei Romanae imminere ratus, nihil sibi cunctandum existimavit quominus properanter ad hostes contenderet. Ergo, delecto facto, per Britanniam ocyus movet cum copiis Eboracum, inde, coentibus qui ipsum sequi iussi ferant, in Vestmariam. Fama Maximiani adventus in Albionem paulum antequam haec fierent Scotos et Pictos ad arma capienda, eoque quo Romanos rebantur venturos impigre ducendum excitavit. Affuit illis Dionethus rex cum manu Cambrorum Icenorumque (his autem populi soli inter Britones Dionethi partes sequebantur) ad Romanos, si qua vi possent a sius finibus prohibendos. Ducti eandem hostiles exercitus in Vestmariam nocti cui pugnae dies successit, uterque in alterius prospectu castra posuit. Prima inde luce expeditis cohortibus ad pugnam Fergusius ita dicitur suos affatus.
spacer 29. “Vellem (contribules) hodiernam pugnam, quam cum infensissimis hostibus gesturi sumus, magna alacritate ingentibusque animis, quod mihi laetitiae, vobis utilitati et ornamento foret, egregie decertando peragatis. Enimvero, re ipsa accuratius pensata, animi vestri a pace et otio iamdiu distracti et assiduis pugnis assueti, conspectis praesertim quos saepe vicistis hostibus, non possunt non erigi in spem pulcherrimae victoriae. Decet proculdubio fortes semper optima sparare, si qua vero adversa praeter opinionem evenerint, eadem fortiter et egregie ferre. Id animi fortitudo, virtusque inter honestissimas red iure numeranda, stimulante ad id natura, optimo et acerrimo cuique persuadet facillime. Claretque ea multo magis propulsando quam inferendo iniuriam. Impie etenim lacessitus melius sperat, fiduciamque sumit strenuus et prudens ex iustitia; contra iniuria lacessens, ipse sibi iniurius, nullam ab honesto spem mutuari potest. Maximus Romanorum olim legatus vafro semper ingenio cum Pictis, quibus sociis nostri tunc maiores bellum adversus Romanos gerebant, foedus icit, non tam ut Scotorum quam ut Pictorum gentem (uti rerum exitus probavit) fallaciter traheret in exitium. Eugenium regem avum meum quam plurimis cum vestribus maioribus praelio victum occidit, eiusque gentem multis incommodis proflagatam Albione expulit, totiusque insulae regnum occupavit. Nec prospero eo successu contentus, omnium perfidissimus, Pictos populo Romanorum confoederatos socios et amicos indicibilibus affectos iniuriis contra fidem sacramenti in foedissimam adegit servitutem.
spacer 30. “Docuit id malum quantum icta cum perfida gente foedera, spretis amicis, afferant incommodi. Picti tandem ubi iniuriam nostris illatam satis luissent, sero ut Phryges sapientes, blue et perfidiam execrantes multis obsecrationibus et lacrhymis nos ad nostrum regnum revocarunt. Venimus, Pictorumque viribus adiuncti Romanos parvo negotio victos poenas dare coegimus. Redeunt victi nobiscum conserturi manus Maximiano duce (nam Castium recens pugna iure absumpsit) perinde ac si quos animos metus abstulit, novus dux aperto Marte devictis restituerit. Nos Vestmariam Cumbriamque iure repetentes monent per foecialem incoepto desistamus tanquam ipsorum adhuc imperio essemus subacti. Quibus censeo non modo non parendum, sed longe alacrioribus animis maioribusque conatibus ius nostrum prosequendum ad extremum. Quare excitamini, strenui milites, simul cum Pictis et iis qui assunt amicis Britonibus alacriorique animo utimini armis, neque vi opus est ut magna hostium propulsetur manus, imo facili negotio vincendi sunt qui nuper tam ignominiose victi nostris cesserunt armis. Eamus, libertatis pristinae veterumque iniuriarum recentisque victoriae memores, ex invisa gente nobis quaeramus gloriam, ut nostro exemplo nostri discant liberi pro patria fortiter dimicare.”
spacer 31. Haec Fergusius loquutus magno omnium consensu et favore, edicit militibus ut ad signum proxime dandum pugnam cum hostibus ineant. Nec minoribus adhortationibus caeteri duces in suas ad praelium hortandis usi magnam spem omnibus incusserant victoriae. Pauloque post utrinque acerrime est concursum: primo congressu pene obruti sunt media acie pugnantes Romani, missilibus, catapultis, telisque aliis quibus obumbrabatur coelum ab hostibus in eos coniectis. Id Maximianus animadvertens legionem adhuc pugnae expertem in suorum tanto periculo laborantium misit subsidium, unde cruenta admodum pugna instaurata. Extrema Romanorum cornua hostes magna prembant vi, unde praelium animis par magis quam viribus fuit. Restitere aliquandiu Picti Scotique ac qui cum Dionetho illuc venerant Britones, donec milites qui in extremis Romanorum cornibus pugnaverant per medios hostes magna obrutos strage delapsi hostibus a tergo ingentem terrorem atque tumultu intulere. Confoederati, etsi novo terrore concuterentur Romanis undique cincti, in orbem tamen sese coniicientes mansere acie immoti. Itaque quum utrinque in orbem pugnaretur, fortissimi quidam ex nostratibus simul iuncti in hostes ulciscendae mortis cupidi quum alio evadere non potuissent, per medios Romanos magna vi irrumpere conati, non sine ingenti hostium caede, ad unum occubuere. Dum ad horum irruptionem prohibendam undique concurritur, plures ex nostris aliis in locis hostes obiectos facile penetrantes fugam occupavere. Secuti Romani quosdam fugientes, interceptos trucidant; alii eorum qui pugnae loco pertinacius haeserant occidioni incumbant. Neque prius a caede est temperatum quam nox prospectum ademisset.
spacer 32. Caesi sunt hoc funesto conflictu Fergusius Scotorum rex et Durstus tertius rex Pictorum, cum universis pene untriusque gentis nobilioribus. Dionethus, gravi accepto vulnere medio praelio, ex acie a suis elatus ad mare, quod haud procul a pugnae loco aberat, navicula paucis comitibus in Cambriam traiecit. Secundum hanc pugnam tantus terror in omnes Scotorum Pictorumque regiones perlatus est ut crederetur utrumque regnum infestissimorum hostium vi illico exerminandum. Et quum nihil amplius spei aut auxilii superesse intelligerent, fortissimis quibusque praelio absumitis, omnes fugam in aliena regna meditabantur. Maximianus, oblata fortuna utendum dictitans, victoria haud sine crudelitate usus in Gallovidiam irrupit, regionemque pervagatus nihil non crudelitatis exercuit, inde in Vallem Annandiae Deeram et Pithlandiam ferro omnia prosternens et igni, nulli sexus fuit saluti aut aetas quin rabies in omnes desaeviret. Fugientes ad divorum templa multis in locis vi extracti crudeliter sunt necati. Camelodunum obsessum, vi captum foedeque est direptum, atque alia Pictorum Scotorum loca insignia. Debacchata ea lues multos inde dies, haud prius finem habuit quam victi confoederati omnes quibus victoris ira pepercerat extra vallum ab Abbercorneth ad red Alcluth ante aliquot annos aedificari coeptum ad hostium vim a Romanis provincialibus arcendam fuissent magna cum ignominia abacti, fidei praestito sacramento in regiones olim Pictorum Soctorumve quae citra vallum essent nunquam deinceps redeundi. Fuerunt qui suaderent Maximiano Scotos et Pictos, prorsus iam viribus effractos, populos tanta praeditos perfidia ut cum vicinis gentibus nullis foederibus vel fidei sacramento firmatis, firma pace diutius possent contineri, delere penitus aut procul pellere ab Albione: eo aut nullo modo rei Romanae in Britannia consultum iri. Renuit Maximianus, causatus hyemem propediem affore, quando milites in hyberna dimitterentur, nullum commeatum esse in Scotorum Pictorumve agris ad exercitum alendum, tantamque esse frigoris vim asperis in montibus ad quos confugerunt hostes ut ad eam militibus arcendam nulla ars posset adhiberi. Expectandum ergo aestatem, in eaque, quiod sit optimum factu pro Romani imperii salute exequendum. Addidit et Cambros viciniores hostes (hi tum in Romanos rebellionem excitaverant) prius imperio resistuendos, ne impacata provincia hostibus relicta, barbaros persequentes plus incommodi rei Romanae in Britannia quam utilitatis parerent in Scotorum Pictorumque agris; deportato inde victore exercitu in Eboracensem agrum et advecto undique ex provinciis frumento ad militibus, cum illis Maximianus in castris hyemavit.
spacer 33. Sequuta vere in Cambriam ducit, Dionethi motus (qum Britones ad Hibernicum mare incolentes regem vocabant) reprimendi consilio. Quumque ad id exequendum faceret delectum per Britanniam, accepit amicorum literis Africam a Romano imperio opera Bonifacii cuiusdam tyrannidem occupantis alienatam; duces Valentiani Augusti Mavortium et Gallionem Romanis cum copiis in ea provincia caesos; Francos Germaniae populum Rhenum transgressos multio ferocius quam unquam antea Galliam invasisse; Aurelianum et Parisinum occupasse agros, fixisseque ibi sedes, rege sibi ex gente creato; apparare propediem totam Galliam Romanorum ducum tyrannidem indies magis fastidientem, alienatam imperio, in Francorum nomen fidem concessuram. Maximianus, tot in orbe tyrannides in Romanum nomen, fatis advertis, intelligens, et ipse tyrannidem occupare (ut dudum cogitaverat) decrevit. Et ne quid ei imperii initio officeret, Britanniam pacatiorem reddere curavit. Ergo ut Britanniae regnum sibi primum stabiliret, Dionethi filiam maiorem natu (geminam enim illa foeminini sexus prolem, virilis nullam ex Fergusii sorore susceperat Orthiliam et Ursulam), ad quam ius regni attinere credebatur, cunctis Britonum maioribus probantibus, matrimonio sibi devinxit. Ursulam, ut ei perpetua virginitate spem partus adimeret, sacratam virginum collegio addixit. Honorificum enim erat apud Britannos virgines summo loco natas Deo optimo maximo ministras capi, nefarium autem initiatas ad matrimonium anhelare. Effecit ea affinitas Dionethum regem simul cum tota Cambrorum Icenorumque gente, quae in Romanos rebellionem fecerant, Maximiano charissimum. Unde permissa est Dionetho secundum Maximianum legatum summa in Britannia administratio.
spacer 34. Dum haec fierent in Britannia, Scotorum maiores, paulo quam Fergusius in humanis esse desierat (sexdecim autem annos praefuerat ille Scotorum regno) Eugenium eius filium ductum celebri comitatu in Argadiam, ad fatalem lapidem, regem communi suffragio declarant, precati laetis acclamtionibus faustum foelixque illi regnum foret. Fuit annus quo Eugenius inter Scotos rerum est potitus Christianae salutis tricesimus supra quadragesimum, a regni Scotorum initio supra septingentesimum sexagesimus, Valentiniano tertio Romano imperatori administrationis quartus. Rex itaque Eugenius salutatus, ut a pietate administrationem inchoaret, patris reliquias effosas loco ubi, Romanis urgentibus armis, erant reconditae funebri pompa in Ionam insulam delatas, uti iusserat vivens Fergusius, Christiano ritu destinato ad id loco sepelivit. Actis inde aliquot per dies parentalibus, viros pietati eo loco addictos, ut fructus coenobii seu, ut vulgarius loquar, abbatiae, qui tunc admodum erant exiles, ad sumptus suppeterent praediis atque proventibus variis vicinis ex insulis donavit. Erat Fergusii funus omnium Scotorum regum primum in Ionam delatum, mansit exinde locus regum sepulturae sacer usque ad Malcolmi tertii regis tempora. Cui ob capitis molem Canmoir, id est caput maius, vulgo nomen fuit adiectum. Divae Margaritae reginae suasu abbati Downfermilem, id est in monte infirmorum, structa multis praediis ab eodem rege donata (ut opportuniori loco referetur), ut illuc deinceps regum funera efferrentur publico edicto est consultum.
spacer 35. Eugenius rex regionum recuperandum quas Romani ac Britones Scotis ademerant cupidus, nomina omnium a sexdecim annis ad sexaginta qui poterant ad bella procedere vicatim scripsit. Et ubi vires ad tantum negotium suae genti minime suppetere cognovisset, re in tempus opportunius dilata, a Romanorum provincialium infestatione abstinuit. Caeterum Maximianus, Scotorum Pictorumque opibus fractis, ut provinciales Britannos exinde eorum levaret iniuria, pacem eis vix petentibus ultro concessit. Et quum videret Romanum imperium patere omnium iniuriis adeo ut quisque sibi virium pro facultate quantum luberet raperet, eo quod imperatorii esset sanguinis nonnullam partem ipsi sibi vendicare constituit. Ergo ex praestantissimis Britanniae collectis copiis, sumptaque purpura, militum favore Augustus appellatus in Galliam classe ad id parata transmisit, Dionetho rege in Britannia ad rei summae administrationem unica rum Romana legione ad insulae praesidium relicto. Ubi brevi sine suorum discrimine Maximianus Armoricam nobilissimam provinciam rapinis et omni iniuriarum genere atrocissime afflixit. Quumque Armorici nec a Valentiniano Caesare, in cuius fide adhuc perstabant, nec a vicinis Gallis, undique urgentibus bellis, sperarent auxilia, et Maximiani ferocissimos conatus avertere nequivissent, suis diffisi viribus in hostem concessere potestatem. Occupavit Maximianus aliquot maritima oppida, et alia a mari haud multum diversa. Inde Rhedones, numerosissimam provinciae civitatem (tenebatur ea Sulpitii Valentiani ducis praesidio) petivit cum exercitu. Ubi quum parum foeliciter urbem valide defensam oppugnasset, ad agros, vicos et circumiecta urbi loca depopulanda latrocinio magis quam bello vertitur. Armorici, Aetii legati Romani, qui Galliam tunc Burgundico bello vehementer occupatam obtinebat, pollicitationibus allecti haud foeliciter rem Maximiano successuram suspicati, quae oppida et munitiones Maximianus occupaverat, caesis illius praesidiis, receperunt.
spacer 36. Maximianus iniuriarum irritatus, expugnatis Rhedonibus direptisque reliquis inde Armoricae oppidis et eorum spoliis militibus in praedam datis, quoscunque Armorici nominis comperit viros, aut occidione delevit, aut procul domo multa cum contumelia abegit, nec foeminis quidem aut pueris parcens, tanto siquidem odio Maximianus in Armoricos ob fidem violatam exarserat. Interim, Burgundis Galliam infestantibus, Aetius legatus Romanos in Britannia relictos, qui a Maximiano deficientes in Valentiniani fidem venerant, in Galliam revocare est coactus, insulamque sine praesidio relinquere. Unde Scoti ac Picti occasionem sumpsere Britones adhuc in Maximiani persistentes fide bello mox invadendi. Porro Maximianus, ne Armorica suis armis devicta atque veteri exhausta habitatore vicinis Gallis praeda fieret, e Britannia viros accersit qui provinciam incolerent, cultamque ab hostium tutarentur iniuria. Sunt qui scribant centum millia incolarum e Britannia Maximiani iussu in Armoricam traiecisse, quibus, postquam sedes ibi fixerant, Maximianus Conanum nobilem Britannum, Dionethi red necessarium regem praefecit, provinciamque Britanniam a novis incolis dixit. Sicque Armorici simul nomen et patriam amisere. Ipse a Burgundis accitus ad belli summam contra Aetium gerentum cum illis Romanis militibus qui secum e Britannia in Galliam transmiserant concessit. Conanus rex maiorum novae gentis consilio, ne regnum recenter conditum intra unius hominis aetatem interiret (nulla enim spes prolis sine uxoribus esse potuit) ex Britannia, unde fuerant profecti, foeminas quaesivit. Missi legati ad negotium conficiendum apud Britanniae maiores (Dionethus etenim rex mediis his rebus fato erat sublatus) obtinuere ut Britonum qui Armoricae incolendae causa ad Maximianum transmiserant filiae, sorores, uxores, neptesque cum Ursula Dionethi regis filia, quam Conanus ad connubium petivit in Galliam traiicerent. Ursula Christi tum sacerdos singularem ob pietatem omnibus venerabilis, coenobio, ubi perpetuae virginitati ultro addicta sacris ministeriis insistebat, extracta, vi navim conscendere est coacta ne Dionethi regis propago deficeret (nam Othilia Maximiliani coniux, altera Dionethi filia, absque liberis dudum fatis concesserat) ut viro matrimonio copularetur.
spacer 37. Sequutus traiectus, etsi Britonus parum acceptus, Ursulae tamen et permultis quae cum ea vehebantur virginibus gratus. Enimvero adverso flatu quum in Armoricam tenderent, in Rheni ostia non sine vitae discrimine omnes qui in ea classe erant sunt compulsi. Ubi foeminae in continentem expositae, quoniam maris saevitiam perferre nequivissent, in Armoricam terrestri itinere profecturae seu Romam (ut alii scribunt, Ursula videlicet cum multis virginibus sodalibus suis connubia illa religionis causa aversante, et propterea profectionem in Armoricam devitante) ab Hunnis, mox Galliam Athila duce terribili assultu infestaturis, apud Coloniam Agrippam pudicitiam tueri conatae foelices Christi sponsae ad unam sunt omnes interfectae. Effecta est harum tam sanctarum virginum (sed post annos plusculos) fama tam celebris per orbem ad posteritatem, ut in earum memoriam Christiani sacra solennibus ceremoniis quotannis peragant. Ad harum rerum famam Eugenius rex, veluti classico quodam accitus, comperto Britanniam sine Romano praesidio relictam patrioque milite exhaustam, cum Dursto Pictorum rege ad colloquium est congressus. Ubi quum multa super praesentium rerum statu fuissent colloquuti, placuit Britonibus bellum inferre celeritate tanta ut illi non prius bellum sentirent quam ipsi bellum inferentes adessent, dictitantes foedere cum Maximiano icto, eo Albionem egresso, se amplius non teneri. Iussis itaque ad certam diem adesse Scotis Pictisque in armis cum quadraginta dierum commeatu ac caeteris quae militibus usui forent, reges in sua uterque se receperunt. Nec longior post haec mora fuit quin undique ex Scotorum Pictorumque regionibus multi mortales ad Calidoniam sylvam condicto iam die convenerint. Ubi confoederati reges, conspecta multitudine magna alacritate, ut milites ad pugnam animarent variis adhortationibus sunt usi, Eugenius quidem in hinc modum.
spacer 38. “Nemo est vestum (viri fortissimi) qui, ubi res nostras simul atque hostium diligentius prospexerit, nobis non esse amplius cunctandum possit ignorare. Quantis enim malis his paucis annis res nostrae Romanorum tyrannide afflictae accisaeque sint, patre meo huius imperii restitutore fortissimo, praeter alia infinita prope mala quae perpessi sumus, caeso, Gallovidia, Caricta, Coila, Connygama cum non paucis aliis nostrae dictionibus regionibus hostibus factis in praedam, videtis omnes. Fuit conflictus ille quo cum Romanis Britonibusque, Maximiano illorum duce, decertavimus (fateor) parum nobis prosperus, red hostibus tamen haud incruentus. Adversa tamen ea pugna, ut certis indiciis exploratum habeo, animos vobis non abstulit, nec deterruit a re bellica, sed ad eam magis irritabit. Quantum autem opes nostrae intra paucos hos annos Romanis armis afflictae sint, tantum eorum vires, fortuna Romanum imperium in perniciem trahente, omnium pene gentium communi odio atque infestissimis armis sunt attritae, provinciae siquidem Romanae ubique terrarum sunt hostibus in praedam. Vandali Africam possident, Visigothi Hispaniam, Franci ac Burgundi magnam Galliae partem sibi vendicant, Pannonia, Mysia, Thracia, Macedonia, Illyricum, Hunnis cesserunt, quae vero in oriente sunt provinciae aut in Romani nominis hostium potestatem abierunt aut, excusso servitutis iugo, libertatem sibi vendicarunt. Ipsa urbs Roma, caput olim orbis, nuper bis capta est a Gothis, bis direpta atque incensa. Eoque, ut semel dicamus, calamitatis iam Romana res venit ut nihil ex tanto nuper imperio extra Italiam Romanis sit reliquum praeter unicam Britanniam, et eam habitatore Maximiani opera pene exhaustam, nullisque praesidiis fultam. Non enim adest dux Romanus qui delectum faciat, aut facere valeat in provincia iam viribus ferme exhausta, quive nostras atque Pictorum opes debellet, aut qui nobis exitium minetur. Sedet Britannia moesta, viribus praesidiisque spoliata, suis iam diffisa opibus, magis praedae quam obstaculo invadentibus nobis futura.
spacer 39. “Ergo (viri fortissimi) quid in hac re nobis sit agendum pluribus verbis dicendum non arbitror, neque exhortandi estis (opinor) ad hoc bellum fortiter gerendum, quum animi vobis non desit, sed abundent. Praeda siquidem ingens vobis proponitur, quantum nunquam antehac maioribus vestris obtulit fortuna. Occasio, rerum gerendarum parens, offert se ultro vobis, suadens belli moras omneis tollendas, hortansque vos sese consequi, ne si per vestram ignaviam modo repudiata sit, frustra a vobis postea requiratur. Neque vos a pulchrrimo facinore foedus cum Maximiano ictum deterreat. Romani siquidem Britonesque illorum provinciales post initum nobiscum foedus nos atque nostras regiones multis affecerunt iniuriis. Si ergo hostes non distinerunt tam sancte icta foedera quominus nobis essent iniurii, eadem nos haud poterunt obligare quominus reddamus illis paria. Accingimini igitur (viri fortissimi), et ad honestissmam expeditionem arma rapite, probatam maiorum virtutem imitamini, caventes praecipue ne in mora sitis: celeritate enim opus est vel maxima. Modo viros, uti estis, fortes vos exhibite, evicimus.” His dictis accensi milites omne discriminis genus ulciscendae veteris iniuriae causa in Britones sese subituros spondent. Fecit Romanorum opum afflicto, ut quae Eugenius in medium attulerat, credita sine factu non difficila. Unde ingenti alacritate ad pugnam progrediendum esse a cunctis magnis vociferationibus est acclamatum.
spacer 40. Nec longior inde mora fuit. Picti magna ferocia sui regis adhortatione accensi ad cuncta strenue peragenda sese paratos ostenderunt. Uterque igitur populus alterius fretus auxilio Britones tumultuose invadunt, haud exigua rerum omnia quacunque irent iactura. Pervagantes Pithlandiam, Deeram, Ordoluciam, Vicomagiam, Carictam, Gallovidiam, pulsisque illinc ac foeda straga edita Britonibus, in Cumbriam, Vestmariam, atque Candaliam, et demum in agrum Eboracensem pervenerunt. Harum autem regionum provinciarumque urbes ac munitiones nullo praesidio munitae brevi in praedam hostibus concessere, direptaeque sunt ubique civitates, caesi incolae quos fuga non servavit. Sata incensa, abacti greges et armenta, ac caeterae fortunae pene omnes excisae, apparebatque totam Britanniam populatum iri nisi Scotorum Pictorumque saevitia arte aliqua cohiberetur. Britanni tam saevas infestationes haud aequo animo ferentes Romam oratores mittunt qui sui perpetua subiectione promissa contra tam immaneis hostes auxilia flagitarent. Valentianus itaque imperator, ne tanto tamque saevo bello insula vexata ab Romanis alienaretur, legionem quae Parisiis erat. Praesidio ab Aetio relicto, red Gallionis Revennatis nobilissimi viri ductu multis cum auxiliaribus insulanis misit in subsidium. Horum adventu in Albionem cognito, Scoti et Picti provinciis quas nuper depopulati fuerant habitore fortunisque nudatis, dirutis munitionibus, incensisque vicis et oppidis, praelium quod instabat declinantes domum abiere, aut nolentes aut non ausi cum Romanis, quorum virtutem frequenti pugna cum maximo sui detrimento fuissent experti, manus conserere.
spacer 41. Fugientes hostes aut fugientibus simillimos insequuti Romani, Britonibus quibusdam itinerum gnaris ducibus, ad Fortheam aestuariam assequuntur, ubi tumultuariis praeliis haud paucis ex Scotis Pictisque caesis, quod diutius in Albione, undique Galliam infestantibus tyrannis, manere nequiverunt, murum ab Abercorneth ad Clydae amnis ostia, quem dudum incoeptum diximus, Gallio Romanus dux sumptu publico privatoque erigi iussit, accitis undique opificibus ad opus conficiendum, ut is esset arcendis hostibus praesidio. Structo muro, non tam ex lapidibus quam cespitibus terra excisis octo cubitos lato, alto duodecim, acutas sudes infigunt, excubiis adhibitis quae per vices in stationibus perseverantes incolas in Romana perstantes fide noctu accensu igni, interdiu rerum quae facile incendi non poterant fumo, ad arma sumenda, si Scotos Pictosve hostile aliquid movere conspicerent vocarent, capitali poena edicta in quos qui ad flammae fumive prospetum ad hostes a muro arcendos armati non acceserint. Ita Britanniae statu Gallionis sententia pacato, procul abactis barbaris, Romanus exercitus ab Aetio revocatus in Galliam eodem Gallione duce est deportatus.
spacer 42. Scoti et Picti, cognito Romanorum in Galliam traiecto, multo ferocius quam antea Britones invadere constituunt, concioneque facta Eugenius rex nunc ira in hostem suos stimulat, nunc praemiorum et spoliorum spe accendit. Praedam provinciae et quicquid fortunarum, Gallione in Britannia agente, Britones secum in Vestmariam, Candaliam, Pithlandiam, caeterasque profligatas nuper provincias apportassent, eorum iam tum addicens peculio. Neque Pictorum rex a suis militibus adhortandis abstinuit, edicto proposito ut qui omnium primus murum ascendisset, is Cameloduni praefecturam (erat red ea tum inter Pictos veneranda et non nisi gentis excellentissimis tributa potestas) adipisceretur. Britones, cognito quid Scoti ac Picti molirentur, armati, ut institutum erat, ad murum protegendum concurrunt, magnamque militum vim locant in propugnaculis. Adversus quos ubi Scotorum Pictorumque cohortes quaedam, Graimo duce (nam reges longiuscule a muro constiterant cum copiis) missilibus, catapultis, ballistisque murum nudassent, permulti, ut erant ad id instituti et instructi, ad opus dolabris, bipiennibus, rutrisque ab imo subruendum institere. Nec id admodum difficile factu erat, quod structura non calce, sed terra lapidibus interposita erat congesta. Itaque non prius caedebantur quam ruebat, ut per patentes rimas transgressa accita confoederatorum agmina in Pithlandiam evaderent. Accepere Britonum quidam hostium vim ad exitium usque pugna perdurantes; alii fortunam adversam experti urgentibus hostibus cessere, nulla in re magis quam fuga spem locantes.
spacer 43. Affuere sub id tempus et alii quidam Scotorum Pictorumque duces (ut imperaverant reges) navibus ex Otholinia devecti in Pithlandiam cum altera utriusque gentis manu, multo tumultuosius in Britones quam reges ipsi et qui cum illis erant milites, cruentissimis incursionibus irrumpentes. Hi iuncti regiis copiis omnia direptionibus caedibusque implevere. Villae, vici, nonnullaque castella recenter reparata ac oppida habitatore cremantur nudata. Incolae, qui illuc, Gallione authore, nuper venerant reliquis ex Britanniae provinciis, licet viribus potentes, hostium tamen terrore perculsi ne tantam sentirent immanitatem, imbecillibus omnibus cum fortunis relictis, trans Tynam amnem confugere. Datum inde regum edicto quicquid argorum Tuedam fluvium et Tynam interiacet militibus diripiendum. Unde multa irae, multa invidiae avaritiaeque foeda exempla sunt edita. Sequutus tumultus a mari Germanico ad Hibernicum usque, quantum furentium militum ira ciere poterat. Dum multos dies strage et depopulationibus consumunt Scoti Pictique, Britones lapideum murum ab Adriano Romanorum principe quondam ad similes usus (uti suo loco satis diximus) aedificatum immenso labore instaurant, multoque milite ac vi magna muniunt. Caeterum ab Adriani valli oppugnatione Scoti et Picti abstinentes, quod hyems immineret, quando patrio more exercitus esset solvendus, accitis red e suis regionibus coniugibus et liberis, imperio ad Tynam usque amnem protenso, ut in agris iure belli receptis inter se partitis sedes ponerent, regum publico mandatum est decreto.
spacer 44. His rebus peractis, populi confoederati ex recenti fortuna facti alacriores, sequutum hyemem occupati Adriani valli viciniam validis praesidiis muniendo praeliis quieverunt. Quando Britones veriti (quod evenit) ne, adventante prima aestate, hostes in Britanniam transgressi praedabundi solita immanitate in incolas grassarentur, ad Aetium Romanum ducem in Galliam mittunt legatos Romani imperii fidem implorantes et auxilium. Quibus ne nullas quidem copias adversus saevientes hostes Aetius in Britanniam mittendas promisit, dubium utrum noluerit quia parum amico esset animo in Valentinianum, quum iam de tyrannide occupanda cogitare coepisset, an atrocis belli cura quod per id tempus contra Francos gessit distractus, non potuit. Reversi legati in Britanniam et in consilium quod tum forte Londini maiorum authoritate pro publica salute fiebat introducti, postquam Aetii responsum retulissent, varie est consultatum qua potissimum via immanium hostium vitarent iniuriam. Suasere quidam terra et mari rem contra Scotos Pictosque gerendam, libertatemque quam Romanorum iam armis liberati facile consequi possent omnibus ad extremum tutandam. Scribendos non modo viros, sed etiam foeminas aetate, corporibus atque animis praeditas ad bellum pro communi salute susceptum alacriter gerendum, atque quamprimum ad Adriani vallum cum copiis in infestissimos hostes irrumpendum. Experiri potius extrema quam perpetuis grassantium depopulationibus et latrociniis fatigatos necessariam pacem inhonestis conditionibus cum eisdem tandem inire.
spacer 45. Tum Conanus Camber ex Octavianorum regum Britanniae ortus familia, haud parva inter Britones authoritate, “Qui (inquit) imperia parare voluerunt, aut parta conservare, ut suarum virum ac temporis rationem habeant, plurimum est necesse. enimvero dum nobis vires ad huius regni tutamen contra immanissimos hostes suffecere, dumque auxilia speravimus a Romanis quibus barbarorum vim nostris finibus procul arcere potuimus, nulla unquam pacis cum perfidis gentibus Scotis ac Pictis, fateor, mentio facienda fuerat. At nunc (me miserum!) res nostrae aliud longe expostulant. Superbissimi etenim tyranni Maximiani iniuria, qui nobis plus quam hostis <nocuit> dum orbis impie cuperet imperium, hoc nostrum regnum ultimo patefecit discrimini, viribus iam adeo sumus exhausti ut futuris praeliis (si qua tamen cum hostibus gesturi sumus) nullam prorsus in nostris manibus spem habere possimus. Neque nostra arma neque Romana (quando ab illis nulla amplius speramus auxilia) nos deinceps defendent satis. Hostis enim immanis, crudelis, truculentus, nec dura militia, nec inedia, nec laboribus improbitate fractus, verteris iniuriae vindicandae cupidissimus non Deum veritus, non homines, non vulnera, sed ne mortem quidem, modo quas per longa tempora perpessus est nostris atque Romanis armis iniurias ulciscatur. Apud eum hostem neutrius sexus, nullius aetatis discrimen, dum innata debacchatur feritate, clementiam prorsus ignorat, insaniamque habet pro fortitudine, muliercularum, senum ac puerorum corpora sanguinarius ille atrocibus gladiis aut telis gaudet confodere.Nec pro dedecore habet humanum sanguinem (quem perpetuo sitit) ubi feriret hostem haurire. Et ut multa paucis dicam, nulla re magis quam latrocinio, sanguine et caede gloriatur. Ergo aut pax nobis saevissimis cum hostibus (id nostra cogente fortuna) ineunda, aut quaecunque gravia, acerba ac importabilia nobis eorum ferenda arbitrio. Haud tamen ignoro quam contumeliosum, quam probri plenum nobis nostraeque fuerit genti. Verum patiendum censeo potiusquam, omni restituendi regni spe sublata, fortunas, sedes, imperium ac liberatem omni cum ignominia prorsus amittere. Haec quae dixi, me publicae salutis causa, nec ullius alterius, et fides in vos integra atque in patriam charitas, proceres, effari coegit, quae falsa sint an vera, an publicae officiant an conducant saluti, vos videritis.”
spacer 46. Haec Conanum cum circumfusa multitudo loquentem audiret, vehementi ira perciti (Scotorum etenim Pictorumque amicitias infensis animis Britones aversabantur omnes), proinde non e re Britanna locutum arguebant, haud sibi ignotum dictantes qua astutia Britanniaeimperium sibi vidicare constituisset. Porro magnatis, ubi aliquantisper moestum tenuissent silentium, suam inter se deplorantes fortunam, haud ignari quam res humanae in lapsum atque excidium sint pronae, nec tam facile crescant quam retro dilabantur, multitudinis tandem victi importunitate, quae facile in deteriorem partem lapsa saepius contemnit suadentem meliora, arma sumere iusserunt, delectum ubique fieri, sexus (modo integra forent corpora et ad praeliandum apta) nullo facto discrimine. Diem dicunt conventionis, locumque unde in hostes foret magno conatu movendum. Ingemuit sub hanc vocem Conanus, consilioque egressus, “Deum (inquit) immortalem testem facio me publicae salutis amore ex animo hanc vestram sententiam furiamque belli detestari. Unde nihil magis compertum habeam quam fata hoc vetus atque olim venerandum Britonum regnum, his nostris diebus, quod sine animi maerore effari nequeo, ad exitium trahere.” Haec Conanum loquentem Britonum quidam audientes vehementer in hominem concitari et “tua” magna vociferatione clamantes “in hoc bello quominus conficiatur levis aut nulla fuerit authoritas,” multis pugionibus confossum crudeliter interimunt. ex eo facinore oborto tumultu, quum permulti factum improbantes caedis authores ferro peterent, populusque totus in duas pene scinderetur factiones, caesis utrinque permultis tumultuantium turba in multas horas protracta, haud sine multorum incommodo, vix tandem magistratuum authoritate est sedata.
spacer 47. Sub idem tempus, nuntio recentis irruptionis Scotorum ac Pictorum in Britanum agros Londinum delato, pavor ac trepidatio totam urbem pervadit. Graimus etenim, de quo affatim supra, quem confoederati reges egregiam ob militarem disciplinam communi consilio magnae exercitus parti praefecerant, dum Britones consultationibus ac legationibus mittendis tempus terunt lectis cum copiis, murum ab Abercorneth ad Clydae amnis ostia ductum undequaque effractum ita diruit funditus ut eius praeter paucula quaedam vestigia, tanti operis indicia, quae vel hac nostra conspiciuntur aetate, nihil remanserit ad posteros. Devenit hinc ad id vallum Gramysdiic, id est Graimi agger aut muris, deinceps ab eversore, vulgo appellatur. Inde ad Adriani vallum a mari Hibernico ad Germanicum grassando vagatus cum copiis, quas arces et muntiones depopulantium feritas anteacto anno reliquerat intactas, ut Britonibus illuc redeundi spem omnem deinceps adimeret, durutas crematasve solo aequavit. Inter haec confoederati reges cum copiis Adriani murum aggrediuntur, ad eum subruendum omni instrumentorum genre adhibito quae ea aetate ars excogitaverat: id facile factu arbitrati, quod nova structura partim recenti calce, partim luto interlita iam necdum erat indurat. Vix caesus ruebat paries, irrumpentibus hostibus multis locis praebens ingressum, cum Britones stationarii qui pugnantes vim hostium excipiebant, citius obruti perierunt. Concurrentes incolae in stationariorum subsidium, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia caedentium morientiumque clamoribus streperent, haud satis scire poterant, propterea, hostium perspecta feritate, pugna relicta fuga saluti consulerunt.
spacer 48. Diruto itaque Adriani muro, irrumpentibus militibus latius in provinciam, edixere reges confoederati bello tantum per aetatem idoneos absumentes, caeteris una cum mulieribus parcerent. Huic edicto haud ubique obtemperatum. Nam ira militum atque veterum iniuriarum memoria in caedis faciendis vix ullum discrimen sexus aut aetatis agnovit. Complures deinde dies Scoti ac Picti in multa strage haud parvam Britanniae partem pervagati, qui Britannicae gentis inter Tynam et Humbrum fluvium habebant sedes ad eam redegerunt necessitatem ut aut foeda occidione caderent aut proximo mergerentur aestuario, vel flumine tranando aut quovis alio modo traiecto, quem modum urgente tempore paraverat necessitas, in alienas concedentes provincias, hostium metu perculsi, iram declinarent. Horum nuncius Britannorum maiores, qui adhuc Londini erant ad novas contra hostium iniurias remedia excogitanda, vehementius perculit. Proinde paulo mox, ubi in publico consessu in varias sententias magnates abiissent, communi tandem suffragio duae legationes sunt decretae, altera ad Scotorum Pictorumque reges, quae omnem trans Humbrum fluvium regionem cum immensa pecuniae copia eis polliceretur, Britonesque illis ab imbecillium caede temperantes non irrumperent, altera ad Aetium Romanorum legatum in Galliae quae Britonum calamitates deplorando hanc ad eum darent epistolam.
spacer 49. “Aetio ter consuli gemitus Britannorum. blue Quum nostri maiores primum in potestatem concessissent Romanam, honestis documentis et egregiis exemplis, senatum tutissimum refugium portumque optatum omnibus ad se confugientibus fuisse cognovere. At nos eorum posteritas Maximiani legati perniciosa in nostram salutem opera opibus viribusque spoliati, et ob id, immanissimis urgentibus hostibus, in ultimo constituti regni ac vitae discrimine, Romani imperii fidem implorantes, neglecti (imo aspernati potius) truculentissimis barbaris damur in praedam. Quod nobis non potest non esse argumento aut Romanos optimos mores in pessimos mutasse aut amplissimum eorum imperium numinis ira iam caeteris nationibus in direptionem datum. Caeterum si fatale hoc tempus cogetur, nullius populi magis quam Scotorum Pictorumque omnium mortalium immanissimorum imperium aversamur, quorum truculentiam olim iam experti eo redacti sumus ut qua potissimum via, perditis fortunis, vel miserae consulendum fuerit vitae, ignoremus. Nam, dirutis vallis, oppletis fossis (quae eorum a nobis feritatem prohibebant), non uno crudelitatis genere in Romanam irrumpentes provinciam, populatis agris, villis, incensis vicis, oppidis, arcibus solo aequatis, infantulis, mulierculis, decrepitis, senecionibus foeda occidione peremptis, praeter funestam ubique virorum stragem, nos qui cladi supersumus victos et profligatos (quod sine lacrhymis quis referat?) ad mare pellunt, unde rursus, quia illud transmittere nequivimus, in eosdem repellimur. Hinc duo nobis exterminii genera nascuntur, aut enim immergimur aut barbarorum truculentia iugulamur. Ergo si quid potest apud te Romani populi decus, si quid nostra fides ac studium in Romanum nomen, iam tot annos continuatum, obsecramus obtestamurque ne nos sinas truculentissimorum hostium immanitati diutius subiacere, sed quam citissime auxilia nobis submittas, ne crudelius a Romanis proditi quam perditi a barbaris, et ne quisquam deinceps illorum aut imperio aut societi confidant, insigne ad posteros documentum simus.”
spacer 50. Huius epistolae meminit Paulus Diaconus, venerabilis Beda, Galfredus Britannicarum rerum scriptor, Veremundus, et post eos recentiores quidam authores haud improbandi. Ad ea Aetius se aegerrime ferre Britonum incommoda respondit, et eo molestiori animo quod, Romano imperio tot infestissimorum hostium ultimo discrimine laborante, Galliam, imo ipsam Italiam, barbaris irrumpentibus, aegre tueri posset. Itaque se atrocioris longe belli cura districtum sine salutis publicae iactura auxiliares legiones mittere in Britanniam non posse, propterea suadere se omni qua possunt vi contra hostes tutentur, secundioraque expectent tempora, quando, restituto Romano imperio, barbari iustas poenas rependant. Sub idem pene tempus quo haec ad Britanniae maiores Londinum deferebantur, legati a Scotis ac Pictis reversi tulere responum: nihil eorum quae Britones postulassent confoederatis regibus placere, neque eos a caede ac depopulatione temperaturos priusquam Britanniam aut expugnatam aut ultro deditam in suam receperint potestatem. Primum adeo perturvabit Britonum magnates ea vox, ut non color, non vultus cuiquam constaret unus. Inde, collectis tandem animis, arma rapere iubent, suam detestati ignaviam, qui barbaris et audaciam dedissent et quam assecuti fuissent, paravissent ultro cedendo victoriam. Porro Scotorum Pictorumque reges, Britonum cognito per exploratores consilio, et quam ab Aetio accepissent repulsam, contractis undique citius omnium opinione copiis, in hosticum magno ordine sunt profecti.
spacer 51. Fuerunt in primo ordine Gallovidiani, Vallis Annandiae incolae, et Picti quos Bervicios dicere, qua de causa non habemus compertum, ea aetas incoepit. Hos sequutae numerosae copiae ex Argadis, Atholis, et iis Pictis qui ad Calidoniam et Camelodunum sedes habuere cum Otolinis et Horestis. Medii in his copiis confoederati reges lectis cum militibus, signiferis praecedentibus, incedebant. Post hos totius exercitus impedimenta collocata. Sequebantur reliqui utriusque gentis red nobiles, compositis ordinibus suis cum aulicis militibusque bellica arte exercitatioribus. Secundum hos gregarium vulgus omnium novissimum (ut gentis illius ab initio fuerat institutum) totum exercitum occludens. Britones ad pugnam hostibus proficiscentes obviam, quum tantas copias composite adeo incedentes per exploratores cognovissent, suasque vires ad susceptum bellum e re conficiendum nequaquam potentes, improbato eorum consilio qui bellum in publicam perniciem suaserant, ne ad suam laborarent internecionem, de pace arere communi consilio decreverunt. Mox legati missi ad reges confoederatos quum pacem haud aliis conditionibus impetrare potuissent quam si Britones se, suos liberos et fortunas dederent hostibus, idque delatum ad Britanniae maiores per exercitum fuisset divulgatum, hinc ira, hinc desperatione irritante animos, mutato consilio ad unum omnes praelium poscebant.
spacer 52. Secuta pugna omnium atrocissima: Britones enim mori pro patria ac simul suam mortem ulcisci decernentes maiori omnium opinione ferocia hostes primo impetu aggressi permultos prostravere. Alii inde aliis ferentes subsidium conflixere adeo pertinaciter ut mortem timere viderentur minime. Caedebantur passim Gallovidiani ac Picti prima acie depugnantes, et iam Argadi, Atholi, et quae circa reges erant copiae ac signa militaria Britonum pene patebant iniuriae. Graimus (huic viro haud exigua exercitus pars regum iussu parebat) ubi primum aciem ita urgeri ab hoste vidisset, Hebridianorum militum cohortem quam impedimentis praesidio paulo ante locaverat monuit illico, impedimentis relicitis, Gallovidianis subsidio adessent. Hebridiani celeriter imperata executi, primae aciei in magno admodum tum versanti periculo se coniunxerunt. Horum adventu extemplo tanta rerum mutatio est facta ut Gallovidianorum permulti, vulneribus confecti et ob id procumbentes hastis aut praeliaribus annixi praelium redintegrarent, et qui fugam occuparant, resumptis animis pugnando contractam ignominiam magna delerent virtute. Caeterum, confoederatis populis undique irruentibus, Britones hostium multitudine attriti pene, cum amplius praelio durare nequivissent, victoriae spe deposita, fuga se servare annixi in loca paludosa haud procul a pugnae loco confugerunt. Tum foederatorum calones, fugientes hostes conspicati, relictis impedimentis, etiam inermes armatos correptis fustibus inclementer paludibus haerentes caedebant. Absumpsit ea pugna Scotorum atque Pictorum quatuor prope millia, Britonum amplius millibus quindecim, quorum haud pauci numero coeno haerentes, viribus attentuati, deiectique animis, hostibus parvo negocio trucidandi sunt obiecti.
spacer 53. Hoc praelio facto, prope ad internecionem Britannicae gentis maiores natu, eorum qui superant, quum nihil victoribus impedimenti ad Albionis imperium occupandum, nihil victis tutum cernerent, omnium consensu oratores ad victores reges pacem supplices petentes misere, spondentes conditiones quascunque daturi essent hostes sese accepturos. Scotorum Pictorumque reges non tam Britonum quam sua fortuna permoti (nonnullos etenim fortissimos utriusque gentis praelio amiserant) ut red pace fruerentur foederi annuere. Fuerunt hae pacis conditiones: ut Britanni nec legatum Romanum nec exercitum deinceps reciperent in Britanniam, neve Romanos, Gallos, Saxones, aut alios quoscunque Scotici Picticive nominis hostes per suos fines sinerent transire, idque conantes pro hostibus haberent et in eos pararent arma. Nulla cum gente aut civitate foedus inirent aut bellum gererent sine Scotrum Pictorumque regum iussu. Ab eisdem acciti contra hostes ad bellum proficiscerentur. Quicquid esset Albionis ultra Humbrum fluvium, Britonibus inde cum coniugibus, liberis et fortunis abeuntibus, in Scotorum ac Pictorum cederet possessione. Darent sexaginta aureorum nummorum millia foederatorum militibus partienda, viginti millia in annos victoribus penderent. Centum darent obsides regum arbitrio, nec octodecim annis minores neu maiores triginta. Has conditiones ad Britanniae maiores, coram ad id contracta multitudine, relatas, cum multi veluti iniquas aspernarentur, alii, licet parum decoras, necessarias tamen, Britonum rebus expensis iusta iance, suscipiendas mutitudini persuasere. Icto igitur inter populos dictis conditionibus foedere, insulae Albionis status paulo pacatior quam antea est factus.
spacer 54. Hunc itaque in modum Britanniam Romanis ademptam Scoti ac Picti vectigalem sibi factam vendicarunt. Posteaquam Iulius Caesar eam primum ingressus fecerat Romanis tributariam anno quadringentesimo nonagesimo sexto, sacratissimi partus virginei sexto supra tricesimum et quadringentesimum. Fuitque idem annus regni Eugenii septimus, a Britonum regni conditione in Albione per Brutum, qui primus in ea gente regnavit, millesimus sexies centesimus tertius, et exinde Britonum vires semper vilescere coeperunt. Scio quae de Maximo et Maximiano, Romanis legatis in Britannia, Octavio ac Dionetho Britonum regibus, utcunque hoc volumine memoriae prodidimus, itidem et quae de Saxonum adventu in Albionem eorumque gestis illico sumus allaturi, a Galfredi Monemutensis scriptis de Britannicis rebus nonnihil discrepare. Neque id cuiquam magnopere admirandum, quod authores quos sequimur, Eutropius, Paulus Diaconus, Beda, Veremundus, et illis recentiores quidam exquisitae eruditions, nec in rerum narratione nec in supputatione temporum (ut cuivis est videre) cum eo authore conveniant. Nulla igitur iniuria nos id multo propius vero, in quo multi probati authores consentiunt, existimantes, quam quod unus Galfredus sine testibus attulit, historiam ex nostris veteribus annalibus sumptam et in nullo pene Romanis scriptoribus dissonam, pro ingenii nostri parvitate, animadvera semper semper temporum supputatione, ut incoepimus, exequi decrevimus.
spacer 55. Viri autem insignes eruditione et pietate qui cum Fergusio atque Eugenio regibus vixere hi fere numerantur: Eusebius Cremonensis et Philippus Hieronymi assectatores, Hilarius Areletansis, doctrina ac pietate nobiles. Inter nostrates Palladius episcopus a Caelestino pontifice maximo ad Scotos in Christum credentes missus ut Pelagianum haeresim, quae iam magnam Britanniae partem infecerat, a Scotorum gente arceret populumque ad veram pietatem, a qua continua bellorum atrocitate paulum aberraverat, rite reduceret. Erat Palladius primus omnium qui sacrum inter Scotos egere magistratum a summo pontifice episcopus creatus, quum antea populi suffragiis ex monachis et Culdeis pontifices assumerentur. Is utilibus ac piis concionibus Scotos Pictosque a quibusdam superstitiunculis gentilibusque ritibus, nondum in illis populis post relictam idololatriam exterminatis, purgavit, ob quas res Scotorum apostolus a posteritate est appellatus. Post multos tandem pios sudores ac religiosa opera Christi dogma propalando pro mortalium salute impensa, Forduni (vico in Mernia nomen est) beatissimum huius vitae exitum sortitus fatis concessit. Ubi sacriae eius reliquiae in multo habitae honore a multis illuc regionibus causa confluentibus, vel hac nostra aetate venerandae, ostenduntur. Has Wilhelmus Shewes sancti Andreae olim archiepiscopus, vir undiquaque eruditus, effosas humo sepultis piis precationibus sollenique apparatu in capsulam argenteam honorifice locavit quarrto post Christi adventum in carnem supra nonagesemimum millesimum quater centesimum. Palladius Servanum episcopum ad Orcadas insulas missum ut populum rudem Christiani pietate instituerit creavit. Et Tervanum, quem infantem lustrico laverat fonte, Pictorum archiepiscopum constituit. Eodem fere tempore missus est et Patricius sanctissimus episcopus a Caelestino qui Hiberniam, iamdudum veram colentem pietatem, e Pelagiana impietate sacris monitis et exemplis tueretur. Horum exacta ac religiosa diligentia Christianae pietatis cultus Romanae ecclesiae ritu et instituto longe lateque per tria regna, Scotorum, Pictorum, et Hiberniensium, veteribus posthabitis ritibus, sancte ac pie est confirmatus.
spacer 56. Prodigia plurima in variis Albionis oris priusquam Britones cum Scotis ac Pictis supradicta pugna confligerent sunt conspecta. Luna soli adversa in quadra abire, et Eboraci sanguineo pluit imbri, et multis in locis arbores de caelo tactae aruere in ramis foliisque, et forum Londini ingenti patuit hiatu, aedesque haud paucae in profundum sunt absorptae. Haec per regiones nunciata ubi multis terrorem attulissent, et malum in nomen Britannicum vertentibus sacerdotibus, sedatus est nonnihil metus. Coniiciunt quidam in haec tempora Fynnanum filium Coeli (Fyn mak Coul vulgari vocabulo) virum, uti ferunt, immani statura (septenum enim cubitorum hominem fuisse narrant) Scoti sanguinis, venatoria arte insignem, omnibusque insolita corporis mole formidolosum, circularibus fabulis, et iis quae de Arthuro Britonum rege passim apud nostrates leguntur, simillimum, magis quam eruditorum testimonio decantatum. Huius itaque viri mirabilibus, quod ab historica fide haud parum abhorrere omnibus sunt visa, consulto supersedentes Eugenii regis gesta deinceps prosequemur.

Perge ad librum VIII