Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER VI

EC diu Scotorum res post extinctum Ethodium sine principe fuit. Indictis enim comitis eligendi regis Athirconem Ethodii filium, vix impero per aetatem maturum, ingentio tamen aetatem superante praeditum, primores suffraganti populo regem consalutavere. Suscepit is imperium omnium fide et congratulatione, dans specimen nonnullum probitatis in initio regni. Moderatum enim sese ac facilem et comem in congressibus praestitit. Studia tractabat honestissima, quippe sacram disciplinam maiorumve historias edoctos secum frequentes habebat. In singularibus certaminibus, in palaestra reliquisque ingenii aut corporis exercitationibus plurimum versabatur, liberalis in omnes, ad benevolentiam amicitiamque alliciebat multos. His atque similibus probitatis indiciis magnum nomen brevi est assequutus.
spacer 2. Sed cum aetate haud concerevere virtutes: cuncta etenim octavo imperii anno exacto asperius ferociusque gerendo, quo maturiorem evasit in aetatem, eo in flagitia fuit propensior. Ab honestis demum rebus factus alienus, inexplebili studuit avaritiae, omnia iracunde faciens, plus minitando quam suadendo, metuque quam benevolentia, suos, quos fide ac liberalitate pravarat amicos retinuit. Neque his sceleribus solum involutus, sed et deliciis omnique voluptatum genere quas ad animum effoeminandum pertinere diceres vitam egit viro plene indignam. Indies deliciosius agens lurconibus, mimis, saltatoribus intentus et quae publici erant regiminis negligens, mulierosusque totus et spurcus effectus, lenonibus ac histrionibus sordidissimi generis stipatus, pudore sublato, fistulis canendo incedebat. Hunc luxum minime gratum Scotorum primoribus, et magnopere ab omnibus improbatum, veluti geneonibus peculiarem, simul cum principis vita aspernabantur universi. Indignati homini monstroso parere, qui se maluit histrionem quam modestum prudentemque rei summae administratorem gerere, praeterea gravititer patientes iuventutem nobilium, luxu diffluentem, gravis intolerandisque quotidie plebem vexare iniuriis, nullo adhibito aequi iurisque discrimine, cum rex ipse omnis generis flagitiis opertus esset, mollemque adeo viveret vitam ut nullam reipublicae administrandae haberet rationem, nec commodum incommodumve eius discerneret per secordiam, eaque indies mala latius serperent magisque affligerent, coepere levissimis quibusque acceptis occasionibus seditiones coniurationesque inire.
spacer 3. Erat vir quidam nobilis in Argathelia, haud exiguae inter suos authoritatis, Natholocus nomine. Eique duae erant filiae, forma eleganti praecipuaque speciositate, utranque posteaquam eas rex Athirco foede stupraverat, stipatoribus tradidit omni spurcitia polluendas. Natholoco, contumelia indicata, animo volventi quo potissimum modo iniuriam ulcisceretur, affuere filiae, multis lachrymis querentes non modo a rege profligatam pudicitiam, sed vilissimis se nebulonibus vi prostitutas. Tenuit aliquandiu pater moestum silentium, aegras inde solatus filias culpam in authorem iniuriae ab eis transtulit, ob id temperantius modestiusque iniuriam ferens quod, tametsi illarum corpora violata essent, mentes tamen culpa prorsus vacare dignosceret. Postridie vero illius diei ubi illuxit nuntios ad amicos misit (erant hi Argathelae Novantaeque gentis praecipui) ut subito ad se veniant, maturato opus esse, remque atrocem suae familiae accidisse. Mox ubi affuerant, questus est ipse Natholocus regis Athirconis inuriam: stupratas filias, verberibus caesas, lixis, histrionibus, et si qui sint sordidioris generis hominibus invitas authore rege foede prostitutas. Tum illi dextris datis iurant sese quacunque vi possent ulturos iniuriam, authorem prosequuturos, nec passuros posthac Athirconis in re summa administrationem. Viderit redsucclamantes Athirco in quam cladem foeda libido mox ipsi eiusque amicis fuerit allatura.
spacer 4. Ergo, moestitia in iram versa, ad vicinarum regionum maiores abeuntes eisque rei indignitatem cum caeteris regis flagitiis indicantes, ad coniurandum incitarunt. Concursum illico ad arma, magna omnium cum ferocia, in tot ausum scelera tyrannum. Vicesimo exinde die, regionum quae Scotico parebant nomini primores pene omnes in armis ad omnia obeunda discrimina parati affuere, peractaque Christiano more re divina Evonium, ubi acceperant esse Athirconem regem, movere constituunt. Fecit armatorum agmen populo pavorem et admirationem sub primum congressum. Mox, re cognita, magnus admodum motus illico est sequutus. Curritur ex omnibis locis regionibusque ad Natholocum coniurationis ducem, in Arthirconis tyranni exitium. Nemo erat omnium in conglobata multitudine qui non iudicaret regem, non modo dignum qui imperio abdicaretur, sed qui etiam exquitissimis ad interitum usque cruciaretur suppliciis. Ad Athirconem regem haud procul ab Evonio mediis deliciis immersum, in ganea delitiscente, ubi eorum quae acta fuerant nuntius devenisset, ille ira excandescens primum ad comprimendum motum quas contrahere potuis cum copiis progressus est in hostes, ratus ad suum aspectum timore perculsos bellum declinaturos.
spacer 5. At ubi eos nihil pavere acceperat per exploratores, seque a suis militibus aspernatum, veluti infamia aspersum, mollem, indignum qui viris imperitaret, timore pallescens, postquam nullus dabatur fugae locus, nec captivus ageretur, nihil non passurus contumeliae, regio abdicto ornamento atque insigni, paucis stipatoribus comitatus fugam quam ei persuaserunt occupat, velata ne nosceretur ab hostibus facie, animo in Hebrides coniuratos declinando transmittendi. Multo autem quae pro rege erat praeliatura, ubi eum timidum aufugisse cognovit, suis militibus in summo discrimine relictis, stultum pro homine scelerato, pavido et fugitivo perclitare censentes, Natholoco illico se iungit. Natholicus itque nihil moratus mittit qui Athirconem persequantur. Vehebatur iam tum ipse navi in Ilam insulam. Sed adverso vento et maris aestu impeditus, perinde ac flato ipso et mari repulsus ad supplicium rediit invitus in continentem, ubi quum persequutores adesse sensisset, ne ipse vivus superesset ad contumeliam, manum sibi intulit posteaquam duodecim annos rei summam inter Scotos tenuisset. Devenit eius regnum in Gordiani tertii Romanorum principis vel, ut alii scribunt, in Valeriani imperatoris tempora, qui quidem Valerianus, tametsi esset eruditione et virtute bellica clarus, infoelicem tamen sortitus est vitae exitum. Captus enim a Persarum rege Sapore, amisso exercitu, in miserrima servitute turpiter consenuit, tanto ludibrio habitus ut Sapor equum ascensurus eius tergo uteretur pro scabello.
spacer 6. Erat Arthirconi regi is quem diximus exitus, tali principe qui vitam spurcitia contaminaverat citra omnem dubitationem dignus. Id Doorus Arthirconis germanus ubi rescivit, parum suum caput illis crededendum ratus, quorum infestatione frater nuper occubuerat, mendici habitum, suo iam abiecto, indutus in Pithlandam cum tribus Athirconis liberis Findoco, Carantio et Donaldo aufugit, ubi secundioribus rebus sese cum impuberibus conservavit, veritus (quod evenit) ne ipse regiis cum natis Natholici insidiis ad supplicium quereretur. Natholocus enim, extincto Athircone, quos ex amicis fidissimos habuit atque omnium secretorum conscios ad Doorum inquierendum secretius mittit in Pithlandiam, mandans ut inventum illico cum Athirconis liberis trucidarent. Eo profecti ii quibus res erat demandata alium quendam, habitu, faciei lineamentis red et aetate haud dissimilem Dooro eius loco obtruncant. Attulut ea res Natholico ingentem laetitiam,. Populi inde maiores ad concionem vocatos, armatis militibus inermes circunstantibus, ita dicitur affatus.
spacer 7. “Gaudeo mirifice (contribules) recentem Athirconis caedem, quam nefandissimorum scelerum conscius sibi ipse temerarie sed iuste conscivit, vobis nec odiosam nec ullam intulisse contumeliam. Neminemque vestrum arbitror causam consiliumque defectionis nostrae ab Athircone ignorare. Vestrum erat una mecum iudicium, rectumque esse necessarium illius innumeras iniurias iam acceptas vindicare potius quam minas accipere quotidie. Quinimo, uti nostis, ad trucidati Athirconis miseriam, scelerum prope infinitorum infamia accedit. Vos autem incolumes sine sanguine victores gloriam retulistis, magnae et insuetae fortitudinis. Quae etiam in vos, in me, in rempublicam machinatus erat mala nostis ut ego omnes, neque opus est ut aliis testibus ea in re confirmemini. Meruit tantis flagitiis et in rempublicam et in privatam cuiusque commissis, vestro omnium iudicio, exquisitissima supplicia. Meruit quam sibi carnifex intulit necem, imo contumeliosiorem longe ultus in se iniuriam quam ulcisci nos constitueramus. Iustum etenim est receptumque in hac nostra gente hostem ulcisci, quippe ne nostri quidem maiores Dursti regis perfidiam pertulerunt; dedit Evenus rex optimi patris filius pessimus, nullo indigne ferente, poenas suis dignas sceleribus. Neque Lugthaci regis immania flagitia diu permiserunt inulta. Taceo alios complures principes et magnates, quorum in rem publicam privatamque iniurias populares ira perferre non potuit. Vos ergo Deo optimo maximo gratias agite, qui a tetra clade in vos vestrosque liberos et coniuges ab Athircone excogitata mira benignitate liberavit, pensantes exactissima diligentia quomodo furentes dehinc tyrannos facilius evadatis. Cavete suadeo summe ope, communis cum Athircone generis viros, quibus illius scelera plus vestra sempere placuere virtute. Absit tales vestrum in exitium iubeatis permittatisve regnare, illis videlicet vestra capita credentes et fortunas, quibus in vos infensissima non possunt non esse odia. Alioquin mihi vobisque abeundum hinc, novae nobis quaerendae sedes, aut (quod longe est miserius) ignominiosa mors, publicatis bonis, hostis arbitrio subeunda.”
spacer 8. In hanc sententiam verba faciens Natholocus favorem sibi multorum fidemque conciliabat. Verum ex maioribus nonnulli, quibus vafrum hominis ipsius ingenium haud erat ignotum, aegreferentes regiam stirpem regno fraudatum iri, clanculum aliis praedicabant Athirconis liberos, tametsi scelestissimo patre progantos, in rempublicam nihil deliquisse, regnum illis aut cuipiam eorum necessario, qui optumus esset ad publicam administrationem, uti a principio erat constitutum, ad maturam usque aetatem iure deberi. Notholocum versipellem hominem, simulatorem dissimulatoremque idoneum ea magna arte et astutitia tractare quae usui sibi aut emolumento crederet fore. Alii quos largitionibus, quibus plurimum tum potuit, Natholocus corruperat, Athirconis filios, necessariosque omnes hostes declarant. Ipsum Natholocum faustis acclamationibus, nihil non alacritatis et studii ostendentes, regnare iusserunt. Maiores necessitati magis quam aequo parentes simulata laetitia factitabant idem. Ad id etiam circumfusae armatorum turbae timor ipsos inermes facile compulit. Mox iurati qui aderant de more in Natholoci nomen, facta re divina, magnatibus praecedentibus et subsequente reliqua multitudine Evonium, ubi regia tum erat, est deductus. Caeterum Natholocus rex consalutatus, ut regnum sibi stabiliret, de quibus aliqua tenebatur suspicione accitos donariis ad se allicit, ne a sua fide deficerent hortatus, simul ostendens quantum periculi suis immineret capitibus si quispam deinceps ex Athirconis familia regnaret. Postquam inde aliquot dies regiis eo ornasset muneribus conviviisque ea aetate fieri suetus, cuique domum concedenti fecit potestatem. Exinde ut acceptum gereret principem omnibus, mansuetum se praebuit, nullum ad se venientem non admisit, intestinas seditiones, si quae oriebantur, magna cura et diligentia sopivit extinxitque, ne coalescentes magnum in publicam pernicem excitarent incendium. Nemini iniurius, placidus in omnes, humanus, benignus opes superiorum regum opera multos per annos congestas nobilibus profudit, iactans sese summi magistratus munia obiisse ut qui nobiliores essent genere, opibus, honoratione nominisque celebritate plebeios anteirent. Ex ignobili siquidem vulgo geniti, quales sint et unde progressi, quibus servirent, et in quos usus suas conferrent opes, dignoscere merito cogerentur.
spacer 9. Ita aliquot annos, paucis admodum eius refragantibus libidini, Scotorum egit imperium. Deinde instabilis fortuna suis usa legibus regi foelicem adeo in initio regni successum tandem vertit in sinistrum. Forte ex foemina peregrina (erat ea Pictici sanguinis) sueta, magnatibus quibusdam Scotorum quo in statu Athirconis essent liberi, secretiori veluti internuntio referre, cognovit Doorum, Athirconis regis germanum, quem iamdudum rebatur extinctum, regiis cum liberis iam adulescentibus et ad imperium respirantibus incolumum in Pithlandia agere, omnibus pene incognitum, illamque iussam id adulescentum fautoribus literis quas deferebat significare. Interceptis autem literis eisque perlectis Natholocus foemina internuntia in profluentem proiecta rem summo continuit silentio. Emenso deinde haud multo tempore, nonnullos regni maiores, quos literae reddiderant suspectos, ad se accitos, veluti cum eis grave aliquid consultaturus, publicae deputatos custodiae in vincula coniectit. Neque ira quievit donec ad unum in carcere strangularentur. Mox, nobilium caede per regiones delata, luctu omnia complentur: discurrere caesorum amici furentes, et quid in tanta calamitate agendum foret incerti. Sedato tandem paululum tumultu, animo publicae vindicandae iniuriae, sese armarunt.
spacer 10. Ita dum imperium Natholocus, sublatis Athirconis familiae tutatoribus, rebatur sibi suisque stabilire posteris, multis in eum coniurantibus maxime reddidit infirmum. Porro ubi coniuratos copias contrahere ex Galdiae Argatheliaeque populis quos se infense odisse haud ignorabat, cognoverat, amicorum suasu permultis munitus stipatoribus et mercenariis militibus collectis in Moraviam concessit ad exercitum ex Lugia, Moravia, vicinisque regionibus contrahendum. Ubi quum rem parum sibi foeliciter succedere animadvertisset, multis clanculum eius aversantibus imperium, divinantium, aruspicum, praestigiatorumque opera aut hostes terrere aut illusionibus impedire, ne in se moverent, et quis bello foret exitus, et an aulicorum quispiam sibi insidiaretur, scire plurimum laboravit. Atque ut res celerius perficeretur, Moravum quendam, virum magna inter Lugos Moravosque authoritate, cui rerum omnium suarum curam crediderat Natholocus, et quem ex amicis fidissimum credidit, conscium habens secretorum, in Ionam mittit insulam, ubi agere didicerat anum quandam necromantica arte insignem. Eo ubi devenerat Moravus necromantica illa evocatos manes de fine instantis belli consulit, qua arte quove dolo hostes a congressu cum regi Natholoco forent coercendi, et quis eorum potissimum regis capiti insidiaretur. Reversaque ad Moravum quae a cacodaemonibus sub umbrarum specie comparentibus didicerat denuntiat, dicens Natholoci principatum infoelicem exitum sortiturum, domesticam manum plus coniuratis sibi timendam, nec ulla arte cavere posse quin brevi familiaris opera cui vel confideret necaretur. Quumque Moravus percontaretur cuiusnam manu, “tua” inquit anus, sive id revera manes significaverint sive alioqui fuerit suspicata.
spacer 11. Tum Moravus, praestigiatricem execratus, “Abi (inquit) in malam rem tuis cum fallaciis, quae omnia vel ad assentationem vel odio vaticinaris. Omnem namque mortem potius subeam quam ut tam infando sceleri manus admoveam.” Secundum haec Moravus magna itineris celeritate ad regem contendit, ridiculum anus, daemonis potius oraculum relaturus. At priusquam in Moraviam devenisset, mutato secum consilio rem silentio censuit continendam, ne forte si rex praestigiatricis verba pro veris haberet, magno suo capiti malum assueret. Nec minori metu tenebatur ne rex alio nuntio de necromanticae oraculo certior redderetur. Anceps ergo aliquantisper quid in re non tam dubia qum periculosa foret agendum, gnarusque tanta Natholoci esset saevitia, quantumque sibi periculi impenderet, maluit tandem facere ipse aliquid quam dubio semper animo imminens expectare supplicium. Ad regem itaque ubi devenerat, perductus in secretius cubiculum, caeteris abire iussis, multa veluti ab evocatis manibus authore necromantica audita, et ea maxime quae regi placere videbantur, vafre est commentus. Laborabat tum rex ventris profluvio: alvo videlicet iugiter urgenti, bili immodice citata, unde, necessitate iubente, ad naturae requisita secretiorem cubiculi locum adeuntem, sequutus Moravus obsequii, ut simulabat, causa, ubi regem solum, omnibus longissime remotis, animadvertit, pugione quem celatum manica attulerat, nihil minus tunc quam insidias expectantem, in pectore transfodit, exanimemque ferro haerente vulneri in cloacam inferiorem deiecit. Per posticum inde exiliens, equum quem in eum usum habebat paratum exiliens, unico famulo comitatus, fuga sese servavit, primum nuntium extincti regis se praebens coniuratis. Fuit annus Natholoci caedis ab eo quo summum inter Scotos arripuit imperium undecimus, Christi circiter ducentesimus quinquagesimus secundus, quando Galienus princeps rem tenebat Romanam, segnitie tanta summam Romanorum administrans potestatem, quanta antea imperatorum nemo. Enimvero triginta tyranni eo Caesare rempublicam multis incommodis affecerunt.
spacer 12. Post Netholoci regis interitum, facto consessu maiorum, in consultationem est deductum quo potissimum modo iam administraretur rei summa, aliquantulumque variatum sententiis. Eo tandem vota omnia ierunt ut tres Athirconis filii, quos in Pithlandiam, Natholoci iram declinantes, abiisse est memoratum, quam celerrime reducerentur in patriam, regnumque Findoco natu maximo deferretur, nec res accepit dilationem. Moravus qui Natholocum tyrannum sustulerat maiorum decreto missus in Pithlandiam regios adolescentes inde magno cum apparatu in Argatheliam, ut sibi erat imperatum, perduxit. Ubi Findocus lapideae cathedrae, ut tum fiebat, insidens a regni primoribus, suffragante plebe, magno omnium applausu rex est declaratus. Erat Findocus integer aevi, magna, ut ferebatur, virtute, cunctorum suae aetatis formosissimus. Quare, congruentibus in unum forma corporis et aetatis flore, cum ea, quam fama retulit, virtutis opinione, facile eum optimos principes superatorum non erat qui non iudicaret. Neque quempiam spes fefellit. Omnibus gestis magnam de se opinionem ostendit probitatis: modestissimus in congressibus, studiis honestis et ingenuis exercitationibus versatus, nihil aspere, nihil ferociter gerens, tranquillae pacis, iustitiae, honesti, sobriique moderaminis amator videri et esse cupiebat. Non metu aut minis, sed benevolentia sibi parabat amicos, foedera inita cum Pictis, Britonibus et Romanis multa excoluit reverentia.
spacer 13. Sed, ut plurimum fit inter nostrates, diuturna pax cum exteris intestinam paravit seditionem. Donaldus etenim, vir Hebridiani sanguinis, in Lugiam Moraviamque copias duxit. Unde posteaquam multa fuisset depopulatus, haud sine incolarum strage ingentem praedam deportavit in Hebrides, causatus Moravos Lugosque Argathelis reliquisque populis qui in Natholocum regem coniuraverant favisse: Natholoci caedis inultae, tam videlicet infandi criminis, et velle et debere sese vindicem exhibere. Haec ubi ex iis qui funestam cladem evaserant dignoverat Findocus rex, contractu exercitu, nihil moratus in Ilam insulam traiecit. Ubi cum Donaldo congressus praelio insulares ingenti clade afflixit, fugientesque a pugna persequutus nullum prius sequendi finem fecit quam hostes secum temere congressos aut mare aut ferrum absumpsisset. Donaldus postquam se victum suosque fuga salutem quaerentes, perditis rebus, animadvertit, in biremem quam in omnem eventum paratum habuit in littore animo declinandi periculum se recepit. Ingens eum hominum turba sequuta, quae quum irrumperet sine modo posteaquam nulla de terra repellendi facultas dabatur, navi nimio pondere depressa, ipse multis cum mortalibus mari absorptus interiit.
spacern 14. Findocus autem rex adeptus victoriam cum exercitu rediit in Albionem. Sed insulares, licet tanta affecti clade, haud diu quieverunt, sed, accitis ex Hibernia latrunculis, Donaldo superioris Donaldi filio create duce, Argathelos Novantasque finitimos populos rapinis et caedibus infestantes iterum in sese Findoci arma conciverunt. Contractis itaque copiis rex multis triremibus Hebrides repetens latrunculos ubilibet inventos sustulit in cruces. Castellis, munitionibus, arcibusque quas Donaldus pater occupaverat destructis, praesidiis ultimo supplicio affectis, Donaldus filius persequutionem declinans cum coniuratis traiecit in Hiberniam, ubi moratus est donec regem ex Hebridibius profectum in Albionem rediisse accepisset, tuncque denuo rediit in Hebrides cuncta sua libidine populaturus. At vires sentiens attenuatas, profligatis videlicet amicis, abactis armentis et segetibus incensis, statuit exinde dolo gerere quae vi aperta nequiverat. Et tanquam, damnato bello, pacis studiosus esset et otii, animo fractus, a Findoco rege per foecialem petiit supplex ut in ipsius reciperetur fidem. Pax illi ea conditione est reddita ut Evonium venirent, abiectis armis, cum eorum praecipuis qui concitassent rebellionem, quaecunque rex imperasset ibi facturus. Renuit Donaldus conditionem, malens sese fortunae quam regis libidini committere. Et ad insidias animum adiiciens duos viros, vafro praeditos ingenio, Evonium misit qui, nobilitatem mentiti, transfugas sese simulantes, Findocum regem per occasionem trucidarent. Illis autem non est in primo adventu fides habita, neque ad regem sunt admissi donec apud Carantium regis germanum, blanditiis plus satis delectatum, fidem obtinuisset. Ad regem itaque perductis, multa commentantibus de Donaldi rebellione, consiliis et fautoribus ostensis et literis clanculum ad Donaldum a Scotorum primoribus, ut simulabant, missis, tandem eis fides est adhibita.
spacer 15. Nec multo post tanti effecti sunt apud Findocum Carantii ductu ut haberentur et essent secretorum conscii, publicis privatisque ipsius negotiis cum Carantio praeficerentur. Inde studiosi nimium, familiaresque Carantio effecti, fraterno capiti, potiundi regni desiderio, ut multis agnoverant indiciis, insidiati, sua aperiunt consilia. Carantius rem silentio continere (ne, vel levi suspicione propalata, malum omnium maximum sui pararent capitibus) iubens, suadet subornatis in germani necem beneficiis promissisque ut, captato quamprimum tempore, regem obtruncent. Illi cum Carantii pollicitationibus adducti, tum Donaldi mandato, qui ad id eos subornaverat, ac vindicandae caedis in Hebridianos perpetratae studio incitati, libenter sese omnia facturos pollicentur. Paucis deinde diebus Findocus Evonio profectus proximum forte adiens locum venationis causa, quoid illic lupos esse a pastoribus acceperat, paucis comitatus et inter eos ignarus insidiarum in eius caedem subornatis, in monticulo quodam consedit unde venatores canesque venaticos commodius spectare potuisset. Affuere regi ex more coniurati, venabula gestantes ferarum causa (ut aiebant) feriendarum, siquando commoda praeberetur occasio, omnes temporum captantes articulos ut destinatum exequerentur scelus. Et ubi ad canum venatorumque clamorem stipatores paulum ab rege abscessissent spectaculi videndi cupidi, coniuratorum alter regi stationariis pene nudo ex composito fabellam quandam de Hebridianorum in eum odio narrare est orsus. Dum intentus in eum se rex totum converteret, alter venabulo regi pectus magna cum ferocia transfodit, relictoque in vulnero telo, ambo sese fuga eripere periculo conantur.
spacer 16. Findocum moribundum quum ex iis qui circa eum erant nonnulli excepissent, alii coniuratos fugientes vincentes cursu comprehendunt. Sequutus clamor, concursusque stipatorum omnium atque qui illuc convenerant ad venatum, multis lachrymis obsecrantium maiores qui tum aderant ne inultam mortem regis neve regem inimicis esse ludibrio sinerent, darent poenas, qui alienis manibus pessimum facinus perpetrare ausi essent. Mox nefariae caedis rei prehensi quaestionibusque adhibiti Donaldi Hebridiani Carantiique consilium (is tum forte consulto longissime aberat) patefacientes, capitali supplicio sunt affecti, et non multo post Carantius quaesitus ad supplicium. Sed is, fraternae caedis coniuratorumque supplicii certior factus, ne maiestatis damnatus crimine foedum populis praeberetur spectaculum, sponte exulavit, quod omnium in maxima odii causa fuit. In Britanniaque aliquantisper moratus in Italiam cum militibus Romanis tandem abiit, ubi sub Aurelio Probo, Caro atque Diocletiano imperatoribus merendo, percelebre rei militaris adeptus est nomen. true? Fuit annus ille quo Findocus rex tali caede extremum obiit diem principatus eius decimus, Floriano imperante Romanis. Elatum est eius funus magno omnium moerore, atque in agro haud procul ab Evonio Christianorum seplturae sacro conditum, ubi parentalibus sacris Christiano more rite peractis, frequentes eo popli convenientes, Donaldum tertium Athirconis filium regnare iubent, patres primoresque authores facti.
spacer 17. Is, Donaldi insularis perfidiam detestatus, illico in fraternae caedis ultionem sese armavit. Quumque delectum per regiones faceret, nuntiatur Donaldum insularem in Lugiam venisse multis cum latrunculis, magnamque ibi exercere tyrannidem, se pro rege gerere, suumque imperium aversantes inauditis afficere cruciatibus, agris eorum, cum satis ac pecuria re illis qui se fuissent sequuti datis in praedam. Horum repentinus tumultus ad regem e Moravia Lugiaque delatus fidem fecit firmiorem. Donaldus rex ad nuntium illum Evonio profectus cum iis qui tum convenerant militibus, edicto facto ut caeteri arma ferre potentes regem sequerentur, in Moraviam contendit, castrisque ibi positis reliquam multitudinem operire constituit. At insularis, posteaquam regem in Moraviam cum exigua militum manu venisse, ibique posuisse castra et ad se quam primum hostili manu accessurum audiverat, dimicatione ultimae instructus intentusque fortunae pugnae unius omnia committens, regi obviam movet. Noctu cum exercitu progrediens prius affuit quam adventus eius regiis copiis denunciaretur. Sub dubiam lucem Donaldus rex necessario congressurus cum hoste suos e castris educit, ac magno ordine instruit ad praelium. Insulares ad regis aspectum ducis imperio acriter impetum fecerunt, repente celeriterque adeo procurrentes ut emittendi missilia regiis militibus non daretur spatium. Pugna atrox sequuta est, et utrinque gladiis cominus pugnatum. Regii milites hostium pene multitudine victi phalanges cuneosque militares facere coguntur, eo modo conati praelium redintegrare. At quum diutius decertassent hostibus viribus inferiores, ubi nullum subsidium tanto laborantibus discrimine affore sperabant, nonnulli fugam capessunt, alii pertinaciter mortem oppetunt, quidam dediti in hostium potestatem veniunt. Desiderati sunt in hac infoelici pugna ex regiis copiis ad tria hominum millia, capti ad millia duo, et inter eos triginta viri insigni nobilitate cum rege Donaldo vulnere admodum saucio, qui tertia die moerore magis quam vulnere vitam finivit, eodem anno quo regium munus inivit.
spacer 18. Vixere post Ethodii regis exitum (de quo iam diximus) ad haec tempora viri ingenio et eruditione insignes, Quintus Tertullianus, qui scripsit multa contra ethnicos, contra idolorum culturam, lares ac penates deos, quos stulta coluit gentilitas; Polycrates Ephesiorum episcopus octavus post divum Ioanjem evangelistam, vir plurimae lectionis, cuius tempore gravis nata est contentio inter orienti episcopos super Paschatos celebratione, quae postea variis discussa sententiis inter patres diutissime intemerata permansit; Cyprianus, qui ex ethnico oratore consummatissimus theologus effectus Caecilii presbyteri suasu et hortatione, sacerdos primum, inde Carthaginensium creatus episcopus, nihil Christiano praesule dignum non exercuit. Scripsit is complura quae posteris saeculis Christi ecclesiae haud parvum attulere splendorem. Incidit et per id tempus Christiana res in magnam rerum perturbationem, quae saevissima Decii persecutione exorta, Valeriani Aurelianique principum Romanorum crudelitate aucta est.Horum etenim principatu viri foeminaeque Christianae pietati dediti atroci iniuria sunt insectati: Sixtus, Cyprianus, Laurentius, Hippolytus, Barbara virgo, Caecilia, Agatha, allique innumeri Christianae religionis professores morti addicti coronati sunt martyro. Coepere et nostri eo temporis Christi dogma accuratissime amplexari monachorum quorundam ductu et adhortatione, qui, quod sedulo praedicationi vacerent essentque frequentes in oratione, ab incolis cultores Dei sunt appellati. Invaluit id nomen apud vulgus in tantum ut sacerdotes omnes ad nostra pene tempora vulgo Culdeii (id est cultores Dei) sine discrimine vocitarentur. Pontificem inter se communi suffragio deligebant, penes quem divinarum rerum esset potestas. Is multos deinceps annos Scotorum episcopus, uti nostris traditur annalibus, et appellatus.
spacer 19. Sed ad Donaldum regem redeundum. Fuit eius principatus uti brevis, ita parum foelix. Sed nec Donaldus insularis quum, rege Donaldo extincto, aperta vi regium nomen usurparet, multo meliorem expertus est fortunam. Quos enim captivos habuit nobiles in vinculis, publica detentos custodia, eis quotidie mortem est comminatus si qui eorum necessarii mali quicquam in se suumve regnum molirentur. Effectum inde ut Scotorum maiores insulari necessitate quadam parerent, similataque colerent benevolentia, tametsi clanculum et capiti et imperio eius insidiarentur. At insularis, gnarus rei nullique interea multum credens, cunctis terribilis, omnes metuens, omnem hominem congressum, omne colloquium habens suspectum, regnum male partum deterius administrabat. Eoque tandem processit metus ut nunquam in apertum prodieret nisi multis armatis praeliaria gestantibus stipatus, vetaretque minaci edicto ne quispiam praeter suos satellites arma deferret, quoscunque aut fama ut levis suspicio rebellionis insimulavit ultimo, nulla habita iudicandi ratione, affecit supplicio, publicatasque eorum fortunas paulo post suis fautoribus distribuit. Hoc modo furenta illa bellua, qua sanguinaria manu regnum est adepta, magna nobilitatis parte sublata, retinere conabantur.
spacer 20. Extulit et complures obscurae originis ex infima fortuna ad opulentam, interna gavisus seditione, frequentius inter regni primores, mira eius callidata conflata, ratus civili bello regnum sibi stabiliendum, civium autem concordia futurum infirmum. Risisse eum ferunt quum cruentam seditionem inter nobiliores factam audisset, et quo profusius quo plures caesos. In capita inde inferentium iniuriam, et in fortunas qui accepissent desaevisse, frequentiusque dictitasse inter aulicos nullum sibi pulchrius videri spectaculum quam hominum in semitipsos savientium, et mutuis conficientium vulneribus. Maiorum et eorum qui optimi opulentissimique essent caedem parum regibus improbandam, quod id genus hominum regnantibus semper esset infestum. Quumque ita plus nimio in omnes severus extitisset, protraxissetque magno omnium cum incommodo annos prope duodecim imperium, omnibus tyrannus invisus, Enverlochtheam contendens in Hebrides transmissurus, noctu paucorum conspiratione interfectus est.
spacer 21. Coniuratorum praecipuus atque origio fuit Crathlinthus Findoci regis, de quo affatim supra, filius, quo haud multo post Scoticarum rerum est potitus. Is nutritio patre authore dissimulato genere, inter regios ministros versari solitus, longaque consuetudine iam regi notior familiarque factus, quoties libitum esset ut intimorum unus ad regem accedebat, effectus tandem tanta fide apud tyrannum ut suo arbitrio stipatores delecti, regiae custodiae destinarentur. Tribuit ea res adulescenti, quum aulicorum satellitumque nonnullos in suam multis largitionibus traxisset sententiam, coniurandi occasionem. Nactus itaque diutius expectatem opportunitatem, quum forte solis cum coniuratis noctu ex composito regi astitisset per speciem confabulationis, proxime accedens sedentem ferro transfigit. Egressus inde non sine coniuratis cubili, foribus occulus veluti regi quieti dedito relicto, ad nobiles in vicinia habentes sedes, quos insularis tyranni imperium infensissime odisse compertum habuit, impium regem indicat sua manu clandestine interemptum: tempus adesse quo Scotorum primates (si sint viri), excussa Donaldi insulani tyranni et libertate recepta, pristinam facile vindicent iniuriam. Hi acceptae ignominiae tyranno insulano imperante admoniti, extemplo induunt arma. Facto inde sub dubiam lucem impetu in tyranni satellites militesque, nihil minus quam ullum populi motum expectantes, partim adhuc inermes, partim arma rapientes, momento interficiunt. Fere ducenti fautorum tyranni eo tumultu sunt confecti, reliqui media turba delapsi, ut se periculo eriperent, in Atholiam abierunt. Sed hi quoque, regis caede divulgata, ab incolis et qui illuc ex vicinis loci tyranni saevitiam declinantes convenerant oppressi ad unum periere.
spacer 22. Crathlinthi red itaque strenui admodum adolescentis opera, cui regnum iure debebatur, sublato tyranno, res Scotica Atirconis familiae est restituta. Nam Crathlinthum, ubi pater nutritius magno sacramento, ostensis etiam ad id patentibus signis, Findoci regis filium, ab eo clam educatum affirmasset, confestim venerabunda multitudo, primatibus authoribus, faustis acclamationibus regem salvere iubent. Crathlinthus laetus praesenti successu, patribus ac plebi habitis gratiis, longa concione Donaldi insulani vitae serie, quibus artibus regnum male partum rexerit, utpote dolo, rapinis, nobilium caedibus et si qua peiora sint flagitiis, est prosequutus. Quomodo regiae stirpi regnum impie ademptum ipse restituerit commemorans, sustuleritque haud sine vitae discrimine tyrannum omnium cruentissimum, paucis rei consciis suffragantibus, rem effecerit, quam alii ne attentare quidem ausi fuissent, ut qui mediis copiis solus ducem transfoderit. Hortatus cunctos qui pro concione aderant tyranni sobolum (si qua superesset) et necessarios eius tollerent a radice, ne diutius alerent foedum illud incendium Donaldi regis incuria, dum minus consulte, non expectatis copiis, cum tyranno insulano conseruit manus, conflatum, quo Scotorum regiones duodecim annos in publicam perniciem arsissent, cum ipsum Scotica nobilitas cohibere non posset quin magnatum familias simul cum regia domo aliquando corriperet consumeretque. Firmarent ipsi animum ad labefactatam administrationem tyranni impiete secum reparandam. Brevi futurum, modo se viros in rebus ad publicam salutem necessariis praestiterint, ut suarum rerum successibus sibi satisfecisse videantur.
spacer 23. Movit regis adhortatio simul atque insignis forma et pulchritudo corporis egregia ad in eius fidem nomenque iurandum universos. Secutus ingens populi applausus. Nec multo post Donaldi tyranni soboles ac necessarii undique quesiti, nullo habito sexus aetatisve discrimine, ulto affecti sunt supplicio. Crathlinthus ipse, dictis iudicibus qui studiosissimi essent ex regni primoribus ad iudicia undeque per regiones administranda, nobilioribus cum adulescentibus quorum gratam habuit societatem venaticam artem, uti tum magnatum, pacatis undeque rebus, erat institutum, exercuit. Quumque Grampio in monte, loco saltuum ac rivulorum copia venatui aptissimo, cervos venaretur, venere ad eum Thelargi Pictorum regis legati dicentes regem atque universam Pictorum gentem laetis animis exaudisse insularis tyranni interitum, ultam Donaldi regis sui patri tanta alacritate caedem, regiae quoque familiae iniuriam, Donaldique primi blue regis, qui cum veteres et gratissimae ipsis fuerant amicitiae, soboli, summam restitutam dignitam. Sensere iam pristinam amicitiam inter reges populosque avito amore, officio, et pietate colendam, proinde adulescentem regem, ut in maiorum studio perstaret regio nomine hortabantur, quia eas res ad utriusque gentis otium et quietam haud parum attinere videretur.
spacer 24. Ad ea Crathlinthus legatis haud mediocri benevolentia acceptis respondit iure se Thelargum regem Pictorumque gentem in amicorum veterum numero habere, quia eorum in se suosque maiores studium haberet perspectum, proinde summopere adnixurum veterem pacem tot foederibus, tot affinitatibus et commilitiis pro patria, pro libertate in communes hostes firmatam, deinceps servare inviolatam et ad vitae usque exitum colere. Dimissi inde legati cum muneribus, equis, asturconibus, canibus sagacibus, leporariis, venacticis, odorisequisque ad Thelargum regem mutuae gratulationis causa (ut tum fiebat) ducendis, in Pithlandiam concessere. Emensis inde aliquot diebus nobiles quidam Pictici sanguinis adolescentes ad regem Crathlinthum venandi cum eo causa in Grampium venere. Venebantur Picti suo more, cervos hinnulosque canibus in retia urgentibus, circa prata, secus fluenta, prope saltus, dedita opera locata. Quae si quando evaserant, sequuti arborum ramis operti, quo magis feris ignoti forent, lassos humi frequenti spiritu procumbentes, missilibus petebant et catapultis. Aversati Scoti id venandi genus, quod a veteri suo instituto esset alienum, propterea, ablatis plagis, arcu missilibus, Scotorum more Picti venatui insistere, ubi ut suos canes, Scoticis pulchritudine, velocitate, laboris patientia, simul atque audacia longe inferiores, animadvertissent, huiusmodi generis canum cupidi ut penes se essent e quibus nascerentur, quosdam utriusque sexus a Scotis nobilibus dono accepere. Alios finito venatu rege abeunte, in Atholiam a custodibus clam abstraxere, et inter eos venaticum quendam candore nivali, eximia pertinacitate, forma eleganti, audentiaque supra communem canum facultatem, quem Crathlintus habuit in deliciis, insignem. Id regiorum canum praefectus admodum aegreferens fures insequutus, ubi repertum frustra repetisset, vi conatus auferre ab iis qui tum aderant Pictis venabulis transfossus interiit. At viri caedem, sublatus a servis clamor, Scotorum quosdam et nobilium et plebeiorum, qui indagini regis edicto interfuerant domum concedentes revocavit. Hi quum rei indignitate permoti iniuriam ulciscendam statuissent, Pici e diverso conglobati vim repellere plurimum sunt annixi. Fit utrinque caedes eo maior foediorque quod inermes conflixere, nemine vel decertantium tam atrocis pugnae causam non ignorante. Caesi sunt subito eo infoelici congressu ex Scotis sexaginta viri insigni nobilitate magna cum agrestium multitudine, ex Pictis amplius centum.
spacer 25. Fama atrocis hius pugnae, magna utriusque partis occidione, caesorum necessarios irritatos paulo post ad multo atrociorem impulit. Enimvero Scoti, iniuria perciti, regis haud expectato imperio contractaque multitudine, in Pictorum agros incurrere. Nec segnius Picti, ira stimulante, arma parare in Scotos. Congressum denuo, effuse abseque duce, sine ordine, sine signis. Certatum utrinque ad internecionem pene, utraque gente in alteram acceptam contumeliam ulcisci tantopere cupiente. Victoria tandem penes Pictos fuit. Desideratis ex eis duobus prope millibus, ex Scotorum amplius milibus tribus, caetera multitudine in fugam dilapsa. His cladibus populis a Reuthae regis tempore, qui septimus a Fergusio regnavit, ad eam usque diem amicis confoederatisque nulla aut levi admodum occasione belli causam praebente affectis animi in ampliorem invidiam odiumque crevere. Apparebatque neutrum sine alterius excidio cessurum: tot cruentae fiebant incursiones diurnae atque nocturnae, tanta strage et impietate, ut nulli etiam propriae aedes ex illis qui in alterius gentis vicinia habitarent tutae essent, debacchante truculenta saevitia mutuaque sequuta caede sine discrimine, nullique aut sexu aut aetas saluti esse posset. Tum Thelargus Pictorum rex, senio gravis ac aetate pene confectus, cognito quanto vulnere uterque populus alterum extemporaneo motu, illaudatorum pertinacia oborta affecisset, fletu atque moerore occupatus, haud minus Scotos tetra afflictos clade quam suam gentem aegreferens, oratores ad Crathlintum regem mittit qui benignius edocerent se dolenter ferre quae recentibus congressibus in utriusque populi perniciem acta fuissent, neque se in rem adeo nefariam consensisse. Nihil publica authoritate, privata omnia mala gesta, nullum crimen in se obiiciendum, quia culpa semper abesse debeat unde voluntas abfuisset. Satis superque populos dudum amicissimos cladibus affectos, ab iniuria deinceps utriusque temperandum, consulendumque saluti publicae, quando certo sciri posset, modo in tam impio fuerit perseveratum, exitium Scotis ac Pictis, Romanis vero citra haesitationem regnum parandum. Adnisurum se ope summa ut iniuriae immeritis Scotis illatae quam fieri posset citissime reparentur. Pacem se petere et summopere cupere, ac satius ducere pristinae iniuriae iustis poenis datis, et sic tandem abolitae redire in concordiam utriusque regni salutis tutandae causa quam, bello impie perseverante, multos praestanti nobilitate viros utriusque regem cum multo dedecore et regnorum periculo intestina seditione interire.
spacer 26. Profecti oratores aegre primum impetrarunt ut ad Crathlintum regem admitterentur: tanta ira adolescens rex Scotorum nobilium caede percitus excanduarat. Auditis tandem postulatis a maioribus qui secretiori fuerant admoti consilio edoctus, respondit nihil molestius sibi Scotorumque genti evenire potuisse subitario populorum motu, quos paulo ante tanta necessitas coniunxerat, iam tum impurorum quorundaam importunitate publicam in perniciem arma in se vertentium. Pacem in rem suam quam bellum rectius conducere neminem aut debere aut iure posse inficiari, verum recentem iniuriam suorum pectoribus haerere adeo ut pacem tandem necessario ineundam, multa in hostes contumelia, communis omnium consensus aversetur. Idcirco, si pacem multis suorum nova foedera improbantibus, dare nequiverit, trimestres inducias se concessurum, quibus utrius gentis nobilioribus ulto citro impune transire liceat, quid in re tanta potissimum foret agendum consulturis. Haec ubi domum per legatos sunt relata, Pictus maiorum suae gentis sententia oblatas inducias grato accepit animo, nixus instantem inter inter populos ab initio tanta necessitudine coniunctos, ut maiora devitarentur incommoda, magna ope dirimere. Verum nullo labore, nullo edicto, sed ne minis quidem, adiectis etiam nonnunquam suppliciis, cavere potuit quin frequentes fierent utrinque incursiones, caedes mutuae, latrocinia ac furta, tanto odio uterque populus in alterum laborabat.
spacer 27. Dum in his statu Scotorum Pictorumque res, sub magno utrius gentis intertrimento, versarentur, Quintum Bassianum Romanum legatum in Britannia res admodum turbulantae acceperunt. Carantius (hunc Caurassium vocat Eutropius), quem paulo ante ob patricidium, supplicii metu, diximus sponte exulasse, Britanniam, pulsis praesidiis, multisque cladibus affectis, Romanis ademit. Qui quod obscure natus Romae haberetur (dissimulavit enim genus) in Illyrico, Gallia, Italia, gregarii militis ordine famam egregiam fuerat consequutus, unde talis est habitus apud Caesarem senatumque, cui militarem ob peritiam provinci iure posset decerni. Iussus est itaque a Diocletiano, ut Eutropius scribit, oram oceani circa Belgicam et Armoricam tueri praesidio a Saxonum et Francorum maria infestantium iniuria. Ubi quum ingenti classi multis instructae epibatis praefuisset, de industria non prius hostibus occurrere voluit quam illos praeda onustos sensisset, ut ea piratis adepta potieretur. Qua neque restituta provincialibus neque imperatoribus missa opulentus admodum effectus, quum comperisset certis indiciis Maximianum (is tum Galliam obtinebat regendam) capitalia de se cogitantem, nonnulla de sui caede quibusdam mandasse, ipse flagitiorum conscius cum classe, epibatis, opibus male partis, Hibernico oceano devectos in Vestmariam, Britanniae regionem Romanam tum provinciam haud procul a Scotorum Pictorumque agris, in quibus nonnullam auxilii spem contra Romanos animo conceperat, transmisit. Ibi, copiis expositis, haud magno negotio provinciam, incolis ultro cedentibus, in deditionem accepit.
spacer 28. Misit inde legatos ad Crathlintum Scotorum regem, nepotem suum ex fratre Findoco, qui dicerent ipsum Carantium, postquam in exilium ob insimulatum parricidium patria profugus abiisset, diutius inopem, vagum, extorrem, tandem inter gregarios bello Persico quod Carus imperator gessit scriptum ad militiam, brevi lingua et manu promptum effecisse, quum magna apud Caesarem esset fide, ut centurio crearetur; praetorem deinde constitutum, tam clarum virtutis specimen dedisse ut vel commilitonum omnium suffragio Romanae classi sit praefectus ad Gallicanum mare pacandum et provincialium in eo naves tutandas; missumque a Diocletiano principe contra piratas Saxones Francosque Germaniae populos opes et nominis et gloriam auxisse; verum detractorum invidia maiestatis criminis insimulatum apud Caesarem, Maximiani insidias quas militum indicio in se agnoverat paratas declinantem per Hibernicum mare delatum ingenti cum classe, opibus, militibusque; in Vestmariam devenisse, regionem recepisse in fidem, incolis Romanum pertaesis imperium, praesidiis caesis, ultro sese dedentibus; certam iam inde habere spem Romanos, in quos rebellionem iam tum invitus susceperat, modo Scoti et Picti suppetias ferrent, Albione facile pellendi, quando satis intelligeret Romanis copiis quae in Britannia erant vires indies attenuari, Diocletianum vero rebellionibus pene oppressum Achilleo in Aegypto coniurante, Quingentianis Africam infestantibus, et Narsico orienti inferente bellum, blue illis prorsus auxilio fore non posse. Honestum admodum Scotis Pictisque futurum Romanos ipsis authoribus Britannia prohiberi. Utilius longe atque honestius sui sanguinis virum, pulsis Romanis, regum in Britannia potentem contueri. Ea omnia facile consequuturos modo, extinctis simultatibus atque infensissimis odiis quibus laborabant, in concordiam, quam ipse maxime optabat, redirent:pro ea maxima se adnisurum ope, quemcunque dixerint affuturum loco acturum de pace, modo ita convenerint ut multarum virium accessione validiores forent ad bellum conficiendum ex sententia.
spacer 29. Quod ad Findoci regis caedem attineret, ipsum omnium innocentissimum tam infandi sceleris falso infamatum. Invidiam potius iniuriamque quum sponte exulasset quam iustum supplicium declinasse: nefarium crimen Donaldi insulani haud alterius, uti miserrimi hominis exitus apertissime declaravit, fuisse, eius se velle coram procerum populique multitudine prorsus ostendere immunem. Crathlintus rex, audito Carantii nomine, quam insigni esset milita, quam opulentus, quantae praeesset classi, quot epibatis paratis in omne discrimen, ubi aliquantisper in stuporem versus stetisset, tantam opportunitatem non aspernendam ratus, oratoribus respondit se omnis veteris iniuriae (si qua fuit in parentem) oblitum gratulari plurimum praesenti patrui foelicitati: acceptissimum sibi fore Carantium, placere vehementer oblata; quae vero postulasset se cum suis praebiturum, modo Pictis veterem pacem, sopitis dissidiis, novo fodere placeret instaurare. Sin aliud censuerint, se curaturum delectum ex suo populo habitum in patrui auxilium mittendum; sibi vero domi manendum fore, ne in Romanos proficiscens cum copiis coniuges, liberos et fortunas vicinis hostibus diripiendas relinqueret. Haud dissimile responsum Carantii legati a Pictorum rege, ad quem paulo post, ut eis fuerat imperatum, accesserant, receperunt. Carantius, ubi ex legatorum verbis agnovit sese Crathlinto regi benevolentia acceptum esse, haud parum gavisus mox Vestmaria est profectus, praesidioque munitionibus imposito et copiis relictis in castris cum multis perspectae militiae viris, ad Eskam fluviam haud procul ab Adriani vallum cum Crathlinto est congresssus, ubi ad regis aspectum humi procumbens variis argumentis ab obiecto in se crimine de Findoci regis interitu sese prorsus ostendit alienum, precatus multis verbis, lachrymis immixtis, ne deinceps se tantae ignominiae insumulari permitteret: deponeret omnem si quam in se contraxerit suspicionem. Id non tam ad suae gloriae cumulum, qui inter ignotas gentes, extoriis procul a patria, tantam fortiter agendo gloriam acquivisset, rediissetque in patriam tot fortunis et rebus auctus, quam ad regium splendorem attinere.
spacer 30. Crathlintus placido vultu Carantium amplexus, amicisque solatus verbis, iubet bono in se esset animo, quali in ipsum haud dubie se futurum sentiret: nihil coepti omitteret negotii: fore propediem (modo faverint superi) ut non parvum commodum sua industria amicis atque necessariis pararet; nihil deinceps eo charius sese habiturum. Iturum cum eo in hostes lecta cum militum manu, ni Picticum bellum pene domesticum impedimentum foret. Haec atque maiora longe a se pro tam certa necessitudine expectaret. Carantius, regis expertus clementiam, laetior factus, quod conceperat animo atque prius mandaverat per legatos Crathlino coram aperit: de Romanis Britannia prohibendis, subigendis Britonibus, regno occupando, transferendo in Scotorum regiam familiam, ad ea omnia conficienda, modo Scoti ac Picti auxiliares forent, satis sibi virium esse contra Romanos ac Britones. Ergo se velle, modo regi liberet, cum Pictorum rege agere de pace, ut ex vetere utrorumque instituto Scoti Pictique iunctis viribus cum iis quos ipse in castris haberet militibus, veteres hostes facilius expugnarent. Placuere regi quae a Carantio dicebantur.
spacer 31. Nec multo post eiusdem Carantii opera uterque regum cum altero, paucis comitibus et in iis utriusque gentis maioribus, de pace acturus cum multa benevolentia est congressus. Stansque inter reges medius Carantius et impium bellum inter amicos et confoederatos populos variis detestans argumentis, multa arte eos ad concordiam conatus est inducere. Vetustissimam affinitatem dictitans, frequenter inter principes ac magnates utriusque gentis cum maximo utriusque commodo reparatam; prisca autem foedera nunquam, nisi cum ingenti regum populorumque incommodo, vel hostibus impellentibus violata; meminerintque quam frequens fuisset eis commilitium in Britones et Romanos tutandae liberatis causa, usque adeo ut iniuriam alteri populorum illtam uitrique semper duxerint communem; tantamque ad ea usque tempora inter eos charitatem, tot necessitudinis vincula, tantum in rebus et domi et militiae agendis, in cunctis consensum. Horum autem nihil ad seditionem, omnia ad concordiam et pacem humanos animos invitare, quam non modo ipse pro patriae saluti, cui animam devoverat simul atque fortunas omnes, sed unusquisque Scotorum Pictorum communis salutis rationem habens summpoere optare deberet. Neque paucorum ob caedem, subitario perpetratam motu, publica neglecta salute, in bello persistendum, quando id non unius modo familiae aut regionis, sed utriusque regni exitium proculdubio et minaret er pararet. Ergo aut pacem instaurandam aut mox commune subeundum exitium. Ab hoc non tam homines quam caetera animantia, quibus mite mansuetumve esset ingenium aborrere; ad illam, humanitatem, benevolentiam, fidem, omnia denique iura et divina et humana vehementer impellere; propterea reparandas esse amico pacto iniurias, pacem regibus ,magnatibus populisque colendam, nisi publicam privatamque gloriam et salutem prorsus pessundandam decreverint.
spacer 32. His Carantii aliorumque prudentum qui tum aderant concioni pacis ac publicae salutis causa, rationibus persuasi reges, reparandas utrinque iniurias, singulis ex populis, singlorum quatuor ad id delectorum arbitrio, pacem veterem solitis conditionibus novo foedere robarandum, atque in ea deinceps perstandum censuere. Haec ubi acta, octo viri multa prudentia et authoritate pollentes ex utraque multitudine delecti parvo post tempore Carantii dcutu et consilio omnia, uti reges decrevissent optassentque, confecere. Interea Quintus Bassianus Romanus legatus in Britannia Carantii coniurationem perfidiamque et defectionem Vestmariae, Romanorum qui illic in praesidio fuerant caedem, per literas accepit. Ac primum non parum commotus bellum iubet instaurare in Carantium, magno contestatus iure iurando tantam fugitivi hominis perfidiam sese omni qua posset vi ulturum. Emensis inde paucis diebus in Vestmariam ducens, per exploratores accepit hostes tripertito agmine ex Scotis, Pictis ac Carantianis militibus gregariis Eboracum venisse, recepisse civitatem ultro deditam, et ab omni incolarum civiumque abstinuisse iniuria, ob idque agrestibus acceptissimos. Quo cognito, Bassianus, tametsi rei Romanae tot rebellionibus laborantis fortunam haberet suspectam, nec ignarus esset implacibilis Britonum ob suam suorumque tyrannidem in se suosque odii, tamen aegerimme patiens coniuratum illium ut appellabat, perfidium, periurum, regiamque se sobolem mentitum, quo facilius Scotos et Pictos inter se capitali odio iam tum flagrantes, spretis antiquis cum Romano nomine foederibus, ad impium bellum reconciliatis animis gerendum concitaret, poenae ab eo sumendae cupidissimus in eum et coniuratos ducere magna iubet alacritate.
spacer 33. Sequuta nocte arcto loco, paludes omni ex parte habens pro munimentis, castra posuit. Carantius, qui tunc vix decem millia passum aberat, re cognita per exploratores, sublatis castris, multo silentio, ducibus latrunculis quibusdam locorum gnaris mercede ad id conductis, cum exercitu ducit in Bassianum. Cui prima luce fauces paludum ingedienti magno ordine occurrit. Bassianus, in grave praelium se illico venturum sciens, ad pugnam suos paucis hortatur memores essent se pro aequo proeliaturos, merito contra perfugas suos in principes impie coniuratos, ducem parricidam, genus et patriam mentitum, improbum simulatorem, dissimulatoremque latronem, infidum, illaudatum, cui vel superi ob impietatem non possent non esse infensi; Romanam ante oculos ponerent virtutem olim iam homiibus diisque immortalibus probatam; victoriaeque praemium supra praedam copiosissimam, immarcessibilem laudem ac famam immortalis gloriae ad posteros deferendam. Neque hostium duces in suis ad fortiter in praelio agendum hortandis segniores extitere: Bassiani copias iniquo ad pugnam loco dictitantes, secum necessario congressuros, magnam eorum partem Britones esse, qui haud minori odio in Romanos quam Carantius arderet, et ob id illico, ubi duci periculum imminere perspexerint, pugnam declinaturos; victoriam in manibus esse, si hostes solita virtute et alacritate adorirentur. Dato inde pugnandi signo, ubi cum Romanis hostes magna vi manus conserere incoepissent, Britones Bassianum illuc secuti a praeliantibus aversi, et a Romana deficientes fide, lento gradu, haud similes fugientibus, militari ordine servato, proximos in tumulos concessere. Milites qui illis proximi steterant, ut nudari latera sociorum digressu senserant, salutis memores magis quam victoriae, deiecti animis in fugam sunt et ipsi dilapsi. Fugientes illos sequuti victores, paludibus inhaerentes, magna trucidant crudelitate, a nullius vel suppliciter implorantis misericordiam caede temperantes.
spacer 34. Carantius, facta cernens tam atrocia, receptui cecinit, milites ad signum, persequutione omissa, sese ad ducem receperunt. Periere eo tumultuario praelio Quintus Bassianus legatus, Hircius Caesaris procurator in Britannia, et cum illis praeter Romanorum militum ingentem numerum, gregariorum magna multitudo. Porro Britanni, quos nuper diximus, praelium declinando a Bassiano descivisse, Carantio se dedentes, in eius fidem ac potestatem devenere. Carantius deditorum nobiliores, qui neque sexagesimum attigerant annum neque vicesimo erant minores, penes se fidei praestitae servandae obsides, caeteris domum dimissis, retinuit. Praeda inde partita militari instituto inter Scotos, Pictos, ac caeteros Carantii milites. Londinum cum copiis adiit, ubi civitate cum arce, quae fortissima erat, recepta in potestatem, purpuram sumpsit atque Britannicum regnum, suprema Romanis adempta potestate, occupavit, anno sexto et quadragesimo supra trecentesimum postquam id Caesare dictatore Romanis factum fuisset vectigale. Mansere cum Carantio ex omni Scotorum Pictorumque multitudine qui ei stipatores assisterent ad duo prope millia, reliquis ingenti praeda ditatis ad propria dimissis, una cum legatis qui Scotorum Pictorumque regibus de foelici in gerendis rebus successu gratularentur. Quibus Vestmariam, Cumbriam regionemque omnem quae inter Eboracensem agrum et Adriani vallum interiacent, pulsis inde Britonibus, tradit incolendam. Qua in re haud mediocre odium non tam apud Romanos quam Britones sibi conflavit. Petitus est inde Carantius frequentibus cruentisque praeliis a Romanis, sed in illis omnibus victor Britanniae regnum mira prudentia sibi stabilivit. Ad postremum tamen Al ecti, Romani legati insidiis (is enim callido ingenio et multa perfidia praeditus in Britanniam devectus, similata pace, ac si Carantii partes desumpsisset tutandas) amicitiae spe deceptus obtruncatur.
spacer 35. Caeso sic Carantio, quum Britanniam Alectus Romanis reddere nequivissent, militibus omnibus Romanum aversantibus imperium, ut illis charus haberetur, Romana contempta maiestate, tyrannus effectus Britannicum regnum sibi vendicavit. Nec ipse diutius superstes extitit. Tertio anim anno quam Carantium necaverat Asclepiodoti ductu (erat is, authore Eutropio, praetorio praefectus) non tantum praesenti dominatione, sed vita quoque exutus est. Tenuerat septum annos Carantius Britanniae regnum, multis anniten laboribus, ut inita pax inter Scotos et Pictos inviolata servaretur. Alectus trienno tantum. Atque sic accidit ut decimo anno quam a tyrannis teneri coeperat sit a Romanis receptum. Eo temporis Crathlinthus rex, multa ad Scotorum reipublicae utilitatem mira diligentia et arte operatus, pacem cum Pictis opera diligenti conservans, magnum nomen ac venerandum ad posteros est adeptus. Eo regnante Diocletianus Caesar, accitis ad imperium Constantio, Maximiano et Galerio, post multa bella vario peracta successu, totoque ferme orbe pacato, primus Romanorum principum regio more adorari voluit, quum ad id tempus salutati duntaxat consuevissent. Margaritas et gemmas diversi generis, vestibus et calciamentis imperatoriis, ornatus causa (insolentiae potius) addi fecit. Nam antea imperii insigne in chlamyde seu trabea purpurea et paludamento tantum fuerat, et reliqua omnia principi cum vulgo communia. Sed non minus impie Christi servatoris nomen est insectatus quam insolenter ea sibi usurpavit insignia. Tanta tamen atrocitate eius saevitia Christianos afflixit ut paucis diebus in oriente (authore Eusebio) ad septendecim milla varis suppliciis sint affecti, in occidente autem longe plures. Praeter quos ingens piorum numerus metallorum effossionibus lapidibusque excidendis pari saevitia fuit damnatus. Codices sacri, divinas historias, Christi evangelium, apostolorum epistolas et acta complectentes, simul cum aliis sacrarum rerum monumentis ubicunque inventi, ut servaroris nomen ipsius iussu aboleretur, igne consumpto sunt. Evagat est rabies illa non modo ab oriente in occidentem, sed etiam per alterum orbem Britanniam, unde Christiana pietas truculentis et inhumanis eius ingenii adinventis plagis concussa immani tortorum vesania ac persequutionis diuturnitate tota ferme est eiecta, piis viris ac religiosis persecutionum metu in eremos ac ferarum lustra concedentibus, ubi expertes iniuriarum vere monasticam sanctissimamque exergerunt vitam.
spacer 36. Caeterum idem Diocletianus Caesar post insignem triumphum habitum Romae de compluribus mundi populis, Gallis, Alemannis, Aegyptiis, Persis, Sarmatis, Romanumque imperium sagaci ingenio rite constitutum (huic etenim viginti praefuit annos), variis et ad id tempus incognitis morbis vexatus, vita privata in quam ultro deposito imperio concesserat, ut qui iustis et piis tam superbe insultasset, ne plus alienae quam propriae iniuriae esset obnoxius, red mentis incompos red et furiis agitatus scelerum, ne tot innocentium et piorum saevus persequutor iniuriam in se relinqueret inultam, vim sibi apud Salonas, ubi consenuit, intulit. Estque paulo post inter divos senatusconsulto privatorum omnium solus (ut Eutropius ait) impie relatus. Magno argumento nemini viventium in mortalium applausu et assentatione salutis aeternae spem et fiduciam reponendam esse. Circa ea quibus haec facta sunt tempora Coel ex veteri in Britannia regum ortus familias vir admodum nobilis et apud omnes in Albione prudentia et authoritate insignis, Asclepiodoti Romani legati tyrannidem tota cum Britannia exosus, post suscitatam rebellionem, ingenti contracto exercitu, in Romanos ducit. Brevi inde cum legato (is siquidem, cognito Coelis consilio, pridem magnas collegerat copias) pugna congressus haud magno negotio victor factus, ipsum cum Romanis praesidiis et quibusdam Britannis nobilibus, Romanorum fautoribus, interemit. Confectoque praelio et Britonibus caeteris in fidem receptis, ut summa potestas ad regiam progeniem, cui impie fuerat adempta, aliquando rediret, populus omnis laetis acclamationibus, patribus authoribus, ipsum Coelem regnare iubet.
 spacer 37. Ille primoribus regni ac populo, quod regnum sibi detulissent, gratiis actis, ut regnum sibi stabiliret atroci iubet edicto Romanos et qui eorum sequebantur partes, quoscunque Britannici sanguinis viros perquiri, et inventos variis extingui suppliciis. Ad cuis edicti nuntium Constantius Caesar e Gallia per Icium numeroso cum exercitu citius omnium opinione in Britanniam transmisit. Affuit illico adventanti Coel Britonum rex cum copiis ad libertatem patriamque tutandam paratis, sed praelio victus parvo negotio, profligatoque exercitu, quum nullam spem pugnae instaurandae haberet, fuga salutem quaesivit. Postridie illius conflictus Constantius per captivos Britones edoctus quisnam esset Coel rex, quibus prognatus parentibus, quorum suasu arma in Romanos induisset, ob generis nobilitatem, viri fortuna permotus, ad pacem cum eo iungendam animum flexit. Nec ita multo post Constantius Coelem regem amicis verbis per caduceatorem compellat, data fide, nihil se in eum deinceps moliturum mali, modo libuerit, animi contumacia desposita, maiorum more ultro se dedere Romanis. Laborabat tum forte Coel adversa valetudine, nocturno frigore, longaque et insolita vigilia, dum copias duceret in Romanos contracta. Ad eum quum accessisset Constantius, nulla magis quam consolationis causa, publico icto foedere in administratione durare permisit. et ut domesticum foedus publico adiungeretur, Helenam virginem (erat ea unica Coeli soboles) sibi matrimonio devinxit. Fecit ea affinitas Romanis Britonibusque spem diuturni belli finiendi. Invisit haud multo post Constantius Caesar Romanas arces ac munitiones in Britannia, quae labefactatae aut domestico bello aut vestutate fuerant, reparatasque praesidiis valide munit. Oppida vicosque ingressus, incolas denuo in fidem receptos iussit Coeli regi, dum superstes foret, Caesari, senatui, populoque Romano viro omnium amicissimo, essent audientes. Brevi inde ex novo connubio infans virilis stirpis est ortus. Puero a parentibus Constantino nomen inditum. Is ubi ad virilem pervenisset aetatem, insigni militia et eruditione praeditus, Romanarumque rerum potitus, Sylvestri pontificis maximi sanctitate piisque adhortationibus motus et ad Christianam pietatem perductus, Christi ecclesiae primus omnium imperatorum pacem contulit et quietem, multis eandem ornans templis, multisque ac preciosis donariis. Exinde Christiana res in orbe pacatior fuit.
spacer 38. Sed ad ea quae Constantius paulo antequam haec fierent gesserat in Britannia redeundum. Is, pacata (uti est significatum) provincia, in Galliam post extinctum Diocletianum traiiciens, ex Caesare factus Augustus, postquam annos aliquot modestissimum in occidente gessisset imperium, multis praeclare actis, Galliaque et Hispania pacatis, in Britanniam denuo transmisit, ubi maiorum suasu, ingenti contracta multitudine, in Scotos et Pictos magna ope expeditionem paravit, animo eos populos e Vestmaria, quam, Carantii Britonum regis ductu pulsis inde Britonibus et Romanis in potestatem acceperant pellendi. Mox ubi venisset Eboracum cum exercitu accepissetque Scotos et Pictos, viribus coniunctis, ad arcendam Romanorum vim in Vestmariam devenisse, expeditionem aliquiot dies detrectantam censens, ut hostes, quos haud ignorabat diu conglobatos in commilitia durare non posse, temporis productione fatigeret, Romanos milites cum auxiliaribus in castra, Britannicos domum dimisit, imperans ut ad foecialis iussum expediti ad in praelium cum duce progrediendum quamprimum afforent. Ipse Eboraci temporis expectans opportunitatem sese continuit. Ubi posteaquam multis suasionibus per secretos nuntios, pollicitationibus ac donariis missis, adiectis demum terroribus, Pictorum regem atque illius gentis maiores ut, dimissis Scotis veteribus hostibus, Romanas partes sequerentur, diutius frutra trentasset, gravi correptus febre septimo die quam aegrotate incoeperat est extinctus. Audusti corporis cinis, ut tum fiebat, in aureum fasculum cum odoribus congestus, ut sacris principum monumentis componeretur, lugubri pompa per Britanniam, Galliam et Italiam Romam est delatus.
spacer 39. Fuit Constantius civilitate insigni, et quibus imperitabat ob miram comitatem gratus et acceptus. At viri fama, alioqui optimi, labefactata ad posteros quod Diocletiani more in Britannia Christianae religioni fuerit insidiatus, unde magnus piorum numerus persequerentium saevitiam declinare cupiens ad Scotos et Pictos concessit. Hos Crathlintus rex ad se confugientes benevolo affectu suscepit, et ut in Mona insula considerent, sacra ibidem aede ipsius opera servatoris nomine erecta, eversis gentilium templis, Druidibusque et eorum ritibus exterminatis, qui ad id tempus illic (ut Veremundus memoriae prodidit) perduraverant, concessit. Amphibalus Brito vir insigni pietate primus antistes ibi creatus Christi dogma per Scotorum Pictorumque regiones proplando, multa contra gentilium religionem dicendo scribendoque gloriosum et Christiano viro plane dignum, multa senectute vivendo fessus, foelicemque sortitus est finem. Sed et Crathlintus rex sacram antistitis aedem muneribus ornavit amplissimis, calicibus, patenis, candelabris aliisque similibus ad sacrorum usum commodis ex argento auroque fabrefactis, altarique cupro et aere clauso. Proventus ad ea ex agris in sacrae aedis vicinia constituit. Fuit id templum omnium primum Christiano ritu, ubi pontifex sacerque magistratus sedem haberet primariam inter Scotos (cuius nostri meminere scriptores) dedicatum. Nunc vocant Sodorense fanum, cuius nominis rationem, sicut aliorum complurium rerum et locorum, vetustas ad posteros obfuscavit.
spacer 40. Crathlintus demum urbanis atque religiosis operibus insigne nomen ad posteritatem adeptus vicesimo quarto sui principatus anno fato concessit, quo anno Fincormacus eius patruelis Cormacho Crathlinthi patruo prognatus, regno per manus morientis accepto, cunctis conclamantibus ut faustum felixque foret, fatali marmori progenitorum more insidens rex ab omnibus est salutatus. Vixere cum Crathlintho rege vel paulo ante eum viri eruditione insignes Iulius Capitolinus, Vopiscus Syracusanus, et aliis aliquanto maiores Trebellius Pollio, Aelius Lampridius, Aelius Spartianus et Herodianus Graecus, omnes Romanae historiae scriptores, qui sicut alii complures eruditi amplissimum illud Romanorum imperium non tam rerum gestarum magnitudine quam eloquentia omnisque generis eruditione detulere ad posteritatem insigne. Inter nostrates eadem fuere tempestate sacra doctrina pollentes: Amphibalus antistes, Modocus priscus, Calanus, Ferranus, Ambianus et Carnocus Dei cultores (Culdei prisca nostra vulgati lingua dicti) Christi servatoris doctrinam omnes per Scotorum regiones concionando multis piisque sudoribus seminantes. Fuere tunc et alii permulti, sed hi quorum nomina ad posteros delata praecipui.
spacer 41. Coepit Fincormacus regnare anno secundo supra vicesimum et trecentesimum humanae salutis, qui conditi Scotorum regni quinquagesimusquintus supera sexcentesimum fuit, ab ipso mundi exordio quinquies millesimus quadringentesimus nonagesimus. Ex Constantino (cui Magno ob virtutis praestantiam nomen est additum) principatus sui primus. Multi iam inde ex quo Fincormacus appellatus est rex in Albione novarum rerum motus extiterunt. Britannia primum turbata est agrestium tumultu, qui Caii Herculei Maximiani Augusti necessarii (hunc Constantinus imperator Britonibus legatum fecerat) tyrannidem indigne ferentes Octavium Tegenorum principem Romana matre, Britannico patrre prognatum factionis suae ducem creantes Romanos in Britannia multis afflixere incommodis. Hunc motum, quum Herculeus legatus comprimere effuso agmine conaretur, ab hostibus interceptus cum equitatu Romano paucisque peditibus crudelissime interficitur. Octavius victoria utendum ratus Londinum cum exercitu Herculei caedis nuntium praeveniens petivit, ubi arce, corruptis custodibus, facile occupata, Romanorum maiores qui in Britannia agebant quique tum illuc forte convenierant super instantis belli administratione consultaturi, compluresque Britannici sanguinis nobiles, rei Romanae fautores, foeda strage necari fecit. Adque inde Cambriae red gentis praecipuis sociatus (oderant et hi infensissime Romanum nomen) horatus undique per insulam Romanos exterminari, red multis oppidis et arcibus cum munitionibus captis, regium nomen in Britannia assumpsit. Ad tantam rebellionem comprimendam missus a Constantino Augusto Traherus vir consularis, in bello fortissimus, constantissimus in pace, quicum frequentibus praeliis congressus Octavius victus tandem, copiis profligatis, ne in hostium potestaem veniret ad Sscotos concessit. Traherus victoria insolentior effectus Fincormaco Scotorum regi mandat per foecialem Octavium tyrannum flagitiosum et in Romanam maiestatem coniuratum vinctum ad se mittat, alioqui se Fincormacum ipsum pro hoste Caesaris populique Romani habiturum.
spacer 42. Ad ea Fincormacus primorum suae gentis decreto respondit Octavium ad se profugum, non ut iniurius foret populo Romano, sed iure veteris amicitiae, qua semper gens Tegena in se fuisset, hospitaliter recepisse, neque id parum regium offuscaturum splendorem, si hominem ad se confugientem, concedentem in suam fidem, suum officium implorantem, receptum hospitio in nullo de se male meritum, non modo ignominiose abiiceret, sed dolo interceptum hosti dederet ad supplicium. At si bellum impie in se, quod hospitem et amicum, rupto iure gentium, prodere noluerit movere conaretur, forti se id accepturum animo, et quo acceperit gesturum. Verum suadere se priusquam bellum temere indiceret accuratius pensandum utrum plus commodi, gloriae ut prioribus bellis suis cum progenitoribus gestis Romani, an incommodi artque dedecoris acceperint. Traherus, illo accepto responso, nihil cunctatus in Vestmariam ducit, dieque post eam profectionem sexto Romanis apparuere Fincormaci regis agmina, longo instructa ad pugnam ordine. Habuit tum Fincormacus ex Scotis triginta prope millia sub signis, ut Veremundus scribit, ex Pictis qui ex foedere contra Romanos domo fuerunt profecti ad bellum viginti millia, ex Britonibus Octavii partis sequutis plures decem millibus. Fiebant et praeter haec ex Scotorum, Pictorum, Britionum regionibus multarum virium ad eum accessiones, unde exercitus indies augebatur. Ad tantam militum contractam vim nihil motus Romanus legatus, militibus iam poscentibus praelium, in hostes movere magna iubet alacritate. Iam omnibus utrinque paratis ad pugnam, Fincormacus rex, priusquam certamen inire voluit, Romanum ducem per foecialem interrogat cur in aliena regna cum copiis hostiliter venisset, nulla lacessitus iniuria et confederatis ac amicis, quam hostibus debuisset, intulisset red iniuriam: malueritne belli fortunae Romani exercitus salutem aliena temere invadendo committere quam, partis iam in Albione Romanoque imperio adiectis provinciis contentus, in securo otio permanere? Placeretne ultimarum Albionius gentium denuo experiri vires, quibus essent non minores animi quam illis qui Galdo duce Romanos Scotorum Pictorumque regionibus olim egregie pepulissent, qui si cum incolis decertando, haud sine suo ac indicibili incolarum incommodo aliquando victoriam fuissent assequuti, regnum tamen sibi nunquam parare potuerunt?
spacer 43. Ad ea Traherus legatus, ira percitus, nihil respondit, mandans solum per foecialem ut Fincormacus cum sua Pictorumque gente, relictis fortunis Romano militi diripiendis in praedam, provinciis iniuria occupatis illico excederent. Penderent in annos vectigalis tantum Caesaris procuratori quantum senatusconsulto foret imperatum, Octavium coniuratum in Romanum maiestaem sibi traderent ad supplicium. Alioqui brevi sentirent quam fuerit temerarium barbaros, imbelles, nulla re magnis quam feritate confidentes, in extremo orbis recessu, imo extra orbem potius, insignem ob immanitatem procul ab humana gente a sagaci natura locatos, orbis dominorum contemnere imperia. Fincormacus legati postulata aversatus elatis signis instructisque copiis hostibus occurrit. Praelium atrox admodum editur. Nam praeter innumera vulnera, caedes etiam prope par utrinque fuit. Apparebat tandem victoriam penes Romanos fore, fuissetque si non ad agrestium multitudinem in proximo conspecta monte, armenta et greges, ut hostibus se suis cum fortunis eriperent, prae se agentium, Romani milites, hostium auxiliares opinati, pavitassant, quorum timor et fuga inde sequuta Scotis, Pictis, Octavianisque Britonibus iam admodum pugna defessis victoriam dedit. Victores ad quindecim millia (iut nostri tradunt annales) nec omnes Scoti et Picti, sed magna pars Britonum,. Victi amplius sexdecim millibus ceciderunt. Traherus legatus cum paucis inter tumultum elapsus haud prius fuga quievit quam devenisset Eboracum. Sequutus Fincormacus Octaviusque, quum urbem obsidere statuissent, per Traheri inde fugam ad loca tutiora, Eboracum laetis populi acclamationibus sunt recepti. Horum per Britanniam nuntius allatus, maiorum gentis animos ad pacem et deditionem Octavio regi denuo faciendam permovit. Venere idcirco frequentes Britanni nobiles Eboracum ad Octavium in ipsius fidem, spretis Romanis, concedentes, quorum opera paulo post in regnum restitutus Fincormacum regem suis cum militibus, Pictis Scotisque multis donariis sua quoque pro dignitate ornatis, maioribus longe promissis, magno fidei iuramento suffragantibus Britonum maioribus, praestito, Vestmariae cum reliquis Britanniae regionibus quibus Carantius pridem Crathlintum regem donaverat, nunquam deinceps repetendae, in Scotiam demisit.
spacer 44. Traherus, re cognita, fugiens in Vectam insulam suis cum fautoribus Constantini Augusti sententiam super Britannicae rei administratione opperiri decrevit. Sed et illinc mox pulsus Octavii armis in Galliam secessit. Secundum haec, primatum Britanniae Eboraci facto consessu, post multa in consultationem dicta, id unum omnes iurarunt, sese omni qua posset vi atque ope communem libertatem a Romanorum iniuria ad vitae extrema tutaturos vindicaturosque toties illatas contumelias, neque passuros peregrini sanguinis virum quemcunque in Britannia deinceps agere magistratum. Decretum et eodem consessu Britanniae regnum ad priscos et antiquos terminos ultra Adriani vallum protendendum, pellendos e veteribus Britonum agris alieni sanguinis colonos et novos eisdem adhibendos. Id autem Octavii suasu principatum totius Britanniae vehementer assectantis factum est satis omnibus constabit. Id bellum Scotis ac Pictis illis qui Vestmariam vicinasque Britanniae regiones Carantii dono incolebant, possessas haud multo tempore contra religionem praestiti sacramenti, iubente eo illatum, manifestum omnibus creditumque effecit. Initio etenim sui principatus, rex vix sibi stabilito, missis in Vestmariam decem virorum millibus ut incolae caederentur diriperentur fortunae, Britannique aut eam regionem occuparent aut frequentibus incursionibus, depopulationibus, et caedibus habitatore redderent exhaustam edixit. Hos in Vestmariam venientes Scoti ac Picti conglobati, Octaviani haud ignari consilii, gravi pugna accepere, victos atque profligatos ducis execrantes perfidiam qui cladi superfuerant domum compulere.
spacer 45. Sed idem tempus Traherus, duabus legionibus auxiliarumque viginti millibus Caesaris iussu receptis, e Gallia in Britanniam traiecit, a quo Octavius tertio praelio victus, amissis magna ex parte copiis, fugiens, quum nec Scotis nec Pictis, perfidiae conscius, salutem credere tutum arbitraretur, ad Humbri amnis ostia perveniens omnibus pene destitutus, liburnicis ibi inventis mercede conductis, ut meliorem expectaret fortunam in Norvagiam per Daniam navigavit. Traherus, victo fugatoque Octavio, auctus opibus viribusque (permulti enim qui Octavio supplicii metu parebant ad eum priusquam fortunae pugnam experiretur confugerant) in Britannos nobiles qui Octavii partes ad extremum fuissent secuti omni usus saevitia provinciam subactam Romano restituit imperio. Avaritiae inde, pacatis rebus, ardens cupidine, insolentia rerum secundarum, factus legatorum omnium qui ad id tempus fuissent in Britannia iniquissimus, quum suis corruptissimis moribus refragantem haberet neminem, nobilium plebeiorumque corpora et fortunas, simulatis causis, pudore sublato, haud uno crudelitatis genere invadit. Fuit ea res in causa ut Octavii necessarii quidam multis crudelem Traheri magistratum perosis ferentibus opem legatum, iam tum varii generis supplicia in optimos quosque de quibus suspicione aliqua tenebatur parantem, repente oppresserint, rati, tyranno quovismodo sublato, Britannos pristinae restitudendos libertati. Denunciata Traheri morte, undique per insulam in Romanos est saevitum, nullo asylo, nulla vel sacra aede ad se confugientibus praebente tutamentum. Tantus erat omnium consensus Romanos ad unum exterminandi.
spacer 46. Dum haec fierent in Britannia, Octavius per amicos suos certior omnium factus, conductitiis partim, partim suis militibus e Dania solvens, ubi apud amicum regem ad id tempus exularat, in Albionem est reversus. Ibi, confluentibus ad eum undique Britanniae maioribus, in amissum regnum tertio restitutus, magistratus varios Briannici sanguinis viros et ad ius dicendum et ad Romanorum vim a patria arcendam creavit. Mox, licet rara sunt ingenia hominum qui adversam experti fortunam secundioribus rebus minime insolescant, ex perfido et illaudato principe in optimum et mansuetissimum evasit. Nam et Fincormaco regi preciosa mittens donaria hortatus est per legatos ut, priscis iniuriis obliteratis, in amicitia cum Britonibus qui iam servitutis iugum, deletis Romanis, excusserant perstaret. Teneret uti antea sine ulla hostili iniuria Vestmaria, Cumbriam, caeterasque Britanniae regionis quibus Carantius rex Crathlintum donaverat. Mox Pictorum regi, muneribus haud dissimilibus sua pro magnificentia donato, eadem per legatos persuadet. Quo effectum est ut ob virtutes quae multae et praeclarae deinceps in eo fuere, pacisque studium inter gentes et populos, velut iustitiae cuique red cultor, inter optimos habitus sit principes. Petitus inde frequenter Romanis armis, postquam varia fortuna dimicaverat, bello tandem fessus fractusque, pace difficulter obtenta a Romanis, traditis illis arcibus ac munitionibus, solitum tributum, ut senex ocio frueretur, in regia Caesaris beneficio perseverans dignitate, eius procuratori pendebat.
spacer 47. Pacatis itaque rebus, Scoti, Picti, Britones atque Romani quieta pace in Albione ad Constantis et Constantii principum Romanorum, septimumdecimum usque imperii annum perseverare, quando Fincormacus, multis virtutibus militarisque gloriae studio nobilis, longa aegritudine, exundante pituita confectus, fato interiit, posteaquem Scotorum rei summam septem supra quadraginta foeliciter administrasset annos, salutis humane anno trecentisimo sexagesimo octavo. Erat per haec tempora Christiana religio in spe maxima dignitatis in posterum augendae, quam Arrius presbyter ecclesiae Alexandriae alumnus, eruditione quidem insignis sed a virtute atque pietate vera alienus, impio commento in dubium trahere inique est adortus. Christum enim Deum verum filiumque patri coaequalem coaeternumque negans, ab aeterna patris substantia separare est conatus. Obstitere diutius hominis vesaniae Aegyptii atque Palaestinae pontifices, veriti tandem verae pietatis cultores, ne id venenum in plures serperet. Iam enim non deerant qui illi temere accederent, ut concilium in Nicaeam indiceretur a Constantino obtinuerunt Magno, in quo post longam disceptationem et maturam deliberationem trecentorum et amplius antistitum authoritate, veritate comperta, insanoque Arrii errore damnato, decretum est ut filius homousios patri sciberetur. Eodem conventu Ebonitae Christum a matre pio coitu conceptum affirmantes, et Sabelliani, qui unam duntaxat personam in trinitate statuerunt, cum aliis plerisque veram pietatem et sinceram fidem vesanis dogmatibus contaminare nitentibus haereseos dunt damnati. Fuere et eiusdem sacri consessus permula salubria decreta, haud parum ad Christianae religionis augmentum conducentia.
spacer 48. Hiberniam, unde Scotis origo, per id tempus Christi cultum accepisse ferunt: res a modico principio orta, ut nostratium scribunt nonnulli, miraculis coaluit. Mulier Christianae pietatis cultrix (Picti eam fuisse sanguinis Scotici asseverant annales) reginae insinuata, Christi nomen illi mirifice praedicavit, reverendumque effecit. Regna regem docuit, rex universum populum. Complexi sunt et eadem tempestate complures orientis occidentisque populi laetis animis verae religionis cultum, Fincormaco rege Scotis adhuc imperanti. Cui, quo dictum est modo, fatis absumpto (ut res Scoticas prosequamur) duo superstites fuere filii, Eugenius octodecim annos natus et Ethodius anno uno minor. Sed hi sub custodibus (ut iam tam ab initio fuit institutum) diligenter fuerunt asservati, ne maturam ante aetatem ad imperium anhelarent. Fuit ea res in causa ut maioribus regni authoribus sint comitia in Argatheliam regis eligendi gratia indicta quo, cunctis primatibus convenientibus, tres Crathlinti regis diversis ex fratribus nepotes, Romachus, Fethelmacus, et Angusianus, gravem inter primores excitavere contentionem. Erant enim pares pene aetate, amicis, necessariis et fortunis. Romachus tamen praeter stemma paternum erat Pictici generis, nobili foemina prognatus, et ob id utriusque parentis natalibus clarus, ideoque tametsi caeteris aetate minor, quod secundum Crathlintum regem ex maiori fratre natus esset, regnum sibi debere asseveravit. Neque pauci erant in concione qui eius postulatis accederent. Angusianus, suffragante Fethelmaco, regnum sibi petiit decerni quod Romacho natu esset grandior, multaque et diutina rerum experientia magis esset ad publicam administrationem idoneus. Tenuit nonnhihil disceptatio. Postremo, ubi res per seditionem coepta est agi, quum milites quidem Romachi fraude ad patrueles eius caedendos subornati destinatam caedem, multis prohibentibus, infoelicius tentassent, oborta turba sed maiorum authoritate paulum sedata, solutis comitiis re infecta, qui aderant nobiles domum abiere.
spacer 49. Itaque, finitis comitiis, Romachus et Angusianus dicordias indies maiores exerceret et simultates, insidiari inter se, secum revolvere, moliri, parare uterque quibus modis alter tolleretur. Sed et regni maiores per literas atque amicos ingentia pollicentes in suam quisque eos, qui magistratu, honore, dignitate opibusque plurimum praestabant, factionem trahere conabantur. Tandem quum multis et diversis modis praestantiores sibi adiungere permagnis laboribus anniterentur, maior pars ad Angusianum spectabat, quod se a dolo omnium sententia abstinuerit, ostenderitque magnam probitatis opinionem inter suos, facilem se praebens in congressibus, studia tractans honesta, et (quod ad rem maxime attinere videbatur) quod maior Romacho fuisset aetate, plures hominum mores rerumque varietates expertus. Contra Romachus ingenio vafro improbum se omnibus ostendens asperius ferociusque gerens, omnia iracunde, sine suasione, imo minitando faciens, suo ingenio haud alterius cuiusvis confidens, metu non benevolentia amicos sibi comparavit. Et quum diutius frustra maiores regni discordantes inter se patrueles redigere in gratiam communem ob utilitatem stutuissent, visum est nonnullis regnum inter ipsos divendum. Improbatum est publice id consilium ne unum regnum in duo divisum perpetuum exinde bellum excitaret. Postremo impatiens morae Romachus Scotorum imperii cupidine instigatus, accitis e Pictorum regno copiis et his contractis quos ex Scotica gente accire potuit, bellum Angusiano et Fethelmacho palam indicit. Angusianus (huic gerendae rei summam Fethelmachus contulerat) nihil temere tendandum censens Pictorum regi mandat ne bellum civile inter Scotos veteres Pictorum socios et amicos foveat, utque potius reducat in alterius gratiam, Romachum eius necessarium affinemque ad concordiam potius moneat quam ad bellum, iniqua regni cupidine, cum amicis in publicam perniciem gerendum, quandoquidem Romachus, quaecunque ipsi in Scotorum regno iure deberentur, sine lite, cum omnium benevolentia facile consequi posset.
spacer 50. Fuit Picto animus suas copias e Scotia in Pithlandiam revocandi. Sed quorundam Romachi necessariorum suasu, verentium ne si ille inveniretur nudatus praesidiis ab Angusiano haud sine contumelia extrema pati cogeretur, mutato consilio pluris affinitatis ius apud se habens quam fidem, Angusiani optatis sinistre respondit. Fuit ea res in causa, ut Scotica plebs nobilitasque Angusiani ac Fethelmachi partes sequuta, implacabili exinde in Pictos odio exarserint. Angusianus secretis exploratoribus cognito haud popularem, sed sui capitis rem geri, seque ab hostibus et nobiles qui ipsum fuissent sequuti ad necem peti, coacto exercitu suis cum amicis fautoribusque, ut vel mortem devitaret, in aemulos cum Romacho pugna congressus, victus, copiis profligatis fugereque coactis, in Hebrides cum Fethelmacho patrueli transmisit. Ibi nonnihil moratus, ubi multis dignoverat indiciis insulanos iniquo in se animo capiti suo insidiari, eorum perfidiam execratus, ut saluti consuleret, traiecit in Hiberniam. Victo autem pulsoque a patria Angusiano, nobilium permultae factae sunt ad Romachum accessiones, quorum opera et ductu Scotorum illico occupat imperium. Sed, uti tyrannorum sunt mores, rem male partam male administravit. Quoscunque enim Fincormaci regis (de quo loco haud multum ab hoc diverso dictum est) dominui infestos acceperat, sibi familiariter adiunxit, tantamque eorum sibi conciliavit amicitiam ut ex illis socios rerum omnium administrandarum custodesque corporis validissimos quosque sibi asciverit.
spacer 51. His actis, simulante malorum facinorum conscientia, dissimulato in Fincormaci familiam odio, statuit regiones Scotorum regni invisere. Ubvis contra prisca gentis instituta, suo unius arbitrio, repente sententiam ferens, pauculis duntaxat auditis, quos libuit publicatis fortunis oppressit. Interea Ethodius et Eugenius Fincormaci filii (de quibus supra memoratum), ne ipsi Romachi tyranni saevitia perirent, amicorum opera in Vestmariam confugerunt et inde in Monam insualm. Sequutae post hoc gravissimae proscriptiones, exilia, nobiliumque et eorum qui Angusiano crediti sunt favisse caedes, nullo aut sexus aut aetatis habito discrimine. Scotorum maiores, quos nondum regis fefellerat perfidia, tanta saevitia ac tyrannide irritati, secretis inter se nunciis agunt ad labefactatum publicum statum reparandum, idque ut efficacius exequerentur, gnaviter copias ad commilitium contraxerunt, adeo ut prius quam motum Romachus audisset, vix ab eo decem passuum millibus abfuerint. Nixus Romachus tyrannus periculum declinare, in Pithlandiam fugiens a persequentibus hostibus est interceptus oppressusque, saevis vitae exordiis dignum tandem sortitus exitum. Caput eius in pilo summa cum ignominia per omnes copias circumlatum gratum omnibus praebuit spectaculum. Periere in eodem tumultu praeter Scotos nefarii tyranni fautores, Pictici sanguinis viri complures, quorum suasu in Scoticam nobilitatem simul atque fortunas fuerat a tyranno crudelissime saevitum.
spacer 52. Debacchatus est Romachus, sublato pudore, in omnes Scotico nomini audientes ad tertium sui magistratus annum, quando Angusianus, sublatum audiens tyrannum, in Albionum reversus, primatibus authoribus, plebe suffragante, communi consensu rex Scotorum est dictus. Dum in eo statu res essent Scotorum, Octavio regi, tum seni, cuius antea meminimus, Britannica iuvenus longo otio insolens, caeso Romano legato cum praesidiis, summam in Britannia potestatem denuo restituit: oppidis, civitatibus, castellis, munitionibusque maiori ex parte ei veluti iusto domino cedentibus. Ad hunc motum comprimendum, vix anno emenso, Maximus legatus (ut Scotorum Britonumque annalibus memoriae est proditum) a Constantio Augusto Constantini Magni imperatoris filio, qui, fratribus et tyrannis aliis diverso casu extinctis, solus tum apud Romanos potiebatur rerum, in Albionem ad eam recipiendam receptamque in fide retinendam missus est. Qui, permultis armatorum millibus in terram expositis, cum Britonibus qui a fide Romana desciverant temere in praelium progressis paulo postquam advenerat, foeliciter conflixit. Victorque factus in spem certam est erectus provinciae totius Romanae potestati denuo subigendae. Octavius autem Britonum rex (laborabat is tum valetudine senio nimium confectus) ad infoelicis pugnae nuntium maerore magis quam morbo die tertia est extinctus, Octavio filio unico relicto. Sed et ille, ne Romanis in praedam cederet, aufugit in Monam insulam, ubi cum Eugenio et Ethodio Romani ducis insidias declinans aliquot annos incognitus exulavit. Neque uno adverso praelio afflicti quievere Britanni: temere etenim paulo post arma induti cum Maximo pugnam ineuntes victi tetra clade multum sunt attriti, multis eorum millibus ad innoxiam usque aetatem interfectis. Maximus cum victore exercitu ut Romanis omnia subigeret provincias lustrans, urbes, munitiones et arces in Romanam fidem ulrtro concedentes seque dedentes recepit. Imperium vero pertinaciter recusantes, et cum illis ignobilia loca hostiliter direpta dedit excidio.
spacer 53. Dum his studiis pro Romanae rei salute incumberet Maximus, Angusianum regem res turbidae in Scotia occuparunt. Nectanus enim Pictorum rex in necis Romachi affinis sui ultionem armatus multis incursionibus agros vastabit, locaque ampla ac nobilia in praedam diripuit, unde depopulantium vim arcere pluribus praeliis vario tamen eventu Scoti sunt coacti. Postremo Picti Scotorum quorundam Romachi interitum aegreferentium virium accessione effecti fortiores, moventesque in hostes eos quotidie ad praelium provocabant. verum Angusianus rex de pace ineunda per legatos multum agere, se otii et quietis amantissimum ostendere, rogare Pictorum regem ducesque ut, deposito odio, Scoti ac Picti suis finibus contenti ad publicum regimen et communem salutem tutandam maiorum more, bellis sopitis reparatisque iniuriis, concederent. At ubi frustra pacem se postulasse intellexit, ne desidiae apud suos insimulatus hostibus occasionem daret Scotorum capitibus superbe insultandi, contractis copiis, magno ordine in hostem movet, ubi post levia excusantium praelia ac singularia certamina tandem ad manuum conserationem ventum est, acerrimoque commiso praelio, victoria ad Angusianum inclinavit, in qua, fusis fugatisque Pictis ac optimis quibusque caesis, Nectanus Pictorum rex infoelici conflictu dilapsus fugaque salutem quaerens haud prius quievit quam Camelodunum sese recepisset, ubi paucos post dies acceptae contumeliae vindicandae admodum cupidus, maiorum suae gentis ad hoc indicto consessu, postquam anxius animo Scotorum iniurias primum in Romachum affinem suum, deinde in populum, ac postremo in seipsum longa oratione questus fuisset de expeditione in Scotos denuo facienda verba fecit, multis ostendens argumentis ignominiam sibi suaeque genti illatam armis vindicandam.
spacer 54. Fuere nobiles quidam regi magis adulantes quam publicae salutis rationem habentes, qui eius sententiam vehementer probantes in Scotos quamprimum ducendum iniuriamque magna omnium vi ulciscendam dicerent. Censuere alii cunctandum paulum ut temporis productione maiorem nacti occasionem et opportunitatem citra magnum rerum hominumve discrimen concupitam ultionem facilius assequerentur. Verum illis in concione minime creditum est. Unde Nectanus rex, primatibus militibus praemiis abunde donatis communi decreto, per Pithlandiam, Otholinam, Vicomagiam, Ordoluciam, Deeram, caeteras regiones quae Pictico parebant nomini facto delectu, robustissimum quemque ad militiam conscribens, ingentes copias magna celeritate comparavit, quibus edicto ut se solita virtute ad iter accingeret, ipse magno bellico apparatu munitus in Calidoniam ducere est adortus. Ad hunc modum quum bellum Pictorum rex institueret, Angusianus, providus satis in rebus gerendis, nonnulla motus suspicione ne Britones in Scotorium perniciem Pictis, suadentibus Romanis, adiungerentur, statuit sub idem tempus et exercitum ad hostes repellendos ex omni Scotia gente quam maximum contrahere, et Nectanum regem quocunque posset modo ad concordiam allicere. Ergo literas caduceatori ad eum dat humanitatis plenas, obsecrans ut veteris amicitiae inter utrosque populos memor tam pernicioso bello utrisque finem imponat. Easdem pacis conditiones citra pugnam et belli discrimen suo arbitrio proponat sine ullo suorum incommodo, quas parta victoria propositurus esset: opus enim esse, imo pernecessarium utriusque regni incolumitatis rationem habere. Siquidem Maximo Romano cum legato res novas m0lientes in Britannia Romanas acies omnium fortissimas pugnacissimasque, post Britanniam partim vi, partim benevolentia imperio restitutam, Scotis ac Pictis intestinis seditionibus se consumentibus maximopere formidandas. Id viderit si communis salus illi sit curae: alioquin in propriam perniciem se laborare noscat.
spacer 55. Pictus, oblatis salutaribusque monitis spretis et de nulla re minus quam de pace sollicitus, copias adversus Angusianum ducere imperat. Angusianus contra alacri animo hostium opinione celerius ad pugnam paratus, haud ignorans se cum gente sua oportere aut hostibus cedere cum ignominia expiabili, aut belli fortunam tentare. Ubi igitur hostes fuissent in prospectu, paucis suos est hortatus: timorem quo pugnaturi summopere vacare deberent si quem forte conceperint reiicerent, ingentesque spiritus avitae virtutis recordati resumerent, caverentque ne si forsitan red adversante Marte moriendum foret, inulti occumberent. Neque id eos a solita alacritate revocare debere, quod in sociam olim et amicam gentem pugnaturi essent: non per se stare quominus pristinam amicitiam colerent, siquidem nihil omisisse quod ad reconciliationem posset facere, ideoque sperare Deum pacis authorem a pacis amatoribus staturum. His itaque atque similibus usus verbis Angusianus in aciem eduxit copias. Neque Pictus ab exhortatione abstinuit, suos perpaucis admonens ut ferociter manus consererent. Quo dicto sagittarii utrinque pugnam inchoarunt. Sequuti ferentarii, ingentem lapidum vi, alii fundis, alii arcubus, nonnulli etiam tela iecere in hostem. Mox lanceis, inde praeliaribus et gladiis res agi est coepta. Acris fuit Pictorum pugna, restituerunt magna obstinatione Scoti, fuitque diu anceps victoria. Demum ubi Angusianus aperte fortunam inclinare viderat, abiecto regali insigni in gregariorum cuneum se contulit, ubi crebris vulneribus confossus interiit. Scotorum autem multi regis abscessum magis quam interitum, nobilibus tumultuantibus, suspicati salutis consulendae causa, abiectis armis, fugam occupant. Alii in certamine durantes pertinacius, magna strage edita, conciderunt. Tali modo victoria Pictos est sequuta. Verum neutri partium iucunda, utriusque gentis duce cum magna nobilium multitudine in bello amisso. Abiere utrinque domum praelia damnantes, dirasque exercrationes imprecantes in eorum capita et salutem qui reges et populos, vicinos adeo, affinitate, officio et necessitudine tot annos coniunctos, concordia semper coalescentes, alterutrius gentis hostem utrisque hostem ab initio habere consuetos, ad arma in se vertenda impie compulerint. Fuit Pictorum res Scotorumque viribus et opibus ita bello fractis, exinde aliquantulum pacatior.
spacer 56. Fethelmacus interea, Angusiano rege et patrueli post regnum per duos annos parum foelicter administratum in praelio amisso, Scotorum exercitus reliquiis collectis, regnum nemine pene adversante occupavit. Sed nihilo melior eventu imperium ab eo est gestum quam a duobus antea patruelibus, quippe qui secundo sui regni anno Horestiam, Pictorum regionem, hostiliter ingressus aegrosque foede populatus, nulla imbecillitatis habita ratione, incolas atrocissime oppressit. Picto horum certiores facti, velut rabie perciti arma corripientes, ad iniuriae vindictam in Scotos celerius ducunt. Nec Scoti venientium occursum detrectant quin praelio ferociter congressi primum exercitus Pictorum alas fundunt. Mox aciem mediam circunsistunt, alarum praesidiis nudatam. Hanc quoque haud magno negocio praeliaribus pene obrutam profligant, solutam in fugam vertunt, tetra inde caedes fugientium est edita. Nectanus superioris Nectani frater Pictorum rex sagitta saucius tertio die est vulneris dolore absumptus. Scoti praesenti fortuna elati, depopulata Horestia Taoque amne transmisso, in Otholiniam grassaturi properant. At Picti pertinaciores ad regiones et opes tutantas salubri, tametsi sero, consilio usi, hostem levibus praeliis fatigantes ne arcem, oppidum, munitionemve occuparet prohibere institerunt.
spacer 57. Inde ne eorum res alicubi nimium gravaretur, utque esset qui regnum undique tuateretur, Heirgustum hominem astutum vafroque praeditum ingenio regem sibi diligunt. Is Scotos qui Picticas regiones hostiliter invaserant, quum, attenuatis suorum viribus, aperte Marto superare diffideret, alio vertens ingenium duos viros Pictici generis, Scotos mentitos in Fethelmaci regis caedam mercede corruptos subornavit. Ii spiculi iaciendi periti, qua arte Fethelmacus frequenter sese exercuit, ei familiaries effecti opportunitatem quotidie ipsius regis trucidandi captabant. Erat forte Caractonii Fethelmacus quae ad instans bellum usui forent contra hostes magis impendiis comparans. Et quum in seram noctem sermonem publicis super negotiis cum gentis suae maioribus quo tum aderant protraxisset, summotis omnibus in cubiculum sese recipiens citharoedum iubet (ut tum nobiliorum erat mos) citharam leniter pulsando dulcem cantilenam edere, qua citius in somnum solveretur. Quumque altiori caperetur somno, subornati in caedem per citharoedem (ut convenerant) in cubiculum admissi dormientem regem iugulant, ad inflictum vulnus altius gementem. Verum Fethelmacum audientes stationarii milites, ante cubiculi fores re comperta, fugientes percussores in proximum montem ocius sunt insecuti, qui, timore illico in audaciam verso, ingentem saxorum vim in urgentes deiecerunt. Unde plurimi sauciati in profundam vallam descendere praecipites cogebantur. Praehensi tamen a militbus, montem magna superantibus vi, ubi quaestionibus adhibiti commentum omne fuisset confessi, equis alligati, illisque in diversum actis, membris discerptis sceleratam exhalaverunt animam. Citharoedus quoque captus, admissi criminis convictus, supplicium haud dissimile subire cogitur.
spacer 58. Incidit Fethelamaci regis caedes in annum quintum Constantii imperatoris Romani post fratrem Constantem vita defunctum, qui fuit supremi Fethelmaci magistratus annus tertius. Fuerunt viri per ea tempora, praeter multos divinarum regum cognitione praeditos, varia eruditione insignes, Victorinus rhetor, Donatus grammaticus divi Hieronymi praeceptor, Alcinous et Delphidius, ambo philosophi et rhetores clarissimi. Aequales illis fuere verae pietates cultores, Eusebius †Emescous,† Iudaeorum ethnicorumque acerrimus impugnator, Eriphilus qui omnium primus in in Solomonis cantica edidit commentarios, Antonius monachus Aegyptius qui hoc fere temporis in eremo vita est defunctus. Vixit ille (vt Hieronimus scribit) centum et quinque annos. Devenit eius memoria cum multa veneratione per orbem universum ad posteros. Inter nostros Damianus presbyter, Gelasius, Thebaculus, et Merinatus, Damiani germanus, diaconi; Nerius, Eusebius, Merinus, Macchabaeus, et Sylveneus monachi: multis cum aliis insigni pietate viris. Horum nonnulli cum Regulo Albato, viro sanctissimo, quum divi Andreae apostoli reliquias, monente numine in Albionem veheret in Otholiniam Pictorum tum regionem devenere. Fuit Regulus Graecus monachus, Achaia oriundus, multorum verae pietati addictorum in Patris civitate, pater atque praeceptor: ex illis praecipuus, qui Constantii imperatoris edicto, divi Andreae reliquiis venerationis causa, in quas ipse mira ducebatur pietate assisterent, fuerant destinati. Et quum sacras ad scriniolum ageret vigilias superne monitus est, ut accepto sacrati brachii osse, tribus cum digitis, totidemque alterius pedis articulis, ac in vasculum decenter repositis, Albionem insulam in extremo orbis recessu sitam peteret: futurum enim ut illic aliquando populus pia veneratione in divum Andream ductus, Dei benevolentia et terrena et caelestia eius suffragio assequeretur charismata.
spacer
59. Regulus, rei novitate aliquandiu primum attonitus constitit. Mox divina iussa executurus, assumptis venerandis apostoli reliquis ac in vase reverenter reconditis, e portu qui Patris civitati proximus erat noctu cum plusculis viris praecipue pietatis, quos superna tetigerat admonitio, liburnica divinitus (ut creditur) in eum usum praeparata solvit, longo deinde Mediterranei maris tractu superato, devenit in Lusitianiam. Neque ibi diu moratus, comparatis quae ad navigationis usum necessaria videbantur, relicta Lusitania, Cantabrico mari, Gallico atque Germanico variis erroribus adnavigatis, tandem in vici cuiusdam Otholinae portum (nunc Sancti Adreae aedem ab apostoli nomine vocitant) naufragus, rebus omnibus praeterquam sacris reliquus tempestate amissis, una cum tantae navigationis comitibus pervenit. Huius rei fama per Pictorum regiones delata permultis animos ad visendas venerandasque sacras apostoli reliquias accendit. Confluxerunt ergo illuc undique donaria Christi apostola pretiosa offerentes. Affuit et Heirgustus rex eorum, quae fama ad eum detulerant visendi cupidus. Venientem ad se Regulus cum sociis pio apparatu cum sacerdotum ac monachorum religiosa deductione in hymnis et canticis excepit. Rex humi procumbens sacras reliquas multa veneratione osculatus, ubi sacra Christiano more (cuius ipse Heirgustus erat observantissimus) erant peracta, regium palatium amplus structuris (uti ea patiebatur aetas) ornatum divo Andreae, Regulo ac sacerdotibus ibidem deinceps optimo maximo Deo famulaturis libere erogavit. Struxit et haud procul a palatio sacram aedem divo apostolo dictam. Ferunt eam esse quam hodie omnibus venerabilem cernimus in medio agro, canonicorum sepulturae sacro, munimentis prisco more celebribus (ut est videre) sine tamen nominibus refertam. Hanc prior aetas Kirkruil, red hoc est templum Reguli, aut Regulo potius suadente structum, recentior vero vetus Andreae templum appellitat. Ornavit et id templum donariis amplissimis, pateris, scyphis, calicibus, pelvibus, lavacris ex argento auroque, ac alia precio suppellectili in sacrorum usum quesita, sacerdotibus ad divina perpetuo exequnda ibidem constitutis.
spacer 60. Heirgusti exemplum longa regum series, primo Pictorum, deinde Scotorum qui, deletis Pictis, ea loca tenuerunt, religiosa est sequuta, divum Andreaem pro numine habentes tutelari. Templum autem et aedem ac coenobium (abbatiam nunc dicunt) praediis, agris, reditibus, structuris, sacerdotiisque uberibus Malcolmus divae Margaretae reginae pronepos (qui, quod in omni vita venere abstinuerit, virginis cognomen ad posteritatem tulit) ac Robertus Bruis reges Scotiae amplissime ornarunt. Est idem coenobium nostris diebus opera ac industra viri multa nobilitate et generis et virtutis praeclari, Ioannis Hepburn coenobiarchae, quem priorum dicunt, restitutis aedibus per vetustatem collapsis in pristinam faciem, aliisque pluribus structuris a fundamentis, basilica maiori interioribus ornamentis (quibus nihil pulchrius ad divinum cultum) ingenti sumptu comparatis ornata, muro undique pene quadrato lapide permultis cum turribus ac propugnaculis circa abbatiam ducto, mirifice decoratum. Claudit is murus appendicem etiam (sancti Leonardi vulgo appellant) ubi novitii et complures alii eorum aequales veluti sub praeceptoribus tyrocinii rudimenta deponunt, ac religiosae obedientiae institutis et divinis humanisque disciplinis erudiuntur, quo ipsum monasterium quasi sobole sua a manibus nutriciorum optime impletum quam pulcherrime splendet. Fuere in eo a primaeva eius conditione primum sacerdotes Dei cultoresvulgo appellati, inde viri divi Augustini instituti (canonicos vulgus regulares vocat), et inter utrosque non tam eruditionis quam probatissimarum virtutum, veraeque pietatis cultu insignes, quibus vel hoc temporibus nihil magis curae quam ut sacra rite ac religioso apparatu agantur, curenturque recte quae ad divini instituti attinent, cultum, et quum a divinis otium datur, ut summa diligentia incumbantur literis. Inde effectum ut si ad exercitationem literariam respicias, frequentis iuventutis suis sub maioribus, quasi militiae literariae veteranis, celebre studium generale omnis disciplinae dicas.
spacer 61. Si cultum divinum seu noctu seu interdiu contempleris, nihil aliud quam Deo optimo maximo devotae pietatis officia universos quodam divino prope concentu summopere impendere asseveres, sic omnia et singula probe obeunt officia. Sin ad amplitudinem aedificorum oculos converteris, nulli ipsum in Italia, Gallia, Germania aut Albione in ea gloria secundum censeas, adeo regalis magnificentia et praeclare in eo virtutes fulgent. Caeterum Ioannem hunc praefati loci coenobiarcham, rerum tam insignium authorem, quo anno haec utcunque commentabamur, non sine gravi Scotorum reique literariae iactura fata absumpsere. Laudatum est inter caetera quod priusquam humanis excederet Patricium nepotem ex fratre, virum studiosum et eruditum, sibi suffecerit successorem, qui ab eo incoepta et tam insigniter instituta opera, ut iam spe est, feliciter perficeret. Fuit annus quo apostoli Andreae reliquae sunt ex Patris civitate Achaiae in Albionem deportatae virgine partus nonus supra trecentesimum sexagesimum.
spacer 62. Paulo antequam haec quae de divo Andrea dicta sunt fierent, Ferhelmaco rege decedente ex humanis, Eugenius Fincormaci filius e Mona insula, ubi Romachi, Angusiani ac Fethelmaci red tyrannorum saevitiam declinaverat, cum Ethodio germano primorum sententia accitus, cunctis probantibus, rex est declaratus. Sub idem tempus Maximus Romanum agens in Britannia legatum, cognito quantas inter se Scoti ac Picti simultates exercerent, utriusque gentis delendae cupidus quo Romani imperium magis protenderet, provincialesque Britones vicinorum incursionibus levatos certius contineret in fide, excogitat commento Scotorum primum, deinde Pictorum gentis exterminandae per occasionem, legatos ad Heirgustum Pictorum regem mittit, qui dicerent se legatum haud sine indignatione audivisse Scotos, gentem truculentam atque ab initio vicinis populis iniuriam, Pictis populi Romani amicis ingentem vim armis inferre; se autem nihul magis cupere quam veterem pacem novo foedere cum eisdem Pictos, populo Romanis semper accepto, firmare; futurum haud dubie ut Britonum Romanorumque accessione validiores evaderent ad subigendos; vel, si id potius optarent, ad prorsus exterminandos hostes illos veteres; propterea amicitiam pristinam renovandam, in eaque perstandum, maxime quod certo sciret immanissimae Scotorum gentis exitium non solum ad Britonum, Pictorum, aut Romani imperii, verum etiam ad totius orbis salutem et quietem plurimum collaturum. Heirgustus rex, magna habita gratiarum actione, respondit legationem sibi ac toti Pictorum genti admodum acceptam; Deo optimo maximoque ingentes habere gratiasquod eius benignitate, Pictorum rebus ab infestissimo hoste toties petitis, et ob id non parvo periculo laborantibus, ita consultum videret ut, dominorum orbis viribus ultro accedentibus, Scotorum iniuriam deinceps propulsare aut inhibere possent. Placere sibi vehementer suaeque gentis primoribus in Romanorum amicitiam concedere, veterem pacem quibus vellent, modo honestis conditionibus, novo foedere firmare. Precari tantum legatum contra immanissimam Scotorum gentem ad toties acceptas impio bello iniurias vindicandas, quum opus foret, auxilio esse ne gravetur.
spacer 63. Acquievit Romanus Pictorum postulatis, gavisus se Heirgustum regem in suam traxisse sententiam, ratus videlicet eo pacto Romani imperii foelicitati in Albione consultum iri. Et, paucis transactis diebus, ipse Maximus cum Heirgusto rege ad colloquium est congressus loco haud longe ab Eboraco constituo, ubi, longo habito apud Pictum sermone de Romanorum charitate in socios et confoederatos, maximis opibus summaque virtute contestata, deque Scotorum perfidia, latrociniis, et in Pictos Britonesque, ut comminiscebatur, iniuriis. Facile ab illo ut icto novo foedere Scotorum gens Pictis, Britonibus ac Romanis communes hostes deinceps haberentur obtinuit. Icto itque foedere et pace constituta certis (ut convenerant) conditonibus, utrique domum est concessum. Secundum haec Maximus legatus Eugenio Scotorum regi mandat per foecialem iniurias Pictis illatas ocyus reparet, restituatque res Pictorum agris ablatas, iniuriarumque auctores Heirgusto regi dedat ad supplicium, alioqui Caesarem populumque Romanum ipsum cum gente sua pro hostibus habituros. Eugenius rex ad haec respondit se nulla in re Romanis Britonibusve Romanis in fide perstantibus post summum a seiinitum magistratum fuisse iniurium; proinde nihil minus iuste quam bellum Romanis armis sibi suaeve genti inferri posse. Neque vero tantum esse Pictorum in Romanos meritum ut in gentem illius minime iniuriam illorum suasu simulata causa impie moveret bellum. Placere sibi (modo conveniret pax cum Pictis) utrinque illatas reparare iniurias ac eos qui deinceps quicquam hostile gesserint patria lege pro delicti ratione mulctari. Quod si Romani Pictis iuncti Scotos immeritos bello tamen lacessere decrevissent, commendare se suam regnique salutem Deo optimo maximo atque impietatis ultor iustissimio; testatum se nihil quod ad suam suorumque libertatem attineret praetermissurum, quippe evindentissime videntem quam inimica non tam Scotorum quam Pictorum genti Romani agitarent consilia.
spacer 64. Maximus, Eugenii accepto responso, ex Romanis, Britonibus, Gallisque auxiliaribus numeroso contractu exercitu, sociis Pictorum viribus accedentibus, Vestmariam paulo post multa caede et populatione foedavit, arcibus ac castellis vi captis, Romanisque praesidiis sub magno apparatu munitis. Unde progressus omnibus cum copiis in Ordoviciam, nunc Annandiae amnis vallem, vastatis frumentis et incolis aut fugatis aut caesis, fortunis eorum direptis, vicis incensis, nudatisque relictis agris in Galdiam postea movit, ubi nihil non exercens tyrannidis magno omnibus effectus est terrori. Pavere vehementer Scoti hostes Romanos, Pictos ac Gallos eo magis, quod tot et tantos nunquam sua aetate in unum exercitum ita conglobatos conspexissent. Verum, urgentibus ultimis periculis, Eugenius, cunctis ex Scotorum regionibus comparato exercitu, hostibus cum magna animositate et ferocia obviam est profectus. Ad fluvium Cream (nomen adhuc tenet) primo dimicatu, ubi nostri hostium vi (multo enim erant eis numero pauciores) continuo fusi fugatique sunt. Caedes magna circa ripas edita, et flumen ipsum cadaveribus oppletum, Romani fugientes dispalatos secuti in non expectatum certamen inciderunt. Argatheli (ii nondum ad regem pervenerant), omnium quae facta fuerant ignari, ad bellum contra Romanos proficiscentes, Scotos fugientes contemplati, in Romanos truci aspectu et magno fremitu ac clamore irruerunt, cruentam edentes stragem. Unde Scoti nuper victi ad certamen rediere, et victores sese servare fuga sunt compulsi. Adempto tandem prospectu noctis adventu, a persecutione et praelio cessatum est. Hoc eventu primo die cum hostibus pugna est commissa. Romani, quamvis Scotorum plurimi ceciderant, hostium consilii ignari, an pugnam nocturnam virum novarum accessione inire vellent, an diem expectare, an fugam capessere. Ut ad omnes casus haberent praesidia comparata, castra multa ope communiunt. Eugenius rex, primatibus ad se noctu vocatis, quum videret suos recenti clade perculsos tantam hostium vim haud posse sustinere, publicae consulens saluti, castris cum omni bellico apparatu sublatis, paucis cum nobilibus et eorum aulicis, reliquis cum plebe domum dimissis, pugnam in opportunius tempus differens in Carictam contendit, ubi ad omnem belli aleam consilia conferens rei eventum sollicitus expectavit. Postridie ad primam lucem quum Maximus legatus Scotos persequi magni vi decreverant, ortae in Britannia discordiae inter provinciales, uti literis ex Cantio ad se perlatis acceparat, quod in perniciem rei Romanae tendere videbantur, a proposito retraxerunt eum. ergo, dimisso in Galdia forti praesidio cum parte copiarum largo commeatu administrato, ipse in Cantium magnis itineribus inter paucos dies est reversus.
spacer 65. Haec ferme primo expeditionis anno Maximi legati gesta in Scotos. Sequentem annum, turbidis rebus ipsum legatum in Britannia ab expeditione destinentibus, Romanorum provincialium ac Scotorum mutui incursus et depopulationes consumpsere. Nam Scoti ubi Galdiam Romanorum liberare tyrannide ac in suam ditionem restituere multis conatibus frustra tentassent, Vicomagiam et Otoliniam Pictorum regiones pervagati omnia ferro prosternentes et igni, castellis dirutis, incensis vicis et satis, caesa prope universa gente, habitatore fortunisque omnibus reliquere exhaustas. Unde nimia insolentia ferociores effecti eorum complures, prout illa cessissent, universa fore temere sunt arbitrati. Horum fama Maximus legatus (uti simularat) ira admodum percitus, tametsi de nulla re quam Scotorum in Pictos iniuria libentius audiret, sub proximam aestatem, rebus in Britannia compositis, in Galdiam cum ingentibus copiis contendit, in Siluriam et caeteras Scotorum regiones inde moturus. Venit illuc et Eugenius, ubi cum exercitu uti vires sibi indies accrescerent, hostes opperiri decrevit. Convenere ad regem frequentres viri foeminaeque arma ferre potentes ad militiam ex veteri gentis instituto, urgentibus videlicet extremis, conscriptae. Fueruntque tandem in Eugenii exercitu quinquaginta prope hominum millia ferocibus animis iam praelium poscentium, testantiumque, ingenti clamore sublato, aut eo die vincendos esse veteres ac infensissimos hostes aut fortiter dimicando sibi cadendum omnibus.
spacer 66. Depopulati interim hostes Romani sunt Galdiam, cruentem cladem in agrestes, senes, ac foeminas qui aut sexus aut imbecillitate fugere nequiuerant edentes. Sed, accepto Eugenii ad bellum apparatu, relicta Galdia, Maximus ducit in Siluriam. Erat Eugenius haud procul a Mundae amnis ripa, quum repente nuntiatur per exploratores Romanos haud amplius quinque passuum millibus abesse, maiori longe multitudine et apparatu quam in Galdia recenti pugna conspecti fuissent. Ad nuntium trepidare vehementer quidam, alii mortem omnem servituti praeferentes nihilque magis aversantes superba Romanorum tyrannide, sese in maiorem animare audaciam. Eugenius rex constanti vultu spem simulans, veluti nihil minus Romanis armis expavesceret, exercitumque instruens ad praelium, ipsum in tres partes divisit. Alteri cornuum Ethodium suum germanum, alteri Doalum Argatheliae rectorem praefecit, ipse mediam aciem tenuit. Omnesque ita locavit ut vespere, quando cum histibus pugnandum fore rebatur, occidentem solem et Mundam amnem incerto haberent a tergo, hostium veri oculi, illo contravenientium, sideris fulgore ob id percussi parum aut nihil cernentes pugnam difficiliorem capesserent. Inde editiori ex loco ad multitudinem ita verba fecisse dicitur.
spacer 67. “Maiores nostri qui hoc Scotorum regnum condiderunt multis sudoribus, longa rerum serie, ad hanc usque perduxerunt diem, vivi ac morientes, praecepere posteris ut hoc solum, hanc patriam eiusque libertatem, Dei summi munus, contra inferentes iniuriam ad extremum armis protegerent, et in nullo magis quam in manibus, quum dimicandum foret, spem habentes optimatibus regni et iis qui in gente essent optimi audientes essent caeteri, quia horum praesidio exercitus, opes, libertas, regnum, omnia denique regni monumenta inconcussa servarentur. Qui in hac gente, hactenus invicta, nos praecessere magno studio in hanc usque tempestatem patrum praeceptis feliciter obtemperavere. Unde si varia fortuna cum orbis dominis frequentius dimicarunt, ad ultimum tamen, victis hostibus, victores ipsi evaserunt. Instat (ut cernitis) bellum, viri fortissimi, eisdemque hostibus id nobis iniquissime inferentibus qui nostris maioribus intulerunt. Ergo aut nobis, maiorum more, praelium magna alacritate, omnem mortem contemnentibus, ineundum, aut, regno amisso et adempta libertate, hostium arbitrio deinceps in servitute degendum. Adest hostis omnium immannissimus, imperium, libertatem, fortunas omnes, si non accidente Dei nostri aequissimi opitulatione nostris saluti armis, manibusque consuluerimus, illico nobis ablaturus. Qui, vafro callidoque praeditus ingenio, ad id solum (ut videre licet) cum Pictis contra nos iniit foedus ut, utraque gente alterius in iuria in exitium ducta, totam Albionem (quod nulli hucusque Romano duci evenit) subactam in Romanam tandem redigat potestatem. Proficscuntur Picti cum suis ex professo hostibus, et qui eis regnum cum libertate adimere vehementer cupiunt, ad praelium, contra suae libertatis suique a gentis conditione imperii protectores, contraque eos qui summopere cuperent illis optime consultum (modo ipsi suae consulerunt saluti). Sed nescio quo daemone prohibiti, ipsi nec quantum mali aut exitii sibi hoc impio bello parent, nec quanto periculo publica eorum libertas laboret aut sciunt aut, si sciunt, animadvertunt proprius.
spacer68. “Caeterum, quod ad rem nostram maxime attinet, cognoscite hostes nobis, a quibus nulla sunt iniuria lacessiti, bellum indixisse impium, et Deo optimo maximo, qui iniustis non potest non esse infensus (ut par est credere) iure improbatum. Econtrario cogitate vos iniuriam propulsando decertaturos pro patria, pro libertate, nepotes esse eorum qui Romanos ab his sedibus magna cum gloria depulere. Et quoniam ita contigit ut aut in ultimum miseriarum venturi sumis victi aut victores, decus, gloriam, libertatem, perpetuasque sedes nobis paratur, per priscum maiorum nostrorum studium in patriam et libertatem, per eorum manes, virtutem et fidem, qui hoc regnum, has sedes, contra hostes tot tantisque laboris ad hanc usque diem nobis incolume conservarunt, obsecro et obtestor ne patiamini vos tanta virtute olim pollentium progeniem regno, libertate, caeterisque fortunis exutos hostium arbitrio vel ad supplicium trahi vel servatos ad ludibrium, inopes et omnibus bonis spoliatos, ignominiosam subire servitutem, neve vivos in hostium potestatem traduci. Quod si forsn fatis adversis moriendum vobis fuerit, id tamen (quod in vobis est) efficite ut avito more viriliter oppetatis, vestramque mortem in hostem fortiter ulciscamini, memores pluris esse in bello cadere honeste quam turpiter vivere. Agnoscite vos patribus incredibili virtute bellica praeditis longa serie prognatos, non minus avitae probitatis quam patriarum sedium haeredes, haud gregarie, sed una ex gente contractos, aequi ac iusti cultores, Deique optimi maximi, cuius fidem pie colitis, haereditarios clientes, qui se sui cultoribus triumphum, virtutis praemium, perfidis et dolo contendentibus hostibus nostris haud dubie est negaturus. Accingimini propterea innata virtute ad pugnam et jvictoriam, quae iure iam vestra est, constantibus animis, nihil timentes praeter turpem fugam, sperate, tristem ac miseram hostibus illaturi cladem, quam ipsi vobis inferre destinarunt.”
spacer 69. His aut certe haud dissimilibus hanc in sententiam dictis, quum miultitudinis animos in spem maximam pugnae fortiter committendae Eugenius erexisset, Maximum cum copiis adesse magna omnium cum trepidatione nuntiatur. Enimvero, cognita per exploratores Eugenii arte in acie instruenda, maturius quam instituerat in hostes movens, paulo post ortum solem, citius omnium opinione in Scotorum prospectum cum exercitu devenit. Nostri primum et hostium multitudine et eximia opinione virtutis terrore vehementer perculsi sunt. Placuit nihilominus tandem eis, ultimis urgentibus, quantum in hostes valerent periculum facere. Aversi itaque a sole, locoque delecto ad pugnam, ne oculis sideris fulgore percussi et ob id lippientibus et hallucinantibus certamen inirent, aciebus vix in ordine ductis, in hostes procurrunt. Praebuit ea res Maximo legato haud parvum impedimentum praestantis ducis munia obeundi. Ocyius idcirco urgente temporis penuria, simul et hostium temerario incursu, decurrens aciem instruit, milites breviter hortatus ut pristinae memores virtutis nihil animo turbarentur, impetum fortiter sustinerent, neu formidarent barbaros recenter devictos profligatosque. Et quia non longius hostes aberant quam ut missilibus telis sagittisque contingi possent, pugnandi signum magna dedita alacritate. Nostri paratis adeo animis fuere ad dimicandum ut, missilibus vix emissis, cum captapultis quae praeliaria gestabant, furorem magnis quam militarem ordinem sequuti magno armorum peditumque strepitu, ingenti clamori Galdi regis nomen, qui Romanum exercitum victum pene ad internecionem duxit, suo vocantes more, ut ea se voce virtutis exemplo invicem hortarentur ad pugnam, cum legati copiis conserunt manus.
spacer 70. Ad primum concursum tanto ardore est pugnatum ut discernere haud facile fuerit ultra partium alteri maiorem intulerit cladem. Sequuti varii fortunae eventus: Cornani, Lugi, Marthani, caeterique populi dextra ala constituti, quibus praeerat Ethodius, ut decus et gloriam sibi ac duci compararent, Pictos, quibus adversum eis cornu evenerat, multis vulneribus confectos ex pugnae loco compulerunt in Dunam fluvium, et vado transire conatos insequutu magnam fugientium partem coeno herente interfecerunt. Mox superba et insolenti ostentantione, veluti iam parta victoria, omnia fuissent in tuto, praedandi causa regressi a Romana legione quam Maximus in Pictorum tanto periculo laborantium subsidium miserat, a tergo petiti ad unum pene sunt interfecti In sinistra ala Argatheli, Lelgoni, Silures, et qui ex Galdanis ad praelium venerant a Britonibus, Gallis, et Germanis quibuscum erant congressi post cruentissimam caedem utrinque editam praeliantes, fortiterque agentes, honestam mortem pro patria ac libertate oppetivere. Tum omnes Romanorum copiae confertissimo agmine, iubente Maximo, in mediam aciem alis nudatam, ubi Eugenius multis cum nobilibus, lassitudine pene exanimatis, pugnabat, magna irrunt vi. Restitere nostri dum vires superfuere, ne turpe fugam ignominiosamque vitam virtuti anteponerent.Rex ipse Eugenius, ab iis qui proxim erant nobilibus monitus ut se fuga ad meliorem fortunam servaret, ac vi (dum pertinacius renuisset) conarentur nonnulli, abnuentem, publicae salutis causa, abducere, regio abiecto insigni, inter infimi ordinis milites se redigens, multis confossus vulneribus oppetiit. Cecidere Scotorum nobiles omnes pene, Eugenii regis exemplo mortem contemnentes, superbumque Romanorum imperium pertinacius aversati. Tali modo Eugenius regnum, quod tres annos nunquam adversae expers fortunae tenuerat, simul cum vita amisit. Effugere tetram cladem viri admodum pauci, foeminae pene nullae. Dum ita Eugenii exercitus ab hostibus immaniter caederetur, plebeii qui militaribus impedimentis contra latrunculorum incursus praesidio adhibiti erant, levis armaturae viri, praeliaria tantum, ut nostrae gentis vetus erat mos, gestantes, tot fortissimos occumbere coram intuentes, orta commiseratione, ne ipsi tantae superessent calamitati, decernentes ad unum mori, furore armati, impedimentis relictis, cum victoribus Romanis pugnam inierunt. Caedes est ingens, pertinacia magis quam virtute edita. Sed hi perturbati pulsique, ac demum caesi sunt, impedimentaque direpta, inter milites Romano instituto divisa.
spacer 71. Quumque Romani hostium quosdam dispalatim fugientium pertinacius insequerentur, in novum certaminis genus inciderunt. Domi etenim relicti qui per aetatem ad pugnam inutiles videbantur senes ac vetulae, liberorum supectam habentes fortunam, ad praelium profectos semper a longe sequuti, quum vidissent tantam in suos stragam editam, aetatis obliti ac sexus, gladiis quorum magna vis in campo iacebant temere arreptis, facto agmine, ferociter Romanos pugna adortiuntur. Mulieres terribili clamore instantes hostes convicio incessunt. Inde truci fremitu, ferarum ritu, hostem feriunt. Verum et senes et mulieres facili negotio superati, quum fugere noluissent, ultro se vulneribus obiicientes necantur. Romani secundum victoriam turbulentam et terroris plenam noctem egerunt. Neque castra, quum nullus urgeret hostilis timor, munita, neque milites ordinem servare iussi. Monticuli, valles, totaque planities flebili clamore noctem resultabant. Horrendi morientium gemitus auditi, in Romanorum imperium capitaque execrantium, alii praelia damnare, alii incusare fortunam. At nemo omnium fuit qui Pictorum Romanorumque perfidiam, quibus authoribus tanta clades genti in nullo de eis male meritae fuerat illata, vel moriens non detestarentur. Illuscente, Maximus legatus caesorum spolia inter milites, uti eorum erat institutum, partitus, quos viventes loco conflictus inveniebat, ne a veteri Romanorum clementia cedere videretur, medicis ad curam adhiberi permisit, occisorum cadavera sepeliri. Eugenii autem funus magno sumptu Romanorum principum more extulit, quem et perconcione singularem ob virtutem ac charitatem in patriam laudavit. Ethodio (de quo paulo ante memoratum), Eugenii germano, exanimi pene invento et multis vulneribus saucio, exactissima cura mederi iussit. Lustratas inde Siluriam, Calidoniam, et quae illis proximae erant Scotorum regiones, in deditionem accepit, incolis clementer receptis in fidem, fortunis donatis et quieta pace vivere permissis.
spacer 72. Tulere id aegerrime Heirgustus rex Pictorumque maiores, Scotorum gentis penitus delendae cupidi. His Maximus legatus, re cognita, respondit Romanae maiestatis esse subactis parcere, rebelles debellare, magis vincere beneficiis quam armis: nihil plus Romanam maculare gloriam quam gentem vi expugnatam, receptam in potestatem, Caesaris ac senatus implorantem fidem, novo supplicio inclementer afficere. Satis Scotorum iniuriam in Romanos sociosque ultam, quando, caeso eorum rege, profligatis copiis viribusque attritis, regiones quot vellet receperit in deditione. Neque se aliud supplicii genus quam quo iustissimus Deus eos recente clade afflixisset, quem infoelici eorum fortunae iam miserescere certo crederet, eis velle deinceps, nisi novos motus conarentur, inferre. Pictorum magnates suo cum rege responso irritati magis quam sedati ab ira, legatum oratione multisque suasionibus sunt aggressi, ut Scotorum gentem inhumanam, intractabilem, fidei et pietatis hostem ex professo, nulla re magis quam sociorum populi Romani incommodis vicinorumque rapinis ac depopulationibus gaudentem, in Picticae gentis veteri oracula natam exitium, modo Picticae foelicitati consultum vellet, undique per Albionem ultimum cogeret subire supplicium; eo nec alio quovis modo Romanos sociosque in Albione sedes quietas habituros. Haec quum primum impetrare nequivissent, alio vertentes ingenium apud legatum, novis excogitatis commentis, largitionibus corruptum (illis etenim mortales facile ad nefaria impelluntur) tandem obtinuerunt ut quicunque Scotici essent sanguinis in Albione vitam exilio commutare volentes proscriberent, regionibus eorum Britannis atque Pictis, iam tum in Romanam fidem concedentibus ac potestatem, ad culturam tributis.
spacer 73. Exulare inde Scotorum permulti, condicta die legati decreto Albione proficiscendi. Horum aliqui in Hebrides, in Hiberniam aut Orcades insulas, aliii in Norvagiam Daniamve abiere. Nonnulli cum Romanis militibus in Galliam, inde merendi sub imperatoribus causa in Italiam. Sub id tempus venere nobiles quaedam mulieres, viris praelio recenti amissis, pullam lugubremque vestem indutae, flebili voce legatum suppliciter deprecantes: liceret sibi eius venia servili conditione, quando meliori non possent, in Albione natali solo ad infoelices vitae exitum permanere, quocum viris communiter sepelirentur, haud aliud se optare testatae quam reliquum afflictae vitae viris, liberis ac necessariis pro libertatate extinctis, debitum offerendo obsequium, lachrymis consumere. His piis mulierum querelis ad Pictorum maiores, iubente Maximo, per foecialem delatis, ut quid eorum sententia faciendum in tanta commeseratione foret experiretur. Ab omnibus prorsus est adversatum, proptereaque sunt nobiles illae foeminae cum caeteris quae exularant proscriptae. Effecit ea res ut legatus Pictorum mores veluti crudeles nimium et inhumanos exinde fuerit destatus. Caeterum post dictam exilii diem per legatum transactam, quicunque Scotici nominis in Albione inventi fuerant diris poenis (uti Pictorum erant sententia) foedaque occidione, nulli sexu aut aetate praebente subsidium, trucidabantur.
spacer 74. Inventa per id tempus exploratorum opera Cartandis Scotorum regina duabus cum ancillis et uno dunxtaxat servo ad Eugenii regis monumentum, moerore pene confecta, ad legatum, quia Brito fuisset genere, principe Cambrorum gentis prognata, abseque iniuria perducitur. Maximus admonitus humanae vicis, miseratus afflictae mulieris fortuna, obviam ei, ad sua genua procumbentem attolens placideque consolatus, bono animo esse iubet, spondens se eam sororis loco habiturum. Inde ornatu pretioso atque decenti tributo, Caractonio veteri Scotorum regia civitate eam donavit, permisitque ut quos vellet reditus ex proximis agris sumeret ad sumptus. At Cartandis, a qua celebri fortuna ceciderat haud ignara, servitii iugum subiens, legato precata foelicitatem, quum in villam haud procul a Caractonio iter pararet, ab Romanorum militum qui in castris erant seiuncta prospectu, a Picticis latrunculis intercepta, caeso servo, ancillis immaniter pulsatis, equis, pecunia, vestibus, omnique muliebri mundo ignobiliter spoliatur. Mox ut rei indignitas ad legatum pervenisset latruculos inventos suppliciis amovit, reginam Cartandem celebri comitatu reductam, ornatuque restituto, apud se aliquot dies retinuit, custodibus adhibitis cavit nequis eius illuderet pudicitiae. Postridie Pictorum magnates ad legatum ingressi graviter questi sunt suos milites suasu captivae mulieris et hostis, decreto eius ultimis affectos suppliciis. Id haud Pictorum meritum in Romanos, qui ad internecionem pro eorum imperio proferendo, cum ad illum pene diem amicis et confoederatis populis dimicassent. Suadere idcirco ut ipsa Caratandis in Britannia, unde ei origo erat, exularet, fortunis omnibus (ut erat decretum) exuta. Sub hanc vocem, quum regina multo eiulatu exclamasset miseram se, viro et amicis orbatam, miseriorem longe futuram si ex praeclara fortuna adeo abiecta, ut vel hosti servire prohibita, cum magno pudore cum parentibus quotidie conversaretur. Satius sibi inter fortissimorum funera paretando quod miserrimae superesset vitae quam magnifico apparatu parentum more contra fortunae leges prodire in publicum: vitam privatam, servilemque, non divitias, ornamenta decorave, deinceps se cupere. Et cum multis profusis lacrhymis manus supplex tendisset in legatum, obsecrans ut aut ultimis daretur suppliciis aut suo more vivere permitteretur, oborta inter Romanos commiseratione, permultis probae mulieris fortuna permotis, Pictorum consilium publice est improbatum, permissumque Cartandi quicunque vellet loco libere victitare, praediis ad sumptus ei sua pro dignitate tributis.
spacer 75. Exulabant per idem tempus Christi sacerdotes ac monachi, quicunque Scotici erant nominis, quorum magna pars in Hebrides delata in Iona insula sacrum constituere coenobium, multis verae pietati deditis ad hanc nostram usque aetatem insigne, dubium an viris an foeminis sanctitate plus pollentibus, nam secretis aedibus religiosam colebant vitam. Multa exinde per secula celebrius auctum est hoc coenobium cum modicis primum fuisset coeptum initiis, et piorum et praediis ad sumptis collatis et multorum postea regum donariis. Effectum parvo post tempore commune Scotorum regum coemiterium. Sed neque Ethodio Eugenii germano, cuius iam meminimus, nequae caeteris captivis Maximi benevolentia medicorum curae adhibitis proscriptio pepercit. Nam hunc frequenter Pictorum insidiis inter medicorum manus contra ius gentium petitum ad necem, tandem restitutum sanitati cum reliquis sui generis qui vulneribus fuisset saucii Maximus legatus Albione prohibuit, acceptio iureiurando, firmata promissione nequaquam in Hebrides, Hiberniam, Orcades aliave loca insulae vicina, unde provincialibus facile nocere posset concedendi. Effectum inde ut conductitia liburnica in Norvagiam Daniamve traiiceret. Fuit annus ille quo Scoti Romanis armis regno sunt eiecti ab orbis conditione septimus supra quinquies millesimum quingentesimum quadragesimum, a Christi adventu in carnem trecentesimus septuagesimus nonus, ab initio Scotorum regni secundus supra septingentesimum et decimum, Iuliano Augusto (cui, quod solus inter prinicpes post Constantinum Magnum vera pietate sese alieaverat, Apostatae nomen indidere) sui principatus secundus. Quo anno priusquam Eugenius rex cum Maximo armis confligeret, varia prodigia in extrema Albionis secessu conspecta terrorum multis incussere. Noctu in coelo visi ardentes enses et praeliaria longo tractu moveri, inde conglobati atque in ingentem facem versi tandem evanuisse. Dunae fluminis aquas fluxisse sanguine mixtas, eius ripas crebris fulsisse ignibus, in pluviae morem e caelo decidisse minutas quasdam aves incredibili multitudine, easdem in terram collapsas ingenti cervorum numero illuc citissime confluente devoratas. Ea quum auruspices quidam ac mulieres fanaticae Scotorum regni excidium portendere nuntiarent, a sacerdotibus ut vana ferentes derisi ne deinceps talia imprudenter effutirent sunt prohibiti.
spacer 76. Bello itaque foeliciter per Romanos confecto, Scotis omnibus aut Albione prohibitis aut quaesitis ad supplicium, Hebridiani, ubi accepissent Ethodium Eugenii germanum hostium evasisse manus, in Daniam traiecsise, spe omni redeundi in regnum sublata, regni cupidi restituendi, copiis coactis, Gillone sui generis viro duce creato, praedandi causa in Argatheliam transmiserimt. Ibi dum incautius regionem depopulandi vagarentur per agros, a Pictis ad novorum incolarum tutamen eo missis ad unam tetra occidione sunt deleti, captibus biremibus atque, ut victoribus usui forent ad bellum contra Scotos, si quod instauretur, ductis in sinus portusque a tempestatibus tutos. Exinde Hebridiani, duplici clade affecti, quum ad copias reparandas minime suppeterent facultates, tumultu abstinuerunt. Scoti vero victoris iram declinantes in Hiberniam delati (magna etenim eorum vis Albione Maximi decreto prohibiti illuc confugerant) coram rege gentisque maioribus multibus lacrhymis Scotorum regem Eugenium totamque gentem, audacia et promptitudine dudum nulli alteri secundam, a Romanis, Britonibus ac Pictis impio petitos bello, fortissimis quibusque gladio absumptis, in ultima malorum redactos lamentabili voce questi sunt, saevitum vero adeo in caeteros tantaque crudelitate ut ne aut sexu aut aetate imbecilibus parsum fuerat. Tetro vero clade fuga aut alio quovis modo sese eripientes proscriptos in aliena regna, procul patria, omnium quae ad humanum usum accommodanda forent indigos, red servilem subituros conditionem, ut ita quando meliori non possent modo infoelici consulerent vitae. Inclytum regnum, potens et antiquum, tot illustribus ducibus, tantis laboribus retentum, ab hostibus toties petitum bello, in eam usque diem servatam incolume ab inexhausta Romanorum avaritia, nunc Pictis ac Britonibus, pulsis inde aut deletis incolis, perfidiae praemium factum. Precari idcirco ut charitatis, necessitudinisque memores quam natura, optima rerum parens, erga prolem indidit parentibus, auxilia contra hostes omnium immanissimos ferrent, ne Scotorum gens, ab Hibernia in Albionem olim deducta, adeptoque ibi regno, amplius septingentos annos strenue potita, eodem regno exciso Romanis armis, omnibusque gentibus exosa, ad exitium ducatur, quando ad eos veluti ad tutissimam sacramque anchoram et ultimum refugium, ultimis urgentibus, se receperint.
spacer 77. Hiberniae patres, cognatae gentis sortem miserati, decem millia virorum cum Scotis in Albionem contra hostes ad regnum recuperandum mittendos decreverunt. Hi paulo post cum Scotis qui ad Hiberniam fugerant delati in Siluriam in Pictos et Britones eam regionem, pulsis inde Scotis, incolentes ingentem stragem edidere. Ad horum nuntium venere in Siluriam turmae variis ex Pictorum regionibus contractae ad hostium vim arcendam, Heirdorstano Heirgusti Pictorum regis germano duce. Sed hae a Scotis et Hibernicis parvo sunt negotio profligatae, ac eorum ii quos non servavit fuga gladio sunt occisi. Fuere qui victoribus suaderent fortunae leges haud temere mortalibus tentendas, secundum eum successum tam foelicem copiosa accepta e Siluria tum hominum tum pecudum praeda in Hiberniam redeundum; secundioribus rebus omnia servanda; haud expectandas Romanas copias, quibuscum et opibus et rei militaris peritia caeteris omnibus gentibus et populis longissime superioribus, manus comserere humanarum rerum habentium rationem nemo est qui temerarium non iudicaret. Alii fortunam sequendam, progrediendum in Galdiam aut Vicomagiam cum copiis, unde explosi fuissent Scoti, occupandasque regiones vi, deletis incolis: prosperis conformiter initiis reliqua haud dubie feliciter successura: saepius auditum, numerosissimas copias inferentes iniuriam, exigua decertantium manu deletas. In spem ergo melioris fortunae erigindos animos, aut patrium regnum restituendum dictitantes aut omnibus praelio occumbendum.
spacer 78. Hanc sententia veluti altera potiorem, contracta multitudo sequuta ad regiones in Albione Siluriam, Galdiam et Vicomagiam occupandas animum adiecit. Sed nihilo meliori eventu res ab illis est tentata quam ab Hebreidianis ante fuerat, quippe qui medio conatu rerum a Romanis et Pictis, quos acceptae recentis iniuriae fama ad arma compulerat, atrociter sunt oppressi. Ad primum nuntium huiusce cladis omnes in Hibernia magno maerore sunt concussi. At ubi ordine cuncta acta in Albione ab iis quos fuga domum detulerat cognovissent, dies aliquot primores Hiberniae suo cum rege, ab orto usque ad occidentem solem, loco ad id delecto, manent consultantes quonam modo aut quibus artibus victoribus Romanis resisteretur, Scotisque cognato populo regnum in Albione posset restitui. Quumque nullum ad id certum remedium invenissent, sibi suoque regno, Romanorum iniuriam plurimum timentes, placuit de pace omni posthabita iniuria cum Romanis agere. Ad negotium conficiendum missi legati ad Maximum Romanorum ducem. Ab eo primum duriter sunt obiurgati, quia cum hostibus contra Romanos Romanorumque socios et confoederatos, auxiliares copia, miserint in Albionem, praesertim quum ad eum usque diem Hibernia sola inter orbis regna Romanis armis manserit intacta. Inde pacem clementer dedit petentibus, his adiectis conditionibus, ut hostes populi Romani nullos deinceps reciperent in Hiberniae regnum, nec qui Romanis ac eorum sociis confoederatisque bellum indicerent auxilia ferrent, neve impiorum Hibernicorum quispiam vel negotationis causa deinceps traiiceret in Albionem. Pace his conditionibus certoque foedere firmata, Hibernici exinde quievere, nullum in Albionem motum excitantes.

Perge ad librum VII