Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER III

DERUS quo dictum est modo summam Scoticarum rerum adeptus administrationem, regiones suae ditioni subiectas illico invisit. Fuit eius accessus nobilium plerisque eo gratior quod venatu, cuius illi studiosissimi erant, delectabatur. Eo namque voluptatis genere in eum pene diem exercitatus fuerat, nec delectabilius quicquam pulchriusve apud eum fuit quam odorisequis canibus atque venaticis feras indagare, lupos maxime qui pecuariae rei insidiantur (gignit terra nostra eam feram ob frigitatem, asperam trucemque) atque caetera truculenti generis animantia. Tum secura atque tranquilla videbantur omnia, siquidem neque domi neque foris apparebat hostis ullus. Secura pace laetus gaudebat populus. Qui grassaretur inveniebatur nemo. Si quispiam alterum iniuria affecerit, rege vindice illico poenas dedit. Domestica haec otia turbare coepit Bredus insularis, Gilli, qui Cadalli ductu in Hibernia perierat, cognatus. Is collectis latrunculis ex Hibernia Hebridibusque, Gilli et eorum qui eum eo occiderant mortis ulciscendae consilio, in Argatheliam multis triremibus traiecit, ubi agros abacta praeda copiosa populabatur. Sub hanc turbam agrestes fuga ad Ederum regem, qui tum forte in nemore haud inde procul venebatur, multis cum proceribus et plebeiis sunt delati, magna trepidatione nuntiantes Argatheliam latrunculis occupatam, re omni pecuaria cum suppellectili exhaustam, caesis infantibus, mulieribus, et quicunque aut aetate aut sexu fuerant imbecilliores. Ed eum nuncium Ederus turbatus venatu mox destitit. Habito inde delectu in Bredum nocte profectus latrunculos suspenso gradu praeteriens, oceani littora, quibus terminatur Argathelia, primum occupat, ac hostium triremes caesis custodibus incendit, ne fugae superesset locus in Hiberniam. Mane ubi primum illuxerat Bredum cum praedonibus praelio aggressus, ea ex parte unde mali nihil suspicabantur, compures caede delevit, reliquos in fugam versos hostiliter est persequutus. His ubi urgentium manus evadere nequieverant capti, laqueo iubente rege vitam finivere, idque praedae quod rapuerunt incolarum restitutum.
spacer 2. Secundum haec Ederus Argathelia profectus in Hebrides transmisit, ubi eorum qui Gilli atque Bredi partis fuissent sequuti motus compescuit, aliis ultimo affectis supplicio, aliis re pecuaria (ut tum fiebat) mulctatis. Ita rebus in Hebridibus pacatis, Evonium vix est reversus quum ad eum Cassibilani Britonum regis legati venere auxilium orantes contra Caium Iulium Caesarem Romanorum ducem, quem a Gallia in Britanniam Romano cum exercitu ex Gallis et Romanis exploratoribus captis et in vincula coniectis cognoverant propediem ulla sine dubitatione traiecturum. Ederus rex legatos omni humanitate acceptos iussit ut postridie in maiorum consessu (qui tum aderant) quae Cassibilani populique Britaninici nomen venerant postulaturi patribus coram proponerent. Tum Androgaeus summo in Britannia natus loco et magna semper habitus authoritate, data potestate in consilio ad regem populique maiores ita infit.
spacer 3. “Nihil dicturus sum hodie in hoc celeberrimo coetu pro Cassibilani regis Britannicaeque gentis utilitate (rex Edere) praeterquam quod ad tuam Scotorumque salutem attinere ulla sine controversia dinosces. Natura optima rerum parens tres bellicosissimas gentes hac in insula Albione (ut aequum est credere) collocavit, non ut mutuis laborarent seditionibus et in sese arma vertentes ferarum (quibus immansuetum est ingenium) more desaevirent, sed ut simul coalescentes absque iniuria illatum ab exteris bellum (si quod aliquando inferretur) facilius iunctis viribus propulsarent. Quis quaeso dicere potest aut iure excogitare (rex optime), Britonum gente deleta, tuum hoc regnum tutum aut stabile futurum? Nisi forte spem hanc frivolam falso tibi persuaserit fore ut, vicinis sublatis gentibus, hostes eos (Romanos dico, qui sceptra regibus adinunt) mitioribus animis in te tuamque hanc gentem fueris habiturus. Is vanus cogitatus quam omnibus sit fugiendus, alieno periculo (absit ut tuo) facile cognosces. Romani etenim sese orbis dominos superbissime appellitantes totius orbis imperium deorum sibi munere gloriantes delatum, Britonum suae ditione subiiciendorum consilio in hanc insulam Albionem (ut pro comperto habemus) propediem traiicere statuerunt. Qui suum nomen ob tyrannidem quam in devictas gentes indies exercent maiorem omni populo et genti iam reddiderunt exosum. Ecquid aliud per deos immortales Romanos, victis Britannis et servituti addictis, acturos existimabimus, nisi eos pari avartia, parique iniuste dominandi libidine quibus in Britonibus subigendis iura, leges, agros et libertatem eis adimendo grassati fuerunt, in Scotos Pictosque bellum mox esse moturos? Nam quod non aliud cupiant quam nostris omnium agris, castellis et civitatibus considere ac incubare, nosque perpetua servitute premere ac tandem in exilium abducere, quos prae caeteris nobilitate praestantes et magis florentes audierint, res documento est.
spacer 4. “Haec enim omnia Carthaginis urbis olim potentissimae ruina nos facile docere poterit, quam Romani expugnatam receptamque in fidem et in ea persistentem, pacis videlicet conditionibus quas receperant servatas, invidia stimulante penitus delevere. Quod si quae in tam longinquis facta sunt regionibus vos praetereant, respicite Gallos gentem nobis finitimam, quibus Romanorum violentia devinctis munitionibus, omnibusque armorum generibus ademptis perpetua servitus est incussa. Neque sperandum Romanos in nos (totius Albionis incolas dico) si bello victi in eorum potestatem (quod dii omnes avertant) venerimus benignioribus animis futuros, qui subactam gentem eo duriore semper premunt servitute quo ipsi latius dominantur. Commune iccirco hoc malum, communibus armis propulsandum. Romanorum vis initio arcenda, ne auctis viribus eo veniat incrementi ut prorsus arcere non possit. Tua ergo te accinge virtute (rex semper invicte), induere arma hac cum bellicosa gente: vestra accessione Britonum vires augete. Contra communes hostes in aciem descendite, priscamque tutamini libertatem. De hoste qui reliquo terrarum non contentus orbe in hanc penitus semotam insulam, nulla ab incolis lacessitus iniuria, solaque dominandi stimulatus libidine, hostiliter venturus est, certam diis patriis iuvantibus habituri victoriam. Quum deorum beneficio consecuti praeter commoda plurima, libertatem simul atque immortalem vobis patriaeque parabitis gloriam. sunt Cassibilani regis nihilominus pro vestra quam pro sua salute postulata. Haec Britannica gens votis omnibus exoptat.”
spacer 5. Androgaeus ubi dicendi finem fecerat, iussi sunt legati paulum e consessu secedere, ut quid postulatis respondendum foret liberius consultaretur. His itaue semotis reque in consultationem ducta, omnium erat sententia Cassibilano regi Britannisque amico populo ad communem periculum propulsandum contra Romanos suppetias esse ferendas, delectum habendum, copias quamprimum ad Cassibilanum mittendas, impensis partim ex publico, partim ex privato censu depromptis. Accitis inde legatis rex Ederus “Pulchrum (inquit) opus atque laudabile longeque utilissimum nostrae reipublicae Cassibilani regis nomine petitis (viri Britannici), red ut hoc regnum a maioribus conditum nobisque relictum incolume ab haud dubie imminente iam extremo periculo omnibus qui in Albione sedes habent tutemur. Quam enim alienorum cupidi sunt Romani, quam domi opulenti militiaeque potentes, quam superbe subactis gentibus dominentur, multis referentibus qui eorum experti sunt imperium accepimus. Nec quiquam magis habemus compertum quam si devictos Britones suae subegerint ditioni in nos arma sumpturos, ut vel Albione prohibeant, vel libertate adempta in servitutem praecipitent. Gallorum siquidem, Hispanorumque, undi nostri maiores progressi sunt, mala et quibus Romanis servientes quotidie affliguntur incommonda non possunt non persuadere. His etenim (nostra quidem sententia) satius longe fuisset pro liberate mortem pulcherrime decertando oppetisse quam viventes tam ignominiosae sese servituti reservasse. Caeterum Britonibus non sine acri dimicatione regnum, liberatem, leges, iura, adimenda certo scimus, pro quibus et ipsi iure pugnare tenemur, quod ipsis salvis nostra respublica nequeat periclitari. Quocirca decrevimus una cum Cassibilano populoque Britannico arma capessere, et in certamen spe certa iniqui hostis vincendi descendere, honestius ibi (si diis ita visum fuerit) vel mortem obituri quam si domi manentes amico populo regnum cum libertate adimi sinendo patriam, liberos, penates deos, hostibus prodiderimus. Exercitum igitur conscribemus ad bellum eumque sine mora Trinovantum blue in Cassibilani auxilium mittemus, hortabimurque enixius per legatos nostros Gethum Pictorum regem cun gentis primoribus ad similia vel ex foedere praestanda. Quos speramus omnium qui in Albione consident communi salute permotos nos benigne audituros. Hoc patriae debemus omnes, hocque nostra spe invictis praestabimus pectoribus.”
spacer 6. Huiusmodi regis oratione Cassibilani legati in spem erecti meliorem, Ederoque primum, et patribus deinde habitis gratiis abeuntes ad Gethum Pictorem regem Scotorum cum legatis concesserunt. Ille postquam Cassibilani gentisque Britannicae postulata audiverat, discusseratque cum Pictorum primoribus maturius suadentibus, Ederi legatis, uti optaverat Cassibilanus, benigne et ex sententia respondit. Legatis exinde domum concedentibus, Ederus ex omni Scotorum gente decem millia delegi, quibus Cadallanum Brigantinae gentis praecipuum Cadalli, cuius antea meminimus, filium et Doualdum Argathelorum ducem praefecit, Trinovantumque misit ad Cassibilanum. Fuit Cassibilano horum adventus eo gratior quo cum hoste potentissimo, cui magna pars orbis parebat, periculosior expectabatur dimicatio. Acceperat etenim iam tum rex Cassibilanus per exploratores Caesarem magna cum classe Britannica tenuisse littora, exposuisseque in terram copias ingentes, summotis a littore qui ad Caesaris descensum in insulam prohibendum fuerant destinati, caesis qui acrius in pugna contra Romanos perduaraverant, aquilam a signifero Romano in Britannicum littus expositam, unde incolas vim Romanorum declinantes aufugisse. Ad eum nuntium est inter Britones admodum trepidatum. At Cassibilanus dulci affatu eos consolatus ad pugnam vehementer accedit pro patria, pro liberate, et iis quae mortalibus sunt charissima, coniugibus, liberisque diisque penatibus, quibus sublatis hominum vita neque tuta neque honesta esse possit, certam de hoste promittens victoriam quod non ob iustum honestumve, sed aliena rapiendi scelerata cupiditate in Britannos Caesar impie bellum acceperit. Auxit victoriae spem Scotorum Pictorumque militum, quibus plurimum confidebant Britanni, adventus.
spacer 7. Neque diutius immoratus Cassibilanus omnibus cum copiis magnis itineribus movet in hostes, praemissis equitibus et essedariis qui Romanorum turbarent ordines. Bis primum levi incursione cum hostibus dubio sub Marte est pugnatum. Summis deinde congressum copiis. Sequutum dubium certamen pugna utrinque acerrime perdurante quoad Tenantii Cambrorum Corneorumque ducis cum novo agmine adventu rotarum et tintinabulorum ab equorum armis qui in essedis erant pendentium strepitu, hostium acies perculsae tergaque dantes versae sint in fugam. Hos Britanni et qui cum eis erant auxiliares Scoti Pictique sequuti effusim tanto sudore parta victoria abutentes haud maiorem cladem intulerunt hostibus quam ab eis receperunt. Romani fugientes ordines observabant, insistebant firmiter sequentes signa, nonnunquam pugnam redintegrare,, quod hostem viribus eo longe inferiores consequi non poterant, conati. Britones dispalati haud sine strage eos sunt persequuti, nec ante noctem a praelio et persequutione est cessatum. Caesar illico ubi hostes a pugna abstinuerant Romanos milites multa opera congregavit, saucios ad naves iussit deferri. Ipse prima luce bellum redintegrare, acrique pugna acceptam ulcisci contumeliam statuit. Sed ubi acceperat Romanas naves vi tempestatis ita afflictas ut earum plurimae nullum sui usum amplius praestare possent, veritus ne classis suae calamitas hostibus animum augeret, suis vero paululum detraheret, vindictam in aliud tempus quo commodius inferri posset differendam, suasque naves quamprimum reficiendas censens, suo se loco continuit.
spacer 8. Et brevi tempore intermisso in castra, quae in oceani littore loco et arte et natura munitissimo constituerat exercitum reduxit. Relictis inde navibus quae gravissime erant afflictae ut ad navigandum ineptis, reliquis ad navigationem reparatis idoneam tempestatem nactus noctu eas conscendit, praeda ingenti in castris dimissa, quam navium penuria transportare non poterat. E portuque solvens incolumis suis cum legionibus in continentem devenit. Fuit annus ille quo Caesar primum in Britanniam cum Romano exercitu traiecit Ederi regis quartus, ab orbis conditione nonus supra tricesimum centesimum et quinquies millesimum, ante incarnatum Christum dominum sexagesimus. Britones et qui cum ipsis erant auxiliares Albiani, castris occupatis Romanorum, praedam inter se militari instituto sunt partiti. Peperit ea victoria Caesarisque discessus, quem pro turpi fuga ipsi habuerunt, Albianis omnibus ingentem laetitiam. Qua de re sacris celebritatibus (ut ea fiebat aetate) gentili more diis immortalibus immensas gratias habuere, confidentes sese perpetuo a Romanorum iniuria libratos, nullumque deinceps externorum belli inferendi causa in Britanniam traiecturum. Cadallanus vero cum Scotorum exercitu, paucis amissis militibus, amplis muneribus donatus a Cassibilano rege in Scotiam reversus regi Edero omnia quae gesta sunt ordine pandit: victum Caesarem ad mare pulsum inde traciecisse in Galliam magna Romani exercitus parte amissa, victores Albianos ingenti praeda potitos. Fore propterea (ut constans erat omnium opinio) ut Romana arma iis qui in Albione considerent deinceps minime timerentur. Scotos milites regi Cassibilano Britannicaeque gentis plurimum fuisse acceptos. Cassibilanum ac Britonum maiores universa cum gente Scotis plurimas egisse gratias, quod eorum ope atque accessione ab extremo prope periculo hoste adeo opulento devicto, honesto sint certamine liberati. Nihilque eos deinceps Scotico nomine charius unquam amplexuros.
spacer 9. Ederus rex de victoria in tantum hostem vehementer gavisus diis gratias haberi red iussit, triduoque publicas fieri supplicationes, victimasque deorum aris adhiberi. Secutus populi plausus ingensque laetitia. Ex his natus est trium gentium, Scotorum, Pictorum et Britonum tanta amicitia, tanta congratualtio et necessitudo, ut firma pace perpetuo viderentur convicturi. Peractis sacris, rex publicis regni negotiis hyemem quae hoc bellum est subsequuta, aetatem, vero, ut adolescens consuerverat, venatu consumpsit. Nec quicquam vel senex re venetica libentius est amplexus. Emenso hinc anno, a Gallis mercatoribus qui Envernessam mercatus causa advenerat didicit Caesarem, omni pacata Gallia, immensam parasse navium classem, cum qua et plurimis Romanorum legionibus in Britanniam ulciscendae iniuriae quam superiori anno acceperat, ac insulae Romanae ditioni subigendae gratia haud dubie traiecturum. Cuius rei frequentes Gallorum litterae, quibus Caesaris imperium erat exosum, Britannis firmiorem fecere fidem. Haec ut acceperat Ederus, extemplo legatos in Britanniam ad Cassibilanum mittit qui si vera appararent quae fama de Caesare referebantur, ne amicus populus tanta Romanorum vi, opprimeretur, decem armatorum millia suo nomine regi Cassibilano populoque Britannico in auxilium offerrent. Venere legati Trinovantum regis Ederi mandata ad Cassibilanum praeferentes. Renuere Britonum primores (Cassibilano multum adversante) Scotorum oblata, penes se esse asseverantes qui Romanum iam paucis diebus profligarant exercitum. His et victoria et quotidianis in re militari exercitationibus auctam alacritatem, actum de Britannis si ad omnem hostium incursum exteris egeant auxiliaribus. Nefas esse victoribus Britannis cum Romanis a se victis conflicturis de victoria dubitare.
spacer 10. Renuntiata legatione Edero Scotorumque primoribus, omnes ad unum demirati sunt Britonum amentiam, quod auxiliares ad bellum quod in Romanos orbis pene dominos necessario fuerant gesturi, recusassent, brevi futurum praesagientes ut inclytum illud Britonum regnum nobilium quorundam uno foelici successu tumentium temeritate gravem pateretur iacturam. Idque rei exitus mox paulo comprobavit. Enimvero Caesar paucos post dies Britanniam repetit, sub cuius accessum qui littus servaverant navium multitudine territi retro abierunt. Ipse itaque Caesar, exercitu in terram exposito, ter a Cassibilano pugna infoelici est petitus. Novissimo conatu fusi sunt Britanni, multis militibus caesis, captis tribus ducibus omnium praestantissimis, Androgaeo, Cisentorige et Tenantio. Ea clade Britonum copiis solutis, domum concedentibus, Cassibilanus tot incommodis aliis super alia attritus desperatisque rebus, Caesari se dedit, datisque obsidibus pactus est ut Britannia populo Romano vectigalis esset. Caesar acceptis obsidibus Cassibilanum recepit in fidem, imperavitque ut vectigalis tria millia argenti pondo populo Romano Britannia in annos penderet. Ingressus Trinovantum in arcem quae fortissima erat, cum magna civium honoratione est receptus, ubi haud diu commoratus, militibus defessis labore recreatis, bellum in Scotos Pictosque movere parat. Belli praetextus illi fuit quod Britannis eo bello quod nuper gesserat contra se miserint auxiliares. Placuit tamen prius quam bellum inferret Scotorum Pictorumque animos tentare per legatos pacem velint an bellum, pacem si senatui populoque Romano sese ultro dederunt exinde forent audientes, bellum, si Romanum pertinaciter contempserint imperium. Missi sunt igitur legati ad utriusque populi reges, qui dicerent Romanis iam cessisse pene omnia regna deorum (ut par erat credere) munere, qui diversis populis per vices summum dederunt imperium Assyriis, Medis, Persis, Graecis, nunc Romanibuis quibuscum perseverant: vix in orbe locum ad quem Romana non pervenerint arma, ubique Romanos deorum benevolentia vincere, omnia sibi subbigere Afros, Aegyptios, Arabes, Syrios, Palestinos, Parthos, Tyrios, Galatas, Asiaticos, Macedones, et cuncti Graeci nominis, Hispanos, ad hoc Gallos, Britones, universum fere orbem quem oceanus cingit Romanis legibus tum parere. Nulli denique genti aut populo Romanum incognitum imperium, nisi forsitan sint quas caeterae omnes gentes ignorant. Nullibi mortalibus vitam tutam, nullibi honestam, si non ubi leges dominantur Romanae, senatum populumque Romanum omnium gentium patriconium esse, portum atque refugium. In hoc laudem esse ut socios et amicos fide et aequitate defendat. Propterea plurimum afferre splendoris Scotorum Pictorumque genti cum Romanis inire societatem, amicos et socios populi Romani et haberi et esse, quibus tot civitates, tot regna in provincias redacta, tot reges subacti bello deserviant. Id Caesaris populique Romani pro utriusque populo commmodo mandatum, illis summopere expetendum, nisi diis forte, qui iam omnia Romano imperio subiicere decreverunt, plane voluerint adversari.
spacer 11. Haec ubi Ederus rex Scotorumque primores recitata audiverant, fraudem blanditiis subesse vehementer suspicati liberos, coniuges, patriam, libertatem omnia qua possent vi ad extremum se defensuros responderunt, omnemque mortem servitute praeferendam: Romanorum nomen eis solum eo cognitum quod fama referente supra commune hominum ingenium cupidissimi praedones aliena rapuerint, sceptra confictis causis ademerint regibus, liberos plerosque populos impio bello subactos turpi presserint servitute, fascibus securibusque subdiderint. Quod si bello se petere instituissent Romani nulla irritati inuiria, ut sibi regnum, iura, libertatemque adimerent, se contestatis numinibus, penesque et regum et iniuriarum ulciscendam potestas, ad unum decertando pro patria pulchrrimam mortem oppeturos. Haud dissimilia Romani legati responsa a Pictorum rege gentisque maioribus acceperunt. Caesar Scotorum Pictorumque responsis legatibus recitantibus auditis, secundam legationem ad eos decrevit quae asperiora longe perferret. Et ubi in Ederi conspectum est deventum, dato Scotorum consessu, eorum qui ea legatione fungebantur maximus natu, “Suadet (inquit) Caesar Romanus consul, rex Edere virique Scoti, Albiani, ut totius orbis potentissimis cedatis, ne libertatem, regnum, vitam cum Romanis dominis orbis temerare decertando in exitiale trahatis discrimen. Moveant vos caeterarum rebellium gentium incommoda, Romani populi maiestas, nominisque magnitudo. Placetne experiri belli fortunam Britonnum more, qui nuper dum libertatem cupide nimum (ne dicam stolide) tutari conarentur nobilissimis quibusque pertinaci pugna aut captis aut ferro absumptis perpetuam sibi paravere servitutum? Quid vobis cum orbis victoribus Scoti Albiani? Tantumne vestris viribus confiditis imprudentes, ut falso putetis Romanos omnium gentium domitores a vobis ultima orbis gente posse vinci, orbemque ab Romanorum servitute liberari? Viresne vestrae quae pene nulla sunt ad Romanos collatae, deleta imperia restituent? Reparabuntne regna? An ignoratis multos Romanorum duces, animi vigore cum fortitudine, tum rei militaris industria Caesari pares, quorum etiam rerum gestarum fulgore eaedem regiones illustrantur, quibus solis cursus terminatur? Verum unicum vincere Caesarem plus quam orbis est opus, unde haec caeca adeo vobis temeritas? Contemnitisne deos quos, quia omnia Romanis subiiciunt, necesse est ab eis stare, eorumque praesides et tutelares esse? Quod si vobis persuasum habetis asperis montibus, paludosis locis, et ob hoc exercitui inviis quibus hae regiones plenae sunt, reique frumentariae inopia Romanorum exercitum fatigandum, vos ea in loca confugientes vestris cum opibus securos et incolumes permansuros, Caesarem istinc necessario discessurum, discite qui vobis vestrisque hisque rebus inconulte adeo confidis, haec nihilo magis Romanos posse movere ab instituto quam si haec vestra loca ad gerendum bellum omnium essent aptissima atque omnibus ad humanum usum accommodatis referta.
spacer 12. “Sunt Romani militari disciplina omnium mortalium peritissimi, corpore agiles ad inaccesa loca superanda, ad cursum, ad omne genus certaminis, cibique parcissimi, nulli periculo quod in bello excogitari potest non assueti. Frumentum ad exercitus usum ex Britannia, Gallia et Germania dum opus fuerit senatui red populi Romano iam vectigalibus comportabitur. Ipse Caesar ad omnes casus iam comparavit consilia. Idciro si res Scotica vobis sit curae, si sapitis, ut sapiatis potius cavete ne magis pertinaciter quam prudenter decertando inextricabile malum vestris assuatis sic capitibus, atque exitiale damnum nimia vestra temeritate vobis vestrisque coniugibus et liberis paretis, ad hosti ignominiosam deditionem faciendam vi pugando compulsi, quam iam amico populo praestare ullo sine certamine honeste potestis. Neque aliter evenire poterit fatis adversantibus si contumacia tanta resistere perrexeritis, quin exuti libertate magnisque affecti cladibus in bello necessariam contumeliosamque servitutem suscipiatis, quam contumaces animi vobis parabunt, quam et ipsi nolentes hostis arbitrio illatam subibitis in ea perpetuo sine libertatis spe ulla victuri.”
spacer 13. Sub hanc vocem tantus populi furor et fremitus est subortus ut pene legati Romani pro concione sint discerpti, adeoque servitutis nomini fuerant infensi. Verum ius gentium, quod nostri semper haud parvo in honore habuerunt, eos ab iniuria tutabatur. Responsum inde per Cadillanum Brigantum ducem iubente Edero rege, Scoticum populum, etsi multorum opinione hebeti ingenio et incogitanti, nec tamen fraudulentis Caesaris blanditiis motum, nec etiam territum minis impelli ad sese amissa sine certamine libertate ultro dedendum servituti: solitum regibus parere respublicas iure moderantibus, haud regnorum praedonibus. Propterea Romanorum amicitias nolle, quod, uti ex blanditiis liquet, fraude non careant. Iniustas vero inimicitas simul atque bellum imminens impie diis arbitris indicendum prorsus contemnere. Haec pauca demissi legati ad Caesarem Scotorum Pictorumque responsa pertulerunt. Quibus auditis Caesar graviter offensus, summo studio bellum in rebelles Scotos Pictosque parans, movere in eorum regiones hostiliter instituit. Verum Labieni literis, quem in continenti ut portum tutaretur et rei provideret frumentariae reliquerat, certior factus Morinos Neustriosque, quos in Britanniam proficiscens pacatos dimiserat, rebellionem struxisse, Carnutes quoque magnum in Gallia concitasse motum o Tasgetio, quem pro sua virtute atque in se populumque Romanum benevolentia eis regem praefecerat, interfecto, proposito desistit. Caeterum commeatus militibus iam deesse coeperat, et Britannica annona vix suppetebat incolis, neque e Gallia rebellione prohibente spes ulla erat transpordandi, Superat praetera aequinoctium, quando maxime procellae excludere solent a navigatione mortales. Comparatis ad casus consiliis copias omnes in Gallum, quod ibi ad hyemandum esset provisum, transmittere decrevit. Paucis inde post diebus Britannia (ut iam diximus) vectigali effecta, Scotis Pictisque vix territis, Caesar ab Albione discessit.
spacer 14. Haec de Caesaris adventu in Britanniam, eiusque adversus Cassibilanum memorabili victoria ac Britonum deditione, haud multum dissona iis quae in Commentariis ipse de suis gestis scripserit, ex Veremundo Ioanneque Campobello maxime sunt deprompta. Vulgaribus autem nostris annalibus memoriae est traditum Caesarem ad Caledoniam sylvam arma perduxisse Romana, ibi Camelodunum, Pictorum regiam expugnatum diripuisse, reliquisse ibidem e regione urbis expugnatae haud procul a Carrona amne lapideam domum quadratis politisque ex saxis ingenti mole substructam quatuor supre viginti prope cubitos altam, latam amplius cubitis duodecim, ut posteris seculis monimentum esset illo Romanas c0pias pervenisse. Addunt et Caesarem ea domo in expeditionibus usum pro praetoriana, particulatimque secum circumtulisse, hancque Iulis hoff, id est Iulii aulam seu curiam, quod nomen ad nos deveniit, ab incolis exinde appellataum. Verum quia Caesarem bellum gessisse in Sotos Pictosque, eruditorum, qui Romanas res accuratissime scripserunt, nullus prorsus meminerit, imo contra potius cum Caesarianis Commentariis sentire videantur omnes, huiusmodi expeditionem et quae in ea gesta vulgo feruntur in hoc qualicunque opere silentio consulto praeterivimus, i=nihil hic ingenerentes quod iure possit refelli. Quod autem ad aedem lapideam attinet, est ea, uti nostri haec aetate videre licet, forma rotunda, nullas nisi superne per impluvium fenestras habens, veterum delubrorum instar quae Romae visuntur, lapideis subselliis intus, uti vestigia ostendunt, in coronam ductis, pavimenta eius tessellata, olimque sectiliaque, id lecta fragmenta demonstrant. Aquilae quibusdam insculptae lapidibus nunc vetustate pene attritae, ingens in ea saxum ad meridiem fuit, eo pro ara ethnici usi putantur. Quare propius vero existimandum quod Veremundus de eadem aede scriptum reliquit, Suetonio ac Cornelio Tacito probatissimis Romanae rei scriptoribus consentiens, id esse templum a Vespasiano in Claudii Caesaris ac deae Victoriae honorem polito lapide haud procul a Cameloduno aliquando structum, quod titulum lapidi supra fores insculptum aliquando admonuisse, constans perseverat fama, eundemque lapidem Eduardi primi Anglorum regis iussu, dum Scotorum regnum foede popularetur, ut monimenti oboleretur fama, effractum. Extat locus, uti est videre, unde lapidem extractum asseverant. Sed de hac re postea latius dicemus.
spacer 15. Iam Ederi acta prosequamur. Is dum contractis ex Hebridibus cunctisque Scotorum regionibus copiis Romana arma in se movenda expectaret, plurimum in insulis est tumultuatum. Murketus quidam homo illaudatus Gilli, de quo supra affatim dictum, nepos, collecta sceleratorum manu ex Hibernia, multis biremibus in Herbrides latrociniatum venit. Noverat veterator insulanos pene omnes ad bellum quod contra Romanos tum parabatur Ederi regis edicto domo profectos, et ab id licentiosius in insulis sibi debaccari datum. Murketi adventu mulierum atque virorum, quo corporis ob imbecillitatem domi remanserant, complures sunt oppressi, praeda ingens collecta biremibus imposita. Adversum hunc Cadallanus cum exercitu missus nocturno incursu biremes aggressus pene sine pugna cepit. Ab alto inde reductas in Goweram unam Hebridum insularum armenta at quos captivos ducebant expositos, ut domum proficiscerentur permisit, praedones vero, quorum magna vis spe quaestus illuc confluxerat, in littore, ipsum vero Murketum veluti latronum principem editiori loco suspendi iussit. Eo pacto hic motus, oppressis authoribus, est pacatus. Reliquum Ederi principatus tranquillum fuit, bellis et civilibus et externis sedatis. Demum quum octo supra quadriginta imperasset annos factus admodum senex, cum gravi diutius elanguisset morbo, Evonii vita discessit. Pervenit eius imperium ad Augusti Caesaris Romani principis annum sextum supra vicesimum, conditi orbis quinquies millesimum, centesimum, octegesimum tertium. Elatus regia pompa (uti ea fiebat aetate) celebri monumento in campo Evonii est sepultus, obeliscis multis, ut iam tum ab initio gentis erat institutum, in eo loco erectis. Potuisset Ederus vivens atque mortuus foelix dici ob praestantissimas virtutes, honores quoque ab utroque sexu omnique ordine et aetate ipsi in Albione exhibitos, nisi pessimum omnium filium Evenum qui tertius eo nomine imperitavit reliquisset regni haredem, de quo deinceps dicendum est.
spacer 16. Is a paterno funere reversus omnium suffragiis rex declaratur, quum nemo omnium esset cui non erat persuasum regem optimi patris et principis Ederi vestigia imitaturum. Sed rex declaratus longe alium vivendi modum aggressus universa vitia est complexus primis imperii annis voluptatibus immersus, supra omnem petulantiam adolescentum, vel maxime mulierosorum, libidine insanivit. Centum concubinis ex nobilioribus matronis virginibusque exquisitissime delectis utebatur, tanto numero si forte aliquando lassus, satiatus tamen nunquam, semper autem infamis. Scurrarum ac nebulonum, quos lenocinium ab exili ad opulentam provexerat fortunam impulsu, maiorum regni quosdam proscripsit quo liberius vacaret libidini. Alios insidiis petitos per impuros fecit occidi. Habuit et animo (ut passim ferebatur) optimos quosque quibus sua flagitia erat invisa, simulatis causis, fortunis exhaustos, variis cruciatibus interficere. His flagitiis deditus omnia luxu et libidine foedando non minus turpiter quam infoeliciter sex annos obtinuit imperium, scelestis multis, quos nec probri nec infamiae ullus retinuit pudor, spe quaestus principis probantibus libidinem. Inde versus ad avaritiam, ingenio illiberali ac propemodum sordido est effectus, et ob id suis aulicis, qui spe solum muneris obsequebantur, ingratus. Multos sine ulla deorum hominumque reverentia quaesitis occasionibus, praediis, agris, suppellectili, omnique re pecuaria spoliavit. Tanta demum insania est aspersus ut latrones publicitus foveret, defenderet omnem in plebeios noxam atque rapinam praedae ademptae particeps effectus. Fecit ad haec plura relatu indigna, leges tulit improbas omnem olentes spurcitiam, ut liceret singulis suae gentis plures uxores, aliis sex, alis decem pro opibus ducere. Nobilibus plebeiorum uxores communes essent, ac virginis novae nuptae loci dominus primam libandi pudicitiam potestatem haberet. Haec lex, tametsi reliqua duae regum authoritate haud multo post penitus sublatae fuerunt, nullo labore longa post secula potuit abrogari, adeo ea pestis magnatum adolescentum animos infecerat. Eam tandem Malcolmus Canmor rex, diva Margareta regina suadente (ut opportuniori referetur loco) veluti in Deum et homines iniuriam prorsus submovit sanciens nummum auream (marchetam nostra vocat aetas) in nuptiis sponsae pudoris redimendi causa loci domino pendendum, idque populares nostri vel hoc aevo observant.
spacer 17. Sed ad Evenum redeo. Huius scelera ubi omnium auribus referente fama fuerant incussa, regni primores, tantorum tamque perniciosorum in rempublicam flagitiorum in principe totius gentis moderatore pertaesi, indignatique effoeminatum monstrum illiberalitati, latrocinio, rapinisque addictum, adeo ut praedonem se potius quam moderatorem exhiberet, sibi praeese aequum ac iustum colentibus in ipsum extemplo coniurant. Evenus, cognita coniuratione, incompositis quibusdam paucis copiis progressus ad praelium primo congressu omnibus destitutus sine pugna vivus in hostium potestatem devenit, publicaeque deputatus est custodiae. Patrum inde facto concessu placuit omnium suffragiis ut Cadallano regni moderatore dicto, Evenus magistratu abdicatus perpetuo servaretur in vinculis, id quod factum est, omnibus ob eius scelera acclamantibus. Nocte autem quae eum diem est sequuta ad Evenum ingressus audax quidam adolescens eum in carcere strangulavit, id Cadallano summopere placere arbitratus. Sed sua falsus opinione, iubente Cadallano ob nefarium crimen admissum multis conspicientibus furca postea est suspensus.
spacer 18. Eveni itaque talis fuit exitus, qui septimo anno quam imperare coeperat in carcere est extinctus. Augusti vero Caesaris Romanorum principum foelicissimi anno tricesimo secundo Metellanus Ederi nepos ex fratre Carrano (Eveno etenim nulli fueri liberi) continuo successit, omnium Scotorum regum qui ad id tempus fuerant modestissimus. Nulla sub illius principatu aut intestina aut externa urgebant bella. Foelicibus auspiciis omnia domi forisque gerebantur. Multa regi in homines clementia, in deos deorumque sacerdotes (ut tum stultae fuit gentilitatis) observantia permulta. Spurcas Eveni leges, quarum loco haud multum ab hoc diverso est facta mentio, abrogare plurimum est annixus. Sed magnatum, qui Veneris et omnium voluptatum remissas habere gaudent habenas, importunitate victus, ne forte tumultum sentiret, proposito destitit. Venere eo fere temporis Romani legati ad Kymbalinum Britonum regem, qui ei gratularentur quod post adeptum regnum senatus populique Romani amicissimus officio et pietate persisterit, ostenderet, iam totum orbem pacatissimum esse, mortales ubilibet inter se pacem agere, qualem nunquam antea omnium aetatum memoria. Hortarentur ut caeterarum gentium humanarum exemplo cum vicinis principibus et populis pacem servarent, extinguerentque omnem intestinam litem et externam. Id ad Augusti, qui iam toto pene orba bella sopiverat, populi Romani, imo totius orbis foelicitatem quam maxime attinere. Adiere et Octavii imperatoris iussu legati Metallanum Scotorum regem haud dissimilia ostendentes orantesque. Audiens autem Metellanus Romanis ex legatis pacem et otium humanibus gentibus undique data, ultimos orientis populos senatus populique Romani amicitiam petivisse, misisse Caesari Augusto coronas aureas cum opimis donariis, Octavii imperatoris populique Romani maiestatem nominisque magnitudinem veritus, legationbusque et observantiis Romanorum benevolentiam comparare volens, Augusto Caesari diisque penatibus in Capitolio donaria quaedam misit, suo Scotorum gentis nomine offerenda.
spacer 19. Unde firmam senatus populique Romani assequutus est amicitiam, quae illi regnoque multos deinceps annos perduravit. Harum legationum Strabo scriptor celeberrimus eo libro quem De situ orbis inscripsit, quo loco disserit de Britanniae situ, figura, incolarum moribus, duplicique Caesaris in insulam traiectu, scite meminit et eleganter, Romanorum scriptorum more Britanniae nomine totam significans Albionem. Agentibus itaque omnibus populis pacem et otium Christus dominus pacis dator et author, omniumque rex, natus est ex alma virgine Maria Annae et Ioachim filia, in Bethleem Iudeae civitate, quo pastores angelica voce, tres magi ab oriente, caelesti signo admoniti, ad locum puerperii festinantes concurrerunt. Multa quoque inaudita miracula, ut sacris refertur literis, in servatoris ortu evenerunt. Incidit sacratissimus ille partus in eum annum qui fuit decimus Metellano regi, Caesari vero Augusto secundus supra quadragesimum. Fuit idem annus ter centesimus tricesimus a Scotorum regni conditione, mundanae originis nonagesimus nonus supra centesimum at quinquies millesimum. Imperavit exinde Metellus aliquot annos, summa pace, nulli iniurius, omnibus gratus, ubique in Albione fama notus et foelicitate. Extinctus est tandem princeps omni vita pacificus anno suo principatus nono et tricesimo, partus virginei vicesimo nono, qui fuit Tyberii imperatoris Romani quartus et decimus.
spacer 20. Claruere ab initio Ederi principatus ad haec tempora Romae Virgilius Maro poetarum omnium qui Latine scripserunt facile princeps, Horatius Flaccus, Ovidius Naso poesi insignes, Cicero orator (ut Plinius de eo scribit) extra omnem ingenii aleam positus. blue Marcus Varro togatorum iudicio omnium doctissimus, Strabo accusatissimus orbis descriptor, Titus Livius et Sallustius historiae scriptores clarissimi, qui multa et eruditione et sermonis venustate supra communem hominum facultatem Romanas res memoriae dederunt ad posteros. Multique alii et philosophi et oratores virtutibus clari, et disciplinis insignes. Id prefecto tempus id exegisse videtur, quando primum virtutum et scientiarum dominus in humane carne visus est in terris, atque (ut ait propheta) cum hominibus conversatus. blue
spacer 21. Sed coeptam de nostris prosequamur historiam. Nulli Metellano superfueri liberi, extulerat enim omnes vivens, princeps alioqui felix. Propterea ad Caractacum Brigantum principem illustris Cadalliai (de quo viro eiusque fidem in rempublicam supra illustris est habita mentio) filium, regis Metelleni nepotem ex sorore Europeia res Scotica devenit. Is multis prosperis rebus atque opibus florens quas, dum Scotorum rei summam sub Metallano, gravi senio confecto administraret, collegerat, caeteros Albianae gentis superabat proceres, adeptoque principatu omnibus ad perfectionem peractis nullam Scotorum regionem non adivit. In Hebrides magno exercitu transmisit, quod regium praefectum illic turbidas res audiverat coepisse. Insulanorum motus non sine magno labore compescuit, coniurationis authoribus ultimo supplicio affectis. Pacatisque ita rebus Hebridianis, in Albionem reversus rex Caractonium concessit. Erat ea civitas Silurum tum maxima, a qua Caricta regio Brigantibus proxima videtur nomen sortita. In ea Caractacus natus, nutritus, educatus, ubi loci captus amore postea plurimum se continuit, auxitque ita ut earum regionum haberetur amplissima. Huius meminit Ptolemaeus Alexandrinus, Veremundus, nonnullique alii probati scriptores.
spacer 22. Dum haec in Scotia aguntur, exincto Kimbelino Britonum rege, quo adulescente Caesar Augustus Romae familiarissime fuerat usus, et per hoc in Romanorum fide et amicitia semper persisterat, Guiderius populi suffragiis in demortui locum sufficitur. Is ferox adulescens stabilito imperio indigne ferens Britannicam gentem, suapte natura liberam sic Romanis subactam, ut non pareat modo, ed etiam serviant, spe libertatis erectus in dicto publico primorum concessu coram eis multas Romanorum iniurias atque ignominiosam suae gentis servitutem, longa questus est oratione, quippe quod illi Britannicas munitiones praesidiis tenerent, transfugas reciperent, praemiis et honoribus in Britonum reipublicae incommodum afficerent, obsides ex pacto non restituerant, sed Romae cogerent haud sine ignomina consenescere, multa alia et prope infinita agerent in Britannici nominis, regni ac gentis perniciem. Rebellandum ergo tandem censuit, servileque iugum haud diutius ferendum. Haec rege in tanto memorante coetu, nobilium populariumque ardor in vultu eminebat, finemque dicendi ingens alacritas est subsequuta, illicoque ad arma concursum. Haud multo post ubique tumultuantes insulani in Romanos omni crudelitate saevierunt, periere eo tumultu quicunque Romani nominis illic erant, quos fuga aut munitio aliqua non tutabatur. Coegit inde Guiderius rex copiosum exercitum consilio Romana praesidia, priusquam Romae coniurato nuntiaretur, ubique in Britannia exterminandi. Claudius imperator (is tum rem tenebat Romanam) eorum quae in insula gerebantur accepto nuntio, tametsi ipse Britannicam expeditionem suscipere habuerat in animo, Aulum Plautium et Cneum Sentium, viros consulares, ut eminenti periculo citissime occurrrerent ad motus comprimendos cum copiis misit ad Britanniam.
spacer 23. Plautius et Cneus in Britanniae partem quae Gallis est proxima devenientes, copiis expositis in insulam, arces Romanis audientes primum valide praesidiis munivere. Ipsi ne obsideri viderentur legionarias cohortes in loca educunt campestria, castraque ibidem locant, ut si cum hoste foret congrediendum parati essent ad omnia pericula subeunda. Guiderius rex expeditis suorum cohortibus haud multo post Romanos acri accepit praelio. Aliquandiu utruisque partis robore aequata pugna: Britannis magna ferocia pro libertate, hostibus militari peritia pro imperio et vita concertantibus, tandem ad Romanos inclinata victoria. Effugere Britones exiguo damno, inclinante iam die. Crebra dehinc praelia sequuta haud sine tum Britonum, tum Romanorum strage. His ea aestas consumpta, sequuta hyeme Romanae copiae castrisque praesidia munitionibus se continuerunt. Sub id tempus missi legati a Guiderio ac Britonum maioribus ad Caractacum regem, ubi vero in eius devenere conspectum, eorum quidem cui res mandata fuerant.
spacer 24. “Aequum (inquit) censeo (Caractace rex illustris) ut qui exteras adeunt gentes aliena imploraturi (ut nunc ipsi facimus) auxilia, si nec meritum nec societas cum iis a quibus auxilia imploraturi venerant intercedat, doceant primum ea quae ab ipsis iis unde petuntur esse conducibilia et honesta, paremque gratiam officio non defuturam. Quod cum ita sit, nos Guiderii regis Britannicique populi legati, ea singula probaturi, vestrumque auxilium imploraturi, ad vos supplices venimus gravi bello pressi, et omnis amicitiae, omnisque auxilii praeterquam vestri Pictorumque gentis inopes. Romanum populum, qui nos indies magis exitiali iniuria lacessit, hostem et opibus et militari disciplina humanam supera existimationem potentem fateri est necesse, haud tamen, uti nobis spes inconcussa est, invincibilem. Pulsus enim est Caesar Romanorum ductor insignis e nostris vestrisque regionibus, vestrorum maiorum auxilio et virtute, cui Gallia tota, Germania, Hispania, Graecia, Asia, Aegyptus et Africa bello cesserat. At ii qui nunc has nostras sedes praedari nituntur vix Caesarianorum ultimae sunt reliquiae. Vestro proculdubio eo ampliori cum decore (modo ita dii sanxerint) vincendi, quod sese orbis dominis vos ultimam orbis gentem superbissime insultantes appellitant. Ad hos Albionis finibus arcendos, quando id nostris viribus fieri nequeat, vestra, rex proceresque optimi, imploramus opem. Quam si, uti confidimus, veteris amicitiae memores, nobis bello pene periclitantibus praestabitis, proculdubio rei honestae utilique consulentes vobis nomen decusque parabitis aeternum: primum quod propulsantibus iniuriam, non inferentibus opitulamini, veteres amicos amici praecipui tanto imminente periculo hostili levantes metu, pro libertate, pro diis patriis gerentes bellum, quibus studiis animisque nihil in humanis aut esse aut cogitari potest honestius; deinde quod vos vestrumque regnum magno liberabitis periculo, ubi Romani vobis iam ex professo inimici nos subigere conantes, ut viam ad vestram rempublicam invadendam muniant, vestra fuerint ope ab hac insula, communi nobis nunc patria, prohibiti.
spacer 25. “Quae cum ita sint (viri fortissimi), vestrarum erit partium, si huius vestri imperii saluti, se vestris capitibus consulere cupitis, hoc regnum omni munimine contra Romana arma firmare. Quod facile consqui poteritis, si una nobiscum Pictorum gente, quae se ope summa ad bellum parat, adversus communes hostes descenderitis. Quam rem nihilominus ad vestram quam ad nostram salutem pertinere audacter affirmamas, quod Romani ubi nos vicerint praelio, spoliaverint opibus, subegerint in potestatem, et Britanniam (uti haud dubio conceperunt animo) in provinciae formam redegerint, ad vos suae ditioni subigendos multo potentiores sint futuri. Petendi igitur sunt hostes praelio, dum nobis assunt vires, dum utraque gens alterius opis accessiones fortior, prudentior, aptiorque ad hostium iniuriam propulsandam censenda est. Enimvero si vires cuncti coniunxerint Albiani, tantum proculdubio Romanis viribus detraxerint quantum ex quorumlibet populorum comparaverint ope. Coeant igitur Scotorum, Pictorum, Britonumque vires in unum suademus, hortamur, et, si patimini, precamur, sociaque, ut amicos populos et pro communi libertate contendentes decet, induamur arma ad imminentem iniuriam arcendam. Quandoquidem si (quod dii boni avertant omen) victi forsan fuerimus nobis contumeliae nequaquam dari possit quod non unius gentis aut populi, sed totius orbis viribus opibusque vincamur. Sin victores fuerimus, quod iusta nobis causa sperare suadet, quae non tam nostra quam vestra fuerit victoria, fiet ut non modo Romanis, sed omnibus gentibus dehinc simul omnes formidolosi simus.”
spacer 26. Haec ubi dicta, Caractacus rex huiusmodi verbis respondit. “Si nostra auxilia ultro vobis oblata quum Iulius Caesar Romanorum consul vobis iniuste bellum intulit non abnuissetis (viri Britones), iam nec vobis opus esset externa implorare auxilia, nec nobis contra potentes adeo hostes arma sumere, quod iunctis viribus, hostibusque facile propulsatis, nos omni timore hostili levati sedes in Albione teneremus quietas. Verum satius red est (ut aiunt) aliquando licet tarde quam nunquam sapere. Caeterum non quomodo Romanorum iniuriam olim propulsare potuissetis, sed quo pacto nunc illam imminentem vitare communique mederi possemus periculo necessario venit consulendum. Bellum conquerimini (viri Britones) iniuria vobis illatum ab opulentissima orbis gente, aliena rapiendi omnibusque dominandi cupidissima. Cui vestrapte culpa subacti multos abhinc annos deseruistis. Vos intestina conturbat seditio, qua una perdurante vestra republica nunquam erit libera. Vestras enim arces, vestrasque munitiones, Londinum, Eboracum, ac caeteras Britanniae praestantissimas civitates Romana occupant praesidia. Campestria omnia Romani copiis et castris sunt referta. Legiones Romanas multosque milites auxiliares cum Claudio Caesare et Vespasiano viri consulari, quem in rerum partem ab Claudio audivimus assumptum, vestra rebellione audita, propediem in vestrum regnum traiecturos accepimus. Tot autem et tantos hostes superare tantamque vestribus finibus arcere vim, vos et praeliis et calamitatibus fracti, ubi etiam caeterarum gentium quae in Albione sedes habent vires vestris accederent, nisi dii Romanis fuerint adversi, procul omni haestitatione non valebitis. Eapropter censeo extinguandam primum internam seditionem, detractanda praelia, et quantopere fieri potest adnitendum ad bellum iam nobis et vobis, ut audivimus, imminens in Galliam transferendum. Quod quo commodius fiat magna arte habemus sollictandos Treviros, Cimbros, Manduos, Morinos, Neustrios, Lexovios, Armoricos et quoscunque Gallos aut Gallis vicinos Romana degravant dominia, defectionem ab Romanis quamprimum faciendam, bellum in eos facta coniuratione communibus auspiciis movendum, spondendumque sic coniuratis naves, milites, pecuniam, aliaque omnia quae in eo bello conficiendo humano usui forent necessaria a nobis suppeditatum iri. Cum his gentibus quae superbissimae Romanorum tyrannidi non possunt non esse infensae ineundum nobis foedus. Hoc si consequi poterimus, omnem belli vim quam in Albianos iam paraverunt Romani, in Gallos sunt conversuri. Sicque rebus et vestris et nostris respirantibus, nos hostili incursu (hunc saltem annum) levati communi omnium Albianorum saluti facilius consulere poterimus, atque omnia ad opportuniora reservare tempora. Sin necessario alia sors nobis subeunda, bellum tam periculosum nullo pacto evadentibus, universos singulosque Albianos existimo coniungendos, honesto praelio ad mortem usque dimicaturos, quippe in quo de vita nihil prorsus cogitandum, de honore autem et gloria plurimum, cum nullis enim honestius quam cum Romanis mundi dominis nobis pro libertate et diis penatibus manus conserentibus fuerit oppetendum. Sic sentimus, et in hac perstabimus sententia, mortem potius quam servitutum subire parati.”
spacer 27. Huiusmodi oratione Britonum oratores in spem melioris fortunae erecti animis, Caractaco regi et Scotorum primoribus gratias egerunt quod accensi adeo inveniebantur ad omne belli discrimen publica pro salute subeundeum, deos precati ut penes eos foret victoria, qui honeste adeo pro libertate, pro diis patriis iam tum mori decreverant. Abeuntes inde, mox ut ad Guiderium regem pervenere Caractaci ac Scoticae gentis procerum expectata retulere responsa. Quibus omnibus probatis legationes sunt decretae ad Cimbros, Morinos, Neustrios, Armoricos, caeterasque Galliae gentes maritimas, quae bellum contra Romanos suadendo dicerent nihil liberis gentibus indignius servitute, iure et legibus commutatis, subiici securibus fascibusque, Romanos superbe et crudeliter nimium imperare, omnem cruciatum in subactarum gentium obsides edentes quotidie novas importabilis servitutis conditiones excogitare, easque ignominiosas adeo ut quaecunque mors praeferenda esset ad libertatem asserendam, sine qua vivere, modo id vivere sit, expediret nemini. Coniurandum igitur in Romanos, movendum omni conatu bellum, totam per Galliam Romanorum caedenda praesidia, Albianorum reges illis auxiliares naves, pecuniam, milites, arma ad bellum abunde administraturos. Qui Romani nominis Plautio sub praetore militabant, multis certaminibus ab incolis petitos omnem nobilitatem omnemque equitatum amisisse et, magna calamitate accepta, vel ad mare usque pulsos vel ad arces fugatos, arcesque paucas iam tenere, et eas multa obsideri vi, pacisque conditiones ab obsidentibus petere obsessos, foreque proculdubio ut omnes propediem in Britannorum potestatem deveniant. Spem propterea certam haberent, modo se ad bellum armaverint et ad idem vicinas gentes incitarent, Romanos e Britannia simul atque Gallia summa cum eorum contumelia pellendos. Morini, ad quos primum Britannici legati pervenerunt, liberatis cupidi, haud respuere oblata. Sed in re tam ardua quid respondendum foret priusquam vicinarum gentium animos fuissent experti non satis sciebant, propterea rogare ne qua impetrata vellent divulgarentur. Quae si essent divulgata, obsides qui penes Romanos erant in summum cruciatum venturos. Icium concederent (portus est inter Belgas nunc Calesium dicunt, traiectui in Britanniam commodissimus), illic se continerent ne suo ad eos accessu moraque Galliae populos Romanis redderent suspectos, donec secretioribus dinoscerent nunciis utrum Bellovacis, Nerviis (nunc Tornacesnsibus), Ambianis, Neustriis (Normanos dicunt recentiores) ac caeteris Gallici nominis gentibus placerent oblata.
spacer 28. Postridie Britannici legati Morinorum progressi civitate Icium sunt profecti, ubi aliquamdiu Gallorum expectarunt responsum. Interim, dum saepe ultro citroque legati inter Galliae populos mitterentur, Guiderio regi nunciatur Aulum Plautium Romanas copias e castris eduxisse, quae in regis fide permanserant invasisse regiones, ferro et igne omia prosternendo. Guiderius, re cognita, Romanis necessario obviam contendit, facto prius delectu inter populos qui eius parebant ditioni. Hos ubi in hostium venere prospectum generatim constituit, per turmas paribus intervallis Corineos, Damonios, populos Britanniae e regione Armoricae cherroneso spectante occidentem, Cambros (Guallios hac aetate), Tegenos, Icenos, Labunos (tenuere hi populi regiones quas Derbiam, Lancastriam, et Eboracum haec aetate appellamus), Candalos a Candalia (manet regioni nomen, etsi red paulum mutatum) ita appellatos. Omnemque aciem rhedis ac carris undique praeterquam a fronte circundare iussi, ne cuiquam spes in fuga relinqueretur, illisque mulieres imponi quae fortiter praeliantes plausibus animarent, cedentes autem et fugientes execrarentur diris et contumeliis. Plautius triplici acie ad Britannos accessit, signoque pugnandi militibus dato adeo repente celeriterque in hostem procurrere ut missilia in Romanos mittendi non daretur spatium. Reiectis itaque arcubus Britones gladiis pugnabant, foeminis magnis clamoribus exhortantibus viros, cum quibus earum quaedam mixtim pugnabant, ut fortiter agendo sese et liberos a Romana servitute liberarent. Praelium inde acre commissum: Romani tandem et multitudine et arte Britones premebant. Guiderio autem rege, qui in prima acie pugnabat interempto, omnes dederunt terga, mulieribus in rhedis et carris fugientium turba oppressis. Neque prius fugere desisterunt quam ad Gariemnium flumen millia psssuum ferme sex ab eo loco ubi praeliatum est distantem pervenerit. Ibi alii veribus confisi tranantes, alii scaphis inventis et lintribus traiicientes sunt servati.
spacer 29. Fuit haec victoria Romanis parum laeta, Cneo Sentio, viro consulari cum magno Romanorum nobilium numero amisso. Hoc infoelici praelio in Galliam nuntiato, Galli libertatis vindicandi spem omnem desposuerunt. Legati qui ad Icium Gallorum sententias praestolabantur re infecta illinc in Britanniam traiicere. Haec de Guiderio rege, Cneo Sentio et Plautio viris consularibus ex Godofrido Britonum historiarum scriptore, e Veremundo, Ioanne Campobello, Cornelio Tacito et Eutropio discerpsimus. Haud longo post tempore Claudius Caesar cum Vespasiano viro praecipua virtuti insigni, quem in partem rerum acceperat, Gensoriaco ex portu, nunc Clusam oppidum in Flandria dicunt, blue ut scribit Hermolaus cognomento Barbarus solvens, multis cum legionibus auxiliisque, facile traiectu venit in Britanniam. Huius adventu audito in civitatibus, villis et munitionibus red Britonum, qui Aulum Plautium Cneumque Sentium bello petiverant plurimum est trepidatum. Mox consessu facto, decreto publico legatos ad Caesarem mittunt qui doceant quae in Romanos acta sint sinistro acta consilio: sese paratos omnibus rationibus de iniuriis satisfacere, Romanis legibus parere velle atque imperio. Percepta Claudius oratione illico obsides imperat. Nobiliores quoque Britannorum ad certum diem advenire iubet, quod si non fecerint se bello Britannicam gentem ad internecionem usque persequuturum minatur. Datis inde obsidibus ubi imperaverat Claudius, condicto die Britonum maiores, armis depositis, Londinum (ita tum Trinovantum veteri nomine abolito a Ludo rege appellitabant) ad ipsum convenerunt. Cumque percunctaretur Claudius ab eis quid sibi praetenderint, qui non solum fidem contestatis numinibus praestitam violassent, sed et ultro intulissent bellum, Britonum primores sese omnes obortis lachrymis imperatori ad pedes proiicientes pecasse atque insanivisse fatebantur, furorisque poenam funesto praelio iustoque deorum dedisse iudico. Rogare propterea miseris, quos dii adeo afflixerat, parceret, denuoque recipteret in fidem, et quas vellet servitutis conditiones diceret: deos contestati qui violatam paulo ante fidem tanta strage vidicassent, ut si quid mali ipsi soluto foedere in Romanam gentem ex illo molirentur, id omne in sua capita suumque regnum verterent.
spacer 30. Fuere Romanorum nonnulli qui suaderent Caesari ut se gentis perfidae exhiberet vindicem, coniurationisque authores (caeteris cernentibus) extremo afficeret supplicio, neque enim aliter in Romana fide Britones continendos. Caeterum Vespasianus multis rationibus Caesarem ad clementiam est hortatus, praesertim quod sine clementia princeps metui quidem posset, amari non posset. Addiditque ad populi Romani attinere maiestatem subactis gentibus parcere easque levare, non afficere incommodis, subiectosque et in fidem receptos contra omnes tutari hostes. His artibus Romanum partum imperium, eisdem nec aliis in longa secula conservandum. Tempistiva Vespasiani praedicatio adeo imperatoris animum ab ulciscendi proposito avertit ut pro iniuriarum vindice pius princeps dici maluerit, coepitque de summa administratione cum Britonum maioribus agere, prius tamen arctis conditionibus denuo receptis in fidem. Arviragum Guiderii regis in superiori praelio desiderati germanum, Tegenae Cambraeque gentis principem, ne Britannici sanguinis duce fraudarentur, eis regem praefecit. Aulum vero Plautium in propraetura voluit permanere, Marcum autem Trebellium publici census creavit procuratorem. His iussit arces oppidaque valido praesidio munirent. Ius ex aequo bonoque dicerent. Britones in pace et otio, quam fieri poset, servarent, tutarenturque omni vi et conatu vicinarum gentium, Scotorum et Pictorum, quas bellicosas et servitutis impatientes audiverat, iniurai. His bellum ultro non inferrent. Quod si foret bellandum, publicis et privatis consiliis militaeque, domique Romanae reipublicae foelicitate excubarent, memores non magis Britanniae in Romanorum fide servandae quam imperii augendi. Accitos inde ad se et Vespasianum, Britanniae principes benignius est hortatus in Roma fide perstarent, acceptae memores calamitatis qua Romanis armis, aut potius deorum ob violatam fidem ultione, dudum fuerant afflicti, suis consulerent fortunis, et liberorum ac coniugum saluti. Romanos eis pios dominos futuros, imo patres et protectores, modo ipsi sese imperio audientes praestiterint, nec aliud se, senatum populumque Romanum optare.
spacer 31. His peractis, libera cuique facultas domum concedendi est concessa. Abeuntes Britonum primores Vespasiano multas egerunt gratias quod eius ductu et consilio non modo sua, sed multarum praeterea gentium salus fuerit servata. Quid ei futuri mox successus atque inclytae victoriae initium fuisse multi asseverarunt. Secundum haec Claudius Caesar, ne sine hostium sanguine, caede, captivisque Romam redieret, eoque minus splendidus quem expectabat foret triumphus, Orcades ultimas oceani insulas, sola vincendi cupiditate, ingenti cum exercitu statuit invisere, causatus eam gentem, quam levi certamine vinci posse, habuerat persuasum Albianis contra Romanos in anteacto bello favisse. Paucis exinde diebus, comparatis quae ad eam expeditionem necessaria videbantur, rebus in Britannia rite constitutis, acceptisque obsidibus, ventum nactus secundum idoneamque ad navigandum tempestatum e Britannia solvit, in Orcadas traiecturus. Eo ferme quum pervenisset, vehementi aestu qui Pictorum Bosphoro inter Orcadas insulas et Dunum promontorium rapido nimium cursu labitur, pene est demersus. Orcadas tandem multis laboribus aud sine vitae discrimine est adeptus. Nemo in insula ad quam primum applicaverat est visus. Nam sub Romanorum accessum, qui ad mare convenerant, multitudine navium territi discesserant a littore ac sese in cavernis inter marinos abdiderant scopulos. Relicta idciro ea insula veluti habitatore vacua in Pomoniam insulam (Kyrkualiam haec aetas vocat) cum exercitu transmisit, ubi expositis copiis ac loco castris idoneo lecto, cum Vespasiano, editum locum quendam conscendit, insularum locorumque naturas exploraturus, Quumque didicisset per exploratores ovibus, bobus, hoedus, equis, cuniculis, oloribus, gruibus, ardeis, pluviariis, gallis, anseribus, columbis, multisque aliis diverosurum generum animantibus ad humanum usum accommodatis omnem supra aestimationem insulam abundare, carere lupis, vulpibus, bufonibus, anguibus, reptilibus noxiis, frumenta vero diversorum generum, quibus tum campi undique erant referti, gignere, vicino mari piscium incrediblem esse copiam, qui vel nullo negotio prenduntur, incolas in longam abire senectam, perpetuaque bona corporis valetudine degere, et ob id incognitum pene medicorum usum, in admirationem ductus. Orcadas aliis multis regionibus ob fertilitatem et coeli clementiam probaturum authorum testimonio laudatis, longe anteponendas iudicavit.
spacer 32. Postridie eius diei, ut Caesar ex agrestibus quibusdam captivis didicit, duodecim millia passuum ex eo loco ubi Romana erant castra arcem esse egregie et arte et natura munitam, in eaque Ganum regem cum coniuge et liberis, milites delectos misit ad eam obsidendam. Hi aliquantulum itineris progressi ad duo millia Orcadicorum qui illo ex vicinis confluxerunt insulis, cavernis antrisque, ubi noctem eam delituerant progressos in tumulo quodam sunt conspicati. Orcadici ad insolitum Romanorum aspectum multum trepidare. At urgentibus hostibus, ubi fugae locum non esse viderant, deposito timore in Romanos magnis clamoribus irruentes praelium committere coeperunt. Fit pugna acris. Repulsi tandem ac victi insulani aut capti aut caesi sunt pene omnes, pauci enim ad vicinam fugerunt arcem. Hac victoria Romani alacriores facti ad arcem profecti arctissima eam cingunt obsidione, acriterque oppugnant. Obsessi autem dies aliquot arcem multa tuentur vi. Demum ubi neque suis viribus resistere poterant neque auxilii a vicinis insulis ulla supererat spes, ultro sese dedunt Romanis. In qua arce captus est Ganus rex cum liberis et coniuge, coniectusque in vincula ad naves est perductus. Moratus ibi aliquot dies Caesar alias revisit insulas. Nactus paulo post uno tempore et fluxum et ventum secundum, suis cum copiis inde est progressus, octavoque die Icium attigit, ubi egressi navibus Romani quod praeliis, vigiliis, navigationibus defessi erant, permittente Caesare, paucorum dierum sumpserunt requiem.
spacer 33. Hoc bello ita confecto, levi praelio et sine multo sanguine, Claudius Romam rediit, ubi maximo triumphavit apparatu, Gano Orcadum rege cum liberis aliisque captivis Britonumque obsidibus in triumphum ductis. Huius Claudianae expeditionis in Britanniam prius, et deinde in Orcadas insulas authores sunt Tranquillus, Eutropius, et Beda, inter recentiores autem Ioannes Campusbellus et Cornelius Hiber. Incidit in hoc tempus Petri apostoli ex Antiocha, plurimis in Asia constitutis ecclesiis, in Italiam profectio, ubi Romae Christi praedicans evangelium primordia novae fundavit ecclesiae. Inciditque Mariae semper virginis Christi servatoris nostri matris incylta in coelum assumptio quinto videlicet imperii Claudii principis, septimo autem et quadragesimo humanae salutis anno.
spacer 34. Sed ad nostra revertendum. Arviragus, ut iam dictum est, Caesaris authoritate Britonum rerum potitus, Voadam iustam suam coniugem, Caractaci Scotorum regis sororem, ex qua filium unum et duas filias susceperat, in vincula coniectam a se exclusit, et Genissam nobilem Romanam sibi incesto iunxit connubio. Id Plautii propraetoris Romani, cuius ductu et sententia omnia in Britannia gerebantur consilio et astu factum, nemo erat omnium qui ignoraret, videlicet ut sublata affinitate inter Arviragrum et Caractacum Britonibus, si quando coniurare vellent in Romanos, auxiliarum ciendorum a Scotis nulla prorsus spes esset reliqua. Cambrorum itaque Tegenorumque proceres, quibus Arviragi regis simul et Britonum reipublicae salus curae erat, cognito reginae repudio, aegreferentes probae mulieri et de Britonum republica optime semper meritae tantam illatam contumeliam, ipsumque Arivagum inconsultis regni primoribus suum sanguinem et genus Romano commiscuisse, regem adiunt multis ei nitentes rationibus persuadere ut Voadam reginam et coniugem, quae multos iam annos cum ipso iusto vixerat matrimonio, exclusa Romana pellice denuo reciperet, regalemque foeminam regali tractaret more, memor liberorum ex ea susceptorum, quibus inter mortales cuiquam charius esse potest nihil, animoque verseret quantum commodi vicinarum gentium affinitas, si quando urgerent hostes, publicae saluti afferre valeat, caveretque ne Romanis blanditiis in suam perniciem conflagrans a veteribus sociis et amicis, novo et pestilenti mulieris amore corruptus, sese Britannicamque gentem alienaret.
spacer 35. Quumque his aliisque multis diutius Arviragi animum frustra tentassent, ubi haud aliud ex rebus verbis et gestu poterant intelligere quam ipsum recentium nuptiarum deliciis, sublato pudore et probitate, furere, nocte quae eam diem est sequuta, effracto carcere, Voadam eductam in Cambriam cum liberis acceperunt deducendam. Arviragus, re cognita, ad maiores Britonum gentis scripsit Tegenos Cambrosque, gentem in qua maxime semper speraverat, unde et sibi origo esset, in se immaniter saevire quod coniugem Romanam nobilem Voadae reginae superduxisset, tanquam sibi non liceret, plures si ita lubitum esset ducere uxores, praesertim quum nec leges nec mores Britonum hoc prohiberent. Idque fecisset non amoris insania, sed ut Britones cum Romanis, quibus iam necessario parebant, facilius in unam coalescerent gentem. Rogare propterea, ut si Cambri cum Tegenis a sua fide Romanorum deficerent, partes suas, rem Britannicam publicamque fidem Romanis praestitam tuerentur. Responsum a Britonum maioribus Arvirago haud licuisse nec consultis nec expectatis patribus recentem coniugem veteri superduxisse, displicere multis etiam nobilius allatam Voadae iniuriam, eadem ferme quae Cambrorum Tegenorumque maioribus causantibus. Arviragus cognito quo animo essent in se Britones recentes ob nuptias, rem minime differendam ratus, Plautio suadente, aut iubente potius, ex suis illico contracto exercitu in Tegenos Cambrosque movet. Neque minus alacriter Cambri ac Tegeni copias collegerunt. Utrinque igitur iusto comparato exercitu, Arviragus et Romani Plautio duce cum hostibus confligit. Fuit ea pugna Cambris Tegenisque funesta, caesis aliis, aliis fuga servatis.
spacer 36. Postero die Arvirago regi et Plautio nuntiatur Icenos Lobunosque (hi tum populi Derbiam, Lancestriam, Eboracum vicinis cum agris, uti antea significatum est, tenuerunt) in eum atque Romanos coniurasse. Eo nuntio accepto Arviragus et Plautius veriti ne hostes Cantium, orientalem quoque Britanniae plagam invaderunt, Londinum revertere pararant ad suas opes quae illic erant tuendas. Eo ubi devenernat, Plautius, quod parum Britannis confideret, pro duabus auxiliarium legionibus mittit in Galliam. Ipse vero, arcibus praesidiis red valde munitis, Romanis cum copiis in castris sese continuit. Dum haec ageret Plautius propraetor ad Coriminum (oppido nomen est nunc Schrosberie) totius gentis Cambriae, Tegenorum Icenorumque maiores frequentes convenere ut quid in re adeo turbulenta optimum factu esset optimus et prudentissimus quisque iudicaret. Consensu itaque facto omnium suffragiis, in eam sententiam est itum ut, accitis omnibus Icenae, Cambriae, Tegenaeque gentis qui arma ferre possent, summa vi contenderent in Romanos, eos aut Britannia prohibituri aut ad unum fortiter oppetituri mortem, legationes sunt quo consessu decretae ad solicitandos Damonos, Cornubios et Candalos (vetus ea gens, olim Kendaliae, Carlerslii et Dunelmi agris ad vallem usque Annandiae consederunt) ad eandem cum eis sortem subeundam. Sequuto autumno Cornubiae Damonaeque principes, mari quod Cornubiam a Cambria dividit traiecto, Coriminum venere, quo et Candalorum maiores eodem fere tempore convenerant, facta concione multum diuque Romanorum questi sunt iniurias, Arviragi quoque secordiam et levitatem increpitantes, qui, propria spreta gente, Romanorum se maluerit et esse et haberi servum quam Britonum regem. Omnes et animo et opibus in bellum contra Romanos incumbere decreverunt. Tanta fuit eorum consensio vindicandae libertatis et pristinae in bello laudis recuperandae aviditas.
spacer 37. Certatum est inde paulum inter maiores, cui ad id bellum conficiendum summa imperii foret tradenda, magnatum vix quoquam alteri cedente. Tum Comus summo inter Cambrios loco natus, “Cogere (inquit) facile potimus (viri fortissimi) exercitum ampliorem ex nostris gentibus vicinisque amicis quam cui obsistere ulla vis posset, modo disciplinam militari gerantur omnia, in cuius unius sinu atque auspicio praecipuum in bello decus et victoria reponitur. Huic factiones, rixae, contentiones ducum, imperatorumque ambitio adeo sunt inimicae ut ubi earum quaevis delituerit, nullus ordo, nullumque amoris vinculum (quae militaris disciplinae partes sunt non infimae, quippe sine quibus nusquam de hoste paratur victoria) inter milites unquam esse possint. Propterea summovenda omnis est ambitio, extinguendae contentiones, unus necessario dicendus communi omndium sententia cui sit ab omnibus obtemperantum. Huius ductu (quisquis fuerit) hoc instans bellum gerendum, si de hostibus victoriam et honesta trophaea consequi voluerimus. Verum quia nostrum neminem in eo munere obeundo alteri facile cessurum video, quod ex nobis complures habentur et sunt revera et genera et opulentia pene pares, censeo (modo vestrum affuerit ad hoc iudicium) legationem illico mittendam ad Caractacum Brigantum principem Scotorumque regem, virum superbo Romanorum nomini semper infensissimum, oratum Voadae sorori, imo sibi suaeque genti, illatam iniuriam in Arviragum nobiscum vindicet, nepotisque sui ex sorore, quem Arvirgaus, Romanis impellendibus, debito regno fraudare decrevarat, partes armis tueri velit. Id ad eum naturae iure plurimum attinere ob quod pene omnes Britonum populi in Arviragum coniurarant, belli imperium nobis id poscentibus acciperet, rei summam in nepotis maturam usque aetatem, penes ipsum futuram, omnesque nos ipsos in hoc bello gerendo obtemperaturos. Haec apud Caractacum regem eo facilius nos impetraturos opinor (modo in hanc sententiam iveritis) quo in sororem suam, suumque nepotem charitate et necessitudine semper fuerit propensior.”
spacer 38. Hanc Comi sententiam cunctis probatam Britones sequuti: oratores illico ad Caractacum mittunt, ea quae dixerant Comus oraturos. Caractacus ad se venientes benigne amplexus ubi audiverat, respondit sese non tam Arviragi contumeliam in sororem atque nepotes aegre ferre quam quod Romanam foeminam iniusto connubio in sui regni capitisque perniciem sibi iunxerit. Romanos suo more tardo atque suspenso gradu, simulata amicitia, variis fraudibus et commentis aliena invadere consuetos regna, adeptis sceptris incautos reges sibi subdere. Ad prima veris signa expeditionem in Romanos sese cum Britonibus paraturum, quocunque iusserint sua cum gente affuturum. Acturum suis pro viribus pro sua, Voadae sororis, nepotum, communique Albionensium omnium salute. Id incunctanter ex se suaque gente expectarent. Dimissi inde legati haud multo post tempore Coriminum sunt reversi, regis Caractaci responsum perferentes. Hyeme sequuta undique praelio est cessatum. Ad primae aestatis signa Cambrorum, Tegenorum, Damoniorum, Corineorum, caeterarumque gentium quae in Romanos coniuraverant maiores indicto concilio omnes qui per aetatem arma ferre possent convocandos decernunt. Capitis poenam his qui non paruerint constituentes, diem conventioni locumque dicunt, qu0 Scotorum auxilia atque Pictorum, quos per legatos ad communem libertatem tutandam oratos fecerant, affore magna spe expectantes. Condicto die campestribus haud procul ab Eboraco ex Britonum regionibus quae Cambrorum Tegenorumque partibus favebant amplius octoginta millia convenere. Venerunt et eo Pictorum maiores suo cum rege Conkisto et Caractacus Scotorum rex magnis cum copiis ad communem libertatem asserendam.
spacer 39. Horum adventus Britonibus animos erexit adeo ut non tam ad pugnam quam ad victum iam hostem capiendum profecturi sibi viderentur. Immensas inde gratias Britonum maiores proceresque venientibus amicis regibus ob praestitam Britonibus tanto laborantibus periculo benevolentiam et beneficentiam habere. Caractaco vero regi imperii summam ad id bellum conficiendum omnium unanimis (ut prius erat conventum) tradidit consensus. Is summa iam accepta potestate in eo bello prudenter fortiterque gerendo, primum copiis praefectos constituit, quibus omnes iussit audientes forent in eius belli administratione, obtestatus ut unusquisque suae communisque salutis rationem haberet, ne posthabita libertate se hostibus in cruciatum dederat, maiorum virtutis memor, qui Caesarem praestantissimum Romanorum ducem Albione expulerant. Opportunis regis Caractaci verbis moti, coeuntes Albiani omnes alacres et fiduciae pleni ad certamen adversus libertatis publicae hostem proficiscuntur. red Haec ubi Arvirago regi ac Plautio propraetori per exploratores transfugasque sunt nuntiata, haud segniter et ipsi exercitum contraxerunt. Verum non illico cum tantis hostium copiis manus conserendas censuit Plautius, haud ignarus quam crudeles et quam parum monendi forent bellicis periculis, ex plebe gregarii milites, quibus Albianorum catervae exundabant, quanta rursum rei militaris imperitia forent, fatigandos propterea temporibus productione laboris, vigiliis insuetis et rerum inopia sicque (ut aequum erat credere) hostes cruento sine certamine in deditionem recipiendos. Placuit sententia Arvirago et qui cum eo erant Britonum primoribus. Eoque factum est ut illi bellum multos per dies detractarent, congressum cum hostibus, qui ipsi quotidie fore simulabant devitantes, donec confusa defessaque Albianorum multitudo ne moderari poterat nec frumentationem facere permittebatur, plurimique idcirco, urgente inedia, relicto exercitu noctu domum dilabebantur. Quorum nonnulli in Romanos incidentes capti et ad Plautium ducti exercitum fame laborare fessumque ostendunt vigiliis et laboribus insuetis.
spacer 40. Plautius postridie ubi illuxerat in hostes ducit instructis aciebus, imperans sine mora praelium ineant. Caractacus vero, cognito quid pararent Romani, signum dat suis ut locum pridie illius diei destinatum ad pugnam unusquisque capesseret. Acre certamen sequutum: multis utrinque vulneribus acceptis, Romani telis plus hostibus proficiebant, contra hostes missilibus et fundis. Ab his sinistrum cornu (praeerat illi Arviragus) premi videbat. Affuit autem cito auxilio periculo laborantibus Plautius pugnam redintegrans. Certatumque ita est dubio Marte donec prospectus tenebris fuerat ademptus, quando praelium (eo quod qui certabant suos ab hostibus discernere non poterant) necessario est diremptum. Mane apparente luce, ubi fuerant congressum praeter caesorum cadavera conspectum nihil. Cesserat etiam uterque exercitus alteri profligatus, pugnaeque loco relicto in montes dispalati sese contulerant. Plautius vero redintegrare exercitum conatus non potuit, tanta cuique, terga danti, fugiendi erant libido. Quocirca Londinum, multo amisso equitatu, concessit. Caractacus rex pari clade affectus, reliquiis copiarum collectis, consilium capit exercitum a se dimmitendi. Discedentibus mandat ut suam quisque civitatem vicumve repetat, illic mansurus ad omne edictum, quando ad bellum progrediendum foret, paratus. Ipse Eboracum adiit, indeque, postquam ibidem recreandi animi causa aliquot mansisset dies, Caractonium. Reliquum illius anni, qui quintus erat post coeptum bellum Britanicum per Romanos, a praeliis undeque est cessatum.
spacer 41. Inter haec misit Plautius legatos ad Caractacum regem qui dicerent se plurimum demiratum quod Romanos nulla iniuria ab illis lacessitus bello petiverit: hostes iuverit non modo copiis, sed etiam belli gerendo imperium, provinciamque Romanam hostili manu invaserit, immemor benevolentiae qua divus Claudius Caesar in eum eiusque regnum ductus, subacta Britannia, quum eum regno privare facile potuisset, ab eius Scoticaeque gentis abstinuerat iniuria, omnem belli vim in Orcadicam gentem Albioni semper infensam convertens. Reparandas igitur illi Romanis copiis ac amicis populis et confoederatis nuper illatas iniurias, temperandumque a novis, alioquin Caesarem, senatum, populumque Romanum Caractacum eiusque gentem universam hostes deinceps habituros. Ad ea Caractacus rex nihil esse repondit quod Romanus legatus admirari debeat si Britonibus, ne Guiderius suus ex sorore nepos regno iure ei debito fraudaretur, suppetias omni vi tulerit et conatu. Admirationi potius esse locum cur Aulus Plautius Arviragem regem ad Voadam reginam, spectatae virtutis foeminam, ignominiose in vincula coniecta, superducta Romana pellice, inuste abiiciendam, puerumque Guiderium de nullo mortalium adhuc per aetatem male meritum, debito regno privandum impulerit. Nisi (ut constans est fama) Romanorum more (qui scelerata cupiditate ducti aliena nihil ad se attinentia invadunt) nimium dominandi cupidus primum Britonum regnum, deinde reliquum Albionis instituerit depraedari. Romanam se non invasisse provinciam, sed nepotis sororisque (ut aequum erat) tutatum parteis, sic quibus illatas iam iniurias, ubi mortalium omnium contemnerentur arma, deos, seposita omni haesitatione, sperabat vindicaturos. Neque Claudium Romanorum imperatorem benevolentia ductu a Scotis et Pictis bellum avertisse, quum Britonum regnum fuerat depraedatus, sed haud ignarum eas gentes non sine cruentis praeliis, si vincendae forent, superandas. Rudem agrestem et inermem, Orcadum gentem adisse, ut his facile subactis sumpta inde praeda Romamque perducta, fortis imperator in imbecilles, imbellibusque devictis et in triumphum abductis tali tantoque bello confecto mentita gloria praeclarius splendidiusque triumpharet. Reparandas e diverso et novas et veteres Romanorum in Scotos Pictosque iniurias, illisque Albion tota excedendum, ea cum incolis omnibus relicta libera, alioquin illis aliud nihil deinceps sperandum quam Scotos, Pictos et Britones ultimas orbis gentes, quas semper tantopere contempserint, libertatis amore et in patriam ac deos penates charitate, hostes eis perpetuo futuros.
spacer 42. Abeuntes legati ubi quae audiverant Romanorum maioribus retulissent, Plautii animum illico ingens subiiit indignatio gentem nec potentem bello nec fortunis opulentam Romanas adeo contemnere opes, stultaeque temeritati tantum dare ut, plus suis viribus reliquis orbis gentibus confidentes, Romano subigi imperio non posse arbitrarentur. Proinde sese iniuriae vindicem, numinibus contestatis, futurum in tanto virorum ordine minatur. Multi Plautii exemplum sequuti perciti superbis et consumeliosis Caractaci verbis in Caesaris populique Romani maiestatem ac fidem coniurarunt. Sub idem tempus Arviragus rex, persuasum habens, ubi suae vires caeteris Albianorum viribus forent adiunctae, Romanos vinci posse insulaque prohiberi, asserendae libertatis et pristini nominis instaurandi cupidus, cum gentis Britannicae primoribus qui eius partibus adhaeserant, Aulo Plautio relicto, Coriminum in Cambriam ad Comum (cuius antea meminimus) concessit. Erat eius adventus Como reliquisque Cambrae Tegenaeque gentis, qui tum forte Coriminum ad concessum publicum convenerant, admodum gratus, firmamque spem iniecit amissae libertatis vindicandae. Huius rei nuntio accepto, Genissa Romana mulier, quam Arviragus rex loco iustae coniugis habuerat sentiens se illusam ac fraudatam matrimonio, subita animi consternatione, quum uterum ferret abortum fecit, ac mors continuo est subsequuta. Tum Aulus Plautius minus indies Britonibus fidendum iudicans, qui toties fidem Romanis diis etiam contestatis praestitam violassent, arces, munitiones, urbes, oppida et castra quae Romanae ditioni parebant munit praesidiis validioribus et frumento, nuntiumque illico cum epistolis Romam mittit ad Claudium Caesarem Britonum plurimum questum perfidiam, quia neque Romanis beneficiis, neque amicitiae memoria, neque iureiurando astricti moveri poterant ad fidem conservandam. Iam omnes animo viribus et opibus in bellum contra Romanos incumbere, accitis ad id bellum Scotis Pictisque gentibus immansuetis, immanibus, truculentis, a quibus recenti congressu non minorem cladem quam intulissent acceparant Romani. Iamque bellum non cum Britonibus modo, sed cum totius Albionis populis, ipsis authoribus, gerendum. Consulendum propterea rei Romanae in Britannia propinquae ideo periculo, ne barbarorum multitudine et perseveranti audacia, inter quos nec fidei, nec honesto, nec hominum deorumve reventiae locus ullus esset, magna cum Romani imperii contumelia, propediem haud exiguam patiatur iacturam.
spacer 43. Haec ubi Claudio Caesari nuntiata, Aulo Plautio atque Romanis qui in Britannia erant celerrime succurrendum iudicat. Vespasianus igitur senatusconsulto delectus est dux ad barbarorum motus compescendos, remque Romanam in Britannia tutandam. Haud multo post Vespasianus contracto exercitu Roma proficiscitur, multisque laboribus contendit in Galliam. Ubi habito delectu, auctum exercitum in Britanniam deportavit. Adventantem Vespasianum non uno honoris genere recepere Romani provincialesque in Britannia, quem fatis (ut rebantur) ostendentibus ob raram et egregiam animi virtutem ad summos aliquando honores provehendum nemo omnium fuit qui non crederet et affirmaret. Quo in statu res esset Romana in Britannia cognito, Vespasianius in melius eam redigere summa vi et opera conatus Aulum Plautium primum convenit ut an ea clades qua Romani fuerant recenti cum Albanianis congressu affecti eius culpa (ut fama erat) soluta militiae disciplina evenerit dignosceret. Plautius res non verba ad sui purgationem ostendit, arces ubi Romana erant praesidia aggeribus, fossis et vallis Romano more egregie munitas, praesidia instructa tanquam illico hostibus forent obsidenda, milites in castris incredibili ordine, semotis quae ad animos effoeminandos attinet, universos et singulos belli apparatus ita ordinatos ut ducem Vespasianum et qui cum eo venerat in magnam traheret admirationem. Laudatus idicirco Aulus Plautius a Vespasiano, creditumque eo duce, ubi nulla Romanorum auxilia venisset in Britanniam, Albianos omnes facile vincendos.
spacer 44. Non multo inde post tempore expeditionem parare iussit Vespasianus in Arviragum regem, Britonesque qui violata fide a Romanis defecerant. Arviragus, cognito quid Vespasianus in se suamque gentem moliretur, principum congressum Eboracum indixit, quo Caractacum regem per epistolas cum Scotorum gentis maioribus venturum acceperat. Ubi facto consessu condicto die, communi omnium suffragio statuunt non omnes, ut superiori anno, qui arma ferre possent, convocandos ad Romanorum vim ab Albione arcendam, sed certum numerum quavis ex regione imperandum, ne confusa multitudine nec suos discernere nec copiam possent habere frumenti. Imperant igitur Corineis et Damoniis milla sex, Cambris et Tegenis adunctis vicinis gentibus duodecim millia, Candalis atque eorum clientibus parem numerum. Icenis ac reliquis Britonum gentibus qui Arvirago parebant millia triginta quinque, duorum mensium commeatum, unumquenque domo efferre iubent. Hi omnes suum complentes numerum convenere haud procul ab Eboraco, quo et Caractacus rex (ut prius convenerat) venit cum Scotorum millibus triginta, venit et illo Thara rex Pictorum cum totidem ferme hominum millibus. Facto inde exercitu ex omnibus singularum regionum militibus singuli praefecti sunt constituti, quorum ductu instans administraretur bellum. Vespasianus Britonibus quibusdam, qui Romanis fideles atque utiles permanserant, usus ducibus per loca Romanis minus cognita, ad hostes est profectus, universam pene Albionis gentem debellaturus.
spacer 45. Sequuta inde cruentissima pugna, Albianis, quod eos Romani citius opinione invasissent, paludosis locis duodecim prope passuum millibus ab Eboraco ingentibus lapidibus refertis, et ob hoc ad congrediendum iniquis, pugnam ferociter cientibus. Premi videbantur Romani qui in dextra ala pugnabant, quod uti animadvertit Vespasianus legionem auxiliarem eis subsidio misit., quorum adventu ita pugnantibus animi sunt erecti, ut etiam vulnerati praelium in ea parte redintegrarent. Animabant Albiani duces milites ad pugnam, ne fugerent, fugaeque dedecus virtute delerent, calamitates aut in eo conflictu vincendum aut perpetuam subeundam servitutem. Vespasianus contra suos incitabat ut Romanae virtutis memores fortiter agerent, meminerintque hostes barbaros inermes pene, incompositos, confuseque et sine ordine decertantes, facile vincendos. Duraverunt adeo acriter Albiani in pugni, ut quum primi eorum in acie occubuissent proximi, iacentibus cadaveribus insistentes, pugnarent. Alii telis transfossi eisdem dimicarent innitentes. Alii quibus manus cum gladiis ademptae, dentibus supra quos ipsi aut qui supra ipsos ceciderant foedera lacerarent, ut non tam viribus quam odio eo die certatum planissime appareret. Sed fatalis necessitas, nec multitudine, nec perseverantia, nec ullis viribus, ne virtute quidem superari potuit: diis adversantibus, qui tum omnia (ut constans erat opinio) Romanis subdere decreverant. Albiani, tametsi nihil quod ad fortissimos duces atque milites attinere diceres, praetermiserint, tamen ad internecionem prope dimicantes tandem victi sunt, caesis fere omnibus copiis praeter paucos qui teterrimam caedem fuga evaserunt. Arviragus nimio moerore consternatus, tot fortissimis eo praelio amissis, de consciscenda sibi morte cogitavit ne tantae superesset calamitati, sed a suis reservatus ad res secundiores (si quae a diis immortalibus aliquando darentur) Eboracum est perductus, Caractacus vero paucissimis comitatibus in Brigantiam. Thara Pictorum rex tantae nolens suorum superesse cladi, abiectis armis signisque regalibus, saxo aeger insidens a persequentibus incognitus est occisus. Arviragus, hoc praelio infoeliciter confecto, maioresque Britonum qui tantae cladi superfuerant, nihil impedimenti victoribus futurum, victis nihil tutum existimantes, omnium consensu caduceatorem ad Vespasianum mittunt petentes pacem seseque dedentes, ut qui in Britonum tam miserabili calamitate, ex quinque supra sexaginta millibus hominum qui arma ferre possent, ad quingentos essent redacti, maiori affecti clade quam vel crudelissimus cuperet hostis: scilicet manifestum esse deorum erga Romanos favorem, et contra se toties iam expertam iram. Eo itaque iam miserariam, eo calamitatis devenisse ut dehinc nec sibi sufficientes ad patriam tuendam sint futuri, nec qui victoribus servirent nisi imbellem pene multitudinem, ut victor clementiae, quae maxime adversus tales deceat, victi fidei violatae cunctis populis et gentibus perpetuum praestarent documentum.
spacer 46. Haec et alia complura his similia ubi Vespasianus foecialem commemorantem audiverat iussit Arviragum, despositis regalibus insignibus, accepto commeatu ad se venire, spondens nihil sinistri in eum acturum se, nec prius quicquam de pace agere velle quam Arviragum coram intueretur. Arviragus necessario parendum existimans, animi paulum repressa magnitudine, ad victorem Vespasianum uti iusserat accessit. Movit Vespasianum Arviragi fortuna, quod is quem pridie illius diei tantis copiis et fortunis viderat superbum, tum omnibus amissis destitutus amicis et necessariis misericordiam et fidem implorans in hostium venisset potestatem. Orbortisque lachrymis “Quid (inquit) te movere potuit, Arvirage, ut a Romanorum fide, qui te vel regia dignitate ornaverant, deficeres? Tecum enim iam genus et sanguinem miscuerant, ut tua progenies Romano sanguine ornata omnibus haberetur serenior, honestior, atque illustrior?” Arviragus ad Vespasiani pedes procumbens flensque admissum scelus multis suspiriis est confessus, idque in se suamque gentem deos acriter adeo ultos, ut nullam ab homine maiorem ultionem fas esset expectare. Neque aliud est causatus quam violatam fidem, secundiores res et diuturniorem impunitatem a diis sibi concessam. Precari propterea ut ea clementia, non quam meruissent, sed qua Romani in subactas gentes esse consueverant, in suam gentem uteretur: sese quando tantis calamitatibus affectum superesse minime conveniat, supplicio, quodcunque statusiset, suo deputaret extinguendum arbitrio. Id enim suum esse meritum: parceret tantum liberis et coniugi, quos paulo ante iniuste, maximo suo regnique incommodo a se alienevarat. Vespasiano haec audienti non solum commiseratio subiit animum, sed et lachymae denuo sunt obortae, consultationeque facta quid de Arvirago captivisque Britonibus statuendum foret, interrogat. Censuere quidam Arviragum cum coniuge et liberis, oppida, agros, quique eos incolebant homines, et quicquid Arviragi erat, belli iure Romanorum fieri praedam, ipsum Romam mittendum, ibique Caesaris, senatus, populique Romani iudicium ac arbitrium subiturum, ut eo exemplo caeterae orbis gentes dignoscerent quam sit temerarium et impium publica violata fide Romanis bellum inferre. Alii quos praesens regis fortuna pristinae collata, et veteris amicitiae recordatio moverat, Arvirago parcendum contenderunt, quod manifesta deorum ira poenas dignas satis iam dedisset, permittendum in regno, nec ducendum Romam, quia si victus non tamen captus, accepto commeatu vocatus, ultro ad ducem venisset Romanum: fidem ne hosti quidem Romanis violandam, quorum amplissimum imperium non dolus, superbia, aut ambito, sed celementia in subactas gentes semper auxit et firmavit.
spacer 47. Haec sententiam, posthabita priore, Vespasianus insita clementia in supplices et afflictos sequutus Arvirago pepercit, regnumque permisit. Civitates omnes quae a Romanis defecerant iussit esse immunes, imperatis acceptisque novis obsidibus ut Romana in fide deinceps perseverarent. Horum princeps erat Guiderius Arviragi regis filius. Is Romam postea cum Vespasiano tendens medio itinere gravi febre correptus fatis concessit iura et paternas leges postea Britonibus ademit Vespasianus, Romanas introduxit. Iussit ut penes solum Aulum Plautium propraetorem et quos ipse ad hoc deligeret sanguinis foret potestas. Singulis provinciis Britanniae singulos praefecit praesides qui Romano more ius dicerent, populumque in Romana fide continerent. Harum rerum fama effecit ut quicunque Britannici erant nominis suis viribus ad Romanos deinceps expugnandos diffisi in Vespasiani fidem concederent, amplissimaque ei deinceps transmitterent munera. Iam hyems appropinquabat et victor exercitus in castra est dimissus. Vespasianus ipse cum Arvirago rege Eboracum petiit, ubi multis cum Romanis nobilibus hyemavit. Sequuta aestate eductis copiis ex hibernis, expeditionem paravat in Pictos et Scotos, factoque ingenti exercitu in Ordolucos et Deerios ducit. Erant eae gentes Pictorum omnium pugnacissimae, Britonibus maxime vicinae, sed opibus simul atque viribus recendi adversa cum Romanis pugna attritae, quod nullum a sociis Pictis sperarent auxilio, ultro in Vespasniani fidem concessere. Horum exempla reliquae Pictorum gentes sequutae sese sine pugna Romanis dediderunt. Permultique Pictorum nobiles in Camelodunum (ne in Romanorum venientes potestam Romam praeda ducerentur) quo Vespasianum itineris ob difficultatem rati sunt minime venturum effugre. Id ubi Vespasiano nuntiatum, cito gradu cum exercitu Camelodunum petiit, arctissimaque cinxit obsidione. Sub eius accessum qui in oppido fuere plurimum sibi fortunique metuentes Romani nominis maiestatem reveriti, mox tamen, ira vires ministrante, blue moenia tuenda susceperunt. Tenuit obsidio longius obsidentium opinione. Inde effectum ut quum eorum numero, frumenti copia non suppeteret, fame in oppido sit laboratum. Cameloduni cives tandem, rerum omnium inopia fracti, inedia confecti et siti, sese ultro dedentes, portas Romanis patefaciunt.
spacer 48. Vespasianus nec praedam oppido asportari, nec quiquam hostiliter peragi est passus. In eo oppido Pictorum regum insignia reperta, corona aurea gemmarum varietate distincta, ensis capulo aureo, purpura vagina, mira arte fabricatus. Eo Vespasianus gladio, nescio quid ominis futurae fortunae ex eo capiens, exinde in expeditionibus est usus. Nobiles qui illo fugerant, imperatis obsidibus, nulla affectos iniuria in suas arces et praedia abire permisit. Ipse Cameloduni moratus primum illo ex veteranis coloniam ducit, ubi ibi forent qui perpetuo colerent populum Romanum, iura haberent et instituta Romana, cives minus cultos minusve urbanos officiis legum imbuerent. Templum inde Claudio Caesari e regione oppidi ad Caronam fluvium condidit. Duoque ibi simulachra, alterum Claudii, alterum deae Victoriae, omnibus locavit adorando, quorum etiam dedicationem multis precationibus gentili ritu peregit.
spacer 49. Dum ita Vespasianus urbanis gentilitatisque religiosis rebus Cameloduni insisteret, per exploratores certior factus est Caractacum regem, exercitu reparato, e Brigantia solvisse, animo a Romanis acceptae cladis vindicandae. Ad eum nuntium Aulus Plautius propraetor, iussu Vespasiani, valido cum exercitu in Caractacum est profectus, haud exigua copiarum parte cum Vespasiano, qui ei praesidio forent, relicta. Et iam non procul erat Plautius propraetor a Brigantia, quum ei a perfugis nuntiabatur regem Caractacum cum toto exercitu vix quatuor millia passuum abesse, secumque validam Scotorum, Pictorum, Britonumque manum ducere. Tum Plautius campo qui proximus erat castra ponit, simulans sicuti timore correptus Vespasianum cum reliquis copiis eo se loco expectaturum. At secunda vigilia, summotis castris, exploratoribus et profugis locorum gnaris ducibus, in Caractacum, nihil minus ob itinerum difficultatem quam hostem expectantem, instructo acie contendit. Adventantes Romanos excubiae percepere, sublatoque clamore, qui in statione erant hostium sustinuerunt vim quoad exercitus arma induerent. Primo congressu stationarii ad unum caesi sunt. Pugna inde acerrima sequuta, multis vulneribus utrinque acceptis. Demum, ubi a diluculo ad medium usque diei conflixissent, ad Romanos tandem victoria cum maxima eorum clade inclinavit, persistere Romani ubi pugnatum. Scoti, Picti et Britones qui bello superfuere, alii in asperos et intractibiles montes trepide abiere, alii traiecere in Monam insulam biremibus ad id inventis. Caractacus, gravi accepto vulnere, cum militibus quibusdam, qui ei fuere praesidio, magno labore in Argatheliam, inde ad Evonium arcem contendit. Fama huius adversae pugnae effecit ut nonnullarum gentium Britonum Pictorum, quae nondum in Vespasiani fidem concesserant, Romanis magnae fierent accessiones. Qui vero Brigantiam incolebant, viribus et munitionibus diffisi, cum coniugibus, liberis, omnique re pecuaria (in his autem Brigantum divitiae sitae tum erant) in deserta inaccessaque loca abiere.
spacer 50. Quarto dehinc die Aulus Plautius, recreatis militibus, ad Caractonium oppidum movet exercitum, quod illic Caractaci regis sedem precipuam regiaque ornamenta et gazam audiverat, eoque oppido celerius omnium opinione potitus praedam partitus est militibus. Vespasiano interim significat per foecialem partam victoriam: Brigantiam cum vicinis regionibus in manibus esse, incolas spopondisse deditionem, honorificum ipsius nomini futurum si ad id tempus gentis invictae deditione praeeset, unde egregia victoriae laus illi sit quaerenda. Probavit Vespasianus Plautii in se studium, Caractoniumque continuo adequitabit. Sub cuius accessum qui in Brigantia remanserant homines sese omnibus cum fortunis Romanis veluti orbis dominis dediderunt. Postera die Vespasianus Caractaci regis fortune permotus, quod pro libertate, adversantibus (ut videbatur) diis, ad sui gentis suae internecionem pene decertavit, ad eum legatos mittit qui dicerent diis immortalibus diutius haud repugnandum, quorum arbitrio omnis victoria, omnis regnandi potestas, omne denique imperium necessario sit subiectum. Hos rerum exitu oracula firmante gentes omnes et populos Romanis subiiciendos decrevisse. Concedendum propterea ei eiusque genti, tot cladibus, manifesta deorum ira affectis ultro in Romanorum fidem, regnum illi, modo petitis acquiesceret incolume permansurum, amicum senatus populique Romani deinceps appellandum. Sin bello imprudenter in propriam perniciem perseveraverit, regno privandum, cum gente cito in extremam ducendum perniciem. Ad ea Caractactus rex fatorum scientiam mortales sibi ascribere, veluti diis familiares, temerarium esse et prope extremae dementiae respondit. Sedes sibi suaeque gentis in Albione deorum benignitate concessas. Romanos ambitione et scelesta cupiditate omnia occupandi ductos, nulla iniuria lacessitos, sibi bellum intulisse. Se iniuriam propulsare, non inferre. Deos (sua opinione) non adeo iniustos ut uniuriam inferentibus foelicem belli exitum vellent concedere. Haud satis se scire posse Romanos regnum sibi incolume servaturos, quem regno spoliare tantopere fuissent conati, totque regna regibus iniuste ademissent. Amicitiam populi Romani appetendam, modo sibi ornamento foret et praesidio, nunc vero recusandam, quod adepta maximam sibi suoque regno minitetur detrimentum. Scotorum regnum suum esse, perinde atque Romana regna Caesaris, senatus populique Romani. Haud minus iniquos qui sua non defenderint qua qui invaserint aliena, proinde sua pro gente, pro regno, libertate, diis penatibus, sepulchris red patriis, ad quae veluti ultimum omnium refugium, patrios invocando manes, confugerat, sese ad vitae exitum contra Romanos bello perseveraturum. Haud aliud Romanis a se expectandum.
spacer 51. Haec ubi acceperat Vespasianus, demiratus Caractaci animi magnitudinem, qui, caeteris Albionis principibus Romanis armis cedentibus, ipse pertinaciter adeo bello decereverit obsistere, primum ipsum exercitu persequndum constituit. Sed edoctus locis paludosis inviisque et montibus intractabilibus inopia frumenti, illis locis per quae movendum foret insurgentibus, id sine Romani exercitus iactura fieri non posse, mutato consilio, arcibus Britantinis praesidiis firmatis, in Monam insulam non multis passum millibus a continenti secretam traiecturus. Perfugas quosdam ex Britonibus Pictisque, contaminata fide, illo praemiserat ad eam invadendam. Est ea insula, ut supra dictum est, inter Hiberniam et Albionem sita. Ad id naves nonnullae cito fabricatae et biremes quae eo in littore invenire poterant, quibnus milites in Monam veherentur, in unum adductae. Inter haec Vespasiano nunciatur Cantii Vectaeque insulae populos, caesis variis in locis Romanis praesidiis, magnam concitasse defectionem, et totam pene cum Britanniae partem quae Galliae obiicitur in Romanos duces, dubium an ne Gallorum impulsu, rebellionem fecisse. Huic vulneri apparenti plurimum saevo quam citissime occurendum censens Vespasianus, traditis copiis Aulo Plautio propraetori, qui in eam partem Albionis in Romanorum fide contineret, omissa Monae expugnatione, Cantium magnis itineribus contendit. Eo ubi pervenerat, incolarum motus levibus est incursionibus repressus, supplicio inde de praecipuis coniuratoribus sumpto. Romam a Claudio Caesare accitus paucos post dies, rebus in Albione prospere gestis, ingenti gloria Romam adivit.
spacer 52. Caractacus rex, ut Vespasianum Romam adivisse acceperat, ad Brigantiam Pithlandiamque recuperandam adiecit animum, Pictorum maioribus qui in Monam insulam fugerant ad id impellentibus. Convenere itaque mox ad eum quamplurimi mortales ex omni Albionis gente, quos aut publica libertas aut Romanorum iniuria movebat. Ex quibus illico coacto exercitu, in Romanos magna spe fortunae melioris est profectus. Nec Romani segnius aciem paraverunt. Maximo inde ardore est dimicatum, Scotis ut amissam regni partem recuperarent, Romanis ne magnis sudoribus partam amitterent, extremis viribus contendentibus. Marte dubio aliquandiu est praeliatum. Caeterum prudentia, magnaque militaris rei peritia Romanis paravit victoram. Fusi profligatique Scoti in paludosa loca, uti gentis erat mos, praecipites abiere. Ea etenim pugna adeo infoeliciter conflixerant ut belli instaurandi contra Romanos deinceps nulla spes prorsus videretur reliqua. Romani autem milites locorum ignari, fugientes haud longius sunt persecuti. Caractacus rex ubi res perditas viderat, exercitus reliquiis, utut poterat, Evonium concessit, ubi paulo post, facto maiorum consessu, consultari est coeptum de regno contra Romanos tutando, petente rege ut ex cunctis Scotorum provinciis Hebridibusque qui arma ferre possent cogerentur omnes, auxiliaribus etiam ex Hibernia, unde Scotorum genti origo, accitis: fore ut illis compositis copiis ad internecionem dimicantibus aut vincerentur Romani aut Scoti ad unum interirent, eo haud alio pactio, diuturnum bellum finem sortiretur. Rogati alii sententias, quia reipublicae periculum, si omnis imperii fortuna unico praelio inter Scotos toties victos et toties victores Romanos commiteretur, sciebant, regis Caractaci sententiam, tempori (cuius in primis ratio erant habenda) non satis censuerunt congruere. Quin potius ut populum multos iam annos bello fractum aliquantisper vires resumere sinerent, non totis copiis sed crebris incursionibus cohiberentur Romani ne ultra Brigantiam protenderent imperii fines. Incitarent indies Britones, gentem novi principatus semper cupidam, ad in Romanos coniurandum: fore hinc fortassis ut hostes, frumentatione prohibiti et commeatu, fame confecti, aut Brigantia excedant aut ad inhonestam deditionem compellantur. Et die quae illam est subsequuta, facto militum delectu, missi sunt probatis sub ducibus qui Siluriam (erat ea regio tum Romanis proxima) ab hostibus tutarentur.
spacer 53. Ita duos inde sequutos annos, frequentibus utrinque incursionbus magna sine caede, id bellum est prorogatum. Sub id tempus ventris profluvio diutissime laboraans Plautius vehementer cruciabatur. Quumque nec medica arte nec naturae viribus fideret, scripsit ad Claudium Caesarem sese iam morbo invalescente, corpore confectum, pro Romanae reipublicae salute imperiique augmento dum superfuere vires excubasse, nunc omni auxilio et medicorum et naturae destitutum, certissimam mortem expectare. Rogare iccirco ne in provincis tantis periculis et labore partis, legati defectu, tumultuertur, ut vir consularis, militarem artem doctus, gravis aetate et moribus, in Albionem mittatur legatus, cuius ducti qui in Romanam concesserant fidem in ea conservarentur. Claudius acceptio nuntio Ostorium Scapulam consularem virum multis et domi et militae egregie gestis insignem, qui Romanis rebus praeeset misit in Britanniam. Sub cuius adventum vel haud multo post Plautius Cameloduni fato est absumptus. Eius corpus Romano more crematum. Urnam cum reliquus in templo Claudio Caesari Victoriaeque a Vespasiano dedicato (de quo affatim supra) magna cum pompa Romani composuerunt, exinde, ut quosdam scripsisse accepimus, inolevit mos apud Pictos et Scotos humana cadavera cremandi, cuius nostra aetas complura reperta indicia. Anno etenim salutis vicesimo primo supra millesimum quingentesimum Findour (vico nomen est Merniae provinciae quinque millibus passum ab Aberdonia) vetus repertum est sepulchrum in quo urnae duae inusitatae artis, cineris refertae, utraeque Romanis literis inscriptae. Quae in apertum prolatae, continuo abiere in pulverem. Reperta et in agro de Kenbactem, is vicus est Marriae decimo ab Aberdoniae milliari, per agricultores eodem prope tempore duo sepulchra sectis quadratisque structa lapidibus. In illis quatuor urnae, pulveribus semiplenae, pari arte, magnitudine et inscriptionibus, uti de duabus est memoratum. Conspecta sunt et compura similia monumenta Albionis quamplurimis in locis, quemadmodum amoires nostri memoriae prodiderunt.
spacer 54. Sed redeundem eo unde digressum. Cognito Ostorii Scapulae in Britanniam adventu, Cambri, Tegeni, Damonii, Corinei, Iceni, caeterique occidui Britanniae populi rem Romanam vehementer turbavere, novo sub duce Ostorio, Romano exercitui ignoto, morum ignaro Britannorum, rati libertatem facile vindicandam. Id ut promptius exequerentur, vicinas gentes ad defectionem solicitarunt, Candalos, Silures, Ordovices, omnemque Pictorum gentem simul et Scotos Brigantes. Caractaco regi per literas mandant communem rem ut curet, ademptae iam libertatis recuperandae tempus adesse, sese quaecunque iusserit exequuturos. Haec ubi rescivit Ostorius, gnarus novi ducis virtutem haud principio occultandam, in hostes prius quam conglobari poterant ducit. Primo congressu Cambros Tegenosque fundit, fusos non sine strage consectatur. Inde in Icenos validam gentem movet, totius coniurationis authores. His ubi necessario congrediendum videbant, pugnae locum delegere septum agresti aggere, aditu angusto, ne pervius equiti foret Romano. Ea munimento Romani illico perfringunt, suisque claustris impeditos Britannos perturbant. Iceni ubi nullum noca fugae superesse videbant, pugnaci pugna durantes, ad unum pene occubuerunt omnes. Pauci vivi in victorum venere potestatem. Caeterum clade Icenorum territi Candali cum circunvicinis gentibus ultro Romanis sunt dedit. Ducit inde Carleislum Ostorius: oppido nomen est in Candalia ea in parte quae nunc Cumbria vocatur, Brigantibus Ordivicibusque priximum, id brevi captum direptumque, vicini agri vastati, praedae passim actae. Sed et Brigantum, qui Candalis proximi erant, motus compescuit, paucis qui arma ceperant interfectis. Itum inde totis copiis in Pithlandiam, Siluresque gentem atrocem supra propriam ferocitatem Caractaci sui regis (quem contra Romanos in acie exiturum, si sibi inferretur bellum, certo cognoverant) viribus confisam, magnis et inaudis affecerunt calamititabus: frugum quas in horrea contulerant incendio ac caede vetularum, senum et impuberum, eos autem quibus viris erat aetas, nullas sexus habita ratione, quos prahendere poterant vilissimae addixeruunt servituti, et si quam homine indigniora poterant excogitare.
spacer 55. Caractacus recentem Romanorum contumeliam aegre tulit, adeo ut iniuriae vindictam omni vitae praeferret. Armatus itaque in ultionem, novissum casum experiri constituit. Convenere ad eum frequentes ubi in Pithlandiam venisset ex omni pene Albione, quibus persuasum erat aut ulciscendam Romanorum iniuriam aut moriendo simul et contumeliam et servitutem finiendam. Continebat Caractaci exercitus quem ex suis et auxiliaribus contraxerat hominum pene millia quadriginta, quem ad praelium ita instruxit ut praeterfluentem amnem sine vado a tergo haberet, ob id (ut credere par est) ne suorum quispiam fuga salutem speraret. Mulieres natu grandiores (quarum magnus numerus illuc confluxerat ut totius belli exitum viderent), in utroque exercitus latere locavit, quae ad pugnam magnis sublatis clamoribus excitarent, lapides iacerent in hostes, iugularent ilico diectos. Quae autem viribus et aetate praestabant iussit mixtas viris armatasque pugnare. Ad haec copiarum duces, circumeuntes generatim hortari ad pugnam, firmare animos, metum minuere, spem accendere. Huc illucque cum rege volitatentes, illum diem, illam aciem testabantur aut recuperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore, invocabantque nomina maiorum, qui Caesarem dictatorem pepulissent, quorum virtute liberi et a securibus et tributis intemerata liberaque corpora retinerent. Haec atque talia memorantes, sequutus cum strepitu ingens populi favor, nec erat qui sese non astringeret pro patria, pro libertate, non telis, non armis cessurum.
spacer 56. Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum, simul copiarum numerus, vis et pugnandi insolitus ardor, horrore et multi belli exitum, haud ignari quam foret periculosum cum in extrema constitutis desperatione confligere. Cractacus, qui rei summam eo in bello egit, prius quam pugnandi daret signum libertatem perpetuam praemium in medio statuit. Neque Ostorius in acie multa instructa prudentia, ut Romani duces consuevere, adhortanda impar fuit, quin vehementi usus oratione memorat qui ipsi essent Romani, principum, populorum gentiumque domitores, at ii in quos pugnandum erat quam essent temerarii, inculti barbari, procul ab humanitate omni et ob id a natura sagaci rerum parente ultimo in orbis recessu constitutos scite admonet. Hinc manus conserere utrinque iussum. Tanto autem illico ardore est dimicatum ut nunquam inter gentes populosve antea maiori. Inter spem et metum dubiis aliquando conflictum. Caeterum longus bellandi usus Romanis gradum ad victoriam fecit. Albiani in montium iuga fugerunt persequentibus Romanis. Clara rea victoria fuit. Capta est uxor et filia Caractaci, fratres quoque eius in deditionem accepti. Ipse (ut ferme nulli tuta sunt adversa) quum fidem Cartumanduae Scotorum reginae suaeque novercae, quae post extinctum Cadauallum patrem Venusio viro illustri ac vafro in publicam perniciem ingenio nupserat, petivisset, vinctus victoribus traditus est nono anno posteaquam bellum per Romanos in Albione est coeptum.
spacer 57. Quumque duceretur ab illis in quorum manus devenerat ad Ostorium, consurgens ei legatus, utpote viro ex alto dignitatus gradu prolapsu, primum ad illius aspectum est illacrhymatus. Dextera inde regem praehendens, “Haec sors (inquit) tibi, Caractace, aequo animo ferenda, qui licet a fortunae favore, non tamen a virtute destitutus in nostra venisti potestatem. Ne te pudeat esse Romanorum praedam, qui tot opulentos reges et duces captos, ademptis sceptris et regnis, in triumphum ducere consuerverint.” Ad ea Caractacus suspirans “Hanc sortem (inquit) mihi fateor vel nolenti ferendam. Neque eam tam aegre fero quam fortunam, nostris rebus adeo inimicam, ut me suae instabilitatis vestros ante oculos prostituerit exemplum. Captivum habes plus dolo victum quam vi. Dum superfuere vires cum Romanis contendi. Cartumanduae iniustissimae novercae fraude (cui exercitu profligato animam credidi) in vestram deveni potestatem. Caeterum meum erit obtemperare , hostisque, quum ita visum sit diis, subire arbitrium, tuum victoris uti sorte, ita tamen ut clementiam praestantissimum omnium in principe affectuum non exuas, in qua captivi, vel in extremam sortem deiecti, non possunt non aliquid sperare.” Hoc ubi dixerat Caractacus, in castra perlatus Ostorio iubente, omnibus habitus venerabilis non nisi regali more tractatur. Aliquot inde post dies cum coniuge, filia et fratribus Romam ad Caesarem est perductus, fama per insulas, per proximas provincias, per Italiam celebris. Effusi etenim mortales avebant visere regem illum qui per tot annos Romanas sprevisset opes.
spacer 58. Ne Romae quidem ignobile Caractaci nomen erat, vocatus quippe ut ad insigne spectaculum red populus, stetere in armis praetoriae cohortes campo qui castris adiacet. Tunc incedentibus regiis clientibus, phalerae torquesque quas hoc bello coeperant red praetervectae. Mox fratres, coniunx et filia, postremo ipse Caractacus ostentatus. Caeterorum preces degeneres fuere ex metu: Caractacus vero ne in tali quidem fortuna abiectus, neque aut vultu demisso aut verbis misericordiam requirens, ubi Caesaris tribunali astitit, in hunc modum loquutus fertur: “Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captivus venissem, neque dedignatus essem, claribus maioribus ortus, pluribus gentibus imperitans, foedere pacem accipere. Praesens autem sors mea ut mihi informis, sic tibi, Caesar perquam est magnifica. Habui equos, viros, arma, opes, quid mirum si haec invitus amisi? Nam si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem accipiant. Si statim ubi in Albionem Romana venerunt arma me dedissem, neque gloria tua, Caesar, neque calamitas mea sic inclaruisset mortalibus. Etsi nunc de me capto ultium sumpseris supplicium, statim mei cum morte ipsa adfuerit oblivio. At si incolumem abire iusseris, Caesareae Romanaeque clementiae perpetuum exemplum fuerit.” Ad ea Caesar veniam ipsi, coniugi et fratribus tribuit, atque illi vinculis statim sunt soluti. Vocati posthac patres multa et magnifica super captivitate Caractaci dissuere, neque minus id esse clarum quam cum Syphacem Scipio, Persen Lucius Paulus, et quicunque alii victos reges populo Romano ostenderunt, decernuntque Ostorio triumphi insignia. Caractacus vero, magno futurae amicitiae usque fidei Caesari, senatui, populoque Romano, praestito iureiurando, relictis Romae fratrum natu maiore et filia obsidibus, permittente Caesare in Scotiam est reversus.
spacer 59. Multa prodigia eo anno, paulo ante quam Caractacus ultimis viribus cum Romanis confligeret, in Scotorum agris visa memorantur. Equestris enim pugna mediis in campis acerrime fieri visa, magnaque utrinque caede decertari appareabat, aque mox omnia adeo evanuere ut ne vestigium quidem ullum commissae extaret. Ubi concursum fuerat pugnae complures item lupos ferunt conglobatos, vigiles, qui in statione excubabant, pridie quam Albiani cum Romanis pugnam inirent, aggressos noctu, repente eorum unum abstulisse, detulisseque in proximum nemus: illucescente vero die dimisisse incolumem. Puerum quoque Caractaci natum corvino capite, alioqui in nullo foedum aspectu. Haec prodigia ante ipsam pugnam terrorem plebi attulerunt, aruspicibus ea in Cractaci caput regnique magnum incommodum exponentibus. Sed post confectum bellum sospite et incolumi Caractaco rege in melius omnia sunt interpretari coepta. Ad illum Claudii Caesaris clementia in patriam redeuntem, effusi mortales et vias undique obsidentes, incredibilibus cum honoribus Caractonium sunt prosecuti. Illud oppidum illi Caesaris iussu cum Brigantia et Siluria est restitutum. Ex illo tempore, pace undique parta, socius et amicus Romanorum perseveravit fidissimus. Securo in otio, quod multo omnium sententia meruerat labore, reliquum vitae agens, frequentibus belli incommoda commemonans, damnavit praelia, pacem et fidem omnibus servare summopere annisus. Haec ubi Caesar Ostorii legati epistolis cognoverat, filiam languescendam visendi parentis desiderio, quam obsidem Romae tenebat, domum ad Caractacum remisit, biennium ferme cessantibus undique praeliis ea pax est continuata.
spacer 60. Obiit inde Caractacus labore potius quam senio confectus, Caractonii altero et vigesimo anno post Metellani regis avunculi sui obitum, regni per ipsum imperio fortius quam foelicius administrando, unus omnium ante se Scotorum regum nobilissimus, omniumque aetate sua bello clarissimus, utpote qui totam vitae rationem ad tutandam rempubicam contra Romanos orbis pene dominos direxerit, tandemque optimis formandam institutis curaverit. Pervenit eius principatus ad Claudii Romani imperatoris annum prope tertiumdecimum, et salutis humanae quartum supra quinquagesimum. Vixere circa eius tempora Roma viri ingenio illustres, Persius, Iuvenalis, uterque satyricus, Lucanus epicus clarissimus poeta, Seneca, Stoicae assector disciplinae, interfectus postea a Nerone. Hunc Hieronymus propter epistolas quae scribuntur Pauli ad Senecam et Senecae ad Paulum in sanctorum catalogum videtur referre. Coepere et gentes per orbem apostolorum Christi praedicationibus verae pietatis cultum inire, detectis malorum daemonium fraudibus, qui multa per secula mortalibus illuserant.

Perge ad librum IV