Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER II

ERGUSIO rege, quo diximus modo, fatali necessitate sublato, condictis comitiis, ubi aderant primores, regis diligendi causa diu certatum est, multumque variatum sententiis. Nam superfuerunt Fergusio liberi duo impubentes, existimabantque nonnulli in deos impium, in homines iniurium, Fergusii liberos paterna privatos ope, parentis recentibus meritis praesidio omni protegendos, regno frustrari, aut in alios transferre imperium, Fergusianam domum de Scotorum republica optime meritam iniuriae obiicere et contumeliae. Alii contendebant puerilem aetatam ad publicam administrationem ineptam: oportere regem virum esse, prudentem, maximarum rerum gerendarum haud expertem, ad hostium iniuriam externaque bella propulsanda, suorum quoque deliquia re poscente iustitia et authoritate graviter compescenda. Alioque parum tutum firmumque imperium: gloriam ex rebus bene gestis, et famam viri qui optimus esset surgentia regna firmare. Tum Sembathes Argathelus gentis illius praecipuus, magna apud populum semper authoritate, ita ad eum verba fecit.
spacer 2. “Nemo est nostrum (contribules) quem multiplex et varia necessitudo non hortetur ad Fergusii liberos, simul cum omni domo omnium officio et pietate tuendos. Ille incredibili in hanc gentem benevolentia et charitate ductus cum magna et delecta militum manu turbulentissimo tempore ad nos venit. Afflictis consuluit rebus, periculosissimo nos liberavit bello, ex hostibus amicos et socios effecit, regnum hoc condidit, legibus ornavit, Britones opulentam gentem et bellicosam, qui nostrum nomen tantum oderant ab initio, bello domuit, nostris atque Pictorum finibus procul abegit. Ita nos demum bonis formavit institutis ut has nostras sedes haud aliter quam caeterae gentes et populi suas, hostili levati pavore, sine lite (modo nulla fuerit interna) tenere possimus quieti. Ecquis nos viros (contribules) cuiusvis beneficio aut vita potius dignos deinceps existimabit, si Fergusianam domum, unde tot accepimus beneficia, cui tantas debemus gratias, debito fraudabimus officio? Si in hos pueros inimico fuerimus animo, quali in reipublicae turbatores et hostem posthac erimus? Sentiat igitur regii manes (ut aequum est) nos viros bonos, virtutis amantes, gratos, acceptique memores beneficii, quales ab initio Fergusius nos in se suamque posteritatem esse voluit. Et hunc regium filium impuberem (natu maiorem ostendit) laetis acclamationibus ad paternum imperium traducite, regnare iubete. Id vos (contribules) per regios manes, per vestram fidem, per quicquid officii et gratitudinis Fergusianae domui debemus, oro et obtestor. Et ne hos pueros deserentes, vestro auxilio destitutos, paterno simul imperio vitaque periclitari sinatis, bonorumque virorum officio longissime egressi, vos iure et hominibus exosos et diis immortalibus reddatis invisos.”
spacer 3. Haec Sembathis verba applaudentis vulgi sequutum est murmur. Tum Francthaus Brigantinae gentis rector ita ad populum infit. “Inter vos certatum video (contribules) expediatne Fergusii regis filium puerum per aetatem imperio minus adhuc aptum regem dicere, an virum potius aetate maturum, consilio pollentem et authoritate. Super quo Sembathis sententia satis laudanda foret, si in deligendo rege sola gratitudo foret inspicienda. Neminem nostrum praeterire potest (contribules) quam ingratum, quam probrosum, quam denique foret impium Fergusianam domum, unde tantam accepimus gratiam, nostra opera paterno frustrari imperio. Neque unquam infandum adeo scelus, nostrum cuiquam ut fidem hactenus inviolatam et iusiurandum quod iam dudum ultro praestituimus, contra optime de nobis meritum falleremus, in mentem venisse arbitror. Quocirca nequaquam an paternum puero debeatur, sed quo pacto ad maturam usque aetatem ipsi maneat incolume, in consultationem est nobis deducendum. Quot etenim nostrum mala singulis et Fergusianae domui, nostrae surgenti reipublicae, regnoque allaturi si is, si puero iuxta Sembathis sententiam rei summam permiserimus, videritis, contribules. Ingens siquidem discordiarum incendium nobis ultro excitaverimus. Enimvero plures inter nos sunt authoritate atque opibus pene pares. Cura autem regis uni, non omnibus est commitenda. Ille quisquis erit paedonomus regis, rex noster iudicabitur, cuius fidei rex ipse commitetur, Ecquis nostrum eo pro honore, eo pro munere fortunis ac gratiis, ac viribus omnibus non certaverit? At ponite in unum convenerimus, is suam ditabit familiam. Is quoties aut aliquid reipulicae reformandum, aut in hostes ducendae copiae, aut legati mittendi ad exteros, ad nostras opes recurret. Nos illi praestare sumptus, illum illiusque familiam, inexplebilesque satellites alere oportebit. Nos illi, non reipublicae, non regi, opes divitiasque parabimus. Nec erit quod quispiam iure mirare poterit, si bona in nos mente privatus, publica obiens munera animum mutaverit, quod bona fortuna simul cum bono animo raro detur mortalibus.
spacer 4. “Exinde ubi rex adoleverit et maturam regno aetatem iniverit, instigantibus fortassis aulicis dicet sese ipso puero errata in melius reparaturum, de reipublicae turbatoribus sumpturum supplicia. Acturum rite quae publici fuerint magistratus, quorum ipse praestare poterit nihil, quod quum maxime rectore illi opus fuerit, utpote qui in prima sit pubertate, blue moderatorem contemnet omnem praeter eum qui cunctis in flagitiis eidem favebit. Hinc scelestam turbam pro rege salutabimus, fovebimusque. Hinc regis ministros nefarios, ne dicam humanae vitae corruptores viros, ut plurimum effraenata libidine avaritiaque inexplebili, ubilibet omni sublato pudore grasssantes (ingratum profecto spectaculum) contemplari oportebit, salutare, colere, venerari. Quibus, authoritate obstante regia summaque potestate, qui se vindicem oportet invenietur nemo. Et ut tandem in universum dicamus, puerum imperitantem spectare perinde erit atque rembpublicam intueri nutantem (labantem fortassis), grassatores per vicos et agros, latrocinia publica sine supplicio, civium caedes multas, regnum turbae plenum, gentem effraenem sine moderamine, sine lege, ubi vix quispiam fidem rectumve coluerit. Propterea Fergusianos hos liberos tenendos sub legibus, bonis instituendos moribus, sub praeceptoribus tenendos, disciplinis rege dignis imbuendos, ad maturam usque aetatem censeo, rei autem summae adiminstrationem Ferithari illorum patruo viroque ptimo, aut se quem imperio aptiorem iudicavereritis, permittendam, cuius tutela Fergusianae domui regnum hoc manebit incolume. Quo supersitite hic puer omnibus ut regni venerabitur haeres, quo fatis cedente (modo imperio maturus fuerit) ulla sine controversia sumum inibit magistratu. In hoc Fergusio videbitur satisfactum, qui a nobis gratias cum reipublicae (quam ipse instituit) incommodo nunquam exigere voluisset. Hanc creandi regis formam et rationem hac nostra in gente perpetuo posthac duraturum velim: si dissidii fomitem, si complura incommoda evadere, si regnum hoc tueri et augere, si denique patriae chari, si nobis utiles vivere decrevimus.”
spacer 5. Haec atque his haud dissimilia ubi Frachtaus graviter orasset, miro omnium consensu in eius sententiam est itum, sancitumque publica authoritate ut, decedente rege, filio relicto impubere, regiae familiae ad publica munera obeunda maxime idoneus summa rerum potiretur. Eo vita functo, regiae proli, iam tum per aetatem maturae ad imperium sine quaestione deferretur regnum. Eademque lege vetitum ne in discrimen publica aliquando libertas duceretur, pueros regnare. Hanc regis dicendi rationem, nostri aliquot secula sunt sequuti. Experti tamen frequentius patruos nepotibus, blue nepotes patruis patruelesque mutuo regnandi cupiditate capitalia parasse, multorum inde et regum et principum caedes, non sine magna reipublicae iactura sequutas. Secundum haec Feritharem Fergusii regis germanum, virum ingenio liberali atque mansueto, nec tamen minus quam Fergusius erat bellicoso, faustis populi acclamationibus regnare iusserunt. Is regium nomen adeptus, ad maiores consessu facto est concionatus. Summaque eius orationis fuit ut diceret se imperium accipere, non ut opes et dignitiatem sibi pararet, sed ut Fergusii filiis esset praesidio, illis servaret regnum, atque quod tutor a patre fuisset destinatus, acturum et bello et pace pro reipublicae foelici successu, eoque semper futurum animo et in pupillos ea charitate qua pater sit in filios. Hortatus inde patres communi auxilio et favore essent in pueros, ut non ipse sed primores et totus populus tutoris officium agere viderentur. Meminerint patris beneficia nunquam sibi mente excessura. Si quid meriti publico regimine consequeretur, id omne in Fergusianam sobolem referre velint. Seque intelligerent ipsum haud ob aliud reipublicae admotum regimini, quam ut pupillis regnoque eis debito perpetuo foret praesidio, prinde probos probatosque legerent paedonomos custodesque corporum ut simul moribus atque bonis disciplinis imbuerentur, insidiisque si quae pararentur liberi forent, incolumesque permanerent. Nec se prius quam haec fierent regia insignia recepturum demum est contestatus.
spacer 6. Haec Feritharis verba populi applausus ingens est sequutus, persuasumque omnibus dignum eum qui rei summam gereret, perseveraretque in administratione. Proinde paedagogi pueris delecti, custodes patrum sententia adhibiti, quorum cura omni ab incommodo asservarentur. Inde Feritharis lapideae cathedrae regibus regnique gubernatoribus fato destinatae admotus regia accepit insigna. Erat ea ensis nudus acie ancipiti, virga recta (sceptrum haec aetas appellat) aurea cum corona militaris valli forma, patriae, liberatatisque tutandae, sontium feriendorum, aequitatis iustitiaeque administrationis simul atque summae potestatis summa omnium debita cum veneratione indicia. red Mansere dehinc eadem regalia Scotorum principibus insigna in ullo variata ad Achaii regis usque tempora, qui cum Carolo Magno Francorum rege itidem et Romanorum imperatore omnium Scotorum regum primus perpetuum foedus et societatem sanxit. Addidit is coronae circo quatuor lilia aurea, quatuor cum salutiferae crucis aureis signis, paribus intervallis discretis, liliis paulo eminentioribus, unde Scoticae gentis Christianae religionis inviolataque fidei observatio omnibus dinosceretur.
spacer 7. Nec multo post tempore loco ad id condicto cum Pictorum rege congressus Feritharis, ubi multum de utriusque populi commodis est consultum, pax firmata, supplicium sumptum de sontibus et quietis pacisve turbatoribus. Utrinque de inviolato foedere gratulatum, hortatumque ad perseverantiam peractisque sacris, quae ea aetate in regum congressu ad foedera firmanda fieri consueverant, uterque regum domum cum suis concessit. Aliquot inde post annos in regem Feritharem ubi magna dexteritate populum rexisset, egissetque ad Scotorum commodum complura haud memoratu indgna, omniaque ob fidei et aequi culturam genti ex sententia successissent, Ferlegus liberorum Fergusii maior natu aulicorum stimulis simul atque aliorum quibus regis imperium ob aequi et iusti administratione, erat invisum concitatus, occulta coepit consilia agitare. Et iam plerisque, iis praesertim qui iustitiam oderant, in suam sententiam adductis patruo capitalia paravit occulte, quibus ubi se frustratum intellexerat (Feritharem etenim latere non poterant, quod cum Ferlego erant qui omnia eius coepta ipsi indicarent), aperte a Ferithare regnum repetebat. Veritus autem rex si petentem fuisset aspernatus omnia militari discordia oppelenda (nam ad apertam vim res videbatur spectare) hilari vultu respondit sese regio munere publica concione uti acceperat libenter abdicaturum, nec velle in administratione perdurare. Fergusianorum enim filiorum, altero ad imperium maturo, nihil magis se cupere viventem quam Fergusio prognatum rei summam rite administrantem prospere, quo spem certam futurae salutis Fergusianae domus ad germani manes moriens posset deferre. Idcirco secum in curiam irent: ibi despositurum regalia insignia, magistratu summo se abdicaturum, facturumque quaecunque ad Fergusianarum prolium commodum et splendorem attinere possent.
spacer 8. Movere tempestiva Feritharis verba adolescenti animum ne quid mali moliretur in patruum, depositoque odio cum eo in primorum concione processit, ubi rex, Ferlego nepote ex fratre ad dextram locato, ita fari est orsus. “Nemini vestrum latere potest (optimi patres) quum in quaestionem verteretur, expediretne hinc Fergusiano tum puero summam rerum permittere, imperium hoc (quo me nemo est indignior) vos mihi ultro detulisse, non tam ut id aequa administratione excolerem, quam ut tutela mea Fergusianis ad maturam usque aetatem maneret incolume. Quos labores, quae discrimina pro publica salute, pro huius adolescentis regni foelicitate obiverum ipsi nostis, mihi autem silentio transmittere placet, ne meae ipsius gloriae nimium indulgens favorem a vobis immeritum viderer mendicare. Inhumanus essem nec iure dicendus homo, si nullis liberis foelix meos ex fratre nepotes omni officio non protegerem, et regnum hoc ad alios quoscunque transferrem, quod eis patrio, imo meo iure (si quod habeo) debetur, eoque eos fraudare conarer. Haud igitur iniuria Ferlegus iam pubes regnum a me repetiit. Ipse enim est iuvenis speciosus, robusto corpore, ingenio vivaci, invicto animo, laboris patientissimo, indiesque ad publica munera obeunda magis idoneus. Mea iam ingravescens aetas emeritam exposcit missionem. Ergo liceat obsecro publicum hoc munus quod vestra authoritate consequutus sum nunc eadem deponere, eique Ferlegum admovere, quandoquidem senectutis imbecillitate (quam morbum rectissime dicunt quidam) id mihi minime conveniat ministrare. Hoc vero adolescente (cui iure debetur) nec ad illud aptior est quispiam, nec (mea sententia) idoneus magis. Ego autem statui vitam agere privatum: satis enim in civilibus muneribus vixi. Recipite, patres, regalia insignia alacriore longe animo quam ea acceperim, libens depono magistratum.”
spacer 9. Sub hanc vocem coortus est popularis clamor indiscretus (ut fit) quem authoritate sedatum maiorum, sequutae preces rogantium ut in administratione moraretur, nec vereretur quicquam ab aetatis incommoda, quod munera publica consilio potius et authoritate (quae in senibus vigent frequentius) quam corpris viribus gerantur. Id est omnibus visum, nec regis creandi legem quam tum paucis annis tulerant obliterandam, indignatique sunt maiores adversus Ferlegum. Tametsi enim eum primum in concionem venientem praesente multitudine multis accepissent honoribus, postea tamen seiunctum a caetris ita obiurgarunt quod iniussu patrum petiisset regnum excessissetque e custodibus, ut sentiret regius adulescens primorum decretis publicisque sanctionibus penitus sibi parendum. Itaque Ferlegus lachrymans et consilii inops, quum e concilio cum nonnullis sibi haerentibus excedere tentasset, a maioribus vi est detentus, captis atque in vincula coniectis qui eius partes tutari nitebantur. Tum Ferlegianae factionis quidam supplicium evadere cupiens, insidias regi paratas praecipuis cum authoribus multitudine coram patefecit. Ad eius verba populus ita in furorum est actus ut Ferlegum (nisi regia obstitisset authoritas) pro concione discerpsissent. Eoque factum est ut rege, tametsi inimicum Ferlegi in se animum satis intelligeret, ne severum sed pium patrem in nepotem agere videretur, ab adulescente supplicium deprecante, ad tumultum populique fremitum sedandum maiorum sententia Ferlego sint novi custodes adhibiti. Illico de coniurationis authoribus sumpto supplicio, concioneque exinde soluta, rex ad publici regiminis negotia (ut antea) adiecit animum. Sese aliquandiu tenuit in publico, ut unicuique ex bono et aequo ius tribuerit.
spacer 10. Haec ferme Feritharis opera. Tertio etenim quam haec acta sunt mense, rex noctu incertum an fato, an Ferlegianae factionis insidiis, quum quindecim gubernasset annis, subito est extinctus. Insidiarum tamen auxit suspicionem Ferlegi quibusdam cum facinorosis fuga prius ad Pictos; deinde quod capitalia sibi parati acceperat, Pictorum execratus perfidiam, in Britanniam, ubi vitae reliquum ignomiose consumspit. Post Feritharem regem extinctum conventus maioribus universaeque genti ad Eudonium (castello nomen est in Argathelia olim celebratissimo) est indictus, ubi dicerent libero suffragio quem vellent regnum obtinere. Condicto die, moti patris beneficiis recenti adhuc memoria, omnes Mainum Fergusianorum minorem natu magno consensu dixerunt regem. Egit Mainus quartum annum supra vicesimum quum rex est declaratus. Is diversus a fratris instituto modestusque animo factionum authores, contumaces ingenio, grassatores, depopulatores agrorum, effoeminatos, et quoquo modo flagitiosos, omnes denique ut pestilentes detestatus, magno moderamine aequaque lance summam exercuit potestatem, dedit et cuiquam facultatem suo in vico perculiarive conventu, de quibus esset controversia, invicem disceptandi. Horum siqua erant quae facile per alios componi non possent, ipse per totius populi vicos et oppida de his semel quotannis iudicabat, quando etiam sontes pro capitali crimine damnatos trahebat ad supplicium. Et iudicandi ratio dum vixit ab eo servata. Inde aliquot post annos in alium translata magistratum, iustitiarum, ad quem summa iudiciorum publicorum cognitio pertinet nostra vocat aetas annuum vero eius iudicium vulgo iustitiarii iter.
spacer 11. Per id tempus Chrinus Pictorum rex legatos ad Mainum misit quo novo regi gratularentur. Cum eo veterem pacem novo foedere renovarent, utque in paterno studio perstaret, quae res ad utriusque populi quietem, ocium et tranquillitatem haud dubie pertineret hortarentur. Mainus autem gentis suae a primoribus quos secretiori consilio admoverat edoctus comiter qui ad se venerant legatos complexus eorum postulatis respondit ex sententia. Post aliquot subinde dies, pace inter populos novo renovata, legati sunt dimissi. Itaque Scotorum regnum in Albione florere incoepit securo ocio firmaque pace. At rex persuasum habens haud sine iustitia, pietate, et religione humanas res crescere, regna et quicquid in terris est in eorum esse potestate, qui nisi propitii sint omnes humanos conatus consiliaque vana, nullumque regnis praesidium tutius esse deorum benevolentia, ut populum ad religionem moveret priscis sacris novas quasdam solennesque ceremonias superaddidit diis immortalibus peragendas, ut immensis saxis variis in regionum locis (ut res exposcebat) in coronam admotis, eorum maximo ad meridiem porrecto, cuius pro ara foret usus, victimaeque ibi diis immortalibus sacrificium cremarantur. Extant in rei fidem vel hoc nostro aevo ingentia ea saxa ducto in circos, prisca deorum fana vulgus appellat. Mirabitur profecto quiquis ea spectaverit qua arte, quibus corporis viribus lapides tanta mole in unum locum fuerint congesti. Erat ea aetate gentis victima rei frumentariae pecuniariaeve diis immortalibus gentili debitae instituto portio, quae sacerdotum (hi tum rarissimi erant) victui superfuerat. Instituit et Dianae menstruum sacrum, quam nemorum et venatorum tum populus tum habebat tuelarem. Eo fiebat ut luna postea quam cum sole coiverat blue primum a se prospectam quisque precariis quibusdam verbis venerando salutaret. Inolevitque profana consuetudo diutissime inter posteros. Sacerdotes inde ad sacra exequnda a regi dicti,q uorum potestati sacrorum iura subioiciebantur, salarium illis ex diis oblatis constitutum. Multa alia sacra solennesque ceremoniae prout antiquis Aegyptiorum codicibus fuerant institutae gentili more ut peragerentur author erat.
spacer 12. His sacris civilibusque institutis ubi populum instituisset Mainus, quum novem et viginti regnasset annos, Dornadillae filio regno per manus tradito vita discessit, Elgano Britonum, Thaara Pictorum rem tenente. Dornadilla recepto imperio novum foedus cum Britonibus sanxit per legatos, cum Pictis renovavit. Pacis amans, bellum omneque dissidii genus perosus, iis quae ad quietam tranquillamque vitam attinebant plurimum delectabatur. Venatum, venatoriosque canes, ipsos ferarum indagatores habuit in deliciis. Venaticorum canum suis cum genetricibus vetuit admisturam, quod eo coitu procreati (ut hoc nostro creditur aevo) ad rem venaticam penitus essent inepti, ut quisque regium ad venatum duos odorisequos, unum venatorium canem aleret edixit. Si quis venaticorum inter venandum oculum aliudve membrum casu amisisset quo minus venatui foret utilius, publice aleretur. Qui lupum occidisset bovem acciperet ex publico. Vetus fuit nostrae gentis institutum hanc belluam avidius insequi, quippe quae rei pecuariae maxime sit infesta. Per id tempus Scoti Albiani quum sic venationi prorsus se dederent, omnia quae vel ingenium humanum exercerent (non tam intestino odio quam externis pacatis bellis) ignobili otio longe praestare censentes, institutis etiam quibusdam venaticis vulgo uti coeperunt: in primis ut cuius venatoris canis cervum primum invasisset feram ad necem sequutus is tergus acciperet animalis, caput cum cornibus cuius canis huic proximior, corpus exteneratum ducis partiretur arbitrio. Inter canes (uti res exposcerent) rite exta et intestina distribueruntur. Si horum aliquod in dubium veniret, iudicem communi assensu dicerent qui, Diana violati iuris venatici ultrice invocata, de controversa ferret iudicium.
spacer 13. Has leges sive, ut nonnulli memorant, a rege quo pubicas cautius instrueret voluptates, omnemque discordiae et simultatis communis gaudii comitum fomitem, unde nonnunquam perquam magnae proficiscuntur iniuriae, radicitus tolleret, dedita opera latas, sive tacito populi consensu inoleviise non satis constat, vim tamen utcunque legis universas per Scotorum regiones obtinuisse compertum habemus, nostra etiam aetate inter venatores inviolatas passim servatas animadvertimus. Ad haec quas Fergusius tulit leges ab omnibus servari voluit, poena in transgredientes statuta aliquot adiecat novas, variosque suppliciorum modos variis pro flagitiis, quemadmodum maiorum sententia antea fuerant vindicata, in tabulas redactos leges appellavit. Has viri unius qui optimus esset simul atque literatissimus commisit custodia: hunc dixit iuris interpretem, ut occurrenti delicto debitum ex tabulis supplicium, et reo et iudici ostenderet, iudicemque populus in emendandis erroribus dinosceret ab aequo minime digressum. Neque ea aetate magistratus quodvis flagitium, nisi prius ostensis tabulis populo ac publice sanctione praelecta, quemquam vel nocentissimum supplicio damnavit. Inolevit tantum iudicandi ratio inter posteros. ut sontes crimine damnati poenam ex tabulis errori debitam quantumlibet atrocem libentes subirent, quae vero tabulis non esset exarata vel levissimam veluti iniuste illatam quererentur. Mansit dehinc is iudicandi modus Hebridianis neque quovismodo poterat abrogare. Habent enim legum interpretes (iuridicos viros appellat vulgus) quorum sine decreto ex tabulis sumpto nullius rectum habent iudicium.
spacer 14. Haec ferme Dornadillae gesta. Nam octavo anno supra vicesimum posteaquam summam inierat magistratum Berigonii fato decessit, Reuthere filio ob aetatem ad imperium haud satis maturo relicto. Quamobrem ad Nothatum Dornadillae germanum virum eleganti forma, ingenio (uti videbatur) ad publica munera accommodato, res, lege cuius meminimus, Scotica devenit. Is vix annos duos imperaverat, quum populum turpi adeo servitio adegit ut tyrannus ab omnibus iure praedicaretur. Ius sustulit, iniuria regnabat, populum rapinis, regni maiores exiliis persequebatur et caede, quae illuis ingratum omnibus nomen infirmumque fecere imperium. A suis frequentius monitus ut a turpibus nefariisque adeo sceleribus abstineret, minime desistit, sed cum aetate crescentibus flagitiis, pudore sublato, in immanem cruentam evasit belluam. Nec tanta scelera (ut fit) diu permansere inulta. Enimvero Doualus Brigantinae gentis princeps, vir vehementi semper ingenio, et quem quod eius potentiam et probitatem suspectam habebat, rex per insidias obtucare tentaverat, compluribus cum nobilibus quibus superbum adeo imperium erat exosum coniuravit. Factionis ducem, ne populum redderent infensum, Reutherem adulescentem regem fecere. Nactus paulo post Doualus occasionem praecogitati sceleris perpetrandi, ubi regem paucis cum comitibus occulta quaedam consilia agitare per exploratores acceperat, Reutherem adulescentem multis suae factionis armatis stipatum in regiam repente introduxit, ubi iam tum multi eius ordinis steterant ut ex composito, ut ei ad facinus perpetrandum adessent praesto. Oratione primum acerba in Nothatum regem usus Doualus, impudentiam viri atque perfidiam vehementer incusabat, quod Reutherem paterno regno spoliasset. Neque illi mortalium omnium scelestissimo id satis fuisset, sed etiam imperasset nimis ambitiose et infense, neque id uno tyrannidis genere, ut populi primores quibus reipublicae salus innitebatur occultis odiis prosequutus per insidias occidi fecerit. Invidiosae Douali orationi Nothatus re deliranti similis respondit se iure regnum occupare. Neque expectandam indulgentiorem quam experti fuerant administrationem: exposcere stultam temeritatem in futurum etiam acerbius tentata scelera debito punire supplicio, quae in se excogitaverant in authores extemplo cudenda. His Doualus irritatus impetu in regem ferebatur, eiusque fautores iniussi, quae iubente Doualo facere statuerant, perpetrarunt. Nothatum obtruncant multis cum nobilibus maxime quibus Douali factionem arbitrabantur invisam.
spacer 15. Reutherem inde regio solio subnixum summae potestatis adhibitis insignibus regem consalutavere. Fuit ea res regni maioribus admodum invisa: iniquissimo enim tulere animo regem capitalibus petitum insidiis, creandi regis plebiscitum iam inde multos annos patribus populoque probatum, privati hominis nefario abrogatum consilio. Adulescentem ineptum qui rerum poteretur contra venerandam legis authoritatem regem appellatum. Eapropter concione facta Ferquhardus gener Nothati gentis Novantiae princeps, homo callido ingenio, dominandique cupidissimus, tempus magna moliendi adesse ratus, siquidem ad summam administrationem quam iam dudum animo conceperat commodiorem sibi gradum facere non potuisset, perinde ac si patriae causam suscepisset tutandam in medium processit, muiltaque questus quod Nothatum regem Doualus per insidias necasset, puellumque in reipublicae perniciem, quo facilius ipse exercere in populum possit tyrannidem, summo adhibuisset magistratui. Proinde de multitudinis commodo cogitarent admonuit: fore nisi Douali suborientem tyrannidem opprimerent, qui pro Reuthere puero haud dubie fuerat regnaturus, ut inter primores subortis factionibus civilia bella, imo propediem regni fortassis sentirent ruinam. Haec Ferquhardo dicenti supervenit Doualus gregariis quibusdam cum militibus, per exploratores certior factus quid in se pararetur. Fit continuo a Ferquhardo caeterisque qui pro concione aderant fuga. In ea nonnulli rectores trubuum caesi, Ipsi Ferquhardus multis vulneribus affectus vix Douali manus evaseerit, aegreque fugiens in Hebrides suis cum fautoribus traiecit.
spacer
16. Aliquot inde post dies, Hebridiani Ilae ad Ferquhardum frequentes convenere. Est Ila insuilarum Hebridum, ut antea est significatum, omnium maxima, unde in Albionem brevissimus traiectus. Venere et illuc tribuum maiores quibus Doualiana factio ab initio erat invisa, sacrilegi (ut aiebant) tyranni iram fugientes. Tum Ferquhardus, ut populi animos in suam traheret sententiam, ita multitudinem dicitur affatus. “Si creandi regis legem publica latam authoritate observassemus (viri fortissimi), supervacaneum fuisset me hodie ex hoc loco ad vos verba facere, quando pace et ocio absque intestina seditione Nothato regnante viro authoritate pollente et consilio nobis frui licuisset. Sed quum optimum regem scelestissimi Douali insidiis nobis in republicae indicible incommodum sublatum, puerum regnantem omnis expertem admistrationis per violata iura perspicimus, nefarium proditorem indies nobis magis infensum nostris capitibus publicoque commodoinsidiantem, non video quid minus nos deceat quam nobis simul atque reipublicae diffidentes nullam fortunae sortem in bello expertos victis, hostris iram declinantibus, simillimos, muliebriter his locis delitescere, quando nulla alia via hostibus augendi vires, nobis diminuendi mea sententia fuerit accommodatior. Immanis etenim hostis non solum optimorum huius gentis, sed sacri quoque sanguinis manus caede polluit. Sed ut nihil reliquum supersit in quo spei quicquam repositum habeamus, omnem militarem aetatem quae nobis faverat in Albione dolo absumpsit. Senes quos nobis consilio profuturos rebatur, impie prehensos ita publica custodia tenet in vinculis ut pro defunctis iure nobis habeantur. Ut Reuther adolescens, quem ipse regem appellavit, Gethi Pictorum regis filiae matrimonio copularetur author extitit, quo ea affinate fretus domestico hoc bello nos facilius opprimat.
spacer 17. “Statuit et crudelissimus tyrannus (uti quorundam quos ipse suis admovit consiliis secretioribus literis admoniti sumus) nos ubi victos attriverit (quod dii deaeque omnes prohibeant) erutis oculis, auribusque et naribus, quin et virilibus exctis perpetuo servat ludibrio. At sperate (viri fortissimi) haec omnia deorum benignitate evitanda et poenas insuper a sacrilego hoste, iustitiae fideique violatore, ulcescentibus numinibus exigendas, quas in nos ob aequi et iusti culturam parturivit. Neque diffidendum quin si pro fide, pro libertate, pro iusto, proque religione certare decreverimus, diis ipsis iuvantibus omnia sint nobis prospere foeliciterque eventura. Ita siquidem deos paucorum viribus perfidiam multorum frequentius ultos, cum exteris tum maiorum exemplis, didicmus. Eamus igitur suadeo, si viri sumus, si digni qui maiorum, qui pro libertate, iusto et aequo tutando, tot pericula adierunt, vera progenies credi volumus, si denique ii quibus dexteri dii has contulere sedes ab infensissimis eas hostibus tutati sunt, illisque datum in tantam gentem coalescere, nos liberatem, vitam, iustum et aequum coniugesque cum liberis (quibus nihil homini videri debet charius, pulchrius, honestius) contra superbissimum hostem defendamus, honestius longe ducentes belli fortunae rem omnem committere quam ignominose amissis luminibus, membrisque truncatis superesse ad ludibrium. Nam quod ad victoriam pertinet niil arbitror facilius eventurum quam ut eos vincamus quos ob violatum ius atque innocentum necem deorum favor haud dubie destituit. Eamus, inquam, totis corporum viribus totisque animorum conatibus in hostem, et si quid habent ponderis apud nos libertas, coniuges, liberi, vita, honestum, certam nobis proponamus aut mortem aut victoriam, nec tam Nothati regis necessariorumque eius nefandem caedem ac violatum ius quam destinatam impiissiimi tyranni in nos simul atque liberos et coniuges iniuriam, imo mortem (si diis ita visum fuerit) ilciscamur. Eo enim pacto aut alio nullo imminentem contumeliuam evademus. Eo enim pacto, aut alio nullo, imminentem contumeliam evademus.”
spacer 18. Movit Ferquhardi oratio primores tribuum simul cum tota multitudine. Sed nihil aeque ac destinata ab immanissimo hoste ignominiosa in eos poena ad arma perpulit. Timore deinde quo paulo ante perculsi fuerant in iram verso, manus humano sanguine (ut gentis erat mos) instinctas iungentes, communi voce iuraverunt sese ferro, igni, et quacunque vi possent innoxium Nothati regis caeterorumque, qui perfidi Douali insidiis occiderant, interitum vindicaturos. Deos quoque iurisiurandi testes fecerunt. Nec multo post contractis copiis ex Hibernia, Argathelia, Novantia, caeterisque gentibus quae proximas sedes tenuere Hebridibus, solvens Ferquhardus in Albionem multis triremibus biremibusque blue transmisit. Eo ubi deventum omnes sese in Douali fautores ingenti armant alacritate, sacramentoque astricti sunt ut non prius praelio excederent quam aut tuerentur liberatem, Nothati regis atrocem caedem necessariorumque eius ulciscentes, aut pugna ad unum occumberent omnes. Doualdus eorum quae fiebant haud ignarus cum suis ad arma decurrit. Bis eodem die haud procul a Berigonio est conflictum, totiesque non sine strage Doualianae fugatae sunt copiae, quum decem duntaxat hominum millia Ferquhardus in armis haberet. Ceciderant eodem die ad octo Doualianorum prope millia, superveniente autem nocte undique a praelio est cessatum, inde ubi primum illuxit partim ira acceptae cladis, partim pudore accensi Doualiani praelium magna ferocia redintegrare instituunt. Fuere in Douali exercitu Gethus Pictorum rex cum magnis suae gentis copiis, Reuther adolescens Gethi gener, complures quoque Scotorum primores qui Douali partes tutari conabantur. Ferquhardum sequebantur nonnulli etiam Pictici sanguinis viri haud parvae inter suos authoritatis, veteris amicitiae, hospitii iure aut muneribus potius (ut fit) pellecti: Lugi, Cornani, Marthani, Argatheli, Novantae, Hebridiani, et qui ad Hibernicum mare sedes tenuerant. Hi omnes ferociter in pugnam adversus hostes descendentes magna vi praelium sustinent. Atrocisssima untrinque editur pugna, ancepsque victoria sequuta. Nam ubi aliquandiu praelium traxissent, et instanti caede et amittendae victoriae metu degravati utraque partium alteri cessit. Eo congressu Gethus Pictrum rex cum plurimis suae gentis et primoribus et plebeiis, Doualdus, Ferquhardus, Scoticarumque tribuum duces pene omnes caesi sunt. Atque in tantum red caedes eo die in omnes evagata ut ex omni multitudine eorum qui ad certamen convenerant octingenti duntaxat viri remanserint incolumes, caeteris ad unum obtruncatis.
spacer 19. Postero die illuscente, ubi Ferquhardiani qui praelio superfuerant reliquias Doualdi exercitus pugnae locum deseruisse cognovissent, magnis conatibus fugientes persequuntur, praehensosque tandem in fuga passim abiectis armis, maxime strage profligant. Ad Caledoniae castrum usque caedes est protracta. Hic captus Reuther adolescens rex atque Berigonium reductus, parsum est illi tum Dornadillae patris recentia ob merita, tum quod sciebant omnem ab adolescente culpam abesse. Hac miserabili clade effectum ut nec Scotici sanguinis nec Pictici superessent viri qui patriam aut regere aut tutare adversus hostem possent. Fama tantae cladis Scotis simul atque Pictis communis ad Britones veteres utriusque populi hostes perlata effecit ut hi tempus adesse rati, quo ad totius Albionis imperium commodissimum sibi gradum facere possent, maiorum decreto ingenti contracto exercitu in Pictorum agros ducerent, hostiliter omnia prosternentes. Id Pictorum nobilioribus qui tetram cladem evaserant universaeque genti haud minorem attulit moerorem luctumque quam fortissimorum gentis domestica prope pugna recens interitus. Idcirco ne bello fracti invisis hostibus subitaria fierent praeda, ubi omnia grassatorum direptionibus et rapinis plena perspexerant, agros, villas atque oppida re pecuaria omnique supellectili exhausta relinquentes cum uxoribus et liberis, clam abeuntes magnis et difficilibus itineribus partim terra, partim mari in Orcadas insulas concedunt, ibique regem novum sibi constituunt, Gethum superioris Gethi germanum. Manseruntque illic aliquot inde annos concordi pace veteribus cum incolis neutra gentium in alteram ulla usa iniuria. Hinc arbitror Orcadesi insulas antiquum Pictorum regnum a quibusdam nostrarum rerum scriptoribus vocitatas. Interea Britones per Deeram et Pithlandiam (nunc Laudoviam) red evagati civitates cum castellis sine certamine receptas in deditionem muniuere praesidiis. Pepercerunt autem sexu et aetate imbecillibus, ubique caede temperantes, eoque cupidius quod imbellem populum multiplici clade attritum dinoverant. Forti inde in Pithlandia relictom praesidio in Scotorum agros copias duxere. Sub quorum accessum, primum Scoti (quos paulo ante necessitas ad concordiam impulerat) vehementer trepidarunt, deinde furore vires atque animum administrante blue concurrerent ad arma. Ad Caledoniamque ubi est dimicatum desiderata sunt ea acie ad duo Scotorum millia. Caeteri trepida fuga varias in regiones sunt dilapsi.
spacer 20. Fama huius adversae pugnae imbelli plebi haud minorem attulit moerorem quam si eo ipso praelio omne Scotorum nomen interiisset. Vulgo etenim praedicare venisse tempus quo Fergusii regno amisso omnis Scotorum progenies in Albione simul cum ipso nomine extingueretur. Britones autem secundis successibus alacriores effecti, ubi per exploratores didicerant Scotorum procerum, qui hostium manus evaserunt, alios Berigonium ad regem Reutherem tutandum concessisse, quod is cum paucis admodum Fergusianae stirpis iam superesset, alios cum coniugibus et liberis traiecisse in Hebrides, Oeni regis iussu (is tum Britonibus imperitabat) ordinatis aciebus Berigonium illico contendunt, eo quidem consilio ut Reutherem ac nobiles qui illic erant caperent. Perspecto autem castro eo situ eoque munimine ut nisi obsidione expugnari non posset, ipsum illico circumvallarunt. Tolaravere diutissime Scoti obsidionem. Constumpto tandem omni frumento, nimia commeatus inopia degravati, ne in hostium venirent potestatem eorum corporibus quos sors dederat vitam aliquandiu toleravere. Displicuit tandem ea vivendi ratio, quod ad bellum magis utiles nonnunquam, nonnunquam etiam prudentiores quibus rei summa innitebatur fortuna venerant edendi. De exitu idcirco suarum fortunarum variis habitatis consultationibus, omnes tandem eruptionem censebant, dum vires suppeterent, attentandam. Primus omnium Colanus Novantae gentis praecipuus cum centum delectis suae tribus militibus erupit, atque in tumulum proximum se contulit, ubi cum eo ilico hostes conseruere manus. Fortiter egere Novantae qui ob id tantum erupere ut pro communi salute morerentur, donec Colanus et eius contribules hostium vi et multitudine oppressi ad unum occumberent. Dum ita Britones cum Scotis decertarent, Reuther rex adulescens per posticum egressus cum omnibus qui Berigonii fuerant ad naves proximo sinu ad id dedita opera naviculariis et armamentis instructas devenit, unde in Hebrides primum, inde in Hiberniam foelici traiectu a suis est delatus. Novantae mulieres quae e proximis monticulis accuratius rem omnem quo fiebat ordine contemplabantur, confectos vulneribus occumbentes viros ante oculos intuentes, ne in turpem devenirent servitutem, multebri furor aut mutuis vulneribus sese interemerunt, aut laqueo vitam finientes mortem sibi conscivere. Britones aegerrime ferentes Reutherem regem ita evasisse iniuriam in plebeios ulciscentes complures trucidarunt, et ad munitiones arcesque Scotorum versi nonnullas ultro sese dedentes recepere: alias non sine longa obsidione expugnarunt. Scoti dispalatim in regionibus agentes quos in dudum commissa pugna fuga servaverat, quod Britonum viribus longe erant inferiores, neque satis multi ut cum eis ex aequo possent confligere, in montium iuga concedentes locorum asperitate sese contra hostem defendebant, ubi parce et duriter victitantes lacte, herbarum radicibus, nigrisque quibusdam baccis (bacciferis enim fructibus montanae illic regiones plerunque abundant) aestate vitam toleravere, hyme autem ferarum carnibus et nonnunquam praedis e regionibus monti subiectis vi abactas, quum in Britones qui servienti plebi praeficiebantur cruentas facerent incursiones.
spacer 21. Duodecim prope annos hoc bellum duravit, Scotis Pictisque pene omnibus qui in Albione remanserant sub Britinum ignobili degentibus servitute. Dum in haec in Albione aguntur, Reuther rex in Hibernia filium ex uxore suscepit Thereum, aliquantoque post Gethi Pictorum regis (erat is tum in Pomonia omnium Orcadum insularum maxima) simul atque Scotorum qui erant in Albione epistolis pellectus animo statuit in Albionem traiicere. Proximaque aestate, accitis undique auxiliaribus, triremibus quamplurimis ab Hibernia solvens in Hebrides traiecit. Inde auctis copiis in Albionem ad Velaum sinum (lacus nomen est ad Lugiae regionis occiduum, Loucht Bruum vulgo dicunt) devenit ubi postea quam copiae in terram erant expositae quem primum hominum obvium habuere trucidarunt. Eius ex sanguine (ut veteris gentis erat institutum quum ad bellum progrediebantur) nonnihil mucronis cuspide acceptum orique admotum unusquisque gustavit, deos precatus ense tenso in coelum ut maiorum sanguinem foelice praelio digne ulciscerentur. Hinc ad austrum ducere instituerant. Sed accepto Gethi Pictorum regis adventu in Albionem cum exercitu a Germanis amica gente accito, nec plus triginta passuum millibus abesse in Lugia venientem opperiebantur. Tertio exinde die uterque regum mutuis gratulationibus cum altero Lugivalle (dignam vallem nunc vocant) sunt congressi. Postero die eo progressi cum copiis Austrum versus contendunt. Venere ad reges quicunque Scotici Pictivie nominis erant in Albione, unde numerosissimus exercitus celerius omnium opinione est conflatus. Haec ubi Sisillio Britonum regi (Oeneus cum paulo ante fatis concesserat) nuntiata sunt, contracto illico ex suis exercitu obviam hostibus progreditur. Scoti et Picti, relictis plebeiis posthabitisque munitionibus quae Britonum praesidiis tenebantur, Britanniam hostiliter ingressi omnia foedissime depopulati sunt. Sisillius rex iniuriae vindicandae consilio Scotos Pictos illico pugna aggreditur, praelio utrinque aliquandiu extracto Britones tandem hostibus cessere.
spacer 22. Eo congressu praeclara Reuthereis gesta omnium sententia victoriam paraverunt. Eapropter locus ubi conflictum Rediraill, hoc est Reutheris vallis, a victore rege nomen apud posteros retinuit. Fuit ea victoria et victoribus et victis cruenta, adeo ut utrinque multis hominum millibus amissis, reparandique exercitus omne spe deposita domum sit concessum. Pax paulo post per legatos inter reges inita, Scotis Pictisque suis castellis caeterisque arcibus et munitionibus restitutis, Britonumque praesidiis libere dimissis. Fuit annus ille quo Reuther in regnum restitutus est mundanae originis quintus supra nonagesimum noningentesmium quater millesimum. Ante Christi adventum quartus supra ducentesimum, ab urbis Romae conditione sextus supra quadragesmimum quingentesimum. Hunc Reutherem Beda, libello cui Historiae Ecclesiastica Gentis Anglorum titulum indidit, ubi eius in Albionem reditus (tametsi ipse adventum vocet) meminit Reudam vocat. At nos scriptores qui res nostras memoriae commendarunt sequuti, nomen quo ipsi usi sunt retinuimus immutatum. Nulla exinde Reutheri cum exteris bella fuere, nullae intestinae seditiones, defunctusque est vita Berigonii, quo loco plurimum sese continebat, anno sui imperii sexto et vicesimo, qui ab mundi exordio quater millesimus fuit nongentesimus et nonagesimussseptimus.
spacer 23. Eo extincto Reutham Reutheris patruelem, virum alacri semper ingenio, ne ad Thereum Reutheris filium, de quo paulo ante mentio facta est, vixdum decennem res Scotica deveniret, eoque laboraret periculo, suffragante populo patres regnare iusserunt. Iussit is omnium primus, fortium et quo pro pro patria egregia fecerant gesta semper haberi memoriam, eos qui adversus Britones confligendo occubuerant celebribus decorari monumentis, obeliscos sepulchris tot adhiberi quot ex hostibus occiderant. Horum quamplurimi montanis in locis nostris conspiciuntur seculis. Obtinuit post illa usus et clarissimorum et eorum qui optimi fuissent sepulchra veluti sacra quaedam omnibus venerationi haberentur, adiectis lapidum acervis, eorumque qui immensa erant mole quibusdam erectis, quibus aquatilium, serpentium volatiliumque effigies insculptae (his enim pro characteribus in arcanis scribendis ea utebatur aetas) ut qui fuerint, quid viventes egerint egregie, viatores admonerentur. Tum agriculturae ac rei pecuriae venandique studium et voluptas, quibus vulgo indulgebatur, effecerunt ut omnes fere medicinae ac artium quas mechanicas appellitant cura intermitteretur obliteraturque. Ergo ob id singulis artificibus aliunde etiam accitis, quos per singulas provincias ubi iudices (nunc comites vocant) ius dicerent, salaria partim ex publico, partim ex privatorum opibus unde tum minime gravarentur praebenda Reutha decrevit. Nam bove quocunque provinciae loco mactato, cuiuscunque privati essent, caput fabro, collum saltuario, lingua iurisconsulto, scapularum altera futurum indagatori (is derach prisca lingua dicitur), renes duabus cum costulis carpentario, caeterae chirugo, ex singulis lateribus binae costae medico, certae etiam singulis avenarum et hordei mensurae (quum nullus ad ea usque tempora pecnuiae signatae apud nostrates adhuc esset usus) iure huius decreti annui census loco cesserunt: nonnullis etiam aliis ex eodem bove quaedam alia frustra sibi vendicantibus. Quam partiendi bovis rationem, apud eos qui in Hebridibus sedes habent nostra adhuc aetas videt observatam. Erat et Reuthae regis maioribus suffragantibus decretum, quod complures aut vulnere saucios aut morbo correptos medicorum inscitia periisse noverat, ne quispiam si non arte peritissimus, et quem iamdudum longa probaverat experientia, medici nomen deinceps assumeret, capitis poena proposita in non obtemperantes. Antea eteim certis medicis non utebatur nostrates, quoslibet sese medicum simulante, sed veteri Aegyptiorum more languentes in forum efferebant aut in strata publica, ut qui eos adirent consulerent, adhortarenturque ad ea quae ipsi faciendo effugissent similem morbum, aut alium noverant effugisse, nefas erat quempiam aegrotum silentio praeterire.
spacer 24. Dum his similibusque negotiis civilibus intenderet Reutha, Ptolemaei Philadelphi Aegyptii regis oratores in Albionem venere quis insulae situs, quae figura, qui incolarum mores exploratum. Hos Reutha multiugo honoris genere humanissime complexus excepit, eoque libentius quod erant ex gente unde sui maiores aliquando progressi erant. Ducti inde regiis comitantibus ministris per Scotorum Pictorumque regiones, qui quae de promontoriis, aestuariis, vicinis insulis, civitatibus, castellis celebratis, lacubus, montibusque, dierum atque noctium varietate didicerant, uti iusserat Ptolemaeus rex, literis mandavere. Erat tum animo Aegyptio regi totius orbis, insularum omnium, ad quas honibus erat accessus, aestuariorum, civitatum, promontorium situs, longitudines, latitudinesque per astronomica instrumenta exploratas describere. Extat volumen ingens ab eo inchoatum a Ptolemaeo viro Alexandrino et mathematico sua tempestate insigni Adriani Romani imperatoris tempore postea absolutum, opus proculdubio et utile et laboratum, cui Ptolemaei Cosmographia nomen inditum ad posteros. Legati ubi inter explorandum Scotrum regiones ritus, cerimonias, in sacris loquendi scribendique modum, linguam, tonsa capita sine calvitie, aut nullo aut levi operimento ad solem obdurata, caetera quoque gentis instituta haud longe Aegyptiis diversa diligenter notarunt, sibi gavisi nostratibusque gratulati, et a Reutha rege variis donariis regia pro magnifcentia ornati, in Aegyptum ad Ptolemaeum rediere. Regnavit exinde Reutha aequa administratione, omnibus pacatis ullo sine bello annos prope quatuordecim, metuensque tandem ne fortuna nimium secunda tristem exitum pararet. Thereum Reutheris filium, egregium adolescentem, multaque probitate conspicuum, ad curiam accitum populo coram pro concione laudavit, eum esse constanter asseverans qui rei summam scite probeque posset administrare: regnum ei paterno iure debitum, sese iam senio pene confectum veletudinariumque et ob hoc magistratui ineptum, nec debere nec velle in administratione perdurare. Inde patribus authoribus, populoque suffragante, regno Thereo per manus tradito, summo magistratu sese abdicans, abiit in vitam privatam, posteaquam septendecim regnaverit annos.
spacer 25. Thereus regium adeptus nomen sex primis annis praestantissimos reges aequavit virtute. Exinde longe diversus a patris instituto effectus nec pietati studuit nec iustitiae: spurcitia involutus, religionis irrisor, publicaque latrocinia minime ultus. Sylvescebatque sub eo insolens populus regis (quo popularium speculum esse solet) corruptus moribus, unde nobilium et eorum qui optimi essent in populo sequutae caedes et grassatores, depopulatoresque praediorum et agrorum, pro ducibus magna omnium plebeis fortunis exhaustis veneratione salutati. Eo tandem deventum ut nemo omnium esset qui meliorem publici regiminis formam Thereo rege expectaret. Tribuum duces rei indignitate permoti, ratique indignum viros probitate pollentes, monstro adeo corrupto parere, facto maiorum consessu supplicium de Thereo sumendum abdicandumque eum regni non erat tota in multitudine qui non sentiret. Thereus, audita conspiratione, capiti timens suos contribulesque execratus et ad Britones concedens ultro exulavit. Ab his ubi frequentius frustra petivisset suppetias ut in regnum restitueretur, spe omni in Scotiam redeundi sublata, turpissime Eboraci consenuit, ibidem tandem ignominiosa senectute extinctus. Regnavit is annos duodecim.
spacer 26. Dum Thereus Eboraci exularet extorris, Scotorum maiores, ne respublica summi magistratus defectu aliquod pateretur incommodum, interregem (nunc gubernatorem dicunt) communi suffragio creavere, Conanum Brigantinae gentis ducem, virum inter eos praecipua semper authoritate. Is ut simultates Therei segnitie inter regni primores obortae sedarentur magnis obtinuit laboribus; pacis amans, seditiosos perosus, multis suppliciis grassantium tumultus compescuit. Fures latronesque ubilibet persequebatur, inventosque laqueo vitam coegit finire. Eo rei summam tenente omnia sub dio asservabantur, nulli furum aut latronum timor erat. Audita tandem Therei regis morte, ut res Scotica ad haeredem deveniret, conventu publico Berigonii Conanus deposito magistratu iubente multitudine Iosinam Therei germanum regem salutavit, Thereo enim nulli fueri liberi. Iosina rex dictus antiqua foedera cum Pictis atque Britonibus per legatos renovavit, medicos excoluit atque chirurgos, quod cum illius generis viris in Hibernia puer fuerat nutritus atque in virum educatus, neque physices expers, quippe qui herbarum vires, quibus solis eo temporis nostrates in morbis vulneribusque medendis utebatur, probe admodum calleret. Ignota fuere nostris maioribus tot morborum genera quot nostra aetate conspiciuntur: vix quispiam tum elanguebat, nisi aut calculo aut exundante pituita similive morbo frigido, aqueove humanum vincente temperamentum causam praebente. Probe enim degebant, parsimonia corpora ab adversa valetudine tutabatur, vitamque nostratibus in longum aevum protraxit. At ubi patrio victu posthabito omnium deliciarum genere defluxere, simul cum peregrinis deliciis peregrini et eatenus incogniti erupere morbi, quibus quod patria medicamenta minime tulere opem, nova sunt excogitata et quidem innumera aliunde accita, sed et haec quoque subinde novitatibus victa.
spacer 27. Haec perfunctorie hoc in loco sint dicta de prisca Scotorum parsimonia, morbis, medendi ritu, de quibus exactior explanatio commodioribus locis reservatur. Regnante Iosina duo viri aspectu venerabiles, tametsi naufragi et pene nudi, quibusdam comitati insulanis Berigonium ad regem venere. Scribunt eos Hispanos fuisse sacerdotes qui navi Lusitana, dum Athenas traiicere instituissent, vi tempestatis <haud> levis, insulae in littus deiecti saevitia maris navi fluctibus absorpta, cum paucis aliis praeter spem periculo erant servati. Sed undecunque venerint philosophos fuisse constat. Hos ubi ad suum venissent conspectum rex multa veneratione prosequutus iubet secum epularentur, in arce haberent hospitia, utque singulis praeparentur quae illis forent usui. Postea vero quam quatuordecim excesserant dies, corporibus vigiliis atque laboribus defessis, requie recentibusque alimentis recreatis, rex ad se accersitos quod de soli natura, gentis moribus et institutis quantu ipsi fuissent explorati iussit edicerent. Illi haud cunctanter respondere se nondum ea habere comperta, neque adversam fortunam neque temporis penuriam id tuliisse, sed, ut coniectura quadam coniicere poterant, id solum metallis mineralibuisque quam frugibus magis accommodatum, plus divitiarum ac fertilitatis intra venas quam in facie continere. Id coeli influxa coeloque se dicunt dinoscere. Quod ad gentis attinet institutum, docebant eam haud recte sentire de religione, quae pecudum imagines Aegyptio more diis immortralibus tribuerent, eosve quibuslibet insignarent figuris. Et quod id solum deus esset quod homines, terram et mundum contineret, quod coelum et mundum et rerum omnium naturam appellavere. Cuius imaginem animantis alicuius similem nemo est quo possit aut debeat effingere. Oportere itaque relictis simulachris viventem coeli deum igne precariisque verbis, fano ac templo ad id constituto sine forma colere, ei soli adolere thura, vota solvere, semper bonum aliquod ab eo expectare, eos praesertim qui casti, integre, et cum iustitia viverent, caeteros vero nequaquam.
spacer 28. Illi frequentius haec atque similia de religione repetentes hominibus non paucis persuasere, tandem eo adduxere, ut posthabitis Apidis Isidisque simulachris (hos etenim ut numina Aegyptio more tum colebant nostri) permulti pie et religiosedeo coeli litarent. Alii, quibus viventis dei cultus persuaderi non poterat, ad vetera deorum delubra proficiscebantur, ubi ex prisco patriae instituto deos consulentes et oracula expetentes ferarum pecudumque statuas pro diis venerabantur. Verum nemo omnium ad id quavis ratione induci poterat ut solem, lunam, stellas et alia caeli lumina, quae cum ipso aguntur sine numine confiterentur, veteri siquidem errore decepti tanta illis pertinacia adhaesere ut quum non cernerent toto mundo quicquam pulchrius, sublimius, mirabilius sole, luna caeterisque sideribus, ea veluti divinitati consecrata (solem videlicet Phoebi nomine, lunam Dianae, quam venatorum tutelarem deam iam tum ab initio fuerant arbitrati) adorarent. Haec quae de Scotorum regibus ad hunc usque locum recitavimus ex Veremundo, Ioanne Campobello et Cornelio Hibernico colligimus, quos, uti ab initio significavimus, tanquam authores maxime probatos inter caeteros qui res nostras memoriae tradiderunt decrevimus insequendos.
spacer 29. Regnavit Iosina quatuor supra viginti annos, decessitque Beregonii senex admonum, Fynnano filio iubente populo paulo ante mortem eius, rege declarato. Fuit Fynnani imperium mite, moderatumque et populo omnium gratissimum. Tribuum primores, quos publicae salutis fautores arbitrabatur agris praediisque donavit. In nobilium charitate spem omnem ponebat tutandi regi. Nihil abseque maiorum decreto exercebant: regiorum consiliarorum auxit numerum ut multitudine ipsa rei summam ministrandi ordo iustior gratiorque haberentur. Sanxit (ne rex domestico consilio rempublicam videretur administratre) ut regia publicaque negocia haud sine patrum consultatione ac ductu tractarentur. Ne bellum, pacem, foedera aut societates rex per se patrum tribuumve rectorum iniussu faceret demeretve. Scotici nominis gentem partim benevolentia, partim beneficiis sibi conciliavit. eoque pacto tutus inter suos, nullis externis bellis petitus, opibusque exundans ad labefactatam a patre religionem (ut rebatur) instaurandam augendamque adiecit animum. Primum omnium deorum simulachra restituit omnibus veneranda. Haud tamen viventis dei caeli cultum patris authoritate institututum abolendum decrevit. Cuique faciens potestatem deo quam elegerit litando. Primum omnium ecclesiae duces, durcergliis prisca Scotorum lingua appellatos, qui minoribus sacerdotibus praeessent, variis ex Scotorum regionibus collectos, ut alicubi primariam haberent sedem in Albione instituit publica atque privata sacrificia procurarent, invitarentque mortales ad religionem. Hos Romani scriptores Druides, ut peregrinum vocabulum inflexionem caperet Latinam, appellant. Horum erat regis primorumque decreto publicis sacrificiis interesse, religiones interpretari, sacras solennesque instituere ceremonias, nobilium liberos melioribus disciplinis et moribus formare, ut ipsi Athenis didicerant. Ut omnibus Druidibus unus praeesset eadem lege sancitum est, summam inter eos habens authoritatem, ante quem ignis dignitatis honorisque insigne deferretur. Huic mortuo succederet aut qui reliquos dignitate excellat aut suffragiis victor.
spacer 30. Data est his Druidibus Mona insula (quae Britanniam et Hiberniam eminus, Brigantiam vero cui et continenta tum pene iuncta, cominus respiciebat, nunc autem magno maris tractu quatuor supra viginti millibus passum ab illis disiuncta) ut illic loco sacrato et Druidum omnium sede primaria sacer magistratus consideret. Reliqui per regiones dispersi sacris intenderent ministeriis. Certo vero anni tempore Monam cuncti convenirent summi sui magistratus arbitrio, ut si quid forsitan minus rite ad religionem attinens dudum factum fuissit, communi consilio repararetur. Profecerunt exinde (sed aliquot post tempora) tantum et in naturalium causarum studiis et in morali disciplina, quibus erant deditissimi, ut omnium sententia iustissimi et essent et haberentur. Hinc legales libri, privataque et publica complura iudicia eorum fidei demandata, poenas in sontes, praemia in benemerentes constituebant. Interdicebant sacris qui eorum non stetit decreto, quae poena apud nostros semper erat gravissimus, quibus ita erat interdictum ii numero impiorum aut sceleratorum habebantur. Ab his omnes discedebant fugiebantque eorum aditum colloquium, nequid ex contagione in deos offensae contraherent, neque iis petentibus ius reddebatur, nullusque concomitabatur honos. Habebant et Druides militiae vacationem omnemque rerum immunitatem. Horum complures scriptores, Plinius praesertim, Tacitus, Strabo, et Caius Iulius Caesar, qui Druidum religionem asservant ortam in Britannia, Albionem, totam, Romanorum scriptorum more, Britanniae nomine nuncupantes, inde in Galliam translatam meminere.
spacer 31. Laudatus Fynnanus rex non tam ab religiosa quam ob urbana opera, quibus miro modo regnum decoravit. Auxitque ei gloriam quod suo filio Dursto, Britonum rex filiam Agasiam matrimonio copularat. Per eas nuptias multos ex Britonum gente sibi amicos conciliavit. Mortuus est tandem Cameloduni quo forte paulo ante, Pictorum regem gravissimo tum laborantem morbo consolandi gratia concesserat, posteaquam triginta annos Scotorum tenuerat imperium. Delatum hinc eius funus Berigonium in regum sepulchro est conditum. In eius locum Durstus filius suffectus, vir effraenata libidine, crapulae et ebrietati deditus, diversus idciro a patris instituto: quos enim coluit pater vicerat beneficiis, eos qui meliora, charitate paterna et recenti patris memoria ducti, sibi persuadere conabantur infensissime odit. Maiorum consulendorum in publicis negociis morem solvit. Scelestissimorum qui corruptis eius moribus faverant novaque invenerant voluptatum genera in arduissimis rebus disserendis consilio utebatur. Optimorum quos pater secretiori admoverat consilio quosdam occidit, nonnullos egit in exilium, alios simlata causa fortunis spoliavit. Eoque tandem perventum est ut non modo quos oderat, sed a quibus praedam poterat sperare, clementia sublata, fecerit trucidari. Repudiavit et Agasiam Britonum regis filiam prius nebulonum turbae foedissimae prostitutam, meretricum grege superinducto.
spacer 32. Dum his similibusque nefariis rex addiceretur Hebridiani, Novantae, Argatheli, Lugi, cum diversis aliis regionum populis missis invicem legatis per quos in societatis foedera alligarentur in bellum contra Durstum prorumpunt. Adeo enim tyrannidem infense oderant ut diutius non possent in eius fide persistere. Et ne publicae fidei regibus debitae violatores viderentur, non regem sed pestilentes consiliarios sese bello petere asseverarunt, causas praetendentes quod res Scotica, si non celerius occurratur, haud dubie propediem maximam pateretur iacturam. Parantibus confoederatis exercitum, auxilium vicini populi undique tulerunt, cupidi tam infensae tyrannidis extinguendae. Quidam tamen suppetias negaverunt, rati confoederatos dominationem regiumque nomen, non publicum quaerere commodum. Durstus itaque domestico motu agitatus infandorum conscius scelerum primum fuga suis rebus consulere paravat. Mox ubi fugae nullum superesse locum intellexerat, Agasiam uxorem inuiste a se abiectam confessus a Britonibus cum auxiliariis repetiit. Id cum impetrare nequivissset facinorosum animum vertit ad dolum, meditans per insidias perdere coniuratos, ratus videlicet haud alio modo imminens sese effugiturum periculum. Primus ei dolus fuit simulata poenitudine admissa scelera velle ex animo reparare, publici regiminis formam in meliorem, ut simulata pace factiosos facilius opprimere, mutare.
spacer 33. Itaque coniurationis praecipuis mandat sese dehinc eorum arbitrio rei summam velle administrare, punire sontes, quibus suadentibus iamdudum reipublicae impius atque iniustus fuisset administrator. Nefarium regi cum suis armorum vi contendere, quibus animo non erat ei regnum eripiendi, sed reducendi in eum statum a quo iam omnium sententia defluxerat. In hoc arbitrum mitteret iurisiurandi, quo praesente coram Diana caeterisque diis patriis quibus vellent diris et imprecationibus sese astringeret. Si haec minime deplacerent, depositis copiis regalibusque insignibus privat more ad eos ultro concessurum. Proinde de eo quodcunque statuissent declararent. red His ut fides certa haberetur, aulicorum quosdam quorum suasu permulta sinistre peregerat publicae deputavit custodiae, perinde atque propediem ad supplicium depromendos. Alios sordidi generis nullius apud eum momenti ornatos cultiori veste in catenis misit ad coniuratos ad supplicium eorum libidine subeundum. Coniurati regis blanditiis nimium creduli Doronem Novantae gentis praecipuum mittunt ad Durstum, quo perducto ad Dianae aram sumpto a sacerdote deae simulacro rex ultimis execrationibus adiurat se sincera fide coniuratorum amicitiam petere, omnem iis remittere noxam, ex animo se eos habiturum deinceps praecipuos inter amicos, neque alio quam eorum arbitruo ei summam administraturum. Haec ubi coniuratis confoederatisque sunt nuntiata, illi inani oppleti spe, ira atque odio depositis, ad regem concessere, quibuscum rex placide colloquitur, ut verba, vultus et oculi idem promittere viderentur. Concordia inde celebratur communi omnium cum laetitia inauditis ultimisque servandae fidei sacramentis utrinque praestitis. His in laetitiam (ut videbatur) effusus rex confoederatorum primores ad regium invitat convivium. Mox ubi Berigonium intraverant et rex sese recepisset in arcem, prosiliere e latebris ad id data opera instructi armati, atque coniuratos inermes circunstantes ad unum omnes qui castellum fuerant ingressi trucidarunt. Coniuges vero regis iusso ad funestum convivium viros sequutae ubi frequentius pro maritis percussoribus sese frustra obtilissent, amictu et caesarie scissis dispersisque deos violati iureiurandi vindices magnis clamoribus convocantes, Berigonio profectae ad sua concessere, miseriores sua sententia, quod sibi cum maritis mori non licuit.
spacer 34. Nec cruenta scelera tantaque perfidia Dursto diu fuere inulta. Qui namque superfuere confoederatorum illico exercitum reparant accitis undique viris et foeminis aptis per aetatem ad pugnam. Berigonium ubi Durstus omnibus ob infandam nobilium caedem invisus erat citius omnium opinione multa hominum millia circumsedere, accessereque ad moenia nonnulli Durstum ad supplicium deposcentes, fore vociferantes an bella an scelera perpetuarentur difficilius, brevi experiretur. Durstus furiis agitatus, incertus consilii, in desperatione omnem et spem reponens cum paucis, et illis incompositis, hostibus occurrit. Vix praelium incoeptum cum Durstus citius dicto victus regno simul cum vita est spoliatus. Incidit eius interitus in regni ipsius annum novum, neque regia prohibitus est sepultura, censentibus primoribus nulla prorsus iniuria extincti regis cadaver afficiendum. Sepulto Dursto eiusque liberis in Hiberniam, declinantibus coniuratorum iram, per amicos delatis, dictis comitiis coeptum est inter primores de regno ambigi. Aversabantur enim omnem Dursti familiae virum, veriti ne si ea ex gente diceretur rex, Dursti necem aliquando in ipsos ulcisceretur. Idcirco inter eos quis and qua potissimum ex gente imperii dignus esset maiestate agitatum est. Erant qui Ragaoni Brigantinae gentis duci regnum deferendum censerent. Alii Cornali insulano, qui primus omnium in Durstum coniuraverat. Sed is veluti omnium regno ineptissimus, qui ob intemperantiam nihil non licentiae, si rerum potiretur, grassatoribus praebiturus videbatur, multorum acclamationibus facillime est repulsus. Quidam ad Corimanum Novantarum ducem administrationem relegabant, ita cum variis voluntatibus regem post multas altercationes ubi res ad seditionem videbatur spectare, Caronus Argathelus magna inter suos habitus authoritate pacis cultor amatorque ad regni maiores ita verba fecit.
spacer 35. “Quam sit populo ingratum atque regno periculosum tyrannum malo dolo imperitantem habere, quamque reipublicae periculosa intestina seditio, iamdudum Dursti imperium atque tyrannidem experti, civili quoque ex bello quod nostri maiores Doualus et Ferquhardus gessere, ipsi facile cognoscere potestis. Est sane bello ad huius imperii tot parti sudoribus, tot laboribus continuati ad exitium pene est laboratum. In eo optimi nostrae gentis ferro absumpti, plebeii vilissimam redacti in servitutem, actumque proculdubio fuisset de Scotico nomine si ea in seditione funesta adeo diutius fuisset perseveratum. Berogonii humana carne, ultima cogente inedia, vitam aliquandiu tolerasse Britonum armis obsessos nostrates, quos necessitas post funestum praelium ad concordiam pepulit, atque pro patria et libertate ad ultimum regia fide perstare; regem Reutherem periculosa eruptione, amisso pene regno hostium manus evasisse; Colanum Scotorum omnium fortissimum lectis cum militibus, regis ac patriae pro salute certando ultima honestissime obiisse; nobiles foeminas muliebri insania morte (quam ipsa sibi intulere) ultimis cogentibus mysteriis ignominiosam evasisse servitutem, patrum memoria audivimus. Ecquid eo miseriarum nostros perduxit ut profligati hostibus cedentes, extorres ab exteris regionibus opem quaererent et salutem, nisi seditio intestina? Neque unquam Britones, quantumvis sint bellica praediti virtute, in nostros agros et praedia depopulando desaevissent, si non intestino bello in nostri perniciem stravissemus iter. Ergo summopere cavendum (viri fortissimi) ne intestina haec exurgens seditio (qua nihil nostri imperii vires magis valet infirmare) in publicam perniciem accrescat.
spacer 36. “Patriam nuper tyranni crudelissimi metu levastis, nobilium ulti sanguinem qui Dursti insidiis male perierunt. Rebus nostris iam maxime consulendum. Absit (contribules) multis laboribus partam victoriam domesticis dissidiis amittatis. Absit quos levi vicistis praelio, vos (quod maxime cupiunt) mutuis vulneribus viderent sese afficientes. Cernitis plebem Dursti interitu laetam, cupidam principis vestro arbitrio deligendi. Dum haec libido manet de rei summa consultate, regem dicite qui vestras tuebitur partes. Alioqui haud aliud quam intestina bella, publica atque privata incommoda, nobilium caedes, depopulationes argrorum deinceps futura vobis proculdubio fuerint expectanda. Invenietisque qui vos insimulantes maiestatis criminis capitalia parabunt.” Talia loquentem Caronum optimates red simul cum populo admirati tanti negotii potestatem in eum relegant. Ipse, habita consultatione cum populi ducibus, brevi momento Evenum Dursti patruelem in Pithlandia tum exulantem, quod corruptissimis regis moribus semper fuerat infensus, ut in regia stirpe imperii fastigium maneret, cunctis suffragantibus regem declaravit. Accitum inde parvo post tempore a Pithlandia regio ornatu amictum regalibus praecedentibus insignibus Berigonium laetis populi acclamationibus dedecunt. Qui Berigonii erant in praesidio primum regi ingressum denegare instituerunt. Sed ubi circumiectam tantam hominum multitudinem totis moenibus viderunt, ac sese omnium destitutos subsidio diu sustinere non posse, arcem dedentes in Eveni potestatem ultro venere. Eveno itaque Berigonium ingresso sella regia sedenti, regni maiores eo iubente tacta regia dextra iureiurando sese astringunt synceram ei fidem deinceps servaturos.
spacer 37. Erat Evenus omnium Scotorum regum primus qui fidei servandae iuramentum a suis exegit. Mansit institutum multa per secula posteris. Qui etiam tribubus praeerant consuetudinem sequuti contribules manu aut pede tacto, dum crearentur, iureiurando dare fidem coegerunt. Neque is ritus hoc nostro aevo abolitus. Qui in montibus agunt simul cum Hebridianis in rectore deligendo (quem tribus vocant capitaneum) easdem pene ceremonias observant. Quibus suo more peractis proximo emporio per vocalissimum vetant praeconem (capitis poena in edicti transgressores proposita) ne quis ex ea tribu novum ducem alio quam trito vetustoque tribus rectoris nomine deinceps appellitet. Atque ubicunque id audiverit recitatem, amoto capitis velamine flexoque poplite, eodem iussu est decreto ut omni reverentia, veluti sacris interesset, prosequeretur. Hinc coniectura ducor nostrates, qui montanis in locis Hebridibusque sedes habent perm panum, pedem, nomenve sui ducis quoddam veluti sacrum, et cui numen inesset, commerciis, reliquisque negotiis obeundis iurare assuetos, inexpiable crimen id peierare existimantes.
spacer 38. Sed de Eveno prosequamur. Is ut imperium sibi stabilitum virtute firmaretur decrevit adulescentes parce et duriter a pueritia educarentur, noctu duro super assere ullo sine pulvino quiescerent, arcu missilibusque, palaestra et cursu exercitarentur, assuescerentque ferre arma, ab omni autem exercitamento quod ad effoeminandos animos attinet abstinerent, ut si quando pro patria foret certandum essent milites haud mollitie aut luxu diffluentes, sed virtute imperium tutarentur. Lustravit enim pene Scotorum regiones omnes iustitiae causa administrandae, sontium et eorum qui omnium essent pessimi alios flagris, alios ultimo affecit supplicio. Dum his intenderet Evenus, Pictorum legati ad eum venerunt orantes auxilium ad hostes ex foedere suis finibus arcendos. Britones enim depopulatis Deerae agris in Pithlandiam venerant. Imminebat iam haud dubie Cameloduni oppugnatio. Annuit placide rex Evenus legatorum postulatis, coactisque subito magnis copiis movit in Britones. Scotarum virium accessione Pictis crevere animi. Progressi deinde sunt Scoti et Picti confoederati, veluti ad iam partam victoriam in Britones, tanta fuit animorum cupiditas iniuriae quam acceperant annis superioribus ulcisendae. Nec segnius Britones obviam contendere. Acerrima inde pugna sequuta diuque varia victoria praeliatum. Nox congressum utrique partium admodum tristem dubio adhuc Marte tandem diremit. Eadem nocte confoederati reges, ubi intellexerant vires sibi vehementer fractas, multis suis ex copiis pugna caesis, in Pithlandiae montes trepide abiere. Britones haud impari clade afflicti reparandi exercitus omnium deposita spe ubi illuxerat fugientibus simillimi discessrunt, praeda quae copiosissima erat in Pithlandia relicta. Porro confoederati populi Scoti atque Picti e montibus conspicati campos milite nudos, ubi per exploratores certiores facti fuerant Britonum discessum minime ad insidias spectare, descendentes in vallem praeda quam Britones abigere instituerant potiti, quae suis surrepta fuerunt primum restituere. Reliquam inde praedam armenta et opes quas diffugientes Britones campis reliquerant inter se milites sunt partiti.
spacer 39. Secundum haec Berigonium reversus Evenus rex suos est consolatus, muneribus eosque publicis partim, privatis alios affecit, quos necessariorum in bello casus tristiores effecerat. Statuit et dehinc tranquilla pace imperium moderari, delectis iudicibus in singulas regiones, qui populis iura dicerent, iustitiam colerent et leges. Singulis quoque regionibus ut singuli crearentur emissarii adque observatores, qui fures, raptores viarumque obsessores perquirerent, author, agris ad inhabitantum illis et ad victum frumento ex publico collatis. Extat nostra memoria id hominum genus multis in Scotiae regni locis qui, tametsi huius officii cura exolevit, quod publicitus subi collatum fuerat, adhuc tamen retinent. Arcem haud procul a Berigonio loco natura invictissimo aedificavit, Evonium dixit a suo nomine, nunc Dounstafage vulgo, id est castrum Stephani appellatum. Permultos exinde annos maximo omnium commodo rei summam administravit. Tandem vita, posteaquam etiam principatum novemdecim tenuisset annos, defunctus est. Huius funus Gillus eius nothus, homo vafro ingenio atque imperii cupidissimo, falsis prosequutus lachrymis, regio more (uti tum fiebat) curavit celebrari, ipsumque condidit monumento Evonii in vicinia, pluribus ibidem obeliscis in Eveni memoriam erectis.
spacer 40. Affuere funerali pompae ut celebrior esset duo Dursti regis (quorum paulo ante memoriam fecimus) filii Dothanus et Dorgallus, seditiones etiam tum pro regno agitantes. Revocaverat hos Evenus rex ab exilio paulum antequam vita excederet, multoque honore (ut regios decuit liberos) affecerat. Erant enim gemini unto partu editi, et ab hoc aetas uter imperaret facile discrimen facere non potuit, unde foedum inter fratres certamen exortum, utroque imperii cupidine alteri insidias parante. Auxit Gillus fraternum odium multis simulatis et exquisitis occasionibus, ut utrunque in alterius exitium armaret. Gliscebat indies simultas, adeo ut nihil insidiarum omitteretur. Convenere tandem Gilli suasu ut dissidium fraternum cui imperium iure deberetur necessariorum iudicium fineret, sed pluris quisque suum studium quam aequum faciens, nulli obtemperantes, iactis in alterutrum convitiis, re infecta discesserunt. Sed a Gillo revocati ductique in secretius adytum paucis cum proceribus reconciliationis causa habita consultatione, nunc de regno dividendo, red nunc de adiudicando alteri, iuvenibus animos magnis accendit quam mitigavit. Tum simulata seditione Gilli milites (ut iussi fuerant), ipso fraudulenter reclamente, utrunque obtruncant.Id ubi peractum est, exilit statim Gillus per campos currens, ac clamitans magnum periculum se effugisse, vixque evasisse incolumem, ubi regii adulescentes paratis in ipsum gladiis occiderant. Simul imperat suis, qui in campo statabant, aliquo se abducerent ubi tutius asservaretur, periturum illico nisi fuga sibi foret consultum. Illi pro veris quae dicebantur accipientes currentem in Evonium concomitabantur. Evonium ingressus sequentibus nobilioribus multis cum militibus arceque occupata milites variis in locis constituit, qui ipsius postulatis adversantes (si qui forent) interficerent. Ipse edito in loco ut omnibus facile conspicaretur constitutus regiorum adulescentum qui nuper occiderant simultates pro regno, libidinem, avaritiam, insolentiam, paternam immanitatem, omneque denique scelus longa oratione detestatus, imperio eos inutiles multis suasionibus ostendit, diis gratias agens suis ipsos insidiis (uti simulabat) quas contra ipsum struebant periisse, patriamque avaritia inexplebili, sanguinaria tyrannide, deorum benignitate levatam: sese pro reipublicae salute, pro fratrum concordia, in concione plurimum decertasse, ubi etiam in nullo proficere potuisset, insidiis petitum vix evasisse salvum, Dursti regis filiis incerta manu extinctis. Addidit sese Eveni regis testamento regni moderatorem institutum eodemque sibi commissum ut regia armenta omni cum supellectile pro Eveni familiae salute, nobilibus militibusque qui illum vivum syncera coluerant fide, partiretur, idque sese illico pollicebatur exequuturum. Proinde ne respublica iacturam quovismodo intestina seditione iam tum haud dubie imminente pateretur, donec notum foret cui iure regnum debeatur, sibi rei summam deferent multis verbis est precatus, acturum spondens fortiter grnaviterque quae in eo negotio agenda forent.
spacer 41. Talia memorantem qui aderant, insidiarum haud ignari, ne tamen durius quid paterentur, simulato consensu iubent regnare. Gillus regium nomen adeptus, ut regnum sibi firmaret, ab omnibus qui concioni affuerant fidei sacramentum exegit. Evestigio regia omnia armenta his qui eius sententiam fuerant sequuti libere est partitus, unde complurium sibi conciliavit favorem. Sed eadem ambitio simul atque habendi scelestissimus amor, qui ad petendum regnum Gillum impulerat, sequutus est regnantem. Multum etenim secum animo volutabat, qua arte Dursti stirpem atque amicos exutos fortunis ad unum exterminaret, ut solus absque aemulis regno potiretur. Superfuere Dothano Dursti olim regis filio liberi tres Monae, Druidum tutela educati, Lysmorus duodecim annos natus, Cormacus decem, et Ederus tantum triennio minor. Gillus rex Evonio profectus quam maximis itineribus potest Monam contendit ut regios pueros in continentem (simulans cum aequalibus et coaevis eos nobilibus Brigonii ad maturam usquam aetatem educare velle) perduceret. Lysmorus et Cormacus (Ederus enim forte fortuna gravi laborabat aegritudine) decenti apparatu adventanti obviam multa urbanitate (uti a Druidibus instituti fuerant) regem consalutantes obviam processere. Hos Gillus ad celandam fraudem ultra modum verae affectionis amplexus multis osculis recepit. Eam noctem nimium blandiendo pueris, ut fraudem subesse Druidum princeps vehementer suspicaretur, consumit. Postero die cum principe caeterisque Druidibus de religione, de ritu sacrificandi, de controversiarum constitutione, de finium et haereditatum controveriis discernendis sedandisque, de ulciscendis caedibus, atque maioribus sceleribus (si quando amitterentur) multa est loquutus. Tertio die medius inter Druides principi adiunctus et stolam sacerdotalem (ut tum fiebat) indutus, multis solennibus ceremoniis diis patriis sacrificavit, regiosque pueros sacrificio adesse curavit. Peractis inde quae ad religionem attinebant, ab insula solvens cum Lysmoro atque Cormaco, patre et fratribus nutritiis in continentem facile transmisit. Fuit ea aetate puerorum in patres, matres, atque fratres nutritos (uti hac nostra inter montanos observatur) tanta necessitudo ut eos haud secus ac genitores germanosque adamerent veros. Evonum aliquot etiam post dies devenit, Monae relictis militibus qui Ederum puerum statuto die extinguerent.
spacer 42. Ederi nutrix, cui res ab initio erat suspecta, Druidum monitu puerum adhuc valetudinarium nocte clam omnibus navi impositum detulit in Argatheliam, expositumque in terram humeris sublatum in altissimi montis iugum, locum frigore pene intractibilem deportavit, ubi in antro quodam herbarum radicibus aliquot menses durissime toleravit vitam. Gilli vero iussu qua nocte Evonium pervenerat uterque puer in parentum nutritiorum amplexu, quorum patrocinium adversum furentis percussoris saevitiam frustra implorabat, trucidatur. Interea rex de Ederi fuga certior factus aegerrime rem ferens militibus, quos ad nefandam pueri caedem Monae reliquerat, prius caesis, fugientem perquiri fecit ad necem. Quem cum fama retulisset in Hiberniam abductum, inquirere tandem invitus cessavait. Neque multo post tempore facto primorum consessu Berigonii multa de reipublica administratione, de iustitia, de religione et pietate, de tuando regno loquutus, suus tandem ut principatus omnibus probaretur longa petiit oratione. Saepius comemorans quo studio fuerit in Scotorum regnum extollendum, qui ne illud intestino bello publicam in perniciem laberetur, ne immaturi principis temeritate pateretur iacturam, sublatis factionis authoribus, plurimum elaboravit. Neque sibi tribuendum quod regii iuvenes casu aliquo interiissent, quod diis ita fuerat visum, qui sicuti imperia statuerunt, ita ea non imbecillibus, aux sexu aut atate, sed spectata virtute viris moderanda adiudicarunt: oportere viros pestilentes factionumque cultores e medio tolli, utpote quorum opera dissidia in multorum hominum exitium facile oriantur.
spacer 43. Haec aut similia loquutus Gillus in arcem Evonium cum primoribus qui aderant sese recepit. Continuo Dursti familiae praecipui et amici, quorum multos Gillus coegerat in Evonium, ipso iubenti, coepti sunt occidi, debacchataque adeo ut nec aetas nec sexus alicui profuerit. Tremebant igitur pallebantque quamplurimi nobilium qui regi astabant ad morientium clamorem, veriti ne et ipsi paterentur extrema. Hos solatus rex obsecrabat bono essent in se animo, fore ut si in sua fide perstarent meliora elapsis experirentur. Secundum haec malis facinoribus sceleratum animum stimulantis semper ad peiora, statuit Gillus regni provincias invisere ut fautores Durstianae familiae a stirpe deleret. Evonio idcirco profectus Argatheliam pervenit, ubi nonnullos Dothani familiares inventos nullam ob causam nisi quod Dothano faverant occidi fecit. Per alias inde provincias debacchatus homo truculentus nihil non crudelitatis exercuit. Haec atque alia innumera prorsus indigna principe referente fama ubi fuissent divuilgata, Brigantes, Silures, Argatherli, Novantae insulares, caeterique pene omnes Scotorum populi bello peritiores cruenti principatus impatientes in Gillum maximis coactis copiis bellum movere, tanta prudentia tantaque cautela ut non prius populi motus quam bellum sibi inferi senserit tyrannus. Interiectis autem paucis diebus, comparato et ipse cum exercitu Evonio est profectus. At cum necessario pugnandum esset (stabant enim iam hostes compositis aciebus in prospectu) Gillus amicorum auxilio destitutus, quos largitione sola comparaverat, metuque servaverat in fide, relicto exercitu in quo pauci admodum erant, et hi incompositi, clam aufugit piscaria nave vectus in Hiberniam.
spacer 44. Id ubi milites senserunt. Cadallo Brigantum principi (is tum adversae factionis copiis praefuit) ultro sese dederunt. Cadallus receptis copiis in fidem Evonium illico aggressus munitionem simul cum Berigonio pene ultro dedito sine certamine recepit, ubi interrex (haec aetas gubernatorem vocat) cunctis applaudentibus est declaratus. Omnibus inde aliis posthabitis negotiis et publicis et privatis, castellisque forti praesidio munitis, persequendum sibi Gillum existimavit quocunque se recepisset, ne coactis copiis ex his qui nec fidem colebant nec rectum (quales plerique in Hebridibus ab initio fuere) bellum renovaret, in Iliam insulam traieceit cum exercitu, ubi ad eum Ederus regius adulescens, cuius paulo ante meminimus, veluti ad certum unicumque refugium per Dursti amicos, qui tum suerfuerant, est delatus. Cadallus receptum puerum misit in Brigantiam, ut Epiaci (id maximae Brigantum civitati nomen est) ad maturam usque aetatem ad imperium asservaretur. Sub id tempus Gillus in Hiberniam haud sine magno incolarum favore receptus, facto maiorum conventu, multis verbis Albianorum Scotorum iniurias est conquestus, seque magna contumelia regno exutum Cadalli maxime opera, et nusquam locum in Albione sibi tutum, omniaque sibi coniuratorum insidiis mortem intentare, propterea auxilium orare ad regnum recuperandum, Hebrides Hiberniae regno sua authoritate adiuncturum si in regnum restitueretur frequenti iureiurando pollicitus. Hiberi Hebridum insulanorum potiundorum spe allecti, viri fortunam minime despicientes, suppetias daturos promittunt.
spacer 45. Comparato autem mox exercitu in Albionem ad Gillum in regnum restituendum magnis parant viribus traiicere. Haec ubi Cadallo sunt nuntiata, relictis Hebridibus exercitum deportavit in continentem, Berigonii factis illico regis diligendi comitiis. Nam sine auspiciis regis resisti Gillo posse sperabat minime. Coeuntes maiores regni Evenum clarissimum virum Fynnani regis ex fratre Douallo nepotem communi suffragio regem creant. Venerat Evenus cum Cadallo recenter in Albionem e Gavera insula, ubi aliquot annos Gilli saevitiam incognitus devitarat. Is accepto imperio maritima loca, quibus Gillum cum copiis venturum rebatur, praesidiis munit accedentem prohibiturus. His cognitis Gillus deposito adeundae Albionis consilio cum exercitu in Ilam transmisit, unde ingentem praedam abegit, caesis loci incolis, nex sexui parcens nec aetati, direptis satis quae in campis stabant aut quae auferri non poterant incensis. Ea iniuria Evenus rex et qui cum eo erant regni primores plurimum irritati in ultionem illico sese aramarunt. Accitis undique militibus magnum paravere exercitum, ut in Hiberniam traiicientes Gillum consequerentur. Negotii summa Cadallo Brigantum duci probatam ob virtutem publico decreto permissa. Biremes atque triremes quae ad exercitum vehendum sufficere videbantur in Beregonii portum regis edicto convenere, unde brevi Cadallus suis cum copiis in Hiberniam est delatus. Copias ibi in terram expositas magna transfugarum vis quotidie sese aggregans ita adauxit ut non modo at Gillum sed ad Hiberniam omnem debellandam satis videbantur futurae.
spacer 46. Gillus re cognita ordinatis copiis ducit in hostem. Cadallus vero militibus congressum expectantibus copias omnes in campum proximum educit, datoque pugnandi signo concurrerunt inter se acies. Maxima utrinque vi aliquandiu est dimicatum. Milites tandem Gilli languidius remissiusque praelium sustentebant, praesertim qui iniuriam patriae sibi videbantur facere, eorumque tandem permulti ad Cadallum transfugere. Quo animadverso Gillus, metu ne vivens in Cadalli potestatem deveniens nihil non contumeliae pateretur, priusquam acies ex toto inclinaret, regio ornamento ultro abiecto cum pacuis fugam occupat. Inde in opacissimo nemore pugnae loco proximo sese abdidit. Interea Cadalli acie fortiter stante, Gilliani ducis fuga animo deiecti certamen pro homine pavido atque fugitivo ultra subire nolentes, qui pro se certare renuerat, in Cadalli ultro venerunt potestatem. Quibus in fidem receptis, ubi veniam atque iniuriarum omnium oblivionem iureiurando promisisset, illico mittit qui Gillum perquirerent. Aliquot ille dies inveniri non potuit. Reperto tandem in antro nemoroso umbrosoque saltu circumfuso, latitanti et inedia pene confecto, caput abscissum, ad Cadallum ingenti omnum laetitia est allatum. Hunc finem Gillus viribus nimium confidens et ingenio est sortitus, postquam Scotorum regnum in Albione duos occupaverat annos. Cadallus autem, bello ita foeliciter confecto, victorem exercitum in Albionem reducens multis cum belli ornamentis spoliisque, vento infoelicis sideris mari concitato maximam eius partem amisit.
spacer 47. Unde maiori longe moerore quam ob secundum praelium laetitia totus populus est affectus. Nam ad egredientes paucos qui cladi superfuerant miserae matres coniugesque eorum, quos iratum absorbuit mare, de suis percunctantur. Mox ut funesta suorum clades illuxit omnia ululatibus fletibusque querulis impleverunt. Inter caetera e sua navi procedit dux Cadallus vestem servilem indutus, manus ad coelum tendens, publicam fortunam et deos incusans quod tot viros fortissimos, tantam victoriae gloriam, quam ipsi dederant in publicam vertissent calamitatem. Huius aspectus lachrymas omnibus quo aderant magno cum ploratu excussit. Publico huic lucti Evenus rex nobiliorum cum caterva supervenit, Cadallum virum omnium amicissimum aegerre ferens tanto moerore confectu solari aggressus. “Detulisti (inquit) mihi universaeque Scotorum genti (fortissime Cadalle) haud parum solatii, qui victorem exercitum sine red quavis ab hoste illata iniuria in Alibionem devexisti, hostes vicisti alieno in regno, terrestri praelio signis collatis pulcherime pro patria et reipublicae quiete dimicando. Victus est tyrannus Gillus, tot malorum sentina, cui ne turpissima quidem fuga, diis (ut aequum erat) adversantibus saluti esse potuit. Caput cuius ignominiose desectum in Albionem est delatum, ne vel mortuus infensam ob tyrannidem quam vivus exercuit, ludibrio careret et contumelia. Spolia hostibus detracta, nostri generis complures, quos facti ceperant poenitudo (ut clementiae in secundis rebus locus daretur) in fidem recepti. Noster tua opera et industria medios inter hostes procul a patria servatus ullo sine damno exercitus. Nihil denique omissum hac tua in protectione quod ad strenuum prudentemque ducem attineat. Haec belli huius decora, haec victoriarum ornamenta tibi auferri non potuerunt.
spacer 48. “Nihil ergo est quod caelo aut fortunae succenseas, quae tametsi magna exercitus pars maris caelique inclementia sit absumpta, te unum huius gentis gloriam crudelissimo hoste devicto tanta a clade servaverit, patriae reddiderit incolumem. Quod enim foeliciter in Hiberniam fueris profectus, quod viceris hostes, quod fusos profligaveris, spoliisque eorum potitus, milites ab omni hostili iniuria servaveris incolumes, deorum est donum. Sua repetierunt dii, tuo tibi servato decore. Habes tua virtute quod gloriari potes, hostes nonnihil de malis, quibus tuus exercitus fato est affectus gaudere possunt, gloriari autem minime, quippe qui neque eos quos mare absumpsit a se occisos, neque qui huc rediere a se fugatos iactare queant. Si qua nostratum facultatum seu praedae, quam strenue hostibus detraxisti, fragmenta naufragium servavit, et in eorum fines potestatemque adversa maris procella perpulerit reddideritve, neminem latet ea non certaminis illorum virtute parta est spolia, sed instabilis fortunae reliquias. Unde laudis nihil illis, sed totum fortunae temeritati et dorum irae tribuendum constat. Habet certe has vices inconstans rerum mortalium conditio, ut ex secundis identidem adversa, et ex adversis secunda nascantur. Haec proculdubio fatorum praemia sunt, quae sicut moveri non possunt, sic mortalibus minime lugenda. Age idcirco (invicitissime Cadalle) fortunam istam adversam, ut sapientem decet, egregie feras, secundiori sorti tete serves. Exercitum a diis iratis afflictium et perculsum, non ab hoste cognoscas. Tandem cladem reparare et tam saevo vulneri mederi non hominum sed deorum esse, qui mortalium imperia non hominum, sed suo nutu atque arbitrio moderantur. Hilarem nobiscum ostende vultum, ut et amici et hostes cognoscant nulla te sorte ab animi aequanimitate potuisse dimoveri, ut uti bello invictum corpore, ita animo perpetuo permansurum.”
spacer 49. Haec ubi Evenus rex fuerat loquutus, qui aderant viri praestantiores similia adhortantes Cadallum plurimum consolabantur. Cadallus presso paululum dolore solatium quantum fieri potuit in clade tanta laetiore simulabat vultu, nihil tamen gravius ferens quam quod nefaria lues, quae tot fortissimos absumpserat viros, sibi pepercerit, seque servaverit ad tantam suorum calamitatem visendam. Et ubi Evonii consolationis causa aliquot mansisset dies, dimissis copiarum reliquiis cum suis qui cladi superfuerant ad Epiacum abiit in Brigantiam. Huius cladis qua incolae in Hibernia Albionensium Scotorum armis sunt afflicti, Claudianus poeta blue diversique alii scriptores meminerunt. Evenus rex extincto Gillo, Hibernicisque qui Gilli partes fuerant sequuti caeteris cum aemulis bello devictis, hostili levatus timore, Scotorum imperium iustitia moderari cupiens regiones omnes lustravit sontesque sustulit. Epiacum inde Cadalli revisendi consilio petiit, quem ob fidissimum animum in se simul atque rempublicam ipso Epiaco aliisque castellis, praediis et agris in Brigantia regia pro magnificentia donavit, statuitque ut omnis iudicandi ratio in Brigantia deinceps Cadalli permitteretur arbitrio.
spacer 50. Secundum haec Evenus celebri primorum comitatu cum Pictorum rege in Brigantiae finibus est congressus, ubi post multas de utili atque honesta rerum administratione consultationes pax inter populos novo foedere est firmata. Reddidit amicitiam clariorem sequutum matirmonium, Siiora virgine speciosissima Gethi tertii regis filia Eveno matrimonio cedente. Nuptiae inde Epiaci sacris celebritatibus (uti ea fiebat aetate) peractae,. Affuit nuptiis Druidum princeps e Mona insula accitus, ut tanti viri praesentia honoratiores et essent et haberentur. Evonium haud multo post tempore reversus cum coniuge, Lugorum praefecti literis accepit Orcades Pictico Bosphoro traiecto Ternidunae (Castenesiae promontorio nomen est) multis cum triremibus applicuisse, egressosque in terram Cornanam Lugiaeque magnam partem foede populatos, incolarum quibusdam caesis, aliis compluribus affectis contumeliis. Ea iniuria irritatus Evenus contracto exercitu illico in Orcades movit (hi tum in Lugia grassando effuse vagabantur) diem noctemque accelerans famam sui motus praevenit. Trepidare Orcades inexpectato Eveni regis adventu, fugaque se servare instituere. At eo conatu frustrati necessario cum Scotis praelio sunt congressi. A quibus levi pugna victi atque profligati in iuga montium, quibus ea regio maxime abundat, praecipiti fuga se contulerunt. Scoti fugientes insectati non prius finem sequendi fecere quam ad mare pepulerant, ubi nonnulli evasere scaphis. Prohibuit enim urgentium vis triremes in altum duci. Reliqui autem mari aut ferro sunt absumpti. Balus autem Orcadum rex fractus animo deperata salute, ne in hostium potestatem veniret manum sibi intulit.
spacer 51. Evenus ea victoria populi favorem vehementer assequutus, dimissis copiis, eam Albionis oram quam Hibernicus alluit oceanus circuire parat. Ea profectione, condendae urbi locum opportunissimum nactus ad Lochteae amnis ostia civitatem condidit quam Enverlochteam a flumine nominavit, ubi et asylum esse voluit diis immortalibus sacrum edicto proposito ut esset capitale si quis vel nocentissimum ad confugientem quavis afficeret iniuria. Longe deinde per secula frequens erat negotiatorum et ex Gallia et ex Hispania ad eam civitatem conventus, quod illic aestuaria salmonibus, allecibus, chilonibus, marinis vitulis, porcis ac reliquorum piscium generibus quos is oceanus fert incredibili copia referciantur. Extant huius civitatis ruinae qualis ipsa aliquando fuerit spectantibus indicia. Condidit etiam in Albionis parte quae orientem spectat loco haud multum a Nessa lacu diverso (de quo affatim supra) civitatem aliam, et Envernessam a lacus atque fluminis inde defluentis nomine vocitatam. Ad hanc olim magnus ex Germania mercatorum fiebat concursus, merces quarum regio est indiga ad indigenarum usum quotannis advehentium,. unde marterellorum, ut vocant, castorum, fibrorum atque similium ferarum tergora, quorum nobiliorum vestibus est usus, compluribus cum aliis rebus ad mercatum accommodatis secum deportarunt domum. Extat urbs eadem multis et optimis mercibus ut olim abundans, accolarum iniuriis qui caedibus, depopulationibus et rapinis sunt addicti, frequentius afflicta, priscum nomen adhuc retinens.
spacer 52. Urbanis itaque bellicisque rebus clarus Evenus rex foelici successu reliquum vitae peregit sine domestico aut externo hoste. Intestinam vero seditionem qua in Hebridibus aliquantisper laborabat mira arte atque mansuetudine composuit. Publicus enim et privatus civile bellum quam supra dici potest detestabatur. Paulo ante vitae exitum Epiacum concessit Cadalli familiae saluti consulendae causa. Cadallus etenim iam vita exceserat. Eam litem primo adventu diremit Evenus, utrique impertitus ut patris supremum erat mandatum, parentalia ritu gentili Epiaci pro Cadallo exolvit. Erant tum nostri errore stultae gentilitatis decepti, sicuti caeteri fere mortales, in malorum daemonum cultu. Statuam Cadallo simillimis lineamentis loco edito Epiatico foro locavit. Hinc iussit thura adolere, libare merum, tanti apud Cadalli fuit memoria. Nec post multos dies iugi moerore ex Cadalli desidero confectus, gravi morbo languere coepit. Mox spe melioris valetudinis sublata Ederum regium adulescentem (huius loco haud multum ab hoc diverso meminimus), cui regnum post ipsius exitum iure debebatur ad se accersitum monet suos ab omni iniuria tutaretur; nemini foret iniurius; iustitiae hosti nunquam deferret magistratum; magna curaret, exigua aliis permitteret; se talem praestaret ut omnibus mereatur anteponi; bellum in extremis malis urgentibus nunquam cieret; quod si forte bellandum foret, nullum ipsi sorderet munus castrense, nunquam exueret clementiam, quod ea virtus in primis deceat principem; religioni consuleret, deos veneraretur, quorum benevolentia tutissimum regnis praesidium. Haec atque similia pie ubi monuisset Evenus, Edero regno per manus tradito fatis concessit, quum septendecim annos et a Fergusio, qui Scotorum regnum condidit in Albione, quartusdecimus imperasset. Est in Eveni honorem Epiaci erecta statua, quam multos dehinc annos sacris celebritatibus stulta gentilitas est venerata. Haec de Eveno rege et Cadallo Brigantum duce ex Ioanne Campobello, Veremundo, atque Cornelio Hibernico; reliquorum deinceps regum gesta his atque aliis scriptoribus excerpta utcunque explicabuntur.

Perge ad librum III