Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER I

AETERARUM orbis gentium more, Scoti, originem sui vetustam ostendere cupientes, Graecorum Aegyptiorumque prolem sese asseverant. Fuit enim (ut ab iis veteribus qui Scoticas res memoriae prodiderunt scriptum est) Graecus quidam Gathelus nomine, Cecropis, qui Athenas condidit, vel, ut alii volunt, Argi Neoli quarti Argivorum regis filius. Is nimia insolentia per Macedoniam et Achaiam grassando a patre amicisque frequentius correptus, maiorum impatiens severitatis, iuvenum valida contracta manu, qui ob non dissimilia flagitia increpantium authoritatem aegre tulerunt, patriam fugiens in Aegyptum devenit. Regnabat per id tempus in Aegypto Pharao Israelitarum flagellum. Cuius filius paterni sceleris imitator auctorque, numinis ultione Rubro mari postea obrutus immensis cum copiis interiit. Is adventatem laeto suscepit animo, fuitque regi Gatheli adventus gratior quod suppetias videbatur allaturus contra Aethiopes, qui tempestate illa tumultuario bello Aegyptum invaserant, Memphim usque (erat tum ea civitas primaria Aegyptiorum regum sedes) agros et oppida populati, vidissetque Pharao miserabilem eius regni ruinam, si Aegyptiacarum rerum statum industria Mosis, cui numinis oraculo (ut author est Iosephus) copiarum Pharaonis imperium est destinatum, non mutasset. Bellum enim difficile contra Aethiopes iamdudum susceptum Gatheli auxiliis adiutus modico certamine confecit, usque adeo ut eorum regiam in Meroe insula receperit expugnatam. Gathelus post foelicem belli exitum in Aegyptum reversus, quod erat multa vi corporis et animi magnitudine, aulicorum primum, regium inde favorem sibi conciliavit. At pulcherrima ea victoria plus obtrectationibus et invidiae quam gloriae Mosi apud Aegyptios peperit (oderant enim omnem Israeliticum sanguinem). Nam domum reversus variis apud regem criminibus accusatus, postquam capitalia de se consilia moveri sensit, fuga saluti consuluit. Gathelus ob res egregie gestas universis regum copiis magno omnium consensu praeficitur, nec multo post tempore, quod erat morum probitate omnibus conspicuus, ingenio longe prudentissimo, regioque sanguine procreatus, Pharao suam filiam (Scotae virgini nomen erat) ei matrimonio copulavit. Thebe inde Aegyptiaca Israelitis adempta Gathelo datur. Laetari secum interea Graeci ducem spectantes, tanti apud regem fore sperantes ut in Aegypto aliquando rerum potierentur.
spacer 2. Aliquot post annos Pharaone Amenophi extincto, Bocchoris Pharao filius a patre accepto per manus imperio regnat. Is longe maiori iniuria Israelitarum progeniem servili iugo adegit quam pater. Nec prius ulla libertatis spes fuit genti quam Moses a Trogloditide, ubi exulaverat in Aegyptum reversus, numinis mandata ad regem Hebraicae gentis liberandae de tam turpi servitute retulisset. Tum Aegyptus inauditis plagis concutitur, quod Mosis verba, imo numinis mandata regi primoribusque habita, ludibrio sunt. Tremere Aegyptii, et ad divinas sortes (ut in manifesto discrimine mos gentis est) confugere. Ex oraculo responsum, Aegyptum multo acroribus plagis concutienda. Territum Gathelum et praesentibus malis et numinis oraculo cepit libido Aegyptum deserendi et novas quaerendi sedes potiusque experiendi extrema quam apertam numinis expectare violentiam. Omnibus haud multo post tempore quae ad navigandum usui forent comparatis, cum uxore, liberis et gregaria gente tumultuarie ex Graecis et Aegyptiis plagam metuentibus venturam contracta, e Nili ostiis solvit, anno a mundo condito tertio supra quadragesimum sexies centesimum et ter millesimum.
spacer 3. Post multos per Mediterraneum mare errores ad Numidiam appellitur. Unde ab incolis prohibitus in Hiberiae partem, cui postea, sed longa post tempora, Lusitaniae nomen est inditum, transmisit. Fuere qui dicerent eam a Gathelo Portam Gatheli appellatam, aliquot inde post annos Lusitaniam nunc ad priscum ferme nomen Portugalliam corrupto paululum vocabulo rediise. Sed quis rem tam vetustam pro certo affirmet? Ubi suis cum copiis egressus, ut cui longo vastissimi maris tractu inevitabilibus prope periculis agitato, nihil quod mortalibus usui esse poterat superesset, quum ad suos reficiendos frumentum et armenta per agros magna cum incolarum trepidatione quaereret, qui ea tenebant loca armati undique ad depopulantium vim arcendam dispalatim, effuseque vagando occurrunt, praeliumque ineunt. Fuere eo certamine advenae superiores, quae res effecit ut animos erigerent, spemque certam haberent aliqua stabili sede erroris finiendi, et, ut Hiberi, nunc Hispani, dexteris datis futurae amicitiae fidem sancirent, inirent secum foedus, locumque condendae urbi darent. Nec multo post oppidum condi est coeptum, Brachara olim ad Mundi amnis ripam, nunc Barsalum dicitur. Incolae facti poenitentes, veritique profugos incerta regione, ignoti generis viros prope se opibus nimium convalescere, viribus auctis vicinarum gentium accessione occupant bellum facere. Armata iuventus primum est immissa, quae urbis turbaret extructionem, reliqua multitudo mox insequuta. Gathelus haud ignorans praelium instans dilationem multam pati non posse, copias instruit, progrediturque obviam ut res acie discerneretur. Suos hortatur ad fortiter pro vita, pro gloria agendum: spem certam haberent victoriae, quod ipsis victoribus cum victis, et iis quidem agrestibus militaris disciplinae prorsus ignaris res foret agenda.
spacer 4. Incolarum duces advenae gentis animos demirati, quod ingenti alacritate in ignota regione in pugnam progrederentur, verebantur ne si ipsi eo praelio victi in hostium sint deditionem coacti, perpetuam sibi pararent servitutem. Gathelo propterea ad colloquium evocato ad septentrionale Hiberiae latus agros esse ostendunt (nunc vocant Galaciam) Cantabrico mari obiectos, rare habitore, vetusque esse oraculum exteram gentem illic aliquando rerum potituram. Illo sua cum gente quietus accederet hortantur, pacatosque suos sibi agros permitteret. Auxiliares ad hoc sese iureiurando illi futuros spondent si qui mortalium in eum bellum molirentur. Dextera igitur data Gathelus accipere se conditionem ait. Inde diis sacris ex more factis, omnibus cum copiis ad Cantabriam proficiscitur. Ibi publico cum incolis icto foedere, oppidum Brigantiam, Novium postea, nunc Compostellam dictum condidi, ubi regium nomen adeptus iura gregaria dedit populo, quo simul urbem et moenibus et legibus muniret. Totam gentem, ne sub eodem iure solum, sed etiam nomine omnes essent, Scotos ab uxoris nomine appellavit. Crevit inde populus mirumque in modum in unum coaluit.
spacer 5. Fuere Gathelo duo filii ex Scota coniuge suscepti, Hiber et Hemecus, Hiberi vero novae gentis incremento minime laeti, ratique non satis tutum accolis rem Scoticam crescere, Gathelum parvo post tempore, consilio gentis adventitiae prorsus delendae, bello petunt. Ad cuius belli initium Gathelus in aciem copias educit. Aliquandiu dubio Marte pugnatum est, victoria tandem Scotos sequuta, verum neutra acies ex eo certamine laeta abiit, fortissimis utriusque exercitus ducibus amissis. Advenae tamen victores evaserunt, pax tandem utrisque necessaria inter partes inita. Conditiones pacis fuere ut uterque populus ex eo die alterum bello infestandi finem faceret. Scoti sicuti et Hispani Hiberi suis viverent legibus, quos agros ante bellum occuparant tenerent, alienos non invaderent. Unde effectum ut crescente populo alii post alios (sed aliquot post annos) in Hiberniam perinde ac in coloniam mitterentur. Quieta pace inter gentes sequuta, Gathelus marmori insidens Brigantiae, ubi Scotorum regiam instituerat, populo iura dixit. Fuit is lapis cathedrae instar fatalis, ut qui ubicunque inveniretur, Scotis regnum portenderet. Hinc usu venit ut de Hispania in Hibrniam vecti, et de Hibernia in eam Albionis partem quae nunc Scotis appellatur, Scotorum regis in eo marmore insidentes usque ad Roberti primi Scotorum regis tempora coronarentur. Suprascriptio lapidi longa post secula (uti res ipsa indicat) haec est insulpta: Ni fallat fatum, Scoti quocunque locatum invenirent lapidam, regnare tenentur ibidem.
spacer 6. Sed revertamur unde digressi sumus. Gathelus etsi satis sciret Brigantianos agros multitudinem capere non posse, ne violati foederis insimularetur, in animo habuit regni fines tueri magis quam proferre. Prudentumque consilio quosdam exploratum mittit, utrum in oceano locus forsan aptus esset genti deducendae. Constans tum fama erat insulam e regione Hispaniae ad Aquilonem esse, agrestibus quibusdam sine cultu, sine legibus vitam agentibus, et iis quidem raris habitatam. Quod ubi compertum per exploratores habuit Gathelus, quicquid navium habebat Brigantiam in proximum sinum convenire iussit. In quas ubi Hemecus cum gentis parte, et cum ea milites et nautici viri conscendissent, cibariis impositis Hiberum classi praefecit, iubens insulam, nunc Hiberniam, peterent. Signo igitur proficiscendi illis dato e portu solvunt, navesque secundum ventum nactae quinto die quam solutae fuerant ad Dandalicum sinum appulsae sunt, copiaeque omnes in terram expositae. Castra inde in proximis tumulis metantur. Agrestes autem qui insulam incolebant primo eorum adventu timore periculi pecora prae se agentes in cavernis sese suis abdiderunt. Missi deinde exploratum qui mortalium insulam incolerent, et quibus ritibus degerent, in fugientium turmas inciderunt. Mox agrestes illi pugna tumultuaria exploratores invadunt, ex quibus alii sunt caesi, aliique capti et ad castra sunt deduct. Hiber autem ubi comperit nutibus et signis quibusdam (nullum enim erat eis commune sermonis commercium) gentem illam lac, herbas, quaeque natura sponte creat, habere pro cibo, iussit subactam, salvam esse.
spacer 7. Inde insulam lustranti, incolae eius clementiam experti iam propinquanti occurrunt, seseque cum fortunis omnibus tradunt. Nec Hiber, minori in eos usus benevolentia, benigne acceptos, simul sua cum gente in unum populum coalescere, et sub eodem iure et nomine esse voluit, fratremque Hemecum populo praefecit utque ei audientes sint iussit. Itaque rebus foeliciter gestis, et sacris ex gentili instituo factis, Hemeco maiori cum gentis parte uxoribus et liberis ibi relicto cum forti praesidio, in Hispaniam traiecit, ubi primo advento quod Gatheli morte ad eum venisset res, Hiberum regem populus esse iussit. Hic patre longe ferocior regni fines protulit, vicinas urbes recepit expugnatas. Iuventutem semper habuit in armis, opera illorum ad hostes suis finibus arcendos repentino incursu temporis pro conditione usurus. Brevi tantum terra pollebat ut vicinis populis terrori et haberetur et esset, maximum in illis locis nomen assequutus: necessitas inde accolarum animos ad pacem inclinavit. Icto exinde foedere Scotorum res in Hiberia ita crevit ut uterque populus, sed aliquot post tempora, in unum concederent. Posthac nullum inter populos discrimen mutual fecere connubia, sanguinem et genus miscuere, tanta gratia inter eos orta atque benevolentia ut, priscis oblitis iniuriis, unusquisque proximum et domi et foris, ut fratrem et parentem ab hoste tueretur. Longe dehinc ab Hibero nepotum series descendit Hiberis imperantium, inter quos fama fuere illustres Metellius, Hermoneus, Ptolemaeus, Hibertus, Simon Brechus, quorum in sequentibus, uti res exposcet, meminerimus.
spacer 8. Dum haec aguntur in Hispania, Hemecus insulae praefectus, cuius paulo ante meminimus, eam a fratris nomine, ut posteris celebrius redderetur, accepti memor beneficii suae praefecturae initio Hiberniam vocat. Incolebant insulam duo populi, Scoti et agrestes, quidam aborigines (sic illos quos quod Hiber illic reperit liceat appellare) hos quidam a gigantibus viribus immensae staturae ortis scripserunt. Sed huius rei fides quaerenda apud authores. Hemecus utrunque populum mira rexit dexteritate. Ius dixit magna habita temporum et rerum ratione, quod nihil eo conducibilius ad diversos populos in unum corpus conciliandum fore arbitrabatur, verum ut duo populi in unum concederent efficere non potuit. Hemeco etenim extincto inter eos est certatum. Scoti sui corporis creari ducem volebant, aborigines profugum et peregrinum aspernabantur, utrique tandem sibi ducem sua ex gente creant. Atrox bellum inde sequutum haud sine alterius gentis exitio (ut credebatur) conficiendum, tanta animos utrinque summae administrationis cupido versabat. Fuit hoc bellum initio cruentum, fractae subinde partes viribus pacem necessariam inierunt. Rursum labente tempore ubi vires recreverant, uterque alterum bello persequutus magnis afflixit cladibus.
spacer 9. Scoti ad postremum legatos in Hispaniam ad Metellium mittunt (is tum Hiberis Scotis imperabat) red qui suas queremonias regi deferrent, auxilium ad instans bellum contra aborigines orarent, eam gentem ferocem alieni imperii impatientissimam ostenderent, quippe quae nec pares nec superiores patiatur, eius sine exitio Scotos in Hibernia nunquam sedes habitaturos quietas: fore, ni celerius occurratur, ut ipsi universi pessimum successum simul atque rei exitum sortirentur. Fuit Metellio legatrum accessus eo grator, quod a cognato populo missi quae communis erant salutis orabant. Iccirco postulata haud aspernatus, nihilo minus ratus ad Hibericam gloriam quam Scotorum salutem attinere, si cognatam gentem ab immanibus adeo atque vicinis hostibus liberaverit, tres filios Hermoneum, Ptolemaeum et Hibertum dilecta cum militum manu in Hiberniam mittit, ubi non sine atroci pugna, aboriginibus attritis, Scotorum rebus pacatis, Ptolemaeus et Hibertus ad populum regendum novosque colendos agros permansere, Hermoneo fratre natu maiori in Hiberiam reverso.
spacer 10. Multos inde annos foelix in rebus populo successus, summa ad eum quemcunque populus iussisset potestate delata; urbes conditae et munitiones. Iura legesque, ut ea patiebatur aetas, ad populum moribus formandum, sacra publica et privata instituta, sacerdotes ad sacrificia, thus adolendum prisco Aegyptiorum ritu creati: opes exinde populo crevere et vires. Sed, ut res sunt humanae, prosperior fortuna deteriorem mentem mortalibus frequentius gignit, ut si foris hostem non habeant, domi immaniter omni fera crudelius in se saeviant: factiones enim duae per id tempus sunt obortae. Inter eas certatum de summa rerum administratione, fuitque res non procul ab iniuria quum Thanaus Brigantinae gentis secundum regem facile praecipuus, qui de Hispania paulo ante legatus in Hiberniam venerat ut cognatae gentis congratularetur foelicitati, magnae inter eos authoritatis, neutri infensus concione advocata populo suasit ut contentiones in comitiis fieri solitae caedesque nonnunquam inde sequutae deinceps vitarentur: regem dicerent penes quem atque haeredes summa rerum esset potestas, eius arbitrio sese permitterent, venerandum regium nomen, regnum rem speciosam, nihilque melius in humanis esse viri unius, qui optimus esset, imperio. Ad ea verba populi animos tanta cupiditas regis habendi incessit ut, contentionibus abolitis, Thanaum iuberent suo arbitrio regem creare: quencunque diceret, apud eum imperium fore.
spacer 11. Tum, “Satis (inquit) scio neutri factionum alterius corporis creatum regem gratum futurum. Et in Hiberia inclyta, iustititia insignis, regio clarus sanguine Simon Brechus, gnarus vestri iuris consuetudinisque, vobis et illi generis communis origo. Est proculdubio Metellii progenies, cuius aliquando filii rem vestram pene labentem attritis hostibus in meliorem statuum redegerunt, his sedibus consederunt suis cum copiis magna vestri pars Metellii gens huc uti in coloniam deducta. Haud inutile fore arbitror hunc virum ad publica munera obeunda omnium sententia aptissimum, cognato ex populo acciri, quandoquidem ob simultates partim occultas, partim notas vestrum quempiam regem dicere minime conveniat.” Audito Simonis nomine (erat tum illud apud eam gentem admodum celebre) ad unum omnes laetis acclamationibus Simonem regem declarant. Maximus hominum plausus sequutus faustum foelicemque eum dicentium diem. Missi illico legati in Hiberiam Simoni regnum in Hibernia omnium suffragiis delatum significarunt. Id ubi acceperat Simon gratias legatis ad populum egit. Navium inde classem expedivit, prospera navigatione usus pervenit in Hiberniam, ubi ingenti favore plebis simuil atque honore exceptus, fatali insidens marmori, quod secum veluti stabiliendi regni testimonium vexerat ab Hiberia, pompa, quam ea aetas patiebatur, rex ab omnibus est consalutatus. Regnavit is omnium primus supra Scotos in Hibernia: fuit annus ille quo illic regnare est coeptum quater millesimus ab orbe condito quingentesimus quartus, a generali diluvio secundus supra sextum et ducentisimum bisque millesimum, ab urbis Romanae conditione sexagesimus, posteaqueam Brutus in Albione regium nomen fuerat adeptus quadringentesimus septuagesimus secundus, ante Christum incarnatum quintus supra nonagesimum et sexcentesimum.
spacer 12. Egit is Simon Brechus mira prosperitate summum magistratum auspiciis maxime atque ductu Thanai, de quo paulo ante significatum. Quem modestia et benevolentia, prudentiaque omnibus comperta brevi apud regem Simonem foeliter munia obeundo in familiaris amicitiae adduxerunt iura, ut publicis pater atque privatis consiliis, arduitissimumque rerum consultationibus omnium primus semper red interesset. Donatus est et is Thanaus a rege agris, praediisque quae in Hiberniae meridionali latere Sacrum olim promontorium et Birsum amnem interiacent (Doudaill nunc ducunt incolae), ubi sua cum gente quae ab Hiberiam eum fuerat sequuta consideret his agris. Brigantiae incolis Brigantibus ab Hiberiae civitate, unde ipsis origo, nomen dedit ad posteros. Progressi sunt ex huius gentis progenie (sed aliquot post aetates) viri bellica virtute clarissimi, qui in Albionem traiicentes cum Fergusio primo Albianorum Scotorum rege agros Brigantiam sic a gente vocitatem (nunc dicunt Gallovidiam) haud procul a Britonibus tetuerunt, Romanis Britonibus (ut suo referetur loco) semper infensissimi. Horum meminit Claudius Ptolemaeus et Cornelius Tacitus Romanorum rerum scriptor eruditus.
spacer 13. Sed ad Simonem redeo. Quadraginta annos imperium illi stetit incolume. Fandufus deinde rignat. Is Ethonem creat, Ethon Glacum, Glacus Noitafilum, Noitafilus Rothesaum. Deduxit is colonias aliquot in Hebrides, sic insulas ab Albionis occiduum ab Hiberi nomine nostri probati vocant authores. Quam primum incoluit Rothesaiam a suo nomine appellavit. Extincto haud multo post patre in Hiberniam reversus rex omnium suffragiis creatus fuit. Annus quo Scoti ab Hibernia primum sunt deducti in Albionem ab initio imperii Simonis tertiam supra centesimum et tertiumdecimum, mundanae origiis quater millesimus sexcentesimus decimussseptimus. Frequentes inde Scoti cum omni rei pecuriae apparatu (in iis tum mortalium erant opes) in Hebrides migravere, quod ibi loca herbida lata pabulo ad armenta accommodata inveniebant. Crevere novi coloni, qui per tribus veteri gentis instituto discreti varias insulas incoluere, occiduas quoque tandem Albionis partes, eas maxime quae Aquilonem spectant. Et quem primum inhabitarunt locum Argatheliam (ut nostris annalibus memoriae est datum) a gentis parente vocaverunt, Argadiam nunc dicunt incolae. Et ne sine imperio et sine legibus vitam agerent, singulae tribus singulos sibi crevere moderatores (nostra aetas capitaneos vocant), quorum arbitrio et pace et bello sese permiserunt, pericula omnia eorum ductu subituri. Adeo etiam venerabile suae cuique tribui ducis nomen extitit ut per illud peierantes, haud secus quam si per deos peierassent, supplicio afficerentur. Invocarent veluti sanctum, cui numen inesset aliquod, quovis periculo constituti. Mansit deinde in longa secula id genti institutum. Ita multos annos externo sine bello coaluere.
spacer 14. Gentem inde haud multo post tempore profugam ex ea maioris Germaniae parte quae nunc Dania, olim citerior Scythia dicebatur, sedes quaerentum oris et Gallicis et Britannicis prohibitam ab incolis in Hiberniam venisse memorant. Incolarum inde suasu, qui alienae gentis congressus semper fuere impatentes, in Albionem delatam. Alii in Orcades insulas primum venisse volunt, ibique tenuisse sedes, in Cornanam, nunc Cathenesiam, postea traiectu brevi penetrasse Rossiam, Moraviam, Merniam, et Angusiam (alia tum nomina hae regiones obtinebant). In agris qui nunc Fifa atque Laudonia appellantur, pulsis inde pastoribus agrestibusque Britonum, qui rari eas regiones obtinebant, tenuisse sedes, uti hoc nostro aevo priscae gentis ostendunt monumenta. Pictos seu a corporum elegantia, seu vestium colore vario, vel potius a Pictis Agathyrsis, unde vetus eis erat origo, appellarunt indigenae. Addunt in rei fidem Orcadas antiquum Pictorum regnum, marisque strictum, quid Cathesiam ab Orcadibus dirimit, Picticum Bosphorum vocitatum. Sunt qui scribunt id hominum genus Hunnorum reliquias, qui Cimbria pulsi quaerentes sedes in Britanniam venere, ubi Humbro rege amisso a clade, qua Locrinus et Camber Bruti illius, qui Britannicum condidit regnum, filii profugam gentem afflixerant, fuga sese eripuere. Horum placeret sententia, modo temporum supputatio pateretur. Alii gentem Sarmaticam Agathryrsos fuisse asseverant, Pictos dictam quod oris pingendi eis esset usus, Agathyrsiaque olim profectam post varios per Sarmatiam ac Germaniam errores tandem in citeriori Scythia seses posuisse, unde longa post secula solventes in Albionem, uti significatum est, devenerunt. Horum meminere Vergilius, Claudianus, Mela, Eutropius, Paulus Diaconus et recentiores Vadianus Sabellicusque. His consentit Cornelius Tacitus in vita Agricolae, ubi Scotos Hispanicae et Pictos Germanicae originis appellat. Verum quaecunque ea gens fuerit, quascunque Albionis tenuerit oras ubi primum posuerit sedes, satis constat civilem fuisse et bellicosam, sedes in Albione diutissime tenuisse. Sed in hoc discordiam, ut in aliis fieri solet, authorum, vetusta rei memoria effecit.
spacer 15. Sed eo revertatur stylus unde defluxit. Fuit annus ille qui Picti in Albionem venere septimus ab orbe condito et sexagesimus supra octingentisimum et quater millesimum. Hi illico ut illuc erant delati munitiones aedificare, maritima loca incolere, creatoque rege multitudinem legibus munire. Iis similibusque operibus ubi aliquot annos fuissent intenti, quod mulierum inopia ea multitudo ultra hominis aetatem videbatur minime duratura, quando neque domi spes prolis ulla esset neque cum finitimis haberent connubia, habito consilio, maiorum decreto legatos ad Scotos mittunt, qui affinitatem novo populo peterent et societatem. Adiicerentque gentis novitatem non oportere cuiquam sordescere, quippe qui tametsi mari et terra periculis superatis agros tenuissent antea sine habitatore incultos, spem tamen certam habebant (iuvent modo dii) industria et virtute, et pace et bello, finitimas mox aequandi gentes, foreque si honestis annuerunt postulis, ut uterque populus amica alterius accessione fortior effectus, bella, si qua aliquando inferrentur, facilius propulsaret, maioreque vi et alacritate re poscente inferret hostibus. Aegre primum legationem Scoti audierunt, indignum rati cum genti profuga, vaga, extorri connubia, celebrare. Tandem concione vocata, quod adolescens adhuc res Scotica non eo creverat, ut quae Britonibus, quibus a gentis primordio erant invisi, bello par esset possit, ut auctis viribus hostium vires prohiberent, facilius in eam convenere sententiam: cum Pictis fierent connubia, Scotae virgines in matrimonio copularentur dictis conditionibus, ut singuli populi singulos agros, quos tum incolebant, tenerent re et nomine diversi; socia iungerent arma contra hostium iniuriam ad communem libertatem tuendam; qui alterutri populorum bellum inferret, utrique pro hoste haberetur; ubi Pictorum rei summae administrator in dubium veniret, de foeminarum progenie diceretur.
spacer 16. Conditionibus utrique populo probatis, sequuta ilico sanguinis mixtura, Scoticis virginibus Pictis matrimonia cedentibus. Fuit haec affinitas Britonibus suspecta. Timebant si uterque populus iam alteri affinitate iunctus in unum corpus coalescerent, maiora susciperent incrementa quam ipsis et posteris tutum crederentur. Eos inde cupido invasit utriusque gentis red delendae, placuit rem astu genere: non ilico inferre bellum, Pictos ad seditionem cum Scotis incitare, salubriori simulato consilio suscipiendum ut altera parte bello attrita, altera refracta viribus facilius opprimeretur. Res in triennium dilata, ut et commentum lateret et tempus vel apparentem belli praeberet occasionem. Interea affinitas rerum, foecunditatem prolis, mutuam benevolentiam populis attulit. Picti agris colendis, munitionibus condendis et castellis insistebant. In his reipublicae augendae tuendaeque spem locabant omnem. Scoti venandi aucupandique arte sese exercebant, pascebant greges; in his eorum opes. Arcu, missilibus, levi armatura, loricis, alii ferreis, alii pelliceis, vulgo Nactones dicunt, usi non aliter quam aperto Marte spem posuerunt libertatis simul et regni tutandi. Britones ad Pictos misere legatos, qui dicerent, demiratos se Scoticam Britannicae praelatam societatem, Britones gentem tantis florentem opibus, tanta militaris disciplinae gloria, ut iam non terras solum, sed maria etiam per Galliam et Germaniam fama sui nominis implessent, opulentum habere regnum, terram omnis generis mineralium atque fructuum natura ad mortalium usum accommodatissimum feracem, qui sociis et bello et pace plurimum prodesse possent. Scotos gentem ferinis moribus indomitam, procul ab humanitate et mansuetudine, plus audaciae fidentem quam virtuti, montes quosdam incolere steriles et intractabiles pene coeli iniuria, sine urbanitate truculentam hominum caede atque ferarum gaudere. Adiicerentque fatidicum esse in Britannia Pictos, ni suis rebus sanius consulerent, ad unum Scotorum perfidia et immanitate delendos. Rogarent idcirco societatem iungerent cum Britannis, Scotos bello adorirentur, aut Albione prohiberent aut, quod utilius longe foret, ducerent in exitium quod iis exterminatis amplas sedes in Albione hostili iniuria atque timore levati, essent habituri quieti. Ad bellum conficiendum Britannica sponderent auxilia non defutura.
spacer 17. Benignius a Pictis legatio audita, quod Scoticae gentis incrementa posteris suis metuebant, neque id tam eos ad bellum suscipiendum impulit quam vetera atque recentia deorum suo super successu oracula. Legatis responsum sese necessitate potius cum Scotis iunxisse affinitatem quam benevolentia, quorum aegre paterentur semper mores et insolentiam. Britonum societatem, caeterorum mortalium praeferre, nec ipsos deorum praeterire responsa. Fore ut opportuno tempore (si id forte fortuna daretur) bellum ut postularent moverent, modo Britonibus secum certis legibus placeret inire foedera, ad bellumque conficiendum suppetias ferre, peractisque quae tum agenda fuerant legati sunt dimissi. Nec multo post Picti, icto cum Britonibus foedere, bellum in occulte in Scotos parant. Primum, ut iustam venarentur occasionem, iubent suis munitionibus abstineant agrisque, capitali poena statuta in non obtemperantes, quos illic postea invenerunt veluti edicti contemptores obtruncant. Eam contumeliam Scoti aegerrime passi continuo animum ad ulciscendum adiecere. Pictos nonnullos trucidant, nec prius a caede destitere quam necatis suis numerum aequavarunt. Confestim turbatis undique rebus utrinque teterrima fit clades. Unusquisque etenim, ut in alterius partis quemvis incidit, nulla habita temporis locive ratione, immaniter occiditur. Proinde diutius simulata pace soluta, Picti Scotis bellum indicunt. Crebrae incursiones utrinque factae. Et ne quicquam per iram animive immoderationem ageretur, sed consilio omnia, occulte parant quae militibus in bellu uisui forent, multisque consultationibus, frequentibus maiorum conciliis agunt de modo gerendi belli: quibus ducibus, qualibus auspiciis, an hostes expectandi an in eos movendum.
spacer 18. Sub idem tempus Scoti conventum faciunt, ubi tribuum rectores varia de bello censuerunt. Aliis Pictorum perfidiae infestis succlamantibus raptim in eos incursandum, veluti sacrorum foederum violatores: tantam esse gentis iniuriam ut ullam patiatur dilationem. Aliis bellum occulte instruendum contendentibus, modeste atque ordine certo rem tantam gerendam. Tum quidam maxime natu, “Scio (inquit), contribules, contumeliam hanc vobis animos ira adeo incendisse ut ab ultione, modo res nostrae paterentur, nec unum quidem diem foret temperandum. Verum negotia haud pigre geruntur, cum consilio fiunt et deliberatione. Vana est sine viribus ira. Bellum hoc non tam cum Pictis quam cum Britonibus venit gerendum, quorum suasu et impulsu (ut nos compertum habemus) a confoederatis nostris nobis infertur. Ab iis (ut optime novimus) Picti suppetias sunt accepturi,. Non ea multitudine simus, non iis viribus et militari disciplina, ut utrisque genti soli bello pares aestimare possimus. Iure igitur ad iniuriam propulsandam consilium viribus addatur. Ab Hiberniensibus Scotis cognate gente, unde nobis origo, auxilium ad hoc bellum conficiendum acciamus. Inde, quod ducum multitudo frequentius seditionem pariat, et nemo alteri cedere libenter inducat in animum, iubebimus unum et summum esse ducem, cuius potestati et arbitrio omnia permittentur, eo duce copiis rite instructis hostem adoriemur, decertaturi pro vita, pro libertate, pro coniugibus et liberis, pro aris et focis adversus perfidos, victoriam facilius (modo dii iuverint) consequuturi, quod cum gente nulla a nobis iniuria lacessita, recepta in affinitatem, beneficiis aucta, perfida, periura, foederum violatricem geremus. Neque dubium est quin a cognata gente, unde oriundi sumus, nobile aliquod auxilium impetremus, quo instructi utrique populo pares futuri simus, et quin deorum insuper ope, iniuste illatum bellum, ab iis a quibus minime omnium par erat, fortiter propulsemus.” Placuit cunctis sententia.
spacer 19. Continuo legati in Hiberniam missi, ubi gentis illius concione publica multum de Pictorum perfidia atque iniuria questi, a rege cognataeque gentis primoribus postulata facile impetrarunt. Ferquhardus (is tum imperitabat Scotis in Hibernia) filium Fergusium aetate viribusque florentem, insignem prudentia, simul atque militari disciplina dilectis cum copiis, coniugibus, liberis, omnibus fortunis (ut gentis eart mos), fatali quoque marmore, ut regnandi spem iuvenili animo iniiceret ad periculosum bellum, ab Albianis Scotis cognata gente propulsandum, mittit in Albionem. Scoti Albiani adventantem Fergusium cum nobili auxilio eo maiore gaudio accipiunt quo sua res propior erat pericuilo. Inde in Argathelia facto maiorum consessu et concilio indicto. “Cernitis (inquit Fergusius), viri fortissimi, auxiliares vestra legatione ab Hibernia accitos ad hostium vim vestris a finibus arcendam iam praesto adesse. Pictorum etenim iniuriam, quam vestri legati rege coram atque Hiberniae patribus questi sunt, nobis perinde atque vobis habemus illatam. Sunt pii parentes in liberos natura propensi, adeo ut quicquid iniuriae his inferatur in illorum dedecus et contumeliam cedere arbitrentur. Itaque quando vos ex nobis oriundi, et huc profecti, ac ne nunc quidem vetustae originis obliti, nostram opem fidemque imploratsis, debemus certe vobis, quod progenitores, quod filiis parentes: propterea vos liberos agite, nos parentes, communis sit utrique populo alterius iniuria, quos non tam corporum sanguis quam animorum benevolentia hactenus tenuit coniunctos. Ad communem libertatem tutandam socia semper et amica iungamus arma. Huc venimus (ut cernitis) lectissimae ex Hibernensibus copiae, ut nobis paremus gloriam, vobis infirmo adhuc nascenti populo decus et libertatem. Verum ad susceptum bellum rite conficiendum aliud (quis ignorat?) vobis apprime est necessarium, summae administrationis forma, sine qua nullus iuris dicendi, nullus generendi belli modus quavis in gente potest esse tutus. Idcirco an unius consilio, an ductu contenti regium nomen placet introducere, an optimatibus quibusdam summam rei permittere, vobis fuerit commodius, anmpotius multitudinis arbitrio, in consultationem ducite. Qancunque regiminis formam elegeritis sive publicum sive privatum gessero pro publico commodo, pro singulorum salute, quando deorum benignitate et ductu ad hoc bellum conficiendum huc prospere advecti sumus. Ipse quoad vires supererunt cum his quas cernitis copiis excubabo. Vestrum erit in hoc negotio quid utilius ad vestram rempulicam sit discernere, nostrum vestra capessere imperia.”
spacer 20. Haec aut similia ubi populus Fergusium audieverat orantem, ne multos reges sibi viderentur creare, summam rerum aut optimatibus aut ipsi multitudini permittere aspernabantur. Et ne instantis iam belli motus populum sine capite, exercitum sine duce repente adoriretur, omnes regem volebant. Caeterum quia nulla tribuum alteri in dicendo rege cessura videbatur, unusquisque enim alienae tribus hominem aversabatur veluti peregrinum, ut omne vel apparens dissidium tolleretur, placuit Fergusium externum spectatae virtutis hominem, regio prognatum sanguine, ob egregias virtutes dignum omnium sententia qui in ea multitudine imperitat, regem dicere. Nemo certe aut se aut tribus suae alium illi vero praeferre, vel iure poterat, vel vi audebat, inclyta adeo fuit eius iustitia, probata adeo omnibus prudentia. Tandem igitur Fergusio regnum decernunt. Fergusius ob delatum sibi regnum patribus primum, inde multitudini gratias egit, fatalique lapidae cathedrae, quam secum deorum oraculo veluti omen stabiliendi in Albione regni deportavit ab Hibernia, insidens. Primus omnium Scotorum regum Albianorum faustis omnium acclamationibus rex consulatatur, mundanae originis anno nono supra sexagesimum octingentesimum quater millesimum, ante Christi adventum in carne anno trecentesimo tricesimo, ab urbis Romae conditione quadringentesimo vicesimo, posteaquam red Brutus rei summam in Britannia adeptus fuerat octingentesimo tricesimo septimo.
spacer 21. Scotorum igitur regno his quibus diximus modis in Albione orto, Fergusius regium nomen assequutus ad instantis belli iniuriam propulsandam totus animum adiecit, tribuum rectores ad se vocatos iussit, unusquisque quadriginta dierum commeatum onerariis equis in suorum militum usum secum veheret, militarem serivrent disciplinam, essent sine certamine, sine lite, qua nihil exercitui periculosius. Non effuse vagarentur, ut quo maxime hosti fierent in praedam. Ducibus obidirent. Inde viribus promptioribus ad confligendum recensitis, atque iis prima constitutis in acie, ipse omnes ante copias peractis ex more sacris deos precatus est susceptum hoc bellum suae sine gentis culpa felicem ad exitum ducerent, 0mnes eius verterent clades in eum populum qui alteri primum fuisset iniurius sacraque foedera volasset. Dum haec in Argathelia aguntur, Picti armis paratis, Britannicis accitis auxiliis, turmas instruebant ad pugnam. Utrinque ita bellum summa ope parabatur civili simillimum inter socios, affines, soceros, generosque. Picti in Scotorum agros copias primum ducunt, quibus haud minus cupide quam strenue Fergusius sublatis signis cum suis fit obvius. Erat regni insigne rubens leo erectus aurea descriptus facie, cauda verberans terga, ut fere est mos, quum sese ad pugnam incitat, generosam signans iracundiam. Erat Fergusius omnium primum qui in Albione id tulit, quod dehinc mansit Scotorum regibus insigne. Stabant iam acies in prospectu, expectabaturque miserabilis inter eos dimicatio. Interea inter Pictos ferebatur Britones loco haud multum ab eis diverso globatos occulta consilia agitare utriusque exercitus per occasionem perdendi: insidiarum tale habere commentum ubi Scotos cum Pictis acie congressos viderunt, alterutrumque populum alteri pugna cedentem, praelio fessos victores invaderent, quibusdam levis armaturae militibus victos fugientes, tetra strage persequerentur. Ita victis victoribusque occidione caesis, direptis castris totius Albionis rei summa potirentur. Haud dissimilia de Britonum perfidia, de duorum populorum proditione per profugum quendam Fergusio nuntiantur. Hinc effectum ut uterque ducum tam hostium quam proprio periculo motus aliquot dies pugnam detractarit. Inter haec Fergusius rex mittit qui Picto dicerent priusquam in certamen descenderent opus esse colloquio, satis scire quae nihilominus ad Pictorum rem quam Scotorum pertineant, modo secum congredi vellet allaturum.
spacer 22. Haud aspernatus Pictus, instructis stantibus aciebus paucis procerum comitatus cum Fergusio ad colloquium est congressus. Tum prior Fergusius ita affactus dicitur: “Saepius civitates et populi pro re summa contendentes aliis imperium, exitium sibi paravere, quod nobis hodie eventurum (si certare perreximus) quis vel caecus non viderit? Belli causam quod nuper nobis intulistis (iure iniuriave nihil hic refert) acceptas a Scotis frequentius iniurias ulla sine reparatione prae se ferre haud ambigimus. Sed si vera magis quam speciosa dictu fari libet, imperii cupido simul atque Britonum vafrae impulsiones vos ad arma stimularunt. Nequaquam enim in soceros unquam paravissetis bellum nisi Britonum suasu, red qui utrique nostrum proculdubio communes sunt hostes, huiusque belli fraudulenti authores, vos ad arma compulissent, subornassentque quantum per eos fieri potuit in parricidium. Haec vera sint an falsa rectius ipsi iudicabitis. Neque mihi, neque meorum cuiquam dubium esse potest quin in nostrum utrorumque damnum irreparabile (modum in bello perseveremus) arma nunc induamus. Quis negabit quaeso ubi paribus pugnatur viribus dubiam fore victoriam? At pone victi fuerimus, quod vestrum complurium sine sanguine et caede fieri nequat. Vos vosmetipsos Britannis dabitis in praedam, gloriam eis et imperium parabitis, vobis ignominiosam servitutem. Ecquid magis impium, quid detestabilius committi potest quam parentes a liberis oppugnari? Nos autem parentes, vos estis liberi, vestrae proles nostri sunt nepotes; nos soceri, vos generi. Quod si victi fuerimus sive victores, vos inexpiabili polluetis scelere. Propterea desposito iniusto odio de pace sermonem feramus, et socii et affines memores, quantum hoc bellum nobis incommodi, quantumque communibus hostibus commodi poterit adferre. Omnium iniuriam quas Scotus populus vestrae genti intulit reparatio a me rege proficiscetur. Arma quae in nos mutuo (quos contracta affinitas sacrum quoque initum foedus coniunctos teneret) paravimus in communem hostem convertamus, ne plus invidia apud nos quam ratio, plus odium quam aequitas valere videatur. Neque ullam hac via ad nostras sedes in Albione stabiliendas censeo commodiorem.”
spacer 23. Haec Fergusius. Ad quae Pictorum rex, verbis non praecogitatis repondit (enimvero iam ad pacem inclinaverat animum). Summa autem orationis erat ut diceret non esse agentis magistrarum in sua gente, quae publica sancita fuerant authoritate, privata dirimere: bellum hoc publico, non privato consilio indictum. Propterea se cum suae gentibus maioribus in consultationem deducturum bellum velint an pacem. Postridie affuturum eodem se loco, allaturumque quaecunque cum eis constituisset. Tum Pictus vocatis in consilium patribus Fergusii postulata recitavit, quo etiam pacto, si eo die cum Scotis manus conseruissent: non cum eis modo, sed Britonum etiam perfidia fuisset dimicandum, eoque periculosius quo minus erat praevisum. In rei fidem indices quosdam adduxit exploratores, qui patres de Britonum proditione atque perfidia certiores fecerunt. Frequentes etiam et inopportunae Britonum impulsiones ad bellum indicendum effecere, ut res credita sit, inde in curia Pictorum consultatum variatumque nonnihil opinionibus, aliis contendentibus Scotorum amicitiam penitus asperndandam, qiu tot caedibus, tot rapinis suos fuissent persequuti, tantamque intulissent contumeliam, ut ne digne quidem eam queant reparare. Contemnenda omnia cum eius foedera, contemnendas pacis conditiones quod nec firmae nec diuturnae esse possint, ubi plus valet rapina quam sancta fides, plus iniuria quam ius, et ubi invidia vincit rationem, libido omnem superat pudorem. Alii asseverant Scotorum amicitiam honestam iuxta ac necessariam, quod beneficiis variis sese affecissent, nec nisi iniuria lacessiti vim intulissent ullam. Utrunque populum communem habere hostem (ut compertum habuerunt) Britones. Idcirco aut novas quaerendas sedes magna cum contumelia, aut cum gente initum foedus reparandum. Accedere ad hoc contractam affinitatem, qua vix aliud maius in humanis inexpiabileque scelus esse, infandumque, vel a diis immortalibus ulciscendum, in eos, quibuscum paulo ante genus et sanguinem miscuissent, sancta contestatis numinis iniissent foedera, arma movere. Propterea amicitiam cum Scotis renovandam, nisi potius odium pro amore, pro beneficiis malefacta, pro fide dolum placeat referre.
spacer 24. Huic sententiae ubi plures favissent, apparebatque multorum iam animos flecti ad pacem, maiorum quidam Scotis infensus plurimum ob caesum germanum primis belli incursionibus “Unde (inquit), fortissimi, haec tam caeca inter vos contentio? Satisne nobis nota Scotorum perfidia? Satisne experti sumus gentis immanitatem? Delectat ne ulterius experiri foedus populo infido servandum fero adeo ingenio, immani, immansueto et in nostri nato exitium? Mente tenemus, opinor, nisi nimium simus incogitantes, consultos deos respondisse impiam hanc gentem nos aliquando exterminaturum: habendane nobis veluti vana numinis oracula? Provehemus ergo tantam in nostrum caput regnumque perniciem? Tale fovebimus nobis excidium? Gens haec proculdubio perfida, immanis, truculenta, aliquando, si dii vera cecinerunt, incendium ingens et inextinguible nobis exuscitabit.” Ad haec alter, “Non vos moveant (inquit) deorum oracula, quia si vera sunt, quis mortalium evitabit? Sin falsa, unde quaeso nobis timendum? Eapropter procul sit omnis contumelia, procul dolus, fraus, perfidia, probrum. Consulemus honestati, absit <ut> iureiurandum, sanctum foedus nostra culpa violentur. Quam enim impium sit fidem maculare, deos non vereri, qui tam infensi sunt sacra foedera rumpentibus, non desunt plurium virorum vel illustrium exempla. Foedus ergo vel necessarium quod cum Scotis percussimus, nostra sive ignominia, deorum sive iniuria, nemo mortalium nobis authoribus dixerit solvendum. In eo vivamus foedere, in eo perstemus, neque diis immortalibus, necque parentibus mortalium omnium nobis charissimis iniurii. Soceros iubente natura optima rerum parente ex animo amemus, quando procul falso nostros liberos nepotes suos propense ament, adeo atque peamarint. Nulla igitur vi opus est, nullo certamine, sed debita potius in parentes charitate, ne officium deserentes hostibus habeamur ludibrio.”
spacer 25. Haec ubi loquutus fuerat, Pictorum coniuges, quae tum ad exercitum maritorum desiderio comvenerant, suis cum liberis assistentes in preces et lacrhymas erumpere, viros orare ne infando parricidio violarent, ne communibus cum parentibus descenderent in certamen. “Satius (inquiunt) est nobis miseris cum liberis quodcunquem ortis genus oppetere, quam hinc patres, inde viros mutuis se vulneribus conficientes intueri.” His et haud dissimilibus verbis lacrhymans mulierum turba utebatur, manus ad viros tendentes, cum pueris quos eadem facere et precari (quantum patiebatur aetas) docebant. Moti Pictorum primores coniugum atque liberorum amore, debitaque in deum et soceros pietate hanc iniere sententiam: pax cum Scotis novo renovaretur foedere, mutuae iniuriae mutua expiarentur reparatione. Britones, praesentis belli authories, quod consilium iniisset utriusque gentis per occasionem delendae, utrique genti deinceps pro hostibus haberentur. Caetera omnium suffragiis regis arbitrio permissa, quibus legibus pax renovanda, an placerent veteres conditiones, an novae adiiciendae quo gratior fieret, firmior, ac diuturnior.
spacer 26. Postridie ubi ambos duces fuerant congressi, Pictus prior “Fergusi (inquit), hesterna concione multa disserendo, non tam ad nostrae quam ad vestrae gentis rem attinentia graviter satis attulisti, quae relata ad primores vehementer omnibus sunt probata, in eam sententiam omnium suffragiis est itum ut tuis, quod aequissima omnibus visa sint, respondeatur optatis. Praesenti bello finis imponatur, expientur more patrio sacris in deum offensae. In homines vero ad hoc ex utraque gente delectorum et eorum qui optimi essent arbitrio, Britones (pace inter nos convenienti) quod rem neque iustam neque honestam machinati sint, ut utrique populo hostes semper habeantur suspecti. Haec ferme ea quae cum meae gentis primoribus constitui. Amoveatur propterea, quando hoc bellum nec diis nec hominibus sit probatum, omnis veteris odiis recordatio. Nec satis est praesens finire certamen, sed quaerendum quonam modo omnis futuri belli in posterum materia tollatur. Nam quod ad futuram concordiam attinet, satis firmam pacem habituri sumus si nostrum quisque suis finibus contentus alterius fortunae successibusque non fuerit invisus, sed gloriae dederit et ornamento quicquid alter egregie et fortiter perpetravit, adiutorque fuerit in rebus magnis difficilibusque gerendis, ubi hostis praesertim urgebit communis. Quod si in icto foedere appositae conditiones non placent, dicantur aliae nostro arbitrio. Haud dubito patribus populoque gratum fore, quicquid hac in re egerimus. Hanc viam potissimum arbitror ad stabilem mansuramque inter nos pacem.”
spacer 27. Haec Fergusius eo magis probavit, quod Pictum in suam sententiam traxisse videbatur. Inde duces diem condicunt veteris pacis novo foedere renovandae, agendi quoque quae in eo negotia necessaria viderentur. Sub id tempus Britones, qui Pictis venerant auxiliares, domum concesserant veriti ne ea concordia nonnihil sibi pararet incommoda. Condicto die ubi duces cum utriusque gentis primoribus convenerant, primum sopitis extinctisque veteris odii causis, ita ut nullum dissidii incendium in futurum viderentur resumpturae, veteri foederi novae leges sunt additae, ut externum bellum alteri populorum illatum utrique haberentur commune; ubi cum Britonibus praeliandum foret, uterque cum altero descenderet in certamen; foedera alia aliis facta sunt legibus. Secundum haec untrinque domum est concessum. Haec ubi Coilo Britonum regi nuntiata (is Eboraci , ubi tum Britonum erat regia se continebat) anxius repressit cogitata. Timebat sibi vehementer invisae gentis vicina nimium incrementa, neque satis sciebat quibus artibus exterminanda foret. Fefellerat enim hominem paulo ante excogitatum consilium. Propterea animo statuit experiri an populi illi vagi, extorres, ignotae originis, fortes in ferarum caedem, bellica cum sua gente manus auderent conserere. Biennium ferme rem distulit, ut si forsitan utriusque populi in alterum superba aliqua insultatione aptum Britonibus pugnandi ostenderet fortuna locum. Enimvero persuasum fuit ab initio omnibus Britannici nominis nunquam sese, Soctis et Pictis concordi pace coalescentibus, in Albione quietas sedes habituros.
spacer 28. Inde belli causam inter populos suscitare cupientes occultis latrocinis Pictorum fines infestant. Caeterum cum res repeterentur negabant se furti conscios. In Scotos latrocinium furtumque reiiciebant: hos, non Britones aliena armenta abigere consuesse. Quae res effecit ut uterque populus in Britonum odium vehementer conciteretu, eorumque agris populatis, caesis popularibus, praeda inde vi asportaretur aperta. Contumeliam hanc Coilus iniquo ferens animo, quod occulto consilio nequiverat, parat aperto Marte, omnibus parvo post tempore ad bellum necessariis comparatis, conflentibus undique copiism in Scotorum agros qui Vergivio ac Hibernico alluuntur oceano movit. Ubi multa depopulati post plura ferro et igni prostrata ad Dunae amnis ripam cum exercitu consedit, missis per agros qui quoscunque Scotici Pictive nominis invenirent traherent ad supplicium. Sub id temporis Fergusius cum primum bellum moveri audiverat, priusquam inferretur, ut armenta omni cum re pecuaria procul a villis altissimos in montes agerentur, uxores cum liberis rupes locaque natura pene invia adirent, ipsi vero loco dedita opera munito considerent cum copiis suis simul atque Pictis, author fuit, utque Britones temporis productione et rerum fatigarentur inopia militibus edixit, corpora curarent, praesto forent cum tempus posceret, gladio ducis iussu uterentur. Scotus autem quidam transfuga Coilo regi suorum consilia patefecit. Ad quem nuntium quinque millia Britonum per loca aspera incedere consueta ad praeda e montanis agendam transmisit. Ipse totis cum copiis prima luce instituit ducere in hostem. Hac Britonum circunventione Scotis Pictisque patefacta per exploratores, nonnihil in castris est trepidatum. Tum Fergusius ad consilium retulit quid super ea re conserent agendum. Nonnulli pugnam dissuasere, territi Britonum multitudine et alacritate. Alii regem ad praelium hortabantur, satis eum militibus abundare dictitantes, seque pro coniugibus, pro liberis, pro patria, pro libertate fortiter acturos ipso quidem praesente et se periculis obiectante. red Neque minus necessarium quam honorificum belli experiri fortuna, victoriam non tam multitudine quam virtute et audacia frequentius parari.
spacer 29. Sic ubique varie erat consultatum, demum placuit ut Fergusius cum suis Britonum stationarios prima noctis vigilia pugna adoriretur. Pictorum rex sua cum gente Dunam amnem ostenso vado traducta, per loca quaedam petrosa invia ferme, et ob hoc sine custode relicta, ad Scotorum clamorem a tergo aggrederetur hostes. Caetera permitterent fortunae. Paulo post Fergusius noctu hostium castra repente invasit. Stationariisque caesis vallum irrupit priusquam ad Coilum pervenisset tumultus. Mox terribili sublato clamore, quum Britones ad Scotorum vim arcendam sese obiecissent, eos nihl tale suspicantes Picti a tergo invasere. Tum Britones vix somno experrecti, sine signis, sine imperio, alii nocturna fuga salvati, alii locorum ignari in anfractus et abruptas crepidines praecipitati fugientium simul et persequentium turbis opprimuntur. Inter quos Coilus ipse, dum incautius a suis servaretur, oppressus occubuit, loco nomen Coilum (nunc Coill mutato paulum vocabulo dicunt) perpetuo ad posteros relinquens. Scoti et Picti secundum hanc pugnam mane in editiorem locum sese receperunt ad signa. Britones qui ex nocturna trepidatione evaserant in unum coacti, audito regis interitu exercituque magna ex parte amisso, caduceatorem ad hostium duces ad petendum pacem mittunt. Scoti vero et Picti recenti victoria solito insolentiores effecti, Britannis superbe insultantes pacem negare statuerunt. At reges, quibus Britannica virtus haud erat incognita, parce utendum fortuna inter suos praedicantes, pacis foederisque ineundorum cum Britonibus fuere authores. Secundum haec, Pictis parte spoliorum militari pro instituto adeptis, domum concedentibus, Fergusius, copiis dimissis , Argatheliam petiit, ubi maiorum regni facto consessu,
spacer 30. “Quam manifesto (inquit) deorum favore, viri fortissii, hostes viceritis, perquam eqxuisita prudentia rem in aperto discrimine reddideritis pacatam, nemo est vestrum, reor, qui penitus ignoret. Eramus dum manus fuerant conserendae hostibus et numero et viribus longe impares. At dexteri dii volentes nostri votis affuere. Clade concussimus gentem nobis antehac caeteris pro mortalibus timendam. Calcavimus infestissimum hostem, quem omni cum exercitu obrutum vidistis. Opulenta hostium spolia vobis cessere. Qui tetram cladem evaserunt pacem a vobis petiere supplices, necessariam magis quam honestam. Et qui paulo ante vos veluti imbelles, profugos, inopes, et inermes superbe insultando tantopere contempserant, ad vestros pedes humi procumbentes veniam et misericordiam petierunt, exemplum profecto dantes quam sit infirmum humanis viribus confidere. Neque inscii sumus aut esse possumus quantis opibus, viribus, quantaque virtute Britonum gens mari terraque polleat. Idcirco nobis ad maiorem gloriam, illisque ad contumeliam accedet quod a gente imbelli (ut eorum verbis utar), gregaria, extorri, victi, fusi atque profligati sunt. Pacem suppliciter eam petentibus concessimus, nulla post confectum praelium usi in victos violentia, nostram vicimus iram innatamque ferociam, ne nosipsos uno hoc felici successu tumentes in tantum hostem, instabilis fortuna, aut potius dii qui hanc pulcherrimam dedere victoriam, irritati aliquando hostibus tradant ludibrio. Quibus gladius nocturno congressu pepercit, eos liberos cum armis et fortunis omnibus abire permisimus. Foedus cum victis in nostram totiusque posteritatis salutem (ut par est credere) inivimus. Haec eo tendunt ut hoc solum, coniuges, liberos, fortunas, et quicquid rerum nobis in vita est simul cum libertate, quam nobis auferre hostis impie destinavertat, deorum munere, qui hac in pugna nobis haud dubie fuere praesentes servata intelligentes, ne denuo in tantum veniant discrimen, prudenter consultaremus. Quod facilius, mea quidem sententia, assequemur, si deos habuerimus venerationi, sancitumque cum Pictis et Britonibus servaverimus foedus, si publici regiminis formam quam ulto iniistis, simul atque fidei sacramentum dehinc coluerimus. Intenstinis amotis seditionibus, perniciosis colloquiis, avaris commerciis, caeterisque malis suapte natura dissidia excitantibus, regiones, agros, nemora et loca herbida maioribus eorum cum populis, gentibus et tribubus communi consensu fuerimus partiti. Et si nostrum quisque suis contentus, proximi iniuria discat abstinere, omnesque concordi pace egerimus vitam. Quae res nobis quidem opes, vires, et constans gaudium, hostibus autem timorem procul omni haesitatione parabunt. Haec utinam priusquam vita egrediar, in vobis populo mihi vita chariore, quippe cuius authoritate regno, cuius opera de hostibus triumpho, perspiciam: ut certam spem de vestra posteritatisque salute perpetua et habeam vivens, et moriens ad maiorum manes deferam!”
spacer 31. Cum haec ille ita perorasset, confestim ex tota concione redditus est clamor populum non modo ea quae optasset, sed quaecunque imperasset subiturum: icta foedera inviolata permansura, regis nomen et administrationem vehementer placere, agros quos ipsi tenerent eius arbitrio quibuslibet partiendos. Rege inde id haud petente, ad unum omnes in eius fidem nomenque denuo iurarunt, addentes se nunquam aliam publici regiminis formam quam regiam admissuros, passurosve in Albione supra Scotos nisi Fergusiani sanguinis quenquam regnare. Si fallerent, tum omnia mala illa quae sui maiores in Aegypto et in Hispania ab avita lege piaque deorum religione praevaricantibus consueverant imprecari, sibi suaeque posteritati inciderent. Recentem hanc religiosam populi affirmationem, sic iureiurando ultro robaratum, literarum monumentis marmoreisque tabulis incisam animantium quorundam effigiebus, ut tum populo arcana et quae in longum aevum servata vellent scribendi mos erat, sacerdotibus traditam, inferendam sacrario ibique servandam Fergusius curavit. Aliquot deinde diebus lapsis ubi venatibus, honestisque iocis corpora et animos recreassent, facto denuo primorum senatu. “Iam tempus est (inquit Fergusius), quando regno nobis nostraeque posteritati stabiliendo satis cautum video, agros in quibus gregatim absque ordine indiscrete, et ob hoc haud sine frequentibus iurgiis consedistis, nobilibus, populis, et tribubus, et qui ab Hibernia mecum huc traiecere, et qui antea has tenuere sedes admetiendos duxi, et ad id negotium conficiendum censeo viros septem omni ex multitudine creandos prudentia et fide insignes, qui regiones, habita soli ratione finibus dividant: ubi videlicet sterile perspexerint solum, ibi fines latius extentant, ubi foecundum et laetum, contrahunt, constituantque sortes per quas quisque agros recipiat possidendos.” Placuit vehementer omnibus regis sententia, dilecti haud multo post semptum viri prudentia singulari, qui omnes Scotorum agros lustrando contemplati, aequis eos terminis quam maxime fieri potuit diviserunt.
spacer 32. Quarto exinde mense ad Argatheliam sunt reversi, ubi rex erat Fergusius. Eo praesidente nobilium maiorumque nomina sunt in sortem coniecta. Cornach viro insigni sum sua tribu, quae copiosissima erat, agri quiDummae promontorum (nunc Dummisbe) Orcadas spectans insulas et Thanam amnem (nomen adhuc retinet) interiacent forte evenerunt. Ab hoc Cornach Cornana regio (nunc Cathemisia) populi vero Catanos hac aetate, Cornanios nomen sunt sortiti. Lutorth viro insignis nobilitatis secunda excidit sors. Venerat is ab Hiberna cum Fergusio delecta cum militum manu, quibuscum agros qui a Thana ad Nessam sunt fluvium, nullo rigore, nullo gelu ullo tempore usquam, licet stagnantibus altioribus etiam admodum aquis, concretum, obtinuit. Tenuit exinde diutissime regio Lugiam ab eo viro nomen, Rossiam maiorem eius partem nostra vocat aetas. Latitudo in ea a ripa alta (Cromarte nostra aetate) ad Lochteae fluminis ostea decurrit. In hac castrum olim Alatum ad Nessae ripam magni nominis, et a multis authoribus celebratum praeconiis, Urquhartea nunc nomine, cuius monumenta atque ruinae priscae artis aedificiique altitudinis magnam spectantibus praestant admirationem. Vares a Varacht suo duce ita vocitati terram a Nessa ad Speam fluvium ab oceano Germanico ad Hibernicum, quam Varatim appellavere, sunt sortiti. Laborabat is populus perpetua seditione intestina, unde frequentes et foedissimae caedes sequebantur. Effectum inde sed aliquot post secula, ut regum authoritate Varari expulis, Moravis Germaniae populo (ut suo referetur loco) regionem linquerent habitandam. Dedere tum et ii loco nomen ab posteros Moraviam. Thaalis quibus a Thaalo populi duce (id erat nomen) Speae amni proxima cessit regio, nunc complures in regiones partita Boynam, Ainam, Bogevallam, Gariotam, Formartinam et Buquhaniam. Ab his, qui numerosissimi erant, multis ex veteribus Scotorum tribubus gregarie conflatis, Thaaliae nomen regioni inditum.
spacer 33. Marthani omnem terram quae a Thaalia ad mare Hibernicum protenditur, hoc aevo Marream, Badzenotham et Loquhabriam complectentem habuere. Martach populi illius dux, regioni ubi tenuere sedes Marthae nomen ad posteritatem dedit. Obtinuere Novantae populi (a quibus agri ubi sedes posuerant Novantinam nomen acceperunt) terram omnem quae ad Marthaam et Hibernicum mare vergit cum cherroneso praeminenteque monte ducto longissimo tractu in mare, a quo pene undique cingitur promontorio Canter, id est caput terrae vulgo appellato. Continet nunc ea regio Lornem et Canter, loca montuosa, herbida, et pabulo laetissima. Atholus autem ex Scotis Hispanis prognatus vir, multis egregie gestis et domi et militiae insignis (venerat autem ab Hspania in Hiberniam, et hinc cum multis egregiis militibus sub Fergusio in Albionem) agris qui ad eum sorte devenerant nomen dedit Atholiam, quod exinde regioni permansit. Fuerunt eius termini Novantiam, Marthaa et Calidonia sylva, ex ea parte ubi Calidoniae castrum, nunc Dunkeldin, ad Taum amnem situm erat. Croones et Epydii a Croth et Epytyth populorum rectoribus trahentes nomen Calidoniae occidentalim partem sorte occupaverunt. Transierunt autem hi populi longa per tempora nominis novis adhibiits, veteribusque obsoletis, in Srathbraum, Bradalbain nonnullasque alias eis adiunctas nationes. Argatheli autem, quod Scotorum omnium primi in Albionem venerant, regionem et nomen a Gathelo gentis parente diu retinuerunt. Sed et ipsi hac tempestate vocitantur Argadi, et regio eorum Argadia, vocabulis paulum immutatis. Lelgoth partem sorte adeptam Lelgon, gentem cui praeerat Lelgonas (Elgonas vocat Ptolemaeus), nunc Lennox dicunt, appellavit. Cessit et eisdem Cludevallis ager, a Gluda Cludave fluvio, quem Tacitus Cornelius Glottam vocat, quod eam perfundat, ita appellatus.
spacer34. Silures inde suo cum duce Silurth gens atroci semper ingenio, et ad bella exercenda omnium promptissima, agros qui Gludam amnem et Brigantiam interiacent, quibus consederunt sunt adepti. Partita est haec regio haud multo post tempore domesticis urgentibus insidiis in Cumnygam, Coyll et Carrictam. Duravere et regioni et populo ea nomina in hanc nostram usque aetatem, priore, ut in rebus fit vetustioribus, obsoleto. Brigantibus populo omnium Scotorum fortissimo, ea regio (quam ipsi Brigantiam dixere, posterior aetas Galdiam a Galdo rege, ut opportuniori referetur loco, haec vero nostra mutato paulum vocabulo Gallovidiam) habitanda non sorte, sed publico decreto est tributa, ut caeteris bellica virtute praestantes, Britonibus, quibuscum innata pene inimicitia, continenter bellum foret gerendum, proximis agris considerent. Ex his Brigantibus quidem ob foedam seditionem regioni prohibiti exulantes, Picti sanguinis sceleratis quibusquam, quos haud dissimilis furia agitabat admixti, proximam vallem (nunc Avandiam vocant) tenuere, Britonibus, qui tum ea tenebant loca, inde expulsis. Quorum posteritas eo feritatis evasit ut omnem in vicinos exercerent truculentiam, foeminae cum viris mixtim, et his illae longe inclementiores, decertaturae proficiscerentur ad bellum, victis nunquam parcerent, vivos capi in praelio nefas abritrarentur, mori pulcherrimum ducerent. Valetudinarios autem domesticos vel parentes ne conficerentur aegritutine, quod inhumanum arbitrabantur, mactare ex paterno consueverant instituo. Estque haec vallis, ubi in eam aditus, arctis faucibus, alioqui omni ex parte aut mari aut coeno infirmo viae et intractabili sabulo cincta. Effecit is difficilis ad eam accessus, ut incolae Scotorum, Pictorum, et Britonum aspernarentur imperium. Cavernis habitabant et antris, latrociniis et praedationibus plurimum victitantes. Aditus noctu vocalissimi observabant vigiles, interdiu excubiae. Ad unius clamorem arma rapiebant. Qui armis abstinuit occuluitve sese cum ad bellum proficiscendium fuerat, vel initum iam praelium declinavit, ab uxore necabatur. Quo vero vivus in hostium venisset manus liberatus uxoribus (quod apud Dacos consuetum legimus) serviebat donec satis poenae pro ea contumelia exhaustum videretur, aut egregio mox facinore contractam delevissit ignominia. Communibus fere utebantur uxoribus. Concepti autem quod patrem demonstrare non poterant omnium habebantur filii. Hanc olim immanem gentem Ordovices Cornelius Tacitus appellat, veteres nostri annales Ordacos, quod Dacorum forsan longissime superabant immanitatem.
spacer 35. Locorum et gentium de quibus iam significatum, non tam nostri quam exteri, et ii quidem probatissimi meminere scriptores. aeus Alexandrinus mathematicus et cosmographus sua tempestate insignis, Cornelius item Tacitus historiarum scriptor, qui Caesarum gesta ab Augusto ad Domitiani pene exitum altius repetendo descripsit, eorum populorum et regionum frequentuis meminit. Veremundus vero Hispani sanguinis vir dedit memoriae et lepide, et vere Scotorum Hispaniensium, Hibernicorum etque Albianorum antiquitates. Permansere nomina locis et gentibus, de quibus iam memoratum, maiori ex parte ad Fergusii secundi regis usque tempora, quando Scotorum regno quinque supra quadraginta annos interrupto, eiusdem regis opera restituto, eisdem novis a cultoribus nova adhibita sunt nomina. Caeteras enim regiones quae Scotico iam parent nomini, Picti eo temporis tenuerunt, Merniam, Angusiam, Stermundiam, Gouwream, ervevallem, Perthiam, Fifam, magna Calidoniae partem, Sternelingum, Laudoniam, red Merciam, Deeream, Ordoluciam, dahales omnes, quae Picta lingua partes portionesve (uti autor est Bedfa) designant. Quae his regionibus prisca fuere nomina, ut comperire poterimus, opportunioribus locis ostendemus. Huius vero loci expectationi, pro regionum atque populorum nominum quoque discrimine, magna in parte satisfactum reor.
spacer 36. Propterea ad Fergusium regem redeundem. His partitis, uti est dictum, regionibus, ducibus, populis, et tribubus pacatisque omnibus, iam inde ad suos institutis melioribus formandos animum adiecit, utque caetera auspicatius prosequretur, initium sumpsit a iustitia, fidissima humanae vitae praeside, sine qua coalescere, imo ne stare quidem posse humanam societatem haud ignorabat. Leges quasdam edixit quibus vetuit latrociniam, homicidium, depopulationem, maximeque omniam furta, quod omnia tum sub dio asservarentur. Castelum condidit Berogomum, ubi ius dici voluit in Louquhabria ad Albionis plagam occidentalem in Hebridum insularum prospectu, ut illuc et insulani et Albiani Scoti facilius ad iurisdictionem iustitiaeque administrationem coirent. Reliquum vitae magna in tranquillitate cum Pictis egit et Britonibus, summa ope ad id annitens ut suorum animi mutuo inter se studio et benevolentia coalescerent. Accitus tandem arbiter ad Hibernensium primoribus ad dissidia comitiis deligendo regi oborta, sua authoritate et consilio submovenda, ea non modo extinxit, sed etiam extinxit penitus. Id ei mortalium operum fuit ultimum. Maris enim traiectu quod Albionem ad Hibernia dirimit vi tempestatis adverso flatu navi ad scopulum illisa interiisse ferunt, quum quinque supra viginti regnasset annos, loco nomen Fergusii scopulo ad posteros datum. Potiebatur tum rerum inter Britones Esdadus, inter Pictos Cruthneus Camelonus. Is civitatem condidit in Pithlandia (nunc Laudonia) red ad Caronae amnis ripam, Cameloduno blue a se urbi nomen indidit, ubi primariam regiamque sede voluit esse Pictorum. Ibi portus olim saluberrimus omnium aptissimus hyemandis navibus, nunc coeno herbarumque radicibus limo concrescentibus oppletus, udis exhaustis paludibus longa aetate et hominum infrequentia in amoenissima prata evasit. Duravit ea civitas longa secula multis commodis, et Romanorum et Britonum armis afflicta, quam tandem Kennethus Scotorum rex, qui Pictorum regnum et gentem delevit, habitatore exhaustam (suo ut referetur loco) solo aequavit. Condidit et Cruthneus rex Agnedam oppidam et arcem loci natura munitissiam. Id posterior aetas ab Etho Pictorum rege Ethinburgum <nominavit>, arcem, Puellarum castrum, quod illic regiae Pictorumque virgines insignores, manuariis artibus discendis ad nubilem usque aetatem (ut tum fiebat) addictae arcta custodia servabantur.
spacer 37. Quo igitur modo Scotorum gens exordium sumpserit et regnum, Fergusiusque qui regnum condidit, reique summam administravit, suum obierit diem, hoc volumine, utcunque est, demonstratum. Nunc de reliquis qui subsequentes id gessere imperium nobis est prosequendum.

Perge ad librum alterum