Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XIX

ECUNDUM Iacobi regis funus, Edinburgi ad aedem sanctae Crucis in coenobio canonicorum divi Augistini instituti exequiali pompa elatum, iustaque illi solemni ceremonia, ut in regum parentalibus solitum est fieri, persoluta, anno salutis millesimo quadringentesimo sexagesimo, mense Augusti, convenit nobilitas Scotica in abbatiam quandam ordinis Benedictini (Calcho nomen est), ubi Iacobum hius nominis tertium inunctum ex more, corona ipsius capiti imposita, in patris locum, cunctis conclamantibus ut faustum felix foret, regem sufficiunt. Deinde, qui fuit ab eo octavus, ubi in eius verba cuncti ordines regnii urassent, facta omnibus potestate domum concedendi, puellus rex in Edinburgensem arcem, matris tutela dum patribus ita visum foret servandus, celeberrimo comitatu perductus est. Verum haud diu quievit Scotus populus. Elapso enim aliquanto tempore, expeditionem rursus in Angliam faciunt, agroque vastato atque arcibus quibusdam captis, inter quas una fuit longe munitissima Verk nomine, quoad per aeris temperiem licuit in agro hostili agere. red Ingruente autem hyeme, domum copias reducunt.
spacer 2. Altero huius regis anno tota Scotiae nobilitas Edinburgum evocata est ad constituendos regni procuratores. Diversae erant in eo conventu sententiae. Regina, viro magis animositate quam foeminae similis, sibi eam curam deposcebat, contra nitente Iacobo Kennetho sancti Andreae episcopo, cuius erat sententia ut quibus a senatu ea comissa foret provincia, penes illos et regis esset educatio, curaque, et administratio regni. Indecora enim foeminam postulare non modo sui sed toto regno, quasi nullus inter viros eo munere dignus reperiri posset, ferrique a viris nequaquam debere regnum Amazonidum: contra leges, iura quoque, et probatam patriae consuetudinem ut rerum summa sexui non modo virium, verumetiam consilii impotenti crederetur. Sed quum tanto conatu mulier niteretur, tantaque ambitione honorem eum prosequeretur ut res ad vim spectare appareret, intervenientibus episcopis a Glasgw, Dunkeldiae, atque Aberdoniae, cum coenobiarchis quibusadam, viris prudentibus, composita res est hoc maxime modo, ut regis fratrumque eius Alexandri ducis Albaniae ac Ioannis comitis Marriae, duarum praeterea filiarum penes matrem cura esset, quodque munus illi magis congrueret, haberet, administrationem vero regni magnatibus relinqueret. Electi autem fuerunt communi consensu episcopus Glasguensis, episcopus Dunkeldensis, Orcadum comes, dominus a Grahme, dominus a Boyd, et regni cancellarius.
spacer 3. His ita compositis, introducti sunt Anglorum legati, quibus inducias petentibus, adnitente Iacobo Kennetho episcopo, concessae sunt in aliquantulum tempus. Sed et id a motibus civlibus haudquaquam ociosum fuit. Alanus quidam Keir cognomento fratrem suum Ioannem a Lorn, ut haereditate potiretur, per fraudem captum in vincula coniecit, rationem interim excogitans qua, eo sublato, ipse bonorum haeres existeret, quoad illud invenisset vivum apud se servaturus. Verum Colenus a Campobello Argatheliae comes, re divulgata, Alani scelus execratus, cum expedita militum manum impetum in eum facit ac, fratre eius liberato, ipsum in carcerem detrudit, brevi Edimburgum, ut plurium caedium atque latrociniorum causam illic diceret ducturus. Verum priusquam educeretur vitam in carcere finivit, spontanea an illata morte incertum. Post haec Donaldus ab Insulis, immemor quanta in ipsum usus fuisset Iacobus clementia, veterem rursus personam agens non ita multis stipatus comitibus Envernes castelleum adiens nihil quam amicam frontem prae se ferebat, quamobrem custodes, nihil suspicantes hostile, admittunt. Caeterum ingressus cum suis superior numero existens vi castellum occupat. Latrones circunquaque colligens, copiis ex insulis accersitis, Hebridum se regem appellat, non modo impune quae puero rege comitteret fore arbitratus, sed etiam haud sine lucro. Edictum autem fecit undiquaque ne quisquam regiis obsecundaret ministris, proventum uni sibi tributum penderent. Ubi vero iam copias magnas conflasset, Atholum sub noctem ingreditur, nullo adventum eius praesentiente aut expectante. Citatoque gradu ad Atholiae comitem regis patruum contendens, ipsum ad divae Brigidae templum, ad Blair castellum cum coniuge, quae nuper a Douglas fuerat comitissa, fugientem capit, sacroque asylo violato, ex templo tractos in Ilam insulam ad Claig munitissimam arcem custodiendos mittit. Aedem inde spoliat multa supellectili, quae repente illic ex tumulto audito propter loci regionem deposita ab incolis fuerat, ablata. Ter ignem tecto aedis sacrae iniicere sunt conati, terque numine divino ad culmen ascendens flamma subito est extincta.
spacer 4. Inde Atholiam totam depopulatur, sacra iuxta atque prophana vastitate defoedans. Sacerdotes autem verbis illum prohibere deterrereque conatos alios minis terruit, nonnullos pulsavit, quosdam etiam sacrilege interemit. Inde praeda, praesertim pecuaria ingenti, abducta, in insulas se recipere conati vindictam sacrilegiorum haud effugerunt. Suborta enim procella hyeme, submersi sunt plerique, paucis in littora evadentibus. Itaque manifestum id irae divinae indicium experti Hebridiam petentes de sacris rapta confestim reportant. Cereis, igne, atque precibus, ut gentis illius mos est, divam Brigidam placare contendunt, lineis modo tecti, nudis pedibus asylum, cui nuper superbe ac contumeliose insultaverant, cum lachrymis repetentes. Sed et Donaldus, ut scelerum dux, singularem meruit ultionem. Mente enim alienatus est, nec quicquam egit quod rationis aut prudentiae signum praeferret. Quamobrem amici cognatique eius, casu tanto permoti, Atholiae comite cum uxore liberato, illum ad divam Brigidam expiatum sacrilegium ducunt. Quumque iam accensis cereis aram divae accederent, repente omnes ex flavo colore in nigrum versi sunt. In cuius rei indicium pendent etiamnunc ante statuam Brigidae magno numero quos ipsi anno millesimo quingentesimo vicesimosecundo, sacerdote commonstrante, conspeximus.
spacer 5. Sed paulo ante quum ad interreges primoresque delata fuisset Atholiae per Donaldum depraedatio, exercitus continuo conscribi, cunctaque quae ad bellum necessaria forent enixe parari ab regni gubernatoribus iubetur, ne impunitate tanta audacia excrescens caeteros quos imperii adhuc coercuissent reverentia suo tam manifesto exemplo velut contagione ad similia tentenda incitarent. Caeterum priusquam, paratis rebus, exercitus educeretur, nunciatur sacrilegos latrones numinis ira dignas poenas dedisse, reparataque fuisse illata damna ac restitutum cum coniuge Atholiae comitem. Itaque in praesentia nihil ulterius motum est. Administrabatur autem rei summa, ut nunquam alias puero regnante commodissime, incepere nostri multa tranquillitate frui, idque maxime Iacobi Kennethi consilio et authoritate, viri sane multum excellentis civili prudentia. In eo statu dum res nostrae perseverarent, legati a Carolo Burgundiorum duce ad regem regnique primores venere de pace ac veteri confirmando foedere cum Carolo atque ei subditis populis acturi. Legationis principes fuere dominus Verensis ac dominus a Tourhons, quae quum haud gravate impetrassent, reliqua ducis postulata exposuere de nuptis. Poscebat enim ut Iacobus rex filiam [Mariam} ipsi cognatam acciperet uxorem. Sed quoniam regis adhuc esset aetas immatura, in aliud tempus quo maturius consuli posset ea res dilata est, legatique amplis donati muneribus domum rediere.

Hucusque magister Hector Boethius Deidonanus Scotus de
Iacobo Scotorum rege eius nominis tertio, nec plura
de eodem (ut arbitror) conscripsisse
reperitur.

Perge ad Ioannis Ferrerii Pedemontani appendicem