Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI D. IACOBO BETVUN, ARCHIEPISCOPO GLASGUENSI, SERENISSIMAE SCOTORUM REGINAE APUD REGEM CHRISTIANISSIMUM ORATORI, DOMINO ET PATRONO SUO SINGULARI, IOANNES FERRERIUS PEDEMONTANUS S. P. D. blue

ECTOR ille Boethius, vir ornatissimus est singulari doctrina praeditus, qui regum vestorum et Scoticae gentis res clarissime susceptas et fortissime gestas memoriae ad posteritatem tradidit, typisque Ascensianis libris XVII ad Calend. Maias, anno saluto Christianae 1526, decenter expressit. Nihil postea quandiu vixit habuit antiquius quam, continuato historiae suae cursu, quod reliquuk erat usque ad sua tempora non dissimili cura et studio perduceret. Mox igitur, in Scotiam Gallia reversus aggressus est hoc XVIII libro notare, qua imperante Iacobo eius nominis secundo cum foris tum domi pacis et belli tempore contigere. Eoque libro fuse omnia ita scribendo consecutus est ut nihil plenius aut significantius a quoquam in re persimili fieri posse credam. Duas tantum parvi momenti lacunis reliquit, ubi propria quorundam nobilium virorum nomina desiderantur. Nos studiose supplere idipsum tentavimus, sed frustra. Nam perquirenti mihi de senioribus qui proxime ad eam aetatem vixere quosque recenti memoria quae tunc contigissent probabile fuit tenere potuisse, nihil omnino sum adsecutus. Quod si laude carent, suppressis illic nominibus, viri aliquot nobiles, qui fortiter pugnando vel aliter olim ceciderunt, ipsa tamen historia diminutior videri non potest, modo rerum atque factorum eo loci continuatio a studiosis hominibus recte diiudicetur. Absoluto hunc in modum quod de Iacobo secundo instituerat, manum admovit ea libro XIX in medium promere, quae sub Iacobo tertio, secundi filio et regni haerede prorsus tragica et ab omni humanitate remotissima, deinceps contingere. Sed quum eius libri initium contexere coepisset, morte praeventus, quod vix inchoaverat posteritati curandum mandavit.
spacer
2. Tandem, quum nullus appareret qui ferret huic parti suppetias, ad me ventum est. Nam viri aliquot boni et illustres, cum quibus mihi erat diuturna familiaritas, me saepe ac saepius adhortabantur ut idipsum in me susciperem. Causasque addebant permultas (eas omnes paulo inferius quadam nostra t ad lectorem epistola indicabimus) quare id me facere debere iudicarent. Pollicebantur praetera nobis certas quasdam et factorum et temporum memorias huic operi incumbenti valde necessarias, quas deinceps minime praestiterunt. Ego verum, quum hic dubius haererem quid potissimum hac in parte sequerer, ne promissis quibusdam et memoriis invitatus (nimirum frustra) tot mei labores huius rei nomine antea suscepti mihi omnino perirent, quod huic libro vix inchoato ad perficiendum deesse posse videbatur, corrogatis undequaque auxiliis, ut potui repraesentare conatus sum. Sed quoniam, diligenter scrutatis universis quae huic parti continuandae necessaria iudicabam, adsequi minime potui, ab historiae nomine non invitus abstinui. Ac pro eo sylvae blue nomen ut proprium magis his meis laboribus substitui. Si quando tempus quae nunc desideramus in lucem protulerit, tum demum nos vel aliusquispiam a sylva hac digrediens continuam rerum gestarum et annorum seriem consecutus, annales vel etiam historiam contexere meritissime poterit. Interea temporis, si forte hic desint etiam permulta, eaque popularia et communia, historiae tamen praecipua capita et ad rei cognitionem maxime necessaria, quae sub Iacobo tertio evenerunt, ista per nos sylva quomodocunque contexta studiosis universis facile suppeditabit.
spacer
3. Has igitur nostras de rebus Scoticis notationes, dum maiora perquirimus, Mecoenas optime, in tuo nomine nunc tandem apparere volui, ut me relatore intelligant posteri quantum ipsi reges Scotiae regnumque universum ab initio vestrae familiae se debere vobis singulis merito agnoscant, et collatis subinde permagnis in vos muneribus clarissime profiteantur. Non immemorabor hic recensere tuos gentiles viros olim clarissimos, qui apud reges vestros magna cum laude et authoritate vixerunt, ne prae nimia vetustate invidorum calumnias, qui bene facta a nostra aetate remotiora totidem verbis perinde ac falsa elevare consueverunt, excipere et sustinere cogamur. Paucis tantum commemorabo quae ipse ante annos quatuor supra quadraginta in vestra Scotia oculis spectaverim meis et propius cognoverim, atque alii permulti mecum tum Scoti tum Galli qui etiam nunc vivunt, quae nullus omnino quantumvis impudens audeat aut possit refellere. Vixit enim sub Iacobo quarto magnus tuus patruus Iacobus Betuun blue archiepiscopus primum Glasguensis, deinde Andreopolitanus metropolita et regni cancellarius, qui legatione suscepta ad summum pontificem pro rege suo Romam multum inclaruit, Deincepsque, ubi domum rediisset, regni totius procuratione quantum ingenii praestantia et singulari prudentia valeret bene quotidie regi et reipublicae consulendo, similiter recte agendo, <documentum> omnibus hominibus qui de rebus arduis possunt iudicium facere expressissimum reliquit. Praeterea in maximis regni difficultatibus, in pueritia simul et adolescentia Iacobi quinti regis, sub quo admodum senex extremum vitae diem clausit, quantum caeteris omnibus suae aetatis viris clarissimis pariter et illustribus prudentia atque rerum tractandarum scientia praecelleret, nemo est qui ignoraret (nisi omnino stupidus) merito possit.
spacer
4. Sed ea in historiis Iacobi quarti et quinti, suo loco, quando res ipsa feret, scitissime commemorabuntur. blue A morte autem tanti viri caput inter multos erexit red vir incomparabilis d. David Betvun blue patris tui frater germanus, magni tuo patrui ex fratre nepos, S. R. E. T. T. sancti Stephani in Monte Coelio cardinalis amplissimus, Abirbrotensis abbas et metropolitanus s. Andreae archiepiscopus, regnique vestri cancellarius, qui dum in retinenda religione et antiqua patriae libertate fortiter propugnanda totus die noctuque diligenter incumbit, a perfidis domesticis et subornatis ministris plusquam barbarico sacrilegio domi in sua arce truculenter vita privatur. Proxime ad cardinalem patruum tuum pene solus relictus es et religionis antiquae vindex et patriae libertatis assertor, si tuis conatibus fortuna hactenus quoque modo respondere voluisset. Quod tamen per iniquam sorte tibi facere nonl licuit, optime recteque institutae naturae tuae praesidio mordicus semper retinuisti, ut, contemptus tum fortunae bonis universis, quae plerique specie decepti merantur, non veritus sis Herculis exemplo quod Prodicus ait (ut est apud Ciceronem libro 1 Officiorum), blue quae plausibilia videbantur contemnere, et virtuti prorsus te addicere, quamvis hac in parte labores prope infiniti tibi exantlandi superessent, quos iandudum subire turbatis his temporibus coactus est, et nunc etiam animo prope indefesso sustines, ne dum finis apparet. Verumtamen in eiuscemodo rerum vitaeque difficultatibus (ut coeperam dicere) non despondes animum, sed ardentius ad ea quae obeunda supersunt approperas, ut si quo modo possis efficere quod maiores olim tui, quod non ita dudum magnus tuus patruus, quodque recenter patris tui frater germanus S. R. E. cardinalis, qui omnes pari consensu in ea religione et patriae libertate tuenda, in qua nati et sancte educati fuerunt, ad sanguinis usque effusionem et vita cum morte permutationem fortissime perstiterunt.
spacer
5. Perge igitur eorundem maiorum tuorum per vestigia veram quidem pietatem, quantum vales, in locum suum unde excidisse videri potest, restituere, patriae libertatem asserere, et serenissiam principem vestra, fortunae ludibriis plus aequo mirisque modis exercitam, de tot malis eruere ac tuo labore et industria apud regem Christiannismum insta, ut singulari potissimum suo beneficio atque agnatorum principum studiosis adminiculis aliquando tandem de tot calamitatibus educi mereatur. Nec ullus sceleratorum hominum terror apud te sit tanti momenti ut ab officio discedas, quod heroinae vestrae debere te et Deus et natura voluerunt. His etenim virtutis artibus, in quibus maiores tui vixere, si constanter perrexeris, simul cum illis immortalem gloriam apud Deum optimum maximum et laudem apud viros bonos perpetuam consequeris, quandiu historiae factorem et consiliorum vestrorum legentur, quae brevi in lucem (si nihil impediat) sint proditurae. In quibus nominatim commorabuntur, non sine laude cumultatissima, et illi quoque qui ad hanc Scotorum historiam contexendam suis memoriis studiose collectis nos plurimum iuverunt, potissimum d. Ioannes Lesleius, vir clarissimus et literatissimus Rossensis episcopus designatus, ubi nuper e carcere et vinculis Anglicanis, in qua legatus reginae Scotiae cum esset, per inimicorum calumnias detrudebatur, iam d. Elizabethae eius gentis principis (ut ide ipse testatur) singulari beneficio liberatus, ad amicos suos veteres Lutetiam rediiset. Sed ut revertar unde sum digressus, tibi nuncupamus, Mecoenas optime, hos nostros qualescunque de rebus vestris labores, quos ut fronte serena excipias velim, aliquando si vita suppetet et Deus permiserit, etiam maiora suscepturus. Interea cura ut diutissime recte et feliciter valeas, Ferrerii tui semper memor. Rursus value. Lutetiae Parisiorum 12 Calend. Iulii, 1574.

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XVIII

AESO nefarie Iacobo primo, ac sumpto de percussoribus licet supplicio, tamen mox omnia tumultibus plena perstrepebant. Ubi enim principis verecundia amota est, qui potestate caeteros eminent, ambitione quoque excellentes nullum modum suis libidinibus faciunt, sed, licentia sua cuncta perturbantes, quoad puero rege primatum ipsi obtinent, poenitendum sibi postea tyrannidem exercent. Reliquerat enim Iacobus rex filium eodem nomine admodum puerum, sextum enim annum vixdum excesserat. Is tum Sconam regio more adductus, anno quadringentesimo trigesimosexto supra millesimum, imperii nomen accepit ac, rex consalutatus, totus adhuc sub magnatum tutela et cura est habitus. Itaque, quoniam gubernando regno per aetatem haud dum esset idoneus, concilio edicto ex universo regno, qui prudentia valere credebantur regni accepere administrationem. Gubernator praecipuus dictus est Alexander Levyston a Calendar eques auratus. Sed et insigni prudentia vir Wilhelmus Chrichton, eiusdem ordinis vir, ut magistratum quem cancellariatum vocant ageret, uti antea Iacobo primi rege, cuius beneficio id munus obiverat, omnium suffragiis est permissum.
spacer 2. Caeterum potentia atque opibus omnes excellens Archimbaldus comes Douglas magistratus omnes pro suis facultatibus contemndebat. Itaque frequentibus querelis ad summos magistratus delatis, ac primum de Annandiae valle, quod vicinas regiones non modo rapinis sed etiam caedibus eius incolae implerent. Illatas reparare iniurias iussus Archimbaldus tantum abest ut mandatis subsequeretur ut etiam qui id conarentur palam impediret, publice prohibens ne quisquam regiorum procuratorum ministrorumve, neque ex Annandiae valle neque ex reliqua sua ditione quemvis in ius vocare aut vocatus parere quispiam auderet, mortem interdum minitans his qui id fecissent, id se suosque privilegium a rege habere asseverans. Quamobrem omnem prorsus iustitiam e medio variis in regni partibus sublatam, priores quibus sanior erat mens aegre ferentes Archimbaldo, frustra tamen, infensi sunt, quum adversus tantam potestatem renitentes maiores multo turbas summo sui pariter ac regni periculo ciere vererentur. His sylvescere Scota iuventus dum non esset qui agrorum depopulatores, agrestium, civiumque caedes, nobilitatis in se saevientis feritatem castigaret. Strepebant undique arma, furta, latrocinia, et id genus caetera flagitia palam ita exercebantur atque mortalibus summum decus adferrunt. Ut gliscere indies magis magisque id malum, in causa fuere quibus publicum regimen permissum erat.
spacer 3. Ortae sub id tempus, qua occasione aut impulsu incertum, simultatesEnimvero cancellarius sua munera pro virili <parte> obiens puellum regem suae fidei creditum, castello Edinburgensi simul cum ipse arce, accuratissime asservabat. Partes cancellarii sequebantur quidam ex primoribus haud contemnendae authoritatis. Factionem his adversam Sterlingi nutriebat regina et Alexander, tum, uti diximus, in regni gubernatione praecipuus complurium primatum favore. Harum utraque factionum mandat per praecones viatoresque oppidis, emporiis, ac insignioribus regni vicis ne quispiam alteri pararet, capitis poenain non audientes edicta. Ingens per haec regno malum imminebat, nullo civibus, sacerdotibus agrestibusve (hi enim impurorum incursibus vehementius affligebantur) ad ius aliquod petendem, negotia aut publica aut privata agenda praestante securitatem. Nam Edinburgum contendenti ut grassatorum iniuriam cancellario coram quereretur, frequentius priusquam domum rediret latrunculi alterius factionis sese simulantes, crematis etiam nunnunquam aedibus, omnes fortunas adimere. Haud dissimlem iacturam gubernatorem adeuntes suas aerumnas deploraturi plerunque sunt experti. Moti quidam vel insigni pietate viri, praesenti Scotorum calamitate, tam importabilia aegerrime ferentes, moesto silento se domi continuerunt.
spacer 4. Medio tumultu, turbatis pene undique rebus, regina, quo suae factionis vires augeret, minueret adversae, commento excogitato, regis cancellario adimendi, si quoquomodo posset, Edinburgum paucis comitata proficiscitur. Illo adventantem cancellarius placide exipiens in arcem ad filium visendum admittit. Fitque ei potestas regi quum vellet adeundi. Regina, quo consilio Edinburgu venisset probe dissimulans, inter loquendum saepius cum magnatibus dictitat nihi se unquam intestina seditione magis perosam, haud ignara quantum ea mali regnantibus rebusquepublicis afferat, se velle deinceps internas lites ex animo devitare, curare exactissima diligentia ut filius, in quo uno praesentium procellarum sedandi impetum, castigandi tot ingentia scelera, ac restituendi demum Scotorum regni in pristinam quietem, decus spesque omnis sita est, honeste ac pie educetur. Elaboratum denique quam diligentissime ut, orta in nobilitate dissida ita dirimantur ut eorum ne vestigium quidem sit remansurum. Sublata est his similibusque verbis gestisque reginae, fidem ac pietatem prae se ferentibus, omnis odii suspicio in cancellarium et qui eius partes sequebantur. Deventum ut regina cum rege in arce noctu ac interdiu dum libuit diversaretur.
spacer 5. Nacta tandem opportunitatem regina praecogitati commentati exequendi: simiulans sese sub auroram ut nuncupati voti religione pro filii salute exolveret, ad divae virginis aedem (Album Sacellum vocant nostrates) profecturam, duo vestium reconditioria, quorum altero parvulum regem, deceptis custodibus, noctu incluserat, quasi his muliebrem mundum secum devehi volens castello exportare, et onerario equo in eum usum parato imponere iubet. Mox fidus quidam reginae minister, fraudis conscius, equum Letham proximam portum adducit, arcas naviter imponit carinae, qua cum excepta in eam sequenti immodica celeritate regina, ocius e portu solvens Sterlingum adnavigare occupat. Estque bona aestuarii pars transmissa priusquam qui in arcis praesidio erant se sentirent delusos. Sub vesperam sequutam gubernator venientem regem Sterlingum obviis manibus summa cum laetitia excipiens celebri comitatu ducit in munitionem, reginae ingenium plurimum probans quod rem arduam vix absque vitae discrimine tentantem pro regni ac filii (ut ferebat) salute, in prosperum perduxisset exitum.
spacer 6. Die qui fuit ab eo tertius, amicis fautoribusque vocatis ad concionem, “Quanto (inquit) ludibrio Wilhelmi a Crychton red intolerabili superbiae, posteaquam is vestro maximo beneficio cancellarius denuo appellatus, impuberem regem simul cum arce Edinburgensi in custodiam receperit ingenti cum dedecore fuimus, neminem vestrum arbitror non expertum. Nam praeterquam quod regios tenentes agros vectigales fecerit, nos cum amicis, familiaribus, nobilibus, ignobilibusque, liberis haudquaquam ferenda usus tyrannide, ut apud se aut ubi ille voluisset omnis gratia, ominis authoritas, honor ac divitiae esset, nobis impotentiae et dedecori, imo egestati, modo excogitata assequi potuisset, obnoxiis relictis, sibi audientes ac pendentes veluti supremo magistratui stipendia, et qui solus publica negotia et domi et foris tractaret omni conatu reddere est annixus. Fueruntque nobis, omni hae situatione seposita multo asperiora quam nostrum quispiam unquam senserat expectanda, nisi regina singulari prudentia mulier, Dei optimi maximi peculiari ope, nostris rebus ocius succurrisset. Haec enim me, quod haud ignorarem Wilhelmi sagacitatem quam in omnem partem unde doli esset suspicio, acutius prospiceret vel maxime dissuadente, Edinburgum profecta adiit. Puerum regem miro ingenio Wilhelmo ademit, ad nos uti nostis deportavit. Unde videre licet prudentiam haud ubique tutam esse, neque temeritatem semper infoelicem. Amisit Wilhelmus, vir omnium iudicio perspicitaci sagacitate, per dedecus regem, cuius authoritate, eius tyannis in cunctos immaniter desaeviens vel maxime nitebatur. Quaecunque etenim gessit, regia authoritate, quo maiori imbecelli plebi esset timore se gerere asseveravit. Sors eius iam misera atque inhonesta cunctis ludibrio est. Nobis haud absque decore est gloria, quod optavimus maxime habentibus. Expergiscimini ergo, et quae Wilhelmus in nos impie excogitavit, relegationes, exilia, proscriptiones, caedes in authorem recudite, militibus ad expeditionem scribendis ut altero dehinc die sub diuluculum Edinburgi coeant, secretis nuntiis edicite, ut arx non prius nos motum inchoasse audiat quam se sentiat obsessam.Agite, vobis serviat quod tantopere concupivit superba insultatione imperare. Robora vobis minime defutura sunt, modo animos habebitis paulo alacriores. Commodum, tempus, pericula, libertas, decus assequendum, et gloria magis quam mea verba vos hortantur. Tantum virili animo, audaci atque incepto opus est, fortuna quam experimur nobis secundam caetera expediet.”
spacer 7. Haec ubi toto concioni laetis animis accepta, quantum virium quisque allaturus esset, et an omnium accessio, non modo ad Wilhelmi, verum comitis a Douglas opes, si is veniret forte in arcis subsidium, debellandas sufficeret, nonnihil consultatum. Tum regina ingentem frumenti vim suis e granariis (erant eain Fifa regione haud longe ab Edinburgo) asportandam, partiendamque cum pecunia inter milites, ad quae, tenente obsidione, ipsis usui forent paranda, ultro polliceri, asseverans praeterea comitem Archimbaldum cunctosque Douglassii nominis implacabii, ut habuit compertum, in Wilhelmum Crychton teneri odio, neque quicquam magis cupere quam viri illius simul cum tota gente praecipitium. His omnium animis alacrioribus effecatis, spondet quisque sedulo rem se impigre navaturum, estque ita conventus dimissus. Inter haec cancellarius, agerrime ferens se ita hostili astu delusum, perspiciensque haud superesse locum hostis reconciliandi, cuncta discriminis plena minitari exitium, Archimbaldum comitem a Douglas per nuncium interpellat, suppetias sibi adversus reginam et gubernatorem ferret, pollicitus se omni robore in illius fide exinde permansurum. Ad nuncium Archimbaldus, postulatis vixdum auditis, excandescenti (uti astantibus visum) simillimus red respondit parum ad virum bonum attinere cum facinorosis et intercutibus vitiis madentibus, quales Wilhelmus a Crychton et Alexander gubernator, commilitium facere, ut eorum alteri adversus alterum ferre suppetias, quando non virtutis aut honesti, sed probri causa infesta arma in sese induerint. Nihil se unquam auditurum libentius quam utrunque alterum utriusque cum familia ferro et igni miserabile traxisse in exitum: talem exitium commeruisse inexplebilem utriusque ambitionem, vanitatemque et innatam perfidiam; oportere ut, vel numine ulciscenti, devoti sceleribus, nihil habentes pensi dictis factisque innoxios, quam possint, turpi dispendio afficere, aliquando poenas insigniter luant.
spacer 8. Eo responso accepto, cancellarius (is tum arctissima obsidione Edinburgensi in arce, considente ad eam gubernatore cum exercitu, detinebatur) ne durius quid si diutius propugnaret castellum pati cogerentur, de deditione agere cum hoste instituit. Precatus est igitur gubernatorum, misso ad illum caduceatore, ut, pactis duorum dierum induciis, ad secum colloquendum campo castello praeiacente venire haud gravaretur, dicturum se sacramento fidei spondens quae ad utriusque salutem spectarent. Gubernator, haud aspernatius precantem, paucis cum amicis, uti erat conventum, ad colloquium est progresssus. Tum prior Wilhelmus, quantis 392 quamque acerbis contumeliis refertum responsum a comite Douglas, quum nuper ab eo amice petisset suppetias, acceperit, quam is comes utrique insidearetur, quamque ingens malum ac irreparabile, si simultatibus perseverarent et armis, sibi haesitatione semota essent paraturi, certissimis indiciis ostendit. Communi idcirco utriusque simul atque familiarum saluti consulendum, ne decertando longe magis sibi forent nocituri quam hostium vires queant officere. Pacem se cupere ex animo, in regia fide, uti fidum decet civem perstare, arcem regis esse, regi propterea quibus ille dicturus esset conditionibus dedendam. Gesturum se deinceps aut publicum aut privatum, modo communi saluti foret usui, qui regis essent a latere arbitrio. Eum animum in principe, gubernatorem, et rempublicam perpetuo habiturum. Cancellarii verba Alexander spe bona excepit, retus, sopitis praesentibus inter se dissidiis, pacata si fueri id possit republica lactrocinia foventium iniuriam facilus devitandam. Reprimendum quoque multorum superbissimum tumorem. At efflagitare affatu verum animi affectum prae se ferente Wilhelmum pectore et ore idem haberet, ne proderet fidem: fore, si verbis staretur, ut pacis ac tranquillitatis hostibus iure sublatis, regi ac universo Scotorum genti regnum foelix faustumque continuaretur. Extemplo Wilhelmus, sese regis voluntati permittens ex animo, prolatas castelli claves, deditionis indicium, gubernatori contulit ad regem deferendas. Unde miram qui aderant magnatum benevolentiam assecutus, non ut hostis, sed inter primos salutis publicae amicos est habitus. Secundum haec, rege ingenti laetitia ac honorificentissimo apparatu in castellum excepto, permissum est publica sanctione <ut> Wilhelmus et cancellariatus et praefecturae praesidii Edunburgentis arcis administratione perseveraret. Unde nata sub id tempus amicitia inter gubernatorem et cancellarium, eorum quoque necessarios, haud facile, ut cunctis tum videbatur, peritura.
spacer 9. Dum his diversis successibus regis aula huc illucque distraheretur, occidua et ea regni pars quae meridiem et Euroaustrum spectat multis caedibus ac rapinis sunt vexatae. Nam Thomas Boyd eques auratus Alanum Stuart a Darle equitem item auratum ob veterem, ut aiebat, inimicitiam ad Spinam Pomais, tertio miliari ab eo vico, qui Vario Sacello nomen est, crudeliter interficit, tertio iam anno a Iacobi primi interitu. Sed haud diu inultum passus est fratris sui caedem Alexander Stuart. Praelio enim cum Thoma Boyd congressus, haud paucis utrinque desideratis, tandem ipsum inimicum multis confossum vulneribus egregie ultus est. Nec hic caedium finis fuit, quin veluti, signo dato, utrinque in mutua fata saepius concursum est. Tota pene occidua atque australi regni parte in duas distracta factiones, quoad respirare visa est morte Archimbaldi comitis Douglas. Periit is ardente febre, quam medici causona vocant, ad Lestaurik red anno Christiano nono supra tricesimum quadreingentesimum ac millesimum. Quum Wilhelmus eius filius ex Matilde comitis Craufurdiae filia, blue quem Deidoni nuptiali pompa qualem vix audiit nostra aetas sibi matrimonio devinxerat, susceptus, vix quartumdecimum agens annum, sextus illius familiae comes creatus est, adolescens haud malae indolis, ut prima adolescentiae studia monstrarunt. Sed mollis aetas subeuntibus adulatoribus aulae omnis praesentissima peste facile corrupta in deteriora labitur, quum alioqui, si proborum virorum nactus fuisset consortium ac magistratum, omnium iudicio in optimum virum evadere potuisset. Verum aulicorum suorum impulsu, quos regio more equites auratos ac senatores parlamenti (ut dicunt) crearet, maiori quam ipsum decebat stipatus satellitio, nec id sine regiae maiestatis contemptu, quocunque opus erat incedebat, duo interdum aut amplius millia equitum eius ex ditione collectorum, inter quos ingens latronum vis, in conspectum regis Edinburgum aut in aliam aliquam civitatem quo potestatis suae magnitudinem ostentaret ductitans.
spacer 10. Ab inimicorum enim iniuria se tutum fore credebat, si quam dominationem vivens pater Archimbaldus tenuit adeptus, in eius exemplum totus concederet. Auctis ergo assentatorum suasu stipatoribus, quo metum cunctis incuteret, haud diminutam patris superbiam, imo potius adeo illustratam commonstravit, ut nullum sese superiorem in toto regno agnoscere, importunissimis aulicis ad iuvenili animo inculcantibus, omnibus facile sibi videretur. Huius insolentiae fautor, odio recenter contracto in cancellarium gubernatoremque, incertum qua rationem, putabatur Iacobus Stuart eques auratus domini a Lorn germanus, qui reginam superiorem viduam paulo ante in coniugem acceperat, quo honore in republica nonnihil sibi authoritatis vindicare posse iure arbitrabatur. Hac re Alexander gubernator Iacobum una cum fratre Wilhelmo inopinatos in carcerem detrudit, veritus ne prorsus accessu eorum intolerabilis Wilhelmi Douglas tyrannis existeret. Sed et reginam mariti captivitatem indignem ferentem, suspicans consiliorum quoque eius fuisse participem, in Sterlingi castellum, cuius ipse iussu primatum custos erat, relegavit, nec prius emisit quam, conventu primorum regni Sterlingi facto, immunem sese novarum rerum, si quas forte maritus incoepisset, declarasset. Verum Iacobus Stuart maritus ipsius una cum fratre, interventu cancelarii ac Alexandri Setoun a Gordon, eorum se nomine astringentium ac pollicentium ipsos, si quid adversus regium nomen commissum deinceps foret praestituros, vinculis solutus est. Ad haec poena quatuor millium librarum constituta est, si quid exinde aut adversum regni gubernatores admissum foret, aut quod publicae esset administrationis ipsi sibi usurpassent.
spacer 11. Nonnullos et alios opibus ac nobilitate insignes, de quibus vel levi siuspicione novarum rerum moliendi tenebatur, non expectata cancellarii aut eorum magnatum qui illius partes sequebantur sententia, atque penes se omnis fuisset in publico regimine potestas, acrioribus suppliciis quam par erat castigavit. Alios manifesti criminis reos pro arbitrio donavit impunitate. Id cancellarius aegerrime ferens, ratus se suamque authoritatem ea regiminis forma contemptum iri, publicae quoque saluti minime consultum fore, statuit, repressa animi indignatione, alio, quoad nascenti vulneri medela excogitaretur, se conferre. Edinburgum itaque, principe cum matre et gubernatore Sterlingi relicto, multo milite, uti nostratium turbulento tempore mos est, stipatus concessit, atque in arcem veluti familiare domicilium sese recepit. Gubernator, etsi sciret Wilhelmum magnanimi spiritus virum haud passurum acceptam iniuriam, modo vires animo responderint, diu inulta, illius tamen opes prae suis penes quem et publica esset potestas et rex ipse impubes, et quicquid regiarum esset virium, nullius habens momenti, cuncta licentiosius, inconsultis etiam regni patribus, pubica in administratione quam ante gerebat. Interea Wilhelmus comes a Douglas per Malcolmum Flemeyn a Comminald et Alanum Lauder legatos Carolum septimum Francorum regem oratum facit Turonenseis ducatus, quo Archimbaldum avum praelio cum Anglis gesto ad Vernolium, Francorum pro libertate caesum donaverat, ac pater Archimbaldus omni vita est potitus, sibi uti iusto haeredi deferretur, pollicitus, quae regia diplomata contineant, sese maiorum more, quibuscunque posset viribus fortiter fideliterque gesturum. Carolus rex, charitate in Scotorum regem et gentem, qua nihil habuit antiquius, ductus, legatorum postulatis humaniter auditis, respondit e sententia. Ipsumque Wilhelmum, ubi legati illius nomine in suum nomen fidemque iurassent, Franctorum regni patribus suffragantibus, Turonensem ducem appellavit.
spacer 12. Eo felici successu imprudens adolescens amplius tumendi in sui perniciem, eius quoque aulici et asseclae iuvenum impellendi maiorem ad insolentiam, in quam ea aetas facile ruit, expectatam sumpsere occasionem. Invalescebat igitur exinde licentia, latiusque vires suas propagavit. Neque qui ad austrum et occidemtem incolunt tantum, sed insulanos vesana haec perdendi omnia ac tumultuandi libido invasit. Irrumpentes enim sub id tempus Hebridiani, in continentem inter grassandum, nobilem virum Ioannem Coquhuin a Lus cum copiis ut hostilem vim arceret, eis ad Inchmurem (vico id nomen est) occurrentem praelio victum compluribus cum aliis, paucis admodum ex insulanis desideratis, crudeliter interemerunt. Praedonum duces fuere Lachlanus Macklahyn et Murdacus quidem Gibson, viri latrocinio satis insignes. Hi praesenti victoria ferociores, mox omnia caedibus contaminarunt. Non sacra, non aedes privatae, cuiquam securitatem praestare. Arae divorum sanguine passim humano conspergi, fores perfringi, ac in cubilibus cum uxoribus viri cubantes et liberis promiscue trucidari. Nulla usquam verecundia aut aetatis esse misericordia. Atque haec passim edebantur, sed authoribus diversis, tum in his quae in occidentem, tum in his quae in austrum expositae sunt, Scotiae partibus. Nec ullum remedium humanum tantis malis inveniri poterat quin divinum quoque numen tantum non prorsus contemnebant.
spacer 13. Orta enim annonae ingenti inopia anno nono supra millesimum quadringentesimum et tricesimum partus salutiferi, partim quod per tumultus serere agricolae non poterant, partim quod numinis ira fruges infoecundae provenerant. Tum gravissima quoque peste, quae homines eodem quo corripuisset die conficeret. Eaque sesquiannum totum grassatus est. Haud tamen tantis defatigati malis mortales a veteribus flagitiis abstinuere. Imo multo quam ante crebriores maioresque querelae, cessante virga divina, ad regem et qui in regni procuratione regis maturam usque aetatem erant, delatae sunt. Retulere plerique haud vulgaris existimationis viri tantorum malorum causam in Alexandrum gubernatorum mussitantes, posteaquam regis custodiam, regni simul atque gubernacula sibi vendicarat, sceleratis scelerumque propugnatoribus, in cancellari odium plus aequo favorem praestitisse. Apparereque comitis a Doublas virium ad guberantoris accesssione (hos etenim sub id tempus nonnihil convenisse ferebatur) monstri aliquid in Wilhelmi capitis perniciem ali. Cancellarius, eius aula primum haec susurrante, amicis inde palam loquentibus, posteaquam secum diligentius omnia mente versarat, instituit facinus audendum quo se ac publicam salutem aut praesentissimo periculo levaret aut ipse tota cum familia brevi ultimo discrimini commiteretur. Ubi ergo didicerat fidissimum per exploratorem quae loca, quibus stipatus, rex solatii causa frequentius invisere solitus erat, illo praestanti cum delectu solus consilii conscius noctu contendit, iussis paulo ante amicis cum equitibus quod poterant temporis pro angustia suis e ditionibus accire. Posttridie sub auroram dicto ad negotium loco haud procul a Sterlingo adessent in armis. Amici quibus negotium dabatur naviter rem navare, et nocte intepesta manipulatim, quo omnia magis vacarent suspicione, citato gradu locum adeunt designatum.
spacer 14. Opperienti interim Wilhelmo diem saltu qui Sterlingi est in vicinia, casus obtulit quod praeter omnium expectationem. Nam illuscente rex paucis cum equitibus arce egressus venandi gratia ex consuetudine recta in saltem proficiscitur, ubi priusquam quispam sensit insidias, in Wilhelmi incidit equitatum. Tum Wilhelmus, posteaquam conspectum regem reverenter salutarat, idemque fecisset milites ducem sequuti, enixissime precatur carcere, quo gubernatoris tyrannide in regni dispendium diutius tenebantur se ocius eriperet, Edinburgum, vel alio quolibet concederet, non infesto suo imperio, sed aliis clementer imperitans, suorum praesidio ac benevola custodia, regio more inde victurus. Haud procul abesse testatus qui illum quocunque iuberet, vel invitis contra sentientibus, salvum conducerent, omni periculo atque hostili timore si quis immineret levatum. Id et publicam salutem vehementer expetere, et cunctos regiae felicitatis amicos plurimum optare. Moxque regem iam vultus indicio annuentem, fraeno celerius prehenso, Edinburgum ducere occupat. Erant eo temporis ex regiis ministris nonnulli vim parare incipientes quo Wilhelmi conatus impedirent. Vetuit Alexander Levynston gubernatoris filius natu maior, extremae inquiens ese dementiae inermes cum armatis, longissime etiam numero superioribus, nullo vitae urgente discrimine, ferro decertare. Subeundam praesentem quanquacunque ea foret indignitatem, parendum necessitati, hosti alioqui fortissimo, quam nulla vi, nulla arte, nullaque humana opera aut ingenio mortales expugnare queunt. Fortunae leges esse ut plerunque cui arridet maxime, is propior sit periculo. Et quem veluti adulterinum videtur abdicasse extollat subito, efficiatque cum minime speratur illustriorem. Caeterim regi in coepto itinere perseveranti ad quatuor prope armatorum millia, quos e Wilhelmi necessariorumque eius ditionibus accitos in illius subsidium adversus hostium insultum (si quis forte instaret) conglobatos haud procul a Sterlingo sub auroram consedisse diximus, laetis acclamationibus occurrunt, ipsumque ac cancellarium, priusquam motus gubernatori (is tum forte Sterlingo longe aberat) nunciabatur, ingenti omnium cum laetitia, itinere feliciter confecto, in arcem deducunt Edinburgensem
spacer 15. Haec Sterlingi nunciata guberantorem ocius in oppidum revocavere, illiusque animum maiori longe quam quaevis antea iniuria iracundia incendit. Angebant etenim virum calidissimi spiritus et suiipsius incuria in principe servando, unde hosti illudendi locus contigit et reginae perserverans odium, indignissime ferentis se gubernatoris authoritate, sontium more, publicae deputatam custodiae. Auxit angorem quod sese eo suapte culpa redegisset ut cui consilium (suspicione enim tenebatar domesticorum fraude se delusum) committeret, cunctis infelicem exitum intentantibus, prorsus ignoraret. Haec atque similia ubi Alexander secum questus fuerat, variasque vias imminentium malorum declinendi attentarat, nullum consilium rei sua magis accommodum invenit quam, remissa offensione, sopitis dissidiis, in pristinam concordiam cum cancellario redire, et in ea exinde fideliter perstare. Nulla alia lege aut conditione, uti tum sibi visum suae saluti consulendum esse. Nam neque securum sibi neque integrum iudicavit comiti a Douglas de republica optime sentientibus habito pene pro hoste, et qui per aetatem prudentiae immunis, aulicorum arbitrio cuncta esset gesturus, salutem committere, illius atque partes, veteribus amicis temere desertis, maiorum contra probatam consuetudinem insequi. Quod si simultatibus perseveraret in cancellarium, verendum ne in ordinem tandem redactua proceribus ludibrio habitus et magistratum summa cum ignominia deponere, et in liberorum necessariorumque irreparibile dispendium exulare cogeretur. Re igitur cum suis ac republicae amicis aliquot post dies disceptata, guberntor illorum ex sententia, complurium praeter expectationem, paucis comitantibus Edinburgum proficiscitur.
spacer 16. Erant Edinburgi sub id tempus duo verissimi Christi sacerdotes, graves vita, pietate, prudentia quoque et eruditione insigni, et ob id haud parvae inter regni primores authoritatis, Ioannes Innes et Henricus Lychgton, hic Aberdonensem, ille Moraviae tums sacrum tenebat magistratum. Horum opera et interventu cancellarius ac gubernator, quibus illi charissimi habebantur et erant, in sacra divi Aegidii aede, paucis cum amicis, armis depositis, colloquendi causa conveniunt. Tum prior, uti conventum erat, gubernator, “Viros (inquit) eruditissimos veterum atque recentium historiarum sedulos lectores, quibuscum non parva mihi incessit confabulandi consuetudo, frequentius commemorantes audivi, quod et probati quidam perhibent authores, res parvas in immensum concordia crevisse, discordia vero vel Croesi opibus maiores eo devenisse ut tandem in miserandum ducerentur exitium. Horum exempla et externa et domestica, nulli pene incognita, nos, si privatae aut publicae salutis curam habemus, moverent ad, amotis simultatibus, amicitiam summopoere colendam, eundum manibus pedibusque in eam. Itaque deinceps perstandum ut communi animo consilioque res gereretur. Quantum enim dispendii quam ingentem iacturam passi sumus, nostri necessarii simul ac amici, imo optimus quisque huius Scotorum gentis, a primordio nostri dissidii mortalium nullus, me iudice, facile est commemoraturus. Enimvero neque hae vires nobis quae olim, neque opes. Non ea sumus apud nobilitatem plebeiamque imbellem multitudinem charitate, existimatione, honore. Intestinae hae seditiones optima pene quaeque et nobis vita prope chariora adimentes, indignitatem attulere ingentem.
spacer 17. “Non ergo alienis exemplis nobis opus qui fugienda nostris in malis coram intuemur. Angor mediusfidius et aegerrime fero nos, quibus patrum benevolentia publicum regimen summa cum potestate permissa, in ore omnibus esse, atque nosrtra odiosa pariter ac cunctis invisa ambitione, in causa essemus tot rapinarum, caedium, depopulationum, caeterorumque id genus malorum quibus iam regnum foedissime lacessitur. Nobis atque reipublicae dissidiis officimus, hostibus ansam praebemus assequendi quod maxime exoptant. Hi rident utriusque nostrum in alterum iniuriam, laetis animis expectant exterminium. Quo foret, si infelice sidere tantum malum eveniret, ut undique turbatus rebus, sublata iuris dicendi potestate, aut invaderent maiestatem aut ea in regni exitium sua pro libidine abuterentur. Memineris quaeso publicis muneribus adhibitos nos primorum authoritate ut regnum incolume, nullius iniuria quam per nos fieri possit lacessitum, puero regi ad maturam usque aetatem asservaretur. At intestina seditione deserimus magis ac prodimus quam servamus. Dirimantur idcirco, oro, obsecro, obtestor, per si quid potest apud te, patriae vel principis amor, domestica dissidia. Extinguantur perniciosae hae seditiones, quibus in nostrum, in publicae salutis dispendium laboramus. Revertamur in amicitiam, bonarum mentium delectabile vinculum, iuxta atque munitissimum regni susbsidium, qua sine nullus aut privatus aut publicus sibi patriaeve aut vivere aut prodesse potest. Patere te exorari, quaeso, patriae pro salute, quo et regni huius et regiae familiae, fidissimus propugnator iure omnibus videare. Et quo mihi honesta simul atque necessaria suadenti libentius assentias, iniuriam omnem qua ipse affectus sum candide ac citra fucum omnem condono. Quicquid vero iniuriae tibi illatum est, ipse tuo arbitruo ulla absque dilatione reparabo. Caeterum rex tua permaneat sub cura at tutela. Tuae etenim fidei patris adhuc superstititis authoritate permissus est. Satis me habiturum existimo, si ita in regni procuratione deinceps consenserimus ut nobilitas pariter atque populares certo nos intelligant iustos regni moderatores, flagitiorum vindices, cultores aequitatis. Quod si, saniori spreto consilio, odio implacabili perrexerimus, ambitionem publicae praeponentes saluti, regnum, regia famila, nostrae fortunae, liberi, vita, at quaecunque nobis sunt charissima, nostrapte culpa ultimae iniuriae procul dubitatione permittentur.”
spacer 18. Ad haec cancellarius respondit se civilem bellum et omne seditionis genus plurimum ab initio detestatem, idque quantum per ipsum fueri potuit semper totis viribus declinasse. Praesens dissidium, cuius causam ambitionem esse non est qui non intelligat, cupere ex animo sopitum, imo ita extinctum ut nullae prorsus eius supersint reliquiae. Ne si quae fortassis extiterint, pristinas flammas resumpturae et incendium dissidii maioris data aliquando occasione, facturae videantur. Satis se scire, simultate perseverante, strepentibus undique armis, nec principis nec Scotorum gentis felicitati unquam consultum iri. Haud ipsi esse integrum ultro oblatam adeo honestam gratamque et publicae saluti omnino nescesariam conditionem recusare. Quoniam omnium amicitiam vehementer sibi expetendam iudicet, tum horum maxime quibus rerum summa permissa. Verum neque suae neque adversae facrtionis esse tantae seditionis transigendae modum praescribere. Oportere ergo litis componendae causa arbitros utrique facitoni acceptos, principi ac reipublicae Scoticae optime volentes, dici. In horum sententiam, quamcumque tulerint, modo nec regis nec patriae saluti officiant, pro cuius incolumitate quisquis fortunas omnes, vitam et animam debet, se haud gravate iturum. Id haud aliud a se, cunctis expectandum qui principi atque reipublicae fidus omna vita extiterit, talisque perpetuo sit permansurus. Laudare utrunque qui aderant viri supremae dignitatis, et gratias agere quod tanti fecissent publicam salutem, ut eam quibuscunque hominibus, vel charisismis, longe anteponerent.
spacer 19. Dicti sint arbitri utroque ducum suffragante, quorum tum opera per sponsionem pax facta est, et brevi inde foedere absoluta. Itaque factiones hae duae simul atque earum duces in unum venere consensum, exinde, uti cunctis tum persuasum, amicitia summa perseveraturi. Parvo autem post tempore primorum decreto, consultandi causa super reipublicae feliciori successu Edinburgi omnium ordinum consessus publicus est habitus. In eo longe plures ex imbelli plebe iniurias querentes quam unquam antea auditi sunt. Ad aspectum namque viduarum viros misere deplorantium, grassatorum iniuria sublatos, liberorum caesos parentes, ademptas fortunas lamentantium, vix erat in concione quem non miseresceret. Ita passim in depopulationes, ita in caedes ferme ubique sublata maiestatis reverentia ruebatur, ut nulli pene nisi qui in ducis cuiuspiam latronum nomen iurasset aut animam ingenti emisset pecunia, tutus locus haberetur. Post diutinam super his emendandis habitam consultationem, quum minime usquam consilium flagitiis vindicandis aliud appareret quam ut arte, quoniam viribus facile non poterant, latronum duces fautoresque e medio tollerent, literis humaniter comitem Douglas ac fratrem eius Davidem compellant ad communem regni gubernationem simulate invitantes: neque enim absque eo amicisque eius commode administrari posse, imo partim mancum esse, vel potissime dum ipsi absint. Adolescens quum per se satis gloriae honorisque cupidus esset, tum, simulantibus aulicis, quo non minus arrecti in suum commodum erant quam eius gloriam curabant, nihil fraudis subesse blandioribus dictis suspicans, assumpto fratre, quem nusquam a latere suo dimittere consueverat, Edinburgum ad regem contendit. Nam eo rex Sterlingo profectus ut concioni interesset paulum ante concesserat.
spacer 20. Cancellarius itineranti obviam consulto se praebens, solicitis precibus vix tandem obtinuit <ut> hospitii causa ad castellum Crychton secum diverteret, testatus magno fidei sacramento comitem ipsum dominum praecipuum secundum regem deinceps ese habiturum. Exceptus igitur comes hospitaliter universo cum aulicorum grege, magnificentissimo apparatu, regiis prope conviviis, at blandioribus dictis quam verus animi ferebat affectus a cancellario biduum totum sequens peregit in castello, unde tantem profectionem cum immenso agmine praeparanti, suadet Wilhelmus Iacobo regi, quando hunc Deus optimus maximus Scotorum genti dominum dedit ac moderatorem, audiens esset: eius obtemperaret mandatis, in officio perstaret, memor praeclaram fortunam, amplam ditionem, tantam hominum vim ac potestatem iusti ministerii, non insolentiae causa, regum benevolentia illi tributa, ut regium nomen semper reveritus publicam salutem quibuscunque posset viribus protegeret. Scelera in regis contumeliam, in populi perniciem sua in ditione perpetrata emendanda pro virili curaret. Haud sineret exinde imbellem turbam, facinorosorum intolerabili iniuria opprimi. In nullo denique publicae potestati quominus noxiis quaererentur ad supplicium, ius cunctis aequa lance diceretur, officeret. Alioquin quae decora praeclarissimi eius maiores pro patria fortiter agendo paravere simul cum amplissimis fortunae donis, non absque celeberrimae familiae irreparabili dispendio, brevi peritura.
spacer 21. Accepit adolescens monentis verba animo admodum grato, spondens sese cunctis agendis, principis arbitrio acquieturum. Ferunt cancellarum usum simulata hac benevolentia in comitem ut hunc omni insidiarum suspicionem (si qua forte tenebatur) levatum facilius praecipitem ageret in laqueum paratum, eoque ita e medio cum fratre sublato, principi res Scotia exinde tranquilliori statu fieret. Celeri ergo gradu veluti fato aliquo citatus Edinburgum properat cum Davide fratre imprudens adolescens, ignarus quam truces latentesque insidiae se suosque in arce expectarent. Non deerant quibus profectio suspecta habebatur, frequenti nuncio inter cancellarium et gubernatorem nonnihil mali imminere praesagientes. Suadentibus his, aut arcis Edinburgensis adeundae deponeret consilium aut Davidem fratrem domum remitteret ne utrunque sub idem tempus contra patris suprema mandata dolus malus, si quem aliquo paratum facile possent suspicari, eos simul in familiae iacturam unquam inveniret. Comes respondit se gubernatoris ac cancelarii fidem satis habere exploratam, a quo etenim hospitaliter regio prope apparatu nuper exceptus esset, nullam prorsus expectandam iniuriam. Esse in magnatum aulis pestilentes sycophantas qui, quod cum pace et ocio degentibus hominibus, unde sceleratam vitam sustentent non habeant, suscitata in dominorum inexpiabile dedecus praecipitiumque, sua opera in nobilitate dissidia, multa ac impudenti enutriant improbitate. Id hominum genus illi summopere fugiendum, quicunque republicae fidum ac principi charum se cupit.
spacer 22. Actis inde in equum calcaribus pernicitate quali vix agmen insequi poterat iter conficere conatur. Inique enim, nescio quo infelici sidere, comparatum est, ut quo mortales periculo propiores sint, eo minus recta suadentem admittant. Enimvero comes Doublas, alioqui prudens suprae aetatis captum, susurros paratarum insidiarum, quibus totum agmen resonabat, non absque imperiosis comminationibus per vocalissimos quosdam vetuit. Davidemque unicum fratrem durius quam par fuerit obiurgatione incessit quod is super eminenti periculo hiscentibus praeberet aures. Unde concomitantium nobilium plerique vel ordinis equestris inter suspiria moesto silentio secum cogitare quid simile huic Terentiano, blue ipsa salus si voluerit non potest hanc familiam servare. Fatis igitur incautum adolescentem trahentibus in exitium, celerrime confecto itinere Edinburgensem arcem ingreditur. Illo ubi hospitaliter exceptus est, rex totaque aula ingentem laetitiam celebrantes, convivia crebra honorificentissima apparant, ut minimum subesse possit suspicionis. Tandem nactus occasionem gubernator, assentiente cancellario (is sub id tempus Edinburgum venerat) comitem cum fratre ac plerisque factionis suae sociis, regiae simul mensae accumbentes, violato hospitii iure, inermes armata multitudine circundat atque, amotis epulis, taurinum caput apponi iubet. Id enim est apud nostrates supplicii capitalis symbolum. Quo conspecto conturbatus, comes exilere atque effugere, si qua daretur, conatur. Idem facit David et reliqui qui una convenerant. Sed accurrentes satellites regii omnes apprehendunt atque in campum arcis foribus adiacentum deductos comitem cum fratre ac Malcolmo Flemein nonnullisque aliis capitali afficiunt supplicio, anno a partu virgineo supra millesimum quadringentesimum quadragesimo.
spacer 23. Ferunt puellum regem (vix tum decimum annum superarat) dum comiti ac fratri Davidi manus ac bracchia loris stringerentur flevisse, supplicemque ab illis deprecatum esse supplicium. Et eo id duriter a cancellario obiurgatam, palam asseverante non sui, sed regni regiaeque familiae salutis causa insidiatorum maiestati ex professo, quo superstite nulli publicae felicitatis assertori pax speranda, quo vita functo, cunctis maiestatis cultoribus omnia prospere successura. Ita rapere ad supplicium. Pacatior exinde fuit aliquanto Scotorum status. Successit autem Wilhelmo comiti Douglas Iacobus frater Archimbaldi, baro Abercorn ac comes Avendaliae, cui Crasso cognomentum erat ob immoderatam corporis crassitudinem (nam Wilhelmo nulli erant liberi), atque is septimus fuit a primo comite Douglas. Is, etsi latrones non aleret, quia tamen non castigavit (mole enim corporis gravatus, minus persequi eos poterat) regni moderatoribus, iuxta atque priores exosus invisusque fuit, idque maxime reipublicae iactura. Caedes enim et latrocinia passim in agris praecipue ipsius exercebantur. Verum eo maxime profuit quod quam citissime sese invidiae subtraxit. Non enim plus tribus superfuit annis red ex quo comes factus fuerat, ad Abercorn fatis sublatus Superfuit Wilhelmo illi comiti, quem ad arcem Edinburgensem diximus capitis supplicio obiisse diem, una duntaxat sororhuic vero Iacobo Crassso recenter nati septem filii. Quamobrem iure haereditario talliae (ut vulgo vocant) ad hunc Iacobum et liberos eius redibat comitatus a Douglas, reliqua haereditate ad Wilhelmi comitis sororem transeunte. Nempe Gallovidia, a qua formosa Gallovidiae virgo appellata est, Wigtonia, Baluane, Annandiae Valle, et Ormunda regione. Caeterum Iacobus nimia potentiae cupiditate (qua plerique tenentur) scelerati hominis existimans red primam haereditatem distrahere, ac rursum prudentis quae a maioribus acceperit quocunque modo augere, priusquam concederet fatis, permissu pontificis, fratris sui filiam filio suo natu maximo, cui nomen Gulielmo erat, coniungere statuit, quo tandem ad unum omnes illae opes venirent, quanquam erant ex amicis quo non modo illegitimas nuptias, sed etiam immoderatas eas opes, quae tandem et ipsi et genti quoque erant excidio futurae, fugiendas censerent.
spacer 24. Inter quos erant [in autographo reperi lacunam quatuor versuum], comes Angusiae, et eques a Dalketh, ex familia Douglas oriundus uterque. Etenim opes modum excedentes, praeterquam quod animum nonnunquam inflant supra quam decet aliquid audendi agendique, nisi ingenium nactae fuerint omnino moderatum ac prudens, semper tamen etiam quo maiores sunt, eo regibus quoque sunt magis suspectae ac ob levissimas causas, imo etiam nonnunquam suspiciones in perniciem aguntur. Quorum consilio haud acquiescens Iacobus, et intelligens iam regem quoque moliri aliquid ad prohibendas nuptias, ut eius conatus anteveniret, nihil veritus diem sacrum, eas ad Parascuen celebrare festinat, haud auspicatas fore plerisque auspicantibus. Nec sane fefellit opinio. Nam eodem tempore plurimae caedes ex instestinis seditionibus aut per eum aut per socios eius factae sunt. Primum Wilhelmum Rowen equitem auratum ac Perthi vicecomitem red quod latronem quendam prehensum Atholum genere supplicio afficere statuisset, Ioannes Gormac Atholus, scelerum princeps atque architectus, in nomen comitis a Douglas iuratus subito cum expeditis latronibus aggressus primo impetu quosdam eius satellites sagittis confodit. Sed praesens conspicatus periculum Wilhelmus, suos adhortatus ac obsecrans ne se indigne a latronibus circumveniri paterentur, variante fortuna, insultantem latronem Gormac deiecit, occiscum eo triginta latrocinii sociis. Facta est haec cades ad Perthum die divo Ioanni Baptistae sacro, anno supra millesimum quadringentesimum quadragesimotertio.
spacer 25. Sequuta est brevi alia quoque ad castro Brotonum (Dumbriton vulgo) haud minoris audaciae. Nam Roberto Sempill et Patricio Calbreth primariis illius castelli ex regis iussu custodibus (is sub id tempus, tuta excedens, quartumdecimum annum natus, liberam regni susceperat administrationem) inter se contendentibus uter alteri castelli imperio cederet, eo res tandem deducta est ut, suum verbis litem dirimere nequivissent, gladiis experirentur. Qua pugna caeso Roberto, Patricius (is Wilhelmo comiti magna necessitudine iungebatur) cum militibus suis castellum occupat. Caeterum comes a Douglas, perinde prosperum haud sperans rebus suis exitum (nam harum caedium pluriumque aliarum author in regis aula praedicabatur), ubi ad maturam aetatem rex pervenisset, statuit, mutatis moribus, si quam a rege veniam impetrare posset, deinceps vitam agere laudabilem. Itaque ingenti stipatus comitatu regem (is id temporis Sterlingi agebat) supplex adit, se suasque fortunas omnes in ipsius tradens potestatem atque orans ut, remissa actae vitae culpa, perinde atque cuivis vel minimo aulico, ut ipsi in aula versari liceret. Si vero et id misericordia regia largiatur, ut gratiam quoque ipsius promereatur iam neminem regiae dignitati amiciorem futurum, nec latronum acriorem persecutorem, quae universa extemplo iureiurando asseruit. Rex, motus viri humilitate, non modo omnem remisit culpam, sed in amicorum quoque intimorum consortium admisit, usuque eo est aliquot annos familiarissime, arcana universa credens consilia.
spacer 26. Interea Wilhelmus comes, cunctis se humanissimum praebens, nihil gessit quod publicae salutis causa gestum non videbatur. Itaque sensim sese in animum regis insinuans, occasionem ulciscendorum inimicorum expectabat, atque inprimis Wilhelmi Crychton, quod eius consilio patruelem suum Wilhelmum comitem a Douglas cum Davide fratre interiisse arbitratur, vehementer interim iram cohibens, oblata occasione gravius erupturam. Praesentiens cancellarius comitis animum in se infensum, ultro se magistratu abdicans Edinburgum proficiscitur, et in arcem, cui mandato regio (uti supra memoratum est) praefectus erat, sese recepit quo violentas manus in se paratas commodius effugeret. Munitiones inde suas omnes cum commeatu tum praesdio quam potest validissimo munit. Nec is quidem solus comitis declinabat iram, sed Alexander Levinstoun gubernator, deposito magistratu, et quicunque eius aut Wilhelmi Crychton partibus favebant. Cum comes, tempus adesse ratus susceptae prius iniuriae vindicandae, cuius ductu tum regia negotia gerebantur, Wilhelmum Crychton, qui cancellariatu paulo ante sese abdicaret et Georgium Crychton, tum Alexandrum Levinstoun et duos filios Alexandrum et Iacobum, equites omnes auratos, per foecialem ad regem citat de criminibus quorum eos se insimulare aiebat responsuros, ut si denegarent (quod satis contabat fore) tum aperto bello adversus eos ut maiestatis contemptores grassaretur. Sin accederent, in retia sua venturos.
spacer 27. Sed, nuncio accepto, per literas responderunt nihil sibi charius esse pace publica, nec se obedientius regi quicquam unquam fuisse. Verum, quoniam inimicos suos quos in suam perniciem invigilare cognoverant, cunctaque non modo gratia apud regem, sed etiam armis cenerent, cessisse aliquantulum furori, ut melioribus temporibus laboranti reipublica succurrere possent. Nunc, quoniam tuto nec esse illic nec accedere liceat, non veniendum esse ad praesens discrimine. Quod autem ad mandata attinet, pulsis his qui publico consilio regni administratores aliquando constituti fuerant, subeuntibus in eum locum inimicis, latronum ducibus, haud parendum esse eorum imperiis, qui ut principem communis salutis amatoribus destituant, flagitiosos vero omnia perdendo quo cunctis summo sunt terror ad magnos provehant honores, totis viribus annituntur. At comes a Douglas, ubi eos imperium suum detrectasse cognoverat, confestim cunctae nobilitatis Sterlingi consilium indicit. Ibi, ubi prius eos reipublicae hostes declarasset, pronunciat, publicatis omnibus eorum fortunis, bello persequendos. Quam provinciam Ioanni Froster a Christourfyn mandat. Igitur, exercitu collecto, castellum Beringtoun, quod in potestate erat Wilhelmi Crychton, situm in Laudonia primum omnium aggrediuntur. At vexillo duntaxat regio ostenso, extemplo in deditionem, praesidio cum suis fortunis libere dimisso, accipiunt, atque acceptum solo aequant. Nec segnis ea accepta iniuria Wilhelmus Crychton fuit. Nam, conflatis ex suis clientibus haud contemnendis copiis, sed expeditis, raptim agros Ioannes Froster percurrens, incensis aedificiis, cunctas in eis fortunas corrumpit. Inde agros comitis a Douglas aggressus longe maiorem calamitatem illic effecit, corruptis incendio omnis generis frumentis, horreis, vicisque. Et quaecunque comes ad Abercorn, ad Strabrok domicilia habebat flamma absumptis, ac inter caetera Blaknes oppido, haud contemnenda cum arce munito. Ex quibus ingentes tum equorum tum caeterorum greges abegit.
spacer 28. At comes a Douglas, sentiens Wilhelmum Crychton amicorum clanculariis subsidiis adiutum eas sibi clades intulisse, atque praecipuum inter eos sancti Andreae episcopum Iacobum Kennethum, Iacobi primi ex sorore nepotem. Monet per literas comitem Craufurdiae, quocum red foedus habebat, et Alexandrum Ogilvy ab Inverquharite (is tum inter praecipuos regis familiares numerabatur) ut episcopi sancti Andreae agros quam possent foedisisme depraedarentur. Ac si eum vivum capere possent, penes se vinctum servarent. Cuius mandata abunde statim exequuti sunt, non modo quae ad episcopum attinebant, sed vicinos quoque quosdam agros depopulantes, unde ingentem e Fifa in Angusiam praedam egerunt rapueruntque, quam reportarunt. Sed episcopus, haud armis sibi pugnandum censens, primum ut iniurias repararet Craufurdie comitem appellat. Mox contemnentem ecclesiae authoritatem diris execrationibus, coniecto in eum communicaitones fulmine, prosequitur. Verum cutem eam contingere non putans, Craufurdiae comes floccifecit, nulla habita nec Dei nec hominum reverentia. Verum is eodem anno dum dissidentem filium suum Alexandrum Lindesay et Alexandrum Ogilvy in concordiam reducere conatur, animam in re tam laudabili effudens, anteactae vitae labem haud parva ex parte eluit. Id autem hoc modo accidit. Tenebat Alexander Lindesay natu maior Craufurdiae comitis filius eum magistratum in coenobio Aberbrothensi quem balliavatum vulgo appellant. Itaque seu ambitione seu quod ita placurerit conobiarchae et eius coenobii monachis, eum sibi Alexander Ogilvy, disturbato Alexandro Lindesay, vendicarat. Verum Alexander, ut ius suum tueretur, manu militum ex clientibus atque amicis, maxime his qui familiae Hamilton erant, collecta, coenobium occupat, armis tutaturus quod legibus nequiverat. Contra Alexander Ogilvyus, viribus suorum ac potissimum comitis ab Huntlye usus, acie instructa Aberbroth accedens, praedam deperditam persequi insistit.
spacer 29. Ea ubi comiti Craufurdiae fuerant enunciata (nam id temporis Deidoni agebat) ut imminentem cladem, a quacunque parte cecidisset, miserrimam quippe inter cognatos affinesque futuram impediret, quam celerrime ad Aberbroth accurrit. Quo ubi advenisset, iam in procinctu acies offendit, iamiam impetum in sese facturas. Igitur filii impetum praesentia sua facile cohibuit. At in medium procedens Alexandrum Ogilvy ad colloquium evocat. Verum dum illic expectat, a gregario milite quidnam peteret aut quis sit ignaro, hasta in os inpulsa, lethali accepto vulnere moribundus concidit. Quod ubi videre astantantes comitis et Alexandri partes propugnaturi, ira perciti magna vi in hostes incurrunt. Sed ii irruentium in se impetum egregie sustinentes aliquandiu restiterunt. Verum ubi ducem graviter vulneratum et ex praestantioribus prima acie digladiantibus haud paucis cecidisse viderunt, terga universi dedere. Ceciderunt ex victis amplius quingentis, et inter eos Ioannes Forbes a Petslego, Alexander Barcla a Grantuly, Maxoll a Tellein, Duncanus Connal a Conallsith, Wilhelmus Gardin a Burofeild, plerique quoque et alii opibus ac nobilitate insignes. Nec horum caedes inulta fuit. Victorum enim periere non minus centum. Comes Huntlye, profligatis suis copiis, fuga saluti consuluit. Alexander Ogilvy vivens in hostium potestatem veniens Fyneluin castellum perductus est, ubi brevi vulnerum dolore vita est defunctus. Nobilium funera postridie celebri pompa, iubente victore, ad augustissimum Aberbrothense templum elata sunt. Caeterorum adiacens ager Christianorum sepulturae sacer recepit. Incidit haec clades in annum nati salvatoris millesimum quadringentesimum quintum et quadragesimum.
spacer 30. Frequentes inde per totum Scotorum regnum caedes eodem anno ex seditionibus factae sunt invicem veluti indagine persequentium. Itaque Robertus Boyd a Dothail, primarius tum arcis a Dunbriton custos, Iacobum Stuart ab Auchnantetoun, observato eius itinere, quum non plus sexdecim comitibus stipatum cognovisset, ex improviso eum expeditis militibus adortus haud procul a Kirkpatrik obtruncat. Inde recto itinere ad Iacobi uxorem praegnantem profectus partim vi, partim sacerdotis cuiusdam techis, eam sese ab iniuria omnia protecturum pollicentis, ex aedibus suis abductam, in arcem suam deduxit captivam, quae illussam se illusam vidisset, dolore ingenti affecta abortum facit, ac tertio abinde die cum prole moritur, ac in Dounbriton ad mariti latus sepulta est. Praeterea in Laudonia Archimbaldus Doumbar arcem ab Halis noctu aggressus primo impetu capit, caeso universo praesidio. Sed obsessus a Iacobo Douglas, quae cepit eadem reddit primo insultu, et se et castello Iacobi voluntati permisso. Infinitae prope eo anno per latrocinia caedes in valle red Annandiae editae sunt (nam ea gens latrociniis multum semper dedita ab initio fuit, et hac etiam tempestate ex professo grassatores habentur) adeoque nihil tutum usquam fuit, ut plerique nobiles, quum nec in rege nec in comite a Douglas praesidii quicquam cernerent, moesto sese silentio munitionibus suis continerent, fortunas in agris latronibus relinquentes diripiendas, sat habentes si vitam modo periculo subtrahere possent.
spacer 31. Insequenti anno, consilio comitis a Douglas, castellum Edinburgense quod Wilhelmus Crychton tuebatur obsidione cinctum est. Sed egregie defendentibus qui erant in praesidio, quum in nonum mensem extracta esset obsidio, deditio facta est ea lege ut Wilhelmus Crychton, remissa si qua in eo fuerat culpa ac regi reconciliatus, immunis abiret, cumque eo universi qui erant in praesidio. Edictum fuerat Perthi id tempus concilium publicum, ubi de rebus ad rempublicam attinentibus consultaretur. Sed, facta deditione, Edinburgum translatum est. Quo concilio Wilhelmus Crychton in gratiam a rege est receptus, atque omnium consensu regni cancellarius denuo declaratus. Publcis tamen negotiis abstinuit, melioria interim tempora expectans, quoad alienus ab omni laesae maiestatis criminis suspicione alio postea concilio iudicatus esset. Eodem anno Iacobus Stuart eques auratus, quod sinistrum quidpiam (uti ferebatur) de regni administratione, quo laedi videbatur comes a Douglas loquutus fuisset, in exilium actus est. Nec ita multo post, cum comitibus partim Anglis, aliis Scotis in mari a Flandris captus interiit. Haud multum autem ex uxor quoque eius superfuit, Iacobi primi quondam coniux, quam eo mortuo (uti diximus) uxorum ceperat. Sepulta vero est ad Carthusiam Perthi in prioris mariti monumento, cui octo liberos peperit, duos virilis sexus, Iacobum (quo patre defuncto regem suffectus est) et Alexandrum, verum is fatis concessit adhuc infantulus, sex vero foeminas, quae omnes praestantium principum connubia adeptae sunt, tametsi raram universae prolem reliquere. Prima erat Margarita, quae Ludovicum Franciae delphinum in maritum accepit. Deinde Aleonora coniuncta Britanniae duci. Tertia inde *** principis Verensis uxor. Mox *** quarta maritum habens Austriae ducem. Subinde *** quinta, quae in regno permanens Georgium comitem Huntleum in coniugem sortita est. Postremo **** natu minima, quae comiti a Mortoun connubio cessit. blue
spacer 32. Fatis postea functo Iacobo rege, hunc postmodum Iacobum Stewart (uti antea est significatum) virum cepit. Nec illi quoque sterilis vixit. Tres enim et illi filios in lucem produxit, Ioannem comitem Atholiae, Iacobum Buthquhanniae comitem, tertium Andream episcopam Moraviensem. Haud multo inde post tempore diverso, Wilhelmus cancellarius, Ioannes episcopus Dunkeldensis, Nicolaus Ottirburn canonicus Glasguensis in Gelriam legati, ut Mariam illustrissimi principis ducis Gelriae et Iulacensis filiam, Philippi ducis Burgundae, Brabantiae, et neptem etc. anno 1448 Iacobo secundo regi Scotorum anno regni eius duodecimo, nuptias eas conciliante Carolo septimo Francorum rege, uxorem peteret. Quo haud gravate impetrato honorificentissime sponsa in Scotiam deducta est, comitantibus principe Verensi, Bergensi, comite a Nassau, episcopus Cameracensi ac Leodiensi. Praeterea principe Ravestain, denique multis ad haec equestris ordinis viris clarissimis. Celebratis quanta potuit festivitate nuptiis, conventus rursum Edinburgi regni magnatum celebratus est, quo, qui a latere regis erant suadentibus, Alexander Levinstoun a Calendar, Iacobus eius primogenitus, Iacobus a Dundas, Robertus Bruys a Clathmanain, Robertus Levinstoun a regiis thesauris, et David ex eadem familia, equites aurati omnes, etsi regi reconciliati fuerant paulum ante, capti ac in diversa loca in vincula coniecti sunt. Deprecantibus licet pro eis universis qui convenerant nobilibus, plus tamen primorum tum regiae aulae iam olim conceptum in eos odium quam aut ratio aut iustitia valebat. Nam, reiectis omnium precibus, ad decimumtertium Calendas Februarias in vinculis servati, ac eodem die Edimburgum deducti, Alexander Levinstoun, Iacobus a Dundas et Robertus Bruys mulctatis fortunis ad Dunbryton relegati sunt, caeteris capite truncatis.
spacer 33. Ferunt Iacobum Levinstoun, quum ad supplicii locum deductus esst, conversum ad populum quam instabilia fortunae bona essent longa oratione deplorasse. Alexandrum Levinstoun, insigni prudentia virum, cuius imperiis ut optimum decuit suberat, ante aliquot annos in regni administratione constitutum, parem regi potestatem habuisse, paulo post nihil officii excedentem, sed reflante fortuna inimicorum invidia, in exilium pene in sua castella coactum, ubi se armis, non innocentia, tueri coactus esset. Rursum in integrum restitutum, non diu ea potuisse frui felicitate, sed inimicorum potentia, etsi cum rege in gratiam redierat, quanquam nihil unquam peccasse declaratus esset, deprecante licet tota nobilitate, tamen effugere non potuisse quin cerneret tandem sese fortunis spoliatum, servatum ad id genus supplicii quod hostes ex professo forent dicturi, seque red filium illi semper charissimum (triste admodum cunctis spectaculum) capitis subire sententiam. Tum conversum ad eos qui aderant monuisse qua praeclara prima fronte in aulis apparerent munera, non ita affectanda aestimarent. Quicquid enim boni per ea a probis efficeretur, mox ab improbis, qui fere plus possunt, cum capitis eorum periculo everti. Quibus dictis, ingemente populo, collum gladio praebuit.
spacer 34. Anno qui hunc sequutus est, Maria regina nulla manifesta causa abortiit. Ipsa quidem illaesa, sed foetu vix pauculas horas, ubi in lucem editus fuerat vivente. Eodem prope tempore veteri pariete augustissimi templi ad Dounfermileyn demolito, inventum est adolescentis in plumbea capsula cadaver bysso involutum, vividum adhuc toto corpore colorem servans, nec ulla ex parte corruptum. Aiebant vetustatis studiosi divae Margaritae filium, prima defunctum adolescentia, nec mirum videri debere, quum ob insignem matris vitae sanctimoniam haud absurdum esset si is quoque matris insistens vestigiis divinos mereretur honores. Eodem anno, expirantibus inducii, Scoti primum incursiones in Anglorum agros facientes supra quam dici posset foede cuncta gladio incendioque vastarunt. Qua iniuria concitarti Angli haud imparem vastitatem Scotorum agris retulerunt, quibus incursibus mutuis Dumfreis oppidum a comite Salisburiae foede direptum flammaque consumptum est. Eandem red fortunam passum est Dounbar oppidum, haud tum incelebre, duce Iacobo Douglas, comitis a Douglas fratre, incensum vastatumque est, ingenti hominum et suppellectilis abacta praeda. Sed, facta commutatione, captivi utrinque dimissi sunt. His incursibus ultro citroque factis, atque agris haud absque ingenti dispendo utrinque devastatis, primoribus quibus sanior erat mens suadentibus, septum annorum pactae sunt induciae.
spacer 35. Paulum antequam haec fierent, comes a Douglas unus omnia apud regem tum authoritate tum familiaritate potens, ut suos quam maximos potentissimosque efficeret, obtinuit ut Archibaldus eius germanus Iacobi Dounbar ultimi ex ea gente comitis Moraviae filia minori natu accepta in coniugem (concesserat is Iacobus recens fatis, nullis liberis virilis sexus relictis) Moraviae comes declararetur. Id factum permulti vel in aula regia haud contemnendae prudentiae et authoritatis improbare, quod natu maiores antiquo regni iure ad haereditatem obeundam caeteris natu minoribus praeferri solerent. Caeterum Wilhelmus tantarum opum ad familiam accessione haud contentus, egit ut Georgius et Ioannes Douglas (erant uterque harum comitis germanus) hoc barone a Baluane, illo comite Ormundiae publico omnium ordinum regni consessu, annuente rege, salutato, inter primorss regni consiliariosque regios, vel supremae dignitatis connumerarentur. Non deerant qui tam luxuriantis fortunae incrementa habent suspecta, hiscentes quoque praesagirent familiam a Douglas, modo fortuna, suis legibus usa solito more agitaret humana, tanta felicitate haud diu posse perstare, fore ut immoderatam comitis Wilhelmi in augendis opibus cupidinem, nihil pensi habentis an id per fas fieret an per nefas, tot hominum cum invidia, haud satis felix exitus expectaret.
spacer 36. Hic operaepretium puto, quando de Moraviae comitatus a Dounbarris ad familiam a Douglas translatione incidit sermo, quot ea in terra, quibus exigentibus, quam variis successibus post regnum Roberti primi Scotorum regis opera, ab Anglorum tyrannide egregie liberatum, comitatus gessisse magistratum, breviter perstringere, ut non uno exemplo discant mortales quam caducae sint res humanae, quamque dum mimine speratur pronae in ruinam. Erat itaque Moraviae comitatus, imperitante Scotis Roberto primo, a Spea fluvio ab euroastro terram ipsam alluente, inter Vergvium Germanicumque mare ad Fornam usque flumen ipsum dividens a Rossia extensus. Hoc comitatu Robertus rex Thomam Ranulphum a Strawyn ex sorore nepotem, ducem tribus Alani donavit, ea lege ut non nisi liberi virilis sexus in comitatum illi succederent. Qua etenim prudentia in publica administratione, qua virtute in bellicis rebus et in patriam caritate fuerit Ranulphus, dum per eam undique pene Anglorum tyrannis debaccharetur, suo loco ubertim est ostensum. Suscepitis ex coniuge (quae fuerit ea haud satis habeo compertum) virilis sexus liberos duos, Thomas, qui in haereditatem successit, ad Duplein dum pro patria egregie adversus Anglos decertaret desideratum, et Ioannem, similem fortunam ad Dunelmiam pro libertate tuenda perpessam. Horum uterque a liberorum procreatione abstinens, caelebs ad vitae exitum permansit. Alterius vero sexus totidem, Annam Nigram vulgo cutus obfuscedine red appellatam, et Aegidiam. Illam ingentioris semper quam foeminei spiritus Patricus Dounbar Marchiarum comes matrimonio habuit, quacum ubi aliquot sterli thoro vixisset annos, ad Dounbar castellum fatis concessit.
spacer 37. Haec Ioanni comitis Patricii germano connubio iuncta Georgium, patruo in comitatu Marchiae iure haereditatio successorem, et Ioannem, virum mira formositate ac praestanti in cunctis agendis virtute, edidit. Quem virum Robertus secundus rex egregias ab animi dotes accitum in generum, Moraviae comitem, tributa illi meliori regiones parte (redierat enim, ea extincta Ranulphi virili sobole, ad regem) appellavit. Erat is omnium primus ex familia a Dunbarris qui Moraviae tenuit comitatum. Prognati sunt ex Ioanne Alexander, Matildi Fraseyr agri Frendraucht haeredi, ubi ad maturam devenisset aetatem, matrimonio copulatus, et Thomas natu maior Moraviae comes in demortui patris locum suffectus. Creat is Thomam, qui quinto locum eundem quem pater in Moravia tenuit gessit magistratum. Verum eo absque liberis defuncto, comitatus ius ad Iacobum Dounbar ex memorato Alexandro atque Matilde Fraseyr procreatum devenit. Estque per haec Iacobus sextus Moraviae comes, simul atque baro a Frendraucht aequo iure declaratus. Genuit Iacobus ex Isabella filia baronis ab Innes sibi desponsata, ac ante peractum sollennibus ceremoniis, sacro Christianorum ritu, matrimonium, fatis assumpta, virum animi dotibus clarissimum Alexandrum Dunbar, nedum ad comitatum gerendum, sed longe maiora omnium iudicio, si superis ita visum fuisset, natum. Verum, municipali prohibente lege, quae conubio haud publicitus celebrato, susceptos haeredes fieri vetat, ad patris haereditatem non est admissus. Suscepit et idem Iacobus ex Catharina Alexandri Setoun aurati equitis filia (cesserat haec secundum extinctam Isabellam Iacobo matrimonio) natas duas, quarum natu maiorem Iacobus Crychton equestris ordinis vir, Wilhelmi Crychton, de quo affatim supra, haeres, agro Frendraught accepto in dotem, in genialis thori societatem suscepit. Alteram Archibaldus Douglas, uti loco non multum ab hoc diverso memoratum est, in comitem Moraviae suffectus matrimonio sibi copulavit. Is, maiestatis criminis convictus, sed aliquot post annos, publicatis fortunis, comitatu simul cum vita amisso, in causa fuit Moraviensis agri regium ad fiscum redeundi, posteaquam septem viri amplissimis ex familiis veteri nobilitate insignes comitis nomen eo in agro tulissent. Sed cum copiosior paulum de his hactenus fuerit sermo, praestat ut unde defluxit iam nostra revertatur enarratio.
spacer 38. Wilhelmus igitur a Douglas comes, nimia (uti traditum est memoriae) insolentia in fratribus necessariisque ditandis usus, quod in familiae commodum atque immortale decus rebatur futurum, ipsum totamque domum insigni tum nobilitate in exitialem tandem traxit perniciem. Saepius dum magnatum quispiam opibus et gloria, principi, paris suo in regno semper impatienti, sese aequaere studet, infensum se populo et principem sibi infensum reddit, eo calamitatum tandem ruiturus unde nec ipse nec eius familia unquam resilire queat in posterum. Nec solum hac insolentia Wilhelmus et qui eius partes sequebantur est usus, verum qui facta ipsius aut suorum adulatoriis verbis extollebant, aut facta mandata exequebantur. Ex infima ut plurimum fortuna homines in opulentam ac magnam nonnunquam dignitatem sustulit. Quae quum indigna intolerandaque quibusdam viderentur, etsi ea impedire non possent, silentio tamen comprobare nephas red reputarunt. Itaque apud suos improbare atque execrari illius facta nunquam cessabant. Sed quum ea ad comitem delata red fuissent, correpti fortunis, importunae loquacitatis poenas dederunt. Quidam etiam etsi calumniando nihil peccassent, tamen, quioniam minus grata sibi quae fierent ostenderant, eodem supplicio affecti sunt. Quibuscum autem illi vetus quaedam intercesserat simultas, eos in iudicium vocatos, idem accusator et iudex, vita quos fuga non servarat privat. Suos, quicquid peccassent, in iudicium comparere vetat, aut vocatos ob flagitium magnum aut manifestum ubi a regiis iudicibus fuissent accusati, ad suos redeundi impune potestatem facit. Quamobrem licentia elati, passim quosvis quivis caedere, stupra, furta, flagitia, sacrilegiaque vulgo facere, iuris iniuriae nullum discrimen habere. Tuebatur namque omnes Douglasii nominis metus.
spacer 39. Nam si in crimine quispiam deprehensus illius se iussu fecisse dicere auderet, protinus liber dimissus est, cunctis iuxta immoderatam potestatem crudelitatemque horrentibus. Nec enim quantum amaretur, sed quantum se reliqui metuerent magnifaciebat, latronibus, praedonibusque amicus, viris bonis eius acta improbantibus invisus, quos fortunis, imo vita nonnunquam plectere habebat pro voluptate atque in lucro ponebat. Nec modo castella nobilium caedibus, atque agros agrestium depraedatione defoedabat, sed sacrilegas manus polluens ab ecclesia haud abstinuit. Veniae quoque diplomata caedis cuiuslibetve alterius facinoris vel maximi suis asseclis, ac quiccunque eius partes sequebantur, contulit. Moestum igitur erat ubique bonorum silentium, vix audientium suis malis ingemiscere. Quo tempore latuit Iacobus Kennethus sancti Andreae episcopus, semper ob singulares virtutes reverendus, ad meliora se tempora servans, ne vel capite in parietem frustra incurrens, virtutis aciem incassum obtunderet. Nam ut abscessus, ita horum malorum, quasi quaedam suppuratio maturitatem quandam requirebat, qua sine turbari magis omnia quam sanari poterant.
spacer 40. His ferme temporibus horrendum mortalibus exemplum in Ioannem Cameron Glasguensem editum esse ferunt. Impulerat enim is principem ac regni gubernatores, penes quos summa erat potestas, ad innocentum quorundam iniustam necem, rapinasque et iniustas exactiones in nobiles regni artque plebeios, quales ipse in agrestes Glasguensis ecclesiae saepe exercuerat. Ita quum numini divino sat diu hominibus illudere visus esset, nocte quae Christi natalam praecedebat, quum in arce sua quiescere, vox e coelo aures illius horrenda insonuit ad supremi iudicis tribunal citantis, ut antefactorum flagitiorum rationem confestim redderet. Itaque somno excitus perterritusque rei novitate, nec tamen veram fuisse vocem confidens, sed (ut nonnunquam fit somnium) famulos extemplo quos a cubiculo habebat invocat ac lumen ut ferant iubet. Tum, animum paulum recipens, iussis adsidere famulis, librum in manum accepit. Nec longum iterum eadem vox auditur cunctis metu silentibus ac malum aliquod praesens expectantibus. Inde, spacio exiguo interposito, reddita eadem est multo quam ante horridior. Atque extemplo exerta in immensum foedissime lingua, animum ad divini iudicii subsellia emisit, formidandum profecto spectaculum nephariis potentatibus. Sed hominum mentes veteri obstinatae malitia terribilem numinis iram non magis formidant quam verae pietati dediti infinitam eius benevolentiam (uti sane debent) cum gratiarum actione amplectuntur.
spacer 41. Dum his atque aliis supra commemoratis malis Scotia, regnante Iacobo primo rege, et secundum eum fatis absumptum, Iacobo secundo eius filio, Scotia afflictaretur, haud meliorem fortunam Anglia exeperta est. Nam, puello (ut diximus) Henrico sexto et Franciae et Angliae rege salutato, orta discordia inter Burgundos Anglosque, tum Franciam armis occupatam opprimentes, comite Sarisburiensi incerto machinae bellicae quam bombardam vocat ictu occiso, adversa uti fortuna coepere. Franci ex occasione animum recipientes, duce foemina (Galli vocant puellam virginem Ioannam nomine), ut non sine divino fieri numine appararet, fortissime non modo Anglos sustinuerunt, sed etiam omnibus ferme praeliis esse coeperunt superiores. Itaque Angli novis amicitiis bellique sociis vires augendas censentes, Lotharingiae ducis filam Henrico regi adolescenti, spreta nobilissimi Arminiaci comitis filia prius illi desponsata, conciliant. Itaque dum novis amicis intenti sunt, veteres atque fideles interea amittunt. Indignitate enim rei commoti comes Arminiacus multis cum nobilibus, amicis, cognatisque ab Anglorum desciscunt societate. Mox, humanarum rerum more, malum malo superveniens, ingens nobilium in Anglia exoritur seditio. Permulti etenim ex nobilitate ducis Clocestriae, cui ad maturam regis aetatem regni commissa fuerat publico consensu administratio, haud diutius ferentes dominatum, opibus et suis et amicorum freti, conventu facto, in publicam eum custodiam servandum tradunt, ac postridie laqueo constrangulant. Adversae factionis duces fuere praecipui dux Buckingame, comes Bellimontis et regni comestabulis. Sed simul atque mortem eius in vulgus fama seminassit, cognati amicique, copiis coactis, miserrimo bello regnum dilacerarunt.
spacer 42. Quamobrem in Normaniia qui duces belli relicti fuerant, Bethfortus, Sommersetus, et Schrevisberiensis, cum alioqui in tuenda Normania satagerent, etiam si universis ex Anglia viribus ingruentem Francorum vim repellere conarentur, iam deserti ab amicis quos in Gallia habebant, amissa inclita Rothomagensi civitate caeterisque praestantibus Normaniae urbibus, tandem penitus eam deserere sunt coacti. Quibus in Anglia pervulgatis, populo iam antea in furorem acto, haud procul abfuerit quin rerum summam turmatim extrema invaderent mala, quippe cum populares nescio quo genio perciti, ascito quodam Henrico natione Hibernico ac rebus praefecto gerendis cum ingenti exercitu Londinum contendunt, nobilitatem quam impense exosam habebant egregie (ut minibantur) ulturi. Rex, discrimine tanto consternatus, conflato exercitu tumultuario duces quosdam novis istis conatibus obviam mittit. Sed in furorem prope actum ignobile vulgus regis copias fundunt ac penitus profligant. Inde Londinum accedentes quosdam regiae aulae viros in supplicum sibi dari deposcunt, inprimis dominum Sai red regiis thesauris praefectum, inde episcopum Sarisburiensem ac baronem a Doubly. Itaque, ut paucorum poena universi excidium effugerent, iam certo alioqui imminens, traduntur illi, totius populi furori red piaculum. Sed dominus Sai pene illorum aviditatem sanguine suo exatians, reliquis in arcem relegatis vitam servavit. Verum, sumpto de eo supplicio, extemplo urbis sequuta est miserrima direptio, ac civium complurium res suas tueri adversus praedonum vim conantium lamentabilis caedes.
spacer 43. Anxii tum qui regni gubernationem habebant, ac simile sibi exitium proponentes, consilio astuto ac prudenti ne solum a se sed eitam regno universo imminens periculum avertere tentant. Literas cancellarius regis nomine Londinum ad Henricum Hibernum exercitumque eius mittit quobus factorum omnibus veniam ac securitatem, si discedere vellent tumultumque sedare pollicetur, ad concordiam ac pacem populares exhortans: illum benigne quoque ad amplissimos honores, quibus optimus quisque captatur, invitans. Non poterat quicquam commodius eo tempore ad turbam eam sedandam adferri. Nam et antea, ubi praesens belli fervor deferbuerat, militiam fastidientes plerique ac sua iam desiderantes, cum factorum conscientia repetere ea non auderent, his literis missis certatim ducem deseruere ac dilapsi sunt. Itaque a suis, quorum gratia novas res inceptaverat, destitutus ac praesidio nudatus, Hibernus paulo post capitur ac capite poenas luit temerarii consilii. Qui eum ceperunt mille sSterlingorum libris donati sunt.
spacer 44. Intestinis seditionibus ita Anglia laborante, magnatum quidam regni, vel supremae dignitatis, eas publicae salutis causa prorsus extinguere cupientes, ubi longa habita consultatione nihil ad eas tollendas magis accommodum quam plebem opibus insolentem aliquo externo bello fatigare invenere, per Northumbros Cumbrosque Scotos ad arma provocant. Eo enim Martio vigore ab initio fuere quicunque Albionem incoluerunt, ut intestino inter eos bello exernum, et externo intestinum finis esset. Facto igitur impetu in Scotorum agros, Angli haud exiguae rei pecuariae copiam, non absque multorum qui sese suisque fortunas tueri conabantur strage, in Angliam deportant. Scoti, iniuriarum impatientes, inter se questi Anglos foederibus haud teneri (non enim eos latuit hostium consilium), ductis in Angliam copiis, agros, incensis villis vicisque, habitatoribus caesis, foedissime vastant atque ingenti rerum cum praeda domum revertuntur. Turbatis ita undique rebus, uterque populis quotidianis incursionibus direptionibus<que> alterum lacessit. Unde brevi deventum ut maior meliorque Cumbriae pars (eam etenim regionem Scoti, quod ex aa primum iniuria videbatur exorta, maxime insectabantur) habitatore, armentis, gregibusque exhausta relinqueretur. Haec ubi Londini patribus coram recitata, decretum est communi omnium suffragio expeditio quadraginta hominum millibus scriptis ad militiam duceretur in Scotos. Duces copiis praefecti comes Northumbriae et Magna a Ruffa Barba seu Aenobarbus auratus eques, blue in armis Gallico bello ab adolescentia adeo exercitatus ut merito Anglis militiae pater ac Mars alter salutaretur. Nostri vero hominem quod ruffus erat, promissa admodum barbara, Magnum Rubente Iuba per risum appellare. Ferunt hunc virum in Scotos implacabili odio flagrantem apud Henricum regem obtinuisse ut sibi suisque necessariis cederet quantum ex nostris agris, pulsis inde aut caesis habitatoribus, armis occuparent.
spacer 45. Interea Scoti non minus impigre paratis qui ad bellum usui forent, in hostes movent, ducuntque, iubente Georgio Douglas Ormundae comite, quem rex copiis praefecerat, in Annandiae valle, quod Anglos primum illo venturos per exploratores didicerant. Angli, duobus fluviis superatis Solveo atque Annandia, ad Sarcam (est et id fluvio nomen) collocant castra. Postero die illucescente, omnem regionem direptionibus ac caedibus implent. At, cognito Scotos haud procul abesse, terrore nonnihil perculsi, qui effusi agros vasrtabant aeneatoriis voce ad signa quantocius sese recipiunt. Ordines inde duos explicant, in procinctuque constituunt. Dextro vero cornu Magnus Rubente Iuba praeerat, sinistro vero, ex Gualis veteri Britannica gente conflato, Ioannes a Peneintoun, militaris rei peritissimus. Medium autem Northumbriae comes caetera cum multitudine tenebat. Ormundus adversus comitem Northumbriae dirigit suos. Vallacem a Cragge auratum equitem, genere atque virtute nobilem, egregia cum militum manu contra Magnum collocat. adversus vero Gualos Maxoll et Iohnstoun red electa cum Scota iuventute. Caeterum Ormnundus, urgentibus hostibus (signa enim canebant) suos tantum admonitus facit memores essent se non nisi iniuria lacessitos arma induisse, idque saepius solere Dei optimi maximi beneficio qua iusta causa belli esset eo victoriam inclinare. Ad victoriam, omni discussa formidine, haberent animi quantum virum, ut hostis superbe insultantis minitantisque exitium iniuriam patriam fortiter decertando egregie liberent.
spacer 46. Finis dictis erat tanta missilium vis in nostra ab Anglis catapulta torquentibus immissa ut, terrore iniecto, de fuga pene cogitarentur. Tum Vallas (parebat huic cornu dextrum) increpare suos clara voce ut hostes audirent, hortarique alacriter irent in praelium, illo perseverarunt: haud virorum fortium esse hostis tantum conspecu animos despondere ante armorum ac manuum periculum: se sequerentur ducem, quem experturi erant extemplo pro patria, pro honesto animam devovisse. “Iustam vindicate odium, iustam exercete iram, patriam indigna vero passam ocuis liberate.” Ad hanc vocem milites in Magnus eiusque copias irruentes sarissis, lancies praeliaribusque quorum nostratibus est usus in pugna tantam stragem edunt ut hostes ordine ac loco deturbati in fugam compellerentur. Magnus ad horum aspectum magis irritatus quam deiectus animo, audentius quam decuit virum fortem in Vallas magno impetu concurrit. Et dum hominem ferire cupit, hostium manipulis interclusis cum paucis amicis eius lateri haerentibus crudeliter est interemptus. Nec melior ea pugna caeteris Anglorum aciebus fortuna fuit. Propalata enim Scotorum insultatione, Magni a quo uno totius exercitus salus pendere videbatur interitu tantus terror ad Anglos transit ut animis deiecti Scotorum imptum amplius non ferrent, sed terga verterent universi. Instant nostrorum duces, Anglos fusos fugatosque atrociter insequuntur. Multi acierum concursu periere, sed fuga multo plures. Ebimvero maris aestu amnis effusus supra ripas arcebat fugientes, quorum alii pavidi sese deiicientes in fluentem periere. Alii cunctantes in ripis inter fugae pugnae consilium a persequentibus hostibus sunt oppressi.
spacer 47. Desideravit haec pugna Anglorum tria prope millia, et inter eos Magnum alae dextrae primarium ducem, undecim cum equestris ordinis viris nobilissimis. Ex Scotis vero paulo plures sexcentis. Venere in Scotorum potestatem Ioannes Peneintoun, Robertus ab Haryntoun, eques uterque auratus, comitis Northumbriae filius natu maior, cuius pia opera pater equo imposita fuga est servatus, ingenti cum hominum quibus ferrum flumenque pepercerat red multitudine. Capta praeda auri, argenti ac suppellectilis quanta vix antea hominum memoria, inter militesque patrio partita instituto. Vallas a Cragge vulnere saucium, lectica delatum domum tertio post mense fata sustulerunt. Ormundus, parta honeste, uti est memoratum victoria, captivorum praecipuos ad Loumabain (castellum est arte ac loci natura munitum) publicae custodiae destinavit. Ad regem inde properans, ubi ab eo multa gratulatione exceptus, iuxta ac muneribus et conviviis magnifice apparateque aliquot diebus fuisset. Priusquam dimitteretur admonitus est benignissime a principe, simul cum Wilhelmo comite a Douglas, intelligeret uterque quam dextre recta consilia ubique evenirent, quam sinistre mala. Oportere publicae salutis amatores domi amicos parare, et quam fieri possit benevolentia continere, militiae ultimis viribus inniti, ad hostem dum urgeret fortiter atque honeste tollendum. Eo consilio imperium et dexterrime regi et ab externa iniuria optime propugnari. Haud cuiquam antiquius se habere, aut charius fore Douglasio nomine, modo imbecillis plebis ac eorum quos eadem patria, idem sanguis, idem quoque et imperium, ipsis coniunctissimos fecerat, causam adversus grassantum latronum et caeteram red id genus impurissimorum vim, animo quali nuper totius regni egregia propugnarant, tuerentur.
spacer 48. Comites regi gratias agere, polliciti sese persancte in officio ac fide perseveraturos, haud passuros latrocinia, caedes, aut quamlibet iniuriam in nobilitatem plebeiosve exinde inulta. Ita a principe dimissi domum ingenti suorum cum laetitia atque veluti gaudio triumphantes concessere. Fuit exinde Scotica res regionibus Anglorum agro vicinis solito pacatior. His itaque gestis in Scotia, clades Londinum nunciata, omnibus quidem moestitiam, primoribus vero curam metumque iniecit. Verum ne genti vigor innatus aliquo cecidisse videretur, coacto consilio decreverunt acceptam contumeliam in Scotos, gentem invisam, vi et armis acriter vindicandam. Quumque numerosum exercitum praestantissimis cum ducibus missuri erant in Scotiam, nunciatur civile bellum quale ad id tempus nunquam in Anglia auditum, duce Eborace, comite Merciarum, comite Vervici, Sarisburiensi comite quamplurimis cum aliis Anglorum magnatibus in Henricum regem coniurantibus imminere. Dissimulavere ergo iram in aliud tempus acrius, si quando daretur occasio, erupturam. Et quemadmodum paulo ante in pace bellum, sic tum in bello pacem quaerentes, legatos ad Scotos mittunt qui cum his de pace agerent. Rex primoresque Scotorum venientium ad se oratorum postulata haud sunt aversati, scientes certo qui bellum temere ciere, recenti praelio ad Sarcam satis suppliciorum dedisse. Pactis igitur trium annorum induciis, legati in Angliam abiere. Facta haec sunt anno a virgineo partu supra millesimum ac quadringentesimum quinquagesimo. Eodem anno Richardus Colvill equis auratus Iacobum Auchinlec red Wihelmi comitis a Douglas necessarium (a quo iniuriarum numero misere dilaceratus frustra saepe reparare eas postularat) adortus pugna cum quibusdam eius famulis interemit. Quam rem adeo indigne tulit comes Wilhelmus ut magno fidei sacramento adactus palam sese devoveret haud prius quieturum quam percussoris morte caedem interfecti necessarii expiaret. Itaque, manu militum coacta, agrum Ricardi primum foede vastat. Mox arcem qua se ille continebat obsidione cingit vique expugnat. Ricardum, quique in ea inventi erant fortunis omnes spoliatos capite plectit.
spacer 49. Erant qui dicerent tantam comitis Wilhelmi in vindicandis iniuriis diligentiam nonnihil laudandam, si perinde agrorum plebisque praedones laronesque, ut sese contra illius vim defendentes, fuisset prosequutus, sed fieri haud posse ut tyrannis ea qua populus superbissime afflictus vexaretur non aliquando finem caperet. Caeterum opibus iam immensis affluens, quas ex tantis partim praediis, partim aliorum bonis conflaverat, quasi non satis digni earum spectatores Scotorum in regno essent, exteris eas nationibus ostentare voluit. Domi rerum suarum constituit procurationem Ioannem Douglas a Balvane germanum, hominem domini ingenium atque mores ad plenum ubique referentem. Rebusque ad profectionem red necessariis comparatis, assumpto Iacobo (erat is comiti germanus Parisiis divinis literis apprime eruditus, destinatus primum ad sacrum Dounkeldiae magistratum, inde, quod Wilhelmo liberorum procreandi spes erat sublata, in comitatum a Douglas secundum eum futurus haeres authore rege declaratus) ac ingenti equitum auratorum comitatus caterva, iter aggreditur. Eorum autem cognomenta haec sunt: Hammilton, Gray, Saltoun, Seitoun, Oliphant, supremae curiae ac dignitatis viri, Calder, Urquhardt, Cambell, Froster, Lauder, equestris ordinis viri.
spacer 50. Hoc itaque comitatu superbiens in Flandriam traiicit, inde recta in Franciam contendit, tum in Italiam, haud minorem ubique regia ostendens magnificentiam. Ubi vero Romam venisset, iam antea illius nunciato adventu, splendidissime excipitur, Sed nec plus minusve duos menses a profectione eius, haud pauci ex nobilitate, sive quod dominatum comitis a Douglas perosum haberent, sive quod tyrannide nonnihil opprimerentur, sese erigentes querelas sensim ad regem de iniuriis quas superioribus annis perpessi fuerant perferunt. Quas quum audiendi locum habere viderent, indies maiores ac maiores deferunt. Sed rex non temere querentium vocibus fidem habuit priusquam, misso foeciali comitis procuratorem in ius vocatum quid ad ea responderet audisset. At ubi non satis ex sententia regiis foecialibus responsum dedisset, ac regiae authoritati minus parere videretur, quod tertium vocatus regnis mandato noluit audire, missi apparitores cum egregia militum manu acceptum vi ad regem perducunt. Erant ex astantibus concionabundi prope qui regi suaderent rem semel tentantam haud segniter persequendam, perficique quamprimum, etsi nullam aliam causam, ipsam indignitatem dilationem ferre non debere, alioqui regiam authoritatem a perditissimis scelerum authoribus contemptum iri. Caeterum iracundiae nihil indulgendum arbitratus rex, ut res tanta leniter componeretur, ac repararentur iniuriae curare maluit quam dum iniuriam a populo propulare niteretur, maximas denuo inferret calamitates.
spacer 51. Itaque permissum liberati comitis procuratorem audire accusantes iubet, de quibuscunque iniuriis quas comes a Douglas aut alii eius consilio cuique intulissent. Ac si quid ad ea respondere aut refellere potest, intrepide faceret. Quum autem plurima manifeste convicta essent, nihil plus quam ea procurationem restituere per opportunitatem iubet. Verum ubi regias evasisset iam manus, facinorosorum magis consilio quam suopte ingenio, quibus intestina contentio semper grata, et iustum omne quo eorum obtunditur crudelitas prorsus exosum, promissorum mandatorumque immemor, comitibus Moraviae atuqe Ormundiae ad id, tametsi non palam, praebentibus consensum, reparare iniurias ante comitis a Doiuglas reditum in patriam aperte recusat. Quocirca ubi ad regem rursum hoc esset perlatum, Orcadum comes, quid id temporis regni erat cancellarius, primum in Gallovidiam, ac deinde in Vallem a Douglas profectus, qui census comitis a Douglas regio nomine colligerent quaestores instituit, illatas iniurias reparare, inferre deinceps caveant monet. Sed cum paucis comitatus id negocium exequeretur, non modo nihil effecit, sed illusus etiam abiit, nonnunquam contumelia a Douglas necessariis affectus. Ea inuria percitus, rex quoscunque ex nobilitate qui partes a Douglas sequebantur per foecialem in iudicium citat, ac detrectantes hostes suos declarat, exercitumque ad imperii detrectatores vi cogendos ire iubet. Igitur Gallovidiam primum ingressus, adventu suo latrones deterritos in loca munita quo se recipiebant fugat. Quos cum exercitus sui partem prosequi iussisset, non sine contumelia repulsi sunt. Itaque ira accensus, rex castella vi oppugnare aggreditur, inter caetera Loumaban et Douglas. Sed illud non multo negocio, hoc paulo difficilius, quamobrem solo aequatuum est, illo praesidio firmo communito. Quoscunque autem in potestatem recepisset, nulli omnium proventus fructuum pendere praecepit quam qui regio mandato aut nomine eos exegisset, quoad iniuriae quarum convictus fuerat comitis procurator ad extremum restitutae forent, nihil etiam hic moderatione illa ac lenitate quam principio conceperat excedens.
spacer 52. Caeterum haec cum ad comitem a Douglas Romam delata essent, haud parvum terrorem ipsi incussere. Tamen quamprimum ac celerrime Scotiam repetit, haud parva de magnificentia illa pompa detracta. Sparsi enim sunt extemplo, ubi ea nunciata fuerant, plerique comites. Sed quum per Angliam venissent, regno appropinquans, Iacobum fratrem ad regem praemittit, viam regis gratiae praemuniturum. Nam eo demum argumento, quid animi erga se haberet facile colligeret. Advenientem Iacobum ac pro fratre supplice precantem humaniter rex excipt, nihilque aliud comiti mandavit quam ut fures, latrones, ac grassatores cum per eius ditionem tum maxime per Annandiae Vallem compesceret arceretque. Remissa omni culpa, una cum fratribus in gratiam recepit. Itaque ad regem ubi venisset comes iureiurando adactus res omnes quae suae fidei crederentur officiosissime curaturum: munitiones omnes arcesque a rege recepit. Habitusque haud minori quam antea authoritate atque honore, regis locumtenens appellatus est. Verum eo honore (siquidem fortunae lubricae sunt ambages reciprocaeque vicissitudines) haud diu perstitit. Nam non ita multo post, inscio rege, in Angliam ad regem Anglorum profectus est ut ab rege (uti aiebat) damna paulum ante ab incursibus Anglorum accepta repararet. Sed Scotorum rex, non modo spretum sese ab illo, verum latens aliquod aliud praeterea malum suspicatus, aegre admodum id factum tulit. Quod ubi comes a Doiuglas intellexisset, consilio quod proxime paucis post diebus habitum fuit denuo supplex ad regem commissorum veniam petitum accedit, persancte denuo deierans adversus maiestatem nunquam deinceps ne tantulum quidem commissurum.
spacer 53. Ad haec accedunt reginae pariter et magnatum qui eo convenerant preces affectibus plenae, noxam deprecantium, quibus se exorari passus rex humanissimus comitem rursus in gratiam accepit, attamen rerum omnium administratione exutum, Orcadum comite ac Wilhelmo Crychton, qui in bona semper regis fide permansere, rebus secundum regem praefectis publicis. Quam rem perinde aegre tulit, acsi in bona semper fide persistens, ex ea deturbatus fuisset authoritate. Idcirco et qui a latere regis erant veluti sibi infestos infensissime odit, Wilhelmum Crychton inprimis, quicum ipsi vetus erat inimicitia. Auxit odium comiti impurus quidam ex eius aulicis, testatus aperte audivisse se Wilhelmum inter loquendum cum amicis palam asseverasse Iacobum regem parum iusti principis functum officio cum comitem a Douglas ob temeraria ac plene detestanda facinora mortem non semel meritum sibi facile adeo reconciliavit: expedire plurimum, modo Scotorum reipublicae optime consultum velit, comitem omni cum familia a Douglas prorsus exterminare, alioquin nec regem unquam populo quiete imperaturum, nec populum principis authoritati uti oportet in republica bene instituta fore audientem. Credidit opinione ocius homini vita simul et lingua perditissima, nutriendis dissidiis in nobilitatis dispendium quaeritanti victum, Verbum altius pectore recondit, exarcerbatoque animo, re cum amicis communicata, de Wilhelmo Crychton conficiendo exinde cogitavit, quo uno sublato <ob> Douglasii nomen omnia sibi debere arbitrabatur. Ita vana unius sceleratissimi hominis opera exuscitatus ignis incendium peperit haud inde hominum memoria extinguendum.
spacer 54. Caeterum comes Wilhelmus ubi per exploratores certior erat factus Wilhelmum Crychton Edinburgo propediem profecturum, ut cogitata citius exequeretur quosdam in illius necem subornatos qua transiturus erat pridie quam solveret, aedibus ad id destinatis, noctu multo locat silentio. Postridie Wilhelmus, insidiarum ignarus, oppido prima luce proficiscens, quum ad inexpectatam subornatorum e latebris eruptionem, ingens populi clamor oboriretur, primum multo terrore concutitur. At a filio nonnullisque amicis eius lateri haerentibus admonitus ne, extremis urgentibus periculis, sibi deesset, memor fortes fortunam adiuvare, blue meticulos vix quicquam succedere, felicter animum resumpsit. Et, uno sicariorum caeso, altero atrociter vulnerato, ipse haud leviter vulneratus equi beneficio in patentem campum evasit. Pernici inde cursu abiit in castellum a Crychton, Nec multo inde post tempore, copiis ex necessariis et his qui eius partes sequebantur coactis, Edinburgum revertitur, ubi comitem a Douglas, nihil talem expectantem, nisi celerius fuga consuluisset, suae fortunae mole haud dubie confecisset.
spacer 55. Mutuae hae continentes iniuriae, utrique contendentium animum ita in alterius contumeliam exasperavit, ut altera partium alterius odio et iniuria ultimum in exitium brevi trahenda videretur, appareretque totum inde regnum duas in factiones propediem abiturum. Porro comes a Douglas, aegerrime ferens se inimicorum insidiis Edinburgo turpiter adeo eiectum, regem praeterea timens culpae haud pridem commissae non immemorem, adversae factioni gratiorem futurum, ut hostium opibus, ubi etiam ad eas regiae accederent parem se redderet, aut certe, si posset, superiorem , comites Craufurdiae Rossiaeque ut secum in partem eminentis belli civilis venirent secretis nunciis invitat. Quo facile impetrato (nam et ii oderant infense Wilhelmum Crychton caeterosque regis aulae praefectos) sancitum inter eos, magno adhibito fidei sacramento, foedus est <ea> lege ut eorum quilibet caeterorum suae factionis causam adversus quemcunque hostem ex professo omni qua posset vi et armis, neque vitae neque fortunis parcens, ad extremum propugnaret. Unde comiti a Douglas eiusque necessariis tantus tumor subortus est, tanta advenit insolentia, ut se caeteris regni incolis, secundum regem, brevi imperaturos, hostibus attritibus, frequenrtius muiltis coram superbisisme iactitarent.
spacer 56. Et hanc rem irae causa regiae in comitem a Douglas tum recenter conceptae fuisse ferunt. Alteram hanc: latrunculi quidam in agros Ioannis Herres, viri nobilis ac perseveranter in regia fide perstantis, irrumptentes ingentem inde rerum omnium praedam transportare. Quam iniuriam ubi Ioannes apud comitem a Douglas, cuius sub ditione latrunculi agebant, frequentius questus frustra fuisset, tentavit praedam ex Annandiae Valle abigere, eoque damna suscepta, quod iure assequi nequiverant, iniuria rependere, sed infeliciter. Enim mox ut vallem est ingresssus captus pro latrone cum asseclis in vincula coniicitur, nec multo post comitis a Douglas iussu, prohibente rege per foecialem, laqueo est strangulatus. Hunc contemptum rex aegerrime ferens alta mentem repositum exinde servavit. Caeterum plebs inter haec importabilibus oneribus oppressa, ne quidem hiscere aut suas aerumnas queri audebat, iustitio tempori iniquitate magis ac magis crescente indies et in reipublicae ingens dispendium perseverante. Nobiles ac fortunis opulentiores quibus sanior erat mens, tot mala intestinis bellis surgentia pertaesi, miserandam temporis calamitatem quam commutare in ipsis non situm erat, moesto silentio plurimum secum deplorabant. Auctum est quotidie malum, eoque processit tandem ut permultis haud levis esset suspicio agi inter comites a Douglas, Craufurdiae, Rossiae, Moraviae caeterosque illius factionis de rege regno deturbando.
spacer 57. Quod ubi ad regem delatum fuisset, terrorem haud exiguum illi incussit. Noverat enim illos non minus se, si certe non etiam plus, tum opibus tum viribus valere. Itaque quasi nondum ea rescivisset, comitem a Douglas rex benignissime appellatum ad se in arcem Sterlingensem invitat, si quo beneficio aut humanitate illum reconciliatum ab incepto revocare posset. Caeterum a coena comitem item rex in conclave suum secretius abducens, semotis omnibus praeterquam quos secrtioribus consiliis admoverat, et qui praesidio corporis regi perpetuo aderant, blande eum atque quam potuit humanissime ubi se de confoederatione (uti leniter illud factum appellabat ne quid obstaret quo exacerbatus animus minus precibus acquiesceret) exaudisse indicasset, orat, obsecrateque societatem illam insolitam derimeret, ne quicquam quod alicuius mali prae se ferret vel minimam suspicionem committere velit. Se quidem scire mali nihil ab illo sibi imminere, attamen indecorum esse quicquid praeter morem ac regis fieret voluntantem, nec scandalo quidem apud populum carere, nec indignatione apud superiorem omnibus exemplo plurimum officere. Ad ea multaque alia quae longe facilius animus cogitatione atque coniectura colligere potest, quam verbis quisquam exprimere. Comes autem a Douglas non verbis quidem regis humanioribus, nedum pietate commotus, superbe satis respondisse fertur. Nec se quidem foedere posse solvi, nec velle, pro magna iniuria quam se a rege accepisse aiebat, quod a rerum agendarum administratione segregatus esset, regi exprobrans. Multis tamen rex hominem orat ut se et maioribus suis indignum nihil committere vellet, facinorosa esse quae coeptaverat, et quae ipsa cogitatione in regem capitalia iudicentur.
spacer 58. Quumque multis precibus rex se nihil profecturum videret ac ex superbo responso non modo quae iam cogitata erant, sed etiam maiora metueret, excandescens ac facere aliquid minori quoque reipublicae iactura quam pati praeoccupans, exempto gladio quem lateri habebat accinctum, “Quandoquidem (inquit) preces meae te exorare non potuerunt ut a sceleratis desisteris consiliis, hic (inquit) efficiet impiasque vestras coniurationes dirimet.” Quo dicto, gladium in ventrem illi figit, simulque ad tumultum qui ad ostium stabant satellites accurrentes comitem occidunt. Incidit haec caedes in annum supra millesimum quadringentesimum quinquagesimumsecundum a partu virgineo, vicesimum circiter diem Februarii. Erant autem in oppido plerique comitis a Douglas necessarii, frater eius Iacobus, et comites Moraeviae atque Ormundiae, dominus a Balvane, eques auratus ab Hammiltoun potens inter regni proceres, compluresque alii fortunis et authoritate praestantes. Hi ubi enunciata fuisset comitis caedes ingentem in oppido turbam concitarunt. Illa tamen nocte quiescentes, congregata ingenti multitudine postridie Iacobum a Douglas comitis fratrem, ut antea a rege destinatum fuerat, in fratris locum sufficiunt. Is longa oratione in regem quicque cum eo magnates erant invectus hortatur ut castellum obsidione cinctum oppugnare tentent, ac indignam fratris necem sanguine regis eique adhaerentium expient. Sed cum id nequiquam fore cernerent, imparatis videlicet ad talem conatum rebus ac arce ad plures insultus perferendos satis firma, iactatis in regem conviciis, nunquam illi se deinceps parituros clamantes, infensi oppidum Sterlingum foede direptum flamma corrumpunt.
spacer 59. Secundum haec ad sua redeuntes cuncta regis praedia quique factionis eorum expertes erant depraedantur foedeque vastant. Dalketh castellum, direptis praediis in eius vicinia ac frugibus flamma consumptis, arctissima obsidione cingunt, nec hinc, uti magno iuramento firmaverant, abituri priusquam solo aequassent. Enimvero Iacobus a Douglas comes in Ioannem a Douglas loci illius dominum implacabili odio tenebatur, quod cum idem familiae gentisque nomen commune esset utrique, non modo renuisset secum venire in societatem belli, verum regis partes adversus Douglassium nomen sequendo omni vi qua poterat propugnabat. Tenuit obsidio diutius oppugnantium expectatione, verum inaniter, arcis praesidio fortiter se tuente. Arci autem praefuit Patricius Cokburne, qui originem a Cokburne Langtoun in Marcia traxit. Id ubi qui oppugnatione erant sensere, vigiliis atque inedia fatigati, eorum plerisque caesis et multo pluribus vulneratibus, fugientibus simillimi, munitione relicta abierunt. Rex ut tantos tamque temerarios conatus compesceret exercitum conscribit. Sed quum se imparem, tantum abest ut superiorem fore cerneret, consilium differt. Alexandrum comitem ab Huntle, quem per foecialem accerserat, cum exercitu ex septentionalibus Scotiae regibus contracto advenientem opporitur. Is quum copias duceret per Angusiam regis adeundi causa, comes Craufurdiae (is etenim quod ter accitus per foecialem in ius veniret de maiestatis criminis responsurus parere contempserat, dudum regius declaratus fuerat hostis) ex necessariis clientibusque suis Angusianis comparata vicissim non contemnenda manu, cum eo, structis aciebus, ad Brechein congreditur.
spacer 60. Atrox pugna, nulla intercedente mora, committitur, ordinibus utrinque multa caede turbatis. Procedente vero certamine, impetus vehementiam, invehentium se Angusianorum, prima Honteleorum red acies ubi borealis regionis nobilissimi decertabant ferre non potens cedebat. Quos ut Angusiani semel loco motos sensere, acrius gradum inferunt, haud dubie superiores extemplo futuri, nisi Ioannes Cullace a Bannamwin, quem probatam red ob virtutem fidem<que> eousque in se ac officium comes Craufurdiae praeliarum gestoribus sinistra ala pugnaturis praefecerat, mediam aciem altero laterum praesidio nudatam fugiens cum suis reliquisset. Desertus ergo comes ab his quorum manibus maximam victoriae spem locaverat, alii in fugam versis, haud dubiam regio vexillo quod penes comitem Hontleum erat, victoriam praebuit. Verum haud incruentam. Comitis enim duos fratres, Wilhelmus et [***} cum pleraque nobilitatis ac popularium parte in acie occubure. Caesi sunt ex Angusianis Ioannes comitis Craufurdiae germanus [Hoc loco reperi in authographo quatuorum linearum lacunam] complures atque alii haud vulgaris existimationis viri. Caeterum idem comes Craufurdiae acie devictus, tametsi necessitati parens fortunae non absque indignatione cederet, ingentem tamen irarum molem agitans pectore non prius arma posuit quam desertores illos acerrime persequutus cunctas eorum fortunas, diectis arcibus flamma ac ferro abstulerit. Commissum hoc certman fuit ipso ascensionis dominicae die, anno a Christo incarnato millesimo quadringentesimo quinquagesimosecundo.
spacer 61. Interim Moraviae comes agros Hontlei agressus Bogevallem et illi vicinos vaste diripuit, abductis armentis, incensis vicis, corruptoque frumento. Sed parta victoria eam contumeliam haud diu inultam Hontleus comes passus est. Nam Moraviam agressus victore exerciatu, multo maiore calamitate, caede, atque incendio, pulso inde longissime Moraviae comite, affecit. Sed paulo post rex, ut de summa rerum consultaretur, Iacobi Kennethi sanci Andreae episcopi consilio, ad conventum publicum omnes reipublicae ordines evocat. Quo facto, omnium sententiis Craufurdiae comes denuo maiestatis convictus, confiscatis eius fortunis universis, hostis regni declaratur. Iacobus comes a Douglas vocatus, Iacobus Hammiltoun, comites Moraviae et Ormont, dominus a Balvane, et plerique illius factionis nobiles in certum diem per praeconem citantur ut pro tribunali regis se sisterent, rationem de his quae obiicienda forent reddituri. Sed id frustra. Nam sequuta nocte qui a Iacobe comite a Douglas Edinburgum missi exploratum fuerant, templi valvis sigillo Iacobi signatas literas affigunt ac hanc sententiam. Nec citationibus nec mandatis deinceps pariturum comitem. Ad haec multa in regem stomachantium more evomevant maledicta: nimirum parricidam, sanctisssimi iuris hospitii violatorem, perfidum quoque, ac sanguinis iusti iniuste effundendi impendio sitientem. Itaque rex iterum, copiis contractis, adoritur. Sed quod anni extremum erat, memorabile nihil effecit praeterquam quod corrupto frumento atque armentis abactis, haud parvam agris cladem intulit, in proximum ver expeditione translata.
spacer 62. Verum tantum abfuit ut adversarii his malis afflicti quicquam moverentur, ut velut securissimo otio lascivientes immoderatarum opum augendi asservandique causa sceleratis nuptiis indulgentes operam darent. Nam Iacobus comes, fratris sui nuper a rege interfecti coniugem, ne fratris dominia aliquo distraherentur, contra ius ac fas uxorem ducit, Romam ad pontificem mittens qui eius rei licentiam compararent. Sed nequaquam votis potiri potuit, obnixe his qui a rege ad pontificem legati missi erant resistentibus. Proximo vere ac duobus deinceps ferme annis perseverans bellum erat intestinum, Douglassiis regios agros et eorum qui regem sequebantur foede depopulantibus, rege vero infestissimo animo Annandiae Vallem, Forestiam, ac praeterea quicquid esset hostilis factionis vexante vastante aut extemplo hostes prorsus atterendi viderentur. Interea Douglassius illi, suadentibus amicis et quos sibi charissimos semper habebat, seditionsam contumaciam animo poneret, commissi veniam supplex deprecaretur, regis clementiae (quam si princeps exuerit cunctis nimirum formodolosus merito redderetur) sese sine fuco dederet. Ista utique necessitatem urgere, fortunam velle, amicorum res expetere, et tum singulos tum universos patraie votis exoptare. Ita respondisse fertur, nunquam animam illius fidei se crediturum, qui duos suos patrueles ad Edinburgensem arcem, et germanum Wilhelmum comitem a Douglas, quo viro Albion praestantiorem non habuit, Sterlingi, humaniter ad se accersitos, exceptos hospitio, violato iure gentium dolo malo interemisset. Propterea aut fortunam belli experiendam, aut extrema mala, exilia, proscriptiones, caedes ignominiosas, et si quae sint indigniora toleratu, haud absque perpetua contumelia ultro subeunda. Tertium nihil esse consilium, tam efficax quod suam rem tantis malis fluctuantem expedire posset.
spacer 63. Probare quidem comitis sententiam nonnulli, infractum in tot adversis animum caelo aequantes. Alii improbare vehementer, suspicati (quod evenit) non omnes partes comitis sequentes fide atque officio ad ultimum perseveraturos, fore ut tot tantosque temerarios conatus in principis publicaeque salutis perniciem infelix exitus, uti veteribus ex monumentis complura similia facile est intelligere, haud dubie expectaret. Haec ubi comes Craufurdiae rescivit, veritus ne si coniuratione in maiestatem diutius perseveraret, non tamen sibi in praesentia quam Angusianis ipsum sequutis ac posteritati vehementer officeret, nobilemque Lindesanorum familia, de regibus atque republica illousque optime meritam, insigni adeo dominatu compliurium annorum pio in patriam ac principem parto sudore, vel multo maiorum effuso sangiune, spoliatam in ultimum traheret exitium, secum statuit, spreta Douglassiorum societate, regem sordidatorum more, contractam labem diluendi causa, adire. Eunti ergo regi per Angusiam in boreales partes comes, capite ac pedibus nudatis, veste indutus (quali in iudiciis rei atque horum amici ad animos iudicantium affectibus concutiendos induere solebant) paucisque moerore ac flebili silentio comitatus, obvium se dedet. Mox cum ante principis conspectum, lacrhymus ubertim defluentibus, humi sese provolveret, ab astantibus regi significantum est quisnam ipse, quive cum eo erant, magis regiae clementiae confisus, in qua sola spem omnem vitae collocatam habuit, quam terrore poenae perculsus se commiserit. Iussus est regi, ut quae dicturus advenerat, posita trepidatione, libere proferret. Tum comes madente vultu, lachrymis absterso, resumpto paulum animo, in hunc modum verba fecisse dicitur.
spacer 64. “Si nihil aliud ad imperium ac iudicium in caeteros exercentibus praeterquam quod leges iubent et patriae et maiorum instituta delinquentibus esset expectandum, nullum apud te, rex clementissime, hodie criminis diluendi locum mihi relinqui video. Ad tuam tamen clementiam veluti ad sacram anchoram, penes quam vitae et necis summa est potestas, veniae assequndae vel optima spe fretus me recipere recta ratio persuadet. Inter vero egregias regum virtutes primum locum sibi vendicare clementiam, atque regem maxime decere historica fide compertum tibi arbitror, quam si auferre quispiam Stoicae farinae velit, eadem opera a recta ratione vacillantibus resipiscendi occasionem adimere videtur, imo ianuam omnibus regiis virtutibus claudere delictisque aperire. Fateor equidem mortales a recte ratione ne latum quidem unguem declinare debere. Sed quisnam est, quaeso, cuius etiam in civilibus negotiis industria apud vulgus maxime floret, qui se nusquam ab aequitate, vel odii, vel favoris, vel metus, vel invidiae gratia discessisse contendat? Nemo, Hercule, nemo. Illud nimirum hominis proprius vel a severissimo quoque existimatur, errare, labi ac decipi. Ad sese vero redire, suumque peccatum profiteri atque damnare, non nisi singulari divini numinis beneficio, sceleris quoque confessio, est hominis profecto erroris commissi (cui singuli quique mortalium sunt opportuni) poenitudine ducti in melioris vitae spem (quae etiam incerta ratione fovetur) nos vocitantis. Quocirca ego quidem hodie, rex clementissime, apud te ut homo sum, commeruisse fateor, et me mea teste duntaxat ipse conscientia damno, ut ne vita quidem dignum, nisi anteactae vitae corrigendi voluntas, et inclitae Lindesaiorum familiae ad interitum iamiam casurae (nisi revoces) pietas moveret. His rursum nominibus veluti postliminio ad vitam vocor. Porro tua clementia, a qua nemo unquam recta conscientia motus, est passus repulsam, mihi deprecandae veniae audaciam suppeditat. Oro, exorem sine, ne tam me meumque crimen, quam maiorum inclita facinora et fidem et studium et officium in patriam patriaeque salutem expendas.
spacer 65. “Cuius rei summam pacuis exponam. Ad causam namque plurimum facere videntur. Dedit olim initium nostrae familiae Lindesaeus (id nomen tum proprium quidem, nunc vero gentis est), quem ob singularem virtutem et in Pictis debellandis altissimum consilium Kennethus rex Alpini filius multis et uberrimis agris in hac regione liberalissime donavit. Ab hoc longam nepotum serie prognatus Alexander, pro libertate patria tuenda Anglorum armis, quod is Roberti primi partes ardentius tuebatur, ad Sterlingi pontem est ereptus. Is Alexandrum procreavit, ad Duplinae non diversam a patre fortunam, dum pro regno Davidi secundo ad maturam usque aetatem servando, cum Anglis praelio congreditur, fortiter passum. Brevi inde David Alexandri filius atque paternae sortis haeres, ad Halidonhill, Anglis et Scotis manum conserentibus, e medio est sublatus. Cuius viri nepos ex Ioanne fratre, is Iacobus erat, qui cum domino Vellis illa aetate secundum Anglorum regem tum nobilissimo tum strenuissimo Londini in ponte singulari certamine congressus (de probitate laudeque contentio erat) victor non citra omnium admirationem evasit, castello Craufurdiae, unde noster comitatus nomen habet, agris simul illi adiacentibus a Roberto secundo rege ob egregia in rempublicam munera postea donatus. Ex hoc Iacobo, cuius ductu atque consilio cuncta negotia publica Roberto secundo regni moderante habenas, sapientissime ac dexterrime gerebantur, David ortus est, qui mihi pater erat, praecipuam laudem vel ob hoc meritus, quod in tuum patrem coniuratos, non citra immensum sudorem inquisiverit, nec prius ab incepto destitit quam singulis debitas poenas vidisset inflictas.
spacer 66. “Maiorum igitur meorum fortitudinem, gravitatem, constantiam, rei militaris scientiam, Scotorum historia compertum te habere ambigit nemo, qui omnes prope pro regni incolumitate honeste ceciderunt. Sed eum me miserum, horum omnino immemorem! Quae intemperiae me agitatum habeban, quum tibi adversantibus socia arma amens coniunxerim, tum adversus eos qui tuas agerent partes mea unius opera veluti degeneris Angusiani sunt coacti? O facinus audax! O calidissimum et maxime temerarium consilium! O summam dementiam! O miserandam fortunam! Non modo me meosque omnes, verum Angusiae dominos atque nobies in summum vitae et familiae conieci dispendum. Quid igitur faciam? Quo me recipiam? Quinam periciulo me liberem? Vitam mihi negat ius humanum, eripiunt leges, ad supplicum deposcunt maiorum ac patriae instituta. Ilicet de me actum est simul et Aungusianis, qui humano errore, ne dicam timore mei lapsi, meas secuti sunt partes, nisi tua regia maiestas, in cuius manu mors subditorum pariter et vita sita est, nostri miserescat atque, quod leges vetant, nobis miseris in gratiam concedat. Namque potis es. Reges enim legibus soluti sint. Ad haec nostram celeberrimam familiam tantis totque sudoribus partam, ob culpam unius passim iri deiectum miserum est, iuxta ac Lindesaiorum nomen obliteratum iri. Oro obtestorque, rex clementissime, ne ego solus tuae clementiae fructu excludar, neve effusissima tua humanitate expellar. Nam si egregium est hostem vincere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri, quippe ea demum potentia tuta creditur quae viribus suis modum imponit. Profecto enim mei unius corposculi nequaquam rationem habeo, age cuius poenae dedam pronuncias, sive in crucem agi, sive bestiis exponi, sive culeo insutum saxo deiici, sive aquae et igne interdictum, in carcerem usque ad mortem coniici. Non me charissimae coniugis miserrimi planctus, non liberorum lachrymae, non lamentabiles amicorum fletus, non bonorum diminutio, non praediorum depopulatio me ita movent atque familiae domusque intereuntis et Angusianorum (qui prope innocentes) vitae simul et fortunae miserabiles casus. Miseresce denique, rex clementissime, labentis familiae. Miseresce vetustissimi Lindesaiorum nominis, miseresce Angusiae optimatum, ne mea unius culpa suis fortunis, haereditate, et familiis deturbentur.”
spacer 67. Haec cum comes dixisset, Angusiae maiores qui veniae assequendae causa illo convenerant manus (verba etenim viris singultus ademerant) flebiliter in regem intenderunt, unde tanta commiseratio astantibus oborta ut vix quisquam ex his siccis genis conspectus sit. Precari ergo extemplo sacri magistratus et nobilissimi quique, Iacobus inprimis Kennethus sancti Andreae episcopus et Wilhelmus Crychton, quorum maxime suasu Lindesaius ad regis clementiam implorandam illo venerat, regem (nam et is lacrhymis minime temperavit) comiti et quos ad rebellionem impulerat, asseclis necessariis ut misericordiae apud se ostenderet locum, delictis remissis, clementer parceret, fore, ut experti, quo miseriarum scelera temere in maiestatem perpetrata authorem perducant, maiori fide et veneratione ac pietate quam unquam antea suum colerent incredibili clementia regem. Haud aspernanda tanti viri, temporis habita ratione, pia adeo postulata, quibus verbis, gestu ac lachrymis fidum animum plane attestantibus, dolum malum subesse (si quid fidei sit in terris) mortalium nemo crediderit. Victus rex partim comitis, maiorum Angusiae lacrhymis, partim eorum precibus qui eius latera stipabant, comitem et qui cum eo venerant solatus, hortatur meliore deinceps animo quam antea in rempublicam forent. Se non capita noblium aut fortunas, sed animos quaerere. Irasci quidem vehementer in coniuratos, sed ira in volentes resipiscere immemori. Vindicandas principi iniurias acceptas, eo tamen moderamine ut cum subiectis quam fieri possit, multo absque discrimine, clementius agatur. Satis se habere, nec ampliorum tum exigere vindictam quam quod hominem ingentioris semper spiritus, nuper supra vires temerarie audentem, eo ordinis sese ultro redegisse viderit, ut nulla in re praeterquam principis clementia spem vitae et malorum omnium refugium habuerit locum, et ab eo cuius partes paulo ante regni hostibus adiunctus hostiliter erat persecutus, abiectis armis, posito tumore, supplex veniam implorarit et misericordiam.
spacer 68. Haec aut haud dissimilia principis animum misericordia flecti indicantia ubi pius rex adtulisset, comitem, dignitate atque fortunis illi restitutis, et qui ipsius partes fuerant secuti crimine in maiestatem absolvit, in fidem quoque magno astantium applausu denuo recepit. Laetus felici eventu comes Craufurdiae principem in boreales regni partes contendentem electa cum Angusiana iuventute comitatur. Redeuntem inde, mense exacto, in castello Fynnewin hospitalitier susceptum honorificentissime habuit, spondens sese persancte quocunque rex iuberet ad debellandos coniuratos valida cum manu praesto adfuturum. Reconciliatus itaque principi comes, tyrannum prorsus exuit, ac fidum induit maiestatis propugnatorem, nihil magis quam principem exinde reveritus. Quumque feliciter vivere sibi atque amicis necessariis<que> maxime videbatur, fortuna, quae nihl in humanis sinit esse diuturnum, ostendens ibi nihil stabile, caduca omnia infirmo stipiti inniti, felicem hominis successum haud diu perseverare est passa. Sexto etenim mense quam in regiam fidem receptus fuerat ardenti febri correptus interiit, anno Christiano quarto supra quinquagesimum quadringentesimum et millesimum. Elatusque est ex Fynnewin castello regia prope pompa in sepulchro maiorum suorum, et in fratrum minorum coenobio ad Deidonum sepultus. Annum qui hunc praecessit Mahumetus Turcarum rex Constantinopolim Christianis ingenti clade illata, Nicolao quinto Romanam sedem moderante, expugnavit. Eandem urbem regiam Turcarum sedem exinde esset voluit.
spacer 69. Sub initium sequentis anjni, qui fuit virginei partus millesimus quadringentesimus quinquagesimusquartus, conventu omnium regni nobilium facto Edinburgi, Iacobus rex ex communi consilii sententia Iacobum a Douglas comitem ac Beatricem blue quam fratris sui coniugem eo demortuo simulato matrimonio sibi devinxerat, Archimbaldum comitem Moraviae, Georgium Ormundiae et Ioannem baronem a Balvane, quicquid ubique iuris hactenus in praedia agrosque habuerant privatos, regnique hostes iudicatos, absentes capitis condemnat. Moraviae autem comitatum, quoniam eum Wilhelmi a Douglas iniquitas ereptum Iacobo a Chychtoun, cui iure debebatur, Archimbaldo fratri dederat, ut diximus, rursum Iacobo Crychton restituit. Sed quod eum comitatum multorum abseque invidia Iacobus tenere nequiverat, effecit ut haud multo post tempore comitatus cum agris et praediis ad regem denuo rediret. Georgium vero Crychthon Cathanesiae creat comitem. Insuper et Wilhelmum Hay, qui cum regni erat comestabulasi, Erroliae esse comitem iubet. Conscripti sunt praeterea inter maiores supremi senatus, quos dominos parlamenti vocant, aurati equites multi. Horum haec sunt cognomina, Darle, Halis, Boyd, Lyil, Lorn.
spacer 70. Soluto concilio, expeditio rursum omnibus viribus in dictos regni hostes paratur. Gallovidiam ergo rex primum ingreditur, ubi minimo negotio castella omnia in potestatem accepit. Inde in Vallem a Douglas divertens, quoniam eius incolae parere regi recusabant, eam militibus diripiendam dedit, haud exiguam in captos crudelitatem exercentibus. Quum his necessitatibus hostes premerentur, Iacobus ab Hammilton ex praecipuis Douglasii necessariis in Angliam auxilium petitum adversus regem proficiscitur. Sed quum id frustra fecisset, ad comitem a Douglas reversus hortatur ut, omnibus contractis viribus, acie cum rege decertaturus semel fortunam experiatur, nec perptuo malo se suosque affligere velit. Etenim si superior evasurus sit, abunde omnia suppetitura, uniusque horae certamine regno potiturum. Sin inferior (quod superi avertant) inimicos suos ultum, laboribus miseriisque finem impositurum. Nam praeterquam quod res nunquam meliores futurae apparerent, periculum quoque esse ne ad extremum deducantur malum, invalescentibus indies regiis ac suorum viribus sensim attritis. Quibus verbis excitatus Iacobus clientes omnes amicosque et quicquid ubicunque virum potest convocat, exercitum contrahit, regio quidem numero superiorem, sed animis viribus que nequaquam parem. Itaque cum iam acies eductae essent, Iacobus comes a Douglas suos pallantes formidantesque nonnihil conspicatus, in posterum diem dilato certamine, copias in castra reducit, multum reclamantibus amicis consiliumque improbantibus, multoque eam maximam illi iacturam fore praedicantibus, nec unquam eam habiturum decernendi occasione.
spacer 71. Ea enim re hostibus animum adcrescere, suis minui. Inprimis autem id factum Iacobo Hammiltoun displicuit, quamobrem insequenti nocte, quum apud se rem quam antea amore caecus nullo iudicio probatum sectatus fuerat, nunc ex re male gesta offensus, amore remisso, eandem sub rationis trutinam revocatam, ubi bene apud se expediens reperisset iniquam esse ac nefariam, nedum tantis laboris, aerumnis, discriminibusque prosequendam, auxilia sua convocans ad regem secessit, ad genua se illius proiiciens supplexque factorum veniam expetens. Quae res ubi divulgata erat, cuncta Douglas auxilia sensim delapsa sunt, ac postera die vacuus hostibus campus apparuit. Iacobum Hammiltoun rex, haud multum principio factionis fidem habens, in Roslein, quid erat in comitis Orcadum potestate, relegavit. Sed ubi in animum revocasset quod eius beneficio incruenta potitus est victoria, ne gladio quidem exempto, liberatum inter praecipuos mox amicos recepit, filiamque ei suam natu maximam despondet uxorem. Acta haec sunt ad Abercorn castellum, quod rex id temporis obsidebat, qua obsidione ex regiis nonnulli caesi sunt, plures vulnerati. Sed tandem, turre vel munitissima capta, non multo post totum expugnatur.
spacer 72. At Iacobus a Douglas, ubi se desertum a suis, quorum amicitiis fretus contra regem ea ausus ferat, nec quicquam spei in suis viribus cernerent, in Angliam cum fratribus suis profugit, inde, si quid posset, vires instauraturus. Sed non tam multo post, aliquantula collecta manu, Annandiae vallem, quae tum regis praesidio munita erat, ingreditur. Sed, occurrentibus regiis, commissa pugna fusus fugatusque est, Archimbaldo uno fratrum amisso ac Ormondiae comite capto graviterque vulnerato. Ioannes a Balvane fratrum quartus non sine difficultate in proximum evadens nemus fuga servatus est. Huius victoria nuncius ad regem cum Archimbaldi capite adveniens ingenti laetitia exceptus est. Ormundiae comite, quoad vulneribus refectus est, in Annandiae valle morante, tum ad regem adducto atque in vinculis habito, tandemque capite punito. Iacobus a Douglas ab hac infelici pugna, etsi fratribus orbatus cunctisque amicis, vires praeterea nullas haberet, nec spei esset multum in Anglis situm, tamen fortunae suae nondum diffidens Stephani castellum (Dounstafage vernacule) adiit ad Donaldum Rossiae comitem, Hebridumque dominum, hominem quod nosset natura in mala pronum, haud difficulter in rebellionem instigatum iri confidens. Nec eum fefellit opinio. Nam illico, assumpta sceleratorum manu, proxima regis praedia foede crudeliterque devastat, non aetati, nedum sexui parcens, infantes pariter et pueros, capularesque senes virium potentis, quae vel adamantina pectora commovere solent, miserabili morte de medio tulerit, et incendio villas vicosque, pecora abegerit, frumentum partem deportandum curarit, partem quod commode auferri non potuit commiserit flammae.
spacer 73. Inde Archadiam ingressus haud minorem calamitatis faciem edidit. Mox Aran insulam simili clade afficiens, per fraudem capta arce ac diruta, Georgium episcopum Lismorensem dioecesim lustrantem adortus, quibus ex eius famulatu interfectis, ipsum in asylum fugientem persecutus est. Inde Loquhabriam grassando penetrans Moraviam ingressus Envernes oppidum, arce dolo capta, diripuit incenditque. Multa super his universis regiae partis mala intulit, non tam ut Iacobo a Douglas gratificaretur quam quod ingenii pravitati flagitiis animum pascere gaudebat. Ex adversa parte Angli (quid a temporis occasionem vel arctissima foedera pro voluntate commutant) intestinis malis afflictum cernentes regnum, praedae commoditatem comportandi nacti, proximos ac conterminos Angliae Scotorum agros incurrunt, praedasque ingentes, occisis quibusdam in Marcia degentibus, viris non parum nobilibus, abigunt. Quae iniurias rex in praesentia differens, quod vix satis intestinis malis cohibendis esse poterat, etsi haud ex regni commodo inultas relinqui eas cognosceret, tamen dissimulavit ubi opportunum foret vidicaturus. Eodem fere temporis Beatrix comes a Douglas, ubi Iacobo a Douglas spei nihil reliquum cerneret, ad regem confugiens illius misericordiam implorat, in Iacobum culpam reiiciens omnem: illum sese ad sceleratas impulisse nuptias, illum ad reliquos conatus adegisse, se vi coactam nullo consilio adiutam non potuisse tantis resistere opibus. Nunc, ubi prima occasio, eo absente, oblata est impiam vitam effugiendi, in illius manus venisse, veniam si qua culpa esset admissa, tutelamque oratum. Eam rex benigne excipiens non modo culpam remisit sed in gratiam receptam baronia Balvane dotat ac comiti Atholiae fratri coniungit. blue
spacer 74. Nec multum ab eo tempore Rossiae comitissa Donaldi ab Insulis uxor saevitiam eius, quam multum saepe experta fuerat, verita, ad regem confugit, sub illius tutela truces viri manus evasura. Eam quoque rex, quod sua opera Donaldo iuncta fuerat, praediis donat, quibus se satis magnifice posset alere. Eodem tempore Patricius Thorntoun ex aula quidem regia, sed Douglassiae factionis, Ioannem Sandelandis a Calder, regis necessarium, et Alanum Stuart virum nobilem, ut regiae factionis socios, ad Dounbritoun occidit. Sed assequutus rex percussorem cum sociis suis egregie illum ultus est necem. Per eadem haec tempora <Wilhelmus> Turnbul episcopus Glasguensis gymansium generale haud incelebre inter Scotiae scholas mox futurum, in Glasguensi civitate instituit, anno a Christi nativitate millesimo quadrigentesimo quintagesimoquarto. Quam institutionem multorum nobilium, sed post emensum annum, mors sequuta. Fuere autem inter eos praecipui Wilhelmus comes Erroliae regni comestabulis, Georgius Crychton Cathanesiae comes. Is diutina adversa valetudine, confecto corpore, quum absque liberis diem sese extremum obiturum intelligeret, Cathanesiae comitum, quem a rege haud multo ante tempore ea conditione acceperat ut, non nisi virili sexus ex se prognati in illum succederent, regi denuo per manus restituit. Wilhelmus Crychton illius familia, id temporis facile princeps, maiestatis ad vitae exitum fidissimus propugnator. Alexander Lindesay comes Craufurdiae, de quo affataim supra. In cuius locum David eius primogenitus, inter optimes principes quos nostra aetas vidit, uti suo referetur loco, iure commemorandus, extemplo suffectus est. Multi quoque praeterea alii, quos foret supervacaneum omnes enumerare.
spacer 75. Nec multo post Angli, ducibus Henrico Perse Northumbriae comite ac Iacobo a Douglas, comitatu dudum superema authoritate abdicato, valida manu Anglorum Scotorumque adhuc Iacobo adhaerentium contracta, Merchiam ingressi cuncta ferro igneque prosternunt. Sed alacribus animis Scotorum acies, duce Douglas Angusiae comite, occurrentes ingentibus viribus eos excepere, multaque caedes fusos fugavere. Enimvero dum digladiaretur ardentius atque aequo Marte praelium committeretur, Anglorum complures haud nominis vulgaris praedae cupidi, obliti decoris, captivos greges cum armentis abigentes, desertis sociis in pugna, assequendae victoriae Scotis stravere viam. Ex Anglis septingenti circiter fuere capti, plures occisi, Scoti plus minus octoginta, paucis admodum in hostium venientibus potestatem. Quum haec ad regem nunciata fuissent, dolentem nimium sese civilibus malis destrictum, impune toties ab Anglis iniuriam accipere, quam vindicare propter seditiones intestinas aut etiam contemnere, quod insolentiores indies per ea fierent hostes, ubi qui iniuriam vinicet nullum esse cerneret nisi magna iactura posset commode, a Donaldo Hebridiano missi amici eius ad regem supplices commissorum veniam oratum, non quidem omnia in manus regis committentes. Sed quoniam tum feliciter Craufurdiae comiti cessisse cognovisset regis supplicationem Donaldus, quo se se quoque regis animi periculum faceret submisse se gerens, eadem ad regem oratum eos misit, quae ille iam humilitate sua ac deprecantibus magnis viris impetravit.
spacer 76. Rex, commoditate vafre usus, consilium invenit quo nec prorsum malefacta hominis nefarii impune condoneret, et in praesens spe lactatum retineret officio. Igitur respondet Donaldum nihil unquam meritum quamobrem tam gravia in se proxime eius delicta, nulla accepta vindicta, ignosceret. Nihilo tamen minus, quoniam pulcherrimum sit mortales, maxime regem, quam proxime ad divinam accedere virtutem, omniumque in Deo praestantissimam, quae ob nullum meritum sola bonitate contumeliam acceptam hominibus resipiscentibus modo ac veniam precantibus remittit, se quoque misericordem videri cupere. Verum quoniam ea divina facultas est sola cordis recessus respicere, at homo non nisi per signa coniecturasque de animo iudicat, efficiendum aliquid Donaldo prius quo ex animo factorum se poenitere ostendat, quam eorum prorsus accipiat impunitatem. Reparandum esse omnem quam incursibus intulisset iacturam, arcesque dirutas exintegro restitendas. Interim quoad aliud renuncietur, innoxia fruiturum securitate, ipsum, quosque factorem habuerit socios. Igitur, sopitis iam intestinis motibus, curam omnem rex in Anglicam expeditionem occupat, ut acceptas toties iniurias aliquando vel compescat vel referat.
spacer 77. Quam ut commode exequeretur, ad certum diem omnes regni nobiles convenire iubet. Ubi vero ad statum universi diem de consultanda rerum summa, ac quo maxime modo bellum essent gesturi convenissent, ecce legati ex Anglia a Ricardo duce Eboraci ac Eduardo Merciorum comite, comite Vervici, illis quoque confoederatis, auxilium adversus Henricum regem, quem regno eicere statuerant, petitum venere. Etenim Henricus, quum per ingenii sui ignaviam pravumque consilium Franciam Normanniamque amisisset, nec tam desperatis tamen rebus regni proceres in consultationem admitteret, verum ex infima hominum conditione quosdam adulatores prae caeteris omnibus extollens, illorum commiteret arbitrio cunctarum rerum administrationem. Indignati nobilissimi quique, et qui gloria belli peritiaque illustres antea fuerant, coniuratione facta, consilium inierunt prorsus illum regno deturbandi. At Eboraci dux, regia ortus prosapia, cuius directa successione regnum debebatur (ex Leonello enim tertio Eduardi terti regis filio, ad cuius genus secundum Ricardum, armis Henrici quarti regno deturbatum extinctumque absque liberis Angliae haereditas attineret, descendit) maiorem recuperandi regni occasionem se nactum putans quam habuerat praefatus Henricus Ricardo Leonellique progeniei eripiendi, magnatum se factioni coniungens, una cum illis ac per illos ereptum recuperare regnum constituit.
spacer 78. Sed quoniam vires haud pares regiis haberent, ex suis quosdam ad Scotorum regem mittentes auxilium eius, ingentia perfectis rebus praemia pollicentes, precantur. Itaque legatis quum senatus est datus, qui inter eos dignitate et eloquentia praestabat huiusmodi verbis disseruit: “Quam sit res perniciosa, illustrissime iuxta ac sapientissime princeps, rerum imperitum hominemque pravum universis regni praeesse (qui enim fieri potest ut alios docte ac sapienter regat, qui sese regere nequit?), at contra quam utilis et necessaria, si sapiens bonusque regni moderatur habenas, nulli dubium esse certo scio. Caeterum utrunque hac aetate in diversis experimur. Etenim prudentiam tuam, optime rex, admirantur reges nationesque, ut qui nuper adolescens seditiosorum hominum potentissimorumque factionibus conturbatum accipens regnum, divina quadam et singulari animi tui sapientia tranquillum pacatum, haud multo effuso sanguini, reddidisti, ut gratulandum nobis foelicitati tuae priusquam aliud quicquam agendum. Itaque, ut diuturna ea sit atque perpetua optamus, ac Deum optimum maximum precamur. At noster Henricus quam tui sit dissimilis, quamque haud ex usu regni se gerat nequaquam te latere arbitror. Quippe cum per unius animum ignavum, pravisque adulatorum consiliis corruptum, florentissimum nuper Anglorum nomen toti sit orbi ridiculum. Multo enim maximam ditionis partem, nempe quam in Gallia a maioribus suis acceperat, haud inferiorem Angliae regno uno tempore universam amisit.
spacer 79. “Quum autem ita se res habeat, nihilominus infimorum hominum oppressi tyrannide, quos ille, spretis regni proceribus, supra omnes evexit, omniumque dominos potentesque fecit. Suspirare vix tuto possumus, nedum libera voce audemus conqueri, quaeque opus facto est monere. Sed ea haud diutus ferentes regni proceres, quum id non ex reipublicae commodo fore cernerent, sed extremam perniciem, si diutius ea tolerare animum inducerent, adlaturum, rem haud iniquam aut insolitam conari instituerunt. Etenim maiores nostri Edmundum Henrici tertii filium, curvum vulgo appellatum, quod non ita formoso aptoque corporis habitu esset, licet prudentiam in eo eximiam agnoscerent ac primogenitorum iure regnum ad illum deferri debebat, tamen quonian, bello Gallico occupati, viro ad rem gerendam non modo prudenti, sed etiam manibus prompto, opus dicerent, illum, inquam, repudiantes fratrem illius Eduardu natu minorem praeferentes, quod non esset minori forte quam ille animi sagacitate, sed praecellentem insuper corporis haberet pulchritudinem viresque ingentes, regem constituere. Quantam igitur illi causam adimendi imperii habuerunt, non modo tantam habere se putant regni primores rursum transferendi, sed multo etiam maiorem magisque necessariam. Nimirum quanto animi viribus excellere eos praestat qui rebuspublicis praeese debent quam corporis, tanto deterior est principum animorum ingeniorumque pravitas quam corporis imbecillitas. Quid enim in bello ducis vires conferre possent, cuius providentia gubernari cuncta debeant, qui hebeti ingenio, ignavia torpens, quae agenda sunt, et in hoste feriendo et servando exercitum minus novit prospicere? Aut quid in pace adlaturae sint commodi, ubi neque consilium neque prudentia, sine quibus omnis languescit authoritas, ad populum rite instituendum regendumque in republicae salutem? Caeterum quam inutile ac damnosum sit ducem in bello ignavum ac consilii inopem esse declarat rerum eventus hic infelix, Galliaeque amissae nobis testimonio sunt. In pace vero regem imprudentem esse, pravi consilii, aut perversis corrumpi consilis non modo pestiferum experimur, sed etiam vos, quos cum domestico bello occupatos, minus externa curare posse cognoverat, non semel agros vestros incursibus vastavit. Quamobrem non modo causa nostra, ut cum illo bellum sumas hortamur, sed tua, iniuriam videlicet illatam in authorem vindicaturus.
spacer 80. “Quam igitur non honesta modo verum etiam necessaria sit conatuum nostrorum ratio ex dictis satis constare arbitror. Nunc videamus quam futuri sint faciles minimeque cruenti, tumque, perfecta re, si animum auxiliari (quod speramus) induxeritis, futura sint praemia. Quibus expositis, finem orationem faciam. Inprimis id scire necesarium puto, quas rex vires habeat, tumque nobis vicissim copia adsint. Quae cum demonstravero, nihil cuiquam incerti relictum iri confido. Fuisse quidem Anglicanas vires nuper cum nulla parte imminutum regnum floreret nulli vicinorum regum aut nationum (absit invidia verbo) secundas, neminem esse puto tam impertium rerum aut absurdi in rebus iudicii qui non fateatur. At iam, ubi Gallias amisimus, quos non facile videat quantum virium decesserit? Nec ob id modo, verum quod florentissima fortissimaque iuvenus, quae nihilo difficilius quam sunt perditae, recuperare eas potuisset una perierit, id quod deplorandum maxime est, nec facile reparari potest. Sed haec quidem hactenus communis Anglorum clades. Nulla enim usquam iactura facta est quae non in omnes aeque redundaret. Verum posthac quod actum est, ac quicquid regi adversum venit, id nobis commodo fuit. Etenim potentissimi quique ex nobilitate quos tyrannidem illam diutius, uti diximus, perferre taeduit, ut servitutis iugem a cervice depellerent Ricardi Eboracensis ducis in regnum instituendi, illiusque pellendi consilium conceperunt.
spacer 81. “Quamobrem nobilium virorum atque eorundem fortissimorum numero parteque saniori adhuc regem superamus. At populus tametsi regi favere vedeatur, ambiguus tamen suspensusque, ac ad novas res anhelans, nihil aeque expectat quam ut classicum aliquis canat, signumque rerum novarum proponat. An non id satis patet ex eo quod Hibernici blue cuiusdam hominis nuper, quum se quorundam castigaturum in aula insolentiam atque in populum crudelitatem dixisset, foventes temeritatem dicam an ambitionen, in ordinem regem quique illi adhaerebant adegirint? red Ac nisi astutum cancellarii vafrumque ingenium, illorum impetum fraude obtudisset, nequaquam in hunc diem his rerum status permansisset. Caeterum ut certiora sint quae coeptamus, tuum auxilium, illustrissime rex, oratum venimus praemia haud aspernenda ferentes. Id enim Eboraci dux ac Varvici comes ex magnatum consilio, si suppetias ferre decreveris, nos polliceri iusserunt. Quicquid agri maiores tui in Northumbria ad crucem usque regum appellatum aliquando obtinuerunt, cum Bervicio eique adiacentibus agris, bona fide, suppetiarum mercedem recepturum, ac foedere facto, perpetuam invicem sancituros pacem atque amicitiam.”
spacer 82. Quum ea legatus disseruisset, consultis regni proceribus, ex eorum sententia respondet rex: iam antea ad aures suas pervenisse de Eboraci duci quid iuris ad regnum haberet. Verum ut non temere cuivis commitenda sunt sceptra, ita non levi de causa sceptra a populo commissa regi rursum adimenda. Verum id sese illis videndum relinquere. Quod autem ad bellum attineret, se iam antea bellum inferre Henrico decrevisse, quod se bello domestico praepeditum saepe molestissimis incursibus lacessisset. Nec rex repetenti iniurias reparare ulla ex parte esset dignatus. Si vero Eboraci dux, comes Varvici, comes Merchorum, his coniuncti procere, pollicitis fidem servare velint, paratum sese esse omnem impetum in illum mittere, omnibusque conari viribus ut, pulso Henrico, Eboraci dux avitum regnum recipiat. Dataque itaque acceptaque fide, legati quae a rege responsa acceperant ad ducem Eboraci ac Varvici comitem reportant. Rex vero omnibus viribus quae bello usui forent apparere iubet. Sed Angliam ingredienti, subornatus red ab Henrici fautoribus, natione quidem Anglus, sed qui probe linguam calleret Italicam, latrociniis ac audacibus iam olim assuetus facinoribus, diplomatibus bullisque affatim instructus, adiuncto quodam monacho, ingentem pietatem vitaeque uti id genus hominum fere solet simulante sanctimoniam, occurens mandato summi pontificis vetat ne ultra pergere contendat, diris omnium capita execrationibus devoturus si mandata contemnerent. Pontificem namque summa quia a Turchis Christiani nominis crudelissimis hostibus religionis ditio indies magis ac magis laceratur, compositis tota Europa qua Christi nomen colitur inter principes belli, communibus auxiliis communem prohibere hostem decrevisse. Venturos autem brevissime ab eodem pontifice legatos qui iniurias Scotis ab Anglis illatas curent, ac inter Eboraci ducem regemque Henricum quicquid est dissidii componant.
spacer 83. Iacobus, fraudem dictis nullam fuisse credens, mandato obsequitur, confestimque exauthoritatum dimittit exercitum. Sed vixdum se receperat, quum technam fuisse ab hostibus structam cognovit, ac facti poenitudine ductus novas rursum copias comparat. Sed qui cum Eboraci duce erant, quorum haud exiguam partem Varvicus comes adduxerat, instructa acie ad Henricum regem, non expectatis Scotis, contendebant. Nec segnes qui regi adhaerebant obviam processere. Quatuor inter eos praecipue fuere duces, comes Northumbriae, comes Clyffordiae, cum Summersethi et Buckinghame. Verum, commisso ad divi Albani aedes praelio, tres superiores cum magna nobilium multitudine in acie ceciderunt, ac ipse Henricus captus Londinum perducitur, ubi, convocatis totius Angliae principibus, universi prope in eam sententiam concesserunt ut ne protinus Henricus regno sopliaretur, sed aut, pulsis ab eo perditissimus adulatoribus veluti boni ingenii plagiariis, aut supplicio affectis, ipse in custodia servaretur. Nefas enim id plerisque videbatur, non modo manum inferre viventi, verum etiam sacrosanctum ab uncto rege imperium auferre, ut eo vivo in cuius verba semel iuraverant, alium periurio eligerent regem. Decreverunt quoque ut Eboraci dux Angliae cum potestate regni acciperet procurationem, Varvicus Calisio praeficeretur, quae praefectura tum dignitatis tum authoritatis (capitaneum vulgo vocant) plurimum habet, Sarisburiensi comite regni constituo cancellario, hisque rebus contenti essent donec maturius de omni re consultaretur.
spacer 84. Interim Angliam hostiliter ingressus Iacobus rex, capto Roxburgo ac prorsum diruto, arcem in eo munitissimam arctissima premit obsidione. Cui cum maxime esset intentus, advenere ab Eboraci duce ac Varcico legati victoriam nunciantes, ac regi pro praestita animi promptitudine ad effectum praestandum <gratiam> agentes orantes ut ab arcis recedat obsidione, nec Angliae plus damni inferat. Admodum enim eam rem magnatum exulcerare animos, vix cohiberi potuisse, ni arcriter institisset Eboraci dux, quin impetum in Scotos continue facturi fuerint. Iacobus rex gratulari se Eboraci duci respondit. verum nescire quid id vellet quod magnatum animos laedare potuisset. Caeterum ubi de promissis solvendis rogasset, nec illi quiquam in mandatis se habere dicerent, excandescens Iacobus quod nusquam ulla esset fides, aeque omnes blandiloquos ac sane quod prima fronte speciosis cum fraudulentia uterentur verbis. “Etsi (inquit) Eboraci dux cum suis ubi victoriam adeptus fidem minime servandam putat, ego tamen, uti decreveram antequam illius audivissem legatos, necdum doli red quicquam subesse in Anglia intellexissem, acceptas multoties ab Anglis iniurias vindicare, ita hanc multo magis, quo maior est, iureiurandi sacramentis nefarie violatis ulsiscar.” Ita, demissis legatis, maximis viribus oppugnare milites castellum iubet. Sed quum egregie ab Anglis defenderetur, trahenda potius visa est obsidio atque ad spontaneam cogendi deditionem. Interim Donaldus ab Insulis, cuius supra mentionem fecimus, cum egregia beneque patrio more armata militum manu Roxburgum ad regem venit, pollicitus si quo vellet in Angliam ulterius procedere cum suis, se copiis regis exercitum mille passus antecessurum, primum semper in se bellum recepturum impetum. Ad ea rex, ubi Donaldum multa humanitate exceperat, respondit ex magnatum consilio bello usurum se, gratamque admodum Donaldi in publica salute propugnanda promptitudinem. Dicto audiens Donaldus castra iuxta ponit, cohortesque quasdam ad vicinos late agros vastandos emittit.
spacer 85. Postquam opinione diutius obsidio tenuisset, etsi propugnatores Angli media ex parte iam ceciderant, extremisque obsidionum malis, ac praesertim fame, premerentur, tamen nondum deficientes taedium prope obsidentibus attulerunt. Verum Alexandro Hontleo comite cum novis copiis ac florentissimis adventante, supramodum laetus rex, quo ad finem obsidionem duceret omnibus rursum machinis adoriri arcem iubet. Sed quum curiosior propius ad eam accederet, una earum a qua haud longe aberat, impetu rupta (ut saepe fit) ac in multas dissiliens partes, ipsum gravassimo forte ictu in inguine feriens repente in terram deiecit, a quo ictu confestum interiit. astabant necessarii magnatesque, etsi graviter animo tanto casu consternati essent, affectum ratione cohibentes silentio rem continent, quique ex astantibus erant conscii efferre prohibent, ne militum commoti animi obsidionem turpissime statim solverent. Verum regina, ubi quamprimum de mariti casu ex nuntiis audivisset, assumpto propere parvulo filio (septimum enim annum agebat) in castra contendit. Quo cum venisset, virilis plane animae foemina, Geldrosque spiritus unde oriunda fuerat referens, quam alii lachrymis ac planctu foemineo in castris temperare non posse opinabantur, masculis tamen viribus praeter omnium expectationem duces obsidionem perficere adhortari.
spacer 86. “Nolite (inquit), strenuissimi duces, tanti temporis ac laboris ad finem tandem operis prope perventi iacturam facere, atque incoepta turpiter relinquere. Brevis enim erit res, si eadem animorum constantia qua coepistis aggrediamini. Absit ut unius hominis casus vobis generosos spiritus deiiciat, animum despondeat, spemque vestram lentiorem faciat. Turba isthaec non novit: tum, quod possimus, ne vel vultus quidem signo noscat laborandum est. Si ea sane animorum alacritate in arce oppugnanda quali nuper perseveraveritis, nunquam planum illis fiet. Agite ergo et charissimi regis mortem vindicate, ne foeminas induere personas videamini. Mittite isthaec imbecilli mulierum turbae. Mitttie eas humanae infirmitatis casibus perturbari. Non ego vos, vos me potius consolari debetis. Oro obtestorque vos non prius obsidione desistere quam incoeptae rei cura defuncta fueritis.” Ita singuli duces, non tam masculis reginae verbis quam verecundia sexus impulsi in arcis oppugnatione totis viribus incumbunt. Tum regina filium suum admodum, ut diximus, puellum regno admovit iniungique (ut mos est) curavit. Nec multos deinceps dies sustinere obsidionem Angli potuerunt. Neque enim subsidii ullam cernebant spem. Itaque, salvis fortunisque vitaque, deditionem faciunt. Verum, ne postea accessus denuo illic Anglis pateret, funditus arcem diruunt domumque revertuntur. Facta hae sunt anno a salute humana millesimo quadringentesimo sexagesimotertio, nonas Augusti. blue Functus est autem fatis Iacobus rex aetatis anno vicesimonono, postquam vigintitres annos regnum possedisset.
spacer 87. Portenta aliquot regis mortem praecessisse traduntur. Pridie quam vita defungeretur, cometa clarissimus visus est, tanquam tanti regis mortem immaturam praesignans. Anno autem qui obsidionem praecesserat, ancilla utrumque sexum habens, sed virilem latente, ubi tamen vellet exercendi habens potestatem in Lythquho (veteri oppido nomen est) in civis cuiusdam domo commorans filiamfamilias qua cum communi utebatur lecto praegnantem fecit. Verum comperta re, capta matronis quibusdam simplicem puellam deceptam indignantibus, iudicio urgentibus, quod quum sexum foemineum praetulisset, nihilominus virilem usurpasset, viva in terra defossa est. Sub idem prope tempus latro quidam ad Finnani antrum (Fenisden vernacule) in Angusia, ubi cum scelerata familia ab hominum sodalitio secretus agebat, infando scelere prehensus est atque tum tota domo in vincula coniectus. Mos erat homini truculento adolescentes quos aut furto sustulerat aut absque arbitris iugularat domum adlatos esitare, et quibus tenerior erat aetas meliorque corporis habitudo, maioribus habere in deliciis. Ob quod detestandum scelus cum coniuge omnique familia, unica sexus foeminei prole vixdum annum unum nata duntaxat excepta, vivus flammis traditus est atque consumptus. Sed et haec Deidoni educata, priusquam duodecimum superaverat annum in paterno scelere deprehensa, ut viva terra defoderetur sententiam accepit. Quumque duceretur ad supplicium et ingens mortalium vis, mulierum praesertim, effusa quod tam inhumanum facinus ausa fuisset eam execraretur, conversa ad sequentes, vultu crudelitatem prae se ferentem, “Quid (inquit) me iurgamini veluti scelus homine indignum admisissem? Mihi credite, ubi experti essetis quam palatum delectet humana caro, qui a liberorum esu abstineret prorsus inveniretur nemo.” Ita perpetrati criminis impoenitens destinatum supplicium, multis conspicientbus detestantibusque tantam in foemina impudentiam, contumaci animo obivit.
spacer 88. Vixere Iacobo secundi regno, aut tempore non multum ab eo diverso, viri eruditione insigni, quorum felici opera meliores literae quae Gotthorum immanitate simul cum Romano imperio perierant, per totum pene terrarum orbem revixerunt: Laurentius Valla Romanus patricius de Latina lingua, ut ex ipsius operibus facile est videre, peroptime meritus; Franciscus Philelphus, Franciscus Petrarcha, orator uterque celeberrimus; Nicolaus Perotus Sipontinus episcopus, multo sudore annixus ut in disciplinis tradendis rudis aboleretur vetustas et adolescentes bonis artibus eleganti sermone rite institueruntur; Theodorus Gaza, literis Graecis ec Latinis apprime eruditus; Poggius Florentinus, Bartholomaeus Platina, qui summorum pontificum vitas multas venustate conscripsit; Ioannes a Regio Monte, nobilis adolescens Germanicae originis, humanis literis ante octavum supra vicesimum aetatis suae annum, quo anno et fatis concessit absolutus; Quantum splendoris attulisset is mathematicae universae, astronomiae inprimis, quarum utilitatis ad posteritam videant bonarum literarum amatores; plerique alii quos omnes recensere supervacaneum fortassis videretur. Ex nostris sacra disciplina admodum eruditi, Nicolaus Deidonanus praedicatorii instiuti vir, Coloniae, ubi plures annos theologiam fuerat professus, fatis absumptus; Ioannes Eldmair a Iacobo Kenneto sancti Andreae episcopo, et Parisiensi academia accitus, ut in collegio Servatoris, quod ingenti sumptu magnificentissime condiderat, egregieque ad studiosorum usum dotaverat, divinas atque humanas literas profiteretur.

Perge ad librum XIX

 


spacer