Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XVII

OC autem dictum cum filius parvi faceret, pater, aut numine afflatus aut conscientia stimulante motus, alta mente reposuit, nec irrigum cadere sustinuit. Mox enim Perthum abiit eoque consilium edixit quo cum de multis aliis, tum communi consensu actum est de legatis in Angliam mittendis ad Iacobum Roberti regis filium redimendum, ac deinde regem coronandum. Itaque nonnunquam ex pravis rebus tandem melioria per mutuas malorum iniurias ab ipsis afferuntur. Delecti autem ad eam legationem obeundam nobilissimi quique sunt procerum, Henricus Aberdonensis episcopus, Archimbaldus Douglas quintus illius familiae comes, Wilhelmus Hay regni comestabulis, Richardus Corval archidiaconus Laudonie, et Alexander Irrvein a Drum. Hi profecti credebant rem impetratu haudquaquam facilem sese adire, propterea quod putabant Anglos nihil bono ab Iacobo liberato speraturos ob iniuriam, per quam tot iam annos eum ad Henricum regem veluti protectorem fugientem iniuste captum detinuerant, ac proinde nullis forsitan pactis a manibus emissuros. Sed interventu eorum haud difficulter res confecta est: nam, soluta centum millium marcarum sterlingarum parte una praesenti pecunia, ac pro altera datis obsidibus, liberum abire permiserunt, factis inter regna induciis.
spacer 2. At Iacobus ob insignem virtutem comitatemque plurimos in Anglia amicos habuit, inter quos singulares erant Ioannes Beufurd comes Sumeresti filius ducis Loncastriae ac frater eius cardinalitio galero ornatus, inter ecclesiasticos ordines haud infimum locum tenens. Hi Iacobum cum Ioanna filia comitis Sumerseti Scotiam repetentem magno honore prosecuti sunt ad regni usque fines, et Ioannes Beufurd socer (nam is illi suam filiam elocarat) Iacobum generum praeter aurea argenteaque vasa preciosissima, aulaeis bysssinis, in quibus miro artificio Herculis labores intexti fuerant, haud pari in tota Europa opere, donatum cum de foelici successu comprecatione dimisit. Ita Scotiam cum uxore ingressus dominica passionis, obviam procedentibus magistratibus ac clero omni Edinburgum, omnibus quae laetitia fieri amat honorum generibus introductus est. Tum, adventu eius nunciato, concursus ex tota Scotia ad futurum fiebat regem, quem aut nunquam viderant aut intervallo oblivio ex memoria deleverat, praecesserat enim iam tantea indolis et eruditionis eius fama. Verum Paschali solennitate peracta, Perthum, ac deinde Sconam contendit, ubi anno millesimo quadrigentesimo vicesimoquarto Maii vicesimoprimo a Mordace Albaniae duce ac gubernatore in sede more patrum collocatus rex coronatus et inunctus est, ac uxor eius regina.
spacer 3. Venerant cum Iacobo ex Anglia quidam viri nobiles, quorum nonnulli praediis agroque donati perpetuam in Scotia sedem fixere. Inter quos haud infimi erat ordinis Andreas Gra, qui postea ex beneficio regis Helenam Rogeri Mortimer a Foulis haeredem virginem duxit uxorem. Itaque dominium Foulis hoc medio in familiam Gra translatum est, quae a praefato Andrea in Angusia originem traxit, ubi et cum magna permanet celebritate. Iacobus autem a Scona Edinburgum reversus, quotquot munus aliquod regium in interregno habuissent ad se convenire iubet, imprimis cancellarium, thesaurarium, chartophylacii custodem, ac reliquos qui censum regium vectigaliaque recipere consueverant. Ex quibus, ut cognovit Robertum patruum suum filiumque eius Mordacum gubernatores, dum nemo esset qui tutaretur, amicis suis ac flagitiorum adiutoribus patrimoniam suum elargitos, nec quicquam praeter portorio ac vectigalia civitatum ad sustenendam regiam maiestatem relictum, et id genus quaedam alia repressa in praesentia conticuit, post tamen saevius flagitum hoc castigaturus. Inspectis igitur diplomatibus regii chartisque, concilium postea generale Edimburgum omnium Scotiae procerum indicit. Ibi, auditis multorum, tum sacerdotum tum mercatorum tum agrestium querelis de iniuriis quas passi fuissent in interregno cum ab aliis compluribus, tum maxime a Mordaci gubernatoris filio Waltero, instigante filium ad huius modo flagitia patre. blue Itaque, comprehenso filio, ad castellum Bas munitissimum in arctissima eum vincula delatum coniici iussit. Eodem tempore Malcolmus Flemein a Cummirland et Thomas Boid a Kilmernok, quod plebem iniuriis affecisse ac oppressisse accusati fuissent, ad Dalketh castellum in vincula item coniici sunt iussi. Verum, deprecantibus postea horum culpam magnatibus, dimissi hi duo sunt, restitutis quae ademerant agrestibus aliisque fortunis, ac ingenti pecuniae summa fisco regio soluta.
spacer 4. Hoc praeterea concilio iureiurando sese Iacobus astrinxit regnum suum ac ecclesiae libertatem ad mortem usque tutarum, ac mox imitantes regem idem proceres fecere. Quae vero eo concilio sancita sunt non necesse duxi huic operi inserere, cum passim habeantur in manibus. Illud vero non ab re addidero, quo regis moderatio constet prudentiaque. Nam cum pecunia desset publica quam pro redemptione eius dare oporteret, tanta prudentia in ea exigenda a populo adhibita fuit ut ne sentiret quidem fere populus, tantum abfuit ut damnum inde acciperet. Edictum deinde aliud consilium Perthi habendum, quo Mordacus gubernator captus cum filio Alexandro ac in vincula coniectus; paulo tamen post vinculis liberatus in Faullandiam relegatus est. Insuper Archimbaldus comes Douglas, Wilhelmus Douglas comes Angusiae, Georgius Dumbar comes Merciarum, Adamus Hepburn ab Halis, Thomas Hay a Zester, Walterus Ogilvy cum viginti aliis nobilius ob crimina quaedam in castellum relegati sancti Andreae. At Iacobus Stuart, ubi intellixisset patrem suum in vincula coniectum, coactis copiis Doumbritain red oppidum combussit, centum viris occisis praeter mulieres ac pueros, quorum tanto maior numerus fuit quod illi facilius fuga evaderent, et hi se liberos fore arbitrabantur. Sed illum evestigio rex persequutus excercitu conscripto in Hiberniam fugavit.
spacer 5. Anno insequenti, consilio coacto, rex Walterum Stuart cum fratre Alexandro capite punivit, ac postridie simili de patre Mordaco supplicio sumpto, eos quos in castellum sancti Andreae relegaverat exemplum illis similis exitii proponens abire permisit. Elapso deinde anno, qui fuit millesimus quadringentesimum vicesimusseptimus salutis humanae, rex Envernes accedens Alexandrum ab insulis in oppidi arcem relegavit. Angusium Duf, Kennethum Moir, Ioannem Rob, Wilhelmum Lesbe, et Alexandrum Makmorkin, Alexander Makwri crucis supplicio, quod turbarum omnia plena effecerant, affecit. Alexandrum autem ab insulis Perthum rediens secum duxit, ubi aliquot post menses coram magnatibus regni graviter obiurgatum quod latrones in terris suis aut fovisset, aut saltem non persequutus fuisset, ac mox blande rursus appellatum ne denuo in se talia admitteret, abire libere permisit. At ille, immemor quantum accepisset gratiae quod impunitus dimissus est, sed contumeliam ac infamiam captivitatis regis iniuriae ascribens, collecta in itinere praedonum magna multitudine, Evernes accessit, ubi quum hospitaliter atque amice cum grege nebolunum ingressus acceptus esset, totum oppidum hostiliter diripuit atque incendit, arcemque obsedit. Verum regiorum adventum metuens in Loquhabriam discessit, sed desertus a suis militibus ac rege persequente in Hebrides insulas fugit, ubi quum nusquam latere posset, ubique eum persequentibus iis qui in fide regis permanserunt, incertus et anceps quod agendum esset, iam consilium in Hiberniam traiiciendi capit, iam rursum (quoniam nec illic tuto ab regiis apparitoribus esse posset) in misericordia regia, quam semel expertus est, spem aliquam fore (si quum nondum venisset in manus, culpam suam confessus eam implorasset) arbitratus, regem suopplex adire cogitat.
spacer 6. Sed, communicato cum amicis consilio, tutius est visum aliquem mittere qui nomine eius eadem deprecetur quae ipse facturus erat, ac si rex deneget, omnia tum etiam integra adhuc futura. Quendam itaque ex amicis mittit qui minime suspectus et cuius fama adhuc integra erat, nam is quoque conspectu suo officeret causae, mandatque tantum ut in Hebridibus sibi permanere liceret, se iam agnoscere culpam non modio posteriorem, quae ob priorem gratiam gravior esset, sed etiam priorem, quae poenam haud dubie magnam meruerat, seque iam sentire quid beneficii tum a rege acceperit, quum castigatione duntaxat verborum levi ac paterna accepta dimissus erat. Quod si denuo culpae suae gratiam impetrarit, nunquam ipsum deinceps amplius iniuriam illaturum. Ad ea rex precatori respondit si supplex ad se Alexander venire velit ac sese in manibus ipsius committere, tum ea se verba auditurum, nunc frustra fieri. Quae quum relata Alexandro essent, non tamen hanc in rem spem reconciliationis omnem abiiciens, quoniam alio confugere quo tutus esset nusquam poterat, iterum atque iterum semper magis humilibus ac supplicibus obsecrans precibus ut vitam modo concederet amicos rogatum mittit, quorum nullum rex audivit donec ipse Alexander in festo Paschae, captata opportunitate, cum sordida veste Edinburgum ingressus, depositis omnibus vestimentis, lineam duntaxat subuculam indutus qua corpus tegebat ad sanctae Crucis, ubi rex sacris intererat ad genua eius provolutus miseris precibus veniam delictorum precatus est eius in nomine, qui non dedignatus fuisset, misso unico de coelis filio, per mortem eius culpam humanam delere, ac qui quotidie per infinitam suam misericordiam gratiam poenitentibus ac petentibus faciat, et praecipue eo Paschae festo quo omne genus huminum, mutata vita, veniam comissorum obsecrat, et ille qua est facilitate largitur eam.
spacer 7. Quibus verbis, uxore amicisque intercedentibus, rex commotus ob festi, quo omnes a morte aeterna liberationis memoriam renovamus, solennem laetamque celebritatem, gratiam quidem se facere illi in praeesntia dixit, attamen apud se manere iussit quoad sacrum esset perfectum. Inde rex, cuncta evolvens, si eum dimisisset ac in pristinam bonorum potentiaeque possessionem, restituisset veritus ne, mutata mente, novas denuo turbas conciret (malum enim ingenium per se quiescere non posse novit), optimum factu ratus si asservaretur alicubi, ut ne occasio quidem mali quippiam agendi praeberetur, ad Tentallum castellum relegat, ibique asservari iubet. Matrem quoque eius Eufemiam filiam Walteri comitis olim Rossensis, pravo foeminam ingenio quae instigaverat nonnunquam ad audendum aliquid adversus regiam voluntatem, eiusque filium in Emoniam insulam ablegat. At Donaldus Balloth Alexandri frater patruelis, quasi ipse eam iniuriam vindicare vellet aut deberet, possetve, vocatis ad se tribuum rectoribus qui in insulis sunt, ab illis extorquet ut secum cum multitudine sua Alexandri vincula ultum eant. Itaque, coactis copiis, in Loquhabriam transmisit. Verum Alexander Marriae comes et Alanus Stuart comes Cathanesiae, praemoniti de Donaldi adventu, auxilia contraxerant ac regionem eam muniverant. Donaldus ubi copias in Loquhabriam exposuisset ac illos non procul abesse cognovit, sub auroram inconditum eorum agmen aggreditur magnamque caedam in eos edidit. Alanus cum suis pene omnibus occisus est, Alexander, amissis trecentis, fuga evasit. Ad Enverlotheam ea clades accepta.
spacer 8. Donaldus, victoria parta, Loquhabriam omnem depraedatus est, inde in Hebrides revertit. Ea rex iniuria percitus Dounstafage, id est castellum Stephani, accesit, inde in Hebrides cum exercitu traiecturus. Caeterum maiores natu et magistratus Hebridum eo ad eum venientes remorati sunt impetum, reiicientes culpam omnem in Donaldum ac temeritatis eius socios: se quicque factum a se esset coactum fecisse. Itaque partem eorum rex apud se retinet ac partem ad Donaldum ac socios eius conquirendos remittit. Donaldus fuga Hiberniam petiit. Ex sociis eius trecenti post tres hebdomadas vincti ad regem adducti, quos omnes furca suspensos strangulari iussit. Legatum quoque ad Odonem quendam Hiberniae principem mittit repetitum Donaldum hostem suum, quem apud ipsum latere audierat. Odo non Donaldum, sed caput eius aliquot post menses remisit. Perlustravit subinde Iacobus omnes Scotiae regiones, ac si quos nefarios populi ac sacerdotum, aut mercatorum rusticorumve non resistere potentium oppressores comperit, convictos capite damnat omnes, nec quicquam remissio culpae homicidii perpetrati a gubernatore accepta profuit, cum diceret eum non ulteriorem habuisse potestatem quam quoad gubernator permansit, nec ex usu fore reipublicae nec satis cum lege divina constare si tot caedes, tot facinora impunita manerent, eaque si propter frequentiam in consuetudinem vertissent, laesae maiestatis crimina existimanda. Traditum literis est duobus primi regni eius annis per varia suppliciorum genera ob vetera flagitia a rege sumpta plus tria hominum millia interempta. Ac quoniam hoc supplicii satis cuilibet viderentur, quum omnibus in regionibus plurima essent edita exempla quibus commoniti reliqui, ad quos nondum pervenerat gladius iustitiae, sceleribus deinceps cessaturi crederentur.
spacer 9. Tamen eodem tempore Angusius Duff a Stranavern, congregata latronum manu, Moraviam et Cathanesiam ingressus ingentem abegit praedam. Quem persecutus Angjusius quidam Moravus tanta ira invasit ac vicissim praesenti hostium animo exceptus est ut utroque non modo duce, sed etiam exercitu ad internecionem caeso, vix cladis nuncii duodecim, iique adeo saucii ut vix domum reversi ex vulneribus perierint, relicti fuerint. Ferunt Iacobum regem, quum ad eum nunciata ea clades fuisset, respondisse aeque dolere quidem se Moraviensium interitum atque Cathanesiorum, sed quem vindicet non superesse. Erat et alius eodem tempore homo non minus quam ille nefarius, animo tamen magis pravo, Magdonaldus nomine Rossensis praedo insignis, et ex raptis opuluentus. Is quum viduam quandam iniuria affecisset exclamassetque prae dolore ea se questum ad regem abituram, “Age (inquit), quo magis iter properes calceos tibi novos et firmos addam,” et, vocato confestim fabro, ferratos equorum calceos tenellis viduae plantis clavis affixit, ac ad maiorem contumeliam, spoliatam vestibus inverecunde eam contumelioseque praetereuntibus aut accedentibus exposuit. Caeterum, sanatis plantarum vuleneribus, mulier ad regem accessit questum de vi ac contumelia quam a Magdonaldo perpessa fuerat. Rex, qui iam ante percepisset hoc facinus ac sceleratum hominem aliquot iam diebus in vinculis haberet, viduam consolatus est ut quae supplicium eius, qui illi iniuriam intulisset, brevi visura esset. Itaque postridie Magdonaldum et duodecim scelerum eius socios ac ministros prolatos a carcere chlamydeis, red in quibus faber calceos ferreos mulieris pedibus affigebat, indutos totum diem per urbem circumduci iussit, quo maius probrum pudorque maior (si quis reliquus prostituti pudoris hominibus erat) inesset. Hoc iterum ac tertio item die fecit. Tum Magdonaldo principi caput persecari iussit ac in portam altissimam proponi, truncum vero corpus corvis pabulum in patibulo exponi. Socii quoque eius in cruce strangulati.
spacer 10. Nec multo post Archimbaldus Douglas, quod sinistre de administratione regni locutus esset, relegatus in castellum lacus Levin. Ioannes quoque Kennethus eques auratus eandem ob causam in arcem Sterlingi ablegatus. Eodem anno, qui fuit incarnato Christo supra millesimum quadringentesimum tricesimus, decimo sexto die Octobris, in lucem editio sunt regi ex uxore duo gemelii masculi. Ad quorum baptisma vocati nobilissimi quique regni cum liberis, quo maiore cum solennitate honoreque res ageretur, advenerunt. Quo et comes Douglas liberatus cum filio venit, totusque regi reconciliatus est, nam et Wilhelmum filium eius rex equitem auratum creavit. Sed quum regnum omnibus iam audacibus ac nefariis hominibus exoneratum videretur, nec furum latronumve viatorum metus ullus terreret, ad eas res sese contulit quae ornatui regno nec minus usui futurae esasent. Iudices primum constituit qui regnum lustrarent, ut si qua gravior causa esset, eam mox dissolverent. Addidit illis praefectum quendam mensurarum qui mensuras farinae ac frumenti omnis generis, insuper salis, vini et cervissiae constitueret, mandatumque est ne quisquam aliis uterentur ac quas ille signasset; quod si quis secus faceret, depraehenso multa imposita est pecuniaria, ac mensura rumpi iussa. Caeterum is mos damno republicae vel maximo una cum authore periit. Castellaque regni omnia firmis munivit praesidiis, praesertim Fifae: nam eam regionem ad simptus subi quotidianos praebendos exinde sumpserat.
spacer 11. Nec vero nimia republicae cura studiorum suorum oblitus est: novam enim universitatem sancti Andreae invisit, ubi cum magnum iam templum abbatiae sancti Andreae perfecte reaedificatum magnum ac praesulum impendiis ingentibus fuisset, consecrationi eius adfuit. Interfuit nonnunquam studiosorum disceptationibus, quibus mirum in modum delectatus plurimis eos privilegiis donavit. Inter caetera hoc fieri voluit, ut theologiae ac decretorum doctores optimos quosque ad sese semper mitterent petitum magistratus excclesiasticos; reliqui viri scholastici ad minora sacerdotia, quae ad regiam attinerent donationem. Itaque, vivente eo, plurimi literati sacerdotia et amplissimos honores laborum praemia adepti sunt. Ad haec edixit ne quisquam nisi ut minimum baccalaureus seu theologiae se decretorum in ecclesia cathedrali ad canonicatum admitteretur, praeterquam qui insigni nobilitate clarus, neu cuiquam haereditatem insignem adeundi ius esst qui prorsus iuris civilis aut municipalis ignarus esset. Sed ea statuta nobilitas non admodum literis dedita, magisque in decoris armis gaudens, confestim ubi author sublatus fuisset abrogavit. Divinus quoque cultus hoc rege decentibus mirum in modum ornatus est caerimoniis, introducto novo cantandi ritu musico, quae in arte ipse plurimum pollebat, virosque domi in ea peritissimos alebat. Insuper quae vocant organa, qualia nunc sunt (antea enim veteribus et nescio an satis ad sacram harmoniam accommodis cantibus utebantur) tum primum per eum in Scotiam sunt adducta. tantum vero quidam nostrates ea in re brevi profecere ut Anglis (quos aiunt reliquis nationibus hac arte anteferri) haudquaquam deinceps inferiores haberentur.
spacer 12. Perthum autem quum rex revertens in castellum Kinoul praeterveheretur, narrabat ei quidam in eo agere foeminam haud ignobilem, sed extremam ob senectutem luminibus captam, firmo tamen vegetoque etiam tum corpore, aliisque corporis sensibus integris, quae Wilhelmum Wallas ac Robertum Brusium vidisset, multaque de iis saepe narraret. Quamobrem tantorum amore virorum incessit eum desiderium matronam invisendi audiendique narrantem habitum, viresque corporis illorum, quos eius tum et adhuc nostra mirantur secula. Itaque nuntiari illi iubet se postridie ad eam venturum. Mulier adventu regis laeta parare omnia quam ornatissime, ac tapetas quos habebat pretiosissimos proponere ancillas iubet, nec quicquam uspiam quod delicatos aulicorum oculos offenderet relinqui praecepit. Omnes sollicitas habet, tantoque magis quanto id insolentius illi erat tantos ad se viros accipere. Postero die quum rex adventurus dicebatur, ipsa quoque, quantum senilis aetas ac tum mos ferebat, honestissime ornata in aula cum grege matronarum quae fere aut filiae aut neptes ex filiis erant, sed quarum nonnulla deformiores senecta quam ipsa esset regem opperitur. Limen vero ostii intranti, admonita ab ancilla, surgit ac obviam tam composite regi procedit eumque amplexa, rege id petente, ac osculata est, ut multum diuque rex apud se miraretur num totum orba visu esset. Quod ubi omnes assererent dicerentque eos eam mores longa didicisse consuetudine, manu eius apprehensa consedit ac proxime illam assidere iusiit, longoque sermone de rebus vetustis interrogavit. Eiusque oratione multum rex delectatus inter caetera de Wilhelmo Wallas rogavit, qualis num ille fuisset, qua corporis forma, qua virtute, quibusque viribus praeditus, ac deinde similiter de Roberto Brusio. Robertum inquit virum egregia corporis pulchritudine fuisse, iisque viribus ut omnes seculi sui mortales facile vinceret. Sed quantum ipse reliquos superabat, tantum vicissim a Wallas superatum, tum corporis mole cum etiam viribus. Tanto enim Wallas corporis robore fuisse ut vel duos Robertos in palaestra in solum prosternere valuisset. Deinde rex percunctatus de parentibus ac maioribus suis, plurimis ex ea rebus auditis, laetus Perthum reversus est.
spacer 13. Fremitus ea tempestate nobilium procerumque regni indignantium fructus suos (quod werdas vocant et revelationes) ob rege occupari, quos ex liberalitate parentis eius ac superiorum libere solerent ipsi recipere. Quod ubi ad aures regis pervenisset, convocato consilio, palam omnes rogavit utrum aequius ipsis videretur regem suis, id est regiis proventibus vivere, an ipsorum. Ad quod quum ab omnibus regiis potius esse responsum esset, demonstravit non ipsorum sed regios eos esse proventus quos werdas revelationesve vocant, suumque patrimonium absumptum per prodigilitatem superiorum gubernatorum. Werdas autem, uti antea loco sui significavimus, ut quum parentes antequam liberi ad iustam perveniant aetatem, id est vigesimumprimum annum, vita decedunt, tum rex omnes reditus omnesque fructus qui ad eam usque haeredis aetatem proveniunt pro suis habet occupatque, haeredisque interea curam suscipit. Id vero barbaro quidem vocabulo nominant, sed tamen noto eamque ob causa a nobis usurpato. Verum, eo responso a rege accepto, magnates deinceps quievere. Eisdem fere temporibus, id est anno a Christi nato millesimo quadringentesimo tricentisimoprimo Henricus sextus Anglorum rex Parisiis ad divae virginis, opera cardinalis Vincestrensis, red Francorum rex coronatus est, duodecim natos annos, idemque postea et Francorum et Angliae regnum amisit. Itaque profugus ad Iacobum tertium pervenit, a quo hospitaliter acceptus, quod infensus Anglis esset ob iniuriam quam proxime passus fuit, documentum sane mortalibus dedit maximum rerum vicissitudinis forunaeque mutabilitatis, ut qui modo duorum populorum florentissimorum rex, utrinque mox expulsus aliorum benevolentia vitam sustinere miseram coactus sit, non absimiliem illi quam olim Dionysius Siculorum tyrannus Corinthi factus ludimagister egerat. Sed de his opportuniori loco sermo est futurus.
spacer 14. Eodem tempore indictum est Perthum concilium omnium ordinum Scotiae, videlicet populi, magnatium et ecclesiasticorum. Inter caetera vero quae in eo conventu acta, unum est omnium una voce propisitum, de novo apparandorumm more conviviorum, quem ex tenuibus et rebus Angli qui cum Iacobo in Scotiam venerant in immensum luxum infinitosque sumptum evexerant, adeo ut sumptibus prope plus gravarentur quam gula ipsa longe sane maxima. Itaque omnium nomine Henricus Valdlau sancti Andreae tum episcopus, vir sanctimonia vitae apud omnes probatissimus, exurgens sic est profatus. “Quanquam permulta eademque insignia sunt bona quae tuus, Iacobe rex optime, in regnum tuum reditus tecum attulit. Siquidem per eum iustitia, quam multis iam annis a Scotia proscriptam nullam prope habuimus, in pristinum est nitorem restituta. Rapinae violentae, furta, depraedationes, iniuriae denique omnes ablatae. Religio, quae ante vel nulla fuit vel, cum exigua esset, bellis continuis extincta, iam non solum restituta est, sed etiam in immensum promota. Cultus praeterea divorum, antea bellorum tumultibus intermissus, adeo nunc nitet, adeo elegans est ac splendidus accessionibus haud exiguis tua prudentia locupletatus, ut cum quibusvis nationibus in isto laudis genere certare vel ex aequo audeamus. Leges quas bonas tua iudicavit sapientia per te sunt confirmatae, ac novae insuper non minus utiles adiectae, quae quod huic reipublicae deesse videbatur abunde absolverent. In summa, quicquid novisti usquam terrarum ullis in rebus publicis quod aliqua ex perte conducturum regno tuo eximistasti, illud indagatum atque inventum sumptibus laboribusque ingentibus et vigilanti cura tua reipublicae nostrae est appositum.
spacer 15. “Quicquid autem in hoc regno bonum ac utile ex prioribus seculis fuit, id tua authoritate, ut iam dixi, est confirmatum. Quod novum accessit, tuo munere largitum, omniaque propterea huius regni dona tibi uni accepta ferimus. Verum quo haec maiori cura ac labore comparata, eo censeo diligentius retinenda ac conservanda, ne quod latens malum conclusum irrepat efficiatque (uti fert conditio humana) ne ulla unquam bona syncera atque integra accipiamus, quaecunque videlicet in nos contulisti commoda, pesta sua perdens atque extinguens, quod omnino eventurum est nisi provideas, optime rex. Proinde in me causam hanc detulere universi quos hic circumsedentes vides proceres, ut te huius rei commonerem atque obsecrarem, ut talem te praestitisti in rebus aliis, hac in re non dissimilem exhibeas. Quocirca aequis me auribus audias (quaeso) ac diligenter animadvertas, ne per te stetisse videatur si hoc malum non profligtatum, deletis omnibus bonis, universam vitiorum secum cohortem adferat. Advenere tecum nuper magno numero quos tibi in Anglia compararas amicos, viri optimi quidem illi, nec contuerbernio tuo ullum ob vitium indigni, verum patrios secum adferentes mores. Qua in re cum apud suos propter inveteratum abusum nihil notandi fuerint, nescio an maximum illius peccatum sit, cum in alienam migrarint regionem, quod sese honestis ultro quam plurimos gentis illius moribus non solum non accommodarint, sed illos in suos protraxerint. Epulas dico profusas ac instruendorum conviviorum prope quotidianum luxum et comessationem crapulas, quibus sese invicem ad edendum bibenduque invitant, quae tamen istorum, si cum gentis ipsorum vitiis conferantur, vitia haudquaquam nimia aut calculo nigro notanda furient, imo intra fortasse mediocritatem consistentia; tamen si illa veteri nostrae gentis parsimoniae comparentur, nihil magis cum ea pugnare videatur.
spacers 16. “Quamobrem nolim omnino illorum hanc esse culpam dicere, quum potius ea nostra sit, qui adeo avide nova malaque instituta in nostorum morum perniciem accepimus. Utcunque vero ea se habent, crapula ista et gulae indulgentie res est inprimis contemnenda, multaque secum vitia adferens, et multorum scaturigo malorum, atque adeo omnium quae intemperantia secum adferre consuevit, videlicet libidinum perniciosarum, ignaviae, rapinarum, et ex illis profusione immensae, quae non modo homines quibus insunt in extremam perditionem rapere consueverunt, sed etiam familiarum insigium, imo et rerumpublicarum saepe perniciem et interitum pariunt. Nam se ea vis temperantiae est, ut semel universas secum virtutes apportet, ac quisquis eam coluerit omnia virutum bona brevi adipiscatur, in confesso contrariam illi incontinentiam et voracitatem nihil mali relinquere quod non veluti satellitium secum cum reliquo vitiorum grege pertrahat: inprimis luxuriam quae sic illam amplectitur ut divelli ab ea nusquam queat. Nempe qui se ventri veluti domino improbissimo in servitutem praebuerit, continuo etiam quicquid ille imperet prosequatur necesse sit. Hinc virginum raptus ac stupra, hinc adulteria, hinc incestus. Illae nanque adolescentium corruptelae, quae infinitum vitorum agmen prae se agere consueverunt, insolentiam ciborum et potuum fere consequuntur. Nam ubi se semel comessationibus dederint ociosi atque curis vacui, protinus in omne genus libidinum praecipites ruunt, ac in vitia sunt procliviori. red
spacer 17. “Nam ubi per immensos sumptos, quos comessationes conpotationesque assiduae exigunt, patrimonia absumpta sunt, quandoquidem ubi semel admiseris illecebras deliciarum, eas depellere et animo extirpare nequeas, alienae fortunae, ut novas voluptas expleas, quaerendae quocunque sunt modo. Igitur inter pocula, ratione per immodicitatem tum ciborum tum potui e sede sua perturbata, ubi suam quisque inopiam exposuerint, tum temeraria de clanculariis latrociniis et nonnunquam de republica occupanda consilia sunt. Tum coniurationes contrahunt, depeculationes excogitant, exactiones oppressionesque plebis inter se nefarias componunt, eaque omnia ob incontinentiam intemperantiamque committunt. Caeterum quibus prudentia quaedam ad providendum reliquis maior inest, quod fere senectus hominibus adfert, ii cernentes sumptibus ad omnes voluptates has opus esse ingentibus, atque ita quod in pauperes in ecclesiis et honores divinos conferre consueverunt, in hos epularum lautitiarumque luxus absumendum avare, quod superest conservant, ut voluptatibus suis sufficiant. Eaque in se vitia, quae vel ex diametro secum pugnant, nempe avaritiam ac bonorum profusionem, admittunt: avaritiam quidem, ubi dandum erat retinendo, prodigiliatem autem omni genere voluptatum instructas mensas cuncta inutiliter atque ad pessima etiam mala profundendo, liberalitatem ac splendorum vitae profusionem suam mendaci nomenclatura vocantes. Qui autem sibi sua retinent multo difficilius ac qui sua semel omnia profundunt iuvari possunt, quod hi ubi exhausta fuerint universa, necessitate ipsa frugaliorem vitam adsectari coguntur, illi omnia agentes ne quid deficiat perpetuitatem sibi vitiorum adsciscunt. Nunquam enim habendi cupiditas, ubi semel animum occuparit, extirpari potest, quippe quae nec copia nec inopia minuitur.
spacer 18. “Hinc maria omnia vel inaccessa, hinc sylvas, hinc montes, hinc viscera etiam terrae perlustrant, ut quod profundendo in voluptates consumpserunt rursus diligentia resarciant. Ubi vero iam diutina consuetudine voluptatiibs ita assueverint, as res pravas obeundas effecti strenui, ut quae aliquid semper voluptatibus adiiciant. Ad eas vero quae in usum sint reipublicae, quae scilicet nullam admixtam permittunt intemerantiam nullumque cum vitiis commercium habent, ignavi penitus ac pigri, nullique rei sunt usui, iam videlicet enervato et animi pariter et corporis vigore. Nullae enim res sunt quae citius robur omne extenuant quam admissa semel in animum vivendi mollities. Malcolmo siquidem tertio regnante, quum antea consuetudo fuisset sumendi semel duntaxat in die refectionem, accedentes per pacem et connubia in aulam regis ut modo Angli suo more bis cibum sumebant, Scotoque eandem in consuetudinem pertraxere. Verum prudentissimi quique in regno viri, quantum ex ea commutatione mali, quantum intromissa semel edacitas damna allatura essent prospicientes, communi consensu regem adierunt obsecrantes ut lege veterum edendi morem sanciret. Verum quoniam per populi in vitia facilitatem, ubi inescati semel sunt, revocari nullis habenis possunt, semelque acceptum morem reiicere atque extirpare liberum non fuit. Huc quo videtis modo evasit, ac parvus ille igniculus in tantam flammam exarsit.
spacer 19. “Nunc igitur de extremo agitur, velimusne prorsum omnia vitia, eiectis universis virtutibus, recipere, an aliquid adhuc nobis relictum conservare? red Olim fortissimos viros, quibus nullae vires humanae formidandae erant, unica fere haec nostra ferebant regio, tum videlicet quum, exclusis omnibus voluptatibus, nihil in se molle, nihil delicatum admittebant. Sensim postea, receptis exterarum gentium voluptatibus, vires quoque defluxere, id quod Romanis etiam usu venit, qui tantisper dum vel paulum priscae disciplinae reliquum haberent, nationibus omnibus ac populis imperitabant, postea vero quam nihil luxuriae inaccessum relictum, imperium simul cum virtutibus amiserunt, illisque praedae fuerunt quos aliquando sub iugum miserunt. Idem ergo ne nobis accidat prospiciendum tibi, rex, in tua enim potestate situm est. Nec enim periculum nobis contemnendum a vicinis imminet, hinc Anglis, hinc Danis Norwegisque incumbentibus ac regno huic inhiantibus, toties ubi omne prope regnum occupassent, solo divino auxilio virtuteque populi, ubi in concordiam redacti fuere, repulsis. Quamobrem si temperantia victus ac virtutum cultus regno retinendo ac conservando sola sufficiant, eaque si desint universa collabi necesse sit. Si unica temperantia tanto incedat virtutum comitatu, ac rursum cuncta secum auferat intemperantia, omnibus modis laborandum et manibus pedibusque conandum ut virtutes illas colamus, vitiaque illis opposita a nobis explodamus, ac regnum invictum ab hostibus, vitiis etiam inexpugnabile reddamus.”
spacer 20. Quibus dictis, in eam omnes sententiam pedibus eunt, extirpandas esse iam innovatas ac pravas consuetudines. Sed quibus id modis factitandum esset parum conveniebat inter eos. Censebant quidam nullum, ne in aula quidem regis, vestigium reliquendum. Verum ea severior sententia visa est aliis. Ideoque mediam decernentes, ut magnatibus quidem liceret, sed solennibus duntaxat diebus uti artocreis (quorum antea eam aetatem nunquam usus Scotis fierant) ac delicatioribus edulis effecere, ut pretio atque honore luxui addito in hanc, contempto edicto, evaserit immensam infinitamque quam videmus crapulam, ut nec terra nec mare quoquam producat quod non maximis omnium conatibus nostra depraedentur gula. Non avis caelo, non piscis profundo maris gurgite industriam inservientem gulae libidini latere queat. Nec modo quae voluptatem excitent, etsi pretiosi, consuetibus ac vilibus in quotidiano victu praeferimus, sed cum illis illecebris tanta omnes incessit voracitas, tanta ingerendi cibi delicatioris aviditas, ut nullis escis plerique expleri queant, quod venter adeo sit distensus ut difficulter enim anhelitum remittat. Quod vero de potu dicam? Cum quibusdam non satis sit quantum naturae vi haurire possunt, infundibula in os insertantes aliis munus infudendi praebent, atque ingentes exhauriunt mensuras, spiritum pariter ac potum arte quadam perversa (quasi natura sumendo nutrimento animantibus satis magnam non indidisset facultatem) trahentes. Itaque non minimam ego causam tum civilium tum externorum bellorum immoderatam istam ebrietatem existimo, quae praeter caetera mala ad praelia trudit, ut inquit ille, vel inermem. blue
spacer 21. His peractis, Iacobus ex Anglia, ex Flandria aliisque regionibus artifices omnis generis pretiis ingentibus evocavit, qui populum suum artes edocerent mechanicas. Nam quia post Alexandri tertii mortem continuis fere bellis Scotia laboraverat, omnesque incolae ad bellum ire coacti erant, caesique plurimi inter eos illarum artium periti, et iuventus ad bellicas potius duceretur disciplinas exercendas quam ad urbanas, omnes illae interierant fere unius aetate hominis, nec restitui ullo pacto potuissent ex iis qui remanserant, adeo caduca sunt et cito memoriae excitunt, quae per manus tantum, non etiam per literas traduntur asseclis. Post paucos dies ex quo solutum consilium fuerat, deprehensus est ab Henrico episcopo quidam in gymnasio sancti Andreae, natione Bohemus, nomine Paulus Crau, blue novas sectas docere, novaque dogmata de sacramento eucharistiae, ac contra divorum venerationem et confessionem sacerdotibus in aurem faciendam, quem, ut ad se accitum pertinacem cognovit, professoribus eum theologiae commisit ut omnibus virtutis viribus hominem ab illis opinionibus deducerent, nec quiquam ab illis quoque effectum. Quamobrem iudici eum seculari transmiserunt, qui, quaestione habita, compererunt e Bohemia velut apostolum missum ad praedicandum Scotis Witcleff et Ioannis Hus haeresim deliram. Itaque profecto, medio foro extructo rogo crematus est. Iacobus rem auditam plurima laude evexit, authoresque unice hac re commendatos habuit. Principem in resistendo Paulo Bohemo ac de fide eius inquirendo Ioannem Fobum monachum ordinis Cistertiensis sacrarum literarum professorem abbatiae Melrossensi donavit.
spacer 22. Ocio autem in omnibus partibus regni per pacem parto, rex Iacobus nihil incognitum sibi relinquere quod aliqua ratione percipi posset egregium ac utile regno administrando ducens, mutata veste, velut privatum inter privatos, ac maxime inter mercatores, quod aliorum aedes non ita cuivis expositae essent, sese immiscuit. Itaque ubi omnes omnium hominum mores et apparatus in prandiis ac conviviis aliisque conversationibus inspexisset, ac praecipue mercatorum, in eis rem ut inhumanam accusavit, quod apud eos ad convivium vocati hospitaliter solvere velut in pubilco diversorio factas cogerentur expensas. Inde cupiens pietatis suae extare monumentum, coenobium extruere in animo habuit. Erant tum Carthusiani instituti synceris viri moribus, ac inter eos Osualdus Anglus genere vir multa prae se sanctitatem ferens. Horum itaque religionem prae aliis eligens, in suburbio Perthano monasterii iecit fundamenta ac Osualdum, convocatis monachis, quo exemplo suo reliquos in eandem duceret pietatem praefecit. Sub idem tempus legati Anglorum versuto consilio ac ingentibus promissis ad pacem secum componendam Bervicio cessuri, ac Northumbria quantumque inter Tuedam et Crucem Regiam interiacet, invitantes, in Scotiam ad regem venere. Quorum dolum ut Iacobus cognovit, nec aliud esse conspexit quam ut societatem ac foedus cum Franco initum dissolverent, pax haudquaquam impetrata est.
spacer 23. In sequenti anno, qui fuit Christi millesimus quadringentesimus tertius et trigesimus, Iacobus rex Geogium Dumbar Merchiarum comitem, filium eius qui rebellarat regnante Roberto tertio, ob laesam a patre ipsius maiestatem in castellum Edenburgense relegavit, ac extemplo Wilhelmum Angusiae comitem ac Wilhemum Crytthoun cancellarium et Adamum Hepburn ab Halis equitem auratam ad Dounbar occupandum misit, literis ad castelli custodes datis, quibus eo praesidio decedere mandabit, capitis interminatus poenam nisi continuo cesissent. Itaque, territi regiis minis, custodes obsistere minanti non audebant. Adamus Hepburn a rege praefectus eius castelli dictus occupavit. Anno vero elapso rex edicto generali procerum conventu Georgium ob crimen paternum comitatu Merchiarum multat. Ac Georgio sigilla gubernatorum consiliarorumque ostendente, quibus liberum, remissa culpa ac persoluta poena, demonstraret patrem, respondit eam gubernatoris potestatem non esse, ut proditionem patriae alicui condonare queant, idque civili sancitum ac municipali iure esse, ut ea crimina in haeredes quoque transeat. Itaque celeberrimus ille comitatus Merchiarum, quum tot annis familiae Dumbar fuisset, unius culpa ablatus est. Sed motus in Georgium clementia rex non multo post Buthquhaniae comitatus illum donavit. Caeterum quum id exiguum prae illo cuiusvis videretur, defuncto Iacobo (nec enim diu superfuit), quotannis Georgius ac eius filius Patricus quadringentas marcas ad legitimam Iacobi secundi, quem ex fonte levarat Georgius, aetatem, ex eodem recepere comitatu.
spacer 24. Mortuus est eodem anno Alexander Stuart comes Marriae nothus, ut ante dictum est, Alexandri comitis Buthquhaniae filii Roberti regis secundi. Vir is fuerat omni vita ob singulares virtutes clarissimus. Nam adolescens militans apud Philippum ducem Burgundiae, quo tempore Leodium expugnavit, tam insignis in ea fuit expugnatione ut Philippus maximam illi partem gloriae suae impertiretur. Nec multo post coniunctus fuit matrimonio Iacobae clarissimae foeminae comitis Hollandiae. Verum, seu quod alium habuerit virum quem repudiaverat, seu quod incolae peregrini sanguinis dominum aspernabantur, sive (quod veri propius videtur) Philippi Burgundiae ducis armis, qui id temporis Hollandiam invadebat, pulsus, brevi reversus est. Quumque proventus debitos petenti Hollandi negarent, bello eos adortus navali plurimis praeliis navalibus commissis non parvam cladem accepit. Verum occasione opportuna classem Hollandorum Danzica revertentem invadens impeditam et gravem mercibus, quas omnis generis illuc reportare consueverunt, partem unam cepit, ac quod malum in suis antea passus fuerat, id ipsis cum foenore reddidit. Nam nautas omnes submersit ac naves incendit, qua iactura perculsi Hollandi inducias centum annorum cum Scotis pepigere. Nec minor in prudentia civili fuit. Nam ex Hungaria, ubi equorum ingens praestantium copia est, coemptos praestantissimos quosque magno numero equos equasque in Scotiam transportavit, unde factum est ut quum antea exiles et parvae molis equi tantum ibi reperirentur, eorum propagatione praestantissimi etiam nunc inveniantur, staturaque procera. Administrationemspacervero ob eximiam prudentiam ab Iacobo rege Scotiae aquilonaris, quoad vixit, habuit, Sepultus autem in templo Dunkeldensi. Praedia eius, quoniam illegitimo procreatus concubito fuerat, rex occupavit.
spacer 25. Circa haec tempora rex foecialem quoque Danorum regis, cui id temporis parebant Norwegi, annuum censum ab Alexandro olim rege, quum de Hebridibus inter Scotos ac Norwegos conveniretur, promissum, multis tum debitum annis petentem, Perthi audivit, eundemque postquam multa benevolentia apud se nonnihil habuisset, muneribus donatum domum cum Wilhelmo Crytthoun equite aurato suo legato, qui rem in Dania componeret, dimisit. Veniens Wilelmus ad Danorum regem, eius postulatis ubi ex sententia respondisset, vetus foedus certis legibus renovavit, unde pax firma inter Danos Scotosque exinde remansit. Missi eodem fere tempore legati in Scotiam Caroli septimi Francorum regis ad foedera renovanda, ac Iacobi regis filiam Margaritam primogenitam Ludovico filio suo uxorem poscendam, quo facile impetrato, magnus ubique apparatus fiebat ac classis comparatio qua sponsa traiectura esset. Deducturi autem sponsam erant Ioannes Carnoth Brechmensis episcopus, Wilhelmus Sancti Clari comes Archadiae, Walterus Ogilvy regis thesaurarius, Hedburtus Herres, Wilhelmus Strathguhin, Ioannes Maol, Wilhelmus Scot, Ioannes Cambel, Thomas Calvein equites aurati, Alexander Setoun, Henricus Graniae, Henricus Vardlau, multiqiue alii viri nobiles. Comitabantur autem centum ac quadriginta eximiae nobilitatis foeminae, quarum potissima pars virginum erat, inter quas et quinque Margaritae sorores, de quibus posterius dicturii sumus.
spacer 26. Verum priusquam naves ascendissent, foecialis Anglorum in Scotiam venit iussu regis sui prohibens Margaritam in Franciam traiicere. Quod si contempissent, invitis Scotis eam cum tota cohorte puellarum ac comitantium capturos Anglos praedicans. Iacobus autem rex, Anglorum minas despiciens, nullo segnius navigationem maturare iussit. Caeterum divino numine factum est ne in manus Anglorum inciderent, nam eodem tempore quo solverant, apparuit haud longe ab Anglia Hispanorum classis, quam quum arbitrarentur Angli Scotorum esse, octoginta partim celocibus, aliis Liburnicis eam invaserunt. Verum ubi in viros se incidere bellicosos viderent, non in puellarum sponsam deducentium chorum, perculsi cladem ingentem acceperunt. Itaque, nullo obvio, classis Scoatica in Franciam secundo vento pervenit, ac extemplo Turonos profecti magna nobilium celebritate a rege Carolo excepti sunt, Ludovico filio regnis solenni ecclesiae ritu Margaritam ducente coniugem.
spacer 27. Dum haec in Scotia Franciaque agerentur, Henricus Perse, incertum cuius authoritate, an privata an regia, cum quatuor millibus militum in Scotiam incursionem fecit. Quibus occurrentes cum pari propemodum militum numero Wilhelmus Douglas Aungusae comes et Adam Hepburn ab Halis, et Alexander Ramsay a Dalhouse, et Alexander ab Elphinsgtoun ad Piperdam congressi sunt. Verum untrique aequa fere clade accepta, Scoti victores evasere: ex Scotis ceciderunt Alexander Elphinstoun dum acrius hostem persequeretur et cum eo duo equites, insuper ducenti milites. Ex Anglis Henricus Cliddisdail, Ioannes Ogil, Richardus Perse equites aurati, et quadringenti prope milites, trecenti quoque capti ac in Scotiam ducti, aliaque vulgi turba ingens quam ut praedam abigebant. Iacobus rex, ubi incursiones Anglorum in regnum suum fieri exaudivit, conscripto ingenti exercitu, Roxburgum obsidet, iamque ad finem eousque obsidionem perduxerat, ut de deditione obsessi sermones cum hostibus habere inciperent, quum repente, regina perculsa timore, magna itineris acceleratione in castra ad regem pervenit, coniurationem in manibus esse nuntians. Capiti igitur timens rex, obsidione repente soluta ac dimisso exercitu, Scotiam repetivit. Princeps coniurationis erat Walterus Atholiae comes regis patruus. Is ambiens regnum iam antea Robertum gubernatorem ad occidendum Davidem Iacobi fratrem natu maiorem, ac postea ipsum Iacobum, incitarat. Sed is providentia patris ereptus crudelibus patrui manus in Angliam, ut diximus, profectus evasit. Nam, aliis sublatis, facile sperebat se Robertum quoque posse aliquo pacto tollere. Sed ea tempestate, Roberti stirpe sublata, instigaverat duos haud impigros viros Robertum nepotem suum et Robertum Grame, manu promptum, ad audax perpetrandum facinus.
spacer 28. Nam et antea crimen commiserat in regem, ac idcirco in exilium missus fuerat, quamobrem privato odio regi infensior erat. Itaque, etsi consilia eorum interventu reginae impedita fuerant, tamen, quoniam nomina nondum ad regem delata cognoverant, haudquaquam coeptis abstinendum arbitrabantur, sed, conscientia agitante, nec quietem ullam timore ne proderentur faciente, nondum emenso anno facinus perpetrare maturant. Perthum itaque venientes, ubi rex apud praedicatores sancti Dominci asseclas fere agebat, aulam regis, corrupto custode, ingrediuntur ac ad interiora penetrantes ad fores thalami regis perveniunt. Ibique Ioannem quendam aulicum regium ac familiarem, coniurationis socium, expectare, uti convenerant, statuunt, per quem apertis foribus irrumperent. Sed priusquam is adveniret, Walterus Stratoun ostio aperto ad vinum inferendum procurrebat, sed ubi eos accinctos gladiis ad ostium stantes vidit, continuo proditionem exclamans recipere sese frustra conatus est. Itaque is extemplo interfectus eam tamen moram praebuit ut ostium, accurrente Catharina Douglas nobili adulescentula, quae postea Alexandro Lovel a Bollumme nupsit, clauderetur. Verum pessulo magno, opera Ioannis illius aulici, ablato, quum ad manum nihil eset, manum in foramen praestantissimo animo inseruit. Sed, confracto brachio, tenello videlicet ac fragili, atque virgine repulsa, in cubiculum invasere, ac iis qui obstant interfectis aut repulsi, laesa etiam regina, regem multis confossum vulneribus trucidarunt. Inter praecipuos regis defensores erat Patricius Dumbar germanus Georgii Dumbar comites Mercharium. Nam is ad extremum regem defendens, acceptis multis vulneribus ac digitis praecisis, pro mortuo relictus est.
spacer 29. Vir fuit Iacobus dum in vivis esset mediae staturae, latissimis humeris, constrictissimis lateribus, veluti puellarum esse consueverunt, clunibus ac pedibus pro corporis habitu moderatis, unde quidam eum quadratum dixere, vera videlicet vocis significatione, qua optimi corporis habitus temperaturaque indicatur. Praeter eas animi virtutes quas superius commemoravimus, inter primos iustitiae fuit cultor, atque iniuriarum acerrimus vindex: nullum superiorum regum pacis muneribus inferior, plurimos etiam superans. Occisus autem fuit anno a Christo nato supra millesimum quadringentesimum sexto et trigesimo, blue die autem vigesimo primo Februarii, regni sui decimotergtio. Sepultusque est ad Carthusios, quibus ipse in suburbio Perth aedem fecerat, necdum perfecto monasterio. Quum Iacobi mors innotuisset, proceres regni tanti viri caede vehementer dolentes ultro convenere ac in omnes regiones perquisitum eius percussores emiserunt. Repertos autem Edinburgi, condemnatosque huiuscemodi afficiunt supplicio: comitem Atholiae conspirationis principem instigatorem ac caedis authorem, omnibus spoliatum vestibus praeterquam linteo quo pudenda tegebantur, confecta achona ad modum ciconiae qua e puteis aquam hauriunt, veluti in crucis formam, defixaque in vehiculo uti parti adligant, et ex adversa funes vinciunt. Itaque circunvehementes per urbem iam in altum erigunt, omnibusque conspiciendum parricidam exponunt, ac mox in terram demittunt, mox coronam ferream candentem capiti scelerato imponentes. Nam aiebant eum a saga vaticinium olim audiise, priusquam e vivis discederet futurum ut publice coronaretur, atque ubi id ab ea accepisset, semper ad ea quae fata, ut putabat, protendebant, praecipiti animo consilia omnia direxisse et effecisse. Itaque quod ipse de se stulte conceperant, per ludibrium in supplicium gravissimum convertere.
spacer 30. Eaque primo die tormenta adhibita sunt, ac secundo caudae alligatus ac socii essedae impositi per urbem omnem, ut prius, pertracti sunt. Tertie die mensae imposito ac cultello ventre eius aperto, viventi intestina extracta sunt ac in ignem videnti coniecta, denique, insecta ulterius manu cor palpitans extractum ac igni quoque iniectum. Tum caput persectum ac corpus in quatuor laceratum partes, et ad quatuor regni regiones missum. Nepos comitis Atholiae, quod instigatus ab illo fuisset, non tam saevo affecto supplicio est, verum ad crucem fixus in quatuor partes discerptus est. Robertus Grame, quod praecipuus regis percussor extitisset, impositus vehiculo est ac manu quae facinus pepertraverat patibulo sub quo stabat in curro fixo alligata tortoribus stimulis ignitis omnis corporis parte, qua vulnera minime repente interimentia accipiuntur, compunctus, quoad circum urbem ita vectus fuisset, ac tum in quatuor dissectus partes, ut alii. Reliqui quoque qui conscii sceleris fuerant turpissima morte affecti sunt. Eo maxime modo de indignissima regis morte ultio sumpta est. Erat ea tempestate in Scotia Aeneas Sylvius, legatus Eugenii quarti summi pontificis, ad componendam inter Anglos ac Scotos pacem, vir eruditione ac prudentia insignis, qui et ipse pontifex maximus ob virtutes suas postea creatus est. Caeterum quum maxime negotium suum apud regem ageret, intervenit haec invida rebus humanis fortuna, quae regem a medio tanto scelere sustulit. Quamobrem ubi facinus patratum vidisset, infinita in omnes convicia iaciebat quod tantum scelus fieri permitterent impune, quoad quo modo diximus supplicium de coniuratis sumptum erat, tum recantans quantum autea facinus execratus fuerat, tantum poenas sumptas laudavit. Denique et id, ob quod eo venerat, impetravit. Habebat enim in animo pontifex, composita in orbe Christiano pace, bellum in Saracenos transferre.
spacer 31. Visa fuere Iacobo regnante prodigia aliquot. Suem Perthi foetus capitibus canum produxisse, bovem vitulum equino capite peperisse. Cometa praeterea autumno ante eius mortem apparuit. Ac hyeme deinceps tantum gelu fuit ut vinum multis in locis concresceret. Cerevisia vero adeo ubique congelata fuit ut, fractis vasis coniectaque glacie in cupas per pondera in tabernis venderetur, ac mox liquefacta ad carbones biberetur. Ensis quoque vgao ancipitique discursu per aerem ferri conspectus, non minori metu homines quam admiratione affecit.

Perge ad librum XVIII