Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XVI

OST peracta Davidis Brusii regis solenni ex more iusta, proceres terrae Scotiae ad dicendum illi successorem ad locum cui Lythquio vulgare nomen est conveniunt. Ubi quum plebis et bona ex parte procerum animi ad Robertum Stuart designandum tenderent, supervenit Wilhelmus Douglas magno comitatus exercitu regnum sibi iure deberi asserens, idque se a Baliolo ac Davide Cumenio, quorum alterutri deberetur, accepisse dictitans, apparebatque, nisi ultro concessum esset, armis eum tentaturum. Caeterum infenso resistentes animo Georgius Doumbar comes Merchiarum, Iacobus Lindesay a Glenesk, Hay comestabulis, Arskyn praefectus praesidii Doumbriton, aliique permulti quorum nonnullos fautores speraverat, perpulere eum videntem inferiorem se futurum ut a postulatis desisteret. Itaque Sconam Wilhelmus Robertum prosequutus communi regni consensu coronari non prohibuit. Ob quam benevolentiam Robertus filiam suam, quam primam ex legitima uxore susceperat, nomine Eufemiam, Iacobo Douglas eius filio primogenito et haeredi despondit. Hoc modo regnum in familiam Stuart translatum est, in qua etiam hac nostra aetate septimo ab hoc rege foeliciter perseverat.
spacer 2. Robertus Stuart quum regni gubernacula susciperet quinquagesimum septimum agebat annum, habuitque uxorem tum Eufemiam filiam comitis Rossensis, cum qua multos iam annos vixerat, ac ex ea tres liberos procreaverat: duos masculos Walterum et Davidem, et unicam filiam Eufemiam, cuis modo meminimus. Illa vero paulo post Robertum maritum solenni more regnia coronata est. Sed priusquam eam Robertus duxisset uxorem, consuetudinem cum Elizabeta filia Adae Muir equitis aurati habuerat, quae tres illi filios peperit, Ioannem, quo Roberto patri in regnum postea successit, Robertum, et Alexandrum, et duas filias, quarum cum alter Ioannes Doumbar frater Georgii comitis Merciarum, priusquam pater puellae regnum adeptus esset, clandestinos congressus habuit atque uxorem, patre ignorante duxit, alteram vero paulo post Ioannes Lyon uxorem duxit. red Caeterum in consilio Perthi celebrato, postquam plurima acta ad commodum ecclesiae pariter ac regni spectantia fuissent (quae consulto, eo quod in manibus sint praetermitto), fuerunt nonnulli qui Robertum instigarent ad Ioannem Doumbar capitis arcessendum propter laesae maiestatis crimen, quod, inscio patre, filiam seduxisset (uti aiebant). Ad ea Georgius Doumbar fratris agens causam respondit Ioannem Doumbar fratrem suam filiam eius voluntate ipsius uxorem duxisse nondum regis, sed comitis duntaxat ac domini Rothesai, Bothae, Ranfrou, Boukil et Stuartstoun, quae loca antequam rex erat possidebat. Fuere qui Douglas hanc calumniam machinatum existimarent ut Georgii a rege animum alienaret. Caeterum Robertus, memor quantum Georgius in disceptatione regni pro ipso contendisset, non modo illius iniuriae oblitus fuit, sed Moraviae quoque comitatu generum suum Ioannem Doumbar comiter appellans donavit, ademptis nonnullis a comitatu agris vulgo dictis Badzenotae, Loquhabriae, Pettae ac Brathlae. Comitatus is ad secundum haeredem tantum illius familiae pervenit, quippe per filiam, deficientibus masculis, in familiam Douglas traductus.
spacer 3. Dum vero Sconae Robertus rex coronatus atque inunctus esset, nonnullos et ipse comites, auratos equites, et barones creavit. Inter quos Iacobus Lindesay a Glenesk Craufurdiae comes factus est, cuius exinde rex familiaritate intime est usus. Tertio regni anno Roberti Eufemia uxor eius fato functa est. Tum Robertus Elizabeth, quicum eum ante Eufemiae coniugium consuevisse iam scripsimus, uxorem duxit, ut quos ex ea liberos susceperat (impendio enim eos amabat) legitimos redderet. Eodem anno filios agris donavit, Ioannem comitem Carictae effecit ac Scotiae senescallum, Robertum comitem Fif et Menteth, Alexandrum dominum Badzenothae, Davidem ex Eufemia promogenitum comitem Ernaevallas, vernaculo Scotorum sermone Strathem, Walterum comitem Atholiae, Caeterum rationem successionis hoc pacto instituit, nempe ut Ioannes primus omnium succederet; quo defuncto sine prole mascula, Robertus; qui si sine filio quoque decederet, Alexander in locum eius subiret; quod si eadem ille fortuna, nullo relicto filio, ex hac vita excederet, tum David; si vero et illum idem casus sequeretur, tum ad Walterum regni perveniret successio. Verum ut sunt res mortalium caducae, si ex omnibus illis mascula nulla relinqueretur soboles, proximus ex sanguine regio (quisquis ille foret) in rem Scoticam succederet. Actaque haec sunt in publico procerum regni consilio celebrato Sconae, iuratumque ab omnibus est eam constitutionem perpetuo se servaturos tutaturosque.
spacer 4. Sed, invidente fortuna tam longam Scotiae foelicitatem, Angli quidam in finibus regni agentes et ex rapto largius vivere assueti, iamque per longam pacem ad inopiam redacti aut vivendi tenuitatem, ut pacem turbarent quosdam ex aula Georgii comitis Merchiarum liberis nundinis obtruncant Roxburgi. Quam iniuriam iniquo perferens animo Georgius foecialem ad Henricum comitem Northumbriae, qui tum finium guardianus erat, mittit, homicidiorum authores ad supplicium poscens, ac insuper iniuriae reparationem per tot hominum caedes illatae. Verum quum iterum ac tertio eandem ob rem frustra foecialem misisset, nec quicquam praeter respondum derisus plenum accepisset, iniuriae ultionem differens, opportunitatem opperiri statuit in sequentem annum. Elapso igitur anno, quum frequentes Roxburgum denuo mercatores convenisset, coactis copiis cum germano suo comite Moraviae, urbem obsidione cingit, nec multo post haud difficulter capit. Quicquid in eo hominum inventum fuit caesum est, oppidum omni genere mercium plenum praedam ingentem praebuit. Caeterum haud cunctantum ratus, incenso oppido, abiit. Ea clade Angli permoti, conscripto exercitu, vicissim in Scotiam infesti ruunt. Praedia agrosque Ioannis Gordon equitis aurati, quoniam vicina comiti Merchiarum erant, caede ac depopulatione ingenti devastarunt. Neque enim aetati aut sexui ulla ex parte parcentes, veluti furentes inter se ac rapidi canes mutuis se malis affecere, nihil pensi habentes quodnam ipsi patiantur, dum hosti maxime noceant.
spacer 5. Ioannes Gordon, ut iniuriam acceptam vindicaret, accitis ex vicinis undique agris militibus, cum ingenti exercitu Angliam ingressus magnam et hominum et pecudum, nullo obstante, praedam cogit. Sed quum Scotiam repeteret, obviam illi fit Ioannes Lillburn maiori cum numero, nec praelium Gordon detrectabat. Concurrere inimicae acies infensioribus animis quam viribus. Verum varia ac invicem victoria fuit, quinquies Scoti victi cedentesque, quinquies quoque vicere. Ad ultima, parta Scotis victoria, compluribus Anglorum caesis, dux cum filio bellicarum artium peritissimo captus est ac postea in Scotiam ductus. Henricus Perse comes Northumbriae, ubi haec audisset, cum septem militum millibus Scotiam infestus invadit, atque ad Duns castra ponit. Sed noctu pastores ac rustici finitimi consutos ex sicco corio saccos ad vescicarum modum repletos lapillis concutientes, equos circum pascua dimissos eo sonitu tantum terrueret ut contineri a stationariis ac custodibus nullo potuerint pacto. Exercitus quoque Anglorum noctem omnem insomnem metu hostium, quos adesse rebantur, egerunt. Caeterum dubia etiamtum luce iidem pastores dispersos hostium equos omnes abegere in diversissima loca, et ita hostes praedatum venientes ipsi praedae fuere. Eadem aurora Thomas Musgrev Anglus Bervicii praefectus praesidii subidio comiti Northumbriae profectus in Ioannem Gordon ac exercitum eius victoria ferocem incidit. Initio autem certamine, plerisque Anglorum interfectis, praefectus captus est in Scotiam ductus.
spacer 6. Dum hac tam multiplici victoria in orientali Scotiae parte certaretur, ex adversa parte Ioannes Ionstoun eques auratus multis incursibus ac levibus quibudam praeliis semper superior evasit. Sub idem tempus legatus summo pontificis Gregorii undecim in Scotiam ad Robertum regem venit, vetans ne cuius episcopi aut saecerdotis demortui bona in suos usus arripere vel ipse vel Christianorum regum quisquam audeat. Quo anno et templum divi Andreae maximum seu fulmine seu monedula (ut fertur, ramale incensum ad nidum suum ferente, nam id incertum est) conflagravit. Bervicium etiam noctu opera maxime Ioannis Gordon cum sex sociis a paucis militibus oppugnatum et captum est, nec diu tenuerunt. Nam, receptis per posticum castelli per noctem armatis militibus, qua via ipsi potiti oppido erant, eadem pulsi sunt, adiuvantibus ad id oppidanis, cum pelli inceperent ex tectis ac aedibus proiectis tegulis. Inde comes Douglas in Angliam irrumpens cum viginti militum millibus Pennyr nundiarum tempore diripuit, a caede tamen temperatum est. Maximam itaque praedam adducens, pestilentiam quoque attulit, qua duobus deinceps annis quanta nunquam antea clade Scotiam affecit. Numeraturque haec tertia ex quo primum visa in Scotia fuit, incidit autem in annum salutis millesimum tricentesimum octogesimum.
spacer 7. At sequuti Angli Douglas brevi post per Solvacium fluvium Scotiam ingrediuntur, sed circumventi in arctis faucibus postquam ingentem rapuissent praedam, graviter caesi exuti sunt omnibus spoliis, capti quoque quadringenti, nec minor numerus submersus fuit dum conantur, abiectis armis, Solvacium tranare. Reliqui fuga in sylvas ac montes se eripuere per noctem Angiam redeuntes. Quarum rerum a Scotos gestarum fama quum ad Carlum sextum in Galliam pervenisset, nuper in patris locum creatum regem, legatos in Scotiam ad Robertum mittit hortans ut tam foelici successu non cessarent communem hostem continuo premere, se eos haud immuneratos reliciturum si Anglium ex Gallia (qui Carolum id temporis graviter urgebat) excivissent. Foedus quoque renovatum ex parte Scotorum est, et missus cum legatis revertentibus Walterus Vardalau episcopus Glasguensis ad Carlum, et ex altera parte confirmatum est. Quae omnia ex sententia acta sunt anno secundo post pestem superiorem. Eodem anno Ioannes Leo, vir nobilis ac prudentia eximia praeditus, gener Roberti regis, ab Iacobo Lindesay comite Craufurdiae nefarie interfectus est. Ferunt hunc Ioannem adolescentem omnibus naturae fortunaeque dotibus praeditum, eleganti corporis forma, optimis institutum moribus, admodum fuisse apud omnes gratiosum, ac propterea ab ipso Lindesay in familarium acceptum consortium, eiusque factum a secretis, et quoniam apud regem Ioacobus frequens erat, probitatem adolescentis Iacobum comitatis regem plurimum amasse, accitumque eum volente Iacobo in amicorum regis catalogum, eiusque factum secretarium.
spacer 8. Inde quum versaretur in aula regia, alteram ex filiabus quas ex Elizabeth rex, antequam Eufemiam habebat, susceperat, adolescentuli captam amore, frequenter illum de concibutu sollicitasse, et quo his magis negaret, illam cupiditate accensam saepius interpellasse, tandemque victum frequenti interpellatione mollem adulescentis animum voluntati puellae acquievisse. Quumque iam venter intumuisset, ne commotus rex gravius in adolescentem Ioannem, ut diximus, nomine animadverteret, Iacobum Lindesay, cui factum indicaverat, ablegatione nobilis cuiusdam adolescentis suspicionem ab hoc avertisse, et apud regem, ut familiarem amicum egisse, uti filiam suam Ioanni uxorem daret, ac praedia agrosque Glammis nonnullaque alia in dotem assignaret. Quod ubi impetratum erat, cognomentum quoque regem Ioanni Leonis indidisse. Haec est origo percelebris Leonum apud nos familiae. In rei autem testimonium leonem in insignibus ea familia habet cum liliis aliisque tractibus uti reges, nisi quod nigram pro rubra parmam ferant. Caeterum exinde multo quam antea Ioannem regi familiariorem factum perhibent, negotiaque publica cum rege absque Iacobo Lindesay tractasse. Unde Iacobi eiusdem authoritas apud regem magnatesque nonnihil deiecta videbatur, quod cum Iacobus indigne ferret, dicitur per opportunitatem haud procul a Forfair interceptum illum crudeliter occidisse, ipsum autem Lindesayum in exilium abiisse, nec inde aliquot post annos redisse, priusquam, ingenti data pecunaia, ipse agro multatus magnoque sumptu constitutis sacerdotibus qui pias preces quotidie pro anima Ioannis funderent, fuerat revocatus, idque deprecatoribus Douglas et Merchiarum comitibus.
spacer 9. Post haec venere in Scotiam Anglorum legati, quorum princeps facile erat Ioannes Gant comes Loncastriae, blue trium annorum inducias petentes. Quibus impetratis, quum domum contenderent acceperunt in itinere agrestium suorum adversus nobilitatem in Anglia tumultum excitatem duce Ioanne Stro cognomine, Londinumque expugnatum ac foede direptum. Itaque ut quam longisse a domestico abesset bello, dicunt in Scotiam rediisse ac hospitaliter a rege exceptos donec, duce belli capto ac membratim dissecto fugaque agrestium facta, omnia pacata essent. Deinde ubi induciarum praeteriisset spatium, Archinbaldus Douglas Gallovidiae comes, aegre ferens iniuriam qua quotidie agrestes Vallis Annandiae et Gallovidiae ab Anglis qui castellum Loumabam obtinebant afficiebantur, adiunctis sociis comite Merchiarum ac Douglas, Anglos obsidione cingit. Tenuerat autem obsidio iam tertium mensem, quum uno eodemque die auxilia a Carleil obsessis missa profligarunt, et magna vi castellum oppugnantes in deditionem, permisso cum rebus suis abire praesidio, acceperunt, captum solo aequarunt. Quae cum Anglorum regi Richardo relata fuissent, veritus ne si eodem impetu Roxburgum accessissent, obsidionem diutunam ferre non posset, hortantibus proceribus extemplo praesidium, sumpto commeatu ac supellectili, rebusque ad humanum usum ad obsidionem diutinam ferendam necessariis, praefecto copiis Roberto Grastok equite aurato ad castellum misit. Caeterum comes Merchiarum, obsesso eorum itinere, omnes sine praelio cepit et ad Doumbar adduxit, quumque opipara quae inter eos nobiles erant, coena rebus quas secundum apportarant apparatis acciperet, morio quispiam, quales fere nobiles amant, lepide sane Anglis risit, dictitans stolidos eos fuisse qui tantam argenteorum stanneorumque vasorum supellectilem sine pugna tradidissent, ea tamen in parte prudentes qua ad carcerem secum quod ederent cum apparatu tanto biberentque attulissent.
spacer 10. Verum ea quoque clade nunciata, rex Angliae ingentem nuemro militem conscribit exercitum, ducemque Loncastriae comitem copiis praeficit. Mari quoque Scotiam aggressurus classem bene instructam in Fifam mittit. Caeterum comes Loncastriae, pervastata Merchia Laudoniaque, Edunburgum usque penetrat oppidumque capit. Sed, volentibus militibus urbem incendere, accepta ob oppidanis pecunia ignem a tectis prohibuit, domumque exercitumr eduxit. At ex altera parte, classe ad Emoniam insulam appulsa, egressi in terram milites insulam omnem diripiunt ac igne vastant. Abbatiam quoque incendunt, sed templum praesenti numine servatum est. Nam memorant militem quendam ter in templum ignem immisisse, terque flammam sponte exinctam, eumque sacrilegum carnem propriam mordicus absumentem menteque captum poenas dedisse. Inde in Fifam progressi agros vicosque spoliant. Sed a Thoma et Nicolao Erskin fratribus ac Alexandro Lindesay et Wilhelmo Cumingame a Kilmauris ac paucics militibus oppressi, omni pene caesi sunt. Pauci fuga ad naves evasere, inter quos quam quadraginta ad rudentem ancorae penderent ac nautas ut se attraherent miserum in modum orarent, iamque hostes instarent parumque abesset quin navis quoque, ni protinus eam solvissent, caperetur, rudente praecisa, nauclerus navem in altum misit, qui vero ad rudentem penderant submersi aut ad littus evadentes ab hostibus in ripa stantibus trucidati sunt. Haec eo anno ab Anglis gesta sunt, qui fuit ab orbe redempto supra millesimum et tricentesimum octogesimumquintus.
spacer11. Eodem vero anno, postquam comes Loncastriae Scotia excessisset, Wilhelmus comes Douglassiae iussu regis Tuedaliam omnem, pulsis Anglis castellisque expugnatis, quae a pugna ad Dunelmiam obtinuerant recepit, latronibus quoque ac furibus, quorum magna illic copia fuerat, eam omnem regionem purgavit. Ultimum hoc operum Wilhelmi fuit, viri nec maioribus nec gente sua indigni. Febris eum calida corripuit, ac paucis post diebus in castello Douglas mortuus est, postea ad Melros honorifice sepultus. In eius locum Iacobus Douglasseus filius ipsius, permittente rege, successit, vir nec animo nec foelicitate in rebus gerendis patre inferior. Praefectus a rege exercitui usque ad Novum Castrum depraedatus est quae a rusticis, ubi adventum eius cognovissent, cum omnibus quae in tumultu secum ferre potuerant profugis relicta erant. Ulterius autem quum pergeret, advenit nuncius a rege impetum eius reprimens ac in Scotiam reverti ad consilium iubens. Nam haec foelicitate rerum ad Carolum sextum Francorum regem perlata, electa militum duo millia cum ducibus admiraldo Franciae et Ioanne Vrein comite Valentinensi blue in Scotiam venerant, muneraque plurima Roberto regi a Carolo missa cum iis erant cum ingenti commeatu ac armis omnis generis quae quadringentis m dac farinae triticeae magna vi. Itaque, comiter acceptis ducibus solennibusque saepe, quoad Douglasseus advineret, conviviis habitis, ubi advenisset ex communi consilii sententia omnibus viribus Angliam aggrediendam statuunt. Ad quinquaginta militum millia rex conscribit, magnoque animo rem aggreditur. Ducem exercitui Robertum Stuart comitem Fifensem praeficit. Comes Douglas, red comes Merchiarum, Archimbaldus Douglas ac reliqui proceres, legati pariter ac partium exercitus praefecti erant. Northumbriam igitur ingressi, Verk, Furd, Cornal castella vi expugnata deiecerunt, magnisque praedis et hominum et pecorum abactis, in Scotiam reversi sunt, prohibiti a pluvioso autumno diutius in agro manere.
spacer 12. Principio aestatis insequentis admiraldus, collectis quibusdam copiis, per Solvacium Cumbriam invadit ac, vastatis primum agris, Carleil obsidet. Verum mox revocati sunt a rege omnibus viribus Roxburgum oppugnare statuente, nec vero illic foelicius res acta est. Nam vix octo dies obsidio tenuerat quum contentio inter Francos ac Scotos orta, poscentibus Francis si suo consilio castellum captum foret, regis Francorum id ditioni cederet, et negantibus id se admissuros Scotis, quod cum auxiliarii essent veluti suis auspiciis rem gererent optimum poscerent omnium quae subacta essent, eos diremit. Franci autem Scotiam <revertere>, nec milto post Franciam repetivere revocati a Carolo variis districto bellis. Caeterum post Francorum discessum duos adhuc menses Scoti in Anglia mansere cuncta vastitate foedantes. Verum ubi commeatus deficerent, frumento in loca munita ab Anglis asportato aut quod secum ferre non poterant corrupto, in Scotiam exercitus redit. Tum denique Richardus, ingenti conscripto exercitu, haud dubitans fore, quando toties defatigati delectibus Scoti, eodem anno nomina ad novum exercitum daturi non essent, nullo hoste obviam facto, magna licentia Marchiam Laudoniamque vastavit. Non prophanis, non sacris, non aetati, non sexui parcens cuncta aut incendio corrupit aut caede foedavit. Tria celeberrima monasteria exussit, Melros, Driburg, et Neubottil, trucidatis si qui in eis inventi erant. Edimburgum habitatore exhaustum ac direptum flamma consumpsit. Ab abbatia sanctae Crucis, obsecrante Patricio comite Loncastriae, aegre sacrilegas continet manus. Reliqua omnia sacra deiecta sunt aut incensa cum augustissimo divi Aegidii templo. Itaque non minori quam acceperat illa de clade domum revertitur. Inter haec Elizabeth Scotorum regna moritur.
spacer 13. Caeterum superiora damna haud diu inulta mansere. Nam Robertus Stuart comes Fifensis, adiunctis reliquis Scotiae proceribus, confestim Cumbriam infestus ingressus immensam hominum vim ac pecora quaedam abegit, cunctaque vastitate opplevit. Inde per Vestmariam ac Northumbriam reversus, spoliatis agris ac oppidis quaecunque capere potuit incensis, onustum spoliis ac divitem exercitum reduxit. Inter reliquam praedam diploma donati a rege agri inventum est his verbis exaratum: I kyng Adelstan gevis heir to Paulan Oddan ande Rodan als guyde ande als fair ab evir yai mine wayrande yarto witnerss Malde my wiffe, quod Latine sonat, ut verum de verbo reddamus, Ego rex Adelstanus dono tibi do Pauline Oddan et Roddan praedia tam bona tamque immunia atque ipse ea possedi, huius tibi Matildis uxor testis adest. Quibus ex verbis apparet id temporis quum id conderetur longe maiorem in verbis regum ac procerum populique quam nunc est infoelici nostro seculo, fidem fuisse, quo infinita ac confusa potius quam aperta verborum congeries possessorem ab iniuria vindicare aegre possunt. Tunc tribus prope verbis testata tantae rei donario satis fuerat ad securam possessionem.
spacer 14. Ex ea expeditione Wilhelmus Archimbaldi Dougas a Gallovidia filius ingentem nominis famam gloriamque reportavit. Nam, praeter caetera facinora egregia, ipse cum duobus sodalibus in exurendis suburbanis Carleili magnam militum stragem edidit. Nam quosdam pontis transitum prohibentes cecidit, alios in flument deturbavit voti compos factus. Postea quum idem illud oppidum obsidione cinctum esset, ac hostes eruptione pugnantes acrius insequutus, captus a quatuor inter eos, depositis armis, duceretur, duos eorum pugnis in terram percussos praecipites dedit, ac aliis fugientibus ipse ad suos salvus reversus est. Tanta itaque iuvenis virtute permotus, rex eum ad se accersi iubet; ubi venisset, filiam ei suam Aegidiam, forma ea aetate omnes mortales excellentem, dat uxorem. Nam memorant homines formae ipsius excellentia omnes dum prodieret in eam conversos ac veluti stupefactos, non potuisse tamen formositatem, prout dignum erat, admirari. Itaque, auditu eius regem Franciae captum nonnihil puellae amore pictorem misisse dicunt in Scotiam ut per occasionem bene inspectam depingeret, et quum illi imaginem expressam eleganter reportasset, tanta eum accensum virginis potiundae cupiditate ut extemplo legatos ad eam poscendam mitteret. Sed praeventus a Wilhelmo Douglas spe frustratus est.
spacer 15. Per idem tempus Hiberni Anglorum partes sequentes furtivis per noctes incursionibus in Gallovidiam aliquantulam pecoris praedam abstulere. Quod ubi Wilhelmus Douglas audisset, adiutus copiis Roberti Stuart comitis Fifensis, quibus Robertus a Durisdeir cognatus eius erat praefectus, permissu regis in Hiberniam traiicit ac Karlingford oppidum crebris insultibus oppugnat. Viribus itaque suis oppidani diffidentes inducias per dolum paciscuntur, ingentem pecuniae vim pollicentes. Clam igitur a Dundalk accepto auxilio ac ex vicinis agris quingentis militibus, quorum pars magna Anglorum erat, ductis, his sese oppidani adiungentes pars Robertum agros spoliantem ac nihil minus quam ab his tale quippiam expectantem invadunt. Sed Robertus, collectis militibus, facile eos repellit ac in fugam versorum terga caedit, paucis ex fuga evadentibus. Alii Wilhelmum adorti eadem pugnaverant fortuna. Itaque extemplo ad moenia ducentes, nullis resistentibus, urbem capiunt, captam diripunt ac incendunt, quosdam etiam ex civitatis primoribus captivos abducunt, alios trucidant, quibus redimendis exiguum speraretur aut nullum lucrum, reliquos fuga servavit. Ita prospera in Hibernia expeditione facta, Wilhelmus, multis in variis Hibernorum portubis incensibus domibus, cum captivis sexaginta navibus Hibernorum partim, Anglorum caeteris in Anglia traiecit. Eodem tempore Merchiam ingressi Anglia multa hominum aedificiorumque strage eam implerant regionem.
spacer 16. Accesserat eo tempore Robert rex aquilonarem Scotiae partem ad ius dicendum. Sed, auditis Anglorum incursionibus, propere se Aberdoniam recipiens in conventu nobilium illic edixit exeundum cum exercitibus in Angliam, nec patiendam iniuriam inultam. Duos conscribi exercitus iubet, alter Robertum Stuartum comitem Fifensem praefecat, legatosque ei attribuit comitem Monteth, Archimbaldum Douglas a Gallovidia, et Alexandrum Lindesay a Valcop. Quindecim erant hominum millia, cum eo numero Robertus in Cumbriam proficiscitur. Alterum Iacobum Douglas comitem ac Georgium comitem Merchiarum iubet ducere. Legati cum his erant Iacobus Lindesay comes Crafurdia, Ioannes Dumbar comes Moraviae, et dominus Hayus comestabulis. Nec minor hic exercitus erat, Northumbriam hi aggrediuntur. Nihil reliquum factum est ut quam foedissima esset depopulatio. Videres hic caedem discurrentium rusticorum, ploratum mulierum ac puerorum; alibi villas flammam terribilem reddentes; illinc abduci pecora; rursum alio in loco cuncta prosterni. Hoc modo utranque pervagantes utrique regionem in locum distantem decem millibus passuum ab Novo Castro exercitus conveniunt. Ibi ex omni iuventute praestantissimos quosque ac ob virtutem nobiles ad decem millia Doublas deligit ad Novum Castrum oppugnandum. Situm hoc oppidum est ad Tinae fluminis ripam. Itaque ab ea parte qua Scotiam respicit, positis castris, omnia circunspectata qua commodius aggredi possit.
spacer 17. Erat in oppido Henricus Perse Northumbriae comes per senio iam ineptus pugnae, sed suos secum habens florentes aetate filios, Henricum Perse, qui cognomento Hetspur a crebra calcarium compunctione inditum fuit, et Rodolphum Perse. Caeterum Henricus ferox viribus arteque militari Douglas portam egressus ad singulare provocat certamine. Nec noster detrectat pugnam, longe omnes suae aetatis robore corporis ac usu bellicarum rerum superans. Arma igitur expediens in campum descendit, utrinque infestis hastis concurritur. Douglas et cautus ad frustrandum hostem, et ipse eum sub pectus hasta impellens equo deiicit. Concursu itaque qui ante portas spectabant assiliunt atque prolapsum intra portas trahunt. Douglas nequicquam per conglobatos illum petere tentans, ubi se frustra niti vident, accepta hasta pronunciat Anglis audientibus eam se in Scotiam ablaturum. Victori enim id summae gloriae tribuitur, victo autem probro. Convocatis autem centurionibus Douglas qua cuique parte aggredienda sint oppidi moenia edocet. Tum, dato signo, proiectis in fossam lignis, foeno, et quicquid ad implendum ea commodum est, scalas muris admovent. Sed, egregie defendentibus oppidanis, infecta re, acceptis aliquot vulneribus, suos Douglas revocat. Ubi convenissent, consolatur milites qui frustra eam rem tentassent, docens in causa fuisse paucitatem scalarum quae ad summum moenium pertingerent: iterum tentandum esse ubi omnia instructiora forent. Caeterum illa nocte copiae illuc advenerunt Anglorum magnusque exercitus. Itaque, desperata expugnatione, silentio suos Douglas ad maiorem exercitum retro ducit, ubi autem quinque perfecissent millia passum considere milites idoneo ad quietem loco iubet. Nam ab oppugnatione nullam noctis requiem habuerant.
spacer 18. Sed Anglo, orto sole, flumen traiicientes pugnam cum Scotis inire cogitabant, exercitumque et in oppido instruxerant et ante moenia. Ubi vero nunciatum est hostes abiisse, ad persequendum se parant. sub noctem eos assequuntur, nec mora fit, utrique se expediunt. Douglas suos paucis pro temporis angustia adhortatur: memores sint virtutis pristinae, tantarum victoriarum quibus tot annos hostes fortiter profligassent; non metuerent hostium maiorum multitudinem, quum haud difficile esset quos toties vicissent tunc quoque pellere, neque tunc plures esse quam ad Bannafburn fuissent, ubi triginta millia et trecenti hostium prope ad internecionem ceciderunt; memores essent Wallae, cuius aspectum Angli sustinere nequiverant. Tum quae quisque his proximis annis fecisset egregie ipsi sibi exempla proponerent, non quaerenda adeo vetera esse. Hac vero una victoria omnia alia in proclivi fore: ipsos omnem gloriam solos ablaturos; non expectarent donec reliquus exercitus decus ac laudem eripiat adveniens; haec peditem, haec equitem monebat, aciem ordinando, tum ut quemque vidit cuius aliquando praeclarum extitisset facinus, eum benigne compellando, virtutis illi suae memoriam grata laudatione refricabat, admonebatque praemiorum ac gloriae. Nam vir militaris totam pene aetatam aut miles aut dux omnibus in praeliis adfuerat, omnes noverat. Ex altera parte Henricus Perse Hetspur dux belli praecipuus suos quoque verbis excitat pro patria, pro parentibus, pro liberis ac uxoribus, pro agris, pro domibus, pro omnibus denique fortunis pugnandum ea hora esse; a se omnia provisa esse; numero sese superare longe hostem; ex composito ad certamen, imo ad persequendum fugientes exisse, contra hostes numero ne comparandos quidem sibi esse perturbatos, fugientes, iamque tum quum fugam arripuissent victoriam sibi concedentes. Tunc tantum id victoriam morari solidam, quod inter hostes ac ipsos esset; proinde alacres in hostes fugientes incurrant, caetera prona fore adversus primo impetu cessuros, nec vim suam sustentaturos.
spacer 19. His dictis, signa canere iubet. Magna vi utrinque procurritur, ancipitique victoria aliquandiu certatur. Sed nox pugnam utrinque diremit. Nec procul inde utrique considunt, lunam quae mox oritura esset expectantes. Orta autem luna clareque per sudum lucente, praelium redintegratur, neutris spem remittentibus. Caeterum ab una parte, caesis antesignanis, Angli impellere nostros coeperunt, et haud dubia militaria signa Douglas comitis eo impetu cepissent, actum de Scotis fuissent, nisi Patricius Hepburn cum Patricio filio ac amicorum suorum globo, ubi magno impetu hostes urgebat, celeriter accurrisset ac virtute sua suorum praelium pene amissum restituisset. Nec mora Douglas laborantibus adest, validaque clava ferrata maiore quam quisquam id temporis ferre poterat invectus equo in densissimum hostium globum tantam illic stragem ac fugam hostium edidit ut unius illius virtuti attributum fuerit ab omnibus quod ea nocte victoria Scoti potiti sunt, extracta tamen usque ad auroram pugna, cum, capto Rolulpho Perse a Ioanne Keth mariscallo, ac deinde Henrico Perse Rodolphi fratre, effuse hostes fugere incipiunt. Tum parta manifesto victoria Scoti quam maxime in hostes ruunt, alios caedunt, alios capiunt, captorum tamen maxima pars fuit. Occisis ex Anglis mille quingenti, quorum pars magna nobiles erant. Captos quos modo scripsimus Henricus Perce, praecipuus belli dux, cum Rodulpho fratre, Roberto Ogil, Thoma Albert, Ioanne Liburn, Wilhelmo Vanthlut, Roberto Helto, Ioanne Colvein, ac Patricio Lovel equitibus auratis, multisque aliis nobilitate claris. Tanta vero captorum militum multitudo erat ut capti capientium numerum longe superarent, qui, sepositis armis, omnes vincti sunt.
spacer 20. Neque incruenta ea Scotis victoria fuit. Nam cecidere in pugna Robertus Hert, haud inferior quovis praestantisismo equitum auratorum et ipse eques auratus, Wilhelmus Londy archidiaconus Aberdonensis blue cognatus Douglas, nunquam ne in morte quidem ab eo recedens, cum paucis praeterea militibus aliis. Super omnia luctuosam victoriam casus Douglassei effecit. Nam, profligatis hostibus, Iacobus Lindesay comes Craufurdie cum comitibus Merchiarum et Moraviae tentorium eius ingressi (quo fusis hostibus quantum virium supererat concesserat) offenderunt virum semianimem tribus confossum telis ac insuper in capite vulnus habentem letale (quod ardore pugnae medio decussa galia non satis firmiter humeris revincta acceperat) animam trahere. Quem ubi conspexere iacentem, attoniti re nova invicem cum admiratione aspicientes constitere, deinde in fletum ac lachrymas versi ploratum edunt. Tum Douglas, manu silentio facto, summissa voce, quantum aegritudo patiebatur, ut a circunstantibus vix audiri posset, huiuscemodi eos verbis extremum allocutus est:
spacer 21. “Luctum hunc, precor amici mei, vestrum deponite, laeti praesenti victoria, quam nobis superi hoderna luce sua benevolentia concesserunt. Nam ob hoc corpora nostra hostibus obiecimus, ut id quod modo Dei favore assecuti sumus compararemus. Lacrhymas itaque has quaso in gratiarum actiones ac hymnos convertite, memores beneficiorum potius quam si quid minus gratum acciderit omnium bonorum obliti, id unum queruli respicientes deploretis. Mihi vero si quam gratia pro hisce laboribus ac anima quam pro vobis effundo referre voletis, Deum optimum maximum ut animae mease misereatur precamini. Vos autem inprimis monitos velim ut, sicut facitis, virtutem semper simul cum armis pro libertate patriae colatis, concordiam mutuamque inter vos amicitiam cum grata mei memoria exercentes.” Haec ubi dixisset, conantem plura adhuc unumquenque compellando effari, spiritus destituit, nec longe post in amplexibus amicorum expiravit, vir sane dum viveret iuxta ac moreretur virtutibus suis regnum decorans. Fletus autem, audita morte eius, toto exercitu fuit tristitia tanti ducis amissi, nec quenquam victoria, non spolia, non aliae res ullae potuerunt sedare. Nec multo post adventu Roberti Stuart cum reliquo exercitu renovatus est eiulatus. Nam, etsi ingens ea victoria omnibus, ut erat, videbatur, tamen non erat quisquam quin vitam suam pro morte Douglas effudere se optare praedicaret.
spacer 22. Caetrum victoriae haud minimam partem quidem Patricio Hepburn per restitutum praelium ac signa defensa assignavere. Familia autem Hepburn hac origine nata traditur. Davide secundo regnante, Anglus quidam captivus equum, cui Merchiarum comes insidebat, insolenter ferociterque salientem haud sine comitis periculo, quum omnes territi fugerent, solus, sumpto animo, ad equum fraeno accepto accurrit, insolentiam eius repressit. Ob quam rem quum vitam sibi Merciarum comes servatam diceret, agro Anglum in Laudonia haud ita magno donavit. Caeterum virtute posterorum in tanta familia ea amplitudinem crevit ut, praeter equites complures hac nostra aetate, ex eadem gente comes Bodevallis nec nobilitate nec opibus cuivis comitum cedat. Quotquot autem ex ea familia sacrum aliquem gessere magistratum, qui quidem non pauci nec indigni fuere, omnes facile Ioanes Hepburn sancti Andreae prior multo dignissimus virtutibus suis excellebat, vita paulo antequam haec scriberemus, uti alio loco significavimus, blue destitutus, cuius civiles res gestae atque sacrae dignae sunt quas perpetuis posteritas extollat laudibus. Sed de eius viri virtutibus impraesentiarum, quoniam spatiis excludimur iniquis, silere quam non omna referre satius esse duximus.
spacer 23. Verum quo tempore ad Otterburn (id loco pugnae iam descriptae nomen est) confligebatur, episcopus Dunelmensis cum septem millibus Anglorum ad Novum Castrum venit. Sed quum ex fugientibus victoriam cognovisset Scotorum substitit, quid agendum esset deliberaturus. Interim Lindesay a Vauthop studio persequendi Anglum quempiam nobilem nomine Matthaeum Rademan quum assecutus fuisset, ac iuramento eum astrinxisset in Scotiam revertendi ad se, indeque dimisisset rediens cum alio captivorum grege, itinerum ignarus, in episcopum Dunelmensem incidit et captus est. Verum Matthaeus Rademan, quum ad eundem venisset episcopum et Lindesay captum cognovit, nulla accepta pecunia eum liberavit. Qua hominis commoti benevolentia ac gratitudine Scoti, quum Lindesay in Scotiam revertisset, multos Anglorum pro uno capto sine precio remisere. Caeterum Dunelmensis episcopus. collectis ex fuga Anglis, eodem die Novo Castro milites suos coniunctis alterius exercitus reliquiis recta adversus Scotos educit. Verum ubi appropinquasset et Scotos instructos ac paratos intellexisset pugnamque ferociter poscentes, exercitum sub noctem unde exierat reduxit. Commissa haec pugna est ad Otterburn anno salutis millesimo tricentesimo octogesimo octavo.
spacer 24. Extincto Iacobo comite Douglassiae, Archimbaldus a Gallovidia iure haereditario comes Douglassiae creatus est, Galliovidiam regis beneficio, quod illinc Anglos expulerat, obtinens. Secundum haec Robertus rex, senio prope confectus, non sufficiens amplius rebus gerendis Robertum filium comitem Fif communi procerum consensu Edimburgi regni gubernatorem constituit. Nam id temporis Ioannes natu maximis filiorum regis, ictus ab equo ad tibiam, haud sine vitae pedisque pericilo decumbebat. Quamobrem, volente rege, cuncti proceres in verba Roberti iuravere. Eodem tempore quum Henricus Perse Hetspur orarum custos Angliae suffectus est comes merescallus in Anglia. Is novo honore ferociens vana dicta in Northumbros iactare, quod tanto superantes numero Scotos ut qui quadruplo fere plures quam illi erant, tam turpiter caedi sese ac capi ab illis siverant, nec a ducibus abstinere, scommata in eos quibus sese efferebat ac illos mordebat iaciens. Tandem gravi iuramento se astringit quantucunque exiguum ipse numerum duceret, quamprimum Scotos habuisset obvios, impetum in eos facturum. Sed ut fere sunt sermones huiusmodi ac iactationes vanae, iusiurandum sicuti ex levitate quidam fecerat, ita cum gravitate singulare prudentiaque non tenuit. Nam paulo post ubi Robertus gobernator exercitum in Angliam duxisset, ac iam ad certamen prope ventum esset, viribus suis diffidens in tutum se locum retro recepit. Ac quum Robertus per foecialem rogasset quidnam hoc rei esset quod iuramento non staret, respondit id se in mandatis regis non habere ut tantam florentium iuvenum multitudinem sine certa spe in discrimen praesens induceret. Itaque iterum, spoliata Northumbria, integro exercitu, dives in Scotiam Robertus rediit.
spacer 25. Secundum haec venere in Scotiam Anglorum simul et Francorum legati trium annorum inducias postulantes. Nam factae inter eos hac lege fuerant, si Scotis quoque placerent, tum demum ratae forent. Itaque ex consilio gubernatoris et primorum regni placere eas responsum est a rege legatis. Interea Alexander Stuart a parentum degenerans moribus, nempe, ut quidam referunt, nothus, non legitimo regis matrimonio proceatus, praedonum nebulonumque ingenti stipatus colluvione templum cathedrale Moraviense, ornamentum Scotiae borealis, incendit, propterea quod iniquis eius postulatis cum ecclesiae magno dispendioepiscopus Moraviensis consentire noluisset. Inde Aberdoniam profectus, eius loci episcopum Adamum, insignem pietate virum, ad necem inquisitum pertraxit, dictitans fautorum eum authoremque antistiti Moraviensi non obseqeundi suae voluntati extitisse. Verum, offerente seu obiiciente ultro canum caput venerando sene, permoti reverentia viri socii Alexandri intercessere atque obsistere ne occideretur. Sed non ita multo post, ubi ad patrem Alexander venisset, accusatus sceleris ac sacriliegii in carcerem coniectus est, ubi et usque ad patris mortem in vinculis habitus fuit.
spacer 26. Nec multum postea pater supervixit, nam ad Dundonam non morbo sed senio extinctus decessit, anno ab incarnato verbo supra millesimum et trecentisium nonagesimo, regni autem sui nono et decimo, aetatis vero sexto et septuagesimo. Sepultus Sconae ante summum altare, vir cum belli omnes ante se reges aut superarit aut aequarit saltem foelicitate, quum toto regni tempori, etsi praelio nulli interesse ob senium potuerit, tamen nulla adversa pugna pugnatum sit, tum maximo omnes intervallo in iustitia ac religionis cultu post se reliquit. Nam in verbis eius fides contantiaque interat, promissa omnia vel minima cum fide integra persolvens. Iustitiae tantus cultor, ut quum Sconae coronandus esset ac concursu populi canonicorum segetes proculcarentur, grandem pro corruptis segetibus statim pecuniam persolverit, ne quisquam suo nomine damnum pateretur ullum. Quum autem oppido aliquo excederet, vocatus per praeconem obsoniorum venditores ac oenopolas rogavit, num quispiam ex aula sua non resposito omnium emptorum pretio abivisset. Quod si factum cuiquam erat, numerati statim rei pretium per quaestorem suum iussit. Pauperum quoque querelas, si quando iniuria affecti fuissent, aequissimis audiebat auribus, nec destitit donec illis damna omnia restituta essent. Doctos viros ac sacerdotes summa semper veneratione coluit. Quoscunque enim ex fama eruditos cognoverat, eorum inopiam sumptusque onera liberalitate sua sublevavit.
spacer 27. Ioannes autem Stuart continuo, quemadmodum antea constitutum fuerat, in patris demortui locum successit, dominica ante assumptionem deiparae viriginis solenni more coronatus. Sed quoniam Ioannes inauspicatum videbatur nomen propter Ioannem regem Franciae captum, commutato vocabulo Robertus appellatus est, patris nomen accipiens. Eodem anno Wilhelmus Douglas, vir nobilis virtuteque apud exteras etiam nationes clarus, a Prussiae magnatibus dux ducentarum quadraginta navium ad oppugnandos fidei hostes electus, quum ad Dansciam pervenisset, per fraudem ab Anglo quodam nobili Clifford, a quo ad singulare certamen provocatus erat, in ponte Dansiscensi confossus est: ita magni optimique principum conatus fortunae invidia frustra fuere. Nec ita multo post quam rex coronatus, ei nunciatum est Duncanum Stuart filium Alexandri Stuart fratris regis, collecta ingenti praedonum atque nebulonum manu, Angusiam plurimis afflixisse incommodis, eiusque conatibus quum obviam ivisset Walterus Ogilvy vicecomes Angusianus cum amicis filIisque ac magna militum multitudine, ad unum fere omnes caesos esse. Itaque victoria successuque ferocem, insolentiorem in vexandis rusticis populoque factum. Quamobrem ut crescenti adhuc malo occurreretur, comitem Craufurdiae rex cum valida militum manu adversus latronem emittit. Verum ubi adventus comitis cum exercitu nunciatus est, dilapsi omnes ubi tutos se fore sperabant, pauci celeritate persequentium comprehensi sunt ac in vincula coniecti, nonnullis ab Angusianis in fuga oppressis atque occisis.
spacer 28. Hoc tumultu sedato, exortus est alter. Montanorum enim hominum aliquot iam annis duae tribus montanae Clankay at Clankquehere, blue ducibus Stratberge et Christe Makian, dissidio laborantes, agros invicem suos hostili saepe modo depraedabantur., nullaque vi compesci a Roberto comite Fifensi, qui interea gubernator fuerat, hactenus potuerant, loci difficultate sese tuentes. Verum Thomas Doumbar Moraviae comes et David Lindesayus, patris in locum Craufurdiae comes creatus, cum suis ipsos viribus conficere vix possent, astu sunt eos aggressi. Convenerunt enim ipsos duces factionum, tempusque esse dixerunt quo tandem fine discordiis imponere oporteret, intestino ipsos malo pessimo labore, mutuoque plurima quotidie inferre damna: inveniendum aliquid quo in unum conveniatur. Ad ea responderunt sibi pacem bene placere, si altera alteri tribus subiici vellet. Sed quia uterque ductorum ad se trahebant alterius imperium, “Quandoquidem (inquit Thomas) lis ista vestra nisi armis quietura non est unquam, habeo (si meum consilium sequi volueritis) ut quam minima caede finiatur.” Acclamarunt protinus omnes ut proferret, lubentes se, si qua honesta conditio offeretur, accepturos. “Vos (inquit) qui de imperio certatis, ad quos honores cum imperio accessuri essent et commoda, ex utraque tribu triceni in campum inermes procede, gladiis duntaxat quam potestis acutissimis accincti, et qui illic victores extiterint, non modo superiores, sed inimicos quoque suos ulti fuerint, quae non minor voluptatis, scio, victoribus erit quam imperii parti foret gloria.”
spacer 29. Secundum quod dictum, plauso facto, omnes conditionem approbant. Constituunt diem quo de imperio duarum tribuum certamen decernatur. Interea ensem quisque suum aptat acuitque, ac qui minus exercitati antea inter eos fuere, a doctioribus addiscunt. Cum iam dies praestitutus advenisset, in campum ab utrisque pugnatorum descensum est. Campum autem in quo certamen committteretur delegerant ad aquilonarem Perthi oppidi partem situm. Iudices altiori constructo loco in tuto spectatores sedent. Alterius vero trubuum unus duntaxat iusto deerat numero futuro praelio deterritus, cuius in locum immani corpore rusticus quidam, ad quem res nihil prorsus attinebat, ne partium numero haud conveniente praetermitteretur, aut saltem intermitteretur pugna, exili mercede accepta, arrepto ense ultro pugnaturus subiit. Ordinantur utrinque acies non infestioribus animis quam si duorum populorum exercitus, magis acceptis iniuriis ac vicissim illatis, starent iamiam concursuri. Signo a iudicibus dato, impetum utrique faciant. Neutri se tuerentur dummodo hostem feriant: acre aliquandiu certamen est, neutro inclinante victoria. Si quis concidit, in locum eius alius succedit ne locum hosti praebeat, velut ad patriam invadendam. Verum a Clankay plures cadunt, ex adversa parte omnes vulnerantur, nec cessere paucioribus pluribus donec, omnibus caesis, unus ex Clankay duntaxat integer superesset, adversarii undecim, sed graviter vulnerati, ut vix ad gladium manu tenendam sufficerent. Verum tot suorum ante se occisiorum corporibus ac numero hostium territus, ille fugam arripit in Taum amnem insiliens, quem celerrime nando traiecit. Ita quum ii qui imperium affectarant petiissent, seditionis finem invenere. Incidit haec contentio anno Christi nati supra millesimum trecentesimo nonagesimosexto.b
spacer 30. Tertium post hoc annum consilium generale a rege habitum Perthi, ubi post alias res pro regni commodo actas, Davidem primogenitum filium suum rex decimumoactavum agentem annum ducem red Rothesay creat, et Robertum gubernatorem comitem Fifensem, fratrem sum, ducem Albaniae. Hi primi fuere in Scotia duces, quum antea tanti fastigii nominibus usi non fuissent. Nec deinceps quenquam ex Scotica gente tam praecellentis dignitatis nomina ad maiorum virtutes imitandas, nec opes ad probitatem colendam induxere, sed in omnium pene perniciem pestilentem attulere ambitionem, quo vitio antea minime laboratum fuit, quum virtute quisque praecellere quam honoribus maluerit. Durante inter Anglos Scotosque pace publica, qui inter eos equestris ordinis virute artibusque militaribus praecellebant sese iactantes in Scotia Angli, ac vicissim in Anglia Scoti multa singularia utrobique certamina se ad ea mutuo provocantes edidere. Inter quae memoratu dignissimum habetur quod in pontem Londini habitum fuit, victore Davide Lindesay comite Craufurdiae. Nam dominus Wellis Anglus legationem Richardi regis sui in Scotia obiens in convivio solenni, quum multa ab hoc et contra a Scotis de utriusque gentis virtute bellica disceptata essent, “Apagite (inquit Anglus), has verborum concertationes, si cui placet virtutem experiri Anglicanam nomen suum edat. Cum eo enim signgulari certamine quovis tempore ac loco decernere paratus sum. Te appello (ad Davidem inquit) qui plurimum adversum me sermonem consumpsisti, ac videris te supra caeteros iactare.” “Ego vero (inquit David) ac lubens id agam si, consentiente id rege, fieri poterit.” Annuente rege, Anglo loci electio datur, qui, quoniam in alieno solo erat, Londini pontem eligit, Davidi temporis, qui diem divo Georgio sacrum, quod is vir bellicus fuerat, capit. Itaque Vellis in Angliam rediit.
spacer 31. David arma quam potest optima comparat. Appropinquante die, cum triginta duobus viris corpore praestantibus Londinum proficiscitur. Adveniens magno a rege Richardo honore exceptus est. Ubi certaminis dies advenit, ad pontem armati a suis uterque quam honorificentissime perducti conveniunt. Sederunt ab omni parte spectatore nobiles inter quos Richardus summo loco eminebat. Vulgi quoque maximus fit concursus rei novitate et fama virorum exciti. Signo dato, utrique calcaria equis subdunt, laxatisque frenis, infestis maximo impetu hastis concurrunt. Neuter loco motus est, hastae impetu comminutae. Tum vulgus parti suae studens clamat imperite Davidem sellae equi adligatum prodisse, ac proinde immotum sedisse. Quod ubi David exaudivisset, protinus equo desiliit et continuo, nullo adiuvante, cataphrasctus in equum denuo insilit, acceptaeque rursus hastae, impetu facto, iterum rumpuntur. Tum tertio validioribus rursum porrectis mox infesti concurrunt. Ibi Anglus equo eiectus exanimatus in terram cum magno sonitu, gementis Anglis, concidit. David ubi victoriam parasset, ne se ob iram certasse sed de gloria fortisismorum virorum ostenderet, in terram repente saliens occurrit, iacentemque simul paulum fovet quoad animus rediit ac medici advenere. Nec unum deinceps intermisit diem quin aegrotum inviseret, comiterque appellaret velut sodalem suavissimum. Menses tres rogatu regis in Anglia remansit, non uno honoris genera ab eo affectus.
spacer 32. Interea, ut fit, quotidie concertationes famulorum nobilium inter ipsos fieri, gentem suam quisque e praedicatione laudum effere, quoad aulicus quidam Anglus Donaldum natione Scotum oriundum ex montanis, praefectum stabulis equorum Linsesay ad monomachiam solis ensibus, nulla armorum protectione, conferendis provocaret. Rege et principibus annuentibus, locum Donaldus forum Londinense, alter dem perendinam eligit, spatium quo certaretur chlamyde circumscriptum, ut nec inde ante partam alteruter victoriam exierit praestituunt. Constituo tempore Donaldus in forum prodit, chlamydem sternit. Tum Anglus metum mortis audaciam Scoti cernens certamen detrectat. Ita duabus victoris David ac socii laeti domum reversuri convivium magnificum instituunt. Nec tum a contentionibus huiusmodi Angli, quanvis victi, abstinuerunt, sese vane et inaniter extollentes. Nam, foecialibus Anglorum (qui rei miltaris prudentia reliquos omnium iudicio antecellunt) multis verbis Davidem commendantibus, magnatum quidam aegre id ferens, “”Non mirum (inquit) videri debet Scotos nunc adeo nobilitate ac viribus reliquos antecellere, quippe qui paucos abhinc annos, occupata Anglorum armis Scotia, ex sanguine nostratium nobilium prognati sint.” Ad ea David haud illepide respondens, “Cave (inquit) ne dum nos vestratium sanguine nobilitatos rides, vos, qui modo proceres huius regni estis, ex monachis aut aliis sacerdotibus, aut certe ex rusticis et agasonibus, quum in Scotia, ut dicis, alienis parentes vestri uxoribus abuterentur, domi prostitutas suas relinquentes, procreatos vos fateri convicaris.” Convivio autem peracto, prosequentibus eum nobilibus plerisque in Scotiam rediit. Ac quoniam non sine numine Georgii, cuius festo victoriam adeptus fuerat, eam partam credebat, septem sacerdotes, donatis quibusdam agris Deidoni, constituit qui ad divae virginis piis hymnis perpetuo Georgium colerent. Quod hac quoque nostra aetate nonl sine viri laude singulari observatur. Sunt qui scribant praenominatum Davidem primum fuisse Craufordiae comitem a Roberto tertio rege creatum verum, quoniam in veteribus codicibus Iacobum patrem huius a Roberto secundo factum comitem testatum comperimus, nonnihil diverso modo historiam huius familiae prosequuti sumus.
spacer 33. In sequenti anno Robertus Morla Anglus eques auratus in Scotiam venit, quemvis ad singulare certamen provocans, cum quo congressus Archimbaldus Adamstoun victus ab eo est. Deinde Hugo Valles eandem fortunam expertus. Tertio Thomas Trail, qui Bervicii cum Anglo decernens ad extremum, adversario de equo deiecto, victoria potitus est. Multaque praeterea utiusque gentis nobilium certamina fuere, quae partim in Anglia, partim in Scotia edita, diversis utrinque fortuna variaque sunt transacta. Nec multo post Isabella regis Francorum filia Richardo Anglorum regi desponsa est. Et quoniam ad iustam nondum aetatem pervenerat, magnatium suasu in Hiberniam concessit quoad viri potens fieret. Quum igitur a regno Richardus abesset, Henricus comes Darby cum comite Northumbriae ac plerisque aliis Angliae nobilibus in eum coniurant, eumque regno eiicere conantur. Qua coniuratione indicata, ex Hibernia in Gualiam traiicit, unde Londinum accitus vocatu nobilium prospera omnia futura falso denunciantium, ab Henrico in itinere per insidias captus est ac Londinum perductus metu praesentis mortis regno se abdicare coactus est. Causa quamobrem id facerent praetendere iniquitatem exactionum extortionumque quibus immodice se a ministris eius vexari causabantur, quamvis id Richardo haudquaquam imputandum foret, adolescentulo videlicet et rerum imperito. In ministris autem si quid ea parte peccatum erat vindicandum ac animadvertendum. Caeterum eius in locum Henricum filium Ioannis Gant ducis Loncastriae sufficiunt. At Richardus quam aliquandiu in arce Londini servatus in vinculis esset, illinc in Ledes castellum transportatus magnas sceleratorum quorundam nebulonum iniurias pertulit. Unde, denuo mutato carcere, veluti a bove ad asinum ductis, blue in peiorem detrusus et, ubi quum multum quam antea maiores pertulissent contumelias, tandem a flagitioso quodam homine occisum quidam, alii fame necatum aiunt. Quamobrem perpetuae in nostrum usque seculum inter has familias de regno contentiones fuere. Sed Henricus septimus huius nominis rex Angliae, foeli\cissimae inter orbis principes memoriae, ducta in uxorem Eduardi quarti filia, ad quam iure regni haereditas perventura esset, finem contentionibus imposuit, susceptis ex ea liberis qui in utriusque iure familiae regnum suscipiunt.
spacer 34. Hactenus quae concorditer in Anglorum ac nostribus conscripta invenimus annalibus ennarravimus, nisi quod nostrarum historiarum scriptores longe aliter, ut posterius referemus, de morte Richardi sentiunt. Ferunt ad Henricum quartum regem quum primum coronatus esset Anachoritam quendam barbatum virum divinoque spiritu afflatum venisse monuisseque ut ad veram haeredem regnum transferret, quod ni fecisiset, ipsum cum Loncastriae familia, unde oriundus erat, diris plagis concussum iri. Henricum vero metuentum ne in vulgus credulum ac mobile ea prolata rebellionem aliquam concitaret, e medio virum extemplo sustulisse. Interea Robertus rex Scotorum filium suum Davidem Elizabethae filiae comitis Merchiarum, accepta ingenti pecunia, despondet. Id Archimbaldus comes Douglas indigne ferens, praelatum illum videlicet sibi, causatus absque consilio consensuque primorum regni factum id esse, corrupto regni gubernatore, clam concilium eius hortatu a rege indici curat, ubi filiam suam Marioram Davidi principi uxorem dat, ac quantum potest celerrime ritu ecclesiastico celebrari nuptias maturat. Prius tamen quam rite nuptiae perfectae essent, comes Merchiarum regem adiens rogavit num id rege dignum esset, pactis non stare; velletne in has postremas pactiones, prioribus repudiatis, consentire? Caeterum quum haud satis placens animo suo responsum accepisset, satis constat abeuntem regno minitatum esse brevi se iusta ultione eam perfidiam vindicaturum.
spacer 35. Confestim igitur in Angliam abiit, castello Dumbar Roberto Matland ex sorore nepoti commendato. Verum Robertus venientem ad se foecialem reveritus, ne si repulisset, regem offenderet, Archimbaldum Douglas Grym red cognomento cum praesidio in castellum recepit, unde Georgius comes Merchiarum ad Dumbar ex Anglia rediens exclusus est. Itaque, receptis uxore ac liberis magnaque familiae parte in Angliam rediit, spoliatis Scotiae agris qui Angliae finitimi adiacent. Robertus autem rex, anxius de comitis discessu, per foecialem eum revocavit in Scotiam ut illic aequo disceptaret iure. Quod ubi detrectasset, eadem legatione foecialis Henricum Angliae regem adiit, orans ut Georgium finibus suis pelleret nec pateretur, si pacem integram servare vellet cum Scotis, regni Scotorum praedones in regno suo velut in praedonum spelunca latere. Hoc ubi se facturum Henricus negasset, bellum indictum est. Itaque, conscripto exercitu, Henricus Perse et Merchiarum comes, incursione in Scotiam facta, stragem ingentem fecerunt, multamque abegerunt praedam. Verum Archimbaldus, praecognito adventu eorum, comparatis interea militibus rebusque ad bellum gerendum necessariis, haud procul a Bervicio eos adortus omni praeda exuit, et, compluribus Anglorumcaesis multisque captis Bervicium usque fugientes persequitur. Captam praedam Edinburgum referens omnium cum laetitia exceptus est.
spacer 36. Nec multo post fatis concessit febre acuta correptus vir tota vita Deo et hominibus propter insignem pietatum charus acceptusque. Piorum enim monasteria ac sacerdotes singulari benevolentia prosequebatur, venerabaturque. Fundavit enim collegium Bodeval clericorum Deo servientium, coenobium autem monialium Kilcouldain, quod minus recte maiorum observarent instituta in collegium clericorum mutavit. In patris sui locum Archimbaldus secundus filius (nam primus Wilhelmus ante patrem defunctus erat), comes Douglassiae dictus regia est authoritate, anno Christi natali supra millesimum quadringentesimo. Eodem anno Henricus Angliae rex, exercitu quam maximo conscripto, Scotiam ingressus est, nullo prope illato damno. Nullum enim castellum obsidione cinxit, tantum a castellorum praesidiis petiit ut vexillum ex edita turre propositum exercitui ostenderetur. Nunquam Scoti tam mansuetum experti sut hostem. In Handintoun hospitio exceptus est, quod beneficentiam in abbatiam regiam et moniales eius amplissimam ob hospitium olim exuli eius patri ad initium regni Richardi praestitum exaudissent, nec saeviorem in se fore sperabant, <qua> ex re plurimum eos amplexus est. Eandem gratitudinem animi in coenobium Sanctae Crucis Edinburgi exhibuit. Nam et illic quoque pater eius exceptus fuerat. Hanc eius modestiam in terra hostili, quam cum exercitu ad depraedanda omnia ingressus videri poterat, ex eo fuisse dicunt quod non suapte voluntate sed procerum impulsu otio se marcesere credentium ad bellum accessit.
spacer 37. Verum gubernator Robertus comes Fifensis, collecta adversus Anglos ingenti militum vi, obviam ire parabat. Sed ubi falso relatu Henricum castellum Puellarum obsidere intellexisset, cui praeerat David dux Rothesai (quum captum aut caesum voluisset summopoere), ne adventu suo obsidionem solveret, exercitum dimisit ac in Fifam abiit. Nec multum deinceps Henricus in Scotia moratus in Angliam reversus est. Paucis diebus postquam Angli Scotia discessissent, Anna Bella regina mortua est. Cuius sub imperio David Ioannis primogenitus habitus; ubi, ea defuncta, solutus omni fuit metu, in omni genere libidinum volutari coepit. Non virgines, non matronae, non sacratae coelibatui moniales tutae ab eius cupiditatibus. Per omnia cubicula grassabatur, seu per blandias corruptionesve, seu, ubi illae non profecere, per vim. Nec his sceleribus contentus, alia super alia perpetrabat, donec querelae ad regem patrem eius delatae sunt monentium ut furenti etiamdum in adolescentia iuveni (qui postea per regni impunitatem quivus ausurus esset) veluti pedicas iniiceret, adhibendo gravissimum quempiam ac nobilissimum, tum inprimis eruditum paedonomum, qui eius cupidines inhibeat coerceatque. Verum nec praeceptores illi adhibiti nec monitores profuere, omnia enim perrumpebat, perfricto semel pudore.
spacer 38. Tandem rex, defatigatus novis iterum querelis, Roberto frati ac gubernatori mandat ut eum penes se habeat, suaque praesentia, cum sit patruus, in officio servet. Robertus mandato laetus (nam illum e medio ablatum iam diu optaverat) intra Deidonum et castellum divi Andreae Davidem comprehendit, ac ad divi Andreae castellum perducit. Inde in aliud nomine Faukland traductus in arctum carcerem conclusus, ac omni cibo prohibitus est. Ancilla vero quaedam, Davidis miserta, per strictum quoddam foramen farinam fundens aliquandiu vitam illi prorogabit. Sed quum per quaestionem ea deprehensa fuisset, morte poenas dedit. Erat et altera quae miserandum eius mortem ferre mulierbri animo nequiverat, quae tum nepotes eius lactabat, ea nullo nec pane, nec alio ullo edulio assumpto, velut ad consolandum Davidem progressa, per canalem lac mamillarum in os illi inseruit, vitaeque huius exiguam, sed in suam ipsius perniciem, illi usuruam protendit. Nam ubi ea quoque deprehensa est, simili interiit quo altera exitio. Ita David, humano omni destitutus auxilio, quiquid in carcere reperit quod in ventrem modo meare posset, res foedissimas, denique et digitos suos absumpsit, ac tandem lentam increpans mortem crudelissimo fato periit. Sepultus autem in templo coenobii Londoris, miraculis aliquot annis claruit. Verum ubi Iacobus primus rex mortem eius ulcisci aggressus est, miracula exinde cessarunt.
spacer 39. Caeterum Georgius comes Merchiarum, ubi primum Scotiam egressus fuisset, comite Northumbriae adiuncto cum exigua militum manu ingentem cladem villarum ac hominum dedit, praedamque magnam abegit. Qui ut compesceretur, decretum est ut Laudoniani comiti Douglas obtemperantes duplici exercitu per vices in Angliam irrumperent, ducibus ad id electis, videlicet Haliburtoum a Dirltoun, Patricio Hepburn ab Halis, Adamo Gordon, Ioanne Setoun, Iacobo Douglasso a Dalketh, et Wilhelmo Abernethi a Saltoun. Primus horum cum copiis in Angliam erupit Thomas Haliburtoun a Dirltoun, qui, re foeliciter gesta, divitem praeda ac opulentum illaesumque reduxit exercitum. Secundum hunc tam prosperum eventum, Patricius Hepburn ab Halis cum ingenti hominum vi in Angliam ingressus haud minorem coegit praedam. Sed monitus ab amicis ut integrum confestim, non expectato hostium adventu, exercitum cum praeda reduceret, consiliis eorum noluit acquiescere. Itaque cum hostibus medium iter in Scotiam intercipientibus confligere coactus est. Sed, commisso praelio acerrimo, tandem, victoria ad Scotos inclinante, cum centum recentibus militibus adviniens Georgius Dumbar comitis Merchiarum primogenitus, restituto praelio, victoriam Scotorum manibus extorsit. Caesus ea pugna Patricius Hepburn cum plurimis familiae suae nobilibus. Capti Ioannes et Wilhelmus Cokburn, Robertus Laudar a Bas, Ioannes et Thomas Hablinctoun, qui obsidibus datis domum redierunt, at mox ventris profluvio extincti sunt. Accepta haec est clades ad Nesbit.
spacer 40. Quam sequuta est alia longe gravior. Archimbaldus enim Douglas, ut contumeliam ab Anglis acceptam deleret, conscripto decem millium exercitu consentiente gubernatore ut comites secum Fifae et Angusiae in Angliam duceret, ad Novum usque Castrum penetravit, stragem et hominum et villarum igne ferroque edens. Erant in eo exercitu Mordacus primogenitus gubernatoris, Thomas comes Moraviae, Georgius comes Angusiae, et permulti ex iam dictis regionibus praeterea nobiles. Verum redeuntibus cum ingenti omnis generis praeda obvii cum magna hominum multitudine Henricus Perse Hetsper et Georgius comes Merchiarum venientes, immissis Georgii sagittariis primam aciem turbare ac in fugam egere, sed asperrime ab Adamo Gordon et Ioanne Suintoun obiurgati cum in aciem denuo redissent, nec consistere tamen possent, rursum fugientes omnes caesi sunt. Acerrima deinde reliquorum pugna orta, hortantibus ducibus ne inultos socios relinquerent aut se simili fuga in praesentem perniciem darent. Sed numero Angli longe vincentes victoriae compotes fuere. Caesi plurimi, sed maxima nobilium pars erat Ioannes Suintoun, Adam Gordon, Ioannes Levinstoun, Alexander Ramsay a Dalhouse, red multique alii. Capti Mordicus Stuart gubernatoris filius, Archimbaldus comes Douglas, amisso altero in pugna oculo, Thomas comes Moraviae, comes Angusiae, Abernethi a Saltoun, ac viginti quatuor equites aurati.
spacer 41. Elatus ea victoria Henricus Perse Hetspur Laudoniam Merchiamque, quarum nobilitatem aut occiderat aut captam habebat, regno Anglorum subigere statuit. Auctis itaque copiis, cum comite Merciarum Tuedaliam ingreditur caedem passim in agricolas edens, castellum Coklavis exercitu cingit. Verum id egregie defendente Ioanne Grenou, taedium ex longa obsidione capiens cum praefecto convenit his legibus, ut, nisi ante spatium trimestre auxilio veniretur, castellum in manus Anglorum dederetur. Itaque Anglus exercitum dimisit. Ioannes Gletscame ad gubernatorem subsidium castello postulans profectus est. Consilio facto, pleraeque sententiae decernebant amittendum potius castellum quam denuo tantam iuventem ac nobilitatem in discrimen fortunae deducendam, adeo quorundam animi superioribus illis cladibus fracti erant. Quod nisi gubernator, castigato omnium timore, iurasset non deserturum se castellum, etsi nemo ex nobilitate sequeretur, timiditate nobilium praesidium desertum fuisset. Alacritate autem gubernatoris suoque pudore omnes idem statim iusiurandum dedere. Orta vero rebellione Henrici Perse adversus Henricum Angliae regem, non necesse ad solvendam obsidionem subsidio fuit. Sed Henricus Perse, qui, coacto exercitu, finxit se in Scotos velle ducere, et seditionis socii dux Eboracensis et comes Stancford, comparatis ingentibus viribus, adversus Henricum regem moverunt. Henricus contra, contractis copiis suis, ad Screwesberre hostibus suis occurrit. Volentem autem eodem die decernere Georgius Scotus Merciarum comes (nam paulo ante ad regem dissidens coniuratorum partibus defecerat) prohibuit, consilium dans ut posceret dilationem conflictus in posterum diem, simulando, si id primoribus regni viderentur, ne tanta civium sanguinis profusio fieret, regno se abdicaturum. Quae cum iuratus ad hostium legatos dixisset, credidere, ducesque hostium, divisis copiis ut commeatus facilior esset, in diversas partes exercitum metari castri iusserant.
spacer 42. Quae quum facta videret, eos repente invadit. Complures autem coniuratorum principes caesi sunt, Henricus Perse et Thomas Perse aliique multi. Comes Douglas (coniunxerat enim se Henrici Perse pactione Bervicii partisque Northumbriae maioris, si victoria, pulso rege, potiti fuissent) fortissimi viri specimen ea pugna edidit. Tres enim habitu regio indutos (ne rex verus cognosci posset) ubi occidiset, quartum insuper videns, “Mirum (inquit) unde tot reges in auxilium venire potuerint.” Captus vero cum esset, solus ob insignem virtutem Henrici regis benevolentia servatus est, heraldorum iudicio inter praecipuos Albionis viros virtute reliquos eminentes numeratus. Nec sane incruentam Henricus rex victoriam abstulit. Cecidere enim ex eius acie quatuor equites aurati, Staluart, Blonc, Masse, et Pottok. Milites vero septingenti, sed infinito plures a coniuratis. Itaque Henricus Perse comes Northumbriae, cuius duo filii in acie occubuerant, diffidens rebus suos, iam senex admodum et valetudinarius cum haud exigua coniuratorum parte in Scotiam abiit, assumpto secum nepote ex Henrico filio Hetspur. Acceperant enim (ut nostri referunt annales) Richardum quum regno spoliatus in carcerem detrusus aliquandiu clausus fuisset, falsis custodibus, muliebri ornatu agasonis cuiusdam ductu in Hiberniam pervenisse, quumque se illic perquiri sensisset a satellitibus regiis in Gallovidiam traiecisse, servisseque nobili cuidam regionis illius nomine Magdougal. Caeterum ab aulico quodam cognitum ac ad Robertum tertium Scotorum regem perductum regio apud eum honore habitum, nec invisum gubernatori extitisse. Ad Robertum red igitur veniens aliquandu cum eo versatus est. Verum Richardus, deposita omni ambitione, utramque fortunam expertus, totum se tandem Deo tradens et orationibus ac eleemosynis ieiuniisque at aliis piis operibus invigilans, in castello Sterlingensi fato suo functus est. Sepultus autem in praedicatorum coenobio ad cornu summi altaris, velut hac etiamnuc aetate titulus indicat.
spacer 43. Henricus Perse autem ab Henrico Vardelau episcopo sancti Andreae in castellum sancti Andreae (quod paucis ante diebus receptum fuerat, dimisso praesidio regio, quod tumultu civili ac postea Anglorum adventu acceperat) exceptus magnificissime ac pene more regio habitus fuerat. Eodem tempore nuntiatur Roberto regi Davidem filium mortuum esse (curaverat enim gubernator ut quam tardissime eius mortis nuncius ad regem perferretur), qua ex re tristis admodum rex gubernatorem ad se vocatum acerrime increpat, insimulans eum mortis, quia vulgo ferebatur ab eo necatum in carcere. At gubernator multis ambigibus commentitiisque rationibus ab se in alios culpam reiicere, polliceri, si Edinburgum secum venire velit percussores filii vinctos adducturum, ut supplcium ab eis possit sumere. Fidem rex verbis gubernatoris adhibens Botha profectus (nam ibi fere agebat) Edinburgum carpento vectus est. Valetudinarius enim erat, nec equi ferre quassationem poterat. Consilio igitur in mortem Craggalt vocato per gubernatorem, nec praeterquam quos sibi favere cognoverat accitis, producuntur a gubernatore nefarii quidam homines aliquot, sed qui huius criminis adeo innoxerant ut Davidem ne unquam quidem viderunt. Accusati condemnatique ex composito sunt a corruptis iudicibus, gubernator vero cum suis aulicis, rege audiente, accusati ab iisdem liberi dimissi eunt. Nec tamen gubernator regis suspicione caruit, visusque regi, sublatis ipsius liberis, regnum invasurus. Quamobrem precatus rex Deum innocentum ultorem ut cuius David manu consiliove necatus esset, eius ultionem in illius verteret caput atque familiam, Botham unde venerat reversus est.
spacer 44. Alterum vero filiorum Iacobum, Waltero sancti Andreae episcopo custodiendem praebuit. Is eum adductum in castellum sancti Andreae nepoti comitis Northumbriae adiunxit. Aequales enim ferme aetate erant. Caeterum animadvertens prudentissimus vir gubernatorem capiti Iacobi insidiari, regem adiit consulturus qua potissimum ratione prorsum in tuto adolescens esse posset. Placuit post multas consultationes in Angliam mitti aut Franciam, ut loci intercapedine saltem tutus esset, nec tam facile insidiis eius pateret aditus. Comparata igitur nave ac comopositis ad utrumque regem literis commendatitiis, ut quo eos fortuna ferret parati accederent, quam possunt secretissime, adiuncto Henrico Sancti Clari Orcadum comite nonnullisque aliis a Bas castello munitissimo solvunt. Emensis iam aliquantum spatiis red oceani Iacobus iactationis insuetus, quanquam in Franciam proficisci malebat, non ferens tamen ultra nauseam ad littus Anglicanam exponi se iubet. Promontorium id est Flamburg appellatum. Inde ad Henricum regem tendentes in itinere capti atque in carcerem coniecti sunt, ostentante nequiquam Iacobo literas patris, quibus Henrico regi commendabatur. Verum non multo post ad Henricum perductus est. Quo ubi venisset, facta veneratione regi debita, literas patris sui illi in manus dedit. Eae scriptae in hunc ferme modum:
spacer
45. Robertus Scotorum rex Henrico Anglorum regi salutem dicit plurimam. Magnitudo animi tui clementiaque quantae sunt etsi saepe antea, aliis referentibus, infinitasque alias in te virtutes didiceram, proxima tamen tua in regnum nostrum expeditione re ipsa expertus cognovi, qui quum hostis hostilia facturus in regnum nostrum incurrere videbare, plus prope commodi adventu tuo accepimus per singularem tuam in eos qui parentem tuum profugum ac exulem hospitio susceperant beneficium quam ex agrorum depraedatione damni. Non possum igitur te non laudare, animumque tuum regno isto dignissimum semper iudicare, amo te et tantisper dum vivam amore prosequar. Nam licet regna et nationes de gloria, de virtute imperioque inter se bella gerant, nihil vetat tamen nos reges, contra quam illi faciunt, id quod maxime regium est, perpetuo benevolentiae certamine contendere, mutuaque humanitate complecti, atque invicem, quantum maxime fieri potest, comes exhibere. Attamen quae inter regna nostra dissidia sunt, quantum in me erit, efficiam ut quam brevissime componantur. Interim quoniam haud absimile necessitate qua tuus olim pater, nunc ego in liberis meis premor (quanquam aab externis eos malis favore divino virtuteque populi haud difficulter tueor, tamen ab insidiis eorum qui in sinu fere nostro latent foventurque tuti ut sint in regno meo efficere nequo) opem externam implorare cogor, tametsi nullis opibus ubivis terrarum ab illis pestibus tuti esse possnt nisi in bonorum virorum fide servarentur. Tantae enim malitiae, tantae pravitas orbis terrarum nunc plenus est ut, quocunque aurum argentumve, malorum fontes, penetrare possint, illic flagitiorum omnium mercenarii reperiantur factores.
spacer
46. Te vero quoniam persuasum habemus tot tantisque praeditum virtutibus, tantam animi magnitudinem, fidem, humanitatem, clementiam, iustitiam, denique omnnium chorum virtutum prae te ferentem, insuper ea potentia, iis opibus, ut nullus aetatis nostrae tibi par inveniatur, istis bonis tuis inducti tuum praesertim auxilium, tuam humanitatem imploramus. Filium meum primogenitum Davidem (ut suspicamur ac fama fert, quanquam probari certo non potest) non hostis, non latro, non facinorosus quispiam, nec sodalis iracundus, sed patruus eius, is qui tueri ac defendere debebat, frater meus, cui ego vitam hanc ac regnum omniaque servanda tradidi, non occidit modo, sed etiam crudelissima, miserabilissimaque in carcere morte affecit, quem profligare aliorum a me iniurias oportebat, is me summa contumelia, summo damno, summa iniuria affecit, quem regni gubernatorem ad prohibendam externorum vim hostium constitueram, is meos liberos, ac post eos me oppugnaturus (opinor) aderit. Quaobrem iustitiam tuam per te divino numine generi datam humano, per liberos tuos oramus atque etiam etiamque obsecramus ut tuto huic, qui unus duntaxat red modo mihi superstes est, apud te latere liceat, velisque hanc potestatis meae spem a propinquorum ac insidiantium prohibere iniuriis, memor fortunae olim paternae hospitiique benigne illi a nostratibus exhibiti, ac sortis humanae, cuius tam inopinatae repentinaeque sunt bonorum vicisisitudines, ut nunc quasi floreas, cras marcescens ac caducus concidas. Illud insuper apud animum tuum te cogitare velim, regibus, si nullis exteris suffulti amicitiis, tantum in populi plus quovis vento mutabilioris fide consistant, fluxa ac fragilia omnia esse. Si vero mutuarum amicitiarum vinculis sustineantur, ac se invicem ab iniuriis cum fide defendant, nullas populi vires tantum valituras ut potentium amicitiis stipatum regem eiicere valeant. Reliquum est, si animo tuo postulata mea exaudire non videbitur expediens (quod tua prudentia nunquam committet scio), saltem quod proximae sancitum pacis legibus est, ut videlicet literas quascunque ultro citroque ferentes commeare tuto liceat, id huic ne deniges, fidemque publicam pro animi tui magnitudine inviolatam serves quaeso. Vale.
spacer 47. His lectis literis, Henricus senatum vocavit eisque recitatis quid Iacobo regni red Scotorum filio ac haeredi faciundum esset mox consultat. Variae fuere sententiae. Aliis, quos belli satietas iam ceperat, nunquam pacis neque meliorem neque certiorem venturam occasionem dicentibus, eam sane non reiiciendam esse ultro sese offerentem, aliis autem (quorum sententia vicit) censentibus ut captivum iure servandum, quum et belli tempore venisset, et pater eius hostes Anglorum non modo in regno suo vivere pateretur, sed etiam in summis haberet honoribus, tum etiam quod Scoti nonnulli proximo bello auxilio hostibus adfuerint. Placuit igitur captivum observare, benevolentia tamen regis adhibitis pedagogis omni ex parte probissimis doctissimisque. Qui quum liberiori disciplina institueretur, nec (ut in propriis fit aulis) per adulationem corrumperetur, in tantam morum evasit probitatem atque omnium bonarum disciplinarum eruditionem ut in una qualibet sola exquisite versatus videretur. Ense cum altero dimicare et hasta ad unguem certare sic callebat ut, si luctantem vidisses, athletam dixisses. In choreis saltationibusqwue levissimus, promptissumus, maximeque erat habilis, musicam exacte tenebat, ac quicquid illi arti affine est. Citharam pulsabat appositissime, atque id genus intrumentis utebatur peritissime. Iam vero humaniores artes grammaticam, oratoriam, poeticamque, ut tum temporis, eximie noverat. In lingua vernacula tam ornata faciebat carmina ut poetam natum credidisses. Latine vero, ut tum mos est, temporis iniuria incondita quidem, attamen gravissimis referta sententiis, conficiebat, ut facile appararet, si meliores adhibiti praeceptores fuissent, qualis evasurus tum fuisset. Physices autem arcana cuncta comperta habebat. Theologiam ac ius sic ut nulli cederet.
spacer 48. Ea omnia octodecim annis quibus in Anglia captus erat unica Henrici regis cura addicit, dumque ibi ageret in summa Anglorum ob omnigenam illam erutidionem fuit admiratione. Quamobrem non in captivitatem forte fortuna incidisse videri debuit,sed, Deo ducente, in maximam quae mortalibus in terra contingere posset foelicitatem. Tradunt autem nonnulli, priusquam ad regem perduceretur, in carcere detentum fuisse tempore longiusculo, captum a marinis praedonibus. Utcunque id sit, satis contat multis apud regem annis vixisse, eiusque cura adhibitis magistris, in talem virum qualem modo diximus emersisse. Caeterum ubi Robertus rex pater eius captivum in Anglia detineri comperit, ex ingenti moerore aucto quo semper laboraverat morbo, tertium post diem vita excessit, anno regni suo sexto et decimo, et a Christi natali supra millesimum quadrigentesimumque sexto. Sepultus est ad Pasletum. Fuit autem Robertus procera statura, vultu liberali, comis atque affabilis, attamen claudus, ut dictum est ante, in populum clementissimus, minime populi extorsiones ferens, prius in Deum ac in pauperes misericors. Qui si iuri dicundo atque regno circumeundo per pedis morbum sufficere potuisset, non alias florentium regnum quam illo rege fuisset, alioqui seditiones ac tumultus quosdam pertulit. Verum Robertus germanus eius eam regni adminisrtrandi partem longe melius procuravit, postquam communi consensu regni, defuncto rege ac capto filio, gubernatio iterum permissa illi est.
spacer 49. Receptum per idem tempus castellum Gedburg per incolas Tuedaliae, quod post pugnam ad Durain ab Anglis occupatum ac detentum fuerat. Quod ubi omnibus rebus spoliassent, solo aequarunt. Archimbaldus Douglas, audita regis Roberti morte, enisus apud regem Anglorum est, ubi captivus detinebatur, ut, parte pretii redemptionis soluta, parte condonatus per regis liberalitatem, quam celerrime in patriam ad consulendum rebus suis dimiteretur. Nec multo post, convocato consilio, propositum est de restituendo in pristinam dignitatem Georgio Dumbar Merchiarum comite. Ac post multas disceptationes partim causam Georgii defendentibus, quod iniurai a rege indigna affectus merita retulisset, partim mala quae ipse per Anglos intulerat maiora veris obiectantibus, in hanc tandem sententiam ab omnibus est, ut agri multatus, parte videlicet Annandiae valle et castello Lacusmabam, quae comiti Douglas exinde cederent, propter laborem ac damna quae inde passus fuerat, ac quatuor marcarum millibus fisco assignatis, comitatum reciperet et dignitatem pristinam. His igitur conditionibus receptus est Georgius Marchiarum comes, atque ad Dumbar comitatusque sui usum admissus.
spacer 50. Exortus est subine ex Hebridibus bellum, duce Donaldo Hebridiano iniuria a gubernatore affecto. Nam Wilhelmus comes Rossensis filius Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periiisse supra memoratum est, duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Lelse viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu. Walterus, suceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit, et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est. Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam duntaxat filiam reliquit Eufemiam nomine, quae admodum adhuc adolscentula erat dum pater decederet, parum rerum perita. Eam gubernator (blanditiis an minis incertum) persuasam induxit ut, resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum reciperet his legibus ut, si ipsa sine liberis decederet, ad filium eius secundum natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem relinquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus astute callideque peractis, haud multo post Eufemia adhuc virgo moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata ut ad filium comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes fuisset, Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantam filiam reliquit, quam Wilhelmus a Setoun eques auratus in coniugem accepit, unde factum est ut eius familiae princeps ius sibi Bothquhaniae vendicent.
spacer 51. At Donaldius, qui amitam Eufemiae Alexandri Lesle sororem uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, a gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum. Ubi quum ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu, partim vi, partim benevolentia secum ducens Rossiam invadit, nec magno negotio in ditionem suam redegit, Rossanis verum recipere haeredem haudquaqam recusantibus. Verum eo successu non contentus, nec se in eorum quae iure petiverat finibus continens Moraviam, Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur, direpturus. Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae nothus Marriae comes ad Hairlau (vicus et pugna mox ibi gesta cruentissima insignis), haud expectatis reliquis auxiliis, cum eo congressus est. Qua re factum est ut, dum auxilia sine ordinibus (nihil tale suspicantes) cum magna negligentia advenirent, permulti eorum caesi sint, adeoque ambigua fuerit victoria ut utrique se in proximos montes, desertis castris, victoria cedentes receperint. Nonagenti red ex Hebridianis et iis qui Donaldo adhaeserant cecidere cum Makgillane ac Maktothe praecipuis post Donaldum ducibus. Ex Scotis adversae partis vir nobilis Alexander Ogilvy Angusiae viceomes singulari iustitia ac probitate praeditus, Iacobus Scrimger red comestabulis Deidoni magno animo vir ac insigni virtute, et ad posteros clarus, Alexander Irrvein a Drum ob praecipuum robur conspicuus, Robertus Maul a Pammoir, Thomas Moravus, Wilhelmus Abernethi a Salthon, Alexander Strathon a Loucenstoun, Robertus Davidstoun Aberdoniae praefectus. Hi omnes equites aurati cum multis aliis nobilibus eo praelio occubuere,
spacer 52. Donaldus, victoriam hostibus prorsus concedens, tota nocte quanta potuit celeritate ad Rossiam contendit, ac inde qua proxime dabatur in Hebrides se recepit. Gubernator insequenti anno cum valido exercitu Hebrides oppugnatur parans Donaldum veniam supplicantem ac omnia praestiturum damna illata pollicentem, nec deinceps iniuriam ullam illaturum iurantem, in gratiam recepit. Priusquam vero in Rossiam Donaldus traiecisset, Patricius Dumbar secundus filius comitis Merchianum audaci facinore cum centum fortissimis viris sub auroram diei cuiuspam Fast castellum aggressus vi cepit, ac praefectum Thomam Holdon vivum in manus venientem in vincula coniecit. Pons quoque eodem tempore Roxburgi effractus opera Wilhelmi Douglas ac Gavini Dumbar filii Merchiarum comitis. Oppidum etiam incensum ignique corruptum est.
spacer 53. Anno autem supra millesimum et quadringentesimum undecimo, quo pugnam ad Hairlau est, foelici auspicatu coeptum est celebratissimum literarum gymnasium sancti Andreae, convenientibus ad id viris undecunque doctissimis Laurentio Londoris legum professore, Richardo Corveil decretorum doctore archidiacono Laudoniae, Ioanne Listaer red canonico sancti Andreae, Ioannes Steves blue officiali sancti Andreae, multisque aliis bonarum artium professoribus. Nec defuit extemplo iustum auditorium, confluentibus eo ex omnibus circa regionibus studiosis ac disciplinarum bonarum cupidis. Mox itaque in immensum excrevit, sed praecipus quum Iacobus rex primus in Scotiam ex Anglicana custodia reversus est. Ipse enim vir omni disciplinarum genere praeditus doctos omnes unice coluit, regnumque suum armis inprimis florens literis excolere atque exornare studuit, ut ea re summam apud posteros laudem gloriamque assequeretur, et cives sui mansuetioribus artibus imbuti horriditatem ac saevitiam sensim exuerent. Nam ut primum rediit, nihil prius agendum duxit quam doctissimos quosque ad se ex omnibus regionibus evocare. Convenere tredecim doctores theologi, octo decretorum ac multi alii doctissimi viri, infinitusque auditorum numerus, illosque omnes magistratibus aut sacerdotiis donavit. Hinc Ioannes Sheves archidiaconus sanctae Andreae effectus, Wilhelmus Stephani Dumblanensis episcopus, Laurentius Londoris abbas Sconiae (sed illum mox invida abripuere fata), Iannes Listaeuer insulae Columbiae coenobiarcha, vulgo dictus prior. Et ut universum semel dicamus, nullus ea aetate fuit aut paulo doctior aut insignis eruditorum cultor, unde aliqua doctrinae commoditas expectabatur, qui non ob optimo rege parente et Mecoenate omnium literarum sacerdotium aut aliud emolumentum quo vitam magnifice sustinere posset acceperit. Neminem autem in regno suo eruditionis expertem, imo nisi eximie doctum, episcopum sacrari passus est. Foelix tum regnum fuit a tam studioso ac prudente gubernatum, vel veteri illo elogio, bene cum illis regnis agi ubi philosophi regnant aut philosophantur reges. blue
spacer 54. Quantum vero haec nostra aetas ab illa frigeat, cui mortalium tanta est eloquentiae vis aut tanta rerum verborumque copia ut verbis consequi aut satis deplorare valeat? Ubi pro optimis ac eruditissimis viris qui tum ex omni orbe terrarum perquierebantur, paulatim ignavissimi quique ac sceleratissimi homines ad doctorum praemia subrepserunt, magistratus sacros et urbanos per summam ambitionem occupantes, populum ambesum deglutientes devorantesque, nihil reliqui bonis et dignis viris facientes, imo ingenti nisu omnibus literis obsistentes, ne si populus meliora sapere incipiat, vitia sua in apertum prodita deserere cogantur, ac praedas suas e manibus amittant. Ea ut emendentrur viderint illi quorum interest curare, me dolor iustus atque pia commiseratio ut monerem huc arripuit. blue
spacer 55. Eodem fere tempore Ioannes Drummund Patricium Graeme comitem Strathern dolo interemit, qui ubi in Hibernia quo profugerat aliquandiu latuisset et Angliam navigio peteret impetu venti, quasi fatis ac supplicium refugientem rapientibus, in Scotiam delatus captus est ac paulo post privatus haereditate, capite amputato, homicidii poenas luit. Nec multo post tempore coeptum est bellum inter Carolum sextum Francorum et Henricum quintum Anglorum regie, inferente illud Henrico quod Carolus Normanniam, Aquitaniam, Vasconiamque sibi iure haereditatio debitas retineret. Quamobrem, traiecto quod inter Anlgiam Galliamque interiacet mari, cum ingentibus copiis Heufletukm seu Herfluctum obsedit, ac brevi post expugnatum Anglico praesidio replet. Eoque successu factus ferocior, ad Blangium usque, agris devastatis, in Picardiam penetravit. Cumque iam rediturus videretur, obviantibus Francorum ducibus commissaque pugna, magna victoria potitus est, occisis multis Francorum principibus et non paucis captis. Parta hac victoria, non licuit tamen diutius in Francia commorari, audita defectione Gualiae. Quamobrem in Angliam reversus adortusque Gaualos, ab illis victus est, amissis decem millibus ex suis. Ea victoria tumentes Guali regem novum sibi creaverunt ac ulterius Angliam totam subigere conati sunt. Sed, reparatis viribus, Henricus, deleta veteri contumelia, occiso novo eorum rege, in ditionem rursus suam eos redegit, legesque novas ac magistratus creavit, quanquam non diu in fide persistere. Nam, Henrico denuo in Galliam abeunte, rebellaverunt. Itaque iterum subacti extrema perpeti coacti sunt.
spacer 56. Quum ita rebellione Gualorum districtus Henricus esset, castellum Verk Wilhelmus Haliburtoun aggressus velut ex insidiis expugnat, praesidio Anglorum trucidato, verum inauspicata illi ea fortuna fuit. Nam paucis post diebus agasones quidam periti omnium circa locorum ingressi per cloacam subterraneam quae culinae ac excrementorum sordes in Tuedam fluvium deducit, in ipsam culinam, perfracto qui maxime cariosus videbatur pariete, milites Anglos intromisere ac praesidii interfecti poenas Scotis vicissim trucidatis sumpsere. Sub tempus, aut aliud certe non multum ab eo diversum, dissidente Benedicto decimotertio pontifice maximo cum concilio Constantiensi pertinacia obtinendi magistratus, quum tribus uno tempore per factione creatis pontificibus, aliter non potuit dissidium componi quam, omnibus cedentibus, quartus crearetur concilii sententia. Venere in Scotiam diversae legationes, una a concilio Constantiensi, cui abbas a Pontiniaco praeerat, vir multa eruditione et vitae sanctimonia insignis, adhortans ut concilio generali Scoti adhaerent; altera a Benedicto, quam obibat frater Henricus Hardyn minioritanus Anglus, absurdas quasdam praeter opiniones pertinaciter asserens. Huic gubernator adhaerens, Benedictum contra clerum Scotiae concilio faventem defendebat. Caeterum, vincente clero, frater is, nisi fuga evasisset, fasciculos ignitos effugere ob haeresim de qua convictus erat nequivisset.
spacer 57. Interea Carolus, intelligens Henricum Anglorum regem ingentes denuo comparasse copias quas in Franciam ducat, legationem, cui comes Vindocinensis praeerat, in Scotiam mittit auxilium postulans, agros honoresque iis qui venissent praemia proponens, insuper monens ut foederum cum tanta concordia tanto iam tempore benevolentissime servatorum memores maneret, infinitas, Anglo devicto, gratias illis regem relaturum pollicens. Consilio igitur per gubernatorem edicto, ac ibi legatorum postulatis expositis, ubi communiter de ea re consultatum fuit, sententia omnium est decretum mittenda septem armatorum millia cum ducibus idoneis, videlicet Ioanne Stuart comite Buthquhaniae governatoris secundogento, et Archimbaldo Doublas comite Vigtoun. Itaque comes Vondocinensi orator domum reversus laetum nuntium Caroli regi eiusque filio Carolo, qui postea eius nominis septimus rex Francorum fuit, attulit. Nec latuere consilia duarum gentium Anglum. Itaque ingentem se missurum Anglorum rex exercitum adversus Scotos in vulgum spargi curavit, unde factum est, quum semper hostem diligenter expectarent, totam pene aetatem in armis fuerint. Interea Henricus Anglus in Normaniam traiecit, Carolo et patre et filio Burgundionum bello gravi implicitis, illamque regionem, expugnata Rothomago, in suam recepit ditionem. Itaque ulterius progressus, magna Franciae parte subacta, reginam Francorum cum filia Catharina una cum Parisiensi urbe, Bria, atque Campania Philippi Burgundiae ducis (cuius patrem Ioannem universa haec in potestate habentem sua dolo Franci interemerant) auxilio cepit. Caeterum ad fastigium rerum devenisse se arbitratus, ab armis ad amores animum convertit, captus captivae forma. Quamobrem, facta pace cum patre Carolo, Catharinam uxorem ducit his legibus, ut si prae Henrico vita Carolus defungeretur, in regnum Franciae Henricus succederet, aut si, Henricus prius defuncto, mascula relicta soboles esset, nihilominus, mortuo Carole patre, illi regnum Franciae cederet.
spacer 58. Quibus pactis, sublatum erat ius omne Caroli filii, prorsumqueis exhaeredatus est. Quamobrem, defuncto patre, arma resumpsit. Dum haec inter se reges foedera icerent, populusque pactis non contentus in bello perseveraret, interea Archimbaldus Douglas comes Wictoun et Ioannes comes Buthquhaniae, et Robertus germanus eius, filius Roberti gubernatoris, et cum his Alexander Lindesay comitis Craufurdiae frater, et Thomas Suyntoun equites aurati cum septem millibus virorum electissimorum ac bene armatorum in Galliam magno Caroli delphini gaudio venere, multaque ab eo benevolentia excepti oppido vulgo Chastillon dicto cum arce firmissima in Turonensi agro extemplo donati sunt, ubi aliquandiu se continuerunt, donec virtutum suarum specimen dederunt egregium. Nam devastari audientes Andegaviam, quae Caroli delphini sequebatur partes, a Clarentiae duce germano Henrici regis, quem is in Angliam revertens exercitui ac regionibus subactis praefecerat, iunctis delphini copiis obviam procedunt. Ad Baugium vicum concursum est ab utrisque, ibique ducem Anglorum in prime acie cum electo Anglicanae iuventutis globo versantem, armis insignem aureis, Thomas Suyntoun lancea in facie vulnerat levi quodam nec profundo vulnere. Itaque, incitatus magis quam exterritus, subditis equo calcaribus, magno impetu in hostem fertur. Sed ruentem Ioannes comes Buthquhaniae excepiens lancea interemit. Nec diu Scotorum toto iam agmine irruentium impetum ferre potuere perculsi ducis casu Angli. Terga itaque vertentes, qua cuique videbatur brevissimum ad evadendum hostium manus fugrere, multi in fuga caesi, plures capti. Perierunt etiam ex Anglis comes Riddisdail, comes Hundintoun, Thomas frater comitis †Smunfidcum ingenti militum numero. Laetus victoria delphinus Ioannem comitem Buthquhaniae comestabulem Franciae creat, multis agris atque oppidis donatum.
spacer 59. At Henricus hac clade percitus inprimisque ob amissum dolens fratrem, ingenti denuo collecto exercitu, in Galliam transmittit, assumpto secum Iacobo Roberti Scotorum regis mortui filio, qui nondum regnum a suis acceperat, sed quamprimum ex captivitate reversus esset accepturus. In eo Henricus magnam habebat spem, si persuaderi posset ut eius authoritate Scoti ex Gallia in patriam redirent. Nimium enim illorum accessione vires delphini auctae credebat, florem videlicet iuventutis Scoticae, electissimos milites, ibi esse. Itaque, convocato procerum suorum consilio, Iacobum, qui id temporis in spharisterio pila animi gratia ludebat, mirantem quidnam novae rei esset quod praeter consuetum ad consilium vocaretur, ad se vocat. Nihil cunctatus, nudato capite uti luserat ingreditur ac, iubente rege, in sella ad latus eius magnificentisssime strata considebat. Rex narrare infit quanta perpessus a Scotis tum in Anglia tum in Gallia, quam parum suo merito, imo clementissime a patre suo ultima expeditione, vel ipsis confitentibus, habitis. Commemorat etiam quanta eum humanitate ipse paterque suus his annis quibus apud se fuisset tractassent, ut nihil omiserint quo vel amicissimi vel filii affici boni soleant. Itaque pro his beneficiis petere se ut eam velit rependere gratia, ut ad eos qui in Gallia essent Scotos profectus pro sua eos authoritate Gallia discedere iuberet ac in Scotiam reverti. Quod si effecisset, liberum ipsum ad suos, multis inupser praestantissimisque muneribus donatum dimissurum.
spacer 60. Ad ea Iacobus prudentissime respondens, “Quae tu paterque tuus (inquit) humaniter adversum me egistis aut acuturi estis, ea quum potero meminisse conabor, ut quantum in me erit paria referam. Nunc vero, quod possum, gratias infinitas ago. Verum quod ad hanc rem pertinet, miror te non id perspicere, me nullam, quoad captivus sum, nec etiam si liber essem, authoritatem apud meos habiturum, quum privatus sim, nec ullo sacramento mihi astricti sint Scoti. Qui si liber essem mihique illi subiecti essent, tum quod ex regni usu cognoscerem vel libens facerem. Quamobrem desine ista quae ista quae efficere non possum, nec, si possem, commoda honestaque regno nostro futura sciam pluribus verbis orare.” Quibus dictis, permittente rege, ad animi recreatonem corporisque exercitium rediit. Quo abeunte, Henricus ad suos, “Foelices (inquit) eos fore quibus hic tanta prudentia sub hac aetate praeditus imperaturus est arbitror.” Post haec varie, nunquam collatis in unum viribus omnibus, sed levibus tantum praeliis, nunc his nunc illis favente fortuna, pugnatum est. Angli tamen Normanniam Vasconiamque interim tenebat. Verum nimio in Scotos Henricus odio flagrabat. Nam cum exercitu pervagando Mulenum inter caetera oppida castellaque expugnasset, ibi, inventis triginta Scotis, omnes suspendio necavit, Francis qui in eodem fuerant praesidio libere abire dimissis. Postea Briam invadens cuncta foede populatus est, ac inter caetera divi Fiacrii agros, ablatis quoque ex templo eidem Fiacrio sacro, quod in Meldensi est territorio, vasis sacris.
spacer 61. Itaque postridie rex Henricus ictus morbo, quem divi Fiacrii Galli nominant, blue nulla ope humana curari potuit, medicis omnem quam poterant curam adhibentibus. Quamobrem percunctans quidnam id mali esset quod tanta difficultate tolli posset, responderunt divi Fiacrii morbum asse, ac denuo rogans quisnam is esset Fiacrius, responderunt Scotorum olim regis filium. Tum ille, “Huius (inquit) nationis viri in nostrum credo exitium nati sunt, qui domi forisque, vivi ac mortui, imo etiam in divorum relati numerum aequi nobis infensi sunt.” Inde Corbolium delatus, corruptis ex morbo intestinis, tandem extinctus, ac inde capsa plumbea in Angliam vectus est, atque ad sacrum regum sepulcrum, pretioso apposito monumento sepultus, anno humanae salutis supra millesimum et quadringentesimum secundo et vicesimo. Eodem anno Carolus sextus Francorum rex fato functus est. Bethfortus exercitui Anglorum ab Henrico dux relictus, audita ipsius morte, quo tempore Tenesibus adversus Francos auxilium ferebat, in Angliam concessit. Burgundi quoque eodem tempore in Burgundiam se receperant. Quamobrem, remisso aliquantulum bello, Ioannes Buthquihaniae comes et Archimbaldus Douglas comes Wigtoun acciti a gubernatore, praefectis Scotorum copiis Roberto Stuart, Thoma Suyntoun et Alexandro Lindesay, in Scotiam abiere.
spacer 62. Quorum adventu exhilarascens gubernator Robertus, comitem Douglas cum uno exercitu Roxburgum expugnatum misit, ipse alterum secum ducens Bervicium obsidere statuit. Sed quum diutius opinione extracta ab hostibus res esset, re infecta domum rediere, hinc ea expeditio populari lingua, infamis habit, Dirtin raid dicta est. Carolus vero septimus Francorum rex interea in patris locum suffectus, ubi Haricurti ductu Anglos ad Bosimeram vicisset ac vicissim cladem quandam ad Sedanam Briae oppidum ab Anglis cepisset, in Scotiam ad Mordacum gubernatorem (quem, defuncto Roberto ac apud Doumfermilem sepulto, postquam ex Anglia commutatus cum Patricio Perse captivus redierat, gubernatorem dixerant) legatum mittit ut pro veteribus ac novis illorum in se beneficiis velit denuo Ioannem Buthquhaniae comitem et Archimbaldum comitem Vigtoun (quorum bellicarum artium prudentia ac fortudine admodum adiutus fuerat) remittere. Assensus governator Ioannem Buthquhaniae comitem et Archimbaldum comitem Douglas cum filio Iacobo, comite Vigtoun graviter id temporis laborante, conscripta valida militum manu, in Galliam remittit. Laetus igitur adventu eorum Carolus Archimbaldum ducatu Turonensi donat, nam existimabat illum, uti erat, omni arte bellica virtuteque promptissimum, tamen minus ubique fere foelicem. Quo tempore Bethforus Anglorum consensu dux belli in Gallia contra Francos gerendi factus ex Anglia reversus erat ac Normaniae castellum verum obsidione ad eam redegerat necessatitem ut Geraldus praefectus coactus sit inducias pacisci pactione deditionis si inter certum tempus non succurreretur.
spacer 63. Itaque Carolus, ubi eam necessitudinem castelli ac praefecti discrimen intellexisset, ex Turonis Ioannem Alenconii ducem cum Ioanne Buthquhaniae comite et Archimbaldo Douglas et Iacobo filio cum exercitu partim Francorum partim Scotorum, ac nonnullo milite Italico (praesertim Ligure) protinus suppetias misit. Qui per Carnutes iter facientes certiores facti de castelli deditione, quod non in tempore succurrissent, aversi ab Ivero Vernolium capiunt, quam civitatem Anglus tum tenebat. Ubi dum de gerendo deinceps bello consultant, nunciatur Bethfortus cum copiis adventare. Educto igitur raptim exercitu Vernolio, in campo urbi subiacente aciem instruunt, pugnamque committunt. Ligurum seu Lombardorum avaritia amissa est e manu victoria, versis videlicet illis continuo ad spolia deripienda, deinde dissidio dicum prorsum res male gesta est. Desiderati in ea pugna sunt Ioannes Buthquhaniae comes, Archimbaldus Douglas cum Iacobo filio haerede, Alexander Lindesay, Robertus Stuart, Thomas Suyntoun, ac pene omnes Scoti. Et ex Francis comes Ventadorus Narbonensis vicecomes ac alii nobiles permulti. Gregarii miites ad quinque millia caesi. Captus fuit Alenconius dux, Caietanus Franciae marcallus. Quae clades longe maxima Francis fuit undique post victoriam et Anglis et Burgundionibus Franciam invadentibus ac simul Aurelium obsidentibus.
spacer 64. Actumque prorsus de Franco tum nomine fuisset, nisi virgo quaedam Ioanna nomine, virili vestitu induta armisque egregie excertata, Carolum prope desperantem erexisset atque ad meliora excitasset, quod numine divino factum non absdurdum est credere. Itaque omni ope destitutum humana Carolum cum Ioanna per Campaniam Rhemos contendentem, omnes eum Campani excipere red volentes, reiecto Anglorum iugo omniaque oppida, arces, castellaque illi tradiderunt. Rhemos quoque accedentem, quae tum Anglorum partibus favebat, laeta excepit civitas, regemque solenni ritu salutarunt. Inde, Ioanna duce, varias Francias partes adiens magnam regni partem ab hostibus occupatam recepit. Foelix undique ac prospere successus fuit, donec eruptione Ioanna cum hostium copiis pugnans, dum victa cum suis a premente multitudine portam Compendii oppidi ingredi prohiberetur, a Ioanne Luxumburgensi a Burgundonionibus stante capta est, qui illam Anglis continuo vendidit. Angli vero extemplo Rothomagum eum ducentes accusarunt quod, violatis humani generis legibus, armis ac veste virili foemina uteretur, ac praeterea magicis artibus ab humano usu prohibitis operam daret, ac dum se in foro excusare conaretur, subiecto igne concremata est. Aiunt nonnulli, quoad virginitatem servavit inviolatam, nunquam adversa usam fortuna, at postquam illam contaminasset impudicitia, in ea quae modo dixi incidisse mala. Haud multo diverso tempore Robertus Patillocus Deidonensis cum novis copiis ex Scotia ad Carlum septimum pervenit. Cuius praeclara opera in hoc deinceps bello constitit, magnoque usui Carolo ad recuperandum regnum terrasque amissas fuit. Nam laboribus sagacique vigilantia sua Vasconiam, multo tempore ab Anglis occupatam, ad Carolis ditionem aliquot post annos reduxit. Quamobrem ob incolis dum vixit minor Vasconiae rex appellatus est.
spacer 65. Hactenus quae in Francis gesta sunt, quod sociis Scotis auxilioque eorum acta fuerunt, non ab re narrare duximus. Sed Mordacus in Scotia regni gubernator in patris locum, ut diximus, dictus, ad nullam rem minus erat quam ad eam provinciam aptus, adeo in eo multa contrariaque vitia inerant. Interdum enim adeo visus est animo deiectus, pavidus, timoreque perculsus, si qua nunciaretur adversa, ut a nemine erigi ad meliora speranda posset, interdum vero nimia ac maiore quam res poscebat crudelitate ferox. In liberos vero adeo negligens adeoque segnis ad corrigenda eorum vitia ut in ipsum tandem insurgerent, seu quod talis a natura euerit ut suos punire non posset, seu quia graviter puniri merebantur, nollet eos exigua poena afficere, seu demum quoniam poenam omnem magis irritaturam quam cohibituram eorum insolentiam arbitrabatur, punire eos non audebat, ne quid nefarii adversum se flagitii auderent. Itaque eo evenit illius poetae, dum vitant stulti vitia in contraria currunt. blue Nec enim id quod metuebat laxo et molli effugit imperio, adeo ipsum tandem contempserunt. Duos autem filios habebat Walterum et Alexandrum, quorum alter (dum sese ambo sacrilegiis ac iniuriis plurimis sacerdotum contaminissant) patris iram et regni amissionem metuit, <alter> ob falconem quem sibi pater ad aucupium servabat, ac ipse nequiquam saepius per vim auferre conatus, a famulis prohibitus fuerat. sed tandem patrem in pugno (ut fit) altitem ferentem temere adortus per vim eam de manu detraxit atque occidit. Quam iniuriam filii pater indigne, ut aequum erat, ferens, “Waltere (inquit, nam id illi qui facinus patrabat nomen erat), quia mite atque laxum patris imperium sine iniuria ferre nequis, cogor alium nobis inducere qui nos virga ferrea, ut dicitur, posthac regat.”

Perge ad librum XVII