Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XIV

LEXANDRO ita miserabli morte, uti diximus, extincto, ut nec haeredes testamento, nec gubernatores reliquerit, regno ab omni prope imperio destituto, flagitia ubique ab hominibus audacibus impune fiebant, et qui antea metu coerciti erant, eo soluti per omnia grassabantur. Quod ubi boni adverterunt viri, consiliis, quantum fieri potuit, obviam prudentes, indicto concilio, de republica consultaverunt. Ubi quum multa de variis rebus disceptata essent, placuit tandem, quoad meliora invenirentur consilia, ne omnino sine imperio regnum esset, sex creari regni gubernatores, quorum tres eam regni partem quae ad Aquilonem tendit administrarent, Wilhelmus Fraseir episcopus sancti Andreae, Duncanus comes Fifensis, et Joannes Cumein comes Buchaniae. Relique tres eam quae ad Austrum vergit procurarent, videlicet Robertus episcopus Glasguensis, dominus Ioannes Cumein, ex eadem familia qua suoerior, vir insignis et bello et pace, et Iacobus senescasslus Scotiae. At Eduardus Angliae rex, cui vernacula lingua a tibiarum longitudine Langscanx cognomentum erat, desertum esse regnum conspicatus, animum ad ipsum occupandum adiicit. Relicta erat ex Margarita filia Alexandri (ut diximus), quae Norwegorum regi nupta erat, puella parvula nondum per aetatam viro matura, eam tamen Eduardus supradictus ab Scotis uxorem simul et regnum petit. Quod ubi consilium magnatium Scotiae non aversaretur, ac quae ab illis praeterea conditiones adiicerentu, Anglus reiicerent, videlicet ne quid de iure regni et ecclesiae immutaretur, et si forte nulla ex eo soboles proveniret, aut etiam tempore deficeret, ut tum ad veros regnum haeredes rediret.
spacer 2. Placuit continuo duos praenobiles equites Ioannes Scot a Balwar red et Iacobum Wemis red ad sponsam accersendam mittere. Sed priusquam ad eam ventum esset, puellam morte praeventam in itinere intelligentes, infecta re domum redierunt. Quamobrem ea res impraesentiarum omissa est enter Anglum et Scotos. Sed multo maior est statim inter propinquos Alexandri amibtio exorta, quae cuncta humana atque divina permiscuit. Duo erant praecipui qui propinquitate caeteros longe antiebant, Ioannes Baliolus et Robertus Brusus, nepos illius qui filiam Davidis natu minorem Isabellam duxit, ex qua ille procreavit eodem nomine filium Robertum, singularem ob animi praestantiam cognomine Nobilem, Carictae comitem, ex quo hic de quo agimus genitus est. Ioannes vero iste Baliolus ex filia Davidis natu maiora Margirita. Nam Alanus Galvidianus ex ea duas susceptas filias, quarum prior Dervogila red nomine nupta domino Ioanni Baliolo, peperit ex eo filium nomine Ioannem Baliolum, quo de nunc sermo est. At Ioannes Baliolus se potius quam alium regem constitui oportere asserebat, quod nulli cognatione propiores essent quam qui ex David fratre Guilhelmi regis descenderant, se autem ex filia natu maiore, tamesti ex filia provenisse, aiebat. Robertus vero, quanquam ex natu minore progenitus esset, tamen ex mare ad quem, si Guilhelmus sine liberis decessisset, iure regni haereditatem venturam fuisse contendebat. Quae causa quum magnis saepe contentionibus apud guberatores regni ac primorum consilium iactata esset, ac uterque potentia summa niteretur, nec proinde iudicare comm ode posset, vererenturque si uni regnum adiudicandum esset, ne alter per vim id occupare niteretur, statuerunt ad regem aliquem potentem causam reiicere, qui etiam repugnantes ad obediendum sententiae possit constringere.
spacer 3. Ad id autem visus est maxime omnium idoneus Eduardus, quem supra nominavimus, cum ob potestatem, qua nulli regum ea tempestate secundus erat, tum ob vicinitatem, ut in tempore laborantibus auxilio esset. Missi igitur ad Eduardum super hac re legati, quos ubi audisset, benigne allocutus paucis diebus se Bervicum venturum dixit, atque ut ibi concilium praesto esset, dum ipse veniret, edixit. Quo ubi venisset, partibus auditis, quoniam perplexa atque impedita res videretur, nec semel audita iudicari posse, velle se cum doctoribus ac prudentioribus diligentius negocium illud discutere aiebat, ac in hoc ex iis quos cognovissent iustitia, fide, ac sapientia praecellere, duodecim sibi viros Scotos dari posecbat: se vero quos sciret in regno suo caeteris et virtutibus et eruditione anteire totidem electurum, quibus arbitris transigi eam causa posse arbitrabatur. Conscriptis igitur diligenter utriusque partis, quae quisque ad causam propandam adferabat, in regnum suum retro abiit. Verum, ut sunt animi mortalium fragiles nec unquam pene incorrupti, sicuti vulgari proverbio fertur, officia omnia pinguia esse, ne quenquam non bene unctum, modo ea contractarit, ab illis discedere, Eduardus quoque in hac re sese continentem servare non potuit. Principio igitur in Galliam ad iurisperitos consulendos de causa hac mittit, sed ut corrupte ac false varieque sententias ferrent praecipit, ut si diverse a diversis iudicatum esset, utri ad ipsi visum esset regnum dare ac adiudicare posset. Caeterum maxima pars iurisperitorum pro Roberto iudicabant, cum ob nobilitatem viri, tum quod ex mare procreatus esset. Nonnulli tamen pro Ioanne causam false ab Anglis edocti pronuntiarant.
spacer 4. Eduardus igitur, hoc tempus esse ratus opportunum subiugandae Scotiae, Bervicium rursum redit, ac concilium viginti quatuor virorum quos antea ad discutiendam causam acceperat convocat, curiae vestibulum undique occlusum praesidio suo firmat, ac ne quisquam se invito eo intret aut inde exeat praecipit. Caeterum, corrupto iudicio, ut quem ipse regem fecisset in verba prius sua veluti superioris regni adigere iuramento posset, quoniam Robertum virum fortem ac apud suos propter ingenii magnanimitatem caeterasque virtutes charum acceptumque cognoverat, eum prius tentare aggreditur, ut si is, accepto regno, in verba iurare ipsius vellet, eum praeferret. Sin munus, tum quid animi Ioannes haberet experiretur. Verum Robertus libertatem et suam et regni pluris habens respondit se nolle patriam suam, hactenus ab omni servitio immunem, in servitutem Anglis dedere. Itaque Ioannem Eduardus aggreditur, qui, cupidine caecus ut modo regno potiretur, an in servitute illa, quam ducebat minimi, an libertate obtineret nil pensi habebat. Itaque, fide data, in verba Eduardi iuraturum regnum illi traditur. Ferunt comitem Glomoriae, virum magnae ob insignem virtutem authoritatis, manu tenentem Robertum Broys, haec verba ad Eduardum, postquam Ioanni regnum tradidisset, prolocutum: “Meminieris, o rex, quid hodie a te actum sit, quam non vere hanc causam iudicaris, eaque etsi nos fortassis nunc lateant, tamen quum omnia in apertum proferentur, cum is iudex qui mentes hominum ac conscientiae perscrutaretur, respondere te in horrendo illo iudicio coget, non latebit. Iudicium tu nunc de rege decernendo dedisti, tunc autem de te iudicium fore scito.”
spacer 5. Paucis post diebus consueto more ad Sconam rex a Scotis Ioannes Baliolus creatus est, ac eodem anno in festo Stephano Eduardo ad Novum Castrum in verba ipsius iuravit, invitis primoribus, se regnumque suum in servitutem, cum antea omnia semper libera fuissent, tradens, non gam laetam rem experturus quam putabat praeclarum regium nomen. Nam paucis post annis Eduardus subsidio Ioannem Baliolum adverus Gallliae regem evocans, quum non esset dicto obediens, causatus metu sese in Eduardi verba adactum, idque inconsultis tribus regni ordinibus, sine quibus regi quicquam magnarum rerum agere licitum non esset, tum se non aequum facturum si contra verterem amicum ac socium, ruptis foederibus, arma ferret, nec iterum ac tertium citatus obtemperaret, regni eum honoribus (uti facere consuevere) privavit. Nec segnis ad cepta peragenda Eduardus Anglorum rex fuit. Nam protinus ut Scotos liberius debelleret, missis in Galliam legatis foedera cum rege Francorum icit, ac filiam eius Eduardo filio suo uxorem petit, haud tamen deposito consilio Francos, ubi afforet opportunitas, bello lacessendi, quae sine mora a Gallo effecta sunt. Mox inde, clam reconciliato Roberto Brusio, Eduardus ab quaecunque castella praesidio tenebatur sibi tradi fecit. Sed ne segnius quid in re sua Ioannes rex, communi urgenti periculo, agere videretur, vetus foedus cum Philippo quarto Francorum rege per Wilhelmum sancti Andreae episepiscopum, Ioannem Soulis, et Ingeramum Unfram auratos equites missos ad id in Galliam renovavit. Caroli Valentiae atque Andegaviae comitis Philippi regis germani filia, ut foedera staretur firmius, Eduardo primogenito adhuc impuberi desponsa, et sexaginta millibus aureorum acceptis a Carolo Philippo in dotem, ac praediis Baliol, Dampat, Harecuraie et Horni, quae Ioannes rex tenebat in Gallia, Eduardo eiusque sponsae nuptiarum causa tributis.
spacer 6. Ioannes Baliolis ex consilio magnatium nobilitatem prope omnem Fifae atque Laudoniae subsidio Bervicium misit, quo Eduardus cum magno navium numero affuturus et oram eam omnem depopulaturus dicebatur, ac si qua posset Bervicium expugnaturus. Itaque ubi primum Angli eo venissent, classe Scoti obviam eiuntes, duodeviginti Anglorum naves expugnant ac incendunt, epibatis remigibusque caesis, reliquae autem fuga evaserunt. Qua clade irritatus magis quam territus, Eduardos multo quam ante maiore numero Bervicium aggreditur, ac omni qua potest vi oppugnare parat. Sed quum ea segnius quam pro votis oppugnatio procederet, defendentibus videlicet egregie et civibus, et iis qui cum nobilibus in praesidio erant, astu ac dolo aggrediendam rem ratus, ab oppugnatione recedere se simulat, exercitum nonnihil circunductans. Verum, converso rursus ad Bervicium exercitu sublatisque vexillis raptim ad Scotorum morem ad id factis, ac praemissis perfugis quibusdam, Ioannem Baliolem regem adventare nunciantibus, ut portae apertae essent dum adveniret insidias Bervicio struit. Certatim igitur ex omnibus portis obviam regi suo, uti credebant, concurrunt, non modo soluta obsidione laeti, sed quod etsi hostis etiam tunc adesset, viribus tamen se pares fore arbitrarentur. Sed quum iam pro portis hostis adesset, et habitus, linguaque quinam essent proderet, repetere portas conati ab hostibus praeventi sunt. Passim igitur caedes miseranda non in viros tantum, ac si qui armati occurrebant, sed etiam in pueros, senes, ac mulieres imbelles fieri coepta, quae crudelissima profecto atque inaudita amentia videtur, in eos videlicet quos non vi expugnaveris, te nulla privata irratum iniuria, sine exceptione aetatis saevire. Discursum autem toto oppido a militibus ex domibus, ex templis, iuxta sacra prophanaque aestimando, indagatos ad occidionem miserrimam extrahentibus. Rivi sanguinis toto oppido adeo fluxere ut cum aestu decurrente minor aqua quam ad molendina circumagnda fuerit, adiuvante aquam sanguine aliqua circumagi sponte coeperint.
spacer 7. Septem hominum millia eo die trucidata sunt cum tota fere nobilitate comitatus Fifensis atque Laudoniae. Ioannes Baliolus rex, ubi cladem suorum audisset, ira ac dolore incensus, conscripto exerictu maximo, obviam mittit quo Eduardo obsisterent. Sed haud procul a Doumbar congresssi omnes prope interierunt aut capti sunt. Septuaginta equites aurati cum Wilhelmo comite Montis Rosarum et comite Monteth red ac virtute insignes aliquot milites, rebus desperatis in castellum Doumbarense red receperunt, sed, obsessi ab Anglo, omnium rerum inopia coacti sunt sese cum comite castelli, et quicquid inerat dedere, quos evistigio crudiliter cruciatos occidit. Tradunt quidam Robertum Brusium cladis huius causam extitisse. Initio enim pugnae, iam ante collocutum cum rege secessionem necessariis suis, qui cum Scotis erant, imperitasse. Qua re territi reliqui Scoti, videntes se a suis proditos esse, fugae initium fecere, ubi veluti pecora omnes, abiectis armis, mactandos se iugulandosque praebuere. Sed Robertus Brusius praemium proditionis ab Eduardo regnu Scotiae postulans (ignorans proditores dum usui esse possent benigne ab hostibus excipi, verum ubi quid potuerunt perfecerunt, etiam illis in quorum gratiam ea fecere execrandos ac detestandos haberi) haud aequum responsum retulit. Nec enim minus Eduardus regnum Scotiae quam ipse Brusius affectabat. Quamoberem verbo Roberto reiicens, “Credis (inquit) non habere nos quod agamus aliud, nisi ut vobis regna semper subiugemus?” Fraudem igitur regis Robertus ac perfidiam ubi intellexisset, tristis admodum in Angliam in praedia sua abiit, indignans ab se suos ita proditos esse, sed id tamen locorum regis cupiditati cedendum ratus, ubi occasio reconciliandi suorum animos sese obtulissent, iniuriam illam Angli egregie vindicare decrevit.
spacer 8. Expugnato castello Dumbar, Eduardus et captis duobus aliis, videlicet Edinburgensi et Sterlingensi, Ioannem Baliolem regem persequi insistit. Is tum in Forfair agebat, infoelicitatem suam frustra deplorans, nec quicquam consilii praeterea habens quo suos ac se protegat. Verum Ioannes Cumein dominus Strabozae, supplex ad regem Eduardum pacem rogatum veniens, ea impetrata per astum Ioannem quoque Baliolum regem cum filio Eduardo spe pacis ad Montem Rosarum elicuit, ubi quum in manum Eduardi venisset, metu mortis, quam Anglus minabatur, ius omne regni in manu extra album ramum (uti mos est) tenens, in Eduardum regem Angliae transtulit, regnoque se abdicavit. Quae continuo diplomatibus ex arbitratu Angli conscriptis consignata sunt. Quibus peractis, Eduardus Bervicium inde abiens omnes nobiles Scotiae evocatos ad se in verba sua iurare coegit, receptis plerisque per Scotorum agros, maritimis arcibus oppidisque, nobilibus ad ea tradenda vi compulsis. At Ioannem Baliolum ac filium eius Eduardum impuberem Londinum arctissima custodia in vincula coniiciendos misit. Verum quum diu eos inclusos tenuisset, tandem in regnum Ioannem remisit, retento tamen filio ac iuramento ab illo expresso ullum ipsum unquam bellum adversus Anglos gesturum. Sed Ioannes in Scotiam reversus, ubi vidit se non admodum nec nobilibus nec plebi gratum esse, nihil operaepretium aut expetendum in regno expertus, neque tum meliora experiturus, sponte in Angliam in exilum abiit, inde in Normanniam patriam ad haereditatem, ubi in castello Gailzard tandem, amissis luminibus, in longa senectute tabescens mortuus est. Eduardus vero filius, multo post tempore emissus, in Galliam abiit ad patrem.
spacer 9. Caeterum Anglus, haud deleto ex animo bello quod cum Gallis gerere cogitaverat, nisi se Scoti rebelles praestitissent, ac propterea tanto tempore dilatum erat, impositis praesidiis in arces atque oppida Scotorum. Praeterea, Hugone Cassingaviensi constituto regni vicario (is antea quaestor fuerat) ac aedificata quam maxime classe in Galliam traiicit. Neque enim quicquam ab Scotis tumultus fieri posse credebat, tantis cladis tam brevi tempore affectis. Verum tyrannis nullis unquam praesidiis satis tuta est, neque populi, quantumvis magnis calamitatibus, quantumvis immensis iniuriis vexati, si ulla vindicandae tyrannidis occasio ac opportunitas affulserit, diutius servitutem taciti ferunt, sed iugum illud quamprimum a collo reiicere nituntur. Itaque ut primum Eduardus Anglia discessisset, arrectis animis ultro omnes nobiles ad concilium concurrunt, ac uno ore gubernatores regni vindicandae liberati constituendos pronunciant. Duodecim autem electi sunt potestate regia, qui indoneis dispositi locis iniuriam propulsarent tyranni. Caeterum Ioannes Cumein comes Buthquhaniae facile inter eos princeps et nobilitate et prudentia tum civili tum bellica, constructo quam maximo exercitu Angliam borealem ingressus omnem eam oram late ferro ignique devastat. Sed obsesso aliquandiu Carleolo oppido munitissimo, frustra omnibus tentatis ab irrito coepto discedit.
spacer 10. Sed erat eodem tempore adolescens quidam, patre equite aurato natus, Walas nomine, insigni corporis pulchritudine ac viribus cunctos mortales ea tempestate superans, statura vero excelsa, ad haec belli peritia tanta ut nullus illi vel conferendus putaretur. Is iam inde a puero genuino quodam odio Anglos prosecutus multa saepe egregia facinora perpetraveret. Nam ubi aliquem Scotum ab Anglis oppressum vidisset, accurrens statim subsidio iniuriantium vim prohibebat. Cum primum vero gladium contractare habilis erat, viribus audaciaque praecellens, qum tribus quatuorve solus congressus super semper evadebat. Quamobrem, fama eius per Scotiam brevi perfvulgata, multis spem praebuit ipsum aliquando regnum liberaturum tyrannide. Magnus sane ad eum nobilium, aut ab aliis oppressorum, quorundam etiam singularem eius virtutem admirantium concursus fiebat quotidie, ut haud facile circumveniri ab Anglis insidiantibus posset. Itaque eo tempore, quo maxime tali viro opus erat, omnium suffragiis dux liberandae patriae creatus est, gubernator sub Ioanne Baliolo rege vulgo appellatus. Igitur potestate publica quanto confidentius, tanto foelicius rem gesturus, exercitum Ioannis Cummein accipit, ac si qui adhuc Scoti Anglo faventes erant, intercoptos aut metu aut vi sibi obedientes dictisque suis audientes facit.
spacer 11. Quibus peractis, et Scotis receptis in fidem, in Anglos infestus procedit ac castellum Deidonense primum, Forfarium inde, Brechinum ac Montisrosarum (nam Anglus per id temporis eas tenebat arces) obsidione cingit. Quibus expugnatis, Anglorum captisque praesidiis ac caesis, inclinaturos reliquorum animos arbitrabatur. His successibus alactrior factus, Wallas Aberdoniam cum copiis movit ut eam Anglorum iniuria (magna etenim eorum vis ingenti tyrannide hoc oppidum eo tempore opprimebat) levaret. Inter eundem Dounoter castellum, natura atque arte egregie munitum, ubi nonnullos ex Anglorum praecipuis, proximis ex locis accitos in concionem, esse didicerat, nihl minus quam Scotorum motum aliquem expectantes, subita eruptione capit, ac, cunctis inibi inventis trucidatis, locum forti Scotorum munit praesidio. Aggressusque sub insequutam noctem Aberdoniam, eam urbem habitatore ac fortunis invenit pene exhaustam. Nam Angli fama eius adventus territi, direpto oppido, in naves quae in statione erant se receperant in Angliam traiecturi. Qua re perspecta, Wallas, intelligens arcem praesidiis omnique bellico apparatu ita firmatam ut non sine ingenti discrimine possit expugnari, re infecta cum copiis in Angusiam est reversus.
spacer 12. Horum quae gesserat Wallas fama, eiusque nominis terror ad Eduardum in Galliam haud ita multo post perlata sunt, quamobrem ducem adversus eum Hugonem vicarium suum cum exercitu misit. Wallas autem, ubi audivisset Hugonis adventum (Cuprum etenim castelum tunc obsidebat), relicto quantum ad obsidionem satis esset praesidio, ad pontem Sterlingensem occurrere illi statuit, ubi, commisso certamine accerrimo ac duce hostium Hugone caeso, exercitu vero partim trucidato, partim in fluvium propulso submersoque, paucis fuga evadentibus, victoriam laetam inde reportans ad obsidionem reversus est. Statimque metu perculsi qui ijn praesidio erant castellum in manus eius tradunt, multorumque aliorum ultro eodem tempore ad eum missi legati mandata effecturos se ac commeatu adiuturos polliciti, recepti sunt. Quibus pro locorum commoditate impositis praesidiis ac praefectis quos sibi fideles cognoverat, solutoque exercitu in Sterlingi arcem simul cum maxime necessariis se recepit. Sed orta maxima frumenti inopia ac omnium rerum caritate, quo suos paulum sublevaret, cum maxima multitudine in hosticio hyemare statuit. Quamobrem ex omnibus comitatibus ac aliis regionis certum militum numerum evocat, atque ut ad diem certum adessent edicit. Sed borealium Scotorum quidam imperium detrectantes, iniecta nonnulla profectioni mora, suspendio poenas dederunt. Itaque, perterritis eorum supplicii exemplo aliis, magna vis hominum confestim ad eum confluxit. Cum quibus Northumbriam ingressus usque ad Novum Castrum populationibus a incendiis cuncta implet. Iniecto itaque hostibus ingenti nominis sui terrore, ac suis praeda victoriaque laetis, summa omnium gratulatione veluti triumphans in Scotiam rursum ingressus est.
spacer 13. At Eduardus, audita suorum clade, ira accensus in Angliam cum exercitu rediit, ac legatos statim ad Wallas in Scotiam mittit, saevis verbis increpans quod ausus fuerit regnum suum invadere, dictitans non id eum ausurum fuisse si in regno remansisset. Ad ea Wallas respondit non minus sui esse muneris, captata opportunitate, absente rege, invadere Angliam quam fuerat Eduardi quod fecerat, qui cum dissidentes de regno videret Scotiae nobiles ac eius fidei commissa esset regni disceptatio, tum praeter aequum ac fidem nobiles iusiurandum sibi dare, ac regnum obnoxium sibi facere coegit. “Et vero (inquit) sciat Eduardus meorum me defendendorum gratia in Angliam cum exercitu venisse, ac ut regnum tyrannide eius liberarem, ipsumque de iniuriis vindicarem illatis, hoc illis meis verbis renunciate: me illum in Anglia ad coenam Paschalem, ubi eum cum exercitu neo (si Deus nos incolumes servet) morabor invitare.” Postquam igitur ad praedictum tempus uterque advenisset, Wallas cum veteri exercitu, Eduardus vero ad duplum fere aucto, utrinque pugnae dictus est dies. Wallas prior in aciem copias eduxit. Angli vero id tantummodo expectantes, ut Scoti viderent tantum hostium exercitum, sperantes eos multitudine suorum territos non ausuros secum congredi, nulla alia re quam numero fretri, effusa statim fuga, desertis castris, retrorsum diffugerunt. Scoti vero, victoriis pristinis feroces, insuper fugam hostium videntes priusquam ad iactum teli perventum esset, vix cohiberi potuere quan statim fugientes hostes persequerentur. Sed dux in primam aciem equo celeriter advectus summa vi cohibere, orare suos, monere atque hortari ne se in praeparatas ab hostibus insidias proiiciant, certo se scire non metu prorsus tam repente fugam factam esse, sibique satis esse amplam victoriam ubi, non educto gladio, nullo emisso telo, tantas hostium copias, nominis tantum sui gloria in tam foedam verterint fugam. Ita cohibiti authoritate ducis quievere, ac praeda quam maxima abacta, in Scotiam reverterunt.
spacer 14. Caeterum, quemadmodum dum cresceret Wallas, cuncti ipsum adiuvere, ita quum ad tantum nomen tantamque pervenisset claritudinem, iidem favorem in invidiam converterunt, ac maxime illi quorum ille iam imperium tenebat, ac apud quos honores et gubernacula fuerant cum adhuc obscura Wallas ipse fama esset. Inter quos princepes fuere qui ex familia Cumenin erant et Robertus Brusius. Percepto igitur Eduardus rex denuo Scotorum dissidio, clam a suis edoctus, ac cum principibus factionis per legatos collocutus, cum maximo exercitu Scotiam invadit. At Wallas, nihil dum mali suspicans, cum suo exercitu obviam procedit ad Varium sacellum congressurus. Eo ubi deventum, vix aciebus instructis inter duces est disceptatum, haud sine ingenti omnium dispendio, cui eorum primae aciei regimen deberetur. Pro summo enim habent nostrates honores dum sub signis statur primae exercitus parti praefici. Trium enim ducum praestantisismorum inter Scotos, Stuart, Cumein, et Wallas eo pro honore certantium nullus alii cessurus videbatur, prioribus duobus Wallas veluti hominem ab exili fortuna ad opulentiam repente provectum contemnentibus, atque e contraro Wallas belli adminstrandi omnium suffragiis summam potestatem penes se esse asserente. Re ergo pertinacia tumentium animorum in causa, interminata, urgentibus hostibus, Eduardo rege instigante quem Scotorum non latuit simultas, manus pene sine ordine conserere sunt coacti. Et quum iam pugna maxime urgeret, Cumenii omnes secessere. Robertus Brusius, non satis habens contribules oppugnare armis (is enim eo die Anglorum partes sequebatur), flagitium perfidiae adiiciens, circunductis paulum suis a tergo Scotos aggreditur, nihil minus quam tale quippiam expectantes. Foede igitur ex omni parte trucidabantur, nec enim quoquam effugium erat. Sed Wallas nusquam nec optimi ducis nec strenui militis munus omittebat, iam suos adhortans ut quos aspecto solo teruissent, ne eos modo inultos insultare sibi permitterent, nunc cum expeditis in primam aciem advolans cum magna occurrentium strage utrobique milites quid ipsis faciendum esset commonens.
spacer 15. Caeterum numero superantibus Anglis, tum terga Brusianis quoque caedentibus, omnes ferme occiderunt. Wallas cum paucis relictum sese videns, impetu denuo in hostes facto erupit. Ferunt quidam Frerum Briangem Anglum multum peritia belli apud suos insignem, cum haud segniter Wallas insequeretur, ab eo exceptum ac interemptum esse, ac tum demum persequendi reliquis finem metu territis impositum. Periere ea pugna clarissimi viri Scoti Ioannes senescallus cum Brandianis suis (ita ex senescalli agris ad militiam conscriptos appellitant) quem dicitur Wallas in ultimo constitutum discrime, quum eum liberare potuisset, deseruisse circumventum. Makduffus comes Fifensis cum suis militibus, qui eum ad bellum secuti ferant, Ioannes Graim eques auratus, quem Wallas ipse ob eximiam bellandi peritiam faciebat plurimi. Multi praetera alli clarissimi fortissimique viri, quos omnes enumerare longum foret. Addunt nonnulli RobertuM Brusium, cum iamiam Scotos a tergo aggressurus esset, quo Wallas deterreret, haec verba ad eum loquutum esse: “Quae te (malum) vesania eo dementiae, Wallas, agitat, ut desertus a maxime tuorum parte adversus tantam regis potentiam in praesenti acie decertare audeas? Nonne te in praeceps agi vides? Non sentis iam cladem vel maxime tuis imminere?” Ad ea, “Tua (inquit Wallas) perfidia me, quominus patriae libertatem aversus tyrannum superbissimum pariter et crudelissimum defendam in aeternum terrere non poterit. Abi quo dignus est in malam crucem, iterum patriae desertor ac proditor. Inveniet aliquando scelerum tuorum exitum dignum, quando minime credes, Deus, nec impune toties patriae proditor laetaberis. Mihi sane mors pro patria accepta, in qua liberanda nec dies nec noctes unquam cesso, gratissima ceciderit. Te viventem furiae cruciatu vel morte turpissima peiore, dum scelerati tui oculi patriam a te bis proditam intueri poterunt perpetuo vexabunt.”
spacer 16. Huiusmodi victoria Anglis foeliciter pugnantibus die Magdalenae sacra obtigit, quamobrem diam eam veluti fatalem foelici pognae exinde observant. Ex fuga ubi Perthum venisset Wallas, incusans plurimum invidiam infidelitatemque quorundam quibus plurimum tamen intererat ex Scotia Anglum depelli, magistratu se abdicavit. Miseratus vero Franciae rex Philippus quartus, Pulcher cognominatus, clades ac calamitates veterum sociorum, quas omnes ob fidem erga Francos acceperant, legatos ad Eduardum mittit ut in sui gratiam (quem proximo anno dignum iudicaret cui filiam in matrimonium elocaret) pacem aut inducias Scotis daret. Facile impetravit, annitente et supplicante Eduardi nova nupta, ne qua offensione animum mariti sui offenderet si denegasset. Datae igitur induciae sunta festo omnium sanctorum usque ad Pentecosten. Interea supplices legatos Scoti questum ad Romanum pontificem maximum Bonifacium misere de iniuriis ac cladibus quas quotidie Anglus cupiditate regni inferret, ostensaque libertate sua, quod nunquam regibus alienis obnoxii fuisset, orare ac obsecrare pontificem maximum, patrem ac tutorem gentium, ut pro authoritate et potestate sua, quam praeter reliquos in Angliam haberet, literis ac mandatis Eduardum regem et ipsius cupiditatem compesceret, sese paratos esse omnia red iure ac aequo cum eo decidere, quandoquidem armis non recte cesserit, nobilibus suis inter se ambitione nimia caecis ac discordibus, et interim innoxio populo graviter afflicto.
spacer 17. Itaque literis hinc inde diu disceptata re, tandem pro Scotis pontifex sententiam protulit. Qua recreatis nonnihil animis gubernatorem regni unum ex familia Cumenia nobilissimum Ioannem Cumein constituunt, ac leviter libertatem experiri tentant. Quod ubi percepisset Eduardus, exercitum in Forthriam ac Fifam ad Perthum usque locum omnem depraedatum misit. Nam usque ad Forthriam tum omnia occupaverat, eique omnes subiecti in illis erant regionibus praeter paucos qui in sylvis degentes imperium tyranni metu effugerant. Quae quum indignia esse ac intoleranda, etiam minus potentibus Ioannes Cumein arbitraretur, mortemque ac ruinam totius etiam regni prae tali servitute praeopotandum duceret, adiuncto rerum gerendarum fideli socio Simone Frase, comparataque exigua manu, attamen fortissimorum virorum (ad octo enim millia contraxerat) iniurias ultum ire parat, quoscunque officiaros Anglicos ac famulos eorum usquam reperit, quibuscunque potest contumeliis vexatus fugat ac regno eiicit. Eduardus, iniuriis hominum desperatorum accensus, exercitum triginta millium hominum cum Rodulpho Confrene viro nobile et strenuo duce in Scotiam mittit ad reliquias regni conficiendas. Is, ubi neglectum veluti ad praedam dividendam in Scotiam ad Rosyln venisset dimissis copiis, a tribus partibus rem aggredi conatus, in unaquaque parte decem millia militum ordinarat. Ioannes cum Simone collega, coniunctis copiis, unam partem aggrediendam rati, et si fortuna secundior aspiraret, tum reliquas quoque, adhortatis militibus ut memores essent pro liberate cum crudelissimi tyranni satellibus, pro patria, pro parentibus, pro liberis, pro aris ac focis fortissime pugnarent, aciem instruit ac summa vi nitentes magna caede fundunt fugantque.
spacer 18. Parta vero statim victoria, spolia colligunt, quibuscunque arma deerant ex hostium spoliis sibi aptant, aut quibus minus bona erant commutant. Interim advenit inexpectatis altera acies, ferocibus recenti adhuc victoria nec nimium defagitatis. Conglobati igitur omnes et unum, et quantum spatium, quod erat angustisssimum, patiebatur, a ducibus instructi alacres impetum in hostes faciunt. Vix eam quoque aciem confecerant quum tertiam iam adesse, defatigatis ac partem etiam vulneribus exhaustis, attamen exhortationibus ducum ac precibus ne duas victorias iamiam partas imbecillitate animorum perderent, dicentibus, “Nihil aliud ab hostibus expectari quam utrum confecti prorsus vulneribus adventum suum sustinere vel aspectu auderetis, qui ubi viderent suorum clade exercituum ac sanguine vos conspseros nihil viribus imminutos, exterriti consistere non poterunt,” erecti rursum milites haud segniter in hostes incurrunt. Itaque confestim hostes terga dantes caedendos se praebuere, et nisi tantis caedibus lassi fuissent milites, profecto pauci ex ea fuga superfuissent. Attamen aliquantulo spatio hostes persecuti ad castra ac spolia reverterunt. Magna ea victoria fuit, et haud scio an clarior unquam antea aut memoriam usque nostram maior, tres hostium acies omnes maiore militum numero, aperto Marte instructas ac ex praeparato occurrentes divicisse. Quare haud absque singilari Dei favore partam esse eam victoriam omnes existimabant, et divino numini acceptam ferebant.
spacer 19. Sed haud diu laetitia red fruebantur. Nam Eduardus, ubi adversam suorum fortunam audivisset, ex omnibus regionibus quas sub se habebant, et quae regno Angliae subiectae erant, delectos viros conscribi iussit, quibus terra marique Scotiam invaderet. Quocirca, tantis copiis nullis obviam ire audentibus, omnesesese Scoti in tuto continebant. Libere itaque exercitus Anglorum totam pervagabatur Scotiam, ab australi ad borealem usque plagam, et paucos repererunt adversantes, ex vix alium praeter Wallas, qui et asseclae eius regni liberati devoti per montes ac invia pervagantes, ac interdum in sylvis, interdum in antris latitantes, manus Anglorum evaserunt. Fertur missis legatis ab Eduardo, ut se vellet in lucem prodire ac regi subiectus esse, comitatum ac terras ingentes acciperet, magnanimiter legatis respondisse non minoris se libertatem quam vel plurimarum terrarum agrorumve possessionem facere. Erat autem castellum munitissimum nomine Sterlingum, cui praefectus erat Wilhelmus Olfer eques auratus cum quibusdam sociis ac amicis, qui moenibus suis confidentes ausi fueri portas Anglo claudere. Sed obsessi tribus totis mensibus circunquaque fortissime, plurimisque necquiquam saepe machinis oppugnati cuprum omne monasterii sancti Andreae, quio tectum erat, in suos nescio quos usus detraxerant, tandem coacti deficieintibus rebus necesssariis se dedere ea lege ut liberi discederent, quae postquam signata diplomatibus Eduardi fuissent, attamen contra pacta Wilhelmus ipse praefectus Londinum missus ac in carcerem coniectus est.
spacer 20. Alia quoque nonnulla vi castella expugnarunt, quoscunque in eis reperierunt mortales interimentes, inter quae et Alatum erat in Moravia, nunc Urquhart vulgo appallatum. Quo capto una duntaxat foemina vitam foetus in utero latentis beneficio (quem hostes verebatur priusquam in lucem prodiisset vita privare) servavit. Erat autam ea Alexandri Bois loci eius domini uxor, quid tum Anglos latebat ex habitu mutato, ut paupercula quaedam videretur. Itaque demissa in Hebrides extemplo abiit, atque inde in Hiberniam, ubi et peperit filium. Qui aliquot post annos, ubi per Brusium, pulsis Anglis, regnum ubique pacatum fuit redditum, in patriam rediit atque Robertum regem accedens haereditatem paternem ab aliis occupatam restitui sibi petiit. Verum Robertus, anxius quid facturus ea in re esset, non enim satis humanum arbitrabatur quod semel assignatum fortibus viris praemium fuissetg, id modo repetere, nec iustum eum qui parentem ac omnes sua causa fortunas adversis rebus suis amisisset, eundum solum immunem esse melioris iam fortunae. Medium quoddam excogitat consilium: agros ac praedia quaedam in Marria red illi donat, haudquaquam et multitudine et ubertate amissis inferiora, illisque eum precatur contentus esse velit, quando non sine motu alii deturbandi essent. Cognomentum vero illi pro Bois Forbest. Nam eodem agro ursum immanis molis constraverat, atque ob egregiam in eo debellando navatam operam ita deinceps nominari praecepit. Hinc praeclara apud nostrates familia Forbes initium sumpsit, paulum per gtempus mutato nomine.
spacer 21. Subacta vero Scotia, omnes consuetudines veteres omnibus in rebus Scotorum Eduardus abolere statuit. Ita denique existimavit, congruentibus cum Anglis eorum moribus, animos quoque coalituros. Itaque historias omnes Scotorum omnia sacrarum iuxta atque prophanarum rerum volumina concremari ubique praecepit, magna decreta poena qui praeceptum contempsisset. Libros sacros Anglico ritu conscribi iussit, utque eos solos haberent edixit. Quotquot vero eruditio nis erant usquam nomine clari, quorum haud paucos tum Scotia alebat, Oxonium relegavit. Verebatur enim ne illorum doctrinis effecti sapientiores iugum reiicerent, praecipue vero excellebant canonici, mendicantes, ac reliqui aliorum generum monachi, Ex praedicatoribus autem qui in monastero Envernes degebant undecim doctores theologis ablegavitm ex Carmelitanis Aberdonensibus quatuor, ac multos alios quos, etsi titulis non splendebant, haudquaquam tamen etiam eruditiores illis fuisse rationi repugnat. Nec vero illud reticendum existimo quod arroganter ac stolide in delenda vetustate commissum ab eo est. Nam quum perlustrans exercitu omnem Scotiam pervageretur, e regione Camuloduni, quae olim regia fuerat Pictorum conspecto Claudii Caesaris Victoriaeque pervetusto templo quod ad Caronam amnem a Vespasiano olim aedificatum, uti suo loco memoriae datum est, adhuc staret, vetustate conspicuum vel noc boni Scotis invidens delere praecepit. Sed incolis antiquitates suas adamantibus, neque extemplo praeceptum perficientis, mutato statim consilio, parietibus et tecto temopli vitam dedit. Caeterum monumenta Caesaris omnia deleri voluit et, ablato lapide ubi Claudii Victoriaeque insculptum nomen erat, Arturi olim Anglorum regis nomen supponi iubet, atque illius vocari regiam, quod et in hanc usque nostram memoriam tenet vernacula Scotorum lingua Arturi Hof appellatium. Forma vero rotunda est veteri Romanorum more, quandoquidem eam credebant perfectissimam formam numerisque omnibus abolutam.
spacer 22. Sed iam in Angliam reversurus Eduarus, ne ullum deletis historiis regni usquam vestigium permaneret, cathedram lapideam quibus insidentes coronari Scotorum reges consueverant a Scona Londinum secum attulit atque in Vestmonasterio, ubi et hodie visitur, deposuit. Sed priusquam e Scotia discederet, consilio omnium Scotiae nobilium ad sanctam Andream indicto, iuramento eos denuo in verba sua adegit, ac in fide deinceps permansuros promittere coegit. Aderat illic tota Scotiae nobilitas praeter unum Wallas conspectum Anglorum veluti anguium fugientem. Scotiae autem vicarius Odomarus a Valentia constitutus est. Sed Ioannes Cumein Red cognomento, a facie rubicunda dictus, ac Robertus Brusius questi inter se de misera Scotiae servitute et oppressione, tandem ubi uterque animum gemitibus ac suspiriis alteri indicasset, Robertus Brusius Ioanni regnum, si vellet, obtulit, pollicens se omni diligentia, omnibus viribus quod in eam rem posset annisurum; aut si eam conditione maiorem quam pro se putaret, quoniam ipsemet merito regnum ex haereditate possidere deberet, sibi id relinqueret: pulsis vero regno Anglis, haereditatem omnem eum retenturum cum magnis praemiis ac perpetuo secundum a rege fore. Quod ubi literis ac iureiurando confirmatum fuit, mox Robertus in Angliam rediit. Nam eo quod regni haeres esset, suspectus regi erat, nec diu in Scotia commorari illi integrum fiut. Iampridem enim vita privatus a rege fuisset si qua occasione fratres eius omnes in unum congressos deprehendere potuisset. Sed Cumein, facta coniuratione, seu metuens ne coepta non bene possent procedere, comparans vires suas cum tam potente rege, seu occasione oblata qua, uno omnium in Scotia potentissimo e medio sublato, ipse caeteros omnes excelleret ac regno proximus esset, nuncium fidelem sibi ad regem Eduardum cum literis coniurationis mittit ac inita consilia aperit, ut convictus mox Robertus, supplicio sumpto, tolleretur.
spacer 23. Quibus inspectis, Eduardus, non omnino credens vera esse, sed ex invidia potentiae aemulatione proficisci, attamen, metuens ac prorsus ambiguus, Robertum ad se vocat, literas ostendit, quaerit num manum suam agnoscat. Ille magnopere se literas agnoscere dissimulans, asseverabat certo scire eam sibi fraudem ab Ioanne confictam ex veteri odio invidiaque esse. Poscerre itaque ut unam saltem noctem literas libere inspicere liceret: se enim facile demonstraturum falsas eas et commentitias esse, obsidem comitatum suum et quicquid ubi haberet dare. Rex, quia crimina haud similia veri esse iam antea putaverat, facile assensus est, sed stolide profecto. Nam licuerat eum in custodia firma quaecunque vellet agentem sine magno habuisse negotio. Sed ita in fatis erat regnum Scotiae Robertum aliquando comparaturum. Igitur ubi primum a rege discessisset, convocato fabro ferrario ac ex omnibus equis electis tribus quam velocissimis (nam fugae consilium red comes Glomerensis dare, missis duobus calcaribus cum duobus aureis videbatur) inverse ac propostere ferrea pedum munimenta equis affigenda curat, ne fugae locum ex vestigiis equorum deprehendere persequentes valerent. Media vero nocte cum duobus sociis fidelibus fugam arripit, et nix forte cum coelo densa cadebat, ut vestigia continuo nive oppleta, etiam si ferrei equorum calcei non praeposteri fuissent, deprehendi non potuissent.
spacer 24. Eduardus quum de fuga Roberti certior factus esset, supra modum sibi iratus, emissis ad investigandum non quivit ob nivem deprehendere. Sed Robertus septimo die in vallem veniens Annandiae, quae sua erat haereditario iure, Lochmabam ingrediens, fratrem Davidem cum Roberto Flemein nobili adolescente obvium habuit, qui quum perturbatum fratrem conspexisset, cunctaque ex ordine audivisset, socium se fratris fugae praebuit, ac quum iam intima patriae ingressus esset, nuncium a Ioanne Cumein literas ad Eduardum ut quam citissime Brusius interficeretur ferentem, indice fidissimo adulescente Flemein, deprehendit ac pro mercede capite truncat. Inde Dumfrens profectus, duce eodem Flemein, ubi Cumein agere sciebat, deprehendit eum in choro fratrum minorum, ubi cum paucis de prodita fide inter se disceptassent, negante Cumein a se factum id esse, Roberto asserente, tandem Robertus exemptum gladium in ventrem Cumein configit, ac mox se extemplo proripit. Ibi duo eius amici Iacobus Lindesai et Rogerus Gilpatrik quid factum esset rogitantes, credere se ait Cumein occisum esse. “Adeone rem (inquiunt) periculosam in incerto relinqius?” Ac verbo ad Cumein accurrentes placide ac velut amice rogant num letale ese vulnus crederet. Quo negante, si peritus propere adesset chirurgus, tribus eum insuper aut quatuor ictibus interimunt. Eodem tempore Wallas, ab iis quibus semper maxime confidebat ad Glasgu captus est. Corrupti enim erant ingenti praemio, quod propositum illi qui eum cepissent ab Eduardo fuerat. Adductus autem magno militum praesidio Londinum, crudelissime ab Eduardo trucidatus est, ac membra eius per diversas Scotiae regiones in contumeliam suspensa. Hunc finem habuit vir clarissimus, ac solus ea tempestate liber, cum omnes reliqui turpissime Anglo sese ac patriam in servitutem dedissent. Quae vero ab historiographis de eremita in coelum illum volantem per somnium vidente traduntur, somnii aut anilis fabulae similiora quam verae historiae plerisque censentur, tametsi Wallas haud indignus immortalitate ob insignem in patria protegenda virtutem fuit.
spacer 25. Robertus, audendum aliquid maius ratus quo manus Eduardi devitare posset, aut potestatem aliquam qua potentiae eius resistere quoquo modo valeret comparandam, impetrata prius violati sacri ac caedis a pontifice venia, auxilio amicorum Sconam profectus diadema regale sumit, atque quam potest maximas copias ad bellum haud dubie adversus Anglum mox gerendum cooparat. Caeterum ea exigua erat manus, nam paucos in Scotia fautores habebat et Anglus cum reliquis Scotis maximos exercitus mox adversus eum ducturus erat. Itaque Eduardus vicarium suum Odomarum Valentinum adversus Robertum cum satis firmo exercitu mittit, paucis tamen caesis. Ea fortuna initio male cedens, animos popularium a Roberto avertit, inauspicato eum regnum ingressum putantes, quum prima destituissent auspicia. Post fugam Roberti Odomarus regis vicarius edicto omnes uxores eorum qui Roberti partes sequuti erant proscribit. Unde magna statim fuga fiebat omnium ubique mulierum in maximis angustiis, in sylvis, in montibus ac concavis locis latitantium. Ex fuga autem Robertus quum in Atholiam et Argadiam pervenisset, celeritate fugiendi periculum evadere conatus, ab Anglis quibusdam ac Scotis maxime ex familia Cumein invasus, praelio iterum decernere coactus est, sed non dissimile tum quoque eventu ac fortuna pugnatum quam nuper. Paucis enim caesis fuga se rex cum suis commisit. Vagus inde ac ab omnibus destitutus per sylvas, per montes, vitam herbis tolerando, erravit. Duos tantum in ea fortuna fideles amicos habuit, comitem Lenni et Gilbertum Hay, qui, esti interdum ab eo discesserunt in rerum necessitate, in fide tamen eius perpetua constanti permanserunt animo.
spacer 26. Solus igitur nonnunquam cum uno comite aut duobus in inviis locis delitescebat. Despecta enim tum ab omnibus eius fortuna erat, adeo ut et famuli a contumeliis non abstinerent, calamitatibus insultarent, et, licet herum suum, tandem tamen desererent. Caedes vero per omnem Scotiam eorum qui se aliquando Roberto adiunxerant fiebat, fratres eius ad supplicium trahi, bona eorum proscribi. Nigellus enim frater eius primum et Thomas et Alexander paulo post capti cum plurimis nobilibus et ex plebe viris strenuis, omnes capite truncati sunt. Uxor eius a Wilhelmo Cumein ad Eduardum ducta in arcta diu custodia Londini est detenta. Quae omnia quum Robertus perciperet, nec ipse minora quotidie pateretur, invicta ad extremum usque tulit patientia. Nam humi cubare, aqua pro vino aut cervisia, uti a pueris didecerat cum patre in castris ac famulitio regio prope educatus. Illud vero divinitus eum facere apparebat, cum desolatus utrobique, familia pene tota eius ad internecionem extincta esset, tamen nunquam sperare destitit se regnum sibi aliquando et populo suo libertatem comparaturum. Verum variis in lociis quum vageretur, ut facilius insidiantium posset manus effugere, tandem ad Hebrides perveniens ab amico quopiam veteri et homine nobili paulum refectus est, ab eodem milites aliquot et arma accipiens tentare est aliquid agressus.
spacer 27. In Carictam igitur ubi venisset, castellum quoddam quod patria haereditate eius fuerat capit, omnesque Anglos trucidat, spoliis militibus liberaliter partitis. Inde rursum iis qui relicti adhuc erant ex eius amicis animi aliquid additum est, ut undeque concursus eorum fieri coeptus, ex montibus, ex sylvis, ex antris, prout quisque se maxime occultando latuerat. Quapropter, aucto nonnihil numero, ad Envernes deinde pergit, quorum arcem munitissimam vi cepit ac propugnatores omnes interfeci, simili fortuna in caeteris aquilonaribus castellis expugnandis usus. Omnia expugnata diruit ac incendit quoad in Glenesck devenisset. Nam ubi audisset Ioannem Cumein cum Anglicis ac Scotis quibusdam ad famam nominis sui excitos ad se venire, locum eum opportunum sibi fore ratus, ibi consistit ac hostes expectare eo loci statuit. Qui ubi illum viderent intrepidum cum exercitu manere ac paratum esse praelio decernere, audaciam homiminum admirati ipsi pavere coeperunt, nec pugnam inire ausi fuere, sed extemplo legatos ad Robertum pro induciis mittunt, ut mox de pace tractetur, ibi praesens periculum evitantes copias suas augent, ac deinceps acerrime Robertum persequuntur, saepe in defatigatos ex itinere, nonnunquam in castra metantes, sed virtute ac audacio non modo fortiter eos excepit, sed plerunque superior fugam ac caedem hostium edidit. Verum ea plerunque parva fuere, ut in tumultuariis pugnis, ubi fuga sibi quisque vitam haud difficultuer servat. Horum fama complurium animos favoremque Roberto conciliavit.
spacer 28. Per id tempus Iacobus Douglas, quo viro sancti Andreae episcopus Willermus Lambertoun familiarissime in aula utebatur, ingentis spei adolescens, ut Brusio sua pro virili auxilio foret, pontificis haud rei inscii accepto thesauro, equis atque nonnullis forma et pernicitate insigni, custodibus foede pulsatis, quo id clam episcopo factum viderentur, nobilibus cum quicusdam consilii consciis celerius abiit. Cuius in obsequio pace et bello prospera sorte atque sinistra ad vitae exitum fidissime perduravit. Ab hoc Iacobo Douglas, insignis familia, quae tametsi nonnihil ante id tempus initium habuisset, primum celebre decus accepisse ferunt, aucta postea in tantum, ut mole sua laborans regibus opum magnitudine suspecta, uti docebunt sequentia, tandem sui sibi exitii nonnulla ex parte in causa fuerit. Caeterum his rebus factum est ut Eduardus, veritus ne prospera fortuna elati Scotorum animi novam defectionem pararent, sedibus quoque suis exciretur, ac maiore cum exercitu obviam Roberto pergeret. Sed ad fines Scotiae accedens gravi morbo repente implicitus vitam finivit, nullo poenitentiae signo dato, nec sacramentis ex more acceptis. Unde fama tenet equitem quendam Wilhelmum Banistrum hora mortis eius in ecstasi vidisse Eduardum a daemoniorum turba correptum, graviterque flagris caesum, ad Tartara detractum, eundemque quum ad se rediisset mirandum in modum exterritum, ac paulo post in morbum incidisse, nec deinceps unquam visa ex animo deponere quivisse. Itaque etiam ubi convaluisset ex morbo, mutata vita, poenitentiam ad ultimam aetatem egisse.
spacer 29. Sed verane an falsa sit ea, nescio fabulam an historiam appellem, meum iudicare non arbitror, tantum vulgatam rem refero. Sed priusquam extremam diem obiisset, adducti ad eum sunt animam iam trahentem quinquaginta quinque nobilium Scotorum liberi, impuberes fere omnes, quos Kildrummi castello aliquandiu oppugnato ea lege tandem in deditionem ceperunt ut quod Eduardo regi videretur id illis fieri. Itaque ubi adducti in cubiculum iam ferme morientis rogaretur quidnam faciendum de illis censeret, nihil aetatis innocentiam motus, torvo omnes vultu intuitus, crudelissimam de illis sententiam, ipse mox ac iustissimi iudicis subiturus iudicium, tulit, “Trucidentur (inquiens) ad unum omnes furca suspensi.” Quod et exemplo factum est a tyrannidis eius ministris. Mortuo igitur Eduardo Langscanx primo huius nominis| Anglorum regi successit filius eius in regnum Eduardus secundus, cui cognomentum fuit Carnarivano a castello quodam in quo natus fuerat. Verum is, paternis insistens vestigiis, continuo concilum tam nobilium Scotiae quam ecclesiasticorum ad Dumfres edicit, ac in verba sua iurare adigit, fidemque sibi tanquam superiori ac regi polliceri. Caeterum non omnes edicto paruere. Augurabantur enim fortunae mutationem cum morte Eduardi patris fore, filium imprudentem esse, maloque uti consilio. Nam Petri cuiusdam Vasconis natione arbitrio maxime regebatur, qui omnibus erat Anglis, nedum Scotis, invisus. Sed ii modo quorum praesens periculum nisi paruissent aderat ad diem praesto fuere. Inde retro in Angliam Eduardus abiit aucturus copias suas. Nam legatos ad regem Franciae mittebat, subsidium bello postulans.
spacer 30. Interim Ioannes Cumein, conscripto maximo exercitu partim ex Anglis, partimque ex Scotis, quo novo regi operam suam probaret ac gloriam, si qua posset, pulsi Roberti sibi pararet, persequi eum insistit. Robertus id locorum, etsi gravissime decumbens, congressum tamen non detrectavit. Lectico se in praelium portari iussit. Caeterum hostes nil aliud quam multitudine se sua in fugam acturos Robertum sperantes, ubi eum viderunt audacissime adversum se cum exercitu instructo procedentem, in fugam ipsi conversi sunt, quos aliquandiu persequens Robertus multos occidit, nonnullos vivos cepit. Qua victoria ad Henverourte vicum decem prope passum millibus ab Aberdonia parta adeo refectus est ex plurimis angustiis ut repente sanitati restitutus sit. Insequenti deinde anno Angli et Scoti, duce Donaldo, ab Hebridibus magno numero Robertum rursus aggrediuntur. Sed cum expedito exercitu Eduardus Brusius frater Roberti ad fluvium Deir illis occurrens, quum acerrima pugna principio utrinque certaretur ancepsque diu fuisset praelium, occiso Rotholando equite aurato cum aliquot nobilibus quos circum se Rothlandus habebat, in fugam omnes vertit. Donaldem etiam ducem fugientem assequutus vivum capit. Agrum inde totum in circuitu late vastat, praedaque onustum exercitum cum Donaldo duce captivo ovans ad fratrem reducit. His prosperis aliquot praeliis Robertus animos suorum metu ac malis aliquandiu alienatos in favorem sui reducens, magno exercitu Argadiam ingressus, totam eam subiugavit. Dominum autem Argadiae Alexandrum munito castello sese defendentem, imperiumque eius reiicientem, in deditionem ea lege accepit ut cum singulis vestimentis, cum iis quos secum habebat, in Angliam bona fide abiret. Sed Angliam ingressus fato mox functus est.
spacer 31. Anno deinde post Eduardus rex Anglorum cum magna suorum manu Scotiam ingreditur, ubi cum non minori eum exercitu Scoti (quos in fide habebat) excipentes usque ad Renfrou perduxere, nulla acta re memoratu digna, Anglis videlicet segniter ducem sequentibus. Eodem anno ob continua bella maxima omnium rerum inopia Scotia affecta est: nusquam enim frumentum advehebatur, agri omnibus partibus ab hostibus infesti, pecora omnia praedae fuerant. Deficientibus igitur consuetis ad victum animalibus, ad esum se equorum et similium convertunt. Anno deinde insequenti Robertus Brusius rex quacunque iverat, hostibus prostratis aut fugatis, castellis plurimis, sed plerisque incruento exercitu, captis et igni corruptis, bis ultro Angliam irato ingressus exercitu omnis generis praedas plurimas abegit, eisque Anglos cladibus affecit quibus superioribus annis Scotiam vexaverant. Nihilo tamen minus illi superbi ferociter minitabantur, ulturos se hostes suos suo tempore iactitantes. Perthum deinde a Roberto rege captum, omnesque milites tam Angli quam Scoti suspendio aut gladio perfidiae poenas dederunt. Plebs veniam impetravit. Moenia ac vallum diruta ac in fossam coniecta soloque aequata. Dunfreis item, Boita, Air, Lainrik, multa alia castella vi aut per deditionem capta. Oppidum praeterea Dunelmia incendio corruptum. Castellum fortissimum Roxburg anno proximo a Iacob Douglas in festis Bacchanalibus, quum omnes homines metu abstinentiae instantis vino libinibusque indulgent, neglectius a vigiliis tutatum, captum est. Eodem quoque anno castellum Edinburg a Thoma Ranulpho, comite postea Moraviae, Roberti regis nepote ex sorore expugnatum. Mona quoque insula a Roberto rege capta ac in fidem recepta.
spacer 32. Quotquot vero a Roberto rege capta fuere, omnia diruta sunt praeterquam unum Bervicium, qua ex re magna postmodum mala evenere. Interea Eduardus Brusius castellum Sterlingum in colle in immensum edito ac undequaque praecipiti situm, praeterquam qua via ad castelli portam ducit praeangusta, oppugnare parat, ratus si id expuganasset, nominis sui apud hostes pariter et socios gloriam magnam fore. Omnia vero quaecunque locis et urbibus expugnandis adhiberi consilia possent nequiquam tentans tempus frustra terebat. Nam praeterquam quod locus natura munitissimus ac fortissimis moenibus castellum inexpugnabile erat, praeerat praesidio acerrimus vir ac inprimis rei bellicae peritus Philippus Moubrai, natione Scotus sed Anglorum secutus partes. Frumenti etiam satis magna vis ut longissimae obsidioni sufficere posset, erat. Animi igitur anxius Eduarus quid agendum esset: obsidionemne persequeretur, quod magnarum erat impensarum longi laboris, an ab obsidione discedere, sed id probrum reputabat ab re infecta, quam tanto animo conceperit, discedere, medium quoddam consilum uti arbitrabatur, capere cogitat quod non obsidionem omnino aut rem infectam relinqeuret, animum videlicet Philippi tentare primum (quanquam exigua spe) ut se ac castellum in manus suas dedat, non minorem eum hoc facto apud Robertum fratrem quam nunc sit apud Eduardum regem fore pollicens. Quae cum is aspernaretur, ut omnino a proditione abhorren s, aliam conditionem effectu haud sane difficilem sed stolidam proponit, uti si Angli hoc anno supettias castello non venirent, tum Philippus id Scotis traderet, conditio profecto non admodum prudenti consilio ab Eduardo Bruso inita. Nam quis crederet regem tam opulentum, tantis societatibus potentem, adversus profligatos suis subsidio non venturum, aut quis tam longis induciis,quibus omnes copiae contrahi possent, talem regem in se pactis concitare non vereretur?
spacer 33. Summe igitur Roberto facta fratris displicebant, nec tamen audebat fidem eius irritam facere, ne quicquam tumultus aut seditionis inde oriretur. Bellum etiam quocunque modo agatur cum Anglo fore arbitrabatur. Eduardus interim rex Angliae, missis ad omnium principes regionum quos sibi amicos habebat legatis, auxilia convocat, et eo facilius quod exercitui post victoriam Scotiam dividendam pollicebatur, impetrat. Itaque non solum conscripti a principibus ac destinati subvenerunt, sed voluntarii plurimi, quorum tenuis atque exigua domi res erat, divitias ac opes brevi consequi sperantes. Coniuges quoque ac liberos secum omni supellectili quam ferre poterant aut iumentis (siqua habebant) imponentes secum adducebant. Nationes autem ex quibus Anglis subsdium missum hae fere nominantur: Hollania, Zelandia, Brabantia, Flandria, Picardia, Bolonia, Gasconia, Normannia, Aquitania, Burdegalia, quae omnes tum aut Anglorum sub ditione aut eis confoederati erant. Scoti quoque plurimi, florentibus Anglorum rebus, adhaerentes. Angli vero quanti ex nulla alia regione una. Numerum omnium quos tum peditum equitumque Anglus contraxerat hunc ferunt videlicet centum quinquaginta peditum milla et totidem fere equitum, immensus praetera calonum ac lixarum eorumque qui commeatum adferebant, tum uxorum, liberorum ac ancillarum turba ingens accedebat, ut nullus ordo, nulla discplina militaris in tanta hominum colluvie haberi potuerit.
spacer 34. Mixti erant uxores ac liberi viris armatis. Clamor ubique ac maximus strepitus, ut in tanta multitudine ac linguarum diversitate in immensum personabat. Nam quum iam Scotiae appropinquarent, convocatos primoribus, quo maxime supplicio Robertum, velut iam captum, excruciatum necare dignum censerent consultabant. Adduxerat praetera Carmelitani ordinis monachum quempiam qui carmine destructionem Scotiae Anglorumque victoriam caneret. Multaque imperite ac ferociter a duce primum, inde a tota turba in Scotos iactabantur. Ex adversa parte Robertus omnia prudenter ac explorate agere, cum triginta millibus peditum equitumque veteranis plerisque militibus obviam hosti procedens castra loco plano ponit, seu viribus suorum confidens, seu contemptum sui hostibus audaci consilio adimens. Quod ita evenit. Nam, admirantibus plerisque tantam ducis audaciam, respondisse quidam feruntur non sine maxima caede victoriam quibuscunque eam superi dabunt comparaturos, considerantes videlicet ducis peritiam virtutemque ac veterani robur exercitus, innumeris pene victoriis atque caedibus indurati. Addiderat praeterea dolum Robertus consiliis audacibus, fossas quam potuit maximus qua praelium futurum arbitrabatur, impositis sudibus praeacutis, cespideque viridi leviter superiniecto, fecerat, ut pedes modo, nec multum frequens transire posset, sed ubi omnis multitudo ingrueret aut eques transiere conaretur, tum sustentacula omnia corruerent. His ita dispositis, Anglos eodem loco expectat. Praeterfluebat autem castra fluvius nomine Bannafborn praelio hoc plurimum celebris.
spacer 35. Sed ubi iam non plus mille passibus castra castris distarent, Eduardus rex octingentos equites occulto tramite ad Philippum, quem Steringo castello praesidio fuisse supra scripsimus, ut ipsum et exercitum adesse sciret mittit. Quos Robertus castris exeuntes animadvertens, velut a populationibus eos prohibuturus, quingentos contra equites, duce Thoma Ranulpho homine impigro mittit. Quios ubi ad se venientes vident Angli, converso cursu subsistunt, diuque in conspectu utriusque exercitus acerrimam utrique pugnam edunt. Sed Douglas Ranulphi aemulus, quum longiorem videret concertationem metueretque ne multitudine Ranulphus ab Anglis opprimeretur, potestatem a Roberto rege orat, deposita aemulatione, ut subsidio venire licet. Quod ubi ille iterum atque iterum negaret, tandem tamen cum paucis authoritate sua castra exivit terrendi saltem causa, si quid iuvare possit. Sed quum iam certantibus appropinquaret ac hostium cumulos caesorum suosque victores videret, subsistit, spectator potius virtutis inimici esse quam vel tantulae gloriae praereptor praeoptans. Tandem, absoluta pugna, ipse cum suis ac Ranulpho victoria triumphante in castra reveritur. Hanc pugnam veluti omen reliqui eventus fore omnes sperabant qui in castris Brusii erant. At hostes parvi hoc faciebant, devictam esse equitum alam, quum nondum ex dimiio hostes numero exceluissent, esse vero multo pluris in castris quam triplo aut quadruplo equites peditesque. Caeterum Anglus, ratus Scotos victoria ferociores praelium non detrectaturos, signum pugnae in diem crastinum proponit. Idem facit Robertus, si qua posset in fossas praeparatas hostem pertrahere. Interea unumquenque arma expedire iubet ac sese Deo praeparare, confitendo sacerdotibus delicta ac Deum veniam orandi, ut in posterum diem, re sacra audita ac sumpto Christi corpore, idonei praelium conserere ac victoria potiri possint.
spacer 36. In castris hostium amplissima sibi quisque sperabat, unius diei labore exiguo divitias ingentes at agros (quae antea ne per somnium quidem speraverant) amplissimos habituros: nihil vero facilius effecturos sese arbitrabantur quam primo impetu hostes prosternere. Nocte autem quum Robertus, de rebus suis sollicitus, quietem nullam prope corpori daret, precibus vacans aut omnia animo volvens, intento eo cum quibusdam in preces converso (orabat autem Deum ac sanctum Philanum, cuius brachium inclusum argento in exercitus se habere credebat, ut victoriam propitii dare vellent) visum est brachium argenteum, cui inclusum verum fuerat, repente apertum ac rursum in nictu oculi clausum, nullo accedente nec se movente quopiam. Quod quum mirandum, sacerdos ad altare accessit quid actum esset inspecturus. Ubi vidit verum inesse brachium exclamans vere numen esse divinum, confessus est factum suum regi, quod roganti brachium sancti Philani, capsulam tantum argenteam, veritus ne in tumultu perderetur, exempto vero brachio vacuum dederit. Plenus igitur rex spe reliquum noctis in precibus ac gratiis agendis perseverabat. Postero die, praeparatis omnibus, ad rem sacram milites convocat, iubetque omnes Christi corpus, quo robustiores spiritu essent, sumere. Erat in exercitu abbas insulae Missarum nomine Mauricius, qui ex editiusculo loco tum rem divinam faciebat, is regi eucharistiam ac nobilibus administrabat, inde a reliquis sacerdotibus idem factum caeteris militibus. Quibus omnibus ex more Christiano peractis convocatisque deinde ad concionem et solitam exhortationem per praeconem militibus, huiusmodi apud eos verba Robertus habuisse fertur.
spacer 37. “Quanta nobis, milites, pugnandi incumbat necessitas credo vos me etiam tacente intelligere. Videtis enim non Anglicanum modo exercitum, aut non solum ex subditis Anglicanae ditionis regionibus conscriptum, qui vos illorum potentiae subigat, sed ex omnibus vicinis regionibus convocatos cum uxoribus ac liberis adversum nos venire, ut, profligatis nobis, ipsi nostra occupent, agros nostros ipsi colant, ipsi aedes nostras inhabitent, templa ac sacra nostra ipsi frequentent, denique, deletis nobis cum ipso etiam nomine, ipsi omnia nostra possideant. Consuli etiam licet stolidissime ab hostium ducibus ignavissimis hominibus audio, qua nos poena priusquam in manus eorum venerimus excruciatos quam maxime crudelissime trucidare debeant. Nae illi profecto sentient (quales vos ego viros cognovi) adversum quos talia consuluerint. Qui enim homines talia adversum vos milites strenuissimos et tantis victoriis induratos, cogitare imo minari audent? Electi scilicet fortissimi quoque ex omnibus regionibus? Imo regionum omnium faex impurissima. Arma a pueris ferre assueti, ac rei militaris scientia imbuti? Imo scorta contrectare soliti, ac omnibus libidinibus immersi. Qui ubi in patria non agrum — quid dico agrum? non villam, non larem familiarem ullum habuerint, aut si habuerint, per luxum absumsperint, vos illi ignavissimi fortissimos, imbelles bellicosissimos sedibus et focis eiicere conantur. Difficile erit hos perinde ac pecora conculcatos iugulare? Ut omittam etiam si eximia omnes virtute essent, tamen ne tum quidem vobis timendum, nec minus audendum esse. Nam quo nobis iustior defendendi quam illis invadendi causa est, eo quoque nobis faventiores superos quam illis fore confidimus. Nihil vero ubi Deus propitius est hostium potest multitudo. Quem certe nobis propitium singularibus miraculis compertum habemus, quae vobis nota iam esse et ad omnium aures pervenisse scio. Quamobrem bono (quod facitis) animo confusam eam multitudinem invadite, ac quo plures eos existimatis, eo vobis praedam ac spolia fore maiora animis cogitate.”
spacer 38. His verbis suos adhortus est Robertus. Eduardus ex altera partre in aciem eduxit, mandato cuiuslibet nationis ducibus dato ut suos quisque vernacula lingua moneret hortareturque ut memores esset, si fortiter unam aut alteram operam navassent, se ingentes divitias opesque habituros, turpeque esse cum semel patria exiverint aeque atque prius inopes, addita insuper ignaviae nota, domum reverti. Exeuntes vix avelli ab uxoribus ac liberis potuere, tamen a ducibus castigati tandem in ordinem redacti sunt. Sagittari ex cornibus stetere permixti equitibus, phalanx in medio constituta est. Caeterum parum ad veram pugnam animati putabant aspectum tantorum hominum equorumque hostes non sustentaturos. Quae opinio forte quadam aucta est. Robertus etenim, quum omnes pariter pedites equites, relictis equis, pro aequato periculo invicem magis fidentes cohaererent, pedibus pugnare iussisset, procedens ante signa Mauricius, quem supra rem sacram fecisse memoravimus, arrepta duabus manibus crucem qua Christus crucifixus pendebat, ostentansque eam militibus ut eius nomine bono animo patriam defenderent, in eoque solo confiderent, ad pugnam eduxit, ac ubi aliquantum adhuc acies utrinque abessent, Deo sese cunctos in terram prostratos commendare mandat. Quod ubi hostes videre, deditionem eos supplices facere clamant universi. Sed mox, ubi consurgentes maximo impetu in sese omnes incurrere vident, converso metu sibi quisque timere coepit. Primo igitur impetu plurimi cecidere. Sed retardaverunt nonnihil victoriam iaculatores in cornibus consistentes, latera hostium telis creberrimis implentes. Caeterum qui ad impedimenta relicti erant, pro viribus quoque audendum aliquid rati, quoniam ferri thoraces deerant, indusia lintea et candida supra vestimenta induentes ac mappas hastis alligantes, sumptis baculis longis quibus haestae deeerant, ita decumana porta castra egrediuntur, ac sese paulum ad montem circunducunt. Itaque de monte descendentes terribiliorem hostibus aspectum praebuere. Pars alium adventare insuper exercitum rati, cum istos vix sustinerent, alii angelos de coelo Scotis subsidio venientes arbitrati terga vertunt, initio fugae a rege facto, quem primum metus perculit.
spacer 39. Itaque strages ibi maxima fiebat, aliis super alios ex trepidatione incumbentibus, qui vero diversim fugam cepere, magno numero in foveas praeparatas conciderunt, sec nec minimam cladem calones intulerunt Anglis. Nam haudquaquam generosorum miltum more, ubi periculum est consistentes: victoria vero potitos, quam ab aliis accipiant, supra omnes mortales saevos ac crudeles videas irruentes. Caeterum fugientem Eduardum regem vix animus Scotis, tantis caedibus lassis, persequendi fuit, tamen Douglas iussu Roberti cum quadringentis equitibus persecutus ac ad castellum Doumbar assecutus e manibus haudquam emisisset, ni receptus a comite Mercharum per mare in Angliam esset nactus effugium. Itaque qui modo innumerabilibus copiis superbus incessit, haud dissimili Xerxis spectaculo, una aut autem scapha vix in Angliam summo cum discrimine evasit. Cecidere eo praelio ab Anglis millia quinquaginta, equites autem aurati ducenti cum duce Governiae, duo tantum Scotorum equitum auratorum desiderati sunt, Wilhelmus a Vetere Ponte et Walterus Rossensis, vulgo vero periere haud amplius quatuor millia. Ser praeter Scotos, opperiit etiam Aegidius Argentinensis Anglus nobilissimus et eques auratus. Cuius mortem Robertus, veluti viri semper amicissimi, ita aegre tulit ut a plerisque nobilium haud mediocriter obiurgaretur, veluti luctum communi gaudio (quod tunc faciendum erat) immiscuisset. Spolia tanta fuere auri argentique ac reliquae supellecitilis ut ex maximo inopia quam ex diuturnis bellis perpetiebantur, affluentes omnes ea victoria facti fuerint. Nam praeterquam quod ex spoliis collectum fuit, haud imparem numerum ex captivis redemptis confecere. Uxor itaque Roberti, commutata cum nobili quodam viro, quae annis fermi octo captiva fuerat, liberata est. Tapetes autem quos multo ex regio ceperat tentorio ex bysso pretiosissima auro intextos coenobiis praedicatorum per regnum divisit, ut inde ad sacrorum usum ornamenta fierent, quae hac nostra adhuc extant memoria.
spacer 40. Neque hoc quidem silentio praetereundum, Carmelitanum eum blue quem adductum ab Eduardo Anglorum rege ad victoriam et Scotiae destrunctionem conscribendam supra conscripsimus, cum in manus unius venisset, iussu Roberto stylo converso Scotorum victoriam carmine posteritati prodidisse, barbaro quidem illo, sed illi seculo haudquaquam contemnendo. Miracula quidam huic praelio adiiciunt. In Glassimbri pridie Ioannis ad abbatem duo viri insignes armis venere, hospitium illius noctis petentes, qui benigne excepti rogatique quonam proficiscerentur, responderunt se ad Bannocborn auxilio Scotis in posterum diem ituros. Sed inde in conclave ducti, quum summo mane curator hospitum inspectum eos, ut fit, venisset, quoniam nemo comparuit, grabataque composita mansere, ideo creditum est angelos a caelo missos ac singulare Dei auxilium eo die Scotis adfuisse. Quo die autem pugnatum fuit eques quidam fulgentibus armis Aberdoniam transiens victoriam Scotorum maximam nunciavit, idemque visus est Pictorum Bosphorum equo traiecisse. Vulgo autem habitus fuit divus Magnus Orcadum quondam princeps. Robertus vero Brusius, fama rei illius motus, Orcadense templum quinque libris sterlingis ex portoriis et vectagalibus Aberdonensis oppidi quotannis recipiendis donavit ad panem, vinum, ceramque sacris faciundis comparanda, neque Roberti Flemein, quo indice Ioannis Cumein perfidiam ultus fuerat, in se officii oblitus, agris enim a Cummirnald ob maiestatis crimen Ioannis haeredibus adeptis hominem donavit, a quo egregiam familiam Flemein cognomine nobiscum perseverantem genus traxisse asseverant.
spacer 41. Ferunt et duos Brabantini sanguinis equites ab Eduardo amice ad commilitium compellatus, pridie quam concurrerent acies, quum audirent in Anglorum castris infinita prope convicia, non absque multa detrectatione in Robertum regem iactari, orta commiseratione ei foelicitatem in futura pugna publice comprecatos, et ea re ad Anglum delata, eo iubente, pulsos castris atque ad Robertum, ut eius partes sequerentur, per foecialem ductos, publiceque edictum ut qui alterius ipsorum caput, confecto praelio, ad regem Eduardum deferret, centum argenti marcas pro munere acciperet. Postridieque Scotis victoria cedente, eosdem equites praeterea ingenti praeda potitos eamque omnem eos amplis donatos muneribus, rege Roberto permittente, in Brabantiam asportasse. Ibidemque postea diversorium Scotiam nomine (quod Antwerpiae vel hac cernimus aetate) Brusii effigie notissimum ingenti sumptu ad Scotorum usum aedificasse monimento perpetuo quanta benevolentia et quam grato ac memori animo in Robertum regem eiusque populum generosi illi viri fuerunt.
spacer 42. Bello hoc perfecto, Robertus concilium ordinum omnium regni ad Air edixit, ubi rex confirmatus est ab omnibus et de successione regni omnium consensu ita decretum, ut si legitima Roberto soboles mascula deficeret, ad Eduardum Brusium fratrem ius transferetur, tum ad Marioram Roberti filiam rediret, indeque successio ordinata maneret. Praeterea si et ipse et frater eius Eduardus priusquam ad maturam aetatem haeres pervenisset defuncti essent, Thomas Ranulphus regni sit gubernator donec regno legitima haeredi foret aetas. Ad haec ut Mariora ex magnatium consilio elocetur, cui id videbitur ex usu regni fore quam opportunissimum, nec eam rem diuturna accepit dilatio. Marioram etenim communi omnium suffragio nobilissimo viro Waltero Stuart, regni senescallo. pater matirmonio copulavit. Hanc ex Isabella Guathenaei Marriae comitis sorore, priori coniuge, susceperat rex Robertus, qua absumpta fatis, Elisabeth filiam comitis Hullister in secundam coniugem accepit. Nataeque sunt ex eo connubio filiae duae, Margarita, quae Suthirlandiae comiti devincta Ioannem filium pariendo interiit, et Matildis, in cunis defuncta, ac praeter eas proles una virilis sexus David nomine vicesimo secundo circiter Roberti principatus anno, qui patri in regnum postea successurus est. Nuptiis Mariorae atque Walteri Stuart ingenti pompa et apparatu confectis, Robertus oppida omnia Scotiae lustrat et eorum privilegia confirmat, praecipue Perthi, Deidoni, ac Aberdoniae, nonnullis insuper additis novis.
spacer 43. Anno deinde subsecuto Hiberni, longa Anglorum tyrannide oppressi, occasionem recuperandae libertatis, devictis eis a Scotis, rati, simul admirantes virtutem modestiamque Roberti Brusii ac fratris eius Eduardi Brusii, hunc per legatos ad liberandam pariter Hiberniam ac regnum accipiendum accersunt. Qui, paucula manu a fratre accepta, in Hiberniam traiicit ac iunctis illorum copiis Ulconiam magna caede Anglorum recipit. Quibus peractis, ordinum omnium voluntate sengentiaque rex declaratur, quod ut factum maneret, legatos ex primoribus Hiberniae ad pontificem mittunt ut ratum habere velit quod in salutem suam egissent, quum tyrannidem Anglorum diutius ferre non possent, multa de iure suo disserentes, quod per pontificem quempiam natione Anglum in servitutem redacti, blue quod forsan tolerandum esset si dominus tantum non etiam simul omnia essent mutata, sed caedes fieri tam frequentes ab Anglorum praefectis quasi non eius aestimarent virum bonum quam canem trucidare, id vero diutius tolerandum non fuisse. Ceterum saepe a pontifice Angli moniti uti ab Hibernia in totum discederent, frustra eius verba habuere.
spacer 44. Robertus vero anno posteaquam Eduardus Hiberniam ingressus erat, relicto in finibus adversus Anglorum incursiones modico praesidio, cum reliquo exercitu in Hiberniam subsidio fratri venturus traiicit. Sed foeda multa perpessus, praesertim ex fame, cum usque ad equos absumendos ventum esset, tandem quum haud longius unius diei itinere a fratre abesset, commissum est inconsulte praelium ab Eduardo Brusio, inexpectato fratre, seu quod adventum eius tam propinquum ignorabat, seu cupiditate gloriae, ne frater partem illius sibi vendicaret, se summa rerum decernere maturans. In praelio vero videns iam labantes suorum animos, fortissime pugnans, ut nomen ac genus decuit, cecidit. Ed interea Eduardus rex Angliae, ubi in Hiberniam Robertum Brusium transmisisse audivit, illud esse tempus ratus denuo aliquid tentandi, sine custode ac praesidio desertum credens regnum ipsum, cum ingenti exercitu aggreditur. Verum ad limites cum praesidio Duglasseus relictus obviam hosti procedit, praelioque commisso gloriosam reportavit victoriam, tribus hostium ducibus interfectis, quorum unum sua manu occiderat. Terra igitur se Eduardus imparem cognoscens mari, qua parte plus semper Angli Scotis valuerant, agere aliquid dum Robertus (quem plurimum metuebat) abesset statuens, classem instructam in Forthiam appulit, lateque terram omnem populationibus ac incendiis infestat.
spacer 45. Quorum adventum comes Fifensis ubi audivisset, vagos ac sparsos excipi nonnullos posse ratus, cum quingentis non amplius ad famam eorum se confert, quo adveniens maiorem deprehendens multitudinem quam ut ipse tolerando cum suis certamini esset, territus retro se nonnihil recepit. Verum episcolpus Dunkeldensis Wilhelmus a Sancto Claro cum sexaginta expeditis ac bene armatis equitibus illi occurrens, cedentem increpans hortatur ut sequeretur se, bonam spem in Deo haberet: caetera illi curae fore. Itaque episcopum praecedentem non subsequi probrum ac dedecus existimantes vel maximum, alacri animo omnes occurrunt ac incompositam quanvis magnam Anglorum invadunt multitudinem. Quingenti eo congressu Anglorum cecidere, reliqui perterriti trepidantes ad naves concurrerunt, ac cum qua proximum erat cuique naves ascenderent, tot unam navem ingressi sunt ut ea nimio pondere depressa in conspectu hostium exigua ab littore intercapedine cum omnibus vectoribus submergeretur. Eo facto episcopus Dunkeldensis tam gratus Roberto factus est ut episcopum deinceps suum illum appellarit. Eodem tempore Robertus Stuart Walteri Stuart et Mariorae filius, qui postea regnum obtinuit, natus est. Duobus vero post annis Thomas Ranulphus Angliam aquilonarem ingressus, nullo resistente, opimas praedas abegit, Berviciumque, quod viginti annis ab Anglis occupatum ferat, cuiusdam Angli cui nomen Spaldein erat, receptum est opera, qui agris donatus a Roberto in Angusia procul a limitibus Angliae postea consedit. Extat ibidem huius viri posteritas.
spacer 46. Anno deinde post, Bervicium Eduarduds Angliae rex obsedit, sed quum segnis ea oppugnatio esset, haud sine pudore nulla memorabili re acta, domum rediit. Mortua eisdem fere temporibus Mariora Roberti filia, relicto filio unico adhuc puero Roberto Stuart, qui postea rex Scotiae creatus est. Induciae inde aliquantuli temporis inter reges et regna factae. Pacatis utrinque rebus, Robertus, indicto Perthum procerum conventu, mandavit ut cuncti instrumenta possessionis iustae praediorum suorum secum adferrent, qua quum multi non haberent, arma secum sua tulere. Itaque, poscente rege ut instrumenta ostenderent, arma protulere. Qua re inoptata rex conturbatus, dissimiulata tamen ira, collaudavit eos ut viros fortes, qui possessiones suas armis tutarentur, attamen occultam animo fovebat iram, quae opportuno tempore eruptura esset. Quod cum illos non lateret, faciendum aliquid rati priusquam pati deberent, conspirant inter se nonnulli de tradendo regno in manus Eduardi Anglorum regis. Neque ea res clam rege fuit, indicata per coniurationis socium, sed quo facilius deprehendi rei veritas posset ac manifeste convinci, tacitus expectat quoad literas singuli per nunciam ad Anglum mitterent.
spacer 47. Itaque die horaque ab indice ad regem perlata, imposito in via praesidio quae literae ferendae ad Eduardum erant, nuncium apprehendunt ac sine ullo tumultu continuo ad regem adducunt. Apertis literis, coniuratos omnes ex literis cognitos ad se vocavit uti de rebus aliis aliquibus acturus. Qui quum advenissent, perlectis literis, rogat eos rex num sigillum quisque suum agnosceret. Quae quum taciti confiterentur, circunventos se videntes, dati sunt custodiae. Evestigio vero rex Bervicium profectus Wilhelmum Soulis praefectum praesidii socium huius conspirationis comprehendit, quem simili modo ad se vocatum proditionis arguit, ac Perthum ducit. Consilioque illuc confestim vocato (quod exinde Parlamentum Nigrum vernacula lignua vocatum est) Davidem Abretheni ex sorore nepotem inter primos causam dicere subigit. Nam eum, quod a coniuratis sollicatus eis non assentiebatur, licet quia coniurationem clam semper habuerat, culpae utcunque affinis erat, liberari tamen cupiebat si qui deprecatores intercessissent. Caeterum capitis condemnatum, quoniam nemo mortem deprecaretur, sententiam haudquaquam revocatum (nam turpe id visum fuisset) exequi iussit. Postero die, caeteris coniuratis ad tribunal perductis, similem de iis sententiam pronunciat, ac insuper ut proditorum more religatis ad equorum caudas pedibus ad supplicii traherentur locum. Tum coniuratorum amici undique exoriri, sordidati ac supplices ad regem accurrere, poenamque deprecare. Verum rex, omnium aversatus preces, “Praterlapsum (inquit) indulgentiae ac veniae hesterno die tempus est, quum innoxium pene prae his Davidem meum ad mortem omnes aequo animo duci contuebamini. Nunc quum in vestris necessariis periculum meritum cernitis deprecatores adestis. Agite (inquit ad praefectos rerum capitalium), exequimini quod est officium vestrum, idque quamprimum.” Accusati vero erant et alii multi, videlicet Walterus Maxwel et Walterus Barclay Aberdonensis vicecomes, et Patricius Griam. Insuper Hamelinus Nedrintoun et Eustathius a Rathre equites aurati, et praeter eos octo milites. Sed quoniam manifeste convinci non potuere, dimissi sunt. Praedia comitis Burthquhanae ibidem caesi in duas divisa partes, alteram Wilhelmus Hai, quem rex in locum Ioannis Quinci eandum ob coniurationem occisi, comestabulam suffecerat, beneficio regio habuerat. Alteram Wilhelmus Reth cum magistratu senescalli accepit.
spacer 48. Eodem tempore Angliae rex Eduardus missis ad pontificem literis graviter de Scotis questus est, quod se ne minimum quidem spatii respirare a bello sinerent, sese sicuti maiores suos cupidissimum esse rem Christianam copiis suis iuvandi. Verum per importunitatem Scotorum quietem a bello domestico nullam habere, nedum extra regnum eo tempore exercitum posse emittere. Quamobrem orare ac obsecrare ut si pacem suorum amaret, si afflictos a Turcis miseros Christianos miseretur, authoritate sua furentem assiduo bello Scotiam compescat. His atque aliis multis verbis pontificem Romanum adversus Scotiam incitat, quum ipse ac pater eius omnium eiusmodi bellorum authores fuissent. Immissis igitur a pontifice ad Robertum Scotorum legatis, graviter per eos questus est de inquietudine ipsorum in pleno consilio (nam ubi Robertus legatos advenisse intellexerat, omnium ordinum primates ad consilum hanc ob rem vocaverat) nunquam rem Christianam tranquillam fore dictitans, si pergant intestinis bellis seipsos conturbare. “Turcam hostem maximum ac florentissimum nobis Christianae ditionis ademisse partem, instare ut ulterius quodie progrediatur fines suos prologando, ac a nobis decerpento. Tempus aliquando fore (etsi modo longe distare ac abesse videatur) cum regionibus forsitan vestis imminentem (quod superi prohibere velint) videbitis.” Legatis consilio exire iussis, senatum rex super hac re consulit. Qui ad consilium vocati a rege erant hos fere principes numerant, Duncanum comitem Fifensem, Thomam Ranulphum comitem Moraviae, Patricium Doumbar Marchiarum comitem, Malisium comitem Strathernensem, Malcolmum comitem Lenocensem, Wilhelmum comitem Rossensem, Magnum comitem Cathaniae et Orcadiae, Wilhelmum comitem Suthirlandiae, Walterum senescallum Scotiae, praeter quos multi adfuere, episcopi, abbates, baronesque, quos enumerare longum foret. Ibi inter eos ferocissimus quisque fraudem Angli indignantes, gravissime adversus Anglos sententiam dicunt, ac statim bellum renovandum docuerunt, nec dignum legatis responsum dari. Nam quis non intelligat non adeo stupidum pontificem Romanum esse ut tanto tempore, iactatis duobus regnis gravisismo bello, causam nondum belli sciret, nec per quos incoeptum sit cognosceret?
spacer 49. Aliis quibus mitiora ingenia erant, utcunque se res haberet, si verbis gratia ac favor pontificis tueri possit, nunquam committendum ut ea contemnatur. Itaque benigne respondere legatis ac precari per eos pontificem ne se tales existimet ut reipublicae Christianae obesse velint, imo nihil se magis pace Anglorum cupere, si ex animo velint, caetrum probe sese dolum ac simulationem Anglorum noscere, videlicet ut pontificis authoritate bellum gerere videantur. Nam cum nihil eis in Scotiam esset iuris, ut quae plus nonaginta sex reges ex sua gente continuos habuerit, modo ubi regia stirps deficere coepisset per dolum ac vim regnum Scotiae invaserant. Itaque prius cupiditatem illorum comprimendum esse, tum si quid in Scotis corrigendum esset, neutiquam se pontificiam castigationem recusaturus. Haec, revocatis rursum in consilium legatis, coram eius cuncta repetita sunt. Inde consilium dimissum ac legati sic frustra domum sunt reversi, Pauco igitur interiecto tempore, Brusius cum valida manu Angliam ingressus usque ad agrum Petrosum, ubi vetus crux regum Stammorn vulgo, omnia incendio ac populationibus vastavit. Quibus malis irritatus Anglus, conscripto maximo exercitu, ire hostibus obviam parat. Centum enim ei peditum equitumque millia fuisse nonnulli tradunt. Sed iam Robertus reductis suis praeceperat ut omnia ex agris in oppida aut castella munita aut impellerent aut inferrent: pecora, frumentum, supellectilem, et quicquid hostium commeatum iuvare, aut ab eis asportari corrumpive possset, quo factum est ut Angli Scotiam usque ad Edinburgum ingressi inopia commeatus ante decimum quintum diem hostium agro excedere cogerentur.
spacer 50. Redeuntes autem indignatione rei, veluti contumelia commoti, in omne facinus praecipites ruunt, coenobium Melrosarum spoliant, monachos aegrotos, qui fuga evadere non poterant, interficiunt, et (quod summam nefas est) eucharistiam arcula eximentes in ligneam coniiciunt pydixitem, avaritiae causa id quod inter mortales sacratissimum est dispoliantes, ut veluti sedibus suis Deum more Luciferi eiicere conantes. Monasterium insuper Dryburgense, cum quibusdam praeterea sacris locis exurunt. Igitur Robertus eodem anno infesto iterum exercitu ulturus scelera patrata Angliam ingreditur, prosperoque successu oppida multa ac pagos Eboracum useque igni, caedibus, devastationibus infestat, et ad Bilandum cum Eduardo congressus foelici concessu pugnat, caesis quamplurimis Anglorum simul et Normanorum militibus. Ex fuga Anglorum Ioannes Britannus et Henricus Souly at alii nobiles complures ad monasterium regiae vallis confugientes capti sunt ac, data grandi pecunia, dimissi. Cum magno itaque suorum gaudio et sua gloria in Scotiam Robertus reversus est. Anno insequenti idem Robertus legationes duas misit, unam ad Romanum pontificem ecclesiasticorum virorum, qui eum a Scotis iamdiu per Anglos alienatum concilient. Quod impetratum est perfacile, ubi praesentes causam Scotorum nequissimam ac iniquitatem Anglorum declarassent. Alteram procerum regni ad regem Francorum pro renovando veteri foedere. Nec illi repulsam passi, ex sententia rem confecere. Sed ad antiquas foederis leges cum Gallis id additum, si alterutrius regis soboles deficeret, nec regni certus constaret haeres, tum per primores id regni arbitros discuteretur, et non solum quenquam non declaratum regem regnum occupare non permitteret, sed sua vi, si esset opus, praesentia etiam sua prohiberet, declaratum vero non minus defenderet quam non declarato obsistendum esset. Quae ut apud posteros etiam rata essent, sumpto sacrosancto Christi corpore, iureiuranda ea utrinque confirmarunt, et a pontifice probanda curaverunt. Adiectum praeterea ne unquam ab eo iureiurando per pontificem Romanum liberari possent, aut, si id esset factum, irritum foret.
spacer 51. Aliquantum deinde tranquillae res utrobique fuere, magis lassis continuo bello ducibus quam ulla alia re pacatis. Eodem prope tempore nobilis quidam Anglus origine, cognomine Hantoun, ut Eduardi regis iram in se conceptam declinaret, ad regem Robertum confugit. Is nam confecto ad Bannafburn praelio, in aula Londini conversatus, quum Roberti Brusii, quem syncere semper amaverat, fortunam virtutemque inter loquendum extulisset, ab Ioanne quodam Spensero, obscurae ac propemodum sordidae originis viro, qui tum erat Eduardi a cubiculo, pugione impetitus, exiguum vulnus excepit. Cuius iniuriae impatiens, vir nobilssimus ingentisque spiritus Ioannem postridie eodem loco obtruncat. Admonitus inde ab amicis sese ab irato rege ob crudele facinus perquiri ad supplicium, fuga saluti consulens in Scotiam praeceps abiit. Cui hospitaliter accepto Robertus rex praedia et agros Cadzow nomine multa benevolentia erogavit. Perseverat huius viri posteritas inter nostrates in amplissimam propagata familiam et regio iam honestatam sanguine, Hammiltoun nomine paulum mutato nuncupata. Interea rex Eduardus domi multo usus consilio, praesertim Hugonis Spenseri, cuius pene arbitrio cuncta domi militiaeque gerebat, hominis ab infima sorte ad eam fortunam per flagitia sublati, uxorem caeterosque amicos ac primates Angliae contumeliose habuit. Quamobrem ab uxore filioque Eduardo primam ingresso adolescentiam rex comprehensus, auxiliantibus reliquis nobilibus Angliae, in carcerem coniectus est, pravorum eius consiliorum sociis, aut instigatoribus verius, Hugone Spensero, Waltero Tapiloun Ecestriae episcopo, et Ioanne Harundelo e medio sublatas. Nec ita multo post Eduardus quoque (filio, ut quidem aiunt, iubente) foedissima morte a carceris custodibus interfectus est, imposita enim primo mensa in venterem quadrata undique summa vi presserunt, si qua animum eius possent exprimere. Sed quum id haudquaquam ex voto procederet, aliud incoeptant consilium, fistulam in anum eius iniiciunt ac per eam, ne qua exteriora corporis aut patentia contigerentur, ferro candente penitiora intestina adurunt perforantque ne mors percipi illata, sed sponte obvenisse videretur. Regnabat interea filius eius consensu totius Angliae, vivo etiamnum patri suffectus.
spacer 52. Dum haec agerentur in Anglia, Robertus, etsi iuris satis in regnum habere cunctis videretur, et quod Baliolus, relicto regno, summa se abdicasset potestate, inidoneumque dum se Scotorum populum Eduardo Anglo, invitis regni ordinibus, subdiderat, publico reddidisset regimini, et quod ius regnum Scotus populus Ioani veluti regni dissipatori publicaeque salutis hosti iure ademptum in se unicum Scoticae rei servatorem contulisset, tamen ne Balioli propagini, si quando vires resumeret, superesset quo suam posteritatem apparente aliquo iure bello lacessere valeret, Iacobum Douglas in Galliam ad Ioannem Baliolum opimis cum muneribus mittit, acturum apud virum suo nomine amplis agris honoribusque in Scotia illi promissis ut, si fieri posset, quicquid iuris in Scotorum regnum praetenderet in se suosque haredes transferret. Baliolum iam tum caecum taedioque vitae affectum veniente ad se Iacobo respondisse ferunt se suapte culpa redactum in ordinem satis compertum habere quam etiamtum inutilis ipse Scotorum reipublicae sesset, quamque necessarius Robertus, ideo se iuste illius administratione abdicatum eidemque Brusium peculiari Dei nutu, qui eam ab hostium iniuria liberatam egregie tutaretur, admotum, depositumque semel imperium veluti tetram pestem sibi aversandum et concedendum illi, quem Dei benevolentia ad id gerendum elegisset, et propterea quicquid iuris in Scotorum haberet regnum id omne se libere in Robertum conferre, et quem unum cum posteritate ex animo foeliciter cuperet regnare. Laetus itaque eo responso Robertus rex consilio omnium Scotiae ordinum ad campum Kenneth habito, Davidem filium haeredem ac se illi deceredet liberis, deinde Robertum Stuart nepotem ex filia secundum haeredem instituit, omnesque in utriusque verba iurare adegit ne qua postea tergiversatio contentiove de regno eveniret.
spacern 53. Sub haec tempora Eduardus tertius Anglorum pacem rogatum ad Robertum subdole mittens, fraude detecta, bellum in se excivit. Verum infirmo iam senectute Roberto per gubernatores cuncta administrata sunt, Thomam scilicet Ranulphum et Iacobum Douglas duos ea tempestate omnium qui erant non modo in Scotia, sed in toto etiam terrarum orbe praeestantisismos duces. Missi igitur cum viginti aut, ut alii refereunt, viginti quinque millibus delectorum equitum hi duo duces Northumbriam totam latissime devastant, adversus quos centum millia tum peditum tum equitum Eduardus rex educit. Verum tanta celeritate illi fugiendo pariter ac devastando usi sunt ut exercitus Anglorum, impedimentis ac sarcinis gravis, neutiquam eos cum summo labore insequendo assequi potuerit. Aliud igitur conandum arbitrati, quo a populatione hostem prohiberent, Scotiam versus iter dirigunt, ut sic saltem metu suorum ad sua tutanda redirent. Itaque triduo ad Tynam fluvium perveniunt, sed is ea tempestate tantum auctum erat ut vado transire nullo pacto exercitus posset, navium quoque copia deerat, illis in adversam ripam translatis aut demersis ab incolis vicinis. Castra igitur coacti in ripa fluminis metantur. Interea Northumbriam totam foedissime a Scotis corrumpi igni feroque sinunt, adeoque cuncta Scoti raptim percurrunt ut ubinam locorum essent ab Anglis percipi non potuerit. Sed praemio haudquaquam contemnendo a rege proposito, qui investigatos ubi locorum essent nunciaret, evolant protinus velocissimi quique ad perscrutandum. Cum paulo post consedisse nunciatur in colle quodam tribus millibus ab Anglorum castris, parati ad decernendum si Angli eo veniant, protinus Eduardus propius castra castris Scotroum movet. Postridie utrinque in aciem exercitum educunt. Sed Scoti, quoniam numero longe inferiores erant, in colle declivi aciem retinent ut meliori saltem loco pugnam ineant, ac quod militum numero desit, id ex loci commoditate suppleant.
spacer 54. Quod ubi diu expectantes Angli viderunt, fessi suos in castra reducunt, ac caduceatorem stolide ad Scotorum duces mittunt, si animus illis decertandi adesset, in aequum descenderent campum, quasi non ducum ea prudentia esset ut omnia quam tutissime agerent, aut id non imprudentis aut arrogantis hominis esset, ubi prohibere minima manu maximas hostium copias sedendo posset, aut ex tutiori cum eius loco sine periculis congredi, in aequum cum periculo descendere certamen. Itaque cum risu omnium repulsus ad suos rediit orator, triduo ibi utrique exercitus pro castris stantes, nulla re peracta, in castra redierunt. Tertio die noctis silentio Scoti, relicto priore colle, haud longe distantem alium occupant aeque consiliis suis commodum neque minus tutum. Quod ubi Angli percepere, propius accesserunt, vestigiis eorum insistentes. Sed, contempta Scotorum paucitate, raras aut neglectas agebant excubias. Id ubi animadversum a Scotorum ducibus, in omnis intentis eorum animis oculisque incumbentibus, audax profecto facinus Douglas animo concepit, sed quo perfecto summam apud suos gloriam comparet ac hostibus terrorem sui ingentem incutiat. Itaque media nocte electis ex omni numero ducentis promptissimis ad gloriam comparandum, optimisque adhibitis equis, quam potest occultissime ad castra hostium vadit, stationes quae longiuscule a castris agebant omnes somno oppressas praetergreditur, praeterquam dum in portis iam esset, exciti quidam tumultu equorum clamorem edunt. Nihilo tamen minus celerrime ad medium castrorum ad praetorium ubi rex tendebat, caesis obviis, pergunt pertingere. Sed multitudine excitata non amplus morandum rati funes tamen duos ex tentorio regis gladiis praecidunt, atque eadem qua venerant, caede multorum via facta, incolumes ad unum omnes ad suos redierunt.
spacer 55. Hoc facto edocti Angli frequentes agere excubias iubent. Nam si id toto exercitatu tentantum esset quod pars conata fuit, haud dubie devicti fuissent. Sed Scoti satis terroris virtutisque nominis sui Anglis incussum esse arbitrates domos suas redire parant. Angli, ubi discessum Scotorum videre, quid faciundum esset consultant. Verum quia fugientes eos assequi non poterant, et metuebant ne defessos se ex itinere aut per insidias invaderent, bello finem imponere optimum esse statuunt. Sed id morae intercesserat, quod statim militem exauthoratum dimitti nolebant. Nuntiatum vero a quibusdam speculatoribus est castra hostium fuga deserta ac praedae aliquantum relictum. Itaque partem exercitus ad explorandum mittunt tutane circumquaque essent omnia. Postquam nihil insidiarum inventum est, ad praedam diripiendam laeto animo concurritur. In castrorum ingressu ferarum quingentas ex omni genere occisas inveniunt. Nam eas Scoti abigere non poterant, et ne vivae in potestatem Anglorum venirent iugulaverant, deinde quinque Anglos qui confractis cruribus illic iacebant reperiunt. Postea peronum decem millia sparsim per exercitum proiectorum. Calciamenti autem id genus est hirsutum ex corio crudo confectum, quo Scoti veteri Romanorum more in expeditionibus ac venantibus, quod ad cursum celeriorem nihil praestaret impedimenti, uti consuevere. Verum Anglis invisum ac propterea tum velut in contemptum contumeliamque relictum. Itaque, spe praedae hiantes elusi, nulla re digna acta, nulla praeda ab hostibus abacta, maximis ipsi calamitatibus sub aspectum suum affecti abierunt.
spacer 56. Mortuus est eodem anno Walterus Stuart, vir nobilitate et gloria bellica insignis, pater Roberti futuri regis ac gener Roberrti Brusii regis. Praeterea Elizabeta red regina, mater Davidis principis, sepulta maximo luctu in Doumfermilem, ubi et rex Robertus postea inhumatus. Per eadem tempora obsedit Robertus castellum Noramen, quo expugnato accessit ad oppugnandum alterum nomine Auwiick. In qua obsidione ceciderunt Wilhelmus a Monte Alto eques auratus et Ioannes Clapanem, et Malisius Doumbar cum aliis quibusdam viris nobilibus. Tandem in fine anni eiusdem ad veram ineundam pacem mittutur ab rege Eduardo legati ad regem Robertum, nomine eius renuciantes omni iuri quod maiores eius aut ipse in Scotiam vendicaverunt, liberam prorsus ab omni servitute externa Scotiam restituendo ad posteros, qualis fuerat sub Alexandro postremo Scotiae rege, sed ut fines ab oriente ad Northumbriam, ab occidente ad Cumbriam haberet. Porro pro damnis quae plurima Scoti Anglis intulerant triginta marcarum millia praesenti pecunia Robertus penderet. Quae ut rata ac firma etiam ad posteros essent, Ioannam sororem suam rex Eduardus Davidi filio regis Roberti uxorem desponderet, vinculum mutuae concordiae. Ea ubi Roberto ac primatibus Scotiae placita sunt, instrumentis de pace conscriptis, omnium sigillis probata sunt atque firmata. Duobus itaque post annis ad Bervicium, praesente Elizabeta blue uxore Eduardis regis Carnarivani David Ioannem Eduardi regis sororem duxit uxorem, magna utriusque nobilium celebritate totiusque populi immensa laetitia.
spacer 57. Neque diu Robertus filii nuptiis supervixit. Vix enim elapso anno ex lepra, quae extrema illum aetate corripuerat, fato concessit, vir omni genere virtutis apud gentes omnes sua aetate clarissimus, qui utranque expertus fortunam, amissum regnum perditis amicis, occisis fratribus praeter unum Eduardum omnibus, minima spe ex potentissimorum manibus eripuit ac Scotorum libertati restituit, idque dum potentissimi regni Scotiae primates summe illud adversarantur. Quod vero qualem eum praedico, ita omnes habitus sit, vel hostium eius testimonio facillime probari posset. Nam in solenni quodam convivio Eduardi regis, multo sermone de re bellica habito, varieque inter se disceptantibus primoribus, tandem quaestionem invidiosam sane ac difficilem principi heraldorum (ii sunt emeriti milites magno apud suos honore) in primis rei militaris peritia nobili Eduardus proposuit, ut videlicet tres ea aetate praeclarissimos virtute bellica nominaret. Quo dicto taciti omnes arrectis animis expectabant, cum ob viri peritiam, qui unus vere rem talem iudicare poterat, tum ob rem ipsam, quoniam inter illos nonnulli erant qui se illorum in numero ponendos sperabant. Sed aliter longe evenit. Nam non solum eos cum quibus ipse versatus fuerat noverat, sed etiam externa omnia bella ducesque diligenti cura pervestigatos memoria tenebat. Primum itaque Henricum imperitorem haud immerito se nominare aiebat, quod cum tria regna tresque reges subegisset, id extremum usque vitae perpetuo foelicitatis cursu dignitatem suam tutatus fuerat. Secundo loco Aegidium Argentinensem equitem auratum, qui tribus aciebus continguis Saracenos (quod antea visum non fuerat) vicisset, duosque eorum duces occidisset.
spacer 59. Tertium locum, si cum pace regis hostem laudare esset integrum, Roberto se Brusio Scotorum regi omnium meritissimo concedere. Quem ubi nominasset, cachinnum protinus assidentes maximum excitare, quod non veritus fuisset coram rege tanto hostem honore dignare. Sed, facto a rege rogatu haraldi silentio, “Rex (inquit heraldus) id equidem nunquam existimavi, quin te praesente ac praesertim rogante, veritas grata semper esset. Velim autem si quid hac in re a me peccatum in te est, in meliorem accipias partem. Nam, si vinci a quopiam necesse est, a praestantisismo quoque quam ab ignavissimo minus id turpe duci. Imo, ut sciatis (inquit) quanti ego Roberti virtutem faciam, quem vos indignamini reliquo ducum vulgo praeferri, non modo illum illis praeferendum, sed his quoque longe anteponendum censeam, si veram virtutem iuste exitimare, non invidia deprimere voluerimus. Nam quod ea gessit Henricus quae modo narravi, suorum id maxime consilio auxilioque egit. Robertus autem exul ac profugus, nulla aut tenuissima spe occupatum a potentissimo orbis terrarum ac bellicossimo ea tempestate patre tuo, regnum Scotorum, pulsis exigua manu tantis hostium copiis, recuperavit, nec modo recuperavit, sed adeo stabilivit ut iis qui paulo ante feroces omnia agebant ac rapiebant, toties a se devictis ac pulsis terribilior esset quam ipsi unquam antea Scotis fuisset. Quae si quis refellere armis velit (nam is finis nobilibus contentionum esse consuevit), in campum mox descendat, ac qui bello superior erit, is causam quoque meliorem habeat.” Nec quisquam praeterea fuit qui hiscere auderet, experta multis in rebus strenua eius virtute.
spacer 60. Verum paulo antequam Robertus vita decederet, quum mortem imminere sibi sentiret, convocatis in conclave suum ex nobilibus quibus plurimum confidebat, curam imprimis filii Davidisadhuc pueri (octavum enim annum necdum excesserat) commendat, ac quaedam alia de regno gubernando, inter quae haec etiamnum commorantur: primum ne deinceps unquam dominos Hebridum insularum crearent, quibus liberae possessionis iure facere absque regis arbitrio quicquid liberet liceret, sed per singulos annos procuratores tantum iuris dicunti gratia constituerent, quique annuos proventus reciperent quaestores mitterent. Ea enim opportunitate eae insulae sitae sunt, eaque incolarum mobilitas ingeniorum, ut quamvis ob causam ad rebellionem impellantur, et haud facile deficientes in tuam rursum sit potestatem subigere. Mari enim cincti fortissimis se moenibus, siqua necessitas ingruat, includunt tuenturque. Mandat deinde ne unquam Anglis hostibus pugnandum praedicent, neu totis cum eius viribus signa conferant, sed vel lacessendo eos carpant aut ab effusa populatione prohibeant iterve impediant, nunquam uno tempore totius regni aleam subeant, sii semel fortuna adversa fuerit, ut sit unde copias reparent. Insuper ne unquam aeternum foedus cum eis feriant, at semper arma exerceant, in promptuque habeant se scire otio torpescere animos hominum corrupique, et ubi ex longa pace bellum ingruit animis inertia languescentibus belli impetus sustinere non posse, quippe insueta ad bellum iuventute. Praeterea pacem apud Anglos non diutius servari, quam dum belli nondum occasio commoda sese ostenderit. Itaque non ultra tertium aut quartum annum inducias sanciri utile esse. Quum vero ab Anglis minime metuendum fuerit, tum maxime omni ex parte advigilent ne ab inexpectatis improvidi opprimantur.
spacer 61. Ad haec obnixe omnes oravit ut dum ipse concessisset, unum eligeret ex praestantissimis regni ducibus qui cor suum Hierosolyma ad Christi sepulchrum deferret. Id enim sibi vivo maxime fuisse in votis, ut eo profectus hostes Christiani nominis oppugnaret. Sed quoniam per frequentia bella fatumque suum non licuisset, id saltem modo optare, ut quod est praestantissimum corporis humani et quo iam saepe illuc evolaverat, id sepeliendum in templo dominici sephulchri quod in Golgotha aedificatum est, illuc deferretur. Eo itaque defuncto ex consilio magnatium Iacobus Douglas, haudquam aliena sua volentate, etsi praesentia illius regno etiam magnopere usui futura erat, ad id electus est.

Perge ad librum XV