Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XIII

EFUNCTO rege David, Malcolmus ex filio eus Henrico nepos in regnum suffectus est, admodum adolescens: annum enim tum decimumtertium adhuc agebat. Qui, quanquam rerum imperitia tanto regno gubernando impar etiamdum esset, tamen singularis eius modestia, moresque ingenui ac ingenium (parentibus summa cura instituentibus) eximium optimi principis futuri spem praebebant. Tanta vero fuit ab ineunte aetate vitae castimonia, adeoque purum syncerumque non modo animum sed etiam corpus tueri amabat, ut inde Virginis cognomentum, nulla unquam ducta uxore, in hunc usque diem meruerit. Huius anno primo Stephanus Anglorum rex ex moerore amissi regni mortem obiit. Sed initio regni Malcolmi protinus miseranda fames, ac tum in homines tum in pecudes saevissime, nulla tamen contagione, grassans lues omnem undique Scotiam invasere. Qua occasione Sumerledus Argadiae tanus, suspicans id quod res erat, partem unam populi morbi consumptam, quie vero reliqua erat omnium rerum inopia confectam aut inedia languentem, contempta regis pueritia, una cum vicinis populis in spem praedae adductis in regnum impetum facit. Caesis vero qui conatibus eius obviam iverant, omnes in circuitu agros vaste depopulatur. Erat Sumerledus altioria quam quam pro fortuna sua animo complexus, ut qui ex humilioribus ad maiora evecti non fere mediocritate contenti esse consueverunt. Verum non diu prospera hac foelicitate usus est. Collecto enim undecunque exercitu, ac pro copiis quae tum aderant instructo, Gillechristus Angusianus regiorum praefectus iusta eum acie devicit. Caesi fuerant hostium ad duo millia, Sumereledus, tanta accepta clade, rebus suis diffidens, fuga in Hiberniam facta vitam servavit. Quibus rebus gestis ac fama ad vicina regna quam celerrime perlata, Henricus secundus Angliae rex, metuens ne victoria elatus Malcolmus ad alioria iam maioraque animo tenderet, seu alia quadam animo moliens, per foecialem ad se Malcolmum Londinum venire iussit, praetextu ut sibi Cumbriae, Hundintoniae (quod avus ipsius Henrico primo Anglorum regi olim fecerat) obsequium fidemque praestaret, interminatus, si mandata contemneret, praedictas ei se regiones adempturum. Paruit adolescens, hac tamen lege ne quid de Scotiae libertate decederet.
spacer 2. At Henricus, quoniam ei tum bellum erat cum Ludovico sexto Francorum rege, Malcolmum secum invitum in expeditionem in Galliam ire coegit. Nam et si fide regis in Angliam venerat, iureque utr in regum suum rediret contendere poterat, tamen ei, cui in manu erat cogere potenti denegare non audebat. Erat autem regis adolescentis ingenium mite, tranquillum, et minime ferox, religionis ac pacis quam belli amantius. Itaque etsi iniurium erat invitum contra veterem amicum duci, tamen, quoniam postea animum suum omnibus probare posse confidebat, regis voluntati concessit. In ea expeditione Anglus crebris incursionibus Franciam vexavit, ac postremo Tolosam obsecit. Quibus omnibus Malcolmum, quo illi indignationem a suis, a Franco vetere amico inimicitiam conflaret, adesse coegit. Caeterum multis viris nobilibus amissis, inter quos insignes fuere Guilhelmus comes Bellomensis Stephani superioris regis filius et Honnanus Clocestraie comes, in Angliam Henricus reversus est ac in patriam Malcolmo redeundi potestatem fecit. Reverso in Scotiam Malcolmo nihil prius visum est agendum ac ut quam primum legationem ad pontificem maximum obientiae consueto more gratia mitteret. Sedem ea tempestate Petri Eugenius tertius obtinebat. Eam legationem Guilhelmus Moraviensis episcopus et Nicolaus, qui tum regi a secretis erat, vir insigni quadam virtute praeditus, obivere. Qui postquam benigne a pontifice maximo excepti rem ex sententia confecerant, domum laeti reversi sunt.
spacer 3. Sed quum primum domum rex reversus conventum magnatum convocasset, paulum a periculo res illi evaserunt. Graviter enim et concitatis in eum animis, primates pene omnes indignum dictitabant cui tam nobile commiteretur regnum, qui dignum existimarit contra gentem sociam, ac tot annorum curriculo confoederatam, cum rege tam inviso arma ferre, ac res ad rebellionem spectare videbatur. Verum cum modestia quadam sese rex purgans, quod per Anglum (cuius in manus per fraudem venerat) id facere adactus esset, quod alioqui cum tam valido ac exercitato imperatore sumendum protinus erat, a iugo se depelleret, sese haud difficulter Franco purgatum iri, ubi rem plene intellexerit, facile pristinam eorum gratiam recuperavit. Verum Henricus, quum antea iram nobilium adversus Malcolmum subolfecisset, denuo eum in Angliam ad conventum Eboracensem vocat, quo eam alia fraude, quantum queat, augeat. Mira enim Scotiae cupiditate tenebatur. Quamobrem ubi conventum ad consilium erat, multa prius de Malcolmo questus, tandem se Scotos privare Northumbria, Cumbria, Hundintonaque in animo habere dixit, qud in expeditione Francis nimium cum magno suorum damno favisset, idque non ex sententia tantum sua, sed communi consilio approbante fieri velle. Itaque, urgente rege, pedibus in sententiam ipsius ab omnibus itum est, multum verbis reluctante Malcolmo. Sed favori ac potentiae omnes cessere. Verum Henricus falsa prius fama nobilium animos populique praeoccupari quam Malcolmus redisset utile ad exasperandos populi in illum animos ducens, per idoneos facinorum suorum ministros, volentem eum antedictis cessisse regionibus, in conventibus ac conciliabulis divulgavit. Igitur Malcolmus, ubi in Scotiam rediiset, ignarus omnium rerum, a thano Ernevallensi et a compluribus aliis nobilibus ad defectionem concitatus, magno militum numero in Bertha oppido obsessus est. Ad, re comperta, ubi cognovissent falsa se fama, ut dictum est, inductos esse, venia impetrata obsidionem solverunt ac in optima deinceps fide perseverarunt. Malcolmus eam sibi iniuriam ab Henrico factam ac inique ablatas regiones suas fremens, repetitis prius rebus, bellum Anglo indicit. Post plurima autem tum accepta, tum reddita utrinque vulnera, conventus tandem regum haud procul a Carleil factus est, ubi de pace loquerentur. Quo in congressu Malcolmus maxima suorum offensione recepta Cumbria Hundintoniaque, quum Northumbriae spes nulla esset, ab ea Anglo cessit, nec deinceps suorum reconciliare animos potuit. Quieta tamen omnia reliquere, ne dum ipsi civilibus dissidiis cum rege suo contenderent, Anglo, qui iam diu regno insidias tenderat, praedae essent.
spacer 4. Hoc tumultu sopito, enatus est alter, licet non totis agitatus opibus, tamen haudquaquam superiore bello periculo inferior. Nec enim aperto res Marte gerebatur, sed amicorum regis totiusque Scoticae nobilitatis clam animi ad defectionem tentabantur. Igitur Angusius Gallovidianus praefectus ubi clam tentata res non processit, conscripto quam maximo exercitu, vi aggredi statuit, simul sperans eos qui antea metu sese continuerant mox, certa spe ostentata, nihil cunctaturos. Huic obiectus a rege cum delecto exercitu est Gillechristus Angusianus, cuius in defectione Summerlandana virtus fidesque claruerant, qui cum hostibus ter praelio commissis, tandem ducem in Candidam fugat Casam. Id ibi asylum est divo Niniano sacrum, quem Malcolmus, loci religione violare veritus, undiquaque summa circumsideri cura fecit. Quare, defatigato tandem longa obsidione Angusio, rebusque desperatis in deditionem venit. Rex, accepto filio eius obside, ipsum abire liberum, plurima tamen agri parte multatum, permisit. Qui ubi se pristina non modo authoritate dignitateque excidisse, sed prope omnibus ornamentis privatum videret, raso capite canonicus Sanctae Crucis Edinburgi reliquam aetatem transegit.
spacer 5. Exortus est inde alius tumultus, contemptu pari, periculo vero et crudelitate barbarica longe maiore. Moravi Gildone duce ferro ignique vicinis populis Rossia, Bogevalle, Marrea, Gareotha, Burthquhania, Merniaque devastatis, legatos quoque ad Gildonem de iniuriis questum missos, contra ius gentium crudeliter ad unum omnes interfecerunt. Qua re audita, rex admodum iratus confestim, conscripto exercitu, Gillechristum ad vindicandas tantas iniurias in Moravos emisit. Caeterum advenientem, etsi expertum atque peritum, ut qui multis in praeliis dux prospere semper pugnaverat, tamen summa vi atque audacia, concientia monente usi, fusum profligarunt. Qua fortuna Malcolumus accepta, maiori quam antea exercitu comparato, praesentia quoque sua ad verecundiam militum opus esse ratus, infesto rursum exercitu in Moraviam contendit. Sed iterum, conserto praelio, etsi non minoribus animis, tamen haudquaquam pari pugnatum eventu. Congressis etenim ad Speae fluminis ostia, ubi diu aequis viribus pugnatum esset Malcolmus, receptis in mediam aciem defatigatis ac recentibus adversos fessos iam hostes submissis, in fugam Moravos convertit. Tum vero caedes maxima fieri coepta, ut nulli parceretur a rege dictum est. Et quum non satis poenae regi deleto exercitu datum esse visum esset, gentem ad internecionem perdere eodem fervore praecepit. Solisque pueris, senibus, ac foeminis parcens, iuris gentium violati exemplum in eos horrendum pariter ac memorabile edidit. Nam tametsi crudele id facinus ac saevius quam pro tam miti regis ingenio factum cuipam videri possit, attamen quoniam tam crebri undequaque tumultus ac rebelliones exoriebantur, necesse visum est ad terrorem aliorum accepta semel iusta saeviendi causa exemplum tale statuere. Extincta pene Moravorum gente, ex omni Scotia colonos agricolasque eo mittendos curavit, ne terra ea inculta atque ociosa iaceret, agrosque eis ac praedia divisit.
spacer 6. Secundum haec Sumerledus Argadiae thanus, quem supra victum Hiberniam confugisse conscripsimus, ratus tanta hominum caede animos magnatum alioqui non multum regi faventes, a rege alienatos esse, tentandam rursus fortunam existimans, contracta inermium militum exigua manu, spe magis quam viribus fidens, in Scotian traiicit. Sed infoelicius etiam tum quam prius coepta evaserunt. Nam, adverso commisso praelio ad Renfrou, interfectis, praeter paucos qui initio pugnae aufugerant, omnibus, ipse dux turpiter vivus in hostium venit potestatem, et ad regem adductus in altissima cruce meritas violatae fidei poenas dedit. Cura omnis belli vacuus rex, quum nullius usquam hostis metus adesset, ad pacis munia animum convertit. Duas florente aetate ac viro iam maturas sorores habebat, utranque forma moribusque praestantem. Maiorem natu Margaritam nomine, minorem Adamam. Illam Conano red Armoriae Britanniae duci uxorem dedit, hanc Florentio Hollandiae comiti. Quibus peractis, indictum concilium primoribus Scotiae, ubi de rebus ad rempublicam pertinentibus ageretur, quod cum peractum esset, surgens Arnaldus episcopus S. Andreae, vir vitae sanctimonia prudentiaque civili clarus, “Unum etiam, rex (inquit), quod vel maxime ad res communes pertinet, hodie mihi dicendum est. Idque quo facilius effici possit, quaeso animum diligenter advertas, neque enim ad te minus quam ad salutem et tranquillitatem regni pertinet. Superiorbus diebus quum sorores tuas elocares, facile intellexi te prorsus animum induxisse in coelibatu totam vitam transigere. Quod cum puerili, licet eximiae virtutis cuiusdam amore coneris, si me audies, cuius tibi neque consilium neque exhortamentum ullum frustra fuit, si nihil neque honestius neque laudabilius, si nihil utilius ac magis regno tuo tibique necessarium probato, mutabis hanc certem mentem ac obstinationem tuam, et melioribus concedes. Nam quid honestiius eo, quod non hominum legibus constat, non a Minoe Cretensi, non a Lycurgo Lacaedaemonio, non a Solone Atheniensi, etsi optimis legislatoribus, ex quorum libris tanquam ex aequitatis omnis fontibus omnia iuria omnesque leges Romanae haustae sunt, sed authore Deo primum humano generi praeceptum est?
spacer 7. “Quod si melius aliud cognosset rerum ille conditor, illud sane prius traditum ab eo esset. Rursum quid apud omnes mortales laudabilius eo cuius amore quicquid est in orbe terrarum quam maxime afficitur? Aut si, id quod apud omnes in professo est, hoc maxime ab omnibus laudatur quod maxime naturae conveniens est? Quid magis ex natura est quam maris ac foeminae coniunctio? Non Icari modo aut gigantum, supra quam natura patitur conari. Dices fortasse coelibatum multorum sanctorum, aut etiam Christi (si vis) auctoritate super omnia commendari. Ad quid porro sequitur? Non omnes videlicet hoc sapere, nec cuivis id a Deo datum est. Quod si qui sint, quos in id elegit Christus ut verbum domini populo ipsius annuncient, quin coelibes vivant nihil obsto, imo ut necessarium prope eis existimo. Caeterum non ea tua vitae sors est, non hoc vocatus es, sed ut regnum tuum, quod a Deo accepisti, recte administres. Id autem ut optime exequi possit quod aliud agendum est quam optimo exemplo quod in te propositum est populo, ac iis rebus quas illi imitari possint, praeire ac praemonstrare? Hoc officii tui maxime est non modo edictis ac legibus praecipere, sed vita ac moribus in omnes virtutes illis congruentes adducere. Iam vero quid utilius aut iucundius ab homine excogitari potest quam coniugem habere, cui omnem animi tristitiam, cui omnes dolores, si qui obveniant, imperitias, et quae vicissim te consolando tibique blandiendo consoletur? Quae recte valentem oblectet, quae iratum mitiget, quae fessum recreet, aegrum animum soletur, corpus curet? Neque est quod diffidas ne non animo tuo congruentem reperias. Id aliis profecto est solicitudo aut periculum vel maximum, tibi, quem latere nihil potest, qui metus inde esse debat aut potest? Postremo maiorne res ulla ac magis necessaria imperatori aut regi accidere potest quam liberorum copia” Qui et pace et bello maximo sunt usui, pace ut respublica per illos ex consilio tuo fidelissime gubernetur, nam fideles raros esse saepe expertus es; bello vero, quos tibi duces malis excertituum dari? Aut quos tui magis revereantur, aut barbari metuant, quam quos regis esse filios regnique haeredes scient? Illud autem verissime ab antiquis philosophis prudentissimis quidem illis viris dictum est: non nos modo nobis natos esse, sed partim amicis, partim liberis ac parentibus ac maxime patriae, blue et prae caeteris illos quos natura aut Deus ad hoc destinasset, ut rebus praeessent publicis. Quamobrem si honestum esse, si laudabile, si utile, si necesse demonstravimus cum omnibus aliis, tum iis maxime quorum soboles reipublicae profutura est, noli existimare gratum Deo officium te exhibiturum, si perpetua successionis spe patriam tuam ac regnum privaveris.”
spacer 8. His atque aliis multis animum regis frustra a proposito revocare conatus, multo magis ne incoepta unquam desereret effecit. Divini enim spiritus adolescens, veluti proposita tentatione, adversus cupiditates insurgens, omnia prae iis quae prima esse cognoverat contemnebat, inquiens se a pueritia virginitatem suam Christo dicasse, Deumque providisse ne non esset quibus, se defuncto, regnum cederet. Re igitur illa infecta, consilium est dimissum. Deinde cum gravi implicitus aegritudine decubuisset, pace cum Henrico Anglorum rege composita, augustissimi templi divi Andreae in Kilruel sacri fundamenta iecit, canonicos divi Augustini pauculis quibusdam agris, quorum reditibus sacra tuerentur, donans. Et tum faciebant pietate insignes Dei cultores quales plerique tum erant sacerdotes, non per avaritiam, neque inertiam id vitae genus sectantes, sed quo commodissime hymnis ac precibus continuis inservirent Deo. Paucis quoque post diebus Cyprum ab eo conditum. Ea est abbatia divae Virgini sacra, amplissimis dotata reditibus. Inhabitant eam viri religiosi ordinis Cistertiensis multa pietate celebres, nec in hanc usque diem ullo notati manifesto flagitio. Eodem tempore archiepiscopus Eboracensis Rogerus, summi pontificis id temporis legatus, quod publice ob avaritiam male audiret, Scotia prohibitus est. Indignum enim, nec immerito, existimabat temperantis aulam regis regnumqueve flagitiosis hominibus, quantumvis magnos gererent honores, patere. Exulavit et hoc rege regnante ab Anglia Thomas Cantuariensis, vir et eruditione et vitae sanctimonia praeclarus.
spacer 9. Caeterum instanti Malcomi die fatali, maxima hominum admiratione, magnique metu mali quatuordecim debus antequam rex e vita decederet, cometa duobus longissimis ardere radiis est visus. Extinctus autem est ad Iedburgum duodecimo regni sui anno, ab incarnatione vero supra millesimum centesimo et sexagestimo anno. Iusta ei magnifice facta sunt, delato Doumfermilem, ibique more maiorum in communi renum monumento condito. Successit Malcolmo Wilhelmus germanus ipsius, ob insignem iustitiam Leo cognominatus. Qui ubi primum regnum adeptus est, non ferens eam iniuriam quam non magis fratri suo Malcolmo quam communi Scotiae nomini Henricus Anglorum rex fecerat, per legatos ab eo Northumbriam repetit. Quibus ab Henrico responsum est quod ius aequumque esset, sese ea in re facturum: veniret more maiorum suorum Londinum ac pro Cumbria ac Hundintonia in verba sua iuraret. Quam rem ubi domum reversi nunciassent, nihil cunctatus Wilhelmus Londinum profectus est ac pro duabus supradictis regionibus facta fide, tertiam sibi Northumbriam restitui petiit. Id fraude Angli dilatum est. Nec enim fieri posse aiebat ut quae regiis proventibus annumerata essent privata duntaxat regis voluntate alienarentur, quamobrem maiore tempore opus esse. Convocandos ex omni Anglia magnates, eoque conventu, quae iusta peteret, sine mora ex sententia ispius factum iri. Interim Henricus in Normanniam transmittit, nec ausus fuit Wilhelmus petenti ut comitaretur red adversari, ne qua causa repulsae merita, si abnegasset, praebita videri posset. Huic profectioni plerique nobiles tum Angliae tum Scotiae interfuere. Sed cum Henricus nec finem ullum faceret de restituenda Northumbria, nec de reditum in Angliam verbum fieret, non ferens longiorem moram, petit ab Henrico Wilhelmus ut sibi redeundi faciat postestatem, quo aegre tandem impetrato, cum suis in Angliam traiecit. Inde terrestri itinere raptim in Scotiam contendit, ubi publicis rebus cognoscendis insistens praeclarissima pacis opera gessit.
spacer 10. Quoscunque enim flagitii cuiuscunque reos deprehendit, causa cognita, condemnavit. Arces praeterea arcendis latronum, quorum illic magnus proventus est, iniuriis, impositis munivit praesidiis. Quod mihi praeclare ab eo factum videtur. Nam si latrocinia cum bellis conferenda sunt, non ista istis minus videntur rebuspublicis noxia, ubi viator quispiam innoxius aut mercator, foro venditis rebus ac per latrones ignotos ac idcirco tuto cum omni genere hominum conversantes, antea in urbe notatus, ob pauculam rem in sylvis, antris aut montibus, interim etiam in medio campo, miserrime iugulatur. Atque haec quidem minora sunt, alioqui si manum maiorem contraxerint, non villis, non pagis totis abstinertur: minantur, nisi praesto certam pecuniam ad horam constitutam afferant, villicis quidem mortem, ut qui impares sint, si vel aperte adoriantur; aliis (quae furtim per fila sulphure et pice illita et in altera parte lentum ignem habentia, donec ad sulphur attigeret non inflammanda, ad multos saepe dies) moliuntur nocturna incendia. In bello, etsi maiora committantur multa, attamen aperte, quibus metus est fugere licet. Nec quae bello fiunt tam videntur miseranda nec tam indigna quam quae latrociniis. Illic enim aetati ac sexui parcitur, hic in omnes pariter, unde modo aliquid auferri potest, saeviatur. Quamobrem non minore videtur laude dignum purgatam esse ab eo latrociniis regionem quam multa saepe millia hostium caesa.
spacer 11. Quibus rebus gestis, iterum per legatos Northumbriam ab Anglo repetit. At ubi Anglus vidit aut dimicandum esse aut cedendum, ex communi magnatum senentia ea parte cessit quam Malcolmus proavus eius obtinuerat. At Wilhelmus oblatam eam Northumbriae partem cum haudquaquam reiiciendam censeret, tamen quod iuris in totam haberet, id sese nequaquam amittere velle dicebat. Sed Henricus paucos post annos tantam praedam quam usus gratiorem fecerat fremens ablatam, clandestinis consiliis repetere conatur, persuadens quibusdam Northumbrianis qui etiamnum in ditione eius permanserat ut excursionibus Scotos ad arma concitent: ita per contentionem calumniando, qui imbecilliores essent, iniuriam prius intulisse, non modo se Northumbriam, sed etiam Cumbriam Hundintoniamque recuperaturum esse. Quod ubi factum est ac ad regem perlatum, res a guardiano repetitae sunt. Is est enim in utriusque tum Scotiae tum Angliae finibus constitutus magistratus, ac rebus (si qua, inscio rege, in alterutrum agrum excursio depraedatiove facta esset) restituendis praefectus. Ubi quum nihil aequi responsum esset, coactis copiis, infesto exercitu omnes undique circa fines Anglorum agros ferro ignique devastant. Sed quoniam ea tempestate Henricus forte in Gallia aberat, ac iam messis instaret, tantummodo sua utcunque tutare satis habuerunt ne prorsus omnibus exuerentur, non ultra progredi, nec fines vicissim ad inferendum bellum transcendere.
spacer 12. Itaque insequente quoque hyeme incendiis populationibusque a Scotis devastati sunt. Sub aestatem proximam nihilo segnior Wilhelmus, exercitu quam potuit maximo conscripto, rursum Anglorum fines populabundus invadit. Dextrum cornu Gillechristus comes Angusianus tenebat, qui ob egregiam virtutum quam regnante Malcolmo multis saepe locis ostentaverat, regis sororem coniugem habebat. Sinistro Rotholandus regius cognatus, qui et equitum magister praefectus erat. Medium ipse rex ducebat. Angli, quo spatium per ocium conscribendi exercitus esset, ingenti pecunia Wilhelmum per legatos orant ut impraesentiarum finibus, pacato exercitu, excederet. Quibus Wilhelmus respondit se pecuniae arbitrio bellum neque incipere neque finire, nec priorem se iniurias intulisse, sed illos, quum ipse omni parte quietus fuisset. Tum cum nondum mala iugulo ipsorum immineret, ferociter ab eis responsum, nunc ubi videant impendentia sese effugere non posse, supplices adesse. Attamen se non tam inhumanum esse, nec sanguinis adeo sitientem, quin si modo damnum prioribus incursionibus illatum ac Northumbriam haereditario iure sibi debitam vellent restituere, quoad ea perfecta fuerint quieturum ac tum denique discessurum. Quae ubi relata ad Anglos a legatis erant, <rogaverunt> ut legationibus ultro citroque mittendis spatium saltem aliquod apparandis rebus daretur, ac interea spe pacis suspensum hostem minus infestum haberent, tum si qua sors daret, dolum quoque aliquem struerent, iterum eadem de re legatos ad Wilhelmum aureos montes (ut dicitur) pollicentes mittunt.
spacer 13. Interim ut inopinantes eos invadant, noctu unum in locum haud ita longe a Scotorum exercitu omnes conveniunt, ac exercitum suum duas in partes dividunt. Unam in medio campo solis ortum expectare iubent, quae hostes irritatos in aciem evocet. Alteram in valle quae haud procul inde erat quieturam, donec hostium exercitus satis longe praetergressus esset, ac tum demum summis clamoribus, quo maxime terrori sint, maximoque impetu in hostem incursam statuunt. Quo factum est ut cum sole illcescente ad castra Scotorum instructa acie Angli contenderent, prius in conspectum eorum venerint quam fama esset aliquo illos moturos. Qua re necopinata turbati primum Scoti, ac deinde, confirmatis animis, raptim armis castra egressi adversus hostem aciem instruunt. Ubi cum levis quaedam velitatio facta initio esset, protinus simulato metu ex composito passim Angli quam latissime fugiunt. Ita enim existimabant divisum insequendo hostium exercitum, cum in insidias incidisset, non facile in ordinem redire posse, nec eos spes fefellit. Nam cum fugientes Anglos Scoti, solutis ordinibus, persequerentur, regem suum omni prope praesidio nudatum medio campo destituunt. Itaque qui in insidiis collocati erant, animadvertentes cum paucis Scotorum regem relictum, ita ut antea praeceptum erat in eum impetum faciunt. Interea qui antea fugam simularent, signo ducis conversis ordinibus, primum insequentes excipiunt. Inde perturbatos ab insidiis repente exurgentibus ac paulatim summo nisu cedere, et tandem, quod ipsi antea per simulationem fecerant, vere fugere compellunt.
spacer 14. Wilhelmus, fugatis suis, inter duas hostium acies relictus, neutri par, tamen aliquandiu utranque summis viribus sustinet, omnem in parte, si qua posset, eruptionem tentans. Tandem ubi nullam evadendi viam, ac iam suos deficere, seque unum peti videt, hostibus sese tradidit. Cruoris haud ita multum utrinque fusum est, cum alii red recentes etiamnum fugam simulantes haud difficulter usque ad locum insidiarum persequentium manus effugerent. Alii ab insidiis exortis terrtiti, conversos quo antea fugerant non ita diu sustinerent, ac mox ad circumventum regem currentes nihil proficere se posse arbitrarentur quam ut evaderent. Captum Wilhelmum statim in Normanniam ad Henricum regum suum perducunt. Erat annus quo haec gerebantur ab ortu Christi redemptoris nostri millesimus centesimus septuagesimus quartus, ac regni Wilhelmi nonus. Neque vero postea utrinque cessatum est. Nam quum Angli protinus a victoria totam occupassent Northumbriam, ac deinceps Cumbriam invadere tentarent, a revocatis ex fuga militibus ac novis quibusdam cohortis conscriptis fortiter ac egregie, Gillechristo ac Rotholando ducibus, repulsi sunt. Convenit tandem inter eos pax quaedam, ut quoad Wilhelmus captivus esset Northumbria Angli potirentur, Cumbriam Hundintoniamque ipsi sibi servarent.
spacer 15. Duabus annis antequam Guilhelmus rex captus est, Thomas archiepiscipus Cantuariensis, quem supra exulasse diximus ob pertinax in libertatis ecclesiasticae defensione studium, reconciliato per Alexandrum pontificem et Ludovicum Francorum regem et Philippum Flandriae comitem Henrico Anglorum rege, ab exilio reductus est. Sed prorsus infoelicter id illi cecidit. Et nim non concoquens conceptum ac ita diu visceribus inclusum odium Henricus, non multis postea diebus, quinto a natali dominico die post meridiem in templo Cantuariensi complexantem altare divi Benedicati, si quem forte sacra ab iniuria prohiberent, per quatuor suos familiares, Wilhelmum Bereton, Hugonem Norveil, Wilhelmum Traci et Reginaldum Fittes, blue contra fidem datam, quae brevitate temporis prolapsi etiamnum recenti memoria haerere debebat, foedissime crudelissimeque trucidavit, quanquam id postea negaverit. Nam anno sequente rediens ab expeditione Hibernica, quos graviter afflixerat quod imperio ipsius parere nollent, in Normaniam traiiciens praesentibus duobus cardinalibus Alberto et Tertuino ac ingenti circunfusa multitudine, in basilica Rothomagensi extremis sese execrationibus, contacto Christi evangelio, eius caedis innoxium iruavit. Sed et eodem anno flagitiorum poenitens nudibus pedibus ac lintea tantum veste opertus, inviso sancti Thomae sepulchro, plurimis lachrymis delicta expiavit. Anno deinceps tertio ex quo martyrio coronatu fuit vir sanctus, Alexandro pontifice authore, divorum catalogo ascriptus est. Hoc anno portentum in coelo apparuit, sidus immensum plurimis circum stellis paulo rubicundius fulgentibus noctem diemque perpetuo in occidentem fixum tenuit.
spacer 16. Audito Wilhelmi infortunio, David eius frater comes Leucestriae, blue quem Henricus secum ubique habebat, permittente eo, in Scotiam est reversus, ut fratre absente reipublicae praeesset. Ubi quum res mediocriter ac quantum in eo statu rerum ab eo fieri poteri poterat pacasset, legatos de rege suo simul ac fratre liberando in Normaniam ad Henricum mittit. Princeps legationis fuit Richardus sancti Andreae episcopus, qui, comitantibus compluribus nobilibus, ubi ad Anglum pervenissent, certis pactis extemplo regem suum liberarunt. Pacta autem huiusmodi ferme fuere, ut pro liberatione centum millia librarum Sterlingarum persolveret, partem unam praesentem, pro reliqua pignori Cumbriam Hundintoniamque ac Northumbriam daret quoad persoluta esset. Ad hoc ne Wilhelmus unquam in Anglos deinceps hanc ob causam moveret. Ac quo certiora ea essent, tradere in manus Angli iuberetur castella quatuor firmissimaa Bervicum, Roxburgum, Castellum Puellarum, ac Sterlingum. Quibus ita compositis, revertentem subido res novae excepere. Nam Gilbertus Fergusii filius Gallovidianus, vir insignem crudelitatem regni cupiditati coniunctam habens, assumpto stolide regis nomine, finitimas Gallovidiae regiones foede vastavit, ac regnum sibi Scotiae totius subigere in animo habuit. Quamobrem statim maximam eorum, qui coeptis eius non favebat, stragem dedit. Fratri quoque audaciam eius verbis nonnihil increpanti oculos manusque adimire non est veritus. Adversus quem Gillechristus Angusianus cum numeroso exercitu missus cruentissimo eum praelio devicit. Exercitum etenim Gilbertus ex facinorosissimis ac proinde multis in periculos versatis conflatum habebat. Quicunque enim facinus aliquod atrox seu flagitium commiserant, homicidtium vel parricidium, aut aliud sceljus patraverant quibus conscentia certum (si in manus devenissent) periculum denunciabat, in omnes ex omnibus circa regionibus ad eum veluti asylum confugerat. Nam, commutato rege, non modo commissorum impunitatem, sed etiam maxima sperabant praemia.
spacer 17. Itaque primus conflictus acerrimus fuit et aliquandiu anceps, aliis de vita pariter ac optima spe, aliis de patria adversus crudelissimum tyrannum concertantibus. At quoniam Gillechristus numero maxime abundabat, defatigatos recipiendo ac recentes submittendo, tandem in fugam hostem convertit. Quamobrem tum primum maxima caedes terga vertentibus facta est, pluresque ceciderunt in fuga quam in praelio. Gilbertus Gallovidianus ex praelio curso continuato Monam insulam petiit. Inde in Hiberniam confugit. Subsequenti anno Hugo cardinalis ac diaconus Sancti Angeli a summo pontifice legatus in Angliam missus, qui ecclesias Anglicanas summa prius diligentia inspectas, si quibus opus esset, reformaret, ac deinde una opera idem facturus in Scotiam pergeret. Confectis in Anglia rebus, ex universa Scotia episcopus ad se Northamtoniam ad certum diem evocat. Citati comparent. Ibi, concilio facto, quum mandata sua a pontifice iubente episcopos omnes Scotiae archiepiscopo Eboracensi subesse exposuisset, prolixa oratione persuadere conatus aequo ut id animo facerent. Omnibus enim episcopis aliarum regionum patronum quendam ac veluti caput esse cui subsint, ne protinus querelae causaeque omnes ad pontificem summis cum laboribus tum expensis deferantur. Nullam esse in tota Scotia civitatem metropolitanam, quo in rebus ambiguis consultatum conveniant, nullam amicitiae, qua vel maxime adversus hostes muniti sunt, occasionem inter ipsos esse. Quamobrem non modo opportunum Eboracensem archiepiscopum esse non magnis terrarum spatiis distantem, sed etiam divitiis opibusque praepotentem, qui si qua ulla necessitas ab hostibus ingruat mox auxilio esse possit. Ad hac id religioni nostrae maxime convenire, ut libenter maioribus sese subiiciant. Maximum enim id meritum esse, si complurium imperio ex ordine subessent. Ita enim virtutes summas humilitatem ac obedientiam maxime in nobis lucere, si taciti ac lubentes multorum feramus imperia
spacer 18. Ad ea Gilbertus, adolescens eruditone pariter et sanctimonia conspiuus, ac hoc concilium a rege Scotorum Wilhelmo missus ut, ne qua nec adversus se nec regnum suum a cardinale iniuria fieret prospiceret, respondit. Iam inde ex quo fidem Christianam suscepissent liberam fuisse Scotiam, nulli extra suam regionem praeterquam uni pontifici, velut Christi vicario, subiectam. Iniquum modo poscere pontificem Scotos Anglis, quibuscum bella prope continua gerant, subdi. Quod si pietatem quaerat et concordiam inter ipsos, primum nihil usquam ab episcopis commissum esse quamobrem libertate sua merito privari debeant. Deinde non esse necesse ad externos novorum bellorum seminarium iacere. Si quid inter eos correctione dignum (quod hactenus, inquit, factum non est) committatur, id regi curae fore. Pietatem vero ac reliquas virtutes, habere se insignes virtutibus ac eruditione viros qui laboribus et vigiliis doceant. Itaque regem plurimum orare atque obsecrare sanctum pontificem uti impraesentiarum contentus sit, nec regnum suum nunquam de ipso aut Romana sede male meritum, hostibus suis obnoxium faciat. His atque aliis rationibus Gilbertus egregie causam libertatemque Scoticae ecclesiae tutatus est. Re igitur infecta legatus abiit. Gilbertus hic postea effectus episcopus Cathenensis, vir dum inter vivos esset mira quadam vitae sanctimonia, ac proinde postquam naturae necessitati satisfecisset, et fragile istud naturae humanae corpus deposuisset, divorum in numerum concessit.
spacer 19. Aliquot eo anno portenta visa sunt. In natali enim Ioannis Baptistae grando tanta quantite de caelo cecidit ut fere minora animantia conficeret, veluti oves ac capras et id genus alia. Homines quoque siqui in itinere vel alioqui extra tecta deprehensi fuerant, illa conciderunt icti. Idibus quoque Septembribus adeo sol ipsa meridie obscuratus fuit, cum nulla tum eclipsis esset, nullaeque caelum nubes obscurarent, ut pallidus ese horas prope duas appareret. In dioecesi autem Eboracensi tontitruum ac fulgur insolitum caelo factum est, quibus aliquot monasteria cum incolis at aliis viris sunt adusta. Per haec fere tempora constructum est percelebre monasteirum nomine Abbirbroth, aedium amplitudine magnificentissimum, templo omni genere divitiarum, vasis aureis argenteisque, cultu denique toto precisiosissimo ornatissimoque decoratum. Ad haec reditibus annuis agroque latissimo dotatum. Inhabitant autem viri iam inde a coenobio condito in hanc usque diem vitae innocentia ac morum probitate nullis secundi. Instituo vero vivunt divi Benedicti acciti ex Calco. Templi fundamentao divi Thomae archiepiscopo Cantuariensi sacri a Wilhelmo Scotorum rege, qui cum illo magnam puer consuetudinem habuerat, iacta sunt anno circiter ab orbe redempto millesimo centesimo septuagesimo octavo. Eodem anno Adama Wilhelmi regis mater, postquam abbatiam de Hadinton admodum locupletem aedificiasset, vita defuncta est. Sub id tempus more maiorum Wilhelmus legatos Ioannem sancti Andreae episcopum et Reginaldum abbatem primum de Abbirbroth ad pontificem Romanum Alexandrum tertium, qui nomine suo obedientiam declararent Romam mittit. Quae re laetus Alexander rosam auream basalmo oppletam, indicium ac pignus singularis adversus regem charitatis, per eosdem domo misit, privilegiis insuper compluribus singulariter donavit.
spacer 20. Haud ita longe post Gillechristus Angusianus, cuius saepe ante meminimus, uxorem suam ob adulterii suspicionem ira percitus, ex castello prius eiectam, inde in Manis (civo id nomen est plus minus mille passibus ab Alecto) laqueo suspendit. Cuius rei indignitate graviter iratus rex (nam soror ipsius erat) bonis eum omnibus exutum, postquam summa cura inquisitum non reperit, hostem declaravit. Castellum quoque eius ita funditus delevit ut vix ullum eius in hanc diem appareat vestigium. Caeterum fratrem suum nomine Bredum Gillechristus paulo quam haec evenerit agro Ogilvio donaverat. Unde nomen ac origo familiae haud incelebri Ogilviorum, quae esti Gillechristi scelere prope ad internecionem redierat, tamen virtute et fide adeo postea claruit ut nullis in aula deinceps regia inferior evaserit. Moritur interim dum haec aguntur Vilhelmi coniunx, cuius et nomen et familia non satis liquide constant, opinor quia eam privatus adhuc acceperat neglectam et praetermissam ab historiographis. Filiam vero suam nomine Adamam ex ea susceptam Patricio comiti Laodinensi nuptum dedit. Per eadem tempora Henricus Angliae rex, exorante Hugone Dunelmensi episcopo, castellum Puellarum appellatum Wilhelmo reddidit. Caeterum in demortuae locum Emengardam filiam comitis a Bellomonte neptis ex filia Wilhelmi Nothi, quem primum in Anglia ex sanguine Normano regnasse diximus, uxorem accepit. Exinde lex lata ab utroque rege est ut quicunque alterutri vel hostis vel exul esset, utriusque prohiberetur agro. Quo factum est ut Gillechrisrtus latere in Anglia diutius non posset, ac confestim, mutata veste quo difficilior cognitu esset, inde quoque profugeret, intolerandis alioque etiam ab Anglis contumeliis affectus. Itaque quum nullus fugae ac exilio locus esset quo, si in aperto viveret, non reum rex persequeretur, in Scotiam rursum fugam convertit, ibi aliquandu cum duobus filiis exilii comitibus in sylvis et antris aetatem egit miserabilem.
spacer 21. Per eosdem fere dies quibus haec in Scotia gesta conscripsimus, Saladinus in Asia gravibus bellis Palestinae Iudaeam, quam modo sanctam vocamus terram, multis praeliis superatam foedissime vexavit, ac tandem totam, captis Hierosolymis ac Prolemaide, vicinisque urbibus expugnatis, in ditionem redegit. Eam tum Christiani tenebant, quos ille omnes uti canes et angues exosos habebat, blue ipse omni non modo invidia odioque, sed et cruciatu ob sacrilegia dignissimus. Itaque victor crudelissimam in victos tyrannidem exercuit. Nam Guidonem regem et Romaldum Aedituorum magistrum non per lictorem nec carnificem supplicio admovit, sed, quod antea nunquam fando auditum est, manu propria, quo voluptatem de sanguine inimicorum maiorem caperet, saevissime trucidavit. blue Reliquis, qui ex triginta millibus peditum, mille ducentis equitibus vivi capti fuere, episcopis pariter ac Aedituis, Hospitalium quoque praefectis et sacerdotibus, et quicunque ex vulgo capi potuere, iussu eius iugulatis omnibus. Hac tanta nominis Christiani clade primum in Franciam, deinde in Angliam Henrico regi nunciata, gravem ubique gemitum luctumque prodidit. Eaque omnia auxere legati, calamitates suas tyrannique crudelitatem, et quae in obsidionibus et quae capti passi fuerunt exponendo, quae tam immania erant ut a me sine lachrymis recitari non possunt. Tum in quantis contumeliis ob nomen Christianum quotidie hominibus nefariis ac sacrilegae legis cultoribus serviant. Ac quod nullis, modo vere Christum ament, tolerandum sit, nec aequis audiendum auribus iis etiam qui vel inter nos sacrilegi sunt, crucem Christo pro portis eorum ludibrio quotidie maximo affici, quarum verba omnes ad miserationem excitabant. Henricus vero eos hospitaliter exceptos spe plenos dimisit. Nihil enim differendum ratus, comparatis quamprimum rebus ad profectionem necessariis ac exercitu numeroso conscripto in Asiam subsidio Christianis illis traiicere in animo habuit. Caeterum coepta eius res novae domestica inpedierunt. Nam Henricus filius eius, quem paucis ante diebus coronaverat, invisus patri, coniuratione cum primoribus quibusdam Angliae facta, regnum invadere, non expectata patris morte, constituerat. Qua patefacta,inceptis Henricus destitit.
spacer 22. Id temporis copias Wilhelmus adversus Makulzem et Makbein in Rossiam movebat. Latrones ii erant Hebrides insulas incolentes superioribus aliquot annis depraedati Rossiam, Cathenesiam, Moraviam, in eas cum libuisset, aut ubi praedae spes affulsisset, triremibus raptim transmittentes. Qui se quando obviam sibi cum exercitu regem venientem audivissent, hostem ludificati, conscensis navibus, asportata praeda, in suas insiulas aufugerunt. Itaque illi annis proximis supradictas regiones infandis vexavere malis. Ea vero tempestate Wilhelmus, ubi intellexit praedones istos late Moraviam devastare, missis triremibus aliquot cum iusto epibatarum numero qui hostium incenderent classem, eoque facinore reditum latronibus praecluderent, ipse cum expedito exercitu in Moraviam profectus hostes assecutus est, ac pulsos in Rossiam, cum nequicquam ad triremes iam igne consumptas confugerent, non sine cruore interclusos cepit, captos capite plecti, ac deinde in totas aerias Saxonum more, ubi corvos pascant, reliquis praedonibus exemplo attolli iussit. Pacatis ita in Rossia Moraviaque rebus, statuit ex itinere Wilhelmus coenobium Abbirbroth, cuius nuper fundamenta iecerat, invisere. Itaque ubi videt praefectos operis ac ipsos artifices amplissime pro sua quenque conditione donatus, orat obsecratque nullis sumptibus parcant quominus opus quam magnificentissimum efficiant, pedibusque et manibus (quod aiunt) conentur ne quid ornatu, ne quid dignitati desit: sese abunde impensas omnes suppeditaturum, ipsi modo praefecti quam optimam undequaque materiam conquirant, ac artifices eam quantum possent elegantissime expoliant.
spacer 23. Inde rex cum ad Bertham iter faceret, ecce praeter omnium expectationem Gillechristus et duo eius filii cespites e terra ligonibus effodientes, ac manu ita victum pauperem quaeritantes, regi de via visi sunt. Quos cum ob immutatum vestitum nondum agnosceret, mirareturque quonam adolescentes tam eleganti corporis habitu, ut non in ea fortuna nati viderent, redacti essent, occurrit nudato supplex cano capite senex simul cum duobus filiis, atque advolutis regis pedibus ita infit: “Si misericordiae apud te locus est, ut esse spero, rex clementisime, si veniae perditis, ac pro comississis, multas saepe mortes in vita perpessis, oro te per misericordiam Christi, qui nos peccatores suo etiam sanguine indignos redemit, et obsecro una cum filiis meis innoxiis, qui pientissimo animo patris miserias comitatu suo hactenus consolati sunt, ut nos in gratiam tuam recipere digneres.” Deinde quum iussus esst nomen ac causam quae eo miserarium eos redegerat exponere, lachrymis ore oppleto, ac veluti singultibus diu metu tristitiaque obstupefactus, obmutuit. Tandem bono esse animo iussus, demisso vulto lacrhymabundus, “Gillechristus (inquit) ille sum omnium qui vivunt hominum infoelicissimus, quo nescio quo malo fato ausus sim in sangiunem regium iratus manum immitere. Itraque dignis malis affectus, patrimonio toto privatus, in Angliam in exilium cum duobus filiis profugi, cumque ibi infandis me afficerent contumeliis, superiorem mihi fortunam exprobrantes ac per ludibrium veluti etiam tum exercitum ducerem, hostem metuendum dictitantes, atque postea inde etiam lege communi de exulibus pulsus, nec invenirem ubi miseram possem cum liberis vitam finire, in Scotiam rursum redii, sylvis ac antris memet cum filiis abdens ne quis nos forte cognoceret, ibi cum in aestatem victum herbae radicesque praeberent, hymene necessitate prodire sumus coacti. Itaque primo mendicando, deinde, quod vides, cespites istos effodiendo, quod naturae sufficeret quaesivimus. Quamobrem si ullus apud te precibus relictus est locus, si tempore indignatio ex animo excessit, neque adhuc recentes in animo dolor ac ira remanent, miserere supplicium, ignosce poenitentibus. Non haereditatem paternam, non dignitatem pristinam petimus, aerem modo nativum haurire optamus, ubi manu vitam pauperem sustinentes agere liceat. Quae si a te impetramus, non modo gloriam nomenque apud omnes nationes comparaveris, sed eum quem maxime sectaris, Christum, aemulatione ipsius singulariter tibi iniuriae huius oblivione astrinxeris.”
spacer 24. Cuius verbis commotus rex, recordatus virtutem praestantissimi olim ducis, ac fortunam pristinam qua nulli secundus a rege fuerat, ac contra, inspecta praesenti calamitate in qua iam senex cum duobus pulcherrimis filiis fortunam eius sequentibus miserrime degebat, non modo culpam omnem remisit, sed illacrhymatus et eum amplexus bono esse animo beneque sperare iussit. Inde, datis seni liberisque eius equis, ut se Forfariam usque comitentur iussit. Ibi eos rex postridie ad se vocat, offensaque omni remissa, pristinae restituit dignitati, agros, quos nondum novo coenobio Abbirbroth erogaverat, reddit. Exinde Gillechristus in fide regis perstiit, coenobioque tantum abfuit ut male vellet, eo quod partem praediorum suorum haberet, ut ipsum et conobitas etiam cum summa benevolentia coluerit. Nam cum alter filiorum ante ipsum vita excederet, alter re uxoriae ineptus esset, magna agri sui parte vivens Abbirbroth donavit. Nec cessit patri filius Gilbredus benevolentia, cum post patris mortem ampliorem etiam illi agrum reliquerit, ac eximio sum superesset amore ipsum prosecutus sit. Sepulti vero sunt pater ac duo eius fili in augistissimo abbatiae illius templo ante aram divae Catarinae sacram, uti monimenti indicat inscriptio. Caeterum etsi Wilhelmus coenobio Abbirbrothio extruendo magnopere deditus esset, nihil tamen omisit quod ad commodum reipublicae seu bonum imperatorem attineret. Iura siquidem quotidie summa aequitate persevaravit dicere, sontes meritis poenis afficere, bonis, si qui meriti essent, praemia digna dare. Leges vero adeo severas latronibus ac iis qui pupillis, viduos aut imbelli turbae iniuriam aliquam inferrent tulit, ut vel nomine ipso terribilis illis esset. Quas huic operi inserere, propterea quod passim in ore hominum ferantur, supervacaneum existimavi.
spacer 25. Interea Henricus rex Angliae, filius Matilidis imperatricis, de quo superius saepe verba fecimus, mortuus est. Cui Richardus alter eius filius suffectus. Decesserat enim ante patrem Henricus primogenitus filius, quem supra coronatum diximus. Richardus, adolescens spirituum plenus ac viribus potens, non differendum arbitratus, expeditionem in Iudaeam edicit, ac praesto esse ad certum diem exercitum iubet. Interea quo omnia tutiora domi absenti essent, vicinos non diutius metu continendos, imo benignitate conciliandos ratus, accito ad se Wilhelmo Scotorum rege, castella tria quae oppignerata adhuc retinebat, videlicet Bervicium, Roxburgum et Sterlingum, praeterea eam partem Northumbriae quam, victo Wihelmo, pater eius ademerat, ac Cumbriam Hundintoniamque reddit, ea conditione adiecta, ut quicquid esse castellorum in eis praesidiis suis occuparet. Insuper reliquum quod pro quatuor castellis pignori datis debebat omne remisit, acceptis tantum decem millibus librarum argenti in futurae expeditionis in terram sanctam subsidium. Quibus receptis, Wilhelmus extemplo fratrem suum Davidem Hundintoniae comitatu donat. David, accepto comitatu fideque veteri sanctione a Malcolmo primo edita Richardo praestita, profectus est cum eo in expeditionem quingentis comitatus militibus, quos partim suis, partim Richardi expensis sustinuit.
spacer 26. Creato inde Arthuro Britanniae Armoricae duce nepote ex sorore Angliae haerede, Richardus, si sine liberis decessisset, a regno Ioanni fratri suo commisso, cum praefato David, Balduino Cantuariensi archiepiscopo, Huberto apud Sarum episcopo, et Rodulpho comite C\losteriae, atque ingenti hominum multitudine ac navibus centum quinquaaginta ex portu Massiliensi cursum Hierosolyma versus tenuit. Annus quo expeditio haec facta est erat redeptionis nostrae millesimus centesimus et nonagesimus primus. Philippus vero Franciae rex cum in genti hominum atque armorum apparatu paulo ante ex portu Genuensi solverat. Cum eo erant clarissimi viri Odo Burgundiae dux, Philippus comes Flandriae, Henricus comes Campaniae, Theobaldus Blesensis, et Stephanus sacri Caesaris. Insuper archiepiscopi episcopique ac sacerdotes quamplurimi. Appulit Philippus classem ad portum Ptolemaidis, cui vetus erat nomen Acon. Eam tum civitatem Saraceni tenebant. Continuo igitur eam obsedit. Richardus, prospero cursu quum in Cyprum venisset, statuit eam insulam prius hostibus purgatam Christianis restituere quam ulterius, relicto a tergo hoste, procedere. Itaque infesto exercitu totam prius depraedatus est, ac tandem, capto rege (nam is Saracenus erat) una cum filia, ac caesis qui sectae erant Saracenicae, insulam Christianis reddidit. Inde cum Ptolemaidem tenderet, obvia facta hostium classis est, quae subsidio Ptolemaidi veniebat. Qua Richardus delata subversaque, nautis ac epibatis caesis, Philippo sese ad Ptolemaidem coniunxit. Extracta est Ptolemaidis obsidio menses complures, fortissime eam Saracenis defendentibus, quanquam exteriorum moenium pars maxima ariete quassata prostrata in terram iacebat.
spacer 27. Interim perficiendae expugnationis per Christianum quendam, qui creditus Sarecenus fuerat ac in praesidio urbis erat occasio data est. Is natione Scotus nomine Oliverus, ac in aula regia aliquando versatus, ob furtum cuius convictus erat exilio damnatus ad Saracenos confugerat. Qui quum linguam ac mores perdidiicisset, creditus ex ipsorum ese numero stipendia in Ptolemaide merebat, ac tum forte fortuna portam quandam, ubi civitas unico tantum muro cincta erat, arcibus fortissimis idcirco munitam obtinebat. Itaque quum extra muros inter stationarios hostium milites qui ex stipendiariis Davidis erant, praecipuum quendam Ioannem Duirward nomine conspiceret, cui quo tempore adhuc in aula versabatur, notus familiarisque fuerat, voce eum vernacula compellat, ac (ut fit) ultro citroque de variis rebus verba commutant. Ibi Ioannes occasionem tantam nactus animum hominis tentat, ut siqua opportunitate posset, portam eam panderet (nondum vero alienatus a Christianis Olivero animus erat). Itaque placere sibi conditionem, inquit, si, confecta re, patriam ac agrum sibi David restituere vellet. Quid ubi verbis ducum Ioannes promisisset, constituta hora noctis fideque utrinque data acceptaque, discedunt. Interim Oliverus commilitones suos ingentibus promissis corrumpit. Statuta hora David, cui a ducibus hoc negocii imperatum erat, cum magna militum manu intra portam recipitur. Inde clamoribus, tumultu, caedibusque omnia complet. Sub lucem Richardus captam urbem ingreditur. Nam Philippus paulo ante morbo correptus in Franciam redierat. Restabat arx munitissima quam aliquot postea diebus multis quassatam insultibus capit, ac quicquid in ea mortalium erat interficit.
spacer 28. Cepissent inde haud dubie Palaestinam ac caeteras regiones quas impia Saracenorum gens Christianis ademierat, nisi ortum dissidium inter Francos Anglosque, nulla maiori ex re quam ex ambitione, tam sanctos impedivisset conatus. Eversa itaque ac solo aequata Ptolemaide, Richardus cum in Italiam contenderet, orta tempestas classem eius totam diseicit. Quamobrem desertus propemondum, insidiis quorundam Christianorum exceptus ad Henricum imperatorum perductus est. Navem in qua David inerat comes Hundintoniae ingruens ventorum procella in Aegyptum delatam scopulis impegit, unde cum paucis aegre vivus in terram evadens, ab incolis captus, Alexandriam ductus est ac in vincula coniectus. Longo deinde tempore posteaquam captus fuerat, opera mercatorum Venetorum liberatus, in illorum traditus est manus, ac primum Constantinopolim, deinde Venetias circumvectus, ubi ab Anglis qui eo ad mercatum venerant agnitus et redemptus est, ac liberaliter ab eis aliquandiu habitus, domum redire permissus est. In Flandriam autem ubi venisset, comparata Gessoriaci (quae nunc Sclusa seu Clusa dicitur) blue nave, qua in Scotiam pergat, ex portu solvit. Ubi vero paulum processisset, orta iterum tempestas, magnis periculis navem haud procul a Norwegia Setlandiaque iactavit. Per brumam enim navigatio erat, ac proptera periculi plena. Mediis vero periculis, ubi aedem divae virgini, si sospes in patriam rediret, vovisset, eius auxilio ereptus in Taum aestuariam ad Alectum haud procul a scopulo ubi nunc divo Nicolao sacellum aedificatum est, media nocte navim clavo velisque nudatam appulit. Caeterum ubi illuxisset ac se tantis exemptum periculis in suam ditionem pervenisse videret, laetus in terram prosiliens gratias Deo divaeque virgini egit quam potuit maximas. Oppidum autem Alectum, mutato nomine, Deidonum vocavit, quod clementia divina ex imminente morte eo salvus deductus esset. Aedem diviae virgini sacram nihil cunctatus in agro qui Triticio nomen erat condidit, ac parochialem effecit, in cuius tutela Deidonum exinde habitum est, nisi quod plerique oppidani divum Clementem, sub cuius praesidio antea Alectum fuerat, vetustissimum ipsum templum frequentantes plurimum piis illic venerentur votis.
spacer 29. Wilhelmus rex, ubi primum per nuncium Davidem fratrem salvum rediisse audivit ac veluti ex morte revixisset quem tanto tempore periisse arbitratus est, vix sese laetitia continens Deidonum ad fratrem quam celerrime accurrit. In ulnas eum amplexatus ac osculatus prope gaudio exanimatus stetit. Tandem, ubi sedatus ille fervor paulum fuisset, “Gratias (inquit) vobis, Deus superne ac intemerata virgo, agimus, qui hunc nobis quem tanto desideravimus tempore salvum reducemque esse voluistis, quem tanta ab infidelibus parta belli gloria, postea summis periculis, vinculis, tempestatibus, nobis perfunctum reduxistis.” Inde frequentes fieri supplicationes, totoque regno festos agi dies, ludos celebrari publicos edixit. Indicto vero magnatum regni concilio, David fratri permisit quocunque loco vellet coenobium aedificaret, ac quibuscunque agris placeret ditaret. Complura insuper privilegia Deidono rex contulit, quibus in nostram etiamnum aetatem cives gaudent. David, fratris beneficientiam haud aspernatus, abbatiam in Fifa condidit divae virgini dicatam (Loudoris vulgo vocant) amplisque reditibus dotatam. Inhabitant eam iam inde ex quo condita est Benedictini ordinis monachi insigni morum innocentia, insuper admirandae rei cuispiam miraculo clari. Neminem enim a serpentibus laedi in ea unquam est visum. Siti autem sunt in media valle circumfluente rivulo, septique undequaque sylvis, quocirca ingens serpentium multitudo eo semper confluit, neque in ulla circum regione Scotiae tanta eorum copia conspicitur. Ipsi vide adulescentem puerili ludo in campo salientem in medium colubrorum gregem incidisse ac intactum illaesumque inde abiisse.
spacer 30 Interim Richardus, ingenti pecunia civibus tributa, insuper magna sacrorum vasorum parte collata, liberatus in regnum rediit. Veniens non uno honoris genere exceptus est, omnes enim certatim summo honorum studio alii alios superare contenderunt. Ioannes regis frater, cui regni cura mandata erat, reus affectati regni factus, in consessu publico sese purgavit. Caeterum Wilhelmus ubi cognovit Richardum in regnum rediise, assumpto fratre Davide, Londinum ei gratulabundus occurrit, adferens secum duo millia marcarum quas Richardo se donare dixit, non ignorans omnem quam potuit undecunque collectam ipsum in expeditionem pecuniam asportasse, ac iam denio ingenti redemptionis pretio gravatum. Itaque hac benevolentia duo reges omnium mortalium amicissimi effecti sunt. Restabat nonnihil in Anglia tumultus. Nam rumor erat quosdam in regem suum conspirasse. Igitur, illis comprehensis de quibus suspicio erat, ubi falsa esse quae ferebantur cognita sunt, cuncta tranquilla resederunt. Secundum haec gravi morbo Wilhelmus in Anglia decubuit, ut fere ab iis fieri consuevit, qui novas res iamdudum cupiebat, rumore de morte eius falso in Scotiam allato, omnia miscere sursum deorsum conari, alii rapinas exercere, alii caedes inimicorum facere, pristinae licentiae memores, per omnia prorsus debacchantium more grassari, adversantes violare; postremo iustititiam pariter cum rege extinctum esse credentes, nihil reliqui, quod modo collibuisset, facere. Caeterum ubi certiore allata fama regem adhuc superstitem esse auditum est in ultimos Albionis recessus, multi Haraldo quodam Cathanesiae thano ac Orcadum comite, homine facinoroso duce receperunt se. His assecutus rex in Cathanesia omnes deprehendit, ac ut cum eis lege ageretur edixit, ne si qui insontes inter eos essent cum sontibus supplicium subirent, neve qui magnis flagitiis onerati erant leviore quam pro meritis poena si tantum trucidati essent plecerentur. Dux ipse fuga in Hebrides praesens evasit supplicium. Verum non ita diu postea comprehensus in Cathanesia atque ad regem perductus, oculis prius erutis (nam idipsum episcopo Cathanesiae fecerat) ac testibus execitis in cruce strangulatus est. Cunctis insuper stirpis eius maribus virilia adepta regis iussu sunt, ut hominis unius aetate scelestus sanguis extingueretur.
spacer 31. Sequutus est annus miseranda in Scotia fame memorabilis. Nam hordei modus quinque coronatis aureis aegre comparari potuit. Rursum in sequenti anno, qui salutis nostrae fuit supra millesimum centesimum nonus et nonagesimus, tanta omnium rerum ubertas fuit quanta nunquam antea audita. Quo anno Alexander promogenitus Wilhelmi regis ex Ermengarda regina natus est. Eodem anno extremum diem Richardus rex Angliae obiit, cui Ioannes frater ipsius successsit. Tribus annis post illa concilium a Wilhelmo primorum Scotiae indictum est, quo cuncti nobiles Alexandro regis filio tertium agenti annum fidem uti futuro regi dederunt. Pervenit eodem a summo pontifice ad Wilhelmum legatus, ensem cuius capulus vaginaque aurea et gemmis distincta erant, et galerum purpureum indicium ecclesiae (uti volebat) defensoris afferens, multis insuper (quas vocant) indulgentiis ac privilegiis eum honorans. Quae Wilhelmus, quoniam grato accepit animo, eodem concilio approbante, decretum est ut dies Sabbati a duo decima hora meridiei sacer esset, neque quisquam res profanas, quemadmodum festis diebus vetitum erat, exerceret. Idque campanae sono populo indicaretur, ac postea sacris rebus operam darent, concionibus interessent, vesperas (quas vocant) audirent, idque usque in diem Lunae facerent, constituta adversus contemptores gravi multa.
spacer 32. Adiit deinde Wilhelmus Londinum, veteri more fidem pro agris quos in Anglia habebat Ioanni praestiturus. Quo cum venisset, voluit Ioannes ut secum in expeditionem contra Philippum Francorum regem in Galliam traiiceret. Quod cum abnueret Wilhelmus, propterea quod foedus cum Philippo inerat, paulo post infesto exercitu Cumbriam Northumbriamque depraedatus est. Itaque mox bellum coeptum fuisset, nisi Angliae proceres praedam omnem restituere Ioannem adegissent. Nolebant enim eodem tempore diversis bellis tantorum regum distineri. Tanta autem fuit eo anno aspiritas hyemis adeoque prolixa ut ante Marti dimidium nemo terram aratro proscindere valeret, cervisia, quam vocant, congelata pondere venderetur, nix continua multos dies caderet eaque maxima pecudum stragtes fieret. Terraemotus vero quotidie ab Epiphania domini usque ad Calendas Februaries factus. Secundum hanc hyemem Ioannes, perfunctus bello Gallico, occasionem belli adversus Scotos concitandi quaerens, castellum in Northumbria ex adverso Bervicii aedificare coepit. Quod Wilhelmus aegre ferens insequuta hyeme, nequicquam Ioannem saepe per legatos obtestatus, ne nullam causam iustam habens inimicitiarum materiam praeberet, orans ut coeptis desisteret, demolitus est ac solo aequavit. Igitur Ioannes, quasi indiganbundus iam sibi iniuriam factam esse, conscripto validissimo exercitu Scotiam infestus petit. Wihelmus id futurum iamdiu animo praecipiens, comparato vicissim exercitu, in finibus obviam hosti procedit. Caeterum dum agmina utrunque consisterent, priusquam signum pugnae daretur, inverventu primarium concordia regibus conciliata est.
spacer 34. Itaque, exercitibus demissis, Eboracum uterque rex cum nobilibus concessere, ubi vetus pax et amicita his conditionibus novo foedere est inita, ut Margarita ac Isabella Wilhelmi filiae post elapsos ex illo novem annos duobus filiis Ioannis Henrico et Richardo nuberent ea pactione ut maiori natu, si ante elapsum tempus vita excederet, minor succederet. Dotem Wilhelmus ingentem filiabus daturum se pollicitus est. Castellum quod Ioannem ad Tuedam aedificasse et Wilhelmum demolitum esse iam scripsimus, id dirutum mante ret, nec unquam ab Anglis reaedificaretur. Quae ut rata essent, novem Ioanni nobilissimorum Scotiae adolescentulorum obsides dati sunt. Eodem in conventu Wilhelmus agros quos in Anglia possidebat Ioani regi Angliae, cui quadam tenus obnoxii erant, quo statim in Alexandrum filium suum transferret, tradidit. Nam hae caerimoniae in aliis agris, quos alicui acceptum ferre debes, si resignare in quempiam velis, fieri consuevere. Nec quisquam haereditatem amplecti talem postest nisi obsequio fide regi aut cuicunque id ius est prius praestito. Itaque eo foedere inter reges convenit ut filius aut qui proxime in regnum successurus esset hanc veluti servitutem subeat, ac eas deinceps terras quas tum Scoti in Anglia habebant, praestita fide accipiat.
spacer 35. His fere diebus quum Eboracense concilium de quo diximus inter reges celebraretur, allatus est puellus forma eleganti ac nobilissimi cuiusdam viri in agro Eboracensi haeres, gravi varioque morbo correptus. Nam ex oculorum altero sanies illi continuio effluebat, manus altera arescebat, neque alterius pedis neque linguae compos erat. Itaque in contrarietate morbum cum causas medici invenire non possent, de curatione desperantes incurabilem asserverunt. Nam non unam nec unquam visam causam tam contrarias res efficere. Quem ut primum Wilhelmus accessisset ac cruce signatum contigisset, solo tactu pristinae restituit sanitati. Quamobrem divinitus id factum plerique credidere, quo virtutem tanti viri Deus latere non sineret, ac orbi suspiciendum ederet. Unde effectum est ut in summa deinceps apud omnes reverentia esset. Quum autem domum Wilhelmus revertisset, multa loca sacra magnifice dotavit, videlicet Nothl, Melros, Sanctae Crucis abbatiam Dounfermilem, et alia multa ac praecipue episcopatum Abberdonensem, cui plurimos agros praediaque dono dedit, quod facile ex diplomatibus eius demonstrari etiamnum potest. Episcopatum quoque ovum Lismorensem duodecimum Scotiae fecit, agris praediisque ad id collatis. Bertham autem oppidum, quod cum magna nobilitatis parte ingressus erat, paucis elapsis diebus tanta inundato Tai et Almundi fluviorum, qui moenia alluunt, facta est, ut eorum haud parvam partem demoliretur, domorum magna strages esset, ac multi mortales summersi interirent. Ispe vero rex cum uxore liberisque ac noblilibus haud expers periculi fuit. Perierunt namque ex regia familia in primis Ioannes regis filius adhuc lacatens cum nutrice ac duodecim foeminis, praetera aulici viginti. Clamor ac lamentatio in urbe tanta fuit quale fere in captis esse solet.
spacer 36. Prorsus enim terribilis res inundatio aut impetus saevientis aquae alveos suos egressae mihi quidem videtur, ac ferme plus quibus inde periculum esse possit quam ignis formidanda. Nam ignis parvis initiis accrescit, nec fere homines latet aut, si lateat, non multos potest fallere, et fere in domos tantum ac suppellectilem saevit, in loca sine combustibili nulla, et si praesto viri adsint, facile ab initio sopitur ac extinguitur. Aquam nemo excludere unquam potuit, per rimas, per foramina domos subit, nec quisquam fere dum semel excesserit, ingruenti retinendo profecit. Unicum duntaxat in ea re subsdium, si adsint, naves; quas ubi desunt, non tecta scandentes, non turres caelum prope altitudine tangentes aquae vim effugiunt. Omnia enim late grassans fundamenta terramque subruendo secum rapit ac trahit. Quod prius terra erat, mox multis in locis salum est. Wilhelmus itaque devastatam sic Bertham cernens, ut ferme minore cum difficultate nova urbs extrui quam quae diruta erat reparari posset, ac partem etiam aqua obtineret, prorsusque difformis esset urbis facies, alio civitatem transtulit ac novam urbem condidit nomine Perthum, a Pertho nobili viro appellata, qui condendae urbi agros gratis contulit. Multisque rex eam privilegiis atque agris donavit, ut crescere cito augerique posset. Caeterum nunc illi nomen Sancti Ioannis est. Facta haec sunt anno a Christi natali decimo supra ducentesimum et millesimum.
spacer 37. Anno sequente Ioannes Anglorum rex meliorem Hiberniae partem subi subegit, ac illum sequenti Gualiam. Quo tempore rursum in Cathanesia alius exortus est tumultus. Gothredus enim filius Makuilzem, cuius rebellionem superius exposuimus, crebris incursionibus Rossiam vicinasque gentes depraedatus, maxima eis damna intulit. Augebatur in dies magis ac magis exercitus eius Hebridianorum et Loquhabrorum accessionibus. Itaque Wilhelmus, conscriptis sex militum millibus, cum eis Malcolmum comitem Fifensem cum Atholiae comite ac thano Butquhaniae exercitus duce ad conatus latronum compescendos mittit. Qui commisso praelio Gothredum, profligato caetero exercitu, cum paucis graviter vulneratum ceperunt, et quem calerrime ad regem adduxerunt, ac nisi maturassent, non vivus ad regem perductus esset. Quamobrem ubi primum advenisset, iussu regis seminanimis capite truncatus est. De reliquis qui capti erant simile supplicium sumptum. Eodem tempore nata est gravis inter red Ioannem Angliae regem et Innocentium tertium pontificem maximum variis de causis dissensio. Exigebat enim Ioannes ab omnibus praelatis ac sacerdotibus, contra ius canonicum, redituum ecclesiasticorum decimam, ac eorum qui contraiverant quosdam bonis spoliavit, alios in exilium egit. Stephanum consecratum episcopum Cantiuariensem episcopatu prohibuit ac, proscriptis priore monachisque Cantuariensibus, reditus bonaque eorum occupavit. Praeterea Cistertiensis ordinis coenobia, quia abnegassent se daturos tria marcarum argenti millia, reditibus ac pleraque supellectili pretiosa, vasis argenteis aureisque quae ad sacra pertinebat, insuper signis, si qua preciosa essent ac ornato preciosiore sacrorum despoliavit, ac monachorum bonam ablegavit partem.
spacer 38. Quae Innocentius non modo indigna esse ratus, sed etiam mali exempli, ne reliqui reges quos similis avaritia teneret incoepta eius imitarentur, primum dulcibus verbis ac precibus eum obsecravit ne tanta sclera in ecclesiam auderet, quae ut contempsit, iterum eum gravioribus paulo et asperioribus monuit, et quia etiam tum non destitit, extremo remedio, excommunicationis fulmine, damnavit, regnumque Angliae (quod aiunt) interdicto subiecit, quaecunque sacra in tota Anglia publice fieri prohibens. Inde Ioannem perpetuam ob contumaciam authoritate qua potuit regno privavit, quae omnia tantum abfuit ut eum compescerent ut potius in nefanda omnia audenda praecipitem traherent. Qua ex re Innocentius, reges omnes qui Christi ecclesiam sequerentur, quod brachium vocant seculare adversus communem ecclesiae Christi hostem invocavit. Quum autem vidit Ioannes non se parem tot ac tantis regibus simul in se ingruentibus fore, licet antea ne cutem quidem perire pontificis fulmina animo suo dictitasset, factorum poenitens, absolvi se a commissis petiit, ac pro poena quam meruat Innocentio ac successoribus eius Romanis pontificibus regna Angliae Hiberniae tradidit, quae continuo illi Innocentius ac successoribus eius reddidit ea conditione eoque pacto ut ipse et post eum successores sui in septenos annos in perpetuum ex regno Angliae septem millia marcarum argenti, ex regno Hiberiniae tria millia reciperent. Quam pensionem in hanc usque diem ab eo tempore Angli Hibernique Romam comportant.
spacer 39. Quare, rebus ita compositis cum Pandulpho pontificis diacono ac id temporis legato, Ioannes excommunicatione solutus est, et Angliae regnum ab interdicto levatum in integrum restitutum. Paulo deinde post Wilehlmus, exacta aetate, annos enim septuaginta quatuor vixerat, vir praeclarus tum regni gubernatione tum vitae tanta sanctimonia, ut vivus etiam (quod ea tempestate rarum admodum erat) miraculis polleret, diem Sterlingi obiit anno Christi millesimo ducentesimo decimoquarto, regni vero quadragesimonono.Sepultus autem est Abbirbrothi in sacro adyto seu choro primario ante altare maximum. Quo anno defunctus est Wilelmus in Martio duo cometae, humano aspectui terribiles, alter solem praecedens, alter sequens visi sunt. Sequenti anno peperit bos in Northumbria capite ac collo vitulum, caetera pullum equinum. In autumno vero lunae duae seiunctae patentibus duobus cornibus visae. Vixere Wilhelmi tempore viri clari Dominicus Hispanus natione, qui quum sub instituto canonicorum divi Augustini aliquandiu vixisset, ac eo eo relicto, verbum Dei per totum orbem praedicasset, ex sociis suis praedicatorum ordinem primus instituit, qui ab eo etiamnum Dominicani appellantur. Praeterea Franciscus Assisianus, minoritarum ordinis princeps, quorum sodalitiis et collegiis iam orbis terrarum plenus est. Vixit etiam abbas Ioachimus Calaber, vir mirae sanctitatis, qui eximios in Apocalypsim ac prophetas commentarios reliquit. Praeter hos Rodolphus archiepiscopus Coloniensis, qui trium magorum (quos reges vocant) corpora olim ex Perside Constantinopolim, et postea Constantinopoli Mediolanum translata, cum ea etiam urbs per Fridericum imperatorem delta fuisset, Coloniam Agrippam transportavit, ubi in magna omnium veneratione habentur.
spacer 40. Erat et in Francia Petrus, cui Comestori cognomen erat, qui ecclesiasticam conscripsit historiam. et inter nostrates Udardus monachus Cuprensis, Brechinensis episcopus et Eustathius abbas Abbirbrothensis, re et opera quod praedicabant exequentes: paucis enim cleris asseclis suis comitati pedites totam Scotiam perlustraverunt verbum domini seminantes. Extat adhuc monasterium Abermorenochtum vocatum Cistertiensis ordine coenobitis, Wilhelmo vivo conditum, et eo mortuo per Ermengardam reginam amplis reditibus dotatum. Octo praeterea annis priusquam Wilhelmus vita defungeretur institutus est ac confirmatus ab Innocentio tertio Romae ordo monachorum sanctae trinitatis de redemptione capitovorum qui annus erat salutis humanae supra millesimum ducentesimus undecimus, regni vero Wilhelmi quadragesimus sextus. Quo anno missi sunt duo illius ordinis monachi ab Innocentio, a quo consecrati erant, in Scotiam, quibus Wihelmus regiam suam Aberdonensem, cum non ita multis reditibus donavit, ut abbatiam inde conderent, ampliora daturis si longius superstes fuisset. Extat etiamnum coenobium inter religiosa loca non contemnendum.
spacer 41. Alexander deinceps Wilhelmi filius secundus hoc nomine in patris demortui locum successurus magna nobilium comitatus caterva Sconam venit, ubi veterum regum more in lapidea sedens cathedra regni gubernacula, imposita capiti corona, suscepit. Qua re peracta, iustis paternis Abbirbrothi faciundis quatuordecim vacavit deis. Nec quicquam est ab eo omissum quod ad honorem aut decorum attingeret regium. Postea edictum in omnem est Scotiam ne quis eo anno ludos aut magna celebraret convivia, ut nemo luctus ullo in loco expers esset. Per omnia templa exequiae sollenes, sacra ac supplicaitones fierent. Ipse rex toto anno cum omni familia non alia quam pulla est veste usus. Primum ab eo habitum est concilium Edinburgi, ubi primum patris confirmavit acta, ac deinde quicunque administrationem ullam ullamve officium a patre accepissent, ut id ratum cuique maneret pronunciavit. Nominatim vero Wilhelmum a Bosco episcopum Dumblanensem cancellariatum, blue ut vocant, ac Aladum Gallovidianum comestabularium (is autem secundus a rege magistratus est, penes quem et capitis causa est, si quis intra duo milia passum a rege sanguinem violenter alicuius effuderit) retinere voluit. Peracto concilio, Alexander matri viduae, quia decreverat quod reliquum sibi foret vitae illic transigere ubi diva Margarita aliquando vitam egisset, castella ac oppidula Forfair et campos, pascua, lacus, et multa praeterea quae animo ipsius placuerant, unde vitae subsidiae quae reginae viduae satis essent, conquireret assignavit. Iudices deinde per omnem Scotiam in qualibet civitate optimos quosque viros, qui populo controversias omnes ius definirent legi iussit. Duos insuper legatos Romam suo nomine obedientiae suae demonstrandae gratia misit.
spacer 42. Per idem tempus dissidium tumultusque in Anglia maximus inter Angliae proceres ac regem Ioannem ortus est. Erant in Ioanne multa vitia, sed fere eorum omnium fons ac fomentum avaritia. Humana enim ac divina cuncta, ubi emolumenti ac rerum aliquid auferri potuit, contempsit. Nam cuicunque pater aut mater aut quivis cuius iure haeres esse deberet mortuus esset, non prius succedere in bonis is potuit quam pro magnitudine haereditatis illa ab rege redemisset. Filias autem familias nobiliores, non parentum, sed sua voluntate, accepto prius pretio, elocavit. Ab episcopis ac coenobiarchis annuas exigebat pensiones, quod in profanorum agris fieri consuevit, si servitutis aliquo genere obnoxii essent. Quod si qui ecclesiarum aut coenobiorum antistites vita excesserant, reditus statim sacrorum locorum occupavit omnes donec novus electus ac consecratus esset praeses. Ad haec alia permulta indigna ac intoleranda perpetravit. Quae non ferentibus diutius archiepiscopis Cantuariensi atque Eboracensi ac multis comitis aliis rebellionis ducibus, regis temeritati avaritiaeque obviam est itum. Quibus adeo a Philippo Franciae rege et Alexandro rege Scotiae fautum est, ut si coepta eorum statim non succederent, aut hosti pares non essent, subsidio se cum exercitibus in Angliam venturos promiserint. Quae ubi Ioannes intellexisset, sibi metuens, ac quo periculum imminens declinaret, publice iureiurando pollicitus est omnia ea mala se deinceps omissurum, consuetudines pravas universas abrogaturum, nihilque quod ad republicam pertineret sine consilii sententia acturum. Quae ut probari postea possent, diplomate conscripta et cancellario sunt tradita.
spacer 43. Caeterum animus inquietus et avaritia caecus non sane diu iniuriam (ut ipse putabat) inultam tulit. Nam ingenti pecunia per legatos Romam ad cardinalem quandam nomine Gualonem, hominem vitiis coopertum, per quem omnia a pontifice impetrabat, missa, cuius nonnulli in ea ex veteri adhuc cupidine avidissimi sunt, et per eum questus est Innocentio de violentia subditorum suorum et regis Franciae et Scotiae, quod sibi imperium in suos exercere non permisissent, seque dicebat cuncta in suorum commodum fecisse, illos autem ingratos et inobedientes caelum terrae, Scotiam ac Franciam Angliae miscere conatos esse. Quibus auditis, Innocentius indignabundus, ut qui Anglorum regi ob pensionem quam in septenos recipiebat annos admodum favebat, et quodam tenus se dominum Angliae rebatur, legatis respondit causam Ioannis sibi curae fore, ac eam se tutandam recipere. Erant enim ea tempestate plurimi homines avaritiae deditissimi in aula pontificia, ac propterea cuncta unde emolumentum sperarent apud pontificem perficere audebant, universa vaenalia quantum in ipsis erat habentes. Inter quos reliquos audacia aliisque vitiis facile superans Gualo quispiam cardinalis erat, nihil non ob lucrum efficiens. Operaepretium est videre superiorum patrum, quorum se nomine tenus imitatores profitentur, modestiam, paupertatem, pietatem ac iustitiam, ac docendi perducendique tum verbis tum exemplis omnes iuxta divites ac pauperes ad ovile Christi studium, non auro neque gemmis vesteque pretiosa ornatorum, non aulas regum sese ingerentium, non stipatorum ac satellitum Thracum circa se catervas habentium , non regum luxum omni genere luxuriae superare contendentium, non simulatione quicquam agentium, sed in veritate, in aperto versantium, non alia quae narrare pudent perpetrantium. Ac contra huiusmodi antistites ordinis, ex quo primum divitiae honori esse illis coeperunt, quam sint illorum dissimiles, quam diversa ingrediantur via, quak non vestigia illorum imitentur quorum tamen locum occupant.
spacer 44. Itquae haud multo post animum recipiens pollicitis Gualonis Ioannes contra pacta ac iusiurandum consueto more exactionibus populum pariter ac clerum vexare, tyrannidem in omnes prorsum, sed maxime in nobiles exercere, et quicquid agat, dummodo pecuniam ingentem comparet, nihil pensi habere. Atque ita non amplius illius oppressiones ac scelera dominationemque tam impotentem ferre sustinentes proceres Ludovicum Philippi regis Franciae filium natu maximum ac Alexandrum regem Scotiae cum exercitibus accersunt. Ludovicus prior cum expedito exercitu adest, ac Ioannem praelium detrectantem in aciem provocat. Ioannes nec popularibus admodum et suis fidens (omnes enim laeserat) in tutissima se loca recipit. Igitur Ludovicus, nullo obstante cum exercitu, pacato Londinum usque penetrat, ubi cum maxima omnium laetitia ac gratulatione exceptus est. Inde literis Ioannem monuit, si pacem secum ac cum subditis cuperet, flagitiis deinceps abstineat quibus omnibus mortalibus, nedum subditis suis invissimus effectus esset, damna illata ac iniuste exacta restituat, iusiurandum servet; quae ut sine fraude faciat, filium cum propinquis ac necessariis aliquot obsides mittat. Ioannes, spem omnem in Gualone ac pecunia sua sitam habens, ad nullas conditiones animum advertit, non diu eos inultos sibi insultaturos dictans. Qua re nunciata, Ludovicus cum suo simul et Anglorum exercitu hostem petere statuit, frustra ratus exercitum cum magno populi damni per Anglia discursari, et agros ac oppida, quae forsan innocua sint, devastari, ipsum autem, qui omnia in se mala meruerit, ac omnium malorum caput sit, odiosum ac inultum spectare, ac fortasse adeo non angi agrorum depopulationibus ut etiam gaudeat eos qui se mediocriter non pertulerint sumentem, ab hostibus fere cunctis spoliari fortunis.
spacer 45. Interea Alexander rex Scotiae, ubi cognovisset Ludovicum in Anglia rem gerere, comparato exercitu, per mediam Angliam, nullo violato mortali, acsi per pacatum, non per hosticum, duceret, Londinum ad Ludovicum pervenit. Cuius interventu aliquantulum res intermissa est. Nam ubi post gratulationes mutuas, multa inter se de regnis suis disseruissent, priusquam coepta persequentur placuit in Franciam, relictis in Anglia exercitibus, decem tantum navibus ad Philippum ad renovanda foedera antiqua traiicere. Itaque Doverium profecti sunt, unde, relictis excercitibus cum agmine nobilum, solvere. Caeterum Philippus mox ab ipso traiectu Boloniae occurrit, cum quo renovato pristino cum Francis Scotorum foedere, utrique unde digressi erant reverterunt. Pacta autem foederi antiquo addita haec erant: neutrum alterius nec hostes nec exules in suum regnum recepturum, nec alienigenam sine alterius consensu ducturum. Si rex Angliae utrumvis invadat, alterum protinus futurum auxilio, ac ab altera parte hostilem invasurum terram. Interea, reversis Londinum Alexandro et Ludovico, Ioannes moerore magis quam morbo confectus diem suum obiit. Ferunt quidam clam a monacho, cuius coenobium destruere in animo habebat, dato veneno necatum esse. Extincto Ioanne, orta inter proceres Angliae quaestio est reiicenda ne stirps Ioannis an denuo recipienda esset. Verum maior pars nobilum, quae saepe meliorem vincit, obtinuit ut Henricus eius filius succederet. Quamobrem, deleto eo cuius gratia bellum id susceptum erat, nihl amplius in Anglia morandum ratus Alexander in Scotiam exercitum reduxit. Sed in itinere cum Alexander abseque metu ac ob id solute exercitum reduceret, quidam Anglorum impetum in Scotos facientes quosdam ab ordinibus late palantes circumventos occiderunt. Qua iniuria percitus, Alexander non ita quiete ac solute deinceps exercitum duxit, sed, pervagatis plurimis agris pecoris ac aliarum rerum praedam amplissimam cum summa exercitus ovatione, domum reduxit.
spacer 46. Dum haec in Anglia geruntur, Innocentius tertius, de quo paulo antea diximus, concilium Romae generale habuit, cui interfuere quadringenti duodecim episcopi ac coenobiarchae, quos vocant abbates, supra octingentos. Eo concilio Innocentius universos Ioannis regis Anglorum hostes excommunicari per Gualonem cardinalem in Angliam legatum mandavit, imprimis Ludovicum delphinum Franciae et Alexandrum Scotiae regem, omnesque eorum comites et asseclas. Inde barones ac episcopos omnes qui Ioannis voluntati adversati red Ludovico sese iunxerat, insimulans eos invasionis bonorum ecclesiae Romanae quod Anglia pontifici maximo obnoxia ac quodam tenus subdita esset. Igitur Gualo legatus ut primum Angliam attigit, illico Henricum Ioannis filium regem coronavit. Inde nominatim hostes Ioannis (ut aiunt) excommunicavit, et loca in quibus agebant sacris interdixit. Ludovicus, ubi vidit potiorem Angliae partem Gualoni et Henrico coniunctam esse, inita cum eis pace, pecunia pro absolutione ab legato accepta, in Franciam abiit. Caeterum non prius Gualo Angliae proceres ac praesules in gratiam recepit quam ingentem numerassent argenti summam. Nam illo moris erat honesta et inhonesta omnia quaestui habere. Secundum haec Henricus Angliae rex, comparato quam potuit maximo exercitu, Scotiam infesto milite populabundus invadit. Multa ubique strages erat, cuncta enim per quae exercitum ducebat depraedabatur. Sed, audito apparatu Alexandri, cui id temporis summa cura incumbebat, extemplo se recepit, veritus ne si cunctatus esset repentino Alexandri adventu opprimeretur. Sed Alexander nihilo deinde segnior fuit conscibendis militibus, convehendo frumento ac impedimentis comparandis. Itaque omnibus abunde instructus, castella in Northumbria quae Anglorum praesidia habebant summa vi expugnat, expugnata diruit. Inde ad Carleil oppidum expugnandum exercitum ducit, quod haud difficili negotio in deditionem acceptum est, permisso prius praesidio sine fraude abire. Quibus subactis, firmissum praesidium imposuit.
spacer 47. Noirhane cum aliquandiu obsedisset, nec spes ulla expugnationis appareret, exercitum reductum in Scotiam exauthoravit. Mox Henricus, veluti ex insidiis collecta magna militum manu, ubi Alexandrum demisisse copias vidit, rursum Scotiam impetit. Bervicium cum arce capit. Inde cum magna hominum strage maritimam Scotiae oram late ad Hadingtonum red usque incendiis ac caede replet. Nam quoscunque puberes obviam habuit, exceptis sacerdotibus, omnes interficit, neminem vivum capiens. Sed quia Doumbar castellum munitum primo obsidionis impetu capere nequibat, cum exercitu Angliam repetit. Caeterum Gualo, de cuius avaritia superius a nobis dictum est, nactus praetextum ac opportunitatem praedam ex Scotia converrendi, regno Scotiae sacris interdixit, ipsumque Alexandrum, quod Angliam execitu devastasset, atque a sacra ecclesiae (ut voluit) terra manus non abstinuisset, ultimis execrationum fulminibus persequutrus est. Quae res quum appararet in extremum evasura malum, si utrique et Scoti et Angli summi adversus invicem contenderent (quod parabatur) episcopus Eboracensis et episcopus Salisberiensis, viri prudentes ac pii, cum alii quibusdam sui similibus ad Alexandrum regem ut pacem utrinque conciliarent profecti sunt, quorum opera ac precibus pax inter reges composita est legibus, ut Alexander rex oppidum Carleil, deducto praesidio, et quicquid prater castellorum in Northumbria occupaverat redderet; ipse proventus ac fructus annuos Northumbriae ad crucem usque regum vocatum reciperet ac totius Cumbriae dominium, quemadmodum Henrico rege ac maioribus Anglorum visum fuerat, retineret. Ex altera rursum parte Henricus rex Bervicium simul cum arce Alexandro redderet, ac ubi Alendander exercrationiu Gualonis absolveretur.
spacer 48. Ita inter eos inita pace, ante nominati episcopi, accepta a Gualone potestate, ubi Bervicium advenissent, Alexandrum absolvunt ac regnum interdicto liberant, caeterisque nobilibus idem factum est. Sed Gualo, ne prorsus vacuus redieret ac frustra tantas sumpsisse molestias videretur, antistites ac praesules ecclesiae, in quos quodammodo imperium se suum exercere posse credebat, non se armis vidilecet defendentes, ad se omnes Anvicum venire praecipit, non prius eos dimissurus quam absolutiionem sui immensa quisque pro facultatibus pecunia redemisset. Itaque quibus otium gratius contentionibus erat animo eius satisfaciunt, alii indignum esse rati, nec flagitio carere, sacra ita palam vaenalia (ut ipsi interpretabantur) habere, negant se quicquam daturos, quippe innoxios esse ac satis supplici pro republica suscepisse quod communi malo tanto tempore affecti essent. Eos Gualo Romam adire iussit, ratus itineris longitudine deterritos tandem aliquod daturos. Sed nihil eos terrere potuis rei indignitate accensos. Itaque Romam ubi venissent, graviter verbi absentem Gualonem coram Innocentio accusant, ac pariter literis tum episcoprum tum coenobiarchum seu abbatum et Angliae et Scotiae magnae quotidie ad Innocentium de avaritia Gualonis querelae adferuntur. Quibus commotus pontifex Romam eum revocat ut ex praesente causam cognoscat. Qui ubi venisset, conventus, praesidente pontifice, factus est, ac unus ex iis qui Romam absolutionis gratia accedera adacti erant, aliorum ac suo nomine exorsus est narrare cuncta quae ex quo in Angliam legatus Gualo venerat avare ac scelerate perpetrata ab eo erant. Nam primum ubi post excommunicationem omnium Ioannis hostium Scotos ac Francos absolvisset, a praesulibus et eccelsiasticis praefectis ingentem exegisse pecuniam; deinde, ipso praesente, Henricum Scotis bellum, rupta pace quae paulo ante convenerat, intulisse, ut ab eo Henricum instigatum videri possit; postea Alexandrum sese defendentem ac paria prioribus inferentemm ; deinde rursum ab Henrico vexatum, ac tum denique diris execrationibus condemnatum, et totum Scotiae regnum sacris interdictum.
spacer 49. Quo factum esse ut maximo Anglia simul et Scotia bello pene conflagrarint. Quod cum vix esset sedatum per sanctissimos quosdam viros utrinque pro pace intervenientes, tum absolutis rege ac nobilibus, in minus potentes, quanquam innoxios et omnium rerum ignaros impotentiam suam exercuisse, ut omittatur, eo unde missus erat ignorante, postrema haec ab eo acta esse. De quibus quum se non satis Gualo purgaret, multatus est ab Innocentio pro eius arbitio poena pecunaria; qui vero Romam absolutionis causa venerant, absoluti ab Innocentio sunt. Interim David comes Huntindontius frater Wilhelmi superioris regis, de quo in expeditione Hierrosolymitana mentionem fecimus, mortuus est, vir et bello et pace maxime insignis, Sepultus est autem in abbatia Angliae Sevecia. Henricus Angliae rex quum ex puero ad aetatem maturam, qua sapere incipimus, pervenisset, pacis quam belli amantior, cum Alexandro rege Eboraci, praesente Pandulpho pontificis legato ,de pace congressus est. Qua composita vinculis eam firmissimis firmare nituntur, amicitia videlicet et affinitate. Habebat Henricus sororem nomine Ioannam, vixdum viri potentem, eam Alexandro despondet. Alexander vicissim quas apud se sorores habebat idoneis in Anglia elocaturum viris recipit. Demonstratio haec facta est anno Christi millesimo ducentesimo vigesimo, quo anno nonis Iuliis translatio sancti Thomae Contuariensis, Henrico rege et archiepiscopis aliisque praesulibus ac magna nobilitatis parte praesentibus, magna cum veneratione facta est.
spacer 50. In sequentum annum missus est ab Honorio pontifice, qui Innocentio successerat, Aegidius quidam cardinalis in Scotiam legatus, qui in subisidium novae expeditionis in terram sanctam pecuniam aliquam conquireret. Is, accepta haud parva et a laicis et a clero, cum eam in itinere delapidasset, spoliatum se a latronibus confinxit, ita crumena inani Romam rediit. Paucis igitur diebus postquam ille reversus erat, eadem de causa missus est alius in Scotiam legatus. Sed Alexander, consulendos prius suos ratus, concilium convocat. Ibi praesul quidam supramodum avaritiae legatorum Romanorum infensus, libeerrime adversos eos in hanc sententiam proloquutus est. “Quamquam multa sunt quae me deterrent ea quae in rempublicam sunt publice ac libere dicere, optime rex, tamen, quum humanitatem tuam fidemque in defendendis tuis, si quid reipublicae causa aut dicant in concilio aut faciunt, considero, non possum non suscepta populi causa veritatem hic omnem propalam proferre, ac legatorum tyrannidem, quam in nos his proximis annis foedissime exercuerunt, contemnere. Nam licet intoleranda sit tyrannis quam is exercet qui regnum haereditate paterna ac successione acceperit, tamen multo minus ferenda si, invaso imperio, servi nostri aut infimae sortis homines in nos debacchentur aut saeviant, quibus nos terrore esse decebat. Ita (quamvis miserum nobis esset immeritis) si mala quibus per hos annos affectum hoc regnum est a pontifice nobis illata essent, ferenda ea utcunque putarem. Verum ut homines infimi et ad aliquam fortunam per flagitia provecti non modo sacris in nos poenis, cum mandatum etiam a pontifice non haberent, per tantam iniuriam iam iterum saeviant, sed quodk sacrilegum est, ea quae summa ac sanctissima hactenus a patribus nostris accepimus avarissime quaestui habeant, quis ea non indigne patienda ac vindicanda existimet, praeseritm quum nec funem ullum faciant, et nostram simplicitatem ac modestiam superbissime contemptui habeant?
spacer 51. “Superioribus igitur his annis taciti indiganabimini inter vos, quidam etiam quaestum ad pontificem ibatis de iniuria ac avaritia Gualonis, quod non satis habuerat iniuste vos omnes sacris interdixisse ac excommunicasse, sed quos minus potentes, quam ut tanto nomini (quo ille tum oneratus, non honoratus erat) resistere auderent, arbitrabatur, eos se pecunia scelestissime redimere ab interdicto atque excommunicatione cogeret. Ut omittam certissimis coniecturis ab illo conflatum quoque posterius bellum esse videri, et qui concordiae causa huc missus erat, eum in extremum periculum utrunque regnum perduxisse, quae quia nota vobis esse scio, quid repetere cum summo et meo et vestro dolore attinent? Extitit et alter paucis vix mensibus elapsis ex eadem farina profectus, in re nulla Gualone melior, deterior vero qui esse potuit? Is quum in causa iustissima ac pia conquisitum ad nos pecuniam aliquam a pontifice missus esset ad redimendos Christianos quos Sarraceni captos et subactos miserrima suervitute ac indigisssimis contumeliis, quae ipsis potius perferenda erant peremerent, ac ex populi liberalitate ingentem conflasset (existimabat enim pius populus non minus eos quos Christus sanguine suo redemisset, et qui eo in baptismate tincti essent coniunctos sibi et amandos quam qui in eodem utero menses delituissent iustos, et iisdem parentibus orti essent). Eam omnem homo audacissimus in summa ambitione ac luxu, etiam nobis spicientibus, profudit, nec veritus est impudens veterator falsum crimen confingere, ut flagitia sua tegeret et ne absumptum, imo devoratum thesaurum restituere cogeretur. Quod si qui duos tales experti vestro malo estis, eo redigimini dementiae ut tertio etiam credituri sitis: illumne meliorem existimatis esse reliquis, qui ut melioribus priores committerentur honores hactenus expectare debuit? Quid igitur faciendum esse censes, dixerit quispiam? Non modo hunc non admittendum, reclamante populo ac regno exhausto, sed ne in posterum quidem alium. Nam quando ea quae semel data sunt male perdita sunt ab illis qui ea ut usui essent curare debebant, non est necesse in eandem nos foveam recidere. Si aliquid vobis aut toti regno supersit, id non male collocatum iri, si in pauperes, quorum hic non est exiguus numerus, distribuatur arbitror.”
spacer 52. Quem quum summo regis et assidentium assensu probata essent, legatus in regnum admissus non est. Celebratae dein sunt nuptiae inter Alexandrum regem Scotiae et Ioannam Henrici Anglorum regis sororem, ac inter Hubertum iustitiarum Angliae et Margaritam Alexandri regis sororem. Quibus nuptiis pax veluti sigillo cum Anglis firmata est. Compositam cum exteris pacem excipit bellum civile, duce quodam Gillespico nomine, natione Rossensi, qui, interfectis quibusdam, reliquae ipsius vitae flagitorum sociis, qui adversus regiam maiestatem se ituros denegabant, cum reliquis oppidum Envernes captum igne delet, praediaque regia ubique devastat. Cui a rege cum exercitu peditum equitumque obviam missus Ioannes Comein comes Buchaniae multis eum locis per abrupta anfractaque delitescentem tandem praehensum capite obtruncat, pariter cum duobus filiis, atque eorum capita ad regem mittit. Hoc etiam sedato tumultu, Cathanenses episcopum suum, cui nomen Adamo erat, decimas more consueto forte a popularibus exigentem ac, quum non persolverent, diris, ut mos, execrationibus eos persequentem, correptum domi sui flagris prius foede caesum in propria ipsius crudeliter culina concremarunt. Quod flagitium ubi perlatum ad Alexandrum est, is tum Iedburgi erat, contractis paucis quibusdam copiis illuc extemplo ipse profiscitur, ac statim, comprehensis sceleris authoribus, qui supra quadringentos erant, omnes supremo afficit supplicio, filios vero impuberes eorum (nam puberes eundem cum parentibus exitum habuere) testiculis privat, ne hominum sceleratorum proles, succeessione multiplicata, diu superstes esset. In cuius rei signum certissimum extant in hanc diem locus ubi proiecti testes erant, nomine rem ipsam referens: testiculorum enim appellatus est collis. Comitem vero Cathanesium, quod nec succurrisset invocanti auxilium Adamo, nec trucidato de homicidis supplicium mox sumpsisset, comitatu privavit.
spacer 53. Pontifex, ubi Alexandri in puniendis hominibus flagitiosis diligentiam ac curam audisset, plurimis verbis eum per legatum laudavit. Alexander rex inde Aberdoniam iam ante a Gregorio, a Malcolmo inde secundo, ac postea a Davide Wilhelmi fratre privilegiis agrisque donatam cum sorore altera Isabella ab Anglia reversa adiens, miultis et ipse privilegiis ornat. Ubi, accepta a pontifice privilegiorum Scotiae diplomata, venerando viro Gilberto chartophylaci, red qui Adamo seu Adae Cathensesio episcopo crudeliter a subditis, ut docuimus, necato paulo ante successarat custodienda tradidit. Tertio inde anno, cum Alexander rex cum matre Ermengarda red (uti Scotiae mos est) et paucis post diebus in festo regum apud alios fieri consuetum, natali Christi genio liberalius indulgeret, captata opportunitate, comes Cathanesius supplex ad eum veniam rogatum venit caedis Adami, cuius quum innoxium esse se diceret, insimulatus fuerat: eum Alexander, severitate exuta, pristinae fortunae, accepta prius ingenti pecunia, restituit. Sed impunitatem hanc ab homine concessam, haud inultam Deus dimisit. Nam famuli eius, quod eos asperius aequo tractasset, post paucos annos noctu trucidatum ac in grabatum impositum (quo facinus occultum maneret), accensis aedibus concremarunt. Periit igitur eodem supplicii genere (etsi aliquot annis postea), ut divinitus factum videri possit, quo Adamum episcopum effecerant, cuius in mortem ipse haud dubie consenserat. Aliquot annis quam haec gesta sunt advenerunt in Scotiam viri sanctitate clari ad divo Dominico missi. Nam ferunt Alexandrum, cum in Galliam ad Philippum ad redintegranda antiqua foedera venisset, forte etiam D6ominicum convenisse, multumque precatum ut ex iis quos ipse secum habebat sanctos quosdam viros in Scotiam ad erudiendum populum mitteret, quod ubi factum est, maximo apud Alexandrum honore habit sunt, aedesque ubi agerent aut suppeditate sunt aut novae aedificatae. Itaque ii viri, ut qui a sanctisismo viro instituti erant, sanctam omnino vitam exegere.
spacer 54. Caeterum ubi fere (unde comparatum sit nescio) omnes res ab optimis initiis in deteriora prolabi videmus, defunctis illis sensim ab exacta illa vita in omnem prope luxum plurimi eorum qui successerunt declinaverunt. Itaque pene trecentos annos a pristina religione prolapsos Ioannes Adam, aetate nostra vir et pietate et eruditone insignis, qui primus Aberdoniae theologiae lauream nobiscum accepit, in pristinum eos vitae statum, relictis vitiis, redegit. Provulutis deinceps annis aliquot, sub id fere tempus quo gesta ea sunt quae paulo ante sunt a nobis conscripta, venere in omnem terrarum orbem missi a Francisco Minorita, etiam in Scotiam. Sed et illi, deserta priori vivendi norma quam a Francisco sanctissimo viro acceperant, plerique non ita sancte vixerunt ad hanc usque nostram aetatem, qua videre datum est illius sodalitii ac professionis viros verae religioni deditos et devotos ubique pene, sed apud nos maxime, piis sudoribus ad pristina sanctorum patrum instituta reductos.
spacer 55. Verum ad reliquam historiam revertendum est. Longa deinde pax tenuit, quoad fato sublatus est aequissimus muneris sui administrator Alanus Gallovidiae dominus, regis ut vulgo dicitur comestabilis. Is tres filias matrimonio coniunctas reliquerat, et ex aequo illis Gallovidiam diviserat. caeterum erat et ex eo filius, sed nothus, qui, quoniam ex concubina natus erat, privatus a patre relictus est. Is inflatus nobilium quorundam factiosorum hominum vanis pollicitationibus, dominum se Gallovidiae nominat ac eos qui ex Gallovidianis non obtemperabant simul cum vicinis populis foede vastat. Iamque a decem hominum millia ad aum confluxerant, et ipse ad maiora rei prosperitate accensus erat, cum Patricius Doumbar Merchiarum comes et Walterus Stuart ac Doundoualdus duces cum exercitu peditum equitumque ab Alexandro rege missi, gravi ac cruento praelio eum devicerunt. Hostium ceciderunt quinque millia, inter quos et dux ipse, caeteri aut capti aut regno pulsi. Comestabulem rex Rogerum Quinti, qui filiam natu maximam Alani duxerat, constituit, is ad Robertum usque regem hoc muneris a rege habuit. Nam tum ob laesam maiestatem familia eius deleta, in locum eius Haius ab Errolia successit.
spacer 56. Hoc tumultu sopito, nunciatum est Alexandro Henricum Angliae regem cum nobilitate sua dissidere, quibus auditis Alexander, si qua posset in gratiam eos reducere, extemplo cum Ioanna uxore sua et Isabella sorore in Angliam proficiscitur, raptim omnia percurrens, nisi quod pietatis causa Cantuariam ad reliquias sancti Thomae accessit. Sed mox composita inter eos pax est, permittente Henrico rege in consueta Anglos libertate degere. Inde celebratae Londini nuptiae sunt Isabella ac comitis Northfocensis, cui ea ab Alexandro rege nuptum data est. Paucis diebus a nuptiis Ioanna Alexandri uxor ex putrefacto iam longo tempore utero moritus, nulla relicta sobole. His rebus peractis, in Scotiam Alexander revertitur. Altero deinde a reditu anno, qui fuit a Christi natali millesimus ducentesimus trigesimus red nonus, quod liberos nullos haberet, uxorem secundam ducit Mariam nomine, filiam viri cuiusdam nobilis Ingeliami nomini, comitos de Govuet, apud Rdxxburgum. Nata brevi ex eo connubio virilis sexus proles, cui nomen Alexandro inditum. Eodem anno Henricus rebellantem Gualiam domuit, caesis rebellionis principibus. Et Ioannes Cumein comes Angusianus ad Ludovicum Galliarum regem ab Alexandro missus, priusquam legatione functus esset, mortem in itinere obiit. Deinde Alexander omnem Scotiam cum uxore Maria perlustravit, ac quum in Hadintoum pervenisset, Patricius comes Atholiae in diversorio noctu trucidatus, et deinde cum ipsa domo igne absumptus est. Quibus id scelus authoribus perpetratum esset incertum erat. Gravis tamen suspicio duos tenuit, Ioannem scilicet Bissartum et Walterum eius avunculum. Qui, quoniam erto flagitium ab eis commissum probari non potuit, omnibus spoliati fortunis in exilium, vita servata, acti sunt.
spacer 57. Habitum deinde est concilium primatum ecclesiae, presente rege, Perthi, id oppidum nunc, ut antea significatum est, Sancti Ioannis dicitur. Eo concilio edita sunt statuta provincialia, approbante rege ac regni primoribus, quae et hoc tempore in ecclesia observata manent. His fere temporibus Sumerledus Argadiae thanus, filius superioris Sumerledi quem post alteram seditionem in crucem a Malcolmo sublatum supra scripsimus, patris insistens vestigiis a rege defecit ac vicinis Argadiae terras gravibus foedavit depopulationibus. Sed a comite Merchiarum victus in deditionem ea lege venit ut, suspenso ex collo laqueo, supplex ad regem veniret, quid ubi ab eo factum est, veniam ab Alexandro impetravit. Fuere ea tempeste in aula Henrici Anglorum regis, quibus bella pace potiora erant, quique diuturno otio flaccescere virtutem arbirtrarentur, homines factiosi ac potentes, in bello impunitatem flagitiorum ac lucrum, unde aliis omnibus damnum vel maximum est, sperantes, nam silent inter arma iustitia et leges. blue Ii vanis sermonibus ac pollicitationibus animum regis inflantes ad bellum cum Scotis gerendum concitarunt. Et cum nusquam ab eo violata fides esset, inventum tandem est quod foedera rumperet. Castellum quod a Richardo Anglorum rege ad Tuedae ripam aedificatum, ac a Wilhelmo dirutum memoravimus, nec propter foedera unquam refici in posterum inter ipsos convenerat, erigere occipit. Fuisset profecto id belli veluti classicum, nisi primores Angliae, viri prudentes quibus quies ac iustita grata erat, Henricum regem increpantes docuissent per pacem et foedera cum Wilhelmo a Richardo rege icta id neutiquam licere. Itaque sopitus est illi belli fumus.
spacer 58. Paucis inde diebus venere in Scotiam legati a Ludovico rege Franciae apparante expeditionem in Iudaeam, subsidium in bellum quod cum fidei hostibus gerendum esset petentes, cum quibus confestim missae fuerunt expeditae ac delectae aliquot cohortes et tres duces, Patricius comes Mercharum, David Lindesai a Glensesk, at Walterus Stuart a Doundoualle, viri prudentia et arte militari illustres. Qui cum Ludovico in Aegyptum profecti partim ferro, partim peste pene omnes periere. Ab eo tempore haud ita diu supervixit Alexander. Correptus enim gravi morbo in Carnere insula a continenti Argadiae haud late divisa, brevi post moritur, aetatis suae anno primo et quinquagesimo, et regni tricesimo quinto, saultis vero nostrae supra millesimum ducentesimum quadragesimo nono. Corpus delatum, ut vivens voluerat, ac sepultum est in Melros. Aetate eius vixerunt viri et vitae sanctitate et eruditione insignes Hugo cardinalis ordinis praedicatorum, qui in Biblia Catholica commentarios scripsit eruditos. Praeterea Gilbertus Cathanensis episcopus, postea in divorum relatus numerum. Tradunt aliqui Duthacum episcopum sanctissimum regnante Alexandro secundo vixisse, asserentes eum divi Gilberti Cathanensis episcopi fuisse praeceptorem. Sed alii ipsum longe haec tempora praecessisse scribunt. Utcunque autem se res habet, vir facile fuit omni laude dignissimus, Deoque et hominibus cum primis acceptus, quod facile ex miraculis quae vivens ac mortuus in nostram usque aetatem edidit constat. Coluntur vero summa veneratione reliquiae eius in Rossia, ubi et sepultus est.
spacer 59. Mortuo Alexandro secundo, filius eius Alexander huius nominis tertius, priusquam in regnum reciperetur, magnam inter nobiles disceptationem et contentionem ortam sustinuit, tamen eius in patris locum suffectionem non impedivit. Aliis sidera, quae plurimum illis observare mos est, adversa regi creando esse dicentibus,, aliis nondum equitem auratum factum esse, ac propterea a regni gubernaculis prohiberi. At nisi, contemptis istiusmodi superstitionibus, comes Fifensis lapidi admotum fatali puerum more prius maiorum inunctum coronasset, profecto dilatandis comitiis haud dubie res in summum evasissent discrimen. Declarato vero iam rege ac sacro peracto, accessit ad eum vir quidam haud ignobilie genere natus, montana Scotiae inhabitans, qui contextam a se genealogiam regum Scotiae omnium ad parentem usque gentis Galthelum memoriter recitavit. Quem rex amplissime donatum ex consilio gubernatorum domum dimisit. Annum agebat Alexander cum patri succederet nonum, ac proinde metus erat maximus pueri rectoribus, ne contempta eius pueritia, undique in regnum impetus fieret. Quamobrem protinus legati regis nomine ad Henricum Angliae regem foederibus renovandis missi, et si ea impetrarent adderent regem Alexandrum filiam Henrici petere uxorem, quibus Henricus assensus est.
spacer 60. Anno secundo regni sui Alexander, convocatis ex toto regno coenobiarchis, episcopis ac baronibus ad Doumfermilem, celebribus ac multis supplicationibus prius habitis, ossa Margaritae atavaiae suae in divos relatae, terra effosa, capsulae argenteae multis ornatae gemmis imposuit. Quumque ea episcopi omnium consensu in adytum templi deportare conarentur ac perventum iam esset ad Malcolmi mariti eius sepulchrum, repente omnes immobiles constitere. Capsula enim cui reliquiae inerant, sepulchro Malcolmi impressa, adhaesit, nec ulla vi moveri potuit. Quo miraculo stupefacti omnes, cum haud invenirent tam novae rei causam, venerandus quidam senex spiritu divino afflatus sublata voce, ut cuncti eum facile exaudirent, “Margaritam (inquit) marito, quam vivo semper exhibuit reverentiam, eam mortuo denegare nolle. Quamobrem non prius eam sese vestris manibus in adytum deportari permissuram quam Malcolmus maritus humo quoque effosus lateri adungatur.” Quod ubi regis imperio factum est, tum denique sublata cum marito in adytum delata est, atque in hodiernum usque diem multa populi veneratione ibidem colunter ambo.
spacer 61. Eodem anno Ludovicus Francorum rex in Aegypto contra Christi hostes pugnans a Soldano rege captus est. Quoad vero Alexander puer erat, moderatissime regnum per optimos quosque ad id delectos administratum est. Sed paucis post annis, quum prohibere iniurias vellet populi, ac eas a quibus illatae erant restitui, Walterum comitem Montethensem et comitem Atholae et comitem Buthquhaniae atque dominum Strathbogiae, familiae omnes Cummeniae, Hugonem quoque Abernethem ac multos eorum complices, quiorum iniuriis populus vexatus diu fuerat, in ius vocat. Qui ubi non comparuissent, ac in regem se hostes declaratos intellexissent, cum aliquanta militum manu regiam noctu invadentes (rex tum Kynrossae agebat) regem ipsum capiunt, captum ad Sterlingum perducunt. Itaque maiores iam in dies quam antea in populum iniurias facere, omnia pro libidine, capto eo qui prohibere poterat, sine metu agere. Erat ea tempestate familia Cummenia et divitiis et multitudine hominum admodum potens, quippe praeter comites, qui multi sane erant, fuere equites aurati triginta duo, omnes eodem appellati cognomine. Ceterum Waltero Cummenio comite Montethensi ab uxore veneno sublato, qui author horum omnium fuerat, reliqui, impetrata a rege venia, deinceps in fide persistere. At uxor Walterni cum Anglo quidam infimae sortis homine, cuius amore capta maritum necaverat, in Angliam omnibus prope fortunis spoliata profugit.
spacer 62. Per idem fere tempus Romae ab Urbano quarto institutum est festum corporis Christi, quod die Iovis post sacrosanctae trinitatis solennia per universum orbem celebratur. et Carmelitani sodales ubi primum in Scotiam cum paucis venissent, sacellum in Perthi suburbano aedificatum, quod eius episcopus Dunkeldensis assignaverat, occupavere. Referent monarchum quendam a Melros ea tempestate in somno, uti dicebat, ab angelo edoctum crucem reperisse haud longe ab oppidulo Laudoniae nomine Pepilis, capsa, cui titulus inscriptus erat sancti Nicolai episcopi inclusam. Nec multo diverso loco urnam repertam lapideam summo artificio factam, atque in ea inventa ossa bysso involuta, sed cuius ea fuerint incertum fuisse. verum protinus aperta cruce multa facta miracula. Alexander rei novitate ac religione motus, templum in quo loco crux ipsa reperta erat magnificum extruxit, idque nunc monachi sanctissimae Trinitatis inhabitant.
spacer 63. Adiit inde Alexander Eboracum ad Henricum Angliae regem, ut filiam eius Margaritam sibi iamdiu desponsum acciperet uxorem. Itaque quam maxima potuit celebritate magnificentiaque ab Henrico exceptus est, sumptuosissimis lautissimisque conviviis in natli Christi (nam hic gentis mos est) habitis. Convenerant enim tum ex Scotia cum Alexandro, tum ex tota Anglia nobilissimi quique ad tantorum hominum nuptias, quibus honeste accipiendis maximos rex Angliae sumptus fecerat. Non deerat quicquam quod laetitiam aut gaudium animis excitare possit, quicunque musices aut psallendi aut alicuius instrumenti quod exhilarationem animo afferret periti erant eo aut vocati aut ultro concurrerant. Plena erat regia saltantium, canentium, psallentiumque turba, alii choreis operam dabant, pars quibus animus dictabat, epulis, nullus usquam luctus erat, nulla solicitudo, vinum omnes curas diluebat abunde. Soluti prorsus omnes ac voluptatibus animi, oculorum ventrisque dediti erant, quo pro sua quisque virili <parte> regias nuptias decorarent. Quibus ita celebratis, cum uxore in Scotiam Alexander, maximo prosequentium nobilium comitatu, redit. Deinde, elapso aliquanto tempore, conventus utriusque regis cum magnatibus ad castellum Verck nomine factus est de corrigendis utriusque regni vitiis, quae tum per magistratus passim commitebantur. Quamobrem illis qui minus recta munua sua administrasse videbantur deiectis, alii sunt suffecti. Itaque Richardus Dunkeldensis episcopus Alexandri cancellarius, et David Lindesay a Gleenesk red ab eius cubiculo, et Alanus ostarius rerum capitalium praefectus effecti sunt.
spacer 64. Orta vero inter novos et antiquos magistratus contentione, nolentibus antiquibus rationem accepti et expensi reddere, res ad vim aliquam spectare videbatur. Caeterum Alexander, nihil magis seditone intestina perosus, remissis partim debitis, partim solutis, litem facile dissolvit. Absolutum est ea tempestate templum cathedrale Glasguense, aedes profecto magnifica, cuius haud exiguam partem Wilhelmus ibidem episcopus liberalitate sua extruxerat. Nec diu operi perfecto superfuit. Insequenti anno ex pluvioso autumno, corrupto omni fere frumento, magna Scotiam simul et Angliam fames annonae penuria invasit. Quod ubi Acho Norwegorum rege percepisset, domestico malo vel maximo impeditam esse Scotiam videns, ac fama, ut fit, rem maiorem quam pro vero celebrante, eam ei gerendae ac auspicandae commodissimam occasionem ratus, cum magna navium ac Danorum Norwegorumque militum multitudine in Hebrides insulas traiicit (eae insulae ab Edgar iegis tempore in Norwegorum potestate fuerant). Inde qua proxime nec difficulter potuit in Arrainam et Boitam transmissus, quas ea tempestate adhuc solas ex illarum numero tenebant Scoti. Caeterum, subactis Arrainis ac Boitanis in potestatem redactis, non contentus eo prospero successu, ratis ad omnia similiter fortunam adiuturam, in Albionem quoque insulis iis vicinam exercitum omnem transportavit, ac statim Aiar castellum aliquandiu obsessum expugnat. Inde regionem circa omnem late ferro ignique devastat.
spacer 65. Alexander, tristi earum rerum nuntio allato, quum nec suos deserere vellet nec etiam se bello parem hosti diutina victoria feroci rederet, anxius curis, legatione tempus paulum extrahere optimum ratus est. Misit itaque viros prudentes ac, ut captus illorum hominum est, satis eloquentes, qui adeuntes Achonem ita locuti feruntur. “Si regibus nostraeque genti, non ea iam inde ab initio consuetudo diligentissime observata esset ut nullus bellum inferremus a quibus non antea res repetitae, ac causae ob quas iniuriae inferantur expositae essent, profecto non iam legatos ad vos missos, sed exercitum hostium aciemque in adversum procedentem intueremini. Ita enim persuasum habemus nunquam nos lucrum ex bello etiam victores, hostibus devictis ac spoliatis, non reportare, cum plurima antea damna nostris etiam agris illata sint, ac si qua bellum, restitutis rebus, effugere possimus, statim quiescere optimum esse. Nam quae dementia, quod verbis apud quenquam confieri possit, id ferro ac caedibus efficere conare? Sed si ea quae iuste apud omnes fieri in confesso est, ab hostibus contempta sint ac non pacem ob quam bella geruntur, sed bella malint, tum demum iratis animis infensi adsumus, nec virtus ac ira morando residet, imo magis multo irritatur. Quamobrem a rege ad vos missi sumus quaesitum quo vestro iure, qua nostra iniuria, rupta pace quam centum plus annis summa cum tranquillitate vobiscum habuimus, non modo duas illas insulas, sed etiam continentem, nulla aetate excepta, neutroque sexu a caedibus libero, crudelissime depraedatum venistis. Quid sceleris a nobis non modo in vos, sed etiam in aliquos, quorum vos ultores profiteamini tantum sit commissum, ut non pueros modo aut mulieres et senes, quibus nemo tyrannus non parcit, occidatis saevissime, sed templa quoque Dei ac sanctorum eius, si qui eo ut vitam tueantur profugiant, sacrilege violetis, res factas rapiatis, ac etiam, si lubet, incendio vastetis. Quamobrem si non Deum, qui providentia sua cuncta quae cernimus gubernat, si non sanctos eius, quos ipse ut se diligit, ac omnia proinde apud eum possunt, si non ultionem, si non vindictam scelerum meruitis, extimiscite saltem duos orbis terrarum potentissimos reges amicitia et cognatione devinctissimos, quorum nec aspectum quidem in vos irruentium, nedum impetum ac vires, sustinere possitis. Itaque quod ad nos attinet ut malitis, florentibus vestris rebus, iniuriis reparatis, hinc decedere monemus, quam, rebus desperatis, cum ultima ferenda erunt, nec quicquam misericordiam iam a vobis repulsam implorare.”
spacer 66. Quae dicta a legatis eam ob causam tam fortiter tamque praesenti erant animo ut, si fieri potuisset, metum aliquem hosti audacissimo incuterent. Nam satis id temporis habuissent si Scotia cum omni praeda quam tum raptam habebant excedere voluisset. Verum tantum abfuit ut metum illis iniicerent ut vicissim etiam Acho his verbis ferocissime regi Scotisque minitaretur: “Dictis (inquiens) vestris ferocibus minacibusque commoveri, legati, existimatis, adeoque stulte meticulosum me creditis ut, si verbis cessurus essem, ultro vobis bellum illaturus fuerim, stolidi profecto ipsi estis si id putatis. Sed quod ad insulas ac iniuriam quam vos sic exaggeratis attinet, hoc accipite: nos non monitoribus vobis nec praeceptoribus opus habere, ut quid iniurium sit, quid iustum sciamus. Sed si causam quaeritis quamobrem Arrainam et Boitam Hebrides insulas repetiverimus, dico eas antiquo iure ad gentem nostram ac avos proavosque meos pertinere, easque nos repetitum a vobis tanto tempore per iniuriam tenentibus, damnumque quod inde nobis reponendum est, ex Scotia repetitum venisse. Quamobrem id regi vestro, cuius minas ne flocci quidem facimus, meis verbis referre: si pacem quam bellum mavult, si oppidorum direptionem ac vastationem, si agrorum depopulationem, si suorum caedem evitare cupit, si denique regni vastitatem ante aspectum suum videre non vult, decem quamprimum marcarum argenti millia ad nos mittat ac possessione Hebridum omnium nobis cedat.”
spacer 67. Quibus Alexander auditis, cum videret se bellum effugere non posse, fortunam experiundum ratus, quam potuit maximas copias contrahit ut, tametsi viribus hosti impar esset, numero saltem superaret. Quadraginta hominum millia secum ducit. In tres partes divisus erat exercitus. Dextrum cornu habebat Alexander Stuart, vir bellicis laudibus insignis, nepos Alexandri illius qui abbatiam Pastletunam a fundamentis iecerat ac dotaverat. In eo erant Argadi, Atholi, Lenovici et Gallovidiani. Sinistrum cornu Patricio Doumbar, Patricii superioris filio, iuveni vigore animi ac fide plurimum apud regem valenti rex tradiderat, in quo erant Laudoniani, Fifenses, Merchiani, Bervici, Sterlingi, et qui vicinas illas regiones incolebant. Mediam aciem ipse rex ducebat, sive quoniam ea firmissima esset et multitudine praestaret, sive ut utrique cornu, si quando opus esset, cum expeditis ac promptis quos secum habebat in tempore succurreret. Ea erat ex Stermundis, Angusianis, Mernanis, Marrianis, Moravis, Rossis, Cathanesiis, et caeteris ex Scotorum iuvente delectis, quos corporis sui Alexander custodes et praesidium exercitus habebat. Erant praeterea singularis nationibus sui duces spectantissimi quique ex eis et virtute et nobilitate, qui linguam ac mores ingeniumque suorum noverat.
spacer 68. Caeterum in ingressu Cuninganiae regionis, ubi hostibus appropinquere coepit, re sacra peracta veluti mos est Christianis, milites prius adhortari quam confligeret optimum ratus, huiusmodi eos verbis alloquutus est. “Quod Deum, qui cuncta quae in rebus mortalium existunt cernit ac providet paulo ante precati sumus, ut videlicet qui meliorem ac sanctiorem pugnandi causam habent, iis victoriam tribuat, id vos identidem in memoriam vobis revocare velim quo fide ac spe certa confidentes eidem qui universa optime moderatur et qui latrones ac praedones neque alere neque fovere consuevit, sine metu ac summa vi hostes impetatis. Neque enim cum iis hostibus vobis res est qui dubia fortassis causa de agris certant, et de quibus utrum meliorem vobis causam habeant dubitetis, sed cum iis pugna decernetis qui, captata opportunitate dum frumenti inopia laboraretis, praedae cupiditate insulas vestras vobis per iniuriam abstulerunt ac, furtorum suavitate illecti, non illis modo contenti quae nullis adverstantibus sine ullo labore comparaverant, audent etiam populabundi Scotiam ingredi et agris tectisque nostris, si Deo placet, ferociter minitari. Quamobrem non iniuriam modo illorum indignissiam, sed vestram etiam necessitudinem prae oculis habentes, meminisse debetis patriae, parentum, coniugum, ac liberorum vestrorum libertatem ac vitam in dextris vestris consistere, unoque hoc praelio aut patriam incendio arsuram, parentes ac liberos in servitutem miserrimam ab hominibus barbaris abducendos, coniuges ac filias vestras infanda omnia quae victoria barbarorum facere consuevit passuras, aut virtute vestra propulsatis fortiter hostibus pristinas vos vestras in tranqiillitate fortunas bonaque possessuros.
spacer 69. “Itaque ad vos existimare, uti res est, velim non corpora solum vestra aut vestras duntaxat animas armis tegi, esd parentum quoque, coniugum ac liberorum. Praeterea id semper in animo cogitate, vos non me tantum ac suum cuiusque nationis ducem pro se vobisque pugnantem inspecturos, ut nullius fortiter factum obscurum sit, aut sine praemio abeat, sed eos quoque quos charissimos habetis, pro quibus hoc vobis certamen capitur, imo totam Scotiam intuitarum ac notaturam oculis veram cuiusque aut virtutem aut ignaviam. Concipite igitur robur ac vires intra praecordia, milites, quod tanto magis vos quam illos facere decet, quanto maius periculum est propulsantibus quam inferentibus iniuriam, quantoque iustior vobis irae ac indignationis quam illis causa est. Illis enim pro praeda modo certamen est, quam ibi viderint per corpora atque tela vestra petendam esse, facile eorum animi pertinacia vestra vincentur, vobis autem pro libertate, pro templis divorum, pro focis, pro fortunis omnibus, pro vita denique vestra et vestrorum omnium iusta defensio est. Quamobrem arma cibumque ut tantis sufficere caedibus possitis quam celerrime capite atque, Deo adiuvante, latrones istos atque patriae istius praedones quam audacissime submovete.”
spacer 70. Haec apud Scotos rex Alexander. At ex diversa parte Acho, cohortandos quoque suos arbitratus ne hostium multitudinem extimescerent, ita disseruit: “Nisi mihi virtus vestra iam diu spectata esset, milites, nec spes certae in manibus essent, frustra ego vobiscum in hoc periculum ac stulte processissem, iet incerta pro certis captassem. Licuisset vobis ignavis in patria miseris ac in summis laboribus durissimam pariter et tenuissiam vitam agere, sed quoniam, data occasione, mecum spes meliores sequi praeoptastis. En vobis nunc proposita praemia, nunc virtutem quisque ostendat. Videtis ex opposito castra hostium omnibus opibus, omnibus thesauris referta, id quod saepe optastis intuemini. Gladiis ea vestris hastisque per mediam hostium aciem petenda sunt. Nec ea modo quae illic sunt, quanquam sunt magna, parta victoria sola vobis futura sunt, sed quicquid praeterea in tota est Scotia, imo ipsum regnum, si vultis, si vos viros, ut estis praestabitis. Superatis semel hostibus, omnia vobis pervia, omnia prompta expeditaque erunt, omnia hostes ultro oblatum venient. Praemia vero a me cuique amplissima erunt. Nam, pulsis hostibus, ubi quisque volet pro virtute sua praediis agrisque a me largissimis amplissimisque donabitur, et divites potentesque deinceps, ut hostes nunc vestros videtis. vos quoque futuri estis. Caeterum, quoniam res magnas haud sine periculo fieri aiunt, videamus quaeso quam difficle vobis hoc bellum futurum sit, quam sint fortes ac formidolosi milites quibusquam vobis de gloria ac opibus certamen erit.
spacer 71. “Scire vultis quales vos hostes habetis? Fame diutuna debilitatos, consumptos, semianimes, quibus vires ac virtus iam defluxere, ac prius quam ad sudorem ventum erit animo defecturos, effigies, imo umbras hominum, non homines. Num igitur difficile istos erit ultra lassitudine pronos ac propensos in terram propellere ac conculcare? Ferrum ac hastae manibus aegritudine elabentur antequam ictum inferre possint. Non facilius pecora balantia mactetis quam tam imbecillem trucidabitis militem. Sed numero superant, ut aiunt. Praeda igitur vobis tanto amplior futura est. At si vobis fortuna adversa eveniat (quod superi prohibeant, nec mihi robur, aetatem ac victorias vestras respicienti animus id fieri posse persuadet), attamen si secus aliquid eveniat, cavete ne iniulti, sicut stolidae victimae mactemini, neu in fuga salutis spem ponatis. Undique enim cincti sumus. Nam sunt a tergo, a lateribus maria maxima, hostes a fronte. Navibus quibus huc advecti sumus procul, ut priusquam ad eas pervenire possitis circumventos vos eques conculcarit. Subsidium praeterea nullum quovis recipiatis usquam est. Quae igitur dementia sit, abiectis armis quibus vos protegatis, fuga salutem quaerere? Quamobrem, tantis propositis praemiis, nec minoribus vicissim periculis, quae vel ignavis robur animumque addant, cavere in praelio dextras vestras sinatis torpore. Fortuna itaque favente, quod in potestate vestra situm est, hodie vos victoria laetos ac opulentos videam efficite.”
spacer 72. Utrinque igitur deinde copiae instrui coeptae. Acho aciem suam pro ratione hostium instuxit, robur omne in medium contraxit agmen, quoniam regem a transfugis in medio esse cognoverat, atque expugnatos tunc omnes fore credebat ubi regem, in quo omnia consistunt, deiecisset, nec id ab re credidit. Verum cornua, quoniam multitudine minime abundabat, infirmiora relicta sunt. Primo tamen in omni parte acerrime aliquandiu pugnatum est, praesertim ubi reges pugnabant. Nam ubicunque premi aliquam partem videbant, illuc cum expeditis adesse, monere, hortari, increpare nonnunquam tardiores aut minus promptus, prorus uterque officium boni ac strenui ducis agere. Sed Acho summa saepe vi perrumere mediam hostium aciem nequicquam nitebatur. Nam et numero Alexander ea parte longe superabat ac defessos recipiens recentes submisit ac robur pariter exercitus apud se habebat. Nec segnius in cornibus ab initio concursum est. Caeterum numero impares ubi se Norwegi circumveniri ab hostibus vident, metu perculis fugae initium a sinistro cornu praebuere. Itaque Alexander Stuart, qui dextro praeerat Scotorum cornu, fugatis aliquantum hostibus ac occiso Achonis nepote, viro apud Norwegos maxima secundum regem authoritate, receptui signum dedit, ac rursum in ordinem ab effusa persecutione revocatus adversus mediam hostium aciem reduxit, ubi Acho nihil reliqui faciebat ut per confertum hostium agmen ad regem perrumperet.
spacer 73. Caedem igitur maximam in hostes a tergo caesos edebant. Caeterum sinistrum interea cornu Scotorum, qui Patricius praeerat, magno discrimine laborabat perculis omnibus, duce graviter vulnerato. Sed ubi mediam Norwegorum aciem conversam in fugam viderunt, recepto animo summa vi dextrum quoque cornu pepulere. Ita ab omni parte fugatos Scoti hostes per mediam Cunegamiam persequuntur. Maxima tum strages edita, sed nox persecutionis finem fecit. Rex Acho cum paucis aegre evasit. Ac ubi ad Air castellum, quod ab eo supra captum conscripsimus, pervenisset, altera illi clades postridie nunciatur. Nam centum quinquginta navium classis, orta tempestate, saevissima nocte post pugnam commissam tota, exceptis quatuor navibus, scopulis illis afuit. Nautae ac epibatae qui navibus amissis enaverant sunt ab incolis caesi omnes. Duplici igitur plaga percussus, Acho quatuor illis navibus circumvectus extremam Scotiam, in Orcades pervenit insulas. Ceciderunt in eo certamine ac fuga, praeterquam qui vel naufragio vel a rusticis caesi perierant, Norwegorum millia viginti quatuor, Scotorum quinque pene millia. Congressum autem est apud Largis oppidum eo praelio apud Scotos nobile anno supra millesimum ducentesimo sexagesimo tertio.
spacer 74. Acho ubi in Orcades reversus est, nihil tanta clade fractus, vires reparare nititur, novasque ex Dania Norwegiaque copias conscribi iubens ipse classem novam fabricat, ut se proximo vere in hostes vindicet. Caeterum eo in principio Decembris vita defuncto, omnia intermissa sunt. Natus eodem die quo Acho decessit Alexandro ex Margarita filius, cui nomen quoque Alexandro inditum. Qua ex re gemina populum laetitia extulit eodem die producta in lucem regia sobole successionis spe, ac mortuo infensissimo hoste, ablatoque imminentis belli metu gravissimo. Itaque omnia quae verum populi gaudium fieri amat facta ubique sunt: capanae pulsari per totam Scotiam iussae, sacra fieri pretiosissimis ornamentis, inde ludi publici a populo facti, privata celebrata convivia, quaecunque indicia depulsi timoris ac gaudii signa essent, cuncta ostentavere. Successit Aconi Magnus eius filius, vir fidelis ac Deum metuens, summaque praeditus prudentia, qui in sequenti anno legatos ad Alexandrum de pace misit iis legibus ut Arraina et Boita Scotorum essent, reliquae Hebrides Norwegorum, ut fuerant, remaneret. Quibus ab Alexandro responsum nisi Hebrides omnes antiquio iure ad Scotos pertinentes deditum venirent, quamprimum Scotia discederent, se non ante quieturum quam universas recepissit. Dimissis legatis, extemplo Alexander Stuart et Ioannes Cumein cum exercitu in Monam insulam sunt missi, eamque centum sexaginta septem annis a Norwegis ac Dnis per iniuriam occuptam haud sine cruento milite recuperant. Subactae Monae praefectus impositus, qui quoties opus esset cum tredecim triremibus ac quingentis militibus navalibus subsidio Scotis veniret.
spacer 75. Exinde missus exercitus est ingens cum ducibus comite Atholiae, comite Carictae, Merciarum, Alexandro Stuart et thano Argadiae ac Lenni, vulgo Lennos, in Hebrides reliquas, quarum maximas quasque cum magna difficultate, caesis ubique Norwegorum praesidiis, expugnavere, caeterae sibi diffidentes ultro ad Scotos transiverunt. Quod ubi vidit Magnus Norwegorum rex, legatos, quorum princeps erat cancellarius regni, ad Alexandrum misit ut prius si quibus possent conditionibus Hebrides reciperent; si id minus possent, annuum reciperent vectigal saltem. Sed ubi legati exosos Hebridibus prorsus reclamantibus Norwegos videre, prioribus postulatis supersederunt, posterius inter reges his legibus convenit: inprimis ut pax sempiterna esset utrisque ac socii confoederatique manerent. Magnus et Norwegorum primates omni se iure Hebridum abdicarent, ac pro eo Alexander quatuor marcarum millia argenti Norwego regi numeraret, et in singulos annos centum marcas argenti penderet. Margarita Alexandri filia vixdum unum annum nata Hangonano Magni filio, in cunis adhuc vagiaenti, dum uterque ad maturam pervenisset aetatem matrimonio iungeretur. Ad haec communibus impensis in quo loco conflictum fuerat hospitale pauperum aedificarent. Caeterum priusquam ita constituta pace domum legati dimissi sunt, praesentibus eis quidam ex Hebridianis, quod inpensius Norwegorum regi contra Scotos favissent, in crucem acti sunt.
spacer 76. Ea tempestate Anglia intestino laborabat bello, insurgentibus adversus Henricum Angliae regem ac Eduardum eius filium quibusdam a Simone a Monte Forte duce magnatibus, quod ut facilius propelleret Henricus subsidium ab Alexandro per legatos petit, cum quibus ab Alexandro, ducente Ioanne Comein, quinque armatorum millia missa, qui strenuam tum temporis Henrico operam, Simone devicto et cum liberis occiso, navarunt. Nam caeteri veniam regis impetravere. Huic illo tumulto extincto successit alter, Rogero Martimer authore, sed is quam praecedens longe citius pacatus fuit. Nam, expugnato castello Revelard nomine ac caesis propugnatoribus, captus cum quibusdam ei coniuratis Rogerus digno affectus est supplicio. Alexander deinde, otio suo abusus ac per quodsdam homines impios ac tranquillitati publicae invidentes incitatus, laxis quibus ante constricti erant habenis, milites pariter ac vere prophanos homines, qui ad nutum principum flagitia committere generosum ducent, in monachos ac ecclesiasticos licentia sua uti eosque vexare instigavit. Quae quum prohibere episcopus sancti Andreae excommunicationibus obviam eundo conaretur, ac quosdam attigisset ex regia familia, commotus Alexander in exilium eum abire aut desistere coeptis iussit, multa quoque in priorem quem vocant sancti Andreae maledicta effudit, affirmans eum unice episcopo familiarem, illumque ut talia adversus sese auderet animare. Caeterum episcopus exilium tyrannicae a servituti ac flagitiis praeferens in Franciam quamprimum navitio concedere statuit. Sed rex, monitus ab optimis quibusdam viris et graviter obiurgatus quod Christi ecclesiam, quam tutari deberet, non vereretur nefarie vexare, coeptis destitit ac quam citissime revocare episcopum mandavit, factorum veniam obsecrans. Quocirca, reparatis damnis quae illata a nefariis illis hominibus erant, absoluti omnes sunt ab excommunicationis vinculo.
spacer 77. Per haec fere tempora missus est denuo legatus pontificus in Scotiam ad conquirendam ad expeditionem in Saracenos pecuniae summam grandem. Caeterum ab Alexandro, haud inscio quid ageretur, extra fines subsistere iussus est, ac per literas mandata exponere. Petiit itaque nomini pontificis a qualibet sine delectu ecclesia parochiali quatuor marcas sterlingas, ab abbatibus vero, vel quod eos episcopis ditiores credebat, vel minus mandatus metu adversaturos, octoginta. Misit insuper statuta quaedam ab ipso in itinere composita, ut sibi gratiam regis compararet, quibus optimum esse scribebat omnem populum insuescere. Ad ea Alexander rex, praefecti ecclesiastici ,et populos uno ore responderant praeceptis sese eius vel alterius cuiusquam praeter quae concilium aut pontifex edidisset ad recte vivendum non egere. Nam quo sint plura praecepta eo reperiri plures transgressores. Quod vero ad collationem munerum pertineret, recte sibi fieri videri ecclesiae hostes vidicare ac miseros illos et afflictos, quos illi in pessimam servitutem redegerint, liberare, verum immoderatam esse petitionem tam ingentis pecuniae, se pro cuiusque facultatibus, sicut commodum videbatur, delectum aliquem militum missuros, ne pecunia denuo naufragium patiatur aut a praedonibus in itinere rapiatur. Quod Henricus rex Angliae socer eius per Eduardum filium suum venientem ob id Roxburgum ad sororem ac sororiumapprime laudavit. Expertus enim idem sapiebat.
spacer 78. Misit inde Alexander mille marcas argenti pontifici maximo Clementi quarto in subsidium profectionis, ad Ludovicum vero, ut ipse per legatos postularat, mille milites cum ducibus comite Carictae, comite Atholiae, Ioanne Stuart Alexandri fratre, Alexandro Cumein, Roberto Reth, Georgio Duirward, Ioanne Quintio, et Wilhelmo Gordon, qui quocunque iter arriperet ipsum sequerentur. Hi omnes cum Ludovico in Africa, partim ferro pugnantes adversus Saracenos, partim peste aestum regionis, frigidissimo adsueto solo, ferre non valentes, occubuere, anno incarnationis sepgtuagesimo supra millesimum ducentesimum. Caeterum Eduardus Henrici regis Angliae filius cum Ludovico in Africam etiam profectus, ubi primum patris morte revocatus est, prospero cursu domum rediit. Eadem tempestate Martha filia comitis Carictae inter caeteros in Africa absumpti, adulta iam aetate ac viro matura, cum in sylvis animi gratia feras prosequens venaretur, obvium forte habuit Robertum Bruis dominum vallis Annandiae in Scotlandia et Clenelandiae red in Anglia, neptem ex Isabella secunda filia Davidis Hundintoniae comitis, ac ex complexu formosissimi adolescentis amore perstricta in castellum nomine Tuburi illum secum assumpsit, ibique, celebratis quam citissime, ne quis forte impediret, nuptiis, matrimonio iuncti eunt. Eo connubio natus est Robertus Bruis, is qui postea, Alexandri regis stirpe deficiente, regnum Scotiae adeptus est. Caeterum Alexander indigne primo sine ullius consilio Martham contraxisse ematrimonium cum adolescente tantum semel viso ferens, multis tandem precibus exoratus haereditatem illi paternam, quam tantum non indignatione absgulerat, retinendam possidendamque reliquit.
spacer 79. Paulo deinde post fratres Eduardi Henrici regis Angliae filii in Scotiam ad sororem sororiumque visendos venere, ac postea Alexandrum cum uxore Londinum, ut Eduardi coronationi interessent, adduxere, ubi quum plurimi omnis generis ludorum celebrarentur, tum magna Scotorum gloria singularia edita sunt certamina. Erat ea tempestate in aula Eduardi haud ignobis quidam genere vir, natione Normanus, admiranda corporis virtute ac rei equestris summa praeditus peritia. Hunc, quum omnes magna gloria totam diem certando devicisset, Scotus quidam Ferquhardus nomine ex nobili familia ortus, Rossus natione, ad illam solennitatem honoris gratia regem prosecutus, tandem cum maximo Scotorum gaudio superavit. Quem rex Alexander, victoria suorum laetus, comitatu Rossiae donavit. Itaque et posteri eius cognomentum eius in quintam usque sobolem ferentes obtinuerunt. Nomina eorum haec sunt Ferquhardus, Wilhelmus, Wilhelmus, Hugo, et Wilhelmus. Sextus vero qui illos sequebatur ac Rossiae comitatum habebat alio cognomento dictus est Walterus Lesle, ac septimus Alexander Walteri filius, in quo celebris illi comitatus prolis inopia defecit. Eodem tempore Alexander Alexandri regis filius, donatus a patre comitatu Hundintoniensi, in verba Eduardi, ut iuris erat, iuravit.
spacer 80. Redeuntem Alexandrum ex Anglia turbavere nonnihil res novae. Nam Ioannem Cumein comitem Atholiae, quod castellum nomine Blairbrid adversus latrones in Atholia munitissimum aedificavit, vicini in eum nobiles multi insurrexerunt. Caeterum contentiones eorum Reginaldus Chein, blue qui Alexandro a cubiculo tum erat, vir nobilis ea tempestate ac prudens pacificator ad eos missus, convocatis in castellum Calidoniae partibus, facile composuit. Erat et alia lis inter duos nobilissimos eius aetatis viros Ioannem Cumein et Walterum Bullok de comitatu Monteth. Ioannes eo successionis iure comitatum petebat, quod ipso nulla mascula proles prior esset. Walterus filiam duxisse se comitis superioris aiebat. Verum datus a rege, patribus consentientibus, causae arbiter Wilhelmus Fraseri red regni cancellariusi ta iudicavit, ut Ioannes dimidium comitatus obtineret cum nomine, altera pars Waltero abseque nomine cederet. Secundum haec tempora Eduardus Angliae rex, induciis cum Soldano factis, a terra sancta domum reversus est, anno salutis nostrae supra millesimum ducentesimo tertio et septuagesimo. Quo anno natus est alter Alexandri filius, cui nomen Davidi inditum. Concilium eodem anno Lugduni habitum, quo evocati ex omnibus mendicantium generibus primores, in quatuor ordines qui etiamnum manent redacti sunt. Nam in infinitum iam tum processerant, dum unusquisque novi aliquid invenire ac novae sectae nomen suum posteris relinquere studeret. Edictum quoque est ne quisquam novi aliquid incipere deinceps tentet, ne populo novae religionis titulo imponentes alienis vivant otiosi laboribus. Caeterum quum post inducias in Africa compositas Christianorum sese exercitus domum recepisset, Saracenus, credens hostes suos auxilio destitutos posse opprimi, ruptis foederibus infestus eos invasit, foedamque in eos crudelitatem exercuit. Quae ubi perlata essent ad reges Christianos, indignum esse rati non protinus subsidio venire, omnes sese iterum novae parant expeditioni. Scoti decimam decimae partis fructuum ecclesiasticorum in hoc contulerunt. Sed invida fata tam bonis obstigtere conantibus quominus perfici possent, impeditis rerum cura domesticarum ac intestinis seditionibus ducibus.
spacer 81. Interim diem extremum obiit Alexandri uxor in castello Cuprensi, nec diu matri David secundus Alexandri filius superfuit. Itaque Alexander de successione solicitus, quamprimum red per aetatem licuit, Alexandrum primogenitum suum filiae comitis Flandriae elocat, nuptiis maxima solennitate ad Gedburgum celebratis. Anno inde insequenti Margaritam filiam Hangonano Norwegorum regi nuptum tradit. Quam quum episcopi quidam ac barones nobilesque quamplurimi prosecuti in Norwegiam essent, haud exigua eorum pars in reditu naufragio periit. Paulo inde post funestata est duobus funeribus altero nuper alterum regia domus. Decessit enim Alexander filius prior, nullis relictis liberis, ac mox secuta est Margarita Norwegorum, ut diximus, regi nupta, infante etiamnum filia duntaxat una relicta. Quibus calamitatibus non modo rex, sed et omnis prope Scotia vehementer est consternata, nulla aut exigua posteritatis spe superstite. Et iam dum divinantes animo quae plurima inde posterius mala eventura essent, nequaquem sua ab opinione falsi sunt. Sed de his infra dicturi sumus. Caeterum Alexander, remissa prius in Flandriam retro unde venerat Alexandri filii uxore vidua quanta maxima potuit celebritate, haudquaquam, abiecta omni spe, ahortantibus nobilibus quibusdam, legatos in Franciam pro conquirenda nova coniuge misit, qui mox filiam comitis Draconensis, aut (ut quidam referunt) Campaniae, Iolantam seu Ioletam nomine, magna comitum frequentia in Scotiam duxere, eamque Alexander summo gaudio exceptam Jedburgi red uxorem duxit. Sed non sane diuturna ea fuit laetitia. Nam eodem anno cum iuveniliter equo feroce ad Kyngorn veherentur, ac insolentibus quibusdam motibus equum agitaret, eiectus in terram pronus, confracrta infoeliciter cervice repente exanimatus est. Sepultus vero in Doumfermilem anno regni trigesimo septimo, salutis vero humani generis supra millesimum atque ducentesimum sexto et octogesimo.
spacer 82. Tradunt scriptores pridie quam Alexander fato functus esset comitem Merchiarum percunctatum sub noctem insignem quendam vatem ac praedicendi arte haud saepe fallentem, Thomam Lerimont nomine, utrum aliquid in posterum diem novi eventurum esset: responsisse illumque, sed obscura oratione, imminere vehementisisimam ventorum procellam atque impetuosam, quae cum maximo totius Scotiae calamitate antequam sol meridiem praetegressus insequentis d\ei esset ingrueret. Itaque suspensos omnes in sequentem diem, Thoma rursum ad prandium ad comitem Merchiarum invitato abiisse. Verum quum serenum ubique coelum appareret, ac iam meridies instaret, nec in ullam tempestatem aura propensa videretur, per iocum comitem antedictum falso vaticinii Thomam arguisse ac impostorem esse dictitasse, sed illum ad ea nihil praeterquam num etiam meridies praetergressus esse respondisse, quod quum nondum factum dicerent, horam eos constitutam expectare iussisse, itaque priusquam ea elapsa esset, nuntium accurrisse mortem subitam regis referentem. Tum Thomam hanc eam esse dixisse procellam quam Scotiae maximam cladem illaturam esse certo sciret. Caeterum, quemcunque illum existimare placet, quove afflatum numine, praeclarus sane vir fuit ac toti Scotiae admirabilis, nec fere aliter quam mox ceciderant, licet obscuris de industria verbis uteretur, futura praedixit.
spacer 83. Annis aliquot priusquam Alexander mortuus est, Gualia tota ab Anglo subacta est, principe Gualiae in bello occiso ac frater red eius cum vivus in manus hostiles venisset pedibus ad caudam equi religatis ad locum supplicii tracto, ubi in quatuor partes discerptus, perlatis in diversas Angliae civitates singulis, iis quibus defectiones tumultusve cordi errant abunde nequid tale molirentur documento fuit. Prodigia plurima regnante Alexandro tertio visa sunt. Nam regni anno septimo et decimo tantus erucarum per totam Scotiam et Angliam proventus tantaque vis fuit ut omnes fructus arborum herbarumque absumerent, mala, pyra, pruna, quaecunque ad frugem aliquam pervenerat, corrumperent olera et quaecunque in hortis minores herbae crescunt ad caules usque arroderent. Eodem insuper anno tanta inundatio nimio plus solito maris aestu per tempestates alveos excedente facta est, praesertim Tai et Fortherae fluviorum, ut multas villas ac pagos prostraverit, maximamque cladem tum hominum tum pecorum dederit. Vigesimo autem anno admirandae magnitudinis cometa quitidie sub meridiem visus est. Tertio deinde et vigesimo tribus aut quatuor diebus a festo Epiphaniae ventorum tanta tempestas cum ingenti grandini insolitae magnitudinis multitudine in tota Scotia facta est ut, constratis passim aedibus, ignis ex focis enatus pagos complures ac oppida perdiderit. Plurimum vero damni in sacris aedibus acceptum. Nam, incensis turribus campanae, quas vocant, quae pretiosissima materia conficiuntur, partim confractae, patim liquefactae perierunt. Inter quas insignes fuerunt quae in turribus templi Abbirbrothii pendebant, quod cum ipsis quoque consumptum est. Insignia praeterea oppida, Aberdonia, quae tota ferme incendio consumpta est, ac Perthum, quod maiori ex parte flagravit. Praeterea pagi omnes in Clova Angusianae ditiones parte, ubi plerique dorminetes aedium stragibus partim obruti, partim haud in tempore incendia effugientes, in domibus a fumo deprehensi suffocati sunt. Ad haec adusta est Lainrik oppidi haud exigua pars cum templo, pagi denique multi Laudoniae ac multa alia quae numerare nimis longum sit.
spacer 84. Trigesimo quarto exinde eius anno primum pestis Scotiam invasit, morbus antea Scotis incognitus, magnaque populum cladd affecit. In secundis postea Alexandri nuptiis, cum consueto nuptiarum more sponsus sponsam suam in chorea, subsequente magna foeminarum virorumque nobilium caterva duceret, extremos clausisse effigies hominis mortui, carne nudatis eius ossibus, visa est. Quam quum rex caeterique inspexissent, attoniti paulum subsistentes, ac mox consternati tam malo omine ludis deinceps abstinuere. Aetate Alexandri vixere viri quidam eruditione ac pietate insignes, inter quos Thomas Aquinas, cui in scholastica theologia cum neque antea neque post secula eius par sit inventus, facile princeps fuit. Postea Bonaventura ordinis Minoritarum summo apud suos in honore. Ad haec Michael Scotus in medicina inter primos eruditus, atque ob singularem peritiam non minus Eduardo regi Angliae quam Alexandro, dum viveret, charus acceptusque.

Perge ad librum XIV