Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XI

ONALDO successit in Scotorum regnum Constantinus tertius filius Ethi Alipedis, anno virginei partus tertio supra noningentesimum, vir ad urbanas res ac religiosas accommodata potius quam ad militiam ingenio. Hunc Edwardus, post patris Alarudi obitum Anglorum dictus rex, bello petiturus per foecialem monet Northumbriam, Cumbriam et Vestmariam, quae regiones Gregorius olim turbulento tempore vi occupaverat, Anglis restitueret: alioqui sciret in quadragesimum diem bellum Scotis indictum. Constantinus ad foecialem “Impium (inquit) bellum quod rex Edwardus ab optimi patris Alarudo insituto longissime diversus, nulla lacessitus iniuria, nobis adimendi cupidine indicit. Domum renuncia ingentibus animis nos suscipere, eisdemque caeli numinis favore ad exitum perducturos, superos precantes cladem ex eo venturam in eum vertat penes quem movendi belli tum esset culpa.” Secutae Scotorum in Anglos, et Anglorum in Scotos incursus direptionesque utramque gentem habuere sollicitam. Ita annus absque totarum virium concursu, ne alterum regnorum fieret Danorum iniuriae obnoxium, levibus frequentibusque praeliis est consumptus. Anglorum maiores id bellum laboriosum magnis quam utile intelligentes, suasere Edwardo ut, facta cum Scotis pace, omnem belli vim in Danos, quorum iam opes plus quam Anglis tutum videbatur excreverant in Albione, converteret, cuncta se armis, viris, telis, opibus eo bello facturos polliciti. Nihil consilium aversatus Edwardus legatis ad Constantinum missis facile obtinuit apud eum, utpote hominem quietis magis cupidum quam belli, ut, reparatis undique iniuriis, veteri foedere utrinque staretur.
spacer 2. Insperatus casus brevi post tempore belli in Danos movendi ansam Edwardo obtulit, quam ipse quaesiverat diutius. Anglorum enim egentissmos quosdam et multo scelere insignes latrocinii insimulatos victosque in Danorum agris Cithricus dux Danicae gentis furcis admovit. Id Angli summo loco iniuriae habentes, nonnullos Danos negociationis causa Londini diversatos foede caesos interfecerunt. Secutae haec direptiones ac depraedationes bonorum hominumque caedes, quas Dani in Anglorum agris et Angli in Danorum agrestes invicem agebant, bellum ocyius ciebant inter populos. Et quum hostiles copiae stricto ferro paratae ad pugnam sub signis starent, pontificum sacerdotumque interventu bellum omne est direptum, odiumque depositum, salutatioque ducum primum, inde militum dextris interiunctis mutua sequuta est amicitia. Pax ita parta, sequuta affinitate Beatrice Eduardi filia Cithrico Danorum duci matrimonio devincta, diutissime longaque in secula firmanda apparebat. Inter pacis conditiones ea caeteris insignior erat, ut si quis ex eo connubio virilis sexus nasceretur in regnum succederet Anglorum. Erat Eduardo germanus, Eduinus, haud mediocri inter Anglos virtutis opinione. Is Cithrici suasu solutili navi consluto missus ab Eduardo in Flandriam, ne ad regnum aspiraret, passus naufragium mari absorptus interiit. Sub idem tempus Athelstanus Eduardi nothus sponte exulat, ne Danorum insidiis circumventus cogeretur, qualem Eduinus patruus, et ipse exitum sortiri.
spacer 3. Laetari secum inter haec Dani erecti in spem certam post Eduardi interitum, quod praeter Beatricem nulli ei superessent liberi quo Anglorum regno succederent. Dumque Angli et Dani paci intenti et otio animos a bello adeo haberent alienatos ut neutra gentium alterius exinde futuram speraret iniuriam, Eduardus filiae, quam Cithrico matrimonio vinxerat, secretiori nuncio admonitus est generi caveret insidias, fore ut Danorum perfidiam, si illis ut antea familiarius uteretur, brevi in caput esset experturus. Ad nuncium Anglus vehementer dolens fratrem Eduinum extinctum, quodque sanguinem cum Danis miscuisset, actus pene in amentiam, personae atque dignitatis oblitus, vix cohiberi ab astantibus amicis potuit quin vibi sibi inferret. Ad se tandem rediens, dolore in iram verso, paratum a genero in se dolum in eum convertens, filiae opera hostem veneno sustulit. Duo Cithrico erant filii, Avalassus et Godofretus, arte militari insignes, Hos Danorum maiores natu ut in patris locum succederent, aequa rei summam administraturi, illico sufficiunt in principes. Avalassus itaque et Godofredus summum omnium suffragiis adepti inter Danos magistratum in Albione, armati in paternae necis ultionem, rem omnem ex aulicis et ancillis de noverca per quaestiones extorquent. Mox, comperto Beatricem Cithrici consilium prodidisse genitori, patrisque suasu veneno extinxisse maritum, ovis calentibus assis super prunas alis sub humeris admotis (eas hominis partes axillas appellant) brachiis thoraci alligatis fune, incudi algenti nudam insidere quoad animam exhalaret coegerunt talique supplicii genree ad id usque tempus inexcogitato, summa cum ignominia, subegerunt finire vitam.
spacer 4. Bellum secundum haec Dani adversus Anglos varia saepius fortuna, spe omni ineundae cum illis pacis sublata, gesserunt. Atroci tandem certamine ad Owsam fluvium gesto, profligatis Danorum copiis, Anglos victoria, sed haud laeta, Edwardo rege desiderato, est sequuta. Vulgata Anglorum regis caede Dani, tametsi victi, hostis vincendi a caeso capite magnum capientes omen, copiis denuo collectis, ingente alacritate animos resumpsere, consilioque habito quo potissimum modo rebus consulerent, Avalassus Godofredo germano ad gentis moderamen relicto in Anglia, ad Constantinum Scotorum regem celerrime est profectus. Apud quem partim largitionibus, partim ingenti pecuniae et aliarum rerum pollicitatione corruptum obtinuit ut, violate foedere, cum Danis adversus Anglos in aciem descenderent. Naviter ergo et Scoti et Dani comparare quae in bello gerendo usui forent, frumentum ingens, iumentorum carrorumque quibus arma ac commeatus veherentur, quam maxime numerum, haud pro difficle negocio habentes Anglos ad exitium ducere in Albione. Sed, ut sunt hominum res, qui tum potissimum alienae patent iniuriae quum maxime suis confidunt viribus, tantum rerum ad bellum gerendum apparatum tantosque tumentium conatus vanum fragilesque infoelix exitus ostendit. Scotorum exercitui vigniti ex hominum millibus conflato Constantinus Malcolmum Donaldi regis filium, qui post eum regnavit, donatum Cumbria praefecit, sanciens qui secundum regem vita defunctum Scoticiarum rerum esset potiturus, illi regioni in posterum dominaretur. Huic iuncti Avalassus Godofredusque dum Danorum haud exigua manu totam infestum agmen in Anglorum agros ducunt, ubi vastantes omnia, nullum belli iraeve exemplum non edunt. Infestum enim immiserunt in Anglos militem innocentum caede, civilium sacrarumque aedium ruinis et incendiis debacchantem, si qua indignitate Anglos, quos viribus sibi impares sciebant, ad secum conferenda signa possent elicere.
spacer 5. Sed quo impudentius in omne scelus ruebant, eo celerius secuta est ultio. Athelstanus enim rex Anglorum (erat is Edwardi regis nothus, quem secundum patris mortem virtutis praestantia regem effecerat), videns Anglorum agros igne ferroque plenos, virgines dicatas Deo oppressas, mulierum expugnatam pudicitiam et cuncta resonare ploratu puerorum viduarumque eiulatiu per quadriduum continuum, nullis religionis partibus omissis, foelici pro rei successu Deum precatus subitario exercitu numinis praesidio fisus hostibus occurrit. Ad Broningfeldum atroci pugna certatum est. Primo congressu Angli victis similes aliquantulum pugnae loco consulto cessere. Unde Dani et Scoti, ut iam tum victores, victis superbe insultantes, solutis ordinibus ad praedam convertuntur. Angli, re animadversa, uti imperia duce acceperant, in pugnae locum composito agmine reversi ingenti caede edita in hostes victoriam facile sunt assequuti. Probabit funesta dies Scotis Danisque plus virum quam prudentiae fuisse, qui quum ea fuissent multitudine ut hostes pene sine pugna in vincula coniicere potuissent, praedae magis quam salutis memores victoriam quae in manibus erat summa cum ignominia et republicae iactura amiserint. Caesi sunt eo praelio ex Scotis Danisque quot vix aliquo priori, et inter eos Scotorum nobilitas (ea enim suo more, ne turpis fugae in posterum insimularetur, in praelio usque ad extremum duravit) pene tota consumpta. Athelstanus usus victoria in Northumbriam cum victricibus Anglorum copiis extemplo abiit, qua dregione, quia praesidio vacua, facile occupata, arces omnes et oppida in fidem recepit. Nihil inde ibi moratus movit in Vestmariam Cumbriamque. red Incolae autem illuc venienti regi inermis nudatis pedibus capitibusque, quod apud eos sanctioris deditionis argumentum erat, sese dedidre.
spacer 6. Victi eo proelio exercitus Malcolmus vulneribus saucius vehiculo lecticario inter duos equos ne corpus quateretur devectus Constantino erat nuncius. Rex, cognito quam infoeliciter Dani ac Scoti ad Broningfeldum depugnassent, et quibus viribus Athelstanus invasisset Northumbriam, Cumbriam et Vestmariam, consessum primorum gentis Abbernethi habendum publicae saluti consulendi causa indixit, ubi quae eo convenerat, nobilitate conspecta inepta per aetatem ad regnum vel tutandum bello vel pace regendum. Nam iunventutem idoneam ad arma recens clades absumpeserat, ut procul a domestico vitae splendore deinceps esset, summo deposito magistratu in piorum coetum qui in divi Andreae apostoli tum aedibus erant (cultores Dei ea aetate) migrans, tonsus coenobio se sacravit, anno a Christi regis ortu secundum carnem noningentesimo quadragesimo tertio, et sui principatus quadragesimo. Ubi posteaquam Christo aliquandiu militasset finem Christiano viro plane dignum sortitus in divi Andreae sacra aede inter loci pontifices est sepultrus. Sed aliquot post annos terra effosus in Ionam delatus, celebri adiecto monumento, in regum positus est sepulchro. Constantini regni sexto supra tricesimum anno nata sunt in Albione duo monstra, alterum inter Danos herphaphroditus homo, porcino capite, thorace supra quam humanum esset prominente, ventre obeso, pedibus prope anserinis, cruribus autem humanis, setosus undque atque aspectui foedus. In Northumbria alterum, cui sexus erat unus virilis, unusque venter, pectora autem duo carinata, non ut hominis lata, brachia quatuor; biceps erat, apparebatque, quemadmodum supra umbicilem in duos thoraces scissum erat, duas voluntates contraria pene semper sentientes in se habere, et per id diversos in monstro esse homines, quorum alter dormivit altero vigilante, avbersabatur alter cibum petente altero, uterque nonnunquam alteri conviciabatur, processumque quandoque in tantam contumeliam ut mutuis verberibus et unguibus se laniarent, uno tandem longa valetudine confecto mortemque obeunte alterum, quum extincti cadaveris foetorem ferre non posset, brevi mors est insequuta. Sanguis sub idem tempus ex latere monticuli cuiusdam in Gallovidia erupit, perque dies septem perpatuo manavit fluvio. Unde rivuli, qui frequentes ea sunt in regione, sanguine mixti cruentum in oceanum Hibernicum ad aliquot a terra passum millia, aspectuique horribilem reddidere lapsum. Prodigio id erat multorum praesagio, haud parum Scotici sanguinis non sine gentis pernicie brevi effundendum. Et ut ostenti illius interpretibus maior adhiberetur fides, infoelix congressus paulo post ad Broningfeldum sequutus effecit.
spacer 7. Secundum quem Constantino rege (uti est ostensum) in vitam abeunte privatam et monasticam, Malcolmus Donaldi filius inter Scotos regium munus obivit. Animus huic erat, quum Scotis in praesentia opibus fractis ad bellum gerendum haud suppetere videret facultates, quas teneret regiones tueri, pacem, modo id asesqui posset, rebus ad secundiora tempora servatis, inire cum Anglis. At quum legatos ad Athelstanum pro petenda pace missurus esset, allatum est ad eum frequenti nuncio Anglum Avalassum Danorum ducem Northumbria libere donasse, et cum eo icisse foedus ea lege ut secum adversus Scotos commilitium faceret. Nuncius Malcolmum commotum quid in re trepida faciundum foret eo reddidit incertiorem, quod neque vires domi ad tantis hostium conatibus resistendum esset, neque spes ulla auxilii habendi aliunde, et quod omnium maxime urgebat, nullus apud regni primores aetatis imbecillitate instantis periculi declinandi locus esset. Porro nobiliorum qui superstites erant consessu facti, et quolibet pro libito puerilia loquente, post diutinam variamque consultationem, ubi certi nihil fuisset allatum, apparuissetque concilium re infecta solevendum, affertur ad regem primoresque litem in hostium exercitu (nam sub id tempus Dani et Angli copias ad expeditionem in Scotos contraxerant) levi causa obortam, totam multitudinem in duas factiones diversam cruentissimam traxisse in pugnam, Anglosque post longum certamen victores, haud prius a Danorum caede temperasse quam noctis adventu ademptus prospectus victos insequendi fuisset finis. Avalassum cum Danis, quos velut ex naufragio collegerat, post infaustam pugnam noctu fugisse in Vestmariam. Die qui fuit ab eo tertius inventis navibus in Hibernici maris littore transmisse in Monam insulam, ac ubi eam foede populatus esset, inde quod locus haud satis tutus ei sit usus, cum universa praeda in Hiberniam traiecisse. Athelstanum vero regem magna exercitus parte amissa, in Norhtumbria residere, expeditione omissa. Quid autem animo moliatur quidve cogitet, an reditum unde profectus, an Danos insequi, an ducere in Scotiam haud liquide constare.
spacer 8. His auditis, Malcolmus rex sacros antistites precatur supplicationes sacerdotibus universoque populo indicerent ad gratias habendas Deo optimo maximo, cuius opem fractis hostium viribus Scotorum absque dispendio aperte iam sensissent. Pontificum edicto audiens libenter populus piis ceremoniis, quae iussere, ubique naviter sunt exequuti. Interea venere legati ab Athelstano rege ad Malcolumum pacem orantes, qui post pauca verba utriusque regi accomodata fortunae, addidere ad communem gentium salutem attinere plurimum veterem pacem novo foedere aequis pacis conditionibus dictis renovare, perstare in ea maiorum more utrunque populum suis finibus contentum. Id vehementer cupere Anglorum et primores et populum. Legatis in concione auditis Malcolmi iussu responsum bello quantumvis vel in decertantium partium ultimam iacturam protracto pacem aliquando finem imponere oportere. Eam humanarum rerum vicissitudinis legem, ut bellum pax, pacem bellum finiat. Ut ergo instans dissidium utrisque partibus calamitosum finem sortiretur, Malcolmum regem, etsi ingenium non minus ad rem militarem quam ad urbanam haberet accommodatum, pacem pro communi Albionorum salute, modo honeste dicerentur conditiones, haud minus quam Athelstanum: viderint propterea Anglorum principes quid ea in re foret agendum: Scotos ad omnes casus animos iam habere paratos. Secundum legationem, omnibus consentientibus, foedus inter Anglos Scotosque veteribus conditionibus est ictum, hac unica adiecta, ut Anglis Northumbria, Danico tum sanguine pene referto, cederent, Cumbria ac Vestmaria ea lege, ut Scotorum princeps (ita eum qui secundum regem vita functum summum obiturus est magistratum, uti est significantum antea, vocant nostrates) in verba Anglorum regis ea pro regione iuraret.
spacer 9. Pace itaque inter reges populosque certis legibus firmata, Indulpho a Constantino tertio rege prognato Cumbriae dicto principe, Malcolumus religiosis urbanisque rebus intentus vitae reliquum exegit. Et quum maiorum more postquam plurima egregia gesta regnum iuris dicendi causa lustraret, demum apud Ulrim (vico nomen est in Moravia) quintodecimo regni sui anno, quod ius n latrones severius exercuisset, paucorum coniuratione insidiis petitus noctu est extinctus. Coniurati illico diligenti magnatum indagine quaesiti ad supplicium, ut primum illuxit, praehensi ad unum extrema sunt passi, diverso tamen supplicii genere. Caedis authores litatis brachiis pedibusque equis actis in diversum membratim sunt discerpti, eorum inde partes in ultionis tam detestandi sceleris memoriam sparsim per civitates editis locis suspensae. Qui facinus primum excogitarant subornarantve alios ad id audendum, acutis sudibus corpora perfossi altissimisque admoti crucibus, spectantibus foedissimum fuere spectaculum. Alii coniuratorum aliis sunt suppliciis necati. Incidit Malcolmi mors in Christianae religionis annum nonum supra quinquasgesimum et nonigentesimum, in Athelstani secundi Anglorum regis secundum supra vicesimum. Periit et ipse Athelstanus tetrio post Malcolmi caedem anno, Edmundo filio per manus regno tradito. Non desunt qui scribant Edmund Athelstani regis fuisse germanum, sed propius vero est quod Veremundus de his rebus, multorum haud contemnendae eruditionis testimonio, memoriae prodidit: Edmundum atque Eldredum, blue qui post eum regnavit Athelstano fuisse prognatos, quod Eduardo regi, cuius antea meminimus, praeter Athelstandum et Beatricem, quae Cithrico Dano matrimonio cessit, nullos prohibent fuisse liberos. Verum quisquis Edmundis fueret, et quocunque patre genitus (nam id haud satis liquide propter authorum discordiam dignosci potest) satis manifestum evadit omnium testimonio post Athelstanum defunctum eum Anglorum admotum imperio, Indulpho Scotis imperante.
spacer 10. Is etnim Indulphus, qui post Malcolumi funus in Ionam elatum Scotorum proceribus collectis Sconae in fatali locatus marmore regio diademate est insignitus, quinto principatus suo anni, regno ad id tempus hostili sine iniuria dexterrime administrato, Avalassi nunciis est interpellatus ut Danorum Norwegorumque partium adversus Anglos esset, causantibus cladis acceptae ad Broningfeldum Anglorum armis, Athelstano extincto, vindicandae: Edmundo videlicet hebeti homine ingenio et ad nihil minus apto quam ad regni administrationem in locum suffecto, idoneum adesse tempus. Neque induciarum inter Malcolmum et Athelstanum fidem obstare quominus in Anglos Scotis arma forent sumenda, quod quum morte omnia extinguantur, defunctis regibus foederum authoribus, foedus ipsum necesse est esse solutum. Ad haec Indulphus Malcolmum regem matura consultatione cum Anglis foedus iniisse, idque duorum regum dicto sacramento sancitum: fidem cunctis, sed Christiano maximo servandam. Propterea, icto foederi sibi, nisi Deum violatae fidei ultorem Scotorum genti infensum reddere potius eligeret, perstandum responsit. Stolido et ignavo ab ingenio profectum Indulpho responsum existimabant Dani, quippe qui, ut verborum sonus portendere videbatur, nihil Scotorum nobilitatis occidionem ad Broningfeldum moleste ferens vindictam in authores, simulata religione, praeterire decrevit. Et ne ipsi veluti simili inertia praediti taxarentur, Avalassus exercitum in Angliam, accitis Norwegis cum Renato duce praestantissimo in belli partem, instituit celeriter transportare. Venienti in Northumbriam Avalassso, Elgarinus Anglus Edmundi beneficio regionis praeses hospitaliter eum recipiens, gloriatusque se Danico sanguine oriundum, universas arces tradidit ac munitiones, pollicitus se cunctis viribus illi adversus Edmundum auxiliarem fore. Anglus, re cognita indicibus, qui Danorum imperii declinandi causa ad eum fugerant, evocatis decem Scotorum millibus ex foedere, secundissima eorum voluntate in partem belli celerrime in Northumbria contendit.
spacer 11. Agentem iter instructa acie Avalassus per foecialem enixissime orat ut Danos Northumbria inter Scotos Anglosque sita regione, qua aliquando Ethelstani benevolentia fuerat donatus, considere permitteret, neutri gentium exinde incommodo, sed utrique si quando externus invaderet hostis, cunctis viribus auxilio futuros, ad haec observanda iureiurando sese adacturum pollicitus. Sed apud Edmundum Danicam expertum perfidiam id impetrare quum nequivisset, omnibus ad pugnam paratis, ducit extemplo in hostes, cum eis ingenti ferocia manus conserturus. Ad octo fere Northumbrorum millia erant cum Avalasso sub signis, qui ut primum acies praelio sunt congressae, dilapsi in fugam iter ad victoram praebuere Edmundo. Pugnatum primum ex intervallo missilibus ac catapultis, inde cominus res geri coepta, ea aegre Danis succedente (nam in imparem hostem haud ex aequo pugnabant), permultis caesis e vulgo, versis reliquis in fugam, nobilitas extremam praelii fortunam expectabat. Pauci ex Danis Norwegisque congressus loco caesi, inter fugiendum complures, in quos crudeliter aedo est saevitum ut ne deditis quidem ferrum pepererit. Captus inter fugientes Elgarinus Northumber (hunc Edmundus, si vivus capi poset, vetuerat interficere) vinctusque ductus est Eboricum. Triduum sequutum victrices copiae campis pugnae loco proximis considere. Quo tempore sunt caesorum corpora sepulturae tradita et lecta spolia inter milites veteri instituto partita. Edmundus inde Scotis devictos hostes gratulatus ac ingenti cum praedae parte dimissis domum delectis ad id militibus stipatus, exercitu prius soluto, Eboracum abiit.
spacer 12. Tertio post die Elgarini corpus, ut caeteros doceret fidem sanctam esse, quam ipse principi praestitam violarat, facinusque tam detestandum nulli audendum in posterum, equis in diversum concitatis alligatum distrahendum dedit. Tali tamque crudeli supplicio Elgarini perfidia infoelicem exitum est sortita. Mox caeteri Northumbriae nobiles ad Edmundi ducti, eorum quidam quod infirma in Anglorum salutem fuisset fide, reste sunt strangulati, alii traduntur in custodiam. Quatuor secundum haec annos quies in Albione a bello tenuit, quo tempore Indulphus rex, urbanis rebus deditus, quae ad optimi principis spectabant munia secundissime exercuit. Et quum cuncta maxime fruitura pace in Albione viderentur, Habgon Norwegus et Helricus Danus, acceptae cladis dudum in Northumbria ulciscendae causa, cum ingenti classe venerunt in Albionem. Devicitique in Fortheam ac conati illic copias in Laudoniae primum, inde in Fifae littus exponere, prohibiti incolarum vi alio diverterunt. Taumque aestuarium ingressi, moliti et ibi in terram descendere, nihlo meliorem fortunam quam antea in Forthea sunt experti. Ergo a Tao provecti posteaquam littora Angusiae, Merniae, Marriae et Buthquhaniae navigantes lustrassent, nusquam invento loco,milite pene nudo, in altum abeuntes discessum simulant. Quarto exinde die diluculo reversi in Boenae littore (est ea regio Bothquhaniae proxima) priusquam Scotorum agmen eo conflueret, copias omnes exposuerunt in terram. Incolae, etsi parum feliciter, prohibere tamen eos a descensu tentarunt. Sed viribus impares, quum impetum ferre nequivissent, quibus fugae paruit locus in proximos montes, relictis fortunis, abiere. Trepide haec admodum undique audita a Scotis, regem Indulphum in praelium adversus Danos celerius accivere. Nam is naviter rem curans prius in Boenam cum copiis venit quam iter eum incepisse fama nunciaret. Danorum tum forte alam depopulatum per Boenae agros sparsim dimissam duces, ob Scotorum red adventum certamen haud dubie imminere cernentes, propere revocant. Vix autem Dani ac Norwegi coieverant ad signa quum Indulphus rex, non sine ingenti hostium terrore, cum copiis conspectus fecit, ut celerrime copias ad pugnam expediret.
spacer 13. Tum Scotos primores gentis pro concione hortatus est non parum existimarent, imo plurimum ad victoriam conducere, quod manus eessent conserturi cum ultimis reliquiis eius gentis quam ipsi paucis ante annis in Northumbria collatis signis fortiter et egregie vicissent, ducem haberent eundem quam priori bello eademque authoritate, maiori tamen propter aetatem prudentia, animos nihil remissos, vires opesque pace et non ignavo otio auctas. Alacres ideo armis uterentur pio bello in impium hostem, habituri non modo ditia spolia, si victoria sequeretur, laboris stipendium, sed quam venissent hostes adimire, patriae capitumque salutem. Verbis Indulphi finis fuit Danorum ferocia in adversam aciem irrumpentium. Anceps aliquando Mars fuit, fractis postea decertantium ordinibus cunei militum depugnabant. Nec Dani, nondum abiecta spe victoriae, cessuri videbantur, nec Scoti multa spe erecti a bene agendo destituri, donec Laudoniani Dounbarro Grammoque nobilissimis tum viris ducibus paulum a tergo se ostenderunt. Ad quorum aspectum perculsi prima acie depugnantes Dani fugerunt inter subsidia ad aciem usque secundam. Secuti Scoti ad triarios stragem edidere. Triarii, malentes in praelio quam in fuga mori, pertinacia magis quam viribus in certamine durantes persistere. Iaculatores autem quidam Dani de salute desperantes incoeptant ad naves profugium, alii passim per agros sparsi, ignarique locum lapsi in loca paludosa facile ab urgentibus opprimuntur. Indulphus autem, parta victoria, perinde atque omnia iam tum pacata fuissent, campos cum manipulis militaribus lustrans in Danorum cohortem in valle latitantem, ad quam pugnae expers vix congressis aciebus confugerat, casu incidit, cum quibus pugna inita, spiculo caput confossus, hostibus ad unum prius interemptis occubuit. Cuius exanime corpus in Cullanae (Boenae tum oppidum, cuius in vicinia id praelium gerebatur ) primum inde in Ionam ad communem regum sepulturam lugubri pompa est delatum. Regnavit Indulphus novem annos, mortuus fortiter sed parum feliciter anno Christiano sexagesimo octavo supra noningentesimum, quo anno Eldredus, extincto Edmundo, Anglis coepit imperare.
spacer 14. Secundum Indulphi funus in Ionam elatum, Duffum Malcolmi regis filium Scotorum proceres marmoreae cathedrae admotum Sconae regem consultarunt. Is ad regni initium, post Culenum Indulphi regis filium Cumbrorum admotum principatui, in Hebrides, quod illic praedones tumultuari acceperat, evestigio transmisit. Accitos ibi ad se thanos insularum, imperabat Hebrides praedonibus depopulatoribusque, quorum iniuria multa indigna patiebantur agrestes, purgaret, persancto iuramento testatus si popularium cuipiam dispendium exinde inferretur, se id non in authorem magis quam in eo proceres quibus illius plebis tutela commissa esset, legis iudicio ulturum. Complures regis edicto obsequuti vagos et per insulas debacchantes partim authoritate interceptos, partim insidiis, quando aliter non potuerant, Assueti rapinis tali temeritatis admoniti documento, ne et ipsos publica castigaret authoritas aut fugerunt in Hiberniam aut manuariae arti, quantacunque sanguinis pollerent nobilitate sese addixerunt. Procerum id quidam aegre admodum ferre, rati indignum splendidis parentibus prognatos servili opera victum quaeritare, agrestresque vilia manicipia ad id solum edita ab natura ut nobilitati servirent, iam tum natalibus amplis in magistratuum authoritate aut praelatos aut certe cum eis vitae conditione factos aequales. Tacite etiam susurrare Duffum regem vilium agrestium, sacerdotum, similiumque obscurae ac sordidae originis virorum amicum, nobilitatis hostem effectum, non debere nobilissimis imperare. Estque huiusmodi murmur non modo per Hebrides, sed etiam per cunctas prope Scotorum regiones, multis clam publicae administrationi detrahentibus, brevi pervagatum.
spacerspacer 15. Inter haec incidit rex in languorem, non tam gravem quam cunctis vel eruditis medicis (Scotorum tunc vivendi modi corporeaeque constitutionis, quos nondum peregrinae invaserant aegritudines, habita ratione) cognitu difficilem. Siquidem sine ullo signo bilis, pituitae, alteriusve peccantis humoris exundantiae, vel ab humano temperamento lapsus, Duffum sensim afflixit. Noctu enim sub perpetua vigilia decumbens in sudorum sine red modo solvebatur, interdiu vix dolore qui nocte laboraverat levatus quieti se dabat. Corpus lenta conficiebatur tabe effoeto simillimum. Haerebat cutis rigida, venas, nervos, et qua forma ac situ ossa essent humana spectantibus ostendens. Suavis ac uniformis spirituum a corde profectus, quod tactu cordialis venae arteriae deprehendere, vitale humidum nihil temperie excessisse demonstravit. Vividus illi color, aurium oculorumque vigor integer aderat, temperatusque frequentior cibi potiusque appetitus. Haec sanitatis signa in languente multoque dolore afflicto, quum medici admirationi darent, postea quam quae suaram erant paritum egissent, nihilque invenissent ad superfluum nocivumque sudorem sistendum accommodatum, aut quod somnum provocaret, sed rex in horas magis magisque sudore et perptua vigilia angeretur, versi ad patientis consolationem (nam huic soli locus eorum sententia erat relictus) precati bene de suapte speraret, haud sibi deesset, fore medicaminum medicorumque, quos ipsi ocyus accirent, ope, quod peregrina et parum eis cognita esset aegritudo. Adventante autem vere, soleque vitae in animantibus assertore as nos redeunte, consequeretur sanitatem. Rex, tametsi futurae sanitatis exigua teneretur spe, regionum praefectis primoribusque frequentius ad se vocatis mandat publicae invigilarent saluti. Ne paterentur superesse qui populo in aliquo officerent, ut intelligerent cuncti mortales, regni commodum maioribus gentis Scotorum perinde atque valetudinario regi, cuius eo tempore vicem agere coepissent et cordi et curae esse.
spacer 16. Unus erat omnium (ut videbatur) in regis verba consensus. Sed post paulum segnius a maioribus res est curata. Unde plerique magistratuum authoritatem molestius ferentes de rebellione cogitare coeperunt. Interque, primores red Moravi, quorum praecipui necatis magistratibus, regem viribus existimantes pene destitutum, omnemque publicam floccipendentes authoritatem, in populares et qui ex nobilitate in regia fide persisterant licentia multa debacchari. Hinc homicidia, rapinas, depopulationes, latrocinia permulti veluti effrenes ac nullius subditi imperio in proximos exercere. Et ne regi extrema prope valetudine laboranti indicarentur vetuere medici, ne ne forsitan ad illud indicium contractum moerorem mors sequeretur continuo. Obortus est sub id tempus incerto authore popularibus susurris rumor regem veneficarum mulierum et arte daemoniaca non naturali morbo tabescentem, per tam longa tempora corpore ac viribus confici, easdemque apud Forres Moraviae oppidum magicam et sortilegam artem in regis perniciem exercere. Horum fama illico ut ad regis aures pervenit, ne auctus rumor re propalata fascinatrices, ut supplicium evaderent, in fugam ageret, mittuntur in Moraviam qui an vera essent quae ferebantur perquirerent. Missi nuncii itineris causam dissimulabant et veluti ineundae pacis gratia inter Duffum regem et coniuratos Moravos Forres adiere, noctuque in arcem admissi (steterat ea adhuc in regis fide) quamobrem venerant Donevaldo arcis praefecto, ut imperatum eis erat, exponunt, eiusque fidem et auxilium ad negocium conficiendum implorant. Milites qui in arcis erant praesidio tenuit nonnihil huiusmodi suspicio. Nam ex prostituta quadam (erat huic mater sortilega et incantrix) dum blandiuscule eam tractaret amator de regiae valetudinis tempore, modo, perpetuitate, quibus sortibus, quibus magicis carminibus uterentur veneficae, posteaquam nonnihil audieverat sodalibus indicavit et illi Donevaldo, Donevaldus autem regiis legatis, meretricemque tempestivam tanti facinoris nunciam (erat ea tum forte in arce) Donevaldus ad se accitam quaestionibus quo ordine cuncta gerebantur et in quibus aedibus ubi fateri coegerat, mittit intempesta nocte milites ad rem omnem explorandum.
spacer 17. Hi in sortilegarum aedes, foribus vi reclusis, irrumpentes veneficarum unam cereum simulacrum ad regis Duffi imaginem daemoniaca arte (ut credere par erat) consectum ligno affixum veru ante ignem torrentem, alteram carminibus recitatis liquorem quendam fundentem sensim supra statuam invenerunt. Praehensae itaque ocyus fascinatrices coniectaeque in vincula et tractae simul cum simulacro in arcem, rogatae ad quid sub noctem carmina recitantes effigiem regis igni exponerent, responderunt dum simulacrum igni adhibitum torreretur, Duffum regem in sudorem solvi, carminibus autem recitatis perpetua teneri vigilia, et ad liquescentem ceram macie confici. Consumptam autem ceram regis mortem continuo sequuturam: ita se malos daemones docuisse, ad facinusque exequendum mecede a Moravorum primoribus conductas. Perciti ira astantes ad anus verba, effracto simulacro, ut veneficas scelus ingenti luentes supplicio flamma consumeret extemplo curarunt. Ferunt sub tempus quo haec in Forressensi arce sunt acta, regem languore levatum et nocte abseque sudore quievisse. Postridieque, redeuntibus viribus, quae erant humanae facultatis prompte egisse, perinde acsi nulla adversa valetudine antea fuisset detentus. Verum, utut res se habuit, Duffus, recrescentibus viribus, sanitate brevi restitutus, militum contracta multitudine adversus rebelles ducit in Moraviam, indeque fugientes in Rossiam et deinde in Cathanesium ocyus cum copiis persequitur. Interceptos tandem reductosque Forres crucis supplicio punivit. Inter furca strangulatos ex Donevaldi Forressensis arcis praefecti necessariis nonnulli eleganti forma erant adolescentes, magis fraudulenter aliorum suasionibus quam proprio ingenio ad maiestatis crimen impulsi, a quibus, dum frustra apud rem supplicium fuisset deprecatus Donevaldus, infenso factus animo ira pene excanduit. Sed, ne indignantis spiritus signa cuiquam paterent quominus acceptam sua opinione contumeliam, si quando daretur opportunitas, vindicaret, dissimluata ira sese paulum in praesentia repressit.
spacer 18. Crevit homini vindictae cupido, aegerrime ferenti quae acta fuerant, animoque volutanti Duffum, cui et salutem reddiderat et fidem caeteris Moravis in eum coniurantibus servasset, parum grati hominis officio functum, dum suos necessarios eo solum culpae conscios, quod maiores non malo dolo sed adolescentiae levitate fuissent secuti, a cruce pendentes infame spectaculum ostendisset multitudine. Videns uxor Douevaldum vultus gestuumque indiciis ingentem irarum molem moesto silentio alere, inopportune virum dissimulati moeroris causam interrogat. Donevaldus frequenti coniugis preci victus, tandem rem omnem quo ordine sit gesta a Duffo rege, et quantam red in sui generis contumeliam, enarrat. Erat autem pervicax mulier, violentoque ingenio et infenso in regem odio, quod cum plerisque sui sanguinis viris pari atque cum praecipuis coniuratorum egisset lege. Cruciabaturque aliquot antea dies interno dolore, non satis gnara quem consilii faceret participem. Sed, audito quid vir mente gereret, “Bono (inquit), Donevalde, esto animo, inventum habeo quo communem iniuriam in ingratum hominem facile ulciscamur. Tuae fidei haec arx commissa est principatumque in ea tenes. Duffus noster hospes hostisque noctu ac interdiu nobiscum conversatur, tibi obediunt praesidia arcis, fores tuo arbitio patent et occluduntur. Quin ergo accingere solita alacritate in iniuriae vindictam armatus, facinus ausurus quod plerique fortissimi per longa ante nos tempora in tyrannis tollendis fortiter ac feliciter tentarunt. Nec te terreat regium nomen, cuius fulmen, nostris pensistatis rebus, prorsus est contemnendum. Hostis siquidem est noster ex professo Duffus, nam necessariorum nostrorum funeribus in nostram ignominiam peractus, aedes in Moravia complures habitatore vacuas reddidit. Ingrato homini infidoque ac cruento hosti fidem violare, quis dixerit flagitium? Luet ergo, luet morte tantam in fidos amicos nihil unquam de ipso male meritos temeritatem.”
spacer 19. Donevaldus his vesanae mulieris verbis supra conceptam bilem irritatus, ad infandum facinus quod diu decreverat perpetrare disquirens consilium modumque longa consultatione, commento pernicio secum excogitato adinvenit. Captabatque indies momenta, commodius opperiens tempus sceleris exequendi. Forte evenit ut rex pridie quam ex arce erat profecturus sacellum ex more ingressus preces religiosius in seram usque noctem protraheret, essetque solito ad orandum intentior. Et, sacris absolutis, eorum praecipuos qui secum coniuratos ad necem fuissent persecuti ad se accitos (erat horum unus Donevaldus inter regios amicos semper numeratus) amplis donaret muneribus. Et postquam de publica administratione, quae specaculum rex populo se praeberet, quales subiditi essent in regem, graviter fuisset locutus, dimissis cunctis, in diversoria ipse duobus tantum cubiculariis comitatus, secretius cubiculum ingressus quieti extemplo se dedit. Donevaldus tum, etsi horreret plurimum pio regi vim inferre, uxoris tamen expectatum tempus adesse testantis furiis impulsus, post regem Duffum in soporem solutum cubicularios longa comessatione fatigat, foeda siquidem ac probi plena ingurgitatio variis potionum ac obsoniorum generibus pene ad mediam usque noctem ab illis protrahitur. Deinde, ubi cubicularii somno et crapula victi se ad quietem, doli prorsus ignari, conferentes, altissimo sunt oppressi, opportunitatem sceleris perpetrandi, quod nulli fuisset audendum, tum nactus Donevaldus, quatuor servos largitione antea corruptos et ad se vocatos, ut secum regi mortem quam propria atque iniquae coniugis temeritate dudum fuerat machinatus inferrent, blandis verbis novis additiis muneribus est hortatus. Paruere servi, regemque sub conticinium, nullo prope strepitu, ferro iugulo impresso dormientem facile obtruncant, cadaverque per posticum exportatum cubiculariis alto sopore perseverantibus, equoque impositum ad secundum a caedis loco milliare devexere, ubi, amne ea per loca labente, paulum derivato ac inde terra altius defossa in imam scrobem est coniectum. Saxaque cum luto superposita sunt ita compacta ut ne agnosci quidem possit ibi quicquam esse recenter defossum. Mox, amne in pristinum alveum reducto, iis quorum opera in eo negocio usi fuerant interfectis, ne unquam cuiquam ubi regis funus esset reconditum pateret, servi regis percussores apud Orcades exilium sibi conscivere. Donevaldum ita fieri imperasse scribunt ne exanime corpus postridie in aptertum delatum indicio foret caedis authorum. Constans enim inter nostrates fama est caesi cuiuscunque hominis cadaver, praesente interfectore, cunctis ex vulneribus recentem cruorum affluenter emittere, quod utrum verum sit viderint authores dicti et huiusmodi rem experti.
spacer 20. Donevaldus secundum regis caedem ut criminis immunis haberetur inter stationarios reliquum noctis perseveravit, multa de regia in se benevolentia, de donariis, de sua servata in regem fide, caeteris Moravis ab eo deficientibus, placide loquutus. Prima luce in regio cubiculo obortus clamor arcem totam subito implevit: caesum regem, infandum facinus, regium thorum cruore madere, ablatum funus, quibus authoribus aut quo delatum nesciri. Ad tumultum Donevaldus cum stationariis, veluti omnium quae acta fuerant ignarus, in regium cubiculum irrumpit. Conspectoque cruore in thoro, cubicularios, ut regiae caedis reos, subito obtruncat. Inde amenti similis cuncta arcis loca, si forte aut percussorum (uti simulabat) aut funeris alicubi vestigia apparerent, lustrat. Invento tandem postico recluso sine custode, caedis crimen in cubicularios, quod apud eos noctu portarum claves deponebantur, iure cudendum exclamat: horum ductu, horum consilio caesum regem. Convenientes primores clara iam luce ad ingratum spectaculum visendum haud minus extincti principis ablatum cadaver clam stationariis quam caedem ipsam sunt demirati. Attamen ubi Donevaldi in exquirendis criminis authoribus insanam pene diligentiam supra verum animi affectus modum vidissent, eoque et aliis indiciis vehementior eos tenuisset suspicio eundem nefandi sceleris esse conscium, ne forte in mediis viri amicis constituti et, adempto principe nudati, insperatum malum sentirent, secum tacite hiscentes, relicta Forressensi arce et oppido, alio abeuntes domum concessere.
spacer 21. Sex insequutos menses totos nec sol Scotorum in regno interdiu illuscens, nec nocte luna, neque coelum serenum conspectum, sed aer perpetuis nubibus obductus crebris ventis ac ignibus agitatus, insolitum ac horrendum Scotis portentum, dubiam frequentius sub lucem animantibus cunctis (ut omnium tum fuit opinio) aut interitum aut certe calamitosam vitam intentabant.Culenus (erat is, uti antea diximus, Indulphi regis filius, Cumbrorum princeps) Sconam ad comitia regis dicendi causa indicta cum proceribus adiens, tam insolito ostento commotus, sacros magistratus, quae tantae aeris inclementiae causa esse potuerit, siscitatur. Respondere hi nefarium scelus in Duffi regis viri probata semper iustitia nece admissum, caeli numen Scotis reddidisse infensum: fore, nisi id iusto expiaretur piaculo, ut universum regnum amplis plagis concussum brevi ultimo subiiceretur periculo. Tum Culenus pontifices est precatus ut supplicationes, ieiunia, caeteraque religiosa opera sacris ceremoniis ad iratum numen placandum id temporis fieri solita, per universas Scotorum regionibus sacerdotibus populoque indicerent. Ipse coram qui aderant cunctis, sacra contingens, ultimis execrationibus deierat se haud prius quieturum quam regis Duffi mortem in perfidos Moravos diris poenis ulcisceretur. Conversa per haec astans multitudo, concione soluta, ad arma, Culenum principem in Moraviam contendentem ocyus est secuta. Horum nuncius ingenti terrore perculit Moravos, Donevaldumque immanis sceleris conscium pavidum, ne forte torturis cogeretur verum fateri, impulit ad occupandam fugam, qui inventa nave ad Speae fluminis ostia, paucis comitibus clam coniuge et domesticis in Norwegiam transmittere instituit. Habet id animus sceleratus peculiare, ut, ad omnia pavens, vultu aut gestu crimen prodat invitus, confidat nulli, et in nullo magis quam in latebris aut fuga (modo patuerit locus) spem salutemque ultimam reponat. Donevaldus fuga scelus prodidit, quale vix quispiam in viro regi Duffo adeo familiari et de republica semper antea optime merito (modo domi se continuisset) unquam fuisset suspictatus, eoque hominem miseriae redegit ut ex fidelissimo publicae salutis procuratore perfidus effectus, cunctis ingratus atque exosus haberetur. Nam in altum euntem a littore spectantium, alii infandi criminis insimulare, alii detestari scelusque execrari, quidam in perfidum caput numen suppliciter precari, ut undis obrutis debitam admissi criminis maiestatis poenam exolveret.
spacer 22. His cognitis, Culenus, Spea superato, Forressensique arce recepta, caesis quibusque in ea repertis, eam diripit incenditque, militum tamen saevitia templi ac sacerdotibus pepercit, caeteris sine sexus aut aetatis discrimine iugulatis. Capta Donevaldi coniunx (edicto enim vetitum erat quempiam eam interimere) cum filiabus torturis quaestionibusque adhibita immensi sceleris patefecit authores, fassa se libere virum importunis suasionibus ad Duffi necem impulisse. Pandit et infelix mulier quo ordine res gesta, quibus authoribus demortui regis funus per posticum exportatum, qua causa, quo impellente, ubi loci terra conditum. Ad eam vocem pene a tumultuante populo est discerpta, fuissetque si non magistratuum authoritas praeconis voce veneficam, non ut supplicio liberaretur, sed ut maiorem ad contumeliam reservaretur coram multitudine cuncta testata, furentium sine modo paulum cohibuisset saevitiam. Secutam per noctam rex cum proceribus ac tota multitudine se continuit. Quum primum illuxit, paratis diligenti opera quae ad demortui regis corpus terra effodiendum, deferendumque inde ad Ionam usui videbantur futura, affertur Donevaldum vix quatuor passuum milllibus a Forressensi arce naufragium passum, ac velut adversum sidus fugitivum hominem domum ad supplicium parricio debitum retorisisset in littus, a saevientibus undis eiectum, captum vinctumque asservari a proximis accolis, dum cognoscerent quid Culenus princeps de eo statuisset faciundum. Laetus nuncio Culenus mittit illico qui Donevaldum vinctum ad se adducerent. Vix nuncii imperium fuerat executi, quum Rossii quidam nobiles quatuor Donevaldo servos regis Duffi percussoribus manibus ac pedibus vinctis Forressensem in arcem pertrahunt. Quocirca multitudo quae illuc confluxerat brevi conspexit facinororos Duffi caedis authores, Donevaldum, eius coniugem, servosque in praetorio maiestatis criminis accusatos ultimoque addictos supplico et lictorum manibus virgis caesos tandem percuti securi. Quorum corpora sunt exenterata, extaque tradita flammis, et caetera membra discerpta ad insigniora regionum loca transmissa, ut editis suspensa locis documento sint ad postera secula quam iniquum esset mortalium quempiam sacro principis sanguine manus polluere. Hunc formidabilem exitum Donevaldus Deo, solis conditori, hominibusque iniurius, ne lucescentem solem post extinctum regem Duffum viderent, cum venefica coniuge est sortitus, conclamantibus cunctis Dei nutu non hominum id factum consilio, qui latrocinium et aliud quodvis flagitium gravi atque insigni supplicio dignum haud unquam sinit esse impunitum.
spacer 23. Tanto itaque facinore supradicto modo punito, donati sunt principis ac procerum benevolentia ii qui Duffi percussores ceperant, Forresque ad diras sed iustas poenas obeundas traxerant, praeterque alia non contemnenda munera, militiae exinde vacatione, censusque ac publici vectigalis perpetua immunitate. Haec ubi fuerunt peracta, Duffi corpus est effossum, terraque candida ac subtili sindone, caeteroque capulo, suoperadditis regalibus indumentis, ut tum fiebat, est involutum. Capulum vero carpento sacerdotes, quibus piae rei gerendae cura erat demandata, imponunt. Carpentum pulla vestis, super quam candida ac byssia crux erat distenta, capulumque tegebat. Id traxere sex equi pari veste, superaddita cruce, contecti. Funus sacerdotes, clerus, piorum coetus, coenobiorum patres, pontificesque provinciarum antiebant. Sequebantur primores gentis cum principe Culeno, aulici deinde ministri et ingens populi multitudo. Eistque tali ordine ac pompa demortui regis funus longo et laborioso itinere deductum ad insulam Ionam, ibidemque celebri conditorio respositum. Non desunt qui scribunt Duffi regis corpus, tametsi sex menses luto infossum iacuerit, integrum vividoque colore, et in nullo labefactum inventum. Ut primum vero effossum in auram fuerat prolatum, coelum, pulsis nubibus, serentum factum, sole lumine plus solito emicante. Et unde homines ingens cepit admiratio, vicinos campos praeter temporis naturam multa florum varietate fuisse ornatos. Amni eo loco ubi caesi regis corpus conditum fuerat pons, sed aliquot post secula, est impositus. Vicum ad pontis terminum Kilflos vulgo id templum florum, inde nomen, quod ad nostram pervenit aetatem, ferunt sortitum. Nunc ibi coenobium est cum augustissimo templo divae virgini sacro, aedibusque magnificae structurae piorum coetu Cistertiensis instituti insigne, nulli in Albione religionis observatione secundum. Prodigia in Scotorum agro eo anno haec fuerunt conspecta: equos insigni forma et pernicitate in Laudonia proprias carnes edidisse et pertinacissime ab omni alio absrinuisse alimento; puerum in Angusia sine oculis et sine naso, nec pedem habentem nec manum, ingenua ex foemina prognatum; a bubone ibidem interdiu gutture praehensum accipitrem strangulatum. Neque illis minus prodigiosum ostentum omnibus habitum, solem sex perpetuos menses undique per Scotorum regnum, opacis nubibus (uti antea significavimus) ne luceret prohibitum, sed et detestandum Dnonevaldi facinus huis rei causam fuisse non erat qui non intelligeret.
spacer 24. Id scelus, tantam in regiam domum iniuriam egregie Culenus princeps modo quo diximus est ultus, qui in Duffi locum post iusta illi funerali pompa peracta rex omnium consensu Sconae est suffectus, anno Christianae originis noningentesimo septuagesimo secundo, posteaquam Duffus quatuor annos inter Scotos, et Eldredus totidem inter Anglos summum tenuissent imperium. Culeni principatus initium a iustitia feliciter auspicatum, principem spopondit non qualem sequuta probavit administratio. Haud etenim diu regnum prudenti maiorum consilio gubernabat, sed mox nobili iuventuti lascivia prope (ut ea fit aetate) insanienti ita laxabat habenas ut licentiori instituto quam unquam sub quovis maiorum regno vitam agerent insolentem. Neque scelestos etiam oblatos iusta poena multavit, neque delinquentes mandavit exquiri, imo ne perquirentes quidem ab eo sunt laudati. Nobilium in populares, negociatores sacerdotesque peccata (huic etenim hominum generi id temporis nobilitas erat infensa) consulto sunt impunita, usque adeo, ut inde appareret, non tam privatam quam publicam salutem (si modo in eo regimine perseveraretur) intestina seditione periclitatum iri. Horum per primores regni non sine increpatione admonitus, Culenus rex respondit satis se scire adulescentes haud nasci senes. Primum eis instabilem esse aetatem, sed accedente stabiliandam tempore. Propterea eam non semper nimia severitate, verum ab ineunte aetate animi laxamento, quantum ad iuvenilis spiritus alacritatem fovendam satis esse videretur, regendam. Indulphum Duffumque reges duriter nimium populo imperasse. Severitatem autem principibus rite in ocio et pace regnare cupientibus non minus ac pestem fugiendum esse, idquque memoratorum regum infelicem exitum luculenter ostendere, qui quum nobilitatem aequitatis specie opprimire niterentur, essentque sacerdotum, agrestium, negociatorum, et qui in gente ultimas tenerent partes plusquam fautores, contemptum nobilium audacius sese efferentium rebellionem, et tandem sibi exitium paravere. Periculis horum edoctum se velle deinceps ita instituere regnum ut potius amore quam metu iure imperitare diceretur, eoque nec alio modo, sua sententia, subditorum animos principis fide continendos.
spacer 25. Culeni responsum, tametsi parum saluti publicae Scotorum videretur expedire, nemo tamen omnium erat, publica obstante authoritate, qui palam improbaret. Laudarunt red autem plures, iique omnium maxime quibus prudentes ac iusti magistratuum administratores essent odiosi. Paulatim inde maiores natu, qui sapienti consilio Indulpho Duffoque superioribus regibus dum vivebant nunquam deerat, videntes quamplurimos natalibus ac fortunis pollentes regi admodum familiares indies licentia fieri deteriores, et per id publicum regimen a maioribus optime institutum labefactum iri, Culeni ab aula congressuque se subtraxerunt. Irrepsere autem nonnulli ex aulico famulitio, parati quod in rege esset indolis adhuc bonae corrumpere, mensarii cubiculariique adulatores in principbus, in adulescentibus flagitiorum patres (ut ita dicamus) nutricii, principem deliciarum frequentius admonentes et quae ad effoeminandum animum maxime attineret, atque ea sola quae iucunda et voluptatis plena viderentur laudibus immodicis efferentes, infoelicem principem eo tandem redegere ut ventre atque obscoenis voluptatibus omnia, sicut ipsi, metiretur bona. Nam frequenti illecebrarum mentione voluptatum cupidinibus incensus Culenus, relictis virtutibus, praestantissimo regum ornamento pudoreque sublato, personae quam gerebant dignitatisque oblitus, vilibus cum mancipiis eadem flagitia quae ipse laudasset laudantibus, eis autem viris, quos ipse vituperatione red iudicaret dignos, detrahentibus, noctes diesque comessando et potando consumere non erubuit. Huiusmodi enim hominum genus, licet omnium essent sordidissimi, iucundum tamen et omnium horarum amicum sibi publice ac privatum est confessus. Ludos etiam potatorios omni spurcitia refertos horum edidit suasu, et qui potus diversi generis domestici peregrinique voracitate extitit victor, munere ad id destinato primum deinde corona ex hedera (est enim ea Baccho sacra) donavit.
spacer 26. Accessit ad haec maior turpiorque infamia, non modo quae referatur, sed vel audiatur a quovis prorsus indigna, ineffabilis libido atque luxuriae abusus in matronas, in virgines. Neque ea vesania sororibus, filiabus aut foeminis Christo pontificia authoritate devotis pepercit. Undique conquirebantur puellarum greges ad stupuim, ut rex primum mulieries ea faceret, nolentes obtemperare, ab lenonibus trahebantur vi, quibus ubi aulici, inde agasones, secundum regem fuissent abusi, nonnunquam quod flagitia exprobrassent crura effracta. Culenus per haec omni bellua spurcio effectus, ubi nimio coitu exhausisset vires, pro ludo habuit iuvenes ac prostitutas veneri operam navantes coram se et in propatulo, ut foedo aspectu deficientes in effoeto corpore libidines excitaret, prospicere. Talique nefando vitae instituto omnique asperso infamia tres annos cunctis odiosus est abusus, quibus sub tam infami monstro furta, spolia, rapinae, latrocinia, mulierum raptus ac stupra, hominumque caedes, et si qua magis detestanda sunt flagitia, magna cura priscorum regum authoritate repressa, in publicam perniciem vires resumpsere. Grassatorum manipuli dictis sibi illis ducibus quos, etsi scelestissimi essent, natalium tamen amplitudo ac claritas paulum decoravit, per Scotorum regiones debacchantes rapinis depopulationibus agrorum institerunt, alii agros depraedati sunt, aliii in popularium aedes, metu ne quid durius inferrent, suscepti, haud prius quam omnem illic inventam penum absumpsissent abiere. Si quis illatam vim prohibere annixus postulatis obstitisset, huic fortunis spoliato, aedibusque eius incensis multam per ingentem crudelitatem intulere violentiam. In nullo mitius cum initiatis Christi sacris agentes, plerisque videlicit verberibus foede pulsatis, prohibitis aedibus, omnique exutis suppelleitili, magnam in vicis ac pagis sacerdotum ac aliorum piorum coetuum fecerunt solitudinem.
spacer 27. Culeni autem regis interitus, his tam perniciosis flagitiis tandem fuit exitus. Enimvero Veneris ac vini abusu viribus enervatis, Culenus, ut voluptatem ex more tristis ac miserabilis sequeretur exitus, foedissimo morbo genitura perpetuo absque sensu profluente (gonorrheam Graeci vocant) est correptus. Unde non ut homo, sed velut exanime cadaver, ambesa carne, cute vix ossibus haerente, conspectus, etiam aulicis habitus derisui, dum amplius ex eo emolumentum non sperarent, quod infoelicis supererat vitae cum summa transegit ignominia. Proceres, horum non ignari, ne tam foedum monstrum viris diutius imperitaret, Culeni summo magistratu abdicandi causa, alteriusque eius loco sufficiendi, publicum conventum Sconam indicunt. Eo euntem Culenum paucis comitatum, haud inscium quid primores in se molirentur, ad Meffen arcem, Cadhardus loci thanus, cuius filiam inter flagitia rapuerat, medio prope itinere obtruncat. Ita simul cum authore Culeni cunctis odiosa voluptas periit, infamia tamen viri permanente et ad posteros relata. Dictus omnium sententia tunc solum post summum magistratum initum egisse recte, quum infoelicem exhalaret animum, quinto sui imperii anno, qui Christo omnium regi fuit moningentesimus septuagesimus sextus, nonus autem Eldredo Anglorum principi maximo.
spacer 28. Gavisi primores de Culeni interitu, etsi genus mortis haud aequis auribus audierent, post funus in Ionam ad communem regum sepulturam delatum, Kennetho Malcolmi regis filio, Duffi principis germano, Sconae facta concione publica, cunctorum suffragiis regnum detulere. In initio sui principatus Kennethus magno habuit pro negocio sylvescentem populum foedisque sceleribus Culeni incuria contaminatum eo officii unde eggrusus fuerat redigere. Enimvero inter nostrates ita natura est comparatum ut magnates primum, inde caetera multitudo in regis mores se transforment: quo uno apparente studioso populus virtuti se dedit; quo item flagitiis addicto rari eius imperio audientes scelere sunt immunes. Itaque, ne alios criminis quod in se conspiceretur damnaret, castum, abstemium, liberalem, modestum, omni denique morum probitate conspicuum se populo ostendit. Omne siquidem turpitudinis genus perosus, scurras mensarios, adulatores, parasitosque in aula versari solitos regiis prohibuit aedibus. Amicitiae cum domesticis et exteris diligens cultor, intestinam seditionem adeo est detestatus ut domesticae litis authorem si qua fuisset suscitata severa ultione ad necem insectaretur. Aulicos ita virtutibus et omni pietate institui ac ornari voluit, ac si continuo morituri essent, manuariis autem artibus omnes ita voluit consuleri necessitate ac comparare quae essent ad corporis usum necessaria, tanquam nunquam humanis essent excessuri. Eoque instituto paucis diebus effecit ut neque suorum ingenia languescerent torpore, neque corpora honesti exercitii assuetudine laboris impatientia torquerentur.
spacer 29. Et quum diceretur ac esset regni administratione dignissimus, cunctique in eius officio libenti perstarent animo, ad Scotorum regiones optimorum principum more praedonum raptorumque colluvionibus publicae officientium saluti purgandas plurimum elaboravit. Ad Lainricum, vetus oppidum Coilae regionis, olim populosum, primus locus iurisdicundi est dictus, quo considentibus magistratibus innocui quidam ad publicum edictum ius subituri convenere, at ingentium flagitiorum conscii, regiis posthabitis imperiis, nobilium quibusquam aliqua iungebantur necessitudine suasu, ne criminum convicti suppliciis admoverentur, in Hebrides aut alio quovis terrarum longissime se contulere. Rex, satis intelligens se magnatum opera, quorum pars maxima secum esset, impeditum quominus publicae salutis causa ius diceret (populi enim susurrus cuncta ad eum deferebat), veluti quae fierent eum latuissent, ira dissimulata in aliud tamen tempus eruptura, primoribus domum dimissis, pii voti divo Niniano solvendi causa paucis amicis comitatus abiit in Gallovidiam. Ubi cum illis quos fidissimos habuit re communicata, commenti modum tandem invenit sontes ad iudicium trahendi. Sed id ad insequentem annum summo contectum est silentio, ne in nobilium animos nonnulla forsitan suspicio eius quod ipse facere instituisset irreperet. Anno autem emenso, Scotorum primatibus totique nobilitati consilium tanquam de reipublicae negociis consultaturis Sconam indixit. Nocte autem quae consessus diem praecessit, armatos militum manipulos in regio diversorio haud procul a concionis loco fidissimorum opera condidit, ducique eorum imperavit ut militem occultum quietumque in crastinum teneret, quando vocatus cum cohorte in consessum sine mora, accepta prius imperia exequeretur. Postridie, primoribus regni Sconam, uti erat regis edictum, covenientibus, Kennethus regali apparatu, ut assolent reges marmori insidens, primates ut sibi proximi assiterent quid eos ad concionem vocasset audituri, per praecones moneri iubet. Praecones iussa principis exequentes, ab extremo orsi cunctos gentis maiores ad regem accivere. Mox, quum ex composito sermones quosdam rex intersereret, ad signum prosilientes ex diversorio armati cum duce consessum, ut iussi fuerant, circumdant. Attonita paulum stetit nobilitas, rei insolita novitate, veritaque maius malum quam erat capitibus imminere, in varias primum abiit cogitationes. Mox, inermes ab armatis septos, communi cogente metu, silentium tenuit. Tum Kennethus rex ita fari est orsus.
spacer 30. “Quanquam verimini fiosan, viri praestantes, ne haec iudicii nova forma praeter veterem consuetudinem et pristinum regum morem, cum sitis armatorum corona cincti, vestris capitibus incommodi nonnihil sit allatura, tamen si modo noveritis quid geramus animo, quid mentem conceperimus pro vestra huiusque regni communi salute, nihil proculdubio fuerit quod iure paveatis. Non enim consessus hic (ut cernitis) armato ideo milite est septus ut vobis vim inferat, utve Scotorum nobilitati officiat. Haec enim vestrae, meae, publicae salutis sunt praesidia. Absit itaque, viri de me, deque hac republica bene meriti, mihi putetis tantam esse perfidiam aut tam sceleratum ingenium ut vos, unicam meae huiusque regni salutis spem, ad consessum de publicis negociis disserendi causa vocatos fraudulenter atque impie militum telis obiicerem. Propterea quae cernitis arma, non mortem, non carcerem, non demum aliquod vos malum, sed cunctis privatis publicisque ac omnium maxime mihi vobis coram hodierna die pro Scotorum populi incolumitate dicturo salutem denuciant. Unum est hominum genus huius regni infestum adversuque, quos improbus consensus in rapinas, depopulationes, stupra, incendia, omnia denique populo importabilia mala armavit. Novistis (viri proceresque praestantes) quantis incommodis in Culeni regno ac nostri principatus initio iniquissimi id genus homines nostros affecerint agrestes, quibus iniuriis hos profligaverint, qui perpetuo sudore, humili victu vestituque, dum nos preciosam induti vestem, tam splendida ferculorum structura epulamur, nobis vitam sustentant. Quibus tantum cum fortunis suis salvis, nos demum salvos fore certum est; illis autem pereuntibus vel raptorum tumultu ad iniopiam redeactis, neminem nostrum omnino beatum futurum.
spacer 31. “Ipsi enim nobis non sibi tam diuturno sudore opes comparant, pro nostro non suo otio operantur, industriam denique omnem in nostrum, non suum, commodum ac necessitatem conferunt. Ergo qui horum fortunas diripiunt nostras diripiunt, qui praedones in horum dispendium aut fovent aut supplicii immunes esse sinunt, nobis totiusque reipublicae insidiari saluti videntur. Tollendam propterea pestem hanc prorsus nostra ex gente censeo, cohibendamque a populo innocuo tantam saevientium iniuriam, quam patriae leges tollendam decernunt, nostraque diutius evagari non patitur authoritas. Id non tam mihi quam vobis summopere annitendum, si regnum hoc, si vosipsos, liberos, coniugesque cum fortunis vestris salvos esse cupitis. Decrevi (meministis opinor) superiori anno vestro ductu et consilio, cum reipublicae hostibus ut pax et otium simul nobilitati et plebeiis foret, lege agere. Ad Lainricum oppidum, die vestro decreto ad id dicto, considere magistratus. Sontium nullus, nostris imperiis contemptis, in ius venit. Id ego aegerrime ferens, quum didicissem flagitiorum maxime conscios supplicii declinandi causa, incertum quibus impulsoribus, nostrum aversatos edictum, longissime hinc abisise, discussis rebus salubre negotium in tempus opportunius distuli. Non deerant qui vestrum quosdam temerarii consilii favorisque in rebelles, quod vobis nonnulla coniungerentur necessitudine, apud me insimularunt. Crebri nuncii inter vos et sontes fugitivos, nulla per vos adhibita opera ut scelestissimi in ius ducerentur, effecere pene ut res sit credita. Verum, utcunque id se habuit, excussi animo omnem criminis, a quo vos maxime abesse velim, suspicionis. Nunc vos, non ut hostium fautores appello, sed ut publicae salutis defensores, segnius tamen quam par erat officio functos (si tamen aliquo estis egressi) quod minus propensi in importabilibus flagitiosorum erroribus corrigendis, dum tempus se obtulit opportunum, mecum fuistis. Istum errorem (si quis fuit) ut benevolo animo reparetis, ostendite vos quales ipse opto, vosque summopere debetis exoptare, foelicitatis huius regni, meae, vestrae, totiusque populi probos amatores, et raptores istos infensissimos, qui debacchantes tantum malum in plebis, imo in nostram potius ac reipublicae iacturam undique cierunt, perquisitos, inventos, et in vincula coniectos ad me perducite, quod lex statuerit supplicium tantis dignum flagitiis haud dubie recepturos. Neque vos (certo dignoscite) quae cernitis praesidia prius sunt desertura, quam per hoc meum regnum iniuriarum authores a furca suspendentes videro strangulantes. Haec mecum dudum sunt decreta, e quo consilio vivens nunquam excessero. Igitur haec mea salubria mandata publicae privataeque salutis causa alacriter vobis sunt exequenda, eoque libentius quod non vestras fortunas, non capita, sed eos qui vestris, qui meo capiti insidiantur, me perquirere videtis, nulla unquam facti poenitudine ducendi quod amplissima donaria pro munificentiae meae modulis confecto negocio haud dubie estis recepturi.”
spacerg32. Assurgentes secundum regis verba primores, haud nescii ex iis quae dixerit eum conceptam in se iram paulum remisisse, pavore deposito, ubi simulati criminis nonnullis se rationibus purgassent, humi procumbentes supplices precantur omnem deponeret offensionem, nec sineret in exulcerato animo fixum crimen ullamve partem iracundiae insidere, memor quam parum attineat ad regis fidem, decus et clementiam in eius officio ac fide perstantes reliquias simultatis (si quam in eos aliquando habuit) sentire. Fassique sunt ad unum se laetis animis imperia suscipere, cunctos se flagitiosos perquisituros, adducturosque interceptos quo iussum foret ad supplicium, eoque facto crimen expiaturos obiectum, seque mansiuros quo rex imperaret loco donec quae spopondissent amicorum opera rite fuissent confecta. Solute inde concione, Bertham oppidum, traiecto Tao amne, reliqua miultitudine domum dimissa, cum rege primores adiere. stgart Est id oppidum, dum rex in eo fuit, noctu vigilibus, interdiu excubiis ita munitum ut nulli mortalium insciis magistratibus regia authoritate ad id delectis ingressus egressusve pateret, vagum et ociosum in plateis conspectum virum cuiuscunque esset ordinis, lictores ut illis imperatum erat ocyus ad carcerem trahere; nobiles aut regiis aedibus quum divinis publicisve negociis vacarent, aut diversoriis ultro sese continentes, historiis audiendis legendisve, aut alia id genus honesta exercitatione, ut tum praestantium erat mos (nondum enim sed nec multa post secula alea domestica, nunc pene ubique pestis nostratium, infecerat ingenia) totas operas impendere. Sollicitate et ipsi inter haec crebris internunciis amicos necessariosque, ut sontes eos maxime qui agrestibus in aliquo offecissent, summa diligentia perquisitos vi caperent, vinctosque adducerent Bertham ad regem. Ita opus esse facto, nisi sua capita extremis periculis obiicere maluerint.
spacer 33. Auditis nunciis, nusquam rei differendae locus fuit, sed pro se quisque curavit sedulo regia exequi mandata, haud ignarus quam iniquo animo rex Kennethus in nobiliores gentis, quos secum manere iusserat, esset futurus, si suis imperiis ubique non foret obtemperaturum. Ad quingentos prope homines, et horum plurimi haud obscurae inter Scotos origines, manibus post terga revinctis, Bertham ad regem paulo post sunt pertracti, quos omnes, iudicibus ad id dictis authoribus, capitalium damnatos editis locis oppidi in vicinia crucis supplicium accepit. Vetuit rex strangulatorum cadavera de crucibus aliquando deponi, ut spectantibus documento forent quam temere agerent, et quis exitus eos expectaret, quicunque imbelli multitudini exinde forent iniurii. Kennethus secundum haec nobilitatem pro concione laudavit, cuius ministerio tanta pestis in communem iacturam diutius impune per regiones evagata tandem sublata fuisset, pie hortatus Christi sacerdotes verendos, piorum coetus , negociatores et imbellem plebem ne sineret deinceps flagitio suorum subesse iniuriae, eisque infestos cogerent iusto supplicio scelus luere. Muneribus inde donatis, uti dudum spoponderat, libere domum abeundi cunctis fecit potestatem.
spacer 34. Pax Sctorum regnum per aliquos subsequutos annos aluit, nullo externo hoste aut intestina seditione urgente. Perseverasset is status populo, Kennetho vivo, nisi gens Danica novum in eum parasset bellum. Maiores etenim Danorum ingentium spirituum viri angebantur quod tantam contribulium caedem frequentesque adeo iniurias in Albione acceptas digne nunquam fuissent ulti. Itaque elati animi, opibus per pacem comparatis, confisique ingenti hominum multitudine coacta, expeditionem parare in Albionem priusquam domo proficiscerentur consilium ceperunt, uti rei exitus ostendit, ad quemcunque locum Albionis primum appulissent, eodem solitudinem facere, indeque hostiliter insulam penetrando cuncta vel vi sibi subiicere, ubi spontanea non fieret deditio, vel in pugna honeste ad unum cadere. Classis haud multo inde emenso tempore numerosum Danorum exercitum devehens in Albionem ad Rubrum promontorium in anchoris stetit. Id promontorium in Angusia est regione haud procul a loco ubi nunc Abirbrothense coenobium structuris, aedibus, augustissimoque templo divo Thomae Cantuariensium archiepiscopo Christique martyri est dicatum. Sed omnium maxime religionis patribus Benedictini instituti a primaevia eius conditione pietati ac discpliniae devotis insigne. Erant ex Danis qui ab abstinendum ab illis locis, traiiciendumque in Angliam suaderent, causati Scotorum gentem, cuius ea esset regio, ferocem, maiorem frequentius prioribus bellis cladem quam accepissent Danis intulisse. Agrum incultum raris oppidis, raro habitatore, et eo rudi propemodum atque agresti. Arborum magis (iis enim tum regio maxime exundavit) quam frumenti feracem, vixque tanti esse ut pro eo quaecunque gentium praelio decertarent. Anglorum solum, quod meridiem spectat, contra, arbore, si non quantum incolarum expetat necessitas, nudum, ubique solerter cultum, frumentis, metallis, mineralibus opulentum, urbes in eo insignes opibus et structurarum ornatu, gentemque pene imbellem ad Danici nominis terrorem aut deditionem aut fugam meditari solitam. Ergo classem cum copiis transmittendam in Cantium, si incruentam victoriam, si opes, si agrum uberem, si gentem sine praelio pene subiicere, si praedam opulentam, si denique regnum quaererent in Albione.
spacer 35. Contenderunt alii praesentem expeditionem maiorum consilio non tam ut opes et regnum quaererent in insula, quam ut toties acceptam in Albione iniuriam vindicarent, in incolas paratum. Scotos truculentam gentem, curiosam magis in alienis quam propriis opibus tutandis, ut priori bello in Northumbria infoeliciter gesto Anglis fuere auxiliares. Ita proculdubio cum primum in Cantium classe foret transmissum, illuc adversus Danos in armis affore. In Anglia utraque cum gente congrediendum esse, in Scotia cum altera tantum. Diripiendam ideo primo Scotiam, cunctaque ibi prosternenda, et augenda praeda commeatum, deletis (si fieri posset) magna ex parte incolis; movendum inde foelici auspicio a sanguine sumpto atque incendio in Angliam, caetera belli uti fortuna obtulerit ibi peragenda. Hanc sententiam Danorum duces, maris taedio affecti, sequuti in Estae fluminis ostia ocyus transmittere classem iubent. Alluebat eo temporis Esta fluvius, ubo salo admiscetur, Celurcae oppidi, olim Angusiae numerosissimi (Montem Rosarum nunc dicunt) moenia. Nautae imperia gnaviter exequentes, sublatis anchoris, quo iussi fuerant navigant. Tum epibatae duces sequuti scaphis in proximos agros descendunt. Regionis incolae ad haec territi praecipites abiere in Celurcam. Sed id oppidum ocyus Danorum armis expugnatum, ducum permissu milites diripuere. Tanta autem fuit Danorum saevitia in captum oppidum ut, prostratis moenibus, arce solo aequata, caeso habitatore et publicis privatisque aedificiis incensis, ut mortalium nullus, ipsis abeuntibus, vivens in eo loco fuerit conspectus. Caeterum Dani, direptis vicinis agris, pagis vicisque, largum adepti commeatum per Angusiam hostiliter gradientes ad Taum aestuarium tendebant. Fugientes autem undiquaque incolae, quos tumultus subito non oppressit, Celurcae excidio imminentis periculi admoniti, quam cladem Danorum rabies Angusianis, his praesertim qui Celurcam incoluerant, intulisset, ad Kennethum regem fuere pro nuncio.
spacers 36. Is tum forte Sterlingi praecipua cum nobilitatis parte publicae salutis causa, nihil minus quam hostem ulla ex regione expectans, iuridicundo erat intentus. Atroci itaque nuncio perculso Kennetho, post brevem cum primoribus consultationem, placuit ne regnum ampliori discrimini pateret, arma in hostem sumere, ei obviam progredi, pugnae fortunae, ultima urgente necessitate, omnia committere. Ad regis imperium die conventioni dicta ingens hominum vis ocyus contracta in campos proximos Ernae fluvio, ubi in Taum labitur, convenit. Postera die Kennetho, sacris peractis, inde moturo nunciatur per exploratores Danos Taum superesse fluvium et ad Bertham oppidum admovisse copias, idque arctissima teneri obsidione. Neque sexum neque aetatem, sed nec religionis reverentiam cuiquam in Scotorum agris aut vicis invento, quominus per efferatae gentis saevitiam ferro trucidaretur, in Angusia Goureave profuisse.Ea percitus iniuria, rex, sublatis castris cum impedimentis, ad maturandum iter in hostem per praeconem vehementer est hortatus. Secuta nocte ad Loncartem (vico nomen est non procul a Tai fluminis ripa, praelio quod tum gestum est ad posteritatem insigne) castra ponit. Nec Dani, accepto Scotorum adventum, pugnam detrectant, quin solita ferocia cuncta properanter ad praelium expedirent. Kennethus illuscente sole Danos adesse conspicatus, copiis in aciem eductis pugnae idoneo loco constituit. Ubi primores militisque pro concione affatus regii census immunitatem in quinquennium cunctis proponit, fore edicens ut quicunque Dani caput sibi detulisset, argenti minas decem aut agrum qui tanti esset continuo reciperet. Accingerent itaque se ad congressum eo cum hoste, apud quem in victos misericordiae locus sit nullus. Proinde eligerent aut fortiter honesteque in pugna perstare, aut fugientes (si id mallent) quocunque forent ituri ab immanissimo hoste summa cum ignominia rapi ad supplicium.
spacer 37. Secundum regis verba milites in spem certam erecti et praemii et victoriae, aciebus instructis magno ordine ducis imperio se continuerunt. Malcolmus Duffus Cumbrorum princeps dexteram alam, sinistram Duncanus praefectus Atholiae, mediam rex Kennethus moderabatur. Hostes contra ad radices monticuli qui in vicina est aciem instruunt, ut adversis montibus Scotis esset confligendum. Instructae acies diutius stetere in procinctu. Nostri tandem, certaminis nimium cupidi, quum crederent Danos haud in aequum descensuros, ocyus moventes quam militaris expetebat ars, catapularum atque sagittarum ingentem vim in eos emittunt. Id sentientes Dani, ne montis iugo corpora missilibus conficienda obiicerent, relicto monte, ordine servato, magno cum clamore in pugnam ruunt. Estque pene ita prius concursum quam signum a ducibus daretur. Uterque exercitus ea ferocia dimicabat ut, magna utrinque accepta illataque clade, vix alterius vim potuerit sustinere. Pugnatumque ita nonnihil fortuna neutro inclinante, neque aliud Scotorum vicotoriam morabatur quam quod milites multo magis in Danorum capitibus, ut secum asportent, amputandis quam in victoria indipiscenda sese occuparent, quod animadvertentes Danorum duces per vocalissimos inclamant nulli sperandam post eam diem vitam nisi victor exercitus in castra rediisset. Dani milites ad vocem tanta vi sunt in Scotos evecti ut primum dextrum cornum vim amplius sustinere non valens, mox sinistrum impulsum terga daret, media acie adversi exercitus impetum egregie ferente. Est inde res nostra in discrimen maximum adducta.
spacer 38. Sequuti etenim fugientes Danorum permulti tetram cladem in interceptos edidere, fuissetque dies illa longe Scotis funestissima, nisi praelii redintegrator Dei nutu (ut est credere) ocyus affuisset. Proximo in agro tum forte homo erat agrestis quidam , rei rusticae duobus cum filiiis intentus ac rudi robustoque corpore, sed nobili atque ingenti spiritu. Hay ei nomen fuisse perhibent. Is regem Kennethum potiori cum nobilitatis parte media acie alis nudata in pugna perstantem, hortantem dimicantes milites et fugientes increpantem, hostiumque vi pene oppressum conspicatus, orborta commiseratione, atrati arrepto iugo, filios ut idem facerent admonens, ut simul cum tot fortissimis egregie mortem pro patria obiret, in praelium alacriter est profectus. Locus erat in pugnae vicinia veteribus fossis vallisque ex cespitibus longo tractu angustus, per hunc caedes Scotorum fuga protrahebatur. Illuc Hay cum filiis, ratus nusquam commodius fugam sistendam, extemplo se conferens, quemcunque offenderet fugientem, sivi hostis esset sive amicus, atrati iugo iusus pro praeliarii ingenti ferocia trucidavit. Inter haec viri pugnacissimi ingentem sustulere clamorem, Scotis redeundum in aciem, praeliumque redintegrandum: novas copias pugnae expertes adesse, quarum auxilio in perfidos et omnium immanissimos Danos facile pararetur victoria. Viderint propterie (inquiunt) an maluerint denuo cum hoste manus conserere an ab amico exercitu crudelissime caedi.
spacer 39. Haec aut similia vociferantes pater et filii angusto loco, ut fors fortuna obtulit, fugientes Scotos persequentesque Danos fortiter sustinuerunt. Territi per haec Dani rati, quod non erat, novam ac subitariam Scotorum manum ut Kennetho auxiliaretur adesse, omissa persecutione solutisque ordinibus, ad suos redire conabantur. Victi prius tum Scoti, animis crescentibus, Danos victores ad locum pugnae hostiliter persequuntur. Mulieres et agasones, quorum vis ingens aderat ad spolia legenda, vociferabantur, quosdam ex Danis Scotos insequentibus insidiis interceptos caesosque, caeteros turpiter fugatos unde solverent red coactos redire. Sentiens his Kennethus hostibus animos remitti suisque paulum accressere, laudare quosdam, increpare alios, ut domi feroces, in pugna segnes, timidos, imbecillies, et, quid eos moretur rogitans, cur novis auxiliis adiuti hosem non pellerent iam proprio victum pavore. Audiebat miles regis verba, tantusque pugnandi ardor animos subiit ut, mente ab omnis periculi memoria abhorrente, caece ruerent in hostium tela. Nova ea Scotorum alacritas, vaecordia hostes plurimum turbatos avertit locoque submotos pepulit in fugam. Ingens inde Danorum caedes sequuta. Multos Hay filiorumque oppressit ferocia, sed plures longe Scotorum Danos persequentium ira et furor implacabilis. Clara ea victoria fuit Scotae nobilitati ad extremum media acie pugna perseveranti. Sed Hay, qui res perditas egregie restituit, victos fugatos Scotos, resumpta alacritate ad pugnae locum victores paulo ante Danos iam tum fugientes persequi fecit, longe clarissima.
spacer 40. Nocte quae eum diem est secuta victores rei nulli praeterquam cantilenis communem sonantibus laetitiam pugnae loco operam dedere. Sub primam sequentis diei lucem, hostis castris receptis, omnium rerum copia refertis, collectis adiunctisque his caesorum spolis optimam totius praedae partem, cunctis probantibus, Hay eiusque fillis dedit Kennethus. Reliquum praedae victoribus militibus veteri gentis instituto tradidit dividendum. Rex, praelio ita confecto, cum nobilitate Bertham aditurus splendidas vestes arculis proferre, easdem Hay et liberos, ut, spectante populo, honoratiores haberentur, induere iubet. Id Hay aversatus, ut operi rustico fuerat intentus, absterso pulvere et sudore in nullo veste mutata, se cum liberis quo rex iuberet iturum dixit. Properanti regi Bertham ingens mortalium vis effusa ut Hay viderent quis esset qui solus duobus cum filiis tot efferatorum hostium, inclinatis rebus, sustinuit impetum, suorumque redintegravit pugnam, atque pene deploratam regni salutem, ultimo certe laborantem discrimine, egregie ita asseruit, ipsumque patriae secundum regem servatorem salutantes in oppidum laetis acclamationibus excipiunt. Eaque hominum frequentia Hay stipatis aratri iugum quo praeliari patriae asseruit libertatem portans humero, eo plus quolibet ferro omnium iudicio honestatus, lictoribus, signiferis, caduceatoribusque quo ordine mandaverat Kennethus hominem praecedentibus in regium hospitium summa omnium laertitia est deductus. Levatus ita Danorum iniuria rex, post dies aliquot Sconae, facto primatum consessu, cunctis suffragantibus decrevit ut Hay eiusque posteritas inter nobiles regiosque amicos exinde numeraretur, dimissaque re rustica, ob singulare beneficium tempestiva opera in publicam salutem collatum, praeter pecuniam et alia magifica munera, agros certos quo vellet loco ad sumptus nobilium more reciperet.
spacer 41. Ferunt senem, suadentibus filiis, quibus glebae ubertas haud erat ignota, agri quem Taus e regione Fifae ad Errol vicum aluit petiisse, quantum falco manu emissus, absque quiete transvolaret, idque ei regia benevolentia libere donatum. Ergo, delecto ad Inschyram loco (ad nostram aetatem id nomen pervenit), manu emissus falco perpetuo volatu Rossae vicum quatuor prope passum millibus ab Alecto petiit, ingentique lapidi eius in vicinia complicatis alis insedit. Cessit per haec seni ac filiis in haereditatem quicquid agri Inschyram et praefatum saxum longo tractu interiacet, longum sex millia passum, quatuor prope latum. Huius rei fidem lapidis nomen (Falconis enim saxum vel hoc tempore vulgus appellitat) facit. Idemque ager totus pene ab illius viri posteritate exinde possessus. Caeterum ne quid Hay desideraret quominus celebris deferretur ad posteros, iussit Kennethus tres clypeos rubentes eximiae fortitudinis in patria tutanda adversus hostes signum, argentea facie conscripta, ut exili ex fortuna ad opulentam eximiamque fortunam virum devexisse dignoscerent legentes, ipse eiusque familia deinceps haberent pro insigni. Addita insignibus iuga (quo praeliaris loco, dum periclitantibus copiis subveniret, erat usus senex) figura, unde quis ipse fuerit, quanto corporis robore, qua animi magnitudine in hostibus fortiter expugnandis ad postera secula deferretur. Ab hoc viro Hays familia haud mediocriter inter nostrates hodie rerum gestarum gloria celebrata originem duxit, praediis, agris, et eo tandem insigni magistratu quem comestabiliarum dicunt regum Scotorum benevolentia postea donata.
spacer 42. Haec primis Kennethi regis annis acta. Sequuntur inde tempora quae, tametsi nullo externo bello turbata, instestinae tamen seditiones non sine multorum iactura turpiter foedarunt. Primum Hebridianorum manus in Rossiam transmissa, praedam inde conata abigere, intercepta ab incolis poenas tentati sceleris luit. Hunc tumultum gravior longe quem Cruthlintus Merniae gentis praecipuus, Fenella Cruthnethi filia genitus, Angusianis Mernianisque longe perniciosissimus suscitavit, est secutus. Cruthnetus red etenim Angusiae partem quae duos fluvios, alterum Escam meridionalem, alterum aquilonarem vocant, interiacet, regia authoritate moderabatur, et quem pendebant incolae quotannis censum quaestor ad regios usus recepit. Apud hunc quum nepos esset Cruthlintus, eius forte invisendi causa in arce Delbogin, orta ex pene nulla aut certe exigua admodum causa seditio inter aulicos primum conviciis, verberibus inde continuata, duos Cruthlinti familiares sustulit. Questus iniuriam Cruthlintus apud avum, haud aequis auribus auditus, et responsum contumeliae plenum, veluti totius author iniuriae accipiens, atque insuper a ministris foede pulsatus, vix incolumis et vita salva abire est permissus. Aegerrime ferens adolesncens contumeliam domumque abiens Fetticarnem regium castellum Merniae regionis tum caput, ubi mater Fenella erat, ex itinere divertit. Fenella mulier procaci ac violento ingenio, cognito quam ignominiam filius accepisset ab avo, multis probris ac conviciis iactis in patrem Cruthenetum, ferocem spiritum varie nutriens in adolescente, illico eum armat in iniuriae ultionem.
spacer 43. Neque res dilationem accepit. Cruthlintus etenim per secretos nuncios acccitis ad se necessariis amicisque, quos solos consilii conscios effecit, cum Merniarnorum manu noctu in Angusiam hostiliter est profectus. In Delbogin ministris ultro fores recludentibus, ne quid expectantibus insidiarum receptus, avum Cruthnetum subito oppressit, arcem diripuit diruitque, et cunctis sine sexus discrimine qui in ea erant caesis, supellectiliem iis qui secum eo venerant est partitus. Debacchatusque postero die per vicinos Crutheneti agros ingentem praedam collectam domum secum deportavit. Angusiani iniuria irritati, haud diu quievere quin et ipsi, coactis cohortibus, Merniam opeterent hostiliter, ubi mortalium ingenti edita strage, undique pene et hominum et pecudum fecere solitudinem. Gerebant exinde aliquandiu vicini populi bellum intestinum, incursiones depopulationesque mutuas quotidie exercentes, apparabatque alterum alterius iniuria, si non remedium aliquod ocyus foret adhibitum, brevi in exitium lapsurum. Kennethus itaque rex domesticae seditionis certior factus, mandat per foecialem Cruthlinto, Angusianis et Mernianis, quos criminis fama insimularat die qui foret ab eo quintusdecimus (erat is dies maiorum sententia iuridicundo dictus), armis depositis, Sconae ad tribunal afforent, capitali supplicio iis qui imperio non obtemperarent proposito. Pauci admodum edicto parebant. Complures enim, ne irati regis arbitrio se non sine capitis periculo commiterent, Cruthlinto duce, relicta Mernia cum fortunis, liberis, et coniugibus ocyus occupabant fugam. His vehementer iratus rex, Scotorum animadversis ingeniis, quam prona essent habita indulgentia ad rebellionem, iustis vero suppliciis ad obtemperandum magistratibus, ratus nisi factiosos cruentosque grassatores rebellesque quamprimum opprimeret, externi hostis loco, quo tum maxime vacabat, domesticum propediem se inventurum, fugitivos magnis perquirit laboribus. Prehensos tandem in Loquhabria ad Dounsynnam (arci id nomen est in Gourea regione, Macabaei regis, ut alio reseretur loco, opera insigni) reducit. Ubi, acta cum illis lege, Cruthlintum primum, caeteros inde utriusque factionis praecipuos capitali admovit supplicio, plebeiis, quod duces dominos inviti secuti minus deliquisse videbantur, domum libere dimissis. Tanta regis omnibus spectata aequitas cum observantia terrorem cunctis inferens totius gentis ei novum quendam favorem conciliavit. Nec quispiam exinde, ne optimum offenderet principem, sinistri qiucquam de eo fari vel audire aut voluit aut ausus fuit.
spacer 44. Secuta haec regni dexterrima administratio ad secundum supra vicesimum prope Kennethi regni annum, quando vir, alioqui iustitia, in foedum parricidii crimen incidit, at eo foedius postea habitum quo innocentior fuerat ad id tempus eius vita, notiusque omnibus in publicam salutem studium. Caecus enim, nimium propensus in liberos amor perpetrandi homicidii fuit ei occasio. Enimvero etiam aegerrime ferens Malcolmum Duffi olim regis filium, iam tum ab initio suae administrationes, ut secundum se in regnum succederet, Cumbrorum principem creatum, suis itaque cum liberis, si nondum maturi ipso fatis cedente forent, ad imperium regno praelatum iri, ut filio suo Malcolmo (erat id natu maiori nomen) Cumbriae deferretur principatus, Malcolmum Duffum virum eius aetate optimum dolo malo sustulit. Signa enim in demortui corpore conspecta veneno sublatum iudicibus medicis ostenderunt. Verum nemo omnium erat qui regem tanti criminis insimularet, mira eius aequitate quam semper in administratione prae se tulisset, obstante, suspicionemque a rege avertit ad primum viri interitus nuntium subitarium eius decretum, ut cunctis templis piorumque coetuum oratoriis, episcoporum quoque basicilicis, obsequiis ceremoniisque tum pro vita functis fieri solitis pro exincto Malcolmo vota darent precesque. Ipse raro lacrhymis temperavit, quin fidissimi (uti asseruit) calamitosum amici casum in hominum praecipue congressibus acriter defleret. Magnatum nonnulli, quod dolor verum animi affectum superare videbatur, quandam notavere in rege simulationem, invicem mussitantes quid ille portenti parturiret. Sed quia cuncta essent incerta, rex omnibus in mira haberetur veneratione, cogitata represserunt.
spacer 45. Sub id tempus misit divus Eduardus Edgari regis filius (moderabatur is tum Anglorum imperium, Christi matyr Eduldae novercae insidiis futurus) ad Kennethum regem legatos qui dicerent Anglorum regem aegre Malcolmi Cumbrorum principis interitum audivisse. Sed quia homines non ignoraret mortales genitos, non tam illius mortem sibi dolendam censere quam viri fidissimi de Anglorum republica optimi meriti memoriam pietate et officio colendo: iam, eo viro extincto, cupere ex animo, cuius studium in Scotorum salutem ne parum omnibus semper esset perspectum, ut veteri pace ac foedere utraque gens in alterius amore perseveraret, Cumbrorum principem dicerent, authore rege Scotorum, primores, qui, uti in foedere erat cautum, praestito in Anglorum regis fidem sacramento, pacis assertor cultorque inter populos fidus exinde et Scotis et Anglis perstaret. Auditis legatis, concione publica quam Sconam primatibus Scotorum paulo ante indixerat, Kennethus respondit se Scotorumque gentem initi foederis cum Anglis in nullo poenitere, velleque illi stare, rata habere quaecunque eo in foedere contenta essent, placereque vehementer quae rex Eduardus optaret: eundum itaque ultimis conatibus in eius consilium et insuper gratias amico principi habendas quod rem ad regnorum incolumitatem et ad utriusque populi otium et quietem spectantem adeo diligenter curaverit. Acuturum se cum patribus de Cumbrorum principe dicendo. Id eorum authoritate ex veteri consuetudine fieri oportere. Idcirco precatus est ut postridie eodem adessent, quem primores Cumbriae praeficerent, ut cuperet optimus princeps Eduardus, audituri. Abeuntes secundum haec legati celebri comitatu in regiam sunt adducti. Tum Kennethus maiores populi qui illuc convenerat ita dicitur affatus.
spacer 46. “Si huius regni salutem, si populi pacem et ocium in longa tempora perseverare cupitis (viri mihi huicque reipublicae semper fidissimi) , non tam ad eam quae superioribus annis fuit publicam in magistratibus deligendis formam, in iuredicundo, et maxime omnem in instituendo rege, quam ad futura tempora qualia ipsa fuerint, si qua calamitatem aut calamitatis metum possunt adferre, ad caeterarum orbis gentium ritus in rebus publicis moderandis et ad hominum mores, quod moderaminis genus, qualem ducem, quas leges exposcant summopere perspicendum fuerit. Haud ignoratis scio (et quis id ignorare potest?) hominum ingenia cum tempore mutari, labi ut plurimum in deterius, novos mores nova exigere iura, nec bono aequoque esse dissonum nonnumquam quod in erroribus emendandis praemiisque discernendis benemeritis olim iurisconsulto placuit, hoc ipso minime placere tempore. Est lex lata post Fergusii regis illius, qui hoc regnum condidit, exitum, quod eius tum liberi Mainus et Ferlegus nondum per aetatem apti essent ad nascentem rempublicam administrandam, ut, decedente regi, filio relicto impubere, qui ex regia familia ad summam administrationem maiorum iudicio maxime esset idoneus, is et non regia proles in demortui regis subiiceretur locum; quo tandem vita functo, prioris regis filio modo maturus esset imperio, sub paedonomo praeceptoribusque ad id usque tempus detento, ulla sine controversia deferretur regnum. Eademque lege vetitum est ne aliquando publica libertas veniret in discrimen, impuberem inter Scotos regnare, quam legem, tametsi multi tum atque secutis exinde seculis aequam et adulescenti regnoque tutando maxime opportunam iudicarent, mihi tamen publicae saluti officere, et ut inimica fotrix intestinae seditionis regio creatis sanguine, quos salvos esse maxime oportuisset, magnum aliquod malum semper parturire visa est.
spacer 47. “Ea si qua nostris annalibus fides sit adhibenda, Ferithari, qui secundum Fergusium regnavit in hac gente, Ferlegi opera primum insidias paravit, deinde virum malo sustulit dolo, parricidiique iustas poenas Ferlegus luit, extorris, procul a patria, in longo exilio turpiter consenescens, et cum summa tandem extinctus ignominia. Unde prima editae tum legis observatione duplici foedata parricidio facile est ostensum quam ad posteritatem inutilis foret iniqua et cruenta regis optimi constitutio. Laboratum parvo post tempore, Reuthare summum administrante imperium, eadem sanctione in causa civili bello, permultis et ex nostris et ex auxiliaribus Pictis in utriusque reipublicae perniciem variis pugnis caesis. Eoque tum miseriarum redacta est nostra respublica, Britonum veterum hostium obiecta iniuriae, ut post foedam multorum fortiumque militum occidionem, Scotorum nullus per aliquot exinde annos quem vilissima servitus summa cum indignatione oppressum non tenuit, in Albione fuerit conspectus. Sequutae deinde, restituto in pristinum statum regno, crebrae heroum caedes, nepotibus, patruis, patruelibus nonnunquam mutuo, et his potissimum necessariis, quorum salus fuisset summopere optanda, capitales tendendentibus insidias. Porro iniusta de qua loquimur sanctio contra fidem et omne aequum honestumque officium edita, summa charitate inter se coniunctos, hostes inter se digladiantes frequenter effecit. Regiam nonnunquam stirpem, nervum ac huius reipublicae robur ac stabilimentum hosti deditam, tradidit ad supplicium, et quorum de regno nihil intererat, ab exili ad opulentam non sine multorum pernicie provexit fortunam. Eadem etiam viris praestanti omnium existimatione virtute praeditis mentem adeo immutavit ut ex mansuetis propemodum cruenti, ex aequis iniusti, ex liberalibus, sublato pudore, alieni cupidissimi, ex castis in omnem libidinem profusi, et demum nullo non flagitiorum genere aspersi, perinde acsi iurassent in facinorum verba post initum principatum evaderent. Et praeter caetera mala (quod sine animi indignatione quis referret?), impuberes regibus prognatos regalique educatos cultu atque honore, genitoribus fato cedentibus, fidem et officium suorum lacrhymis implorantes, e matrum amplexibus, ne patris loco regnarent, raptos ad carcerem publicae iubet deputare custodiae. Nullum est denique facinus tam crudele tamque inhumanum ad quos in regios liberos audendum nefaria corruptela regnandi cupidum non impellat.
spacer 48. “Absit ergo (viri praestantes) tantus in rege deligendo abusus diutius apud vos vires retineat. Absit ut optimatum quispiam, ut patrernum regnum regiae proli iniuria ademptum alteri deferatur unquam deinceps consentiat. Aboleatur ita pestilens corruptela, diutuna iniuriae ingratitudinisque nutrix. Aboleatur inquam Deo ac mortalibus cunctis detesanda, tantorum parens nutrixque in nostram rempublicam malorum, quae tot regias familias pro uno, red multiplicata ignominiosa servitute, in irreparabilem pene omnium iacturam hac in gente creavit. Haud quispiam si non rege prognatus (modo demortuo principe liberi supersint) caeterarum orbis gentium more inter vos quavis sit aetate constitutus deinceps sit regnaturus, ut huius reipublicae salus non unius hominis ductu, sed vestrum omnium fidei atque officio mortalibus omnibus iure consistere videatur, ita proculdubio regnantes regiique liberi vobis exinde magis venerabundi et vos illis solito chariores estis futuri.” Mox ut rex dicendi finem fecisset, immissus est inter nobilium quosdam a regiis aulicis ex composito sermo Malcolmi Kennethi filii Cumbriae principis deligendi, ut eo gradum haberet Malcomus ad regnum post extinctum patrem occupandum. Fuit extemplo is sermo multis in ore, quod sentiens Kennethus rogat maiores gentis quem Cumbriae principem iuberent, qui foederis inter Anglos Scotosque caeteris opportunior esset assertor. Constantinus Culleni regis filius et Grimus Duffi regis nepos ex fratre Mogallo, viri tum inter Scotos praecipua authoritate (hos Kennethi consilium, et quo animo in ipsos, si ei in aliquo adversarentur, esset futurus certis indicibus non latuit), etsi veteris legis vigore ad regnum anhelarent, rati tamen frustra negandum quod vi posset extorqueri, dum eos caduceator primum sententias rogaret, longe aliter quam animo haberent responderunt omnia in regis arbitrio sita, penes eum esse quemcunque vellet in Cumbrorum principem deligendi potestatem, veteris institui creandi regis modo luberit abrogandi, novaeque legis ea de re condendae. Horum suffragia sequuta multitudo Malcolmum principem Cumbriae ingenti ac indiscreta voce conclamat. Est eo modo Malcolmus Kennethi regis filius natu maior immaturus per aetatem ad principatum, populi suffragiis, patre authore, in Malcolmi Duffi locum Cumbriae princeps suffectus.
spacer 49. Postridie venientes legati in concionem, ubi quae acta erant placide audivissent, fuissentque regia benevolentia largis aucti muneribus, in Angliam redire et cum his Malcolmus, ut Eduardo insinuaretur, in eiusque fidem pro Cumbria iuraret, sunt permissi. Hae tum leges novae creandi Scotorum regis, abrogatis veteribus, iubente Kennetho, maiorum autem compluribus tacentibus magis quam rem probantibus, aliis tamen succlamantibus plausibiliter rata fore quaecunque rex sanciret, sunt illic latae:
spacer✤ Rege vita functo, proles virilis sexus natu maxima, filius neposve qualibet aetate constitutus etiam posthumus futurus in regnum succedito.
spacer✤ Neptem ex regis filio prognatum, ei quem filia peperit, in haereditate adeunda praeferto.
spacer✤ Eademque lege cum regis nepote ex germano procreato, collato ad eum qui ex sorore natus est, agito.
spacer✤ Cunctis ex Scotorum gente in haereditatem succedentibus idem ius survato.
spacer✤ Rege adhuc impubere, insignem virum prudentia simul et opibus, qui ad quartumdecimum regis annum in regni sit administratione, communi primorum consensu dicto.
spacer✤ Eo anno emenso, rex ipse liberam regni administrationem, adsumito.
spacer✤ Caeterorum haeredes, patribus defunctis, ad alterum supra vigesimum aetatis annum sub tutoribus curatoribusque contineto.
spacer✤ Eoque non prius anno haereditatem adeundi ius est.
spacer 50. His legibus propalatis patrumque firmatis authoritate, persuasum habens Kennethus regnum sibi suaeque posteritate exinde stabiliendum, aequa iuris administratione plebem, nobiles largitione, quibus plures ex regiis agris divisit, mirum in modum sui traxit in favorem. Tex ita omnium iudicio foelix, sibi vehementer infoelix est habitus, quippe qui ne admissum peccatum in Malcolumum Duffum veneno clam necatum indicio aliquo pateret semper timidus, omnem vel levem ea de re populi susurrum suspectum habuit. Sic etenim natura comparatum est, ut qui tacite alicuius culpae sibi conscii sunt, tristes semper et anxii omnia in peius interpretentur. Pacatum etenim undique regnum habens Kennethus, nusquam urgente hoste, impacatissimo fuit pectore. Cui tandem sub noctem quiescenti huiumodi vox superne (ut creditur) est allata: “Haud tibi persuadeas, Kennethe, Malcolmi Duffi impiam caedem caleste numen latere. Tu author infandi criminis, scelerata cupidine correptus, innocentis necem excogitastii, ausus dolo malo parare proximo quod in proceres merito ulturus fuisses. Fore idcirco ut ob iram numinis, quam in te concitasti, tantum scelus ingenti supplicio tu tuique liberi haud sine domestico dedecore propediem luatis. Iam enim tibi capitales parantur insidiae, eo tendentes ut, te sublato tuisque liberis male affectis, regnum istud per vim nefasque occupent.”
spacer 51. Ad vocem rex ingenti terrore perculsus, quod noctis supererat moerore ac luctu duxit insomne. Mane antistite Moveano viro, ut vivere docuit alios, non sine opinione sanctitatis vivente, ad se accito, scelus aperte fateri lachrimisque et miserabili comploratione veniam precari. Audita Moveanus regis querela, qauntumque indicibus lachrymis doleret factum agnoscens, suasit delicti ageret poenitatiam, fore docens dummodo in ea perseveraret numinis iram sentiret mitigatam: mortalium flagitiis numen caeleste ad iracundiam incitari, poenitudine piisque operibus a destinato supplicio factum propitium ad misericordiam haud dubie flecti. His Moveani episcopi ille verbis confirmatus illico admissi sceleris agere poenitentiam, sacra loca, divorum templa multis ornata donariis religionis causa frequentius invisere, piorum coetus pauperesque vestire, fovere, sacerdotes plus solito honore, nihil demum omittere quod pio et vere Christiano rege dignum quispiam arbitraretur. Nec ita multo post evenit ut, posteaquam Forduni (vicus et in Mernia regione, Scotorum apostoli Palladii sepulchro insignis) eiusdem sanctissimi pontificis Palladi reliquias invisendo ex more piis donariis, ceremoniis precibusque fuisset veneratus, Ferticam castellum, ubi tunc saltus erat omni ferarum genere quae in Albione nascuntur exundans, diverteret, ubi a Fenella loci domina, cuius filium, quod cruentam inter Angusianos Mernianosque seditionem (uti antea est significatum) suscitasset, ultimo affecerat supplicio, hospitaliter est receptus.
spacer 52. Erat Fenella Malcolmo Duffo, quem regis dolo malo diximus extinctum, Constantino Grimoque regii sanguinis viris, recenter legis Kennethi commento regnandi iure fraudatis, multa necessitudine coniuncta, et ob id regem infensissimo prosecuta odio. Procaci mulieri indies magis magisque angebat animum, quam regem Malcolmo Duffo intulisse fama incerto authore loquebatur, violenta mors, alienatioque Constantini ac Grimi ab iure regnandi, sed omnium maxime filii Cruthlinti ignominsiosum supplicium. Nec quiescere potuit noctu aut interdiu in tantarum iniuriarum ultionem armata, quin regis capiti omni qua potuit arte, si quando opportunitas offerretur, pararet insidias. Non erat foeminae ignotum quam Kennethi ingenium magifica aedium structura atque ornatus delectaret. Ergo quo regem facilius circunveniret, turrim in munitione cubiculo adiunctam miro fecerat tabulatu. Texit eam turrim cuprum statuarum florumque varietate pulchrum, arte tamen plusquam materia spectantibus admirandum. Interior eius ornatus, quem Albion non habuit, a peregrinis ingenti est sumptu conquisitus. Pendebant tapetes auro bysssinisque filis contexti, eos pone tensas ballistas cum catapultis, accutissimis spiculis vafrum mulieris ingenium locaverat. Media stabat acie regis Kernnethi aenea statua, pomum aureum, gemmis consitum, manu continens ea arte fabricata ut quamprimum quispiam pomum manu tractando loco etiam paulum moveret, expeditae ballistarum chordae catapultas in tractantem ingenti vi emitterent. Perfida Fenella his armis atque commentis munita, secundum epulas regem in turrim blandiuscule invitat, veluti illo secretius quid cum eo actura. Paret infoelix Kennethus, fraudis ignarus, et cum scelerata foemina conclave ingressus, occlusis foribus aulaea mira arte contexta caeteramque suppelectilem et praeter caetera aeneam statuam effigiemque eius demiratus, sciscitatur placide Fenellam quid illus simulachrum portenderet.
spacer 53. “Haec (inquit versuta mulier) tua est statua, hanc apud me ornatiori loco esse volui, ut qua veneratione ipse sis mihi, cunctisque esse debeas, facilius dignoscant spectantes. Pomo aureo, quod cernis gemmis eleganter adeo ornatum, veluti mei in te amoris pignore decrevi te (rex optime) donare. Accope ergo obsecro munusculum, licet haud tua regiaque magnificentia dignum, quale tamen ipsius est in te animus quae id tibi elargitur. Gemmae quamplurimae pomo insertae sunt smaragdus, hiacynthus, sapphirus, topasius, rubinus, cyaneus, vim quandam caelestem hominis contra pestifera letaliaque venena tuendi spirantes.” Haec ubi dicta, iam dolo finem imponendi tempus adesse rata, in angulum, veluti aliquid, ut simulabat, ex arculis prolatura, quo pericula levaretur, se contulit. Mox regem gemmarum captum pulchritudine incautius aureum pomum manu loco dimoventem expeditae in morte eius ballistae missilia acutissimis armata spiculis torquentes, dicto citius nihil tale suspicantem transfodiunt. Estque eo veneficiae mulieris commento ingenti cum Scotorum totiusque reipubicae incommodo optimus princeps infelicem vitae sortitus exitum. Fenella, ut vidit regem cecidisse (quod eventurum sciebat) moribundum, secretum per posticum abiens in saltum muntioni prope haerentem ocyus se recepit, ubi, admissis pernicibus equis in similem usum paratis, celeri cursu priusquam mors regis cuiquam fuisset patefacta periculum sequentium evasit.
spacer 54. Aulici qui in seram usque noctem Kennethi reditum frustra solliciti expectaverant fores leviter primum, inde impetu pulsant. At ubi frustra diutius id tentassent, suspicati (quod erat) nonnullo malo regem affectum, fores ocyus vi effringunt, et ut regem vulneribus confossum mortuumque solo decubantem viderunt, Fenellae caput execrati veneficam extemplo ublibet perquirendam ad supplicium mandant. Ortus aulicorum clamor ad ingratum spectaculum, regis caedem vicinis primum, caeteris inde patefecit, Fenellamque, ut Cruthlinti filii necem ulcisceretur, caedis praedicant authorem, id ausam quod foemineam manum audere nemo unquam fuisset suspicatus. Evasit cruenda bellua, nec ulla diligentia complures exinde dies perquisita poterat inveniri. Permultis autem tenuit suspicio ipsam ad Constantinum se contulisse, haud ignaram quam vir ille in Kennethum regem inimico esset animo, eiusdemque Constantini opera, ne tam immanis sceleris poenas lueret, missam in Hiberniam. Suspicionem auxit Constantini secuta subitaria immoderataque regni ambitio. Nam vix regis interitu propalato, circuire Constantinus regiones amicorum cum cohotitbus nobilesque, precare se suffragiis iuvarent ad regnum occupandum, id sibi deberi veteri iure docens, uti a Scotorum regni initio erat institutum, legem veterem regis creandi omnium iustissimam non patrum, sed domestica authoritate Kennethum abrogasse, haud publicae salutis (ut erat videre) causa, sed ut Malcolmus filius, quem, paucis probantibus, Cumbriae principem esse iussisset, secundum se vita functum rex sufficeretur. Multorum etiam authoritate inter Scotos pollentium consensus erat Constantinis regis creandi, iique ipsum cum ingenti hominum multitudine Sconam adeuntem secuti, duodecimo die post Kennethum extinctum fatali lapidi insidentem, regalibus ornatum insignibus, laetis acclamationibus regem consalutant, anno posteaquam Kennethus regnare inceperat quinto supra vicesimum, millesimo vero originis Christianae, quo anno varia prodigia evenisse ferunt.
spacer 55. Lapidibus in Albione et in Gallia pluisse, mare infinitam prope piscium multitudinem reliquisse in Burthquhanae littore, quibus morientibus teter pestilensque odor omnem caeli tractum in mortalium perniciem multa tabe infecit. Lunam non sine ingenti spectantium terrore sanguinolenta visam, frugesque secuta aestate cum multibus animantibus a sideris ardore, longaque caeli intemperie in toto pene Scotorum regno sunt abumptae. Vehementer inde tanta fame laboratum ut, nisi pisces plus solito exundissent unde populares vitam sustentarent, proculdubio mortalium eo anno quot nunquam antea nostris regionibus esset auditum, periissent inedia. Admonuit ea res nostrates non tam illius quam aliarum ingentium plagarum quibus Scotorum regnum brevi foret concutiendum, si non flagitiois quibus erant deditissimi, relictas ad sanctius redirent institutum. Vigianus monachus Christi dogmatis egregius concionator,. is sub id tempus claruit cum Moveano, Medano, Blaano Englatio, Colmoco sanctissimis pontificibus, Onano diacono, Congano abbate multisque aliis viribus moribus et doctrina insigni probatis.Verum neque prodigiis territi, neque sacris pontificum monitionibus obtemperantes nostrates, aut resipiscere, aut in aliquo meliores effici curaverunt, sed omnia pertinacius agere, unde etiam teterrimus cladibusaliis super alias sequentibus Scotia vehementer est percussa. Malcolmus nanque Kennethi filius Cumbriae princeps, accepto nuncio Constantinum contra legem creandi regis recenter latam supremum invasisse magistratum, secundum patris funus pompa funebri in Ionam elatum paternis collectis amicis, consulit cum iis de orta seditione cum eius authore Constantino reprimenda. In consessu erant qui dicerent exploranda primatum ingenia, discendumque quibus ille animis essent in tyrannum, priusquam quippiam moveretur temere, ne, quum Malcolmus se maxime conaretur periculo levare, eo sese maxime implicatur, unde absque suo publicaeque salutis ingenti dispendio facile resilere non posset. Alii censuere Constantinum, priusquam vires firmaret, alicubi subitario bello petendum: multos cum eo esse metu in simulatam amicitiam tractos, eos haud dubie ubi adversam aciem viderint deserturos tyrannum val potius, si adfuerit facultas, quem metuentes oderunt vinctum hosti tradituros, fore idcirco, modo ocyus impigre in eum ducerentur copiae, ut praeventum inopinato militum accessu paucis diebus aut captus quo Malcolmus iuberet duceretur ad supplicium, aut, si capiendi non daretur occasio, quod in aciem nollet descendere, aliquo modo compelleretur ad mortem.
spacer 56. Hanc sententiam sequutus ferox adolescens, plus suo ingenio quam prudentum consilio confisus, extemplo decem prope hominum millium, contracto exercitu, in Constantinum ducens, variis peragratis regionibus, pervenit in Laudoniam. Motus horum nuncio Constantinus rex et qui eius partes sequebantur, ut sua capita ab hostium tuerentur iniuria, raptis armis Malcolmo proficiscuntur obviam. Admonitus harum rerum per exploratores, Malcolmus, cognito quantae hostium essent vires et quo bellico apparatu instructae, quantaque itinera conficerent quotidie poscentes, et suum exercitum ad hostium collatum, pene nullum esse, ut imminens periculum declinaret, soluto exercitu, fugienti similis abiit in Cumbriam. Erat per id in ora omnium ludibrio abiturus, si non Kennethus, Kennethi superioris nothus, fratris consulens honori, ingenti agmine in Sterlingi agris considens, hostiles acies ne in Fortheam traiicerent vi prohibuisset magna. Laboratum evestigio in utroque exerccitu, ut in cunctis Scotorum regionibus, summa rerum omnium inopia, unde, quod commeatus defectu oblatam fortunam sequi nequiverat Constantinus, copias dimittere, non sine animi indignatione, est coactus.
spacer 57. Plerique Scotorum Malcolmo favebant, alii Constantinum sequebantur, abiitque ita Scotorum regnum in duas illico factiones. Sequutae per vicos et agros crebrae incursiones ac depopulationes, unde brevi ingens mortalium vis ferro ac fame absumpta, quantum dispendii intestina adferat seditio, documento fuit posteris. Agrestes grassatorum iniuria, sed magis annonae inopia male affecti, per sequutum annum ab omni agricultura, utpote quibus boves, iumenta, reliquasque fortunas grassantium rabies ademerat, abstinuerunt. Frequentes clades postea aliae supra alias sequutae, perdurante bello, mortalium vim ingentem pecusque pene omne miserabiliter consumpserunt. Caeterum quum huiusmodi cladibus oppidi, vici et agri miserabili modo fuissent devastati, factiones etsi red aliquando malis concussae, nunquam tamen attritae, saeviores semper ad mutuas iniurias surrexerunt. Nusquam otium, nusquam quies fuit, pax procul iustitiaque abfuit. Virginum raptus, matronarum stuprum, innocentum caedem, incendia frugum, vicorum publicarum privatarumque aedium, templorum violationes, aut si qua maiora sunt in Deum aut homines flagitia: qui vindicaret inveniebatur nemo. Ingemuerunt ad haec Christi sacerdotes, cunctique piorum coetus, et qui stragem evaserant, ultimis malis affecti agrestes, neque ulla melioris fortunae genti longa post tempora spes effulsit.
spacer 58. Dum tantis incommodis laborarent Scoti, divus Eduardus Anglorum rex Danorum armis pene attrituis suam atque Anglorum gentis libertatem multis auri pondo redemit. At quum nec eo periculo defungeretur, Danorum perfidia in Anglos cum omni perseverante iniuria, rem bello decernere instituit. Ad id Malcolmus ex foedere accitus cum valida manu profectus simul regi Eduardo animum erexit et Danis timorem incussit ingentem. Pax inde post levia quaedam praelia utrinque citra multam caedem sacrorum pontificum interventu ea lege convenit ut Eduardus Danis mille pondo auri penderet, Dani agros quos tum occuparant in Anglia contenti, Anglos exinde bello non lacesserent, laccesitos, si forte urgeret hostis armis ad extremum tutarentur. Interea Constantinus rex, dum Malcolmus Eduardo regi auxiliaris in Anglia cum coopiis moratur, occasionem nactum se ratus Scotorum regiones audientes Malcolmo in suam redigendi potestatem, subitario cum exercitu viginti hominum millium Laudoniam (stetit ea ergio in Malcolmi fide) ocyus admovit. Kennethus Kennethi regis nothus, cuius paulo ante meminimus, quem ad omnem Constantini motum reprimendum Malcolmus in Angliam profectus domi reliquerat, expeditione mature provisa, exercitum in adventantem hostem tumultuarie collectum armat. Constantinus, cognito per speculatores ad id missos Kennethum cum copiis ad Amundae amnis ostia tribus passuum millibus ab Edinburgo considere, Ratus se amne minime vadoso Fortheaque aestuario inclusem hostem ad omnem iniuriam habere patentem, huiusmodi locum velut maxime ad confligendum idoneum deligens, extemplo illuc cum exercitu contendit, suosque ex more hortatus in pugnam ire iubet. Factoque praelio utrinque acriter concurrunt. Vixque bene consertae erant manus, quum obortus subsolanus ventus ingenti cum procella, volante arena admixtus Constantinianorum adversa ora deturbaret, nulla huius rei inclementia ad Kennethi milites, quod a tergo caelo tempestas esset eiecta, perveniente. Habuere et ad haec Constantiniani oculis dum pugnarent solem adversum, unde victoria neutri partium laeta Kennethi partes est sequuta. Duces etenim post variam in pugna fortunam singulariter congressi mutuis affecti vulneribus praelio perierunt. Ita Constantinus tertio gubernationis suae anno est extinctus, qui fuit Christi servatoris secundus supra millesimum.
spacer 59. Secundum praelium ita confectum, Grimus Duffi olim regis nepos ex Kennetho fratre thano Atholiae (alii Kennethum Duffi filium volunt) Constantinianae factionis tum praecipuus, audiens Kennethum nothum tota pene cum adversae factionis nobilitate praelio caesum, evasisse plebeios tantum, existimansque victores in acie ampliorem iacturam victis accepisse, et per id viribus vehementer effractos, his qui suae factionis erant ac Constantiniani exercitus reliquiis collectis, Sconiam adiens, veteri creandi regis instituto sese Scotorum regem, multitudine probante, declaravit. Scoticarumque rerum ita potitus Grimus, benevolentia qua fuit ante initum imperium in Constantinianae factionis viros in ullo mutata, nihilque aspere agens, placide ac benigne adepta potestate utebatur, insigni vir praeter alias animi dotes liberalitate, qua virtute populi favor maxime comparatur. Nam quum se Malcolmo eiusque partes sequentibus invisum agnosceret, quo eius vitaret iniuriam, ad nihil magis operam dedit quam ut ab omnibus amaretur, ratus eo pacto aut alio nullo sibi stabiliendum regnum. Iuvit virum Duffi olim regis, cuius nepos erat, foelicis regni administrationis vitaeque innocentis memoria, quippe iam ad tritum vulgatumque erat apud omnes Grimum regem in patrui mores optimos abiturum. Erat praeter haec Grimus rex corporis formositate adeo insigni ut, consentientibus animi corporisque dotibus, multorum esset in ore ipsum quasi manu ductum a fortuna, numine annuente, ad boni principis maxime indigum imperum moderandum. Ut ergo avitam probitatem referret, habereturque et esset is quem populus eum futurum rebatur, amicos quoslibet aut quorum officium fidemque in se fuerat expertus opimis donariis honestatos in sua continuit amicitia.
spacer 60. Haec postquam Malcolmo nunciata sunt, quanquam tristis esset et anxio admodum animo, ea se tamen contemnere prorsus simulabat, ac dies aliquot domi quietus ad amicos de negotio retulit. Suasere Malcolmo plerique amicorum ne temneret hostem, quicum maior Scotorum pars sentiret, potiusque prudenti consilio quam viribus cum eo contendendum. Trahendos si fieri possit ab eius officio gentis opibus ac virtute praestantiores: ut illa successerint, caetera prudentum ex sententia peragenda. Acquiescens amicis Malcolmus Argadiae, Lorn, Atholiae, Marriae, Moraviae, Rossae ac Cathanesiae Merniaeque, Angusiae et Fifae primores secretis nunciis ad id missis hortatur, Kennetho regi praestitae fidei memores, liberorum eius iustas partes consilio et, si opus foret, armis tutarentur iustis, ne sinerent legem regis deligendi omnium suffragiis recenter editam Grimi tyranni ambitione violari. Iustum regni haeredem, non tyrannum contra patria iura impie usurpantem regnum, sequereuntur: fore, modo officio perstantes quae proborum essent agerent, ut, Grimo brevi sublato, extinguerentur intestines seditiones, iusque ingenti cum totius populi utilitate ubique coleretur. Cum his hortamentis ad se venientes legatos nonnulli nobilium benigne excipientes a Grimo ad Malcolmum defecrunt, vicinis ut simile facerent plurimum suadentes. Alii longeque plures praehensos nuncios revinctis post terga manibus ad Grimum regem misere, quos ipse in publica custodia detineri iussit. Hac iniuria irritatus, Malcolums perfidiamque eorum qui legatos contra ius gentium violarant execratus, amicis persuadenibus, expeditionem edicit in Grimum. Emensis inde quindecim diebus eisque delectu facto comparatoque commeatu, iter in hostem cum ingenti belli apparatu est aggressus.
spacer 61. Dum in itinere Malcolmus esset, Grimus copias ducens tardius, ut hostes ab eorum sedibus longius traheret, iter facit. In eius exercitu erant Hebridiani et quicunque Scotici sangiunis viri citra Fortheam Cludamque amnes sedes habent. Ex caeteris Scoticarum regionum incolis Malcolmi copiae numero longe inferiores erant conflatae. Ut vero nunciatum Malcolmo est quantis copiis, quantumque expeditis ad pugnam aciebus Grimus adventaret, id ne in exercitu nuntiaretur eoque pavore correpti milites animos remitterent, essentque eo ad pugnam minus alacres, edictum proponit ne ad exercitum venientem quempiam miles reciperet, aut loqueretur cum illo quisquis esset, priusquam ad regem fuisset perductus, supplicio ultimo mulctandum quicunque edicto non pararet. Sparsus rumor per famam, quae nihil silere, augere autem mala solet omnia, in castris etiam nunciabat non tam cum Grimi copiis, quarum amplissimae et longe maximae essent vires, quam cum multis qui in proprio essent exercitu, si in itinere perseveraret, Malcolmo dicimicandum, unde tantus timor subito omnes invasit ut cunctis vehementer sensus animique perturbarentur. Ortus est primum hic timor a negotiatoribus, maiorem in emporiis mercaturisve usum quam in re bellica habentibus, quorum haud exiguus numerus (metu ne si Malcolmum non sequerentur vita spoliarentur et fortunis) inordiantus, reique militaris imperitus et nudus pene armis omnique bellico instrumento erat in exercitu. Horum alii aliis causis allatis, quas sibi ad proficiscendum necessarias esse dicerent, precari Malcolmum ut eius voluntate discedere liceret, quumque id nequivissent impetrare, absque pudore lachrymis gemitibusque castra omnia replere, huiusmodi vocibus ac pavore paulatim etiam ii qui in re militari magnum usum habebant milites, et qui cohortibus praeerant nobiles duces, vehementer perturbabantur. Haec quum animadvertisset Malcolmus, haud tutum ratus cum pavidis adeo militibus ferocissimo cum hoste praelio congredi, consulentibus ei familiaribus ut commune declinaret periculum, domum popularibus dimissis cum primatibus eorum domesticis aulicisque ad Fortheae ripam, ut amnis transitu hostem prohiberet substitit.
spacer 62. Dum haec fierent, Fothadus maximus tum Scotorum episcopus, vir summa praeditus virtute et clementia, aegerrime ferens regnum ita civili bello laborare, hinc Grimo rege, inde Malcolmo Cumbrorum principe reipublicae corpus in partes distrahentibus, pontificalem habitum indutus cum venerandorum sacerdotum multitudine ad Grimum est profectus. Venientem pontificem veneratus Grimus, percunctatus est quid rei evenisset praeter hominem expectationem quod in augustiori veste, cuius tantum in sacris usus esset, ad eum venisset. “Veni (inquit pontifex) Christi pacis principis minister, habitu pacem prae se ferente, supplex te deprecaturus afflicti tui huius regni, quando Deus optimus maximus te ei dominum dedit, miserearis. Tot enim tantaeque intestinae discordiae faces in eo ardent ut, nisi ocyus tua praecipue opera patria bello defungatur, haud dubie cum maximo omnium incommodo propediem in interitum sit casura. Eo processere domesticae seditiones ut, undique bellico tumultu saeviente, rapinae, caedes publicae privataeque, perinde atque fata Scotorum nomen traherent in exitium, non modo permaneant iniultae, sed a plerisque etiam vehementer laudentur. Nusquam te domi quidem esse cuiquam ex imbelli turba tutum est, quin grassatorum furia spolientur fortunis et nonnunquam etiam vita. Neque sperandum est finem aliquando istis malis fore, quandiu domesticae discordiae hoc regnum ita afflixerint. Tu ergo tantis calamitatibus, quibus populus hic afficitur, finis eris, modo necessariam concordiam cum Malcolmo iniveris. Ipse dummodo te haud praebueris difficiliorem, rem omnem absque honoris tui iactura componendam in me suscipio, ad prosperumque exitum, caelesti aspirante numine, perducam. Miserere, enixissime obsecro, afflictae Scotorum gentis amplioribus calamitatibus quam vel immanissimus optaret hostis attritae. Quod si patriae calamitas minus te movet, vel tuae ipsius miserere sortis, e t persuasum habe, pereunte hoc populo, tibi pereundum, et non nisi eo incolumi tibi aliquando salutem fore.”
spacer 63. Ad sacri pontificis verba respondet rex Grimus pacem se, modo suo detrahatur honori nihil, non bellum cupere, regnum autem se veteri patrum sanctione adeptum, nec nisi cum vita de positurum, decertaturumque pro eo iure adversum Malcolum et qui eius sequerentur partes ad vitae usque exitum. Quod si Malcolmus Cumbriae principatu contentus, despositis copiis, non amplius in bello perseveraturus domum concederet, de pace velle agere; sin contra eligeret, acerrimum hostem qui in pugna ad extremum perduraret remque omnem ferro discerneret proculdubio esset habiturus. Fothardus secundum regis verba precatus est eum ut gradum paulum sisteret donec quis in animus in negocio Malcolmo esset haberet exploratum, fore docens, modo publicae consuleretur saluti, ut caetera cuncta ex sententia utrinque succederent. Eo obtento, pontifex Sterlingum ad Malcolmum eodem in apparatu ocyus proficiscitur. Apud quem ubi longa oratione Scotorum aerumnas ob domesticam seditionem deplorasset, ostendissetque multa ratione quam infoelix exitus ac calamitosus continuatum bellum expectaret, obtinuit, si Grimus deponeret exercitum, ipse ultiore absque motu concederet in Cumbriam, esset trimestres induciae inter principes, quo tempore, arbitris dictis, commune consensu liceret ultro citroque ad pacem certo foedere componendam transire. Grimus, haud aversatus conditionem, ratus se absque ampliori belico tumultu in administratione perseverantiam, quam cum tanto sui regnique quaereret periculo, obtenturum, dimissis quoque domum popularibus, maiori cum nobilitats parte pergens in Angusiam in arcem Forfair, ut de re gerenda cum illis consultaret, sese recepit. At venerandus episcopus Fothardus haud prius quiescere potuit quam pacis arbotro principum consensu dicti ad calamitosam litem dirimendam Sconae quo convenerant consedissent, quorum sententia paucis post diebus pax inter Grimum et Malcolmum inita est, et certo foedere firmata.
spacer 64. Erant haec foederis conditiones. Grimus, ne hominum in ore ludibrio esset futurus si ex rege privatus fieret, in publica administratione ad vitae exitum perseveraret. Quo vita defuncto, Malcolmo sine controversia regnum deferretur. Regium nomen Kennethi sanctione in eius familia exinde remaneret, maiestatis crimen foret eidem legi vel verbo quolibet adversari. Quicquid agri est inter Laudoniam et Northumbriam inter Cludam amnem et Vestmariam a mari Germanico ad Hiberniam Malcolmi cederet in potestatem. His agris contentus, neque arma in Grimum neque in amicos eius deinceps sumeret, neu eorum hostibus foret adiutorio. Se secus quid attentaverit temere, foederis legibus egressus, quicquid iuris in Scotorum haberet imperium, id omne cum posteritate sua amitteret. Haec ubi principes, sacrosanctis Christi evangeliis manibus attactis, observanda iurassent, depositis utrinque armis, ad labefactatum belli incommodis publicum regimen populi ingenti cum laetitia animos contulere. Verum, ut ad omnem eventum cuncta haberent comparata, utque utrinque iuventus ad arma expedita parataque foret, praeconis voce publice est edictum. Id principes fecisse par est credere ut, uterque alterius fidem habens suspectam, exinde insidias caveret, essetque paratus ad omnem (si quis fieret) subitarium tumultum.
spacer 65. Huiusmodi pax haud sine mutua aemulationis suspicione in octavum annum accommodata red mediocri rei summae administratione est protracta. Interea Eldredus post divum Eduardum fratrem extinctum Anglorum salutatus rex, gravi bello a Danis, accitis ad se in Angliam coniugibus et liberis ut ibi considerent, petitus, complura incommoda tota cum gente est perpessus. Immoderata etenim et cruenta Danorum feritas per rura, per urbes et compita ubicunque dominari poterat evagata, omnia caedibus implevit et rapinis. Nec pax inita nec foedus fidei sacramento sancitum immanem gentem cohibere potuit quin inbecilles subactosque Anglos, nonnunquam palam confictis causis, clam autem creberrime trucidarent, apparebatque Danicam perfidiam ad nihil magis quam ad Anglorum regni excidium tendere. Eldredus autem rex, ut pestis indies accrescens tolleretur, patrum suasu sumpsit consilium totius Danicae gentis quae in Anglia esset, subornatis secretius ad eorum necem percussoribus, uno ac eodem die penitus per fraudem delendae, fecissetque, nisi transfuga quidam rem Danis indicasset. Unde eorum pars maxima, Anglici in se cogitatus haud ignara, caeteris dolo pereuntibus periculum declinaverunt. Qui vero caedem evaserant, cruenta sociorum nece irritati, arces quas in Anglia tenebant et castella egregie munientes ad Suenum (is Danorum tum summam tenebat) pro nova militum manu ad iniuriam ab Anglorum perfidia recenter acceptam vindicandam misere. Neque a bello interim levibus incursibus continuato quievere. Grimus rex inter haec longa pace fotus, opibusque auctus vitae continentis ac liberalis ingenii diutius habitus, corruptis moribus ac insatiabili pecuniae cupiditate esse coepit. Et ubi complures Scotorum, ut eorum occuparet opes, confictis (ut frequentius fit) causis suppliciis admovisset, crudelissimarum caedium vindice inter mortales non existente, oppressus populus apud homines frequenter aerumnas suas frustra deplorasset, Deum tandem flagitiorum ultorem querulis vocibus invocabant ut, afflictorum misertus, regni statum in meliorem mutaret. Primores etiam tum iniquam regiminis formam pertaesi (nam et illi haud immunes fuerunt ab iniurias) quosdam haud mediocris authoritatis mittunt ad regem (erat is tum forte Lainrici) qui communi nomine ei suaderent ut, posthabitis sceleratorum sententiis, quibus, ut multis erat visum, nimium confidit, publicae, sicut ab imperii egerat initio, consuleret utilitati. Nuntiorum oratio apud Grimum huiusmodi fuit
spacer 66. “Nos Scoticae nobilitatis pars non alieno, sed communi tuorum nomine qui ad hunc usque diem fide immacula in te fuerunt, ad te venimus ut propriae regnique huius saluti consulas suasuri, Nosti, rex generosissime, neque te latere potest qua iactura, quibus iniuriis inexhausta tuorum statellitum (ne dicamus tua) cupidine hic tuus prematur populus, neque esse quo culpam in alios abs te tantorum malorum reiicias, eo quod quum in tuo situm sit arbitrio publicos magistratus constituere, quicquid illi deliquerint in te horum authorem iure veniat cudendum. Ensem tibi datum non ut eum in innoxios cives, sed in sontes hostesque exerceas. Mori autem praestat tuo populo (ut publice vulgares sparguntur voces) quam eorum flagellis a quibus salutem expectarent, quorumque auxilio omni ab iniuria protegi deberent ita immaniter quodie et vexari et caedi. Hoc ergo unum te nos tuus populus oramus, ut regum respublicas rite administrantiom more eorum saluti, quibus tua salus sua prior potiorque sit, exuta si qua sit tyrannide, modeste pieque consulas. Nefas arbitramur, nobis vivis spirantibusque, te modo iustum gesseris regem, aut iniuriam a quolibet pati, aut ubi praeliandum foret, vel vulneribus affici, vel in hostium venire potestatem; imo te unum tutari salutis propriae immemores pene, non tam fortunis quam nostri lateris oppositu semper fuerimus parati. Propterea te verum regem ostende. Ama a quibus redamari cupis, et persuasum habe inter indulgentissimum regem et obsequentissimos cives prorsus nullam posse esse controversiam.”
spacer 67. Ad haec ubi phaleratis verbis animum dissimulatum potiusquam in patriam charitatem prae se ferentibus respondisset rex, legatos ad regium convivium invitatos facit, in animo tamen habens eos captos in vincula coniicere. Sed nuncii, admoniti per amicos insidiarum, pernices raptim eques Bertam, ubi caetera nobilitas eos expectabat, praecipiti cursu abiere. Nihil autem his motus Grimus, veluti cuncta prosperos successus pollicerentur, continuo solitis deliciis crapulaeque se dedere, circam rempublicam indiligens vitam mollissimam luxu circunfluentem traducens, exactionibus suetis durisque populi flagellis <haud> abstinuit donec gravem in eum rebelionem paratam annunciaretur. Cuius rei indignitate permotus Grimus, adversus eos qui a coniuratione integri non erant, copias cogit. Sequutus tumultus in eorum agris, qualis ante plures annos vix in Albione erat auditus. Diruta sunt castella, incensi vici, fruges profligatae, aedesque dirutae, ingens ad haec mortalium vis caesa. Inter eos frequens ad sacra populus simul cum sacerdotibus sacra nonnunquam facientibus trucidatus. Hi cruenti motus Malcolmum Cumbriae principem ab Anglia cum Edredo adversos Danos commilitium facientem timentemque ne quid imcommodi eius nomini audientibus pararent, in patriam vocarunt. Adventanti Laudoniae nobiliores incolae (in his enim Grimi crudelitas maxime grassabatur) extemplo fiunt obviam, orantes ut acerbam cruentamque cladem ab innocuo populo averteret, periclitantique regno consulens absque modo praedonum et grassantium temeritatem compesceret. Dignosceret se non sibi uni, sed patriae genitum: blue regios natales, egregium animum, excellentem virtutem, opes, nomenque habere, ut si quando patria egeret praesidii, id in eo situm inveniret, tyrannum debellaregt cunctis odiosum. Quo amoto rem Scoticam capessens, quotidianis suppliciis, ignominia, metuque cives liberando in regium restitueret solium mansuetudinem, clementiam, iustitiam et aequitatem, caeterasque egergias virtutes quas in regibus Scotorum populus frequentius est expertus.
spacer 68. Haec aut parum ab his diversa magnatum qui illuc venerant verba Malcolmum facile impulere ut optimum et honestum existimaret Grimum ob impiam rei Scoticae administrationem bello petere. Accinctus ergo ferro et armis exercitum ducit in publicae salutis hostem. Nobilium Scotorum Grimum deserentium intolerabili eius tyrannide habita pro causa, moventi plurimae factae accessiones in eius verba iureiurando ultro sese adegerunt. Vix ad horum nuncium a popinis et ganeis excitatus Grimus, contractis quas potuit copiis Malcolmo hostiliter it obviam. Ad Auchnabart vicum castra sunt castris collata, die Christi ascensioni sacro. Grimus rex Malcolmum ob sanctitatem diei praelium non expectantem repentino impetu opprimi posse sperans, prima luce ad eius castra tendit. Non latuit Malcolmum Grimi consilium, et ubi frustra Grimum ut sacratissimi diei reventia praelio abstineret fuisset deprecatus, utraque pars alteri instructis aciebus medio spatio fit obvia. Illico infestis armis animisque concurritur. Caedes miserabilis primo fit congressu: oppressam mox Grimi aciem caeterorum eius sequentium partes fuga foeda subsequitur. Ubi non pugna sed caedes aliquantula, minor tamen quam pro tanta victoria, fuit. Ferunt Grimum acerrime pugnantem captum, vulneribusque in caput acceptis privatum luminibus. Inde postea quam aliquandiu dolore contabuisset, vita nono quam imperare coeperat anno, miserabiliter defunctum sepultumque anno a servatoris nostri ortu decimo supra millesimum in Iona insula, iusta ei Malcolmo rege faciente. Secundum victoriam Malcolmus captivos nobilissimos quosque ad se accitos benigne comiterque habuit: se verum regni haeredem praedicans, non adversus Scotorum salutum bellum gessisse, sed si quis oppugnet etiam pro ea dimicaturum, afflictam gentem Grimi levasse tyrannide, regnumque iure sibi debitum, quando ita maioribus visum fuerat, ab eiusdem Grimi scelerata cupiditate sibi vindicasse. Ita eos affatus consessum publicum in diem quintumdecimum novi regis deligendi causa Sconam cunctis indixit. Quo conveniente Scotica nobilitate, Malcolmus nomen insigniaque imperii negavit se prius recepturum quam legem creandi regis a patre Kennetho latam denuo cuncti firmarent, eiusque perpetuae observatione dicto sacramento sese astringerent. Eo apud nobilitatem totumque vulgus obtento, fatali cathedrae insidens rex faustis omnium acclamationibus consalutatur. Principatus acceptis insignibus, ne quid veteris odii in genti alicubi delitesceret, pristinas vires cum magno incommodo, si quando daretur locus, resumpturum, nobiliores, quorum nonnulli eum, alii Grimum bello recenter gesto fuissent sequuti, accitos ad se mansuetissimi principis usus offcio, ut in honestam atque necessariam concordiam, deposita simultate, redirent effecit. Magistratus civiles insignibus viris patrio iure eruditis, militares autem claris bellica virtute commendavit. Unde ius dictum populo aequitate tanta quanta vix post multa secula.
spacer 69. Ad hunc modum quum regeretur Scotorum imperium, Sueno Danorum rex, acceptae in Albione nuper iniuriae vindicandae causa, in Anglos cum ingentibus copiis foelici traiectu in insulam devenit. Danicae rei scriptores memoriae prodiderunt hunc Suenonem, mox ut Danorum rex erat declaratus, in divina saevientem, totam verae religionis stirpem ab radice suo in regno convellere annixum, eoque authore Danorum plerosque, suscepto dudum divinitatis cultu dimisso, repetivisse superstitionem. Inde tantae temeritatis ultrice divinitate ter hostium potestate captivum factum, totiesque ingenti pecunia redemptum. Tandem crebris detrimentorum incursibus lacessitum, exulem extorremque ab Olavo Norwegiae regimen gerente spretum, auxilium quod frustra a divi Eduardo Anglo petiverat, a Scotis, ad veram pietatem sacris eorum sacerdotum monitis conversum, impetrasse, eoque fretum in regno restitutum. Caeterum Sueno, exercitu ex Danis, Norwegis (seu, ut ali scribunt, Norvagis), Suessianis, Gothis, Vandalis, Frisonibus (nam complures ex his gentibus infenso in Anglos odio sub Suenone commilitium fecere) conflato usus, cum Eldredo Anglo duro Marte congressus, victum hostem in Northumbriam compulit. Ubi copiis Scotorum adventu, quos paulo ante ex foedere ad commilitium acciverat, adversus Danos reparatis decrevit cum Suenone denuo fortunam experiri. Moverns ergo recta ad hostiles copias, non procul ab Eboraco ad Ovusae fluminis ripam castra ponit. Tum Sueno Scotis, quorum magna vis erat cum Eldredo rege, immemor accepti dudum ab illis beneficii, mandat per foecialem ut, demissis Anglis, domum redirent: alioqui a Danis, Norweigis cunctisque Gerrmaniae populis cruentissimum bellum certo expectarent. Edlredus rex Danorum legatum apud se in castra videns, causamque cognoscens eius adventus, conclamat quid ad suum venisset exercitum, an speculandi causa? Conantem respondere, sed prohibitum illico in vincula coniicit. Instructam copiam eodem die aciem castris educit, ut si vellet Sueno pugna contendere, ei potestas non deesset.
spacer 70. Progreditur Danus obviam aciebus magno ordine instructis. Evestigio concursum celeriter adeo ut tela iaciendi vix cuiquam daretur facultas. Acerrime utrinque aliquot horas pugnatum, Angli tandem fuga delapsi Danis victoriam non incruentam concessere. In Scotis ingens edita caedes, in Anglos multo maxima. Fugiens Eldredus rex inventa navicula Ovusam amnem cum paucis traiecit. Caeterorum pars maxima male affecta aut ferro periit aut in Danorum potestatem venit. Duplici itaque praelio profligatis opibus Eldredus, quum nulla reparandi exercitus spes reliqua esset, hostesque indies novarum virium adventu accrescerent, relicta patria haud exigua cum nobilitatis parte, ut meliorem fortunam si quando offerretur expectaret, abiit in Normanniam. Eldredum regem Richardus (erat is eo tempris Normannorum dux) ad se confugientem accepit hospitaliter, atque regali honoravit hospitio. Eique (sed aliquot post annos) ut Anglorum reges Normanno honestarentur sanguine in generum accito, Emmam filiuam copulavit matrimonio. Ex eo connubio duae proles virilis sexus Alarudus et Eduardus brevi susceptae. Nam priusquam Angliam Suenonis Dani furia invaserat, Edredus ex priori coniuge Edmundum Ferreum latus, ob corporis robor ac proceritatem, invictumque animum in laborum tolerantia, vulgari cognomine genuerat. Is Edmundus post patrem Eldredum vita defunctum in Anglia, uti oppotunus ostendet locus, sexdecim annis quibus Sueno et Heraldus principatum Anglorum tenuere interiectis regnavit. Sueno duplici victoria elatus Danorum procerum advocata concione, agebat de Anglica gente delenda, ne ea, quominus regnum sibi in Albione stabiliret, aliquando foret impedimento. Qua re animadversa, ex Anglis nobilissimi quique in Albione remanentes, venientes ad regem Suenonem, ad eius pedes proiecti inter lachrymas precati sunt ut in miseros, varie afflictos, deiectos, viribus iam ex professo attritos misericordia uteretur. Veterem gentem opibus mari terraque aliquando pollentem haud deleret, sed deditam permitteret vel miserrima servitute quibus vellet conditionibus in patria degere, non arces, non oppida, nec civitates opesve, sed animas sibi, liberis coniugibusque se petere testati.
spacer 71. Sueno, tametsi cruedli suapte natura esset ingenio, clementius quam destinaverat in subiectos victoria usus, iussit ut Angli nullis exinde armis utentes, aut rei rusticae darent operam aut Danis servirent. Se ut iustum regem cuncti consalutantes, quicquid haberent auri publici privative, quicquid argenti armorumque ad se deferrent. Arces, castella, civitates, ac caeteras regni munitiones Danicis permitterent praesidiis. Si horum aliquod minus placeret cuivis, iugulum is pararet ad ferrum. Angli, effractis viribus et omni auxilio prorsus destituti, necessarias pacis leges, quia aliter vitae consulere nequiverant, Suenonis arbitrio excepere. Unde regia dignitas Anglis adempta in Albione in Danorum gentem est translata, anno postea quam Saxones primum a Vertigerno invitati venere in Britannian nono circiter supra quingentesimum atque vicesimum. Duriter inde admodum Danorum immanitate Anglis imperatum, omni eis liberate adempta. Enimvero Sueno rex Danici sanguinis viros undique per regnum ad honores, deiectis Anglis, extulit, haud passus quempiam nisi Danum civilem, forensem, urbanum aut religiosum agere magistratum. Piis viris praefecti, simul atque pontifices per haec sacerdotiis spoliati aut coniecti in vincula aut aliquo, Danis eorum in loca suffectis, ablegati. Anglorum populares veluti mancipia habiti ludibiro et vili servitute pressi: supra turpe servitium innumeris conviciis, unde ingens dolore eorum animos cruciabat, affecti. Cuncti ad haec secum lamentati iniquam sortem, sese incusantes quod non potius mori elegissent quum licuit quam crudelium adeo hostium arbitrio, apud quos nullus esset clementiae locus, intolerabili saevitia opprimi. Perlatae afflictissimae gentis querelae ad Suenonem, in nullo hominem movere ad miseratione, sed populum eo graviori semper adegit servituti quo magis adversam querebatur fortunam. Sic sunt suapte natura truculenta tyrannorum ingenia, ut vel ultima afflictorum conspecta miseria, nihl remollita, posthabita humana commiseratione, ad maiorem afflictis calamitatem inferendam, vulnus vulneri superaddentes irritentur, et quo maiori infortunio viderint deiectos, eo ampliori in eos desaeviant iniuria.
spacer 72. Tandem eo calamitatis misera Anglorum gens per Danorum vesaniam est deducta ut domesticatim Danicos exploratores, qui cuncta gesta dictaque Suenoni enunciarent, alere cogerentur. Id regem Suenonum curasse ferunt ne Anglorum tumultus, si res novas forte molirentur, eum possent quoquo modo latere. Dictus est is explorator, dominus Danus, vulgo Lordain, quid nomen nostrates et populi, nunc Angli dicti, deinceps ita usurpaverunt ut quem viderint ociosum ac inutilem nebulonem, ocio deditum, alienis laboribus queritantem victum, omnique demum aspersum infamia, lordain vel hac aetate appellitent. Porro Anglis ita oppressis, honore spoliatis regio, eorumque opibus Dano undique cedentibus, Sueno rex, quo regnum sibi stabiliret, cum vicinis gentibus Normannis, Britonibus ac Scotis foedus inire instituit his legibus, ut nulla earum gentium suppetias adversus Danos Anglis ferret. Normanni Eldredum regem, quem ad Richardum fugisse diximus, cum sobole vel extinguerent vel ad se mitterent captivum. Scoti Anglos in suos agros non reciperent, quo foedere steterant cum Eldredo rege deinceps cum Danis perstarent. Haec quum neque a Normannis neque a Scotis impetrare valeret, alio verso ingenio, Angliam a Normannorum iniuria si quam conarentur inferre, praesidiis ad maritima locatis tutari moliens. Scotos quod proximi essent, recentique praelio viribus effracti, bello lacessere ocyus instituit. Et ut res strenue navaretur, Olavo (Norwegorum praesidi erat ed nomen) et Eneto Daniae regimen secundum regem tenenti mandat secretis nuntiis ut, quaesitis undique militibus, traiicerent in Scotiam, bellumque invisae genti infeerrent.
spacer 73. Emensis paucis inde diebus, ingens Danorum classis, Olavo et Eneto ducibus, ad Speae fluminis ostia stetit in anchoris. Unde ingens epibatarum vis proximos in agros exposita ita Moraviae incolas terruit ut qui fugere poterant, relictis fortunis, paucula praeter armenta prae se acta, cum coniugibus et liberis pavidi in alia loca abirent, Dani suo more cuncta deripiunt, templis sacro ornatu spoliatis, durutis incensisque, et sacerdotibus cunctis quos obviam habuere caesis. Evagata ingens truculentia per Moravian, incolis quos fuga non servavit trucidatis, cunctas pene regionis fortunas munitionesque occupavit. Tres arces, Elgein, Forres at Narmin, quam Dani Burgum postea appellaverunt, Moravi adversus hostium impetum egregie sunt tutati. Harum unam Narmin caeterarum oppugnatione relicta totis viribus Dani obsederunt, rati ea quae fortissima erat expugnata, caeteras ultro in suam venturas potestatem. Et quum insultus acerrimos facerent in arcem, nuntiatur Malcolmum regem cum omnibus copiis vix quinque passuum millibus abesse. Dani ad hunc nuntium laeti se tandem pugnandi occasionem, quam semper magnopere optarent, nactos, militaribus caltilenis suo more iucundisque clamoribus, relicta arcis obsidione, ocyus in adventantes Scotos movere. Scotorum legati moventibus extemplo affuere, Olavum atque Enetum rogantes quid in Moraviam amicorum agrum, nulla lacessiti iniuria, hostiliter venissent. Danorum duces sub orationis initium legatos quid amplius esset petitur nolentes audire, illico correptos interfici iusserunt. Percitus ira ob iniuriam Malcolmus questusque secum ius gentium violatum, incoeptum iter, multo silentio animum irarum plenum prae se ferente, continuavit, vesperaque, tenebris prospectu adempto, loco amoenissimo haud procul a Killos, stationariis ex more rite locatis, castra posuit. Nocte multa pugnandi ardoris edita sunt signa in castris, vociferationes, clamoresque indiscreti pugnam poscentium nimiam portendentes alacritatem. At eluscente Danorum exercitu numero ac ordine quali antea non vidissent prospecto, tam ingenti spiritu Scoto militi concidente, longe maior salutis quam hostis debellandi cura animum versabat. Plerique vel excellenti nobilitate tacite commurmurare coeperunt eum rem Scoticam, authore Malcolmo rege, perductam, immanissimique hostis ita patefactam iniuriae, ut nec publicae nec privatae saluti consulendi locus ullus videatur relictus. Quidam pudore correpti dissimulantesque moerorem caeteros ad in hostem alacriter progrediendum hortabantur. Rari erant in multitudine qui spem ita simularent quin lachyrmis, suspiriis, aut alio quovis vultus signo ingentem latere in pectore tristiam ostenderent.
spacer 74. Malcolmus haec animadvertens timensque quum signa efferre iuberet milites aut retro abituros aut saltem edicto non fore audientes, carris congestis, locum editum instar suggesti factum ascendens, omnium ordinum primarios ad se vocatos dure obiurgavit, veluti domi fortes in nondum visum hostem, ad primum autem armatae aciei aspectum molles et timidos. “Ecquid (inquit), commilitones, vos fortissimorum officio excedere, ac veterem fortitudinem ad primum Danorum aspectum, quibuscum saepius antea foelicter dimicastis, exuere coegit? Quod si truculentae gentis furorem atque amentiam timeatis, indeque vos acceperit rei foeliciter gerendae desperatio, non illis patribus prognati qui vesanam hanc gentem pio bello ad Loncarten red cum ipsius indicibili iactura, Kennetho rege, qui me genuit duce non multis abhinc annis vicerint, iure haberi debeatis. Factum est huius hostis periculum nostra memoria, et in his nostris sedibus et in Anglorum agris cum patrum nostrorum ingenti gloria. Quantum dedecoris fuerint inde Dani assecuti, quot Albiana tellus illorum in suum gremium receperit, ut hanc Danorum sepulchrum haud inepte dixerit quispiam, quosdam vestrum recenti memoria tenere, alios maiorum relatu audivisse arbitror. Qui in hisce adversus sunt copiis Danos non esse tanta virtute quanta fuere qui ad Loncarten red strenue cum Scotis manus conserentes occubuere, sed horum reliquias esse cognoscite. Ergo augenda vobis est alacritas, non remittendi animi, ut cum victorum reliquiis humani divinique iuris violatoribus coelesti auxilio (ut par est credere) destitutis hodie concursuris. Ostendet proculdubio vestra virtus perseveransque constantia, modo patrum more rem egregie fueritis auscipicati, quam temere immanissima Danorum furia brevi vestris manibus, favente numine, impietatis poenas luitura, hoc regnum impio bello lacessiverit. Quid statis, viri fortissimi? Quid non ducitis solita alacritate in hostem? Nullus hic morae locus est, nullus longiori consultationi, nisi potius corpori extemplo summa cum ignominia (si vos dederitis in fugam) perituro, quam immortalitati, vestrae privatae publicaeque saluti (quod a bonis viris longissime absit) consulere mavultis.”
spacer 75. Sub hanc vocem primores, ne meticulosi haberentur, miultitudinem permultis clamoribus incitare moliuntur ad ingenti vi in praesentem hostem movendum. Obortus inde tumultus inter Scotos milites effecit ut neque suarum neque hostilium virium habita ratione, aciebus haud certo ordine instructis, illico ruerent in Danos. Olaus atque Enetus, animadverso quam inscite Scoti pugnam adorirentur, immotis suis aciebus rite instructis, furentium absque discplina militare impetum egregie suscipiunt. Dani, etsi primo congressu untrinque ingens edita esset caedes, mutuis incitationibus longe maximum facere dimicationem. Simul enim a fronte depugnantes pellebant et a tergo, cohortibus ad id ante initam pugnam destinatis, petebant Scotos. Itaque tanta contenione res est acta quanta adversae acies agere potuerunt, Scotis libertatem patriaeque salutem, Danis vitam ad ultimum tutantibus. Ad postremum Dani rem obtinentes Scotorum turmas multa clade profligatas in fugam pellunt. Malcolmus rex, accepto vulnere galea haerenti capiti, ita ut nulla vi poterat detrahi, ab aulicis sublatus pro occiso primum in proximum nemus, unde, ubi ad se reversus vires recolligeret, equo impositus in pacatum est deoprtatus. Porro Dani, haud satis tutum rati, Moravia impacata, fugientes in alias Scotorum regiones persequi, post caesorum lecta spolia ad Narmin arcem longe maiori quam antea vi obsidendam denuo sunt regressi. Erat tum ea arx in peninsula turribus muroque ingenti altitudine mirificis operibus extructa. Angustum ad eam iter, quo isthmo postea Danorum opera amoto ex chernoseso insula facta ponte adiuncta est continenti. Qui ad Narmin custodiam erant destinati, infoelicis pugnae accepto nuncio, sese cum arce hostibus dediderunt ea lege ut, traditis armis caeterisque fortunis salvis, in pacatum eis impune abire liceret. Danorum duces, accepta arce, quoscunque in ea repetere fortunis vestibusque spoliatos in editiori murorum parte, fide violata, reste suspenderunt.
spacer 76. Estque ita Narmin arx omnium illius regionis munitissima Danicis armis occupata, brevique novis adeo munita structuris ut multorum opinione inexpugnabilis videretur. Inditum est et ei novum nomen Burgo (Theutonicum est hoc vocabulum) quod ad nostrum devenit seculum. Proditi perditique ita infoeliciter milites Scoti in Narmin castello eis qui Elgein et Forres tutabantur praesidio documento fuere parum Danorum fidei confidendum. Unde illi, arcibus simul cum omni Moravia Danis occupandis relictis, protinus ad regem Malcolmum aufugere. Laeti Dani foelici initio suscepti belli, ut sedes in Moravia stabilirent, naves quibus coniuges ac liberi ad se deveherentur illico miserunt in Daniam et Norwegiam. Interea imbecilles corpore aut per aetatem Scoti haud potentes aufugere flagellis quotidie caesi maturas segetes demetere cogebantur. Quo supplicio permulti senes valetudinariique vitam finivere. Malcolmus rex, ne novarum virium accessione Dani in Moravia opes firmarent, in initio subsecuti veris ingenti hominum contracti vi, in eos cum multo bellico apparatu movit. Et iam Murthlacum venerat (nomen vico est in Marrea regione, ubi primum pontificis sedis Abberdonensis iacta sunt fundamenta), quum a Danis copiis ei venientibus est conspectus. Perculit ingenti terrore uterque exercitus alter red alterum, Scotis Danorum immanitatem expertis iure suis capitibus timendum existimantibus, Danis iam procul constitutis a mari locorum ignaris, magis quam apertam vim hostium timentibus insidias. Verum ducum adhortationibus iutrinque firmatis animis in pugnam est progressum.
spacer 77. Accerrimeque est aliquando conflictatum, principibus untrinque pugnam cientibus,. Sed tribus fortissimis viris, Kennetho ab Ila insula, Grimo ab Ernevalle, et Patricio a Dounbar e castello in prima acie dum se incatius confertissimis hostium turmis ingererent, caesis, ingens Scotorum persequentibus hostibus facta est fuga. Angustus erat locus per quem fuga protrahebatur, et haud facile pervius multitudine, unde et Malcolmus ipse fugienti turba actus, retrocedere paulum cogebatur. Loco fecere angustiam, ac difficilis iter fossae aqua limoque oppletae veteribus vallis ex cespitibus adiectae, domestici belli, uti videbatur, causa iam ante praeparatae. Iacebant et crebrae arbores succisae introitus exitusque pene praecludentes. Mediis his locis stetit sacallum divo Moloco sacrum. Eo ubi devenerat Malcolmus, premente confusa multitudine retro pulsus, sacello conspecto, manus ad coelum tollens, “Summe (inquit) virtutum Deus, penes quem et pietatis est praemium et admissi sceleris supplicium, verae religionis cultores has sedes tua benignitate receptas, pie tutantes, qui exitiali bello perfidi hostis iniuria petimur, humana ope destituti ad te confugimus, precamurque nostrae tam miserae sortis solita misertus clementia tui nominis hostis atrocitatem, hoc a populo benignus arcens, deme terrorem Scotis, fugamque turpem siste. Et tu, deipara virgo, mortalibus ultimis miseriis speratum iure refugium, tuque, divi Moloce, cui hic ager hocque sacellum dicatum est, auxilio adeste. Hic ego vobis templum sacro pontificio magistratu decoratum, ut monimento sit posteris vestra praesenti ope servatum esse Scotorum regnum voveo.”
spacergreen 78. Haec ubi precatus Malcolmus, primorum quidam, perinde atque auditas sensissent preces, ingenti voce inquiunt, “Deus optimus maximus, commilitones, resistere atque iterare pugnam iubet.” Secutus haec verba praestantium militum qui regi proximi erant clamor, “Ostendite (inquientium) adversum vultum impio hosti, animasque et patriam quibus nihil charius tutamini.” Sub eam vocem Scoti ad cedentem hostem conversi ingentem cladem in eum tanquam iussi caelesti voce exercuere. Dum haec fierent in Enetum equo insidentem nudato capite, veluti victoria iam parta fuisset, in Scotos iacientem convicia, Malcolumus cum globo ferocissimorum iuvenum impetum facit ac equo deiectum illico interimit. Danorum complures, plerisque patria voce querentibus red ducem caesum, a Scotorum ultiori persecutione avertit. Alacritas inde Scotis, hostibus vero terror immodicus nascitur. Perseveratum aliquantulum inde manipulatim non sine cruentis vulneribus in pugna. Res tandem Scotica superior, fusis fugatisque Danis, facta, caesisque pluribus et paucis admodum captis. Olaus, amisso collega, parva cum Danorum manu subsecutam noctem ducibus locorum gnaris rediit in Moraviam. Postridie eius die Malcolmus rex, comperto praestantissimos pene quosque sui exercitus ferro absumptos, deposito consilio Moraviae adeundae, militibus victoribus caesorum spoliis potitis, in Angusiam abiit, ubi reliquum anni in Forfair consultationibus super publicae salutis tuitione recuperationeque Moraviae cum Scotorum maioribus consumpsit. Sueno Anglorum Danorumque rex interea, audito quam infoeliciter Dani cum Scotis ad Murthlacum dimicassent, indignitate rei furens, ne res adversae suum nomen deiecutus, Scotorum vero augustius efficerent, ut acceptum incommodum resarciret duplicem classem ingenti epibatarum numero refertam mittere parat in agros Scotorum. Alteram videlicet ex Thamesi amne, alteram ex Dania utriusque militibus moderatoribus, Camo Danici sanguinis viro in re bellica exercitatissimo supremo duce praefecto.
spacer 79. Anno ab eo altero, convenientibus Danicis classibus in Fortheae aestuarii facibus ad divae Ebbae promontorium ubi erat institutum, conatus Camus milites in terram exponere, frequentius confluentibus undique hostibus in armis ad littora prohibitus, insulam Sketh adnavigavit, ubi posteaquam mensem pene totum naves frustra continuisset, ventum nactus secundum prima luce, sublatis anchoris, ad Rubrum promontorium cursum direxit, ubi priusquam littora milite fuisset munita, copiae omnes e navibus in terram facile scaphis lintribusque sunt deportatae. Camus evestigio cum militum catervis proximos montes ascendit. Unde Celurcae oppidi Danicis armis ante paucos annos direpti dirutique ruinas contemplatus, gavisus eo loci se navigio delatum, ubi aliquando Dani hostes vicerant, tanquam deletae civitatis cineres victoriam ei fuissent polliciti, ex his auspicium sumpsit expeditionem fore foelicem. Angusiam inde regionem uberum tum opulentamque omni clade belli longe lateque evastare iubet. Sacras aedes sacrilega cupiditate spoliare, easdem partim incolarum, partim religionis odio, cuius hostem se profitebatur, evertere. Brethenum, vetus olim Pictorum oppidum ingenti castello ac sanctissimae trinitatis augusto fano tum nobile, omnibus cum copiis petebat. Et quum arcem, praeparatis in ea priusquam hostis adesset omnibus ad tolerandam obsidionem capere nequivisset, infesto agmine in oppidum et sanctissimum templum ruit, quae caede, ruinis ac incendiis ita diruit ut oppidum exinde pristinum decus nunquam recuperavit, veteris vero fani praeter turrim quandam rotundam mira arte constructam nullum ad nostra secula remanserit vestigium.
spacer 80. Camus, his iniuriis in divos hominesque ferocior effectus, audiensque Scoticam pubem in armis esse, Malcolmumque regem numeroso cum exercitu, traiecto Tao, devenisse Alectum, ad maritima flexit gressum. Et die qui fuit ab eo alter, multis incommodis regione afflicta, ad Balbryid vicum castra posuit. Eodem die Malcolmus rex ingenti studio conatus patriam indemnitatem red ab avaritia ferroque Danorum pro viribus praestare, ad Barrem (distat is vicus a Balbryid duobus passuum millibus) cum copiis egregie ad pugnam instructis affuit. Et quia haud dubie postridie digladiandum Scoti intelligebant, laeti se patriae religionisque propugnatores, sub vesperam, modica sumpta quiete, quod noctis supererat, pietatis officiis sacerdotibus ministeria exequentibus, exegere. Mane paulo propius hostem iam in propinquo omnia vastantem Malcolmus exercitum ducit, pugnandi copiam facturus. Et priusquam aciem instrueret ad pugnam, duces praecipuosque gentis ad se accitos placide admonet animadverterent in quam gentem essent pugnaturi, caecam cupiditate, praeda, latrociniisque non iusto victitantem, verae pietatis (quam iam secundo susceptam dereliquerit) ex professo hostem, nullam habentem belli causam nisi ut gentem innocuam deleat, alienaque nihil ad se attinentia iniuria occupet, diripiat templa, Christi tandem prorsus in Albione exterminet religionem. Quales et ipsi sint, quibus Dani ultimam iniuriam deferre red conarentur, patriae defensores, numinis vindices, non tam militum numero quam pectore dexteraque virtutem metientes, quibus Deus optimus maximus sanam mentem hostibus (ut par sit credere) negatam dedit ad patrias sedes et innocentiam ac religionem tuendam. Pleni idciro divina humanaque spe procederent in certamen, memores quantum patriae, quantum animae veraeque pietati debeant. Spem omnem ponerent in victoria, nullam aliam patriam in quam reciperentur respicerent. In hac illo ipso die aut cadendum honeste aut fortiter vincendum. Haec ad suos cupiditate pugnae ardentes Malcomus. Camus vero Danos paucis hortatus ut solita cum alacritate atque virtute indubitatae victoriae spe in praelium progrederentur, certi aut oportere mori in alieno agro proculque a patria, ubi nulla fuga, nullumque pateret receptaculum, aut egregie hostem feriendo vincere.
spacer 81. Secundum haec, Camo in aciem educenti Malcolmus copiis rite instuctis fit obvius animo eo firmiori quo frequentius illius gentis vires praelio fuisset expertus. Sic sunt strenua heroum ingenia, ut quo plus sumant in rebus honestis experimenti, eo ad insignem operam edendam maiori semper ausu proficiscantur. Dimissae acies in certamen ferocissime eo die concurrere. Et quum distractum esset praelium in plures horas tantaque vis hominum caesa ut Lothea torrens medio agro decurrens, multo cruore infectus, plus propemodum sanguinis quam aquarum secum in mare deferret, maderentque campi tametsi arenosi cadaveribus oppleti humani nimia humanis sanguinis exundantia, neutra partium alteri cessura videbatur. Conspecti sunt eo certamine plerique telis confossi medios hostes pertinaciter adeo complexi ut non prius caesi quam caedentes et supra nonnunquam exanimes vulnerati in terram caderent simul cum caedentibus morituri. Id decertantium in sese odium, quo eo temporis haud minus quam viribus est pugnatum, effecit. Post longam pugnam egregie vicit Malcolmus. Camus cum paucis Danorum nobilissimis acie egressus locorumque ignarus, in montes longe conspectos ratus eo in Moraviam iter patere, perfugere est annixus. Sed secundo milliari a loco pugnae Scotorum persequentium superventu interfectus iustas luit sacrilegii poenas. Dedit caesus Danus ita loco nomen, ut obeliscum ibidem in rei monimentum erectum, cui et cadentis Cami et caedentium nostro aevo conspiciuntur effigies insculptae, simul atque proximum vicum Camistone, id est Cami lapidem, indigenae exinde appellitarent. Praecipuus erat Cami percussorum egregius adolescens Keth nomine, ut ab annalibus traditur, cuius ingenti virtute eo die Danorum opes haud parum profligatae. Hic tantis pro meritis Malcolmi regis benevolentia agro in Laudonia tum donatus, Kethis familiae hoc seculo inter nostrates admodum insigni, genus atque exordium dedisse creditur. Ex ea progenia in qua nunc est, regii architriclini (vulgo marescalli) magistratros haud paucos insignes patriae assertores prosiluisse, sequentes enarrationes satis edocebunt.
spacer 82. Parem cladem nobilissimus Danorum manipulus est sortitus ad Aberlemnonem vicum vix a Bretheno, nunc civitate episcopali sede honestata, quatuor passuum millibus, qui a Scotis interceptus ibidem ferro occubuit. Quo loco ingens lapis est erectus. Huic animantium effigies nonnullis cum characteribus artificiose, ut tum fiebat, quae rem gestam posteritati annunciarent, sunt insculptae. Superveniens tandem nox, adempto militibus prospectu, persecutioni finis fuit. Qui ferrum evaserant ex Danis sub noctem, Scotis locorum gnaris pecunia corruptis ducibus, naves adeuntes infoelicis pugnae ad socios fuere nuncii. Secundum hoc praelium, quo dictum est modo, ad Barrum gestum Malcolmus rex post lecta spolia atque ex veteri militum instituto divisa, Danorum cadavera in loco pugnae terra condi iussit, et qui ex illis sparsim per agros caesi fuerant, eisdem quibus ceciderant locis sepeliri, Scotorum vero funera ad sacra loca sepulturae causa Christiano ritu deferri. Licet autem vel hac aetate caesorum Danorum ossa aliquando multa arena superingesta fossis condita, nunc frequenti vento arenam abstrahenti inoperta cuique spectare, indicio eo loci multa hominum millia ferro periisse, eosque longe ingentiori fuisse mole quam mortalium quilibet hoc nostro conspiciuntur aevo. Dani quos praelio fugientes naves diximis excepisse, anchoris sublatis, quum in Moraviam ad Olavum transmittere incoepissent, fuissentque quatriduum per aeris clementiam multa procella varie per mare iactati, coortus repente violentus eurus eos in Buthquhaniae littus, ubi nullus portus navibus recipiendis aptus est, impulit, fuissentque naufragium passi nisi in quae inciderant loca ad tenendas anchoras accommodatissima eos servassent. Caeterum quum subsolano multos dies continenter flante, eadem statione inviti detinerentur inopia pressi, omni videlicet commeatu absumpto, nactique tempus idoneum quingentos epibatas omni bellico apparatu insigniter munitos, ut praedam armentorum pecudumque (illis enim Buthquhania plurimum abundat) proximis ex agris agerent, in terram emisere.
spacer 83. Qui Buthquhaniam tenebant, Mernaci locum tum thani imperio ad arcendam Danorum vim armati ex agris vicisque globatim concurrunt, ad praelium instructae aciei speciem quandam prae se ferentes. Hi primo statim adventu hostes timore adeo perculerunt ut quum ad naves extremo absque malo redire nequirent, in vicinum tumulum (ingens valde is erat), relicta quam collegerant praeda, ad vitam tutantam aufugere sunt compulsi. Hago in appropinquantes Scotos (huic secundum Camum extinctum Danorum copiae audientes erant) lapides, quorum ingens erat in tumulo vis, magno impetu cunctis in hostem torquere iussit. Multis Scotorum sua sibi audacia necem attulit, provolutis saxis in montem conscendere temere annitentes conficientibus. Unde sauciis cadentibusque recentium non semper facto successu, segnius quam inceptum erat rem nostri videbantur navare. Tum Mernancus suorum increpans timiditatem ignaviamque palam exprobravit quod tanto numero paucos adeo Danos haberent invictos, quorum ingentem exercitum praestantisismo cum duce Scoti aequali hostibus numero nuper ad Barrum profligarant. Ad ducis verba Scoti, velut iniecta rabie, certatim in tumulum subeunt. Multi secundum alios scandentium lapidibus obruti in iugo perierunt, alios pertinacia tulit in summum. Sequuta illic cruenta dimicatio Danos ad unum absumpsit. Haud procul a Gemmere vico certamen Danis infoelix, nullo perditarum rerum nuncio ad naves redeunte, est gestum. Extant immensi ossium tumuli eo in loco multorum ibidem desideratorum testimonium. Qui in navibus manserant, comperta suorum fortuna, tempus ac ventum nacti idoneum, relictis Buthquhaniae oris, Moraviam adnavigant. Horum Sueno rex per internuncios certior factos, homo ingentis spiritus, nulla unquam sinistra sorte effractus, in suorum caedis vindictam illico se armavit, Canutumque germanum tum Daniae regimen obtinentem, cuius opera in Anglia subigenda plurimum valuit, ut acceptam ulcisceretur iniuriam in Scotiam novis iubet cum copiis transmittere. Canutum ad regis imperium nihil moratum, comparata classe, egregio apparatu, contribulium ulturum sanguinem, traiicientem in Scotiam, Burthquhaniae littus primum tenuisse ferunt. Ibique egressum cum epibatis ac cuncta ferro et flamma prosternentem, inauditam antea in ea regione cladem edidisse.
spacer 84. His iniuriis Malcolmus, tametsi viribus diuturno bello fractis esset, ad arma compulsus, exercitu subito contracto in hostem contendit, excursionibus tantum eius audaciam coercere constituens, ne communem salutem unius pugnae aleae obiiciens, si ea male ceciderit, ulterius redintegrandae pugnae et patriae tutandae spem et vires non haberet. Quindecim secutos dies res levibus praeliis est acta; eis emensis, Coti milites Danorum furia editae in contribules stragis impatientes, omnibus per circuitum vastatis, commeatuque tantae multitudine deficienti, ab rege Malcolmo pugnam poscebant, testati si differretur se praeliaturos iniussos. Rex ergo Malcolmus ulterius tempus trahere non potens, militum animos ad praelium acuit, vehementerque paucis verbis ad rem tamen accommodatis excitavit ardorem. Concurrerunt inde acies armis iuxta atque animis infestis. Caedes pertinaci certamine miserabilis facta, utrinque omni prope nobilitate caesa. Nomen victoriae potius quam victoria ipsa apud Scotos fuit. Vix erat ex Danis qui fugeret. Scoti, confecto certamine, quibus plus animorum quam virium superfuit, primum pugna inde caede lassi fugientem, si quispiam fugisset, vix insequi poterant. Ita secutam noctem qui ex inimicis aciebus supererant disceretis locis moesto silentio sese continebant. Mane hesterna, clade perspecta, omnium cogitationibus non ad bella amplus continuanda, sed ad pacem ineundam conversis, utraque partium alterius arbitrio accepturam sese ultro fatebatur. Pax inde pia sacerdotum caduceatorumque opera his legibus inter Danos Scotosque est sancita. Dani Buthquhania Moraviaque cum arcibus ac munitionibus libere relictis, a Scotiae littoribus discderent. Malcolmo Suenoneque regibus viventibus aut horum altero, populorum neuter alterum lacesseret bello. Nec Scoti Danorum nec Dani Scotorum hostibus adversus populorum alterum sub idem tempus bello auxiliares forent. Ager quo cruentum recens praelium erat gestum sacer fieret Christianorum sepulturae, pontificis opera dicatus. In eo conderentur Dani recenter caesi (nam ipsi Christi dogma paulo ante susceprant), conditoque ibidem templo instituerentur sacerdotes ad sacra pro illis Deo optimo maximo quotidie exequenda. Haec se facturos persancto iureiurando Malcolmo Canutoque regibus adactis, Dani in naves recepti in Moraviam primum, indeque Burgo cum caeteris regionis illius munitionibus, agris, vicis, oppidisque libere relictis, cum omnibus Danicae gentis illuc tunc incolentibus, domum abiere.
spacer 85. Pacem per haec nactus Malcomus, nihil antiquius habens quam quae foedere erant sancita adimplere, nobiles Danos ac Scotos qui certamine occiderant solenni (ut ea fiebat aetate) apparatu efferre suis iussit, caeteros in sacrato agro condere. Templum inde ibidem constructum dedicatumque, et in eo sacerdotes ad sacra obeunda salario ex publico ad impensas tributo instituti. Veteris illus templi divo Olavo (in cuius tutela Danorum Norwegorumque regnum est) aliquot post tempora, ut monumentum esset multam illarum gentium nobilitatem reconditoria illic habere tum sacrati, vel hoc seculo extant vestigia. Agrumque Croiudain vulgo, quod tantum valet, ac si diceres mortem Danorum, incolae deinceps appellitavere, idque nomen ad nos pervenit. Templo arenae ventorum impulsu, ut frequentius in illis fit locis, agitatae multitudine obruto, alteroque haud ei dissimili loco commodiori reaedificato. Horum enim ossa qui acie ibi occubuerunt nudata arena anno servatoris nostris altero a vicesimo supra millesimum quingentesimum a nobis spectata ingenti plerisque fuere miraculo, quiod calvariae, dentes, mandibulae, caeteraque nostris manibus tractata, non quanta nunc hominum est, sed giganteam molem prae se ferre apertissime videbantur. Neque dissimilia variis regni nostri locis veterum detecta cadavera sese frequentius mortalium oculis offerunt conspectanda, argumento illius aetatis homines eos qui nunc nascuntur mole corporum superasse longe.
spacergreen 86. Caeterum Malcolmus (uti diximus) gravi defunctus bello, nullo amplius urgente hoste, primum ut cunctis Scotorum regionibus sacrae pontificum authoritate fierent supplicationes, quibus ab omni hominum ordine gratiae superis demississime constantissimeque agerentur curavit; templa illa Danorum feritate eversa iussit restitui. Et ut virtutes colerentur et sacrae dominarentur leges, belli turbulento tempore paulum neglectae, probique mores in sacerdotibus praesertim, quorum vita popularium spectaculum, ad Bertham patrum conventum esse voluit, ubi, sanctis honores habiti, et clericorum quorundam solutiores mores ad honestatem antiquitatisque aemulationem sunt redacti. Malcolmus per haec egregium nomen inter suos adeptus, et iam optimus inter bonos habitus, ut eis qui belli incommoda perpessi secum ad finem usque egregie perseverarant, aut eorum qui honeste ceciderant liberis ac necessariis benignus gratificaretur, Sconam omnium ordinum indixit conventum. Convenienti eo nobilitate condicto die, regno in partes quas baronias vocant diviso, cunctas opes agrosque regios meritorum habita ratione ita divisit, ut vestibulis publicis tumuloque in quo lapidea tum stabat cathedra, pauculisque reditibus Christi ecclesiae donandis exceptis, ad sui atque familiae sumptus prorsus nihil reliqueret. Barones vero (ita illius temporis equites nostrorum annalium monumenta appellant) ne non suppeterent ad regiam dignitatem facultes, ut cuiuscunque agri domino excedente ex humanis haeres sive mas fuerit sivi foemina usque ad alterum supra vicesimum aetatis annum, regis esset sub tutela, et quicquid per id tempus eo ex agro emolumnti proveniret (vardiam eum usufructum nostri vocant) uiniusque inde anni eiusdem agri census, quem releviam vulgo aut relevatam dicunt, universa cum haeredis doti, si nullam eius desponsationem vivens pater fecerit quum in hereditatem admittitur, fisco penderetur regio, uno omnium suffrago sunt assensi. Sequuta ingens omnium laetita est quod rex liberaliter adeo beneficiis honestasset barones, et quod illi nullum fidei aut officii munus in regem omisissent, omnia plena gratulatione effecit, ita honestus finis cum mira omnium laetitia pio atque officioso consessui est impositus.
spacer 87. Neque voti ad Murthlacum ultimis praelio urgentibus periculis facti immemor, Malcolmus aedem divo Moloco sacram ingenti sumptu construxit, quam sive quod voto ita sese astrinxerat, sive quod regionum quas Dea Speaque flumina claudunt maiori quam par esset intercapedine eorum ab episcopo disiungerentur, episcopalem sedem factam praediis agrisque de Murthlaco, Cloveth et Bummeth cum eorum ecclesiasticis reditibus ad pontificios sumptus donavit, estque sacra sedes ad Davidis primi Scotorum regis tempora Murthlacensis appellata. Quo tempore eodem Davide pio rege authore, Aberdonensis facta et amplioribus donata reditibus, longe ornatior celebriorque cunctis est habita. Murthlaca sacrum magistratum omnium primus gessit Beanus vir pietate et eruditione insigni inter divos, sed aliqugt post annos, relatus. In eius locum suffectus Donortius. Huic Cormacus sucessor non absque sanctitatis opinione, beatum finem uterque sortitus. Nectanus inde tenuit pontificatum, quem David primus rex iure inter divos numeratus, Murthlacensi sede Abberdoniam translata, ut patrem semper veneratus, Abberdonensem antistitem voluit appellari. Secuta Nectanum longa episcoporum series eam sedem tenentium, quinque etenim supra viginti ad hunc usque diem fuisse qui pontificum scripserunt vitas asseverant.
spacer 88. Inter quos plerique religiosis operibus amplissimi omnium maxime Willelmus Elphinstoun, blue de cuius praeclarissimis gestis potius tacendum arbitor, uti Sallustium de Carthagine dixisse legimus, blue quam pauca in medium afferre. Verum ne tanti viri, quo meliorem (quod abseque invidia dixerim) nostra aetas non vidit, quae vivens honeste confecerit prorsus ingrato praetereamus silentio, audacter asseverare audeo eum et publicum et privatum magnis summa laude versatum in rebus publicae semper consuluisse saluti, ad id summa annisum ope, ut aequum, leges, iustaque principis authoritas dominaretur persancte, imperaretur cunctis benevolentia magis quam metu, veroque animi affectu populus veneraretur regem, plebs nobilitati absque querela omniqie levata iniuria audiens esset et morigera, rex flagitiosis terrori esset, optimis quibusque reverentiae, virtuti studerent omnes, concordiaque simul coalesceret, sacerdotes solutioribus moribus cohibiti Christo divisque rite ac opportune sacra peragerent, neglecta templa aut non rite culta in pristinum restituerentur decus, ut denique quaecunque in Scotorum regione urbane religioseve fierent ad reipublicae decus et ad Christi laudem forent accommodata. In his perpetuus viro labor dum superstes esset, in his omnem exegit vitam. Talem autem fuisse ipsum et maiori certe virtute quam ego aut dicere aut facile excogitare possem, codex quem de Abberdonensium pontificum vitis, blue utcunque edidimus, aliqua saltem ex parte legentibus ostendit. Sacrum Willelmi locum hoc temporis tenet Gavinus Dounbar, vir inclyta virtute, et dignus sane qui consilii altitudine, morum gravitate, ac iustitiae aemulatione tanto pontifice succederet, cuius gesta quod praesentia sunt, eo adhuc superstite, suspicionis de assentando declinandae causa hic iure subticentur; posterior tamen aetas veluti plurimum illustria iure memorabit.
spacer 89. Sed de his aptiori loco amplior fortassis sermo est futurus, nunc ad rem nostram, a qua optimi patris Willelmi gratia, qui specimen Scoticarum antiquitatum primus nobis ostendit, stylum paulum defleximus, revertamur. Malcolmus rex post tot praelia et domestica et cum exteris Danis omnium gentium crudelissimis gesta, post adversos fortunae devictos insultus, foeliciter rempublicam haud paucos annos administravit, multis et egregiis operibus illustris. Interque caetera legum municipalium volumen condidit quas nostrates exinde iudiciis ferendis servarunt pene immutatas, regiorum magistratuum iudicumque, quod licet mundius magisque Latine vocari possunt, vulgo tamen cancellarium, comestabularium, marescallum, camerarium, iustitiarumque vocitant, et qui a secretis, a thesauris, a cubiculo ac chartophylacio essent, cunctorumque ministrorum aulae annua salaria ut nostris diebus penduntur, quantumque regiis pro diplomatibus ac caeteris literis libellionibus, tabellariis lictoribusque solvendum foret instituit. Fuissetque proculdubio Malcolmus vix quopiam progenitorum qui ante eum regnarunt fama cum laude inferior, si talis virtus eius senectutem qualis adolescentiam, iuventam virilemque aetatem exornasset. Verum immensam viri gloriam immoderata cupiditas contaminavit. Nam ut frequenter evenire solet, ipse simul et ad senium et ad avaritiam devenit. Poenitens enim factae in nobilitatem liberalitatis, ut erogata dudum praedia agrosque reciperet, quaesitis confictisque causis excellentis quosdam dignitatis viros coegit ultima subire. Perciti eo malo primores et effusum necessariorum sanguinem aegerrime ferentes suisque capitibus timentes, de rebellione cogitare coeperunt. Et quum crebrae ad id coitiones fierent magnatum, Malcolmus ad Glammys a quibusdam necessariis nobilium iniuste caesorum, aulicis largitione corruptis eos noctu intromittentibus, insidiis petitus interficitur, regno paulo plus triginta annis occupato.
spacer 90. Peracto scelere, percussores simul cum aulicis quorum dolo malo rex interierat pernicibus equis aufugientes, campis ita nive opertis ut iter nulli facile pateret, in lacum Forfair ignari venientes, glacie effracta delapsi in altum et aquis absorpti perierunt omnes. Aliquantoque post aquis hyemali gelu concretis, tempore verno solutis, furculinis extracti, nullo ludibrii genere non habiti in partes a carnifice sunt dissecti. Frequentioribus inde regni locis hae corporum particulae ad compita in crucibus suspensae, insignis flagitii diris ulti supplicibus spectantibus documento fuere. Periit Malcolmus anno a salutifero partu supra millesimum quadragesimo, Canuto Suenonis filio Danis Anglisque red in Albione imperante, atque in Ionam delatus sacra inter regum monumenta terra est conditus. Prodigia quaedam tertio anno ante Malcolmi necem visa in Scotorum agro. Hora enim noctis circiter secunda natalis Christiani terra ingenti omnium cum horrore mota est, vastusque hiatus in Sterlingi vicinia ex eo terraemotu factus. Ex eoque ingens vis aquae egressa magnam proximi nemoris partem secum in Fortheam traxit. Mare secuto vere maiore quam unquam antea hominum saltem memoria rendundavit aestu, dies Ioannis Baptistae natali festus pruin a concretus tanquam brumalis fuit, unde necatis magna ex parte frugibus recenter e terra natis, ingens annonae penuria mortales mox oppressit in Scotia.

Perge ad librum XII