Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER X

CHAIUS Ethfini regis filius, vir tum inclyta inter Scotos iustitia et probitate, secundum Solvathium fatis absumptum atque in Ionam ad sacra regum monumenta delatum ad republicae curam, multitudine praecante foelicitatem, est assumptus. Privatus cognoverat Achaius veteres simultates inter nobiles, quibuscum ei erat familiariatas, nova incendia apparenter suscitaturuas, oriturasque in gentis perniciem intestinas seditiones. Quas ut prohiberet, quod publico commodo plurimum adversarentur, atque ut maiorum more cum vicinis regibus in foedere perstaret, summa ope laborandum putavit. Nihil ergo antiquius, nihilque magis necessarium, quam civium consensum ad regni foelicitatem pertinerek ducens, accitis ad se primatibus rebusque prudentum discussis consilio, omnem vel apparentem litem inter eos donariis a se affluenter honoratos primum sopuit, deinde prorsus extinxit. Sublatis itaque ab radice Scotorum simultatibus, sub initium regni sui Achaio bellum ab Hibernicis Hebridianis imminebat, quod Hebridiani Hibernicorum manum in Cantyr latrocinantem ab regionis illius incolis vocati tetra clade affecissent. Id bellum ne denuntiaretur misit Achaius legatos ad Hiberniae primores (vacuit tum forte rege Hibernia) qui dicerent Scotorum Albianorum regem Hibernicum populum, unde Scoticae genti vetus erat origo, in Hebridianos propediem arma sumpturos dolenter audivisse, haud ignarum id sine cognatarum gentium ingenti dispendio fieri non posse. Nullamque belli causam inter vicinis esse, si latrones latronibus insidiati praelio inter se congressi et iniuriam intulerint et acceperint. Si pacem malint Hibernici quam bellum, vetusque foedus manere incolume, in eo et Scotorum gentem permansurum. Sin bellum paci (quod nollet) praeferrent, aut dubiis essent animis utrum eligendum, magna prius discutiendum diligentia quam utilis esset pax tempestiva, et quot damna et mortes prohiberet. An in otio pacem, an pacem in bello utilius sit quaerere: pacem enim tandem vel necessario ineundam, sed utrum maiori commodo afflictis longo bello rebus, an adhuc intggris pax esset ineunda non multis rationibus definiendum esse. Constare enim aliarum gentium exemplo multo praestare continuo pacem inire priusquam maiores inferrentur iniuriae quam, acceptis incommodis, reparationem repetere.
spacer 2. Ad haec Hiberniae proceres, nihil fortunis diffisi, se fortiter munia sua obituros responderunt. Acceptam enim contumeliam in Cantyr virtute et armis vindicandam, nihilque se de pace acturos priusquam quas accepissent iniurias fuissent aut ultae aut ultro reparatae. Quae eo in bello venturae erant iam tum secum discussisse, et quae essent usui ad omnem eventum habere comparta. Rem, si non maxime utilem, haud tamen insuetam nec inhonestem se patrum exemplis tum elegisse. Dum legatio ex Hibernia huiusmodi cum responso redierat, omnesque Scotici nominis de firmanda pace, regis ingenio bellum parum placere videntes, cogitarent, ingens Hibernicorum vis biremibus triremibusque in Ilam transmisit. Unde, agris ac vicis populatis, quum ingentem praedam domum v0heerent, adverso sidere depressis navibus, in mari simul cum praeda ad unum sunt absorpti. Haec una cum Hiberniae primatum responsis, referentibus legatis, audiens Achaius, nullum nuntium ad Hibernicos, iam ex professo hostes, pro pace exinde mittendum decrevit, ratus populum perfidiae notatum, quod nefas, quum de pace ageretur, fraudulenter tentasset, Deo ultore ita accisis viribus poenas dedisse, ut licet minus honestam, necessariam tamen pacem a se mox petiturum esse. red Nec ea sententia regem fefellit. Venere siquidem paucis post diebus Hibernicae gentis legati Enverlotheam, ubi tum forte rex erat, pacem supplices orantes, multis confessi lachrymis quam impie latrunculorum gregem in Ilam immiserint, Deum iustissime agere quum bona ulto oblata spernentes malis atque incommodis afficit, id se merito expertos. Idcirco pacem, quam per Scotorum legatos oblatam renuerant superbi, nunc deiectos ab eisdem suppliciter petere.
spacer 3. Ad haec Achaius Hibernicos, gentem contumacem, non nisi verberibus affectos sapere, quod conducit aversari frequentius, ultroque eligere incommoda, ineptire, furere, insultare quum minime oporteret respondit. Vulnus quo non hominum, sed aequissima Dei ultione recenter essent afflicti documento esse mortalibus quam superos reddat infensos nulla lacessitos iniuria proximos suppliciter petentes pacem impio bello lacessere. Verum, iniuriis et veteribus et recentibus posthabitis, ut se verum Christi cultorum, qui pacem adeo laudavit, extulit et commendavit tanto opere ostenderet, mortalibus Hibernicoque populo (tametsi id parum merito) petitam pacem libenter concedere. Laetis animis haec pax ab Hiberniae patribus, legatis domum reversis, est suscepta. Nec minus iucundum fuit Scotis bello defungi, quippi qui partim belli incommoda, partim pacis dulcedinem experti, quantum haec illi praestaret longo temporis curriculo didicerant.
spacer 4. Interea Carolus (cui Magno ob rereum gestarum magnitudinem nomen postea est inditum) Francorum rex Christiani nominibus hostibus impugnandis totis viribus operam inpendens, posteaquam accepisset Anglorum gentem, devictis Britonibus, in Albione eo processisse insolentiae ut et Gallicum et Germanicum mare, imo nonnunquam ipsam Galliam, foedibus incursibus turbarent, adeo ut negotiatoribus et mari et terra pene secluderetur iter. Ne exinde tam libera esset piratis Britannicis red irrumpendi in Galliam infestandique Gallicum ac Germanicum mare potestas, statuit Francorum regulorum, quos pares vocant, decreto cum Scotis ac Pictis foedus inire, ea inter caeteras lege ut quoties Angli Galliam invaderent armis, Scoti ac Picti eis bellum inferrent. Quod si quando Angli Scotos Pictosve bello lacessiverint, Franci vim belli in se suscipientes hostiliter aggrederentur Britanniam. Missi ergo Caroli regis legati negotii conficiendi causa ad Achaium regem, ubi in eius devenere conspectum, publica Scotorum nobilium ad hoc facta concione, orator Francorum:
spacer 5. “Nisi (inquit) exploratum haberet Carolus Francorum rex (illustris Achai) Christianae religionis decus et augmentum, eiusdemque contra immanissimos Sarracenos iam vi summa veram impugnantes pietatem protector, tibi Francorum ac gentis communem salutem tuoque populo plurimum esse curae, nos, ut quae eius nomine postulaturi sumus apud te impetraremus, ad te istosque proceres nobilissimos hoc temporis non misisset, sed syncerum tuum Scoticaeque gentis studium in Christianam pietam, pro qua tutanda iam Franci armis decertant, ac benevolentia in Francos istuc negotationis causa traiicentes effecit ut ad te Caroli regis oratores religionis causa confidentius accederemus. Accepisti remur (et cui id potest esse ignotum?) red quo discrimine Christiana res Arabum hostium verae pietatis, armis petita in Italia, Gallia, et Hispania aliquot iam annos laboraverit, quantum piorum numerum deleverit Sarracenorum feritas, quot vi occupaverit civitates et regiones, praestantissimosque cives pietatis cultores quot dirae addixerit servituti. Huic autem tam saevo vulneri in Christianae religionis perniciem in dies crescenti ut medelam ferret Carolus rex pientissimus, bellum adversus Christi inimicos susceptum tanto gerit animo, tam prona, tam propensa alacritate ut suum caput vitamque pro Christiani gregis salute devovisse cuncti habeant persuasum. Nihil magis exoptat Carolus, nihil ardentius cupit ex animo, quam initum bellum ad exitum foelicem perducere, Christi veros cultores Saccacenorum levare iniuria, restituereque in pristum splendorem sacra templa, pontifices, sacerdotes, piosque ritus universos.
spacer 6. “Nihil autem magis timet quam domestica aliqua inter Christianos seditione a tam pio conatu sese impeditum iri. Tentant enim plerique populi Galliam eam impiis armis infestantes, Saxones, Erisones, Normani, et omnium maximi Angli qui Saxonici sanguinis viri nuper in Britannia, incolis exactis aut subactis, regnum adepti et maria et terram rapinis piraticis ac cruentis incursibus foedissime adimplent. Horum temeritati ut obvietur quomunus libere in Galliam aut in hoc tuum regnum irrumpant optat ex animo pius rex Francorumque maiores tecum ac tuo cum populo foedus icere, inireque societatem, ut et Franci Scotis et Scoti Francis, si quando Angli alterutros iniusto bello lacessiverint, utrique alteris adversus communes hostes forent auxilio. Eo modo Anglorum iniuriam (qui aliena occupandi omnium sunt cupidissimi) utrique populo aeque vitandam Franci patres arbitrantur. Eapropter vos, quibus ob verae pietatis post eam susceptam synceram culturam, superi hoc regnum per tot secula servarunt incolume, ac quos contra tot saevos, tot opulentos hostes sunt tutati, pientissimi principis Carlo aequis postulatis (quod nihilo minus ad rem Scoticam quam Francicam pertineant) ex sententia responsuros non possumus non sperare, in nulloque in Christiani nominis hostes expeditioni defuturos.”
spacer 7. Haec ubi dicta, et maiori quam dici possit audita benevolentia, legati (erant aspectu omnino venerabiles) hospitio ab Achaio rege multo cum honore ac magnificentia sunt recepti. Dumque regis convivia comiter celebrarent, disceptatum est inter natu maiores, nec in ullius sententiam itum, expediretne, ut postularent Caroli regis legati, cum Francis foedus inire, variique, ut in re ardua, plerique nobilium censuere. Facto tandem Achaii regis imperio primorum gentis consessu, legatis Francorum, ne consilio interessent, venatum cum Scoticae nobilitatis parte ablegatis, eodem Achaio iubente, Culmanus Marriae praefectus (is tum inter Scotos insigni habebatur probitate) ita ad regem primoresque infit. “Haud cuiquam admirandum video (rex Achai) si foederis cum Francis percutiendi multorum huius tuae gentis animos vehementius incesserit cupido, quippe qui persuasum habent nihil melius,nihil conducibilius, pulchrius, aut sanctius in humanis <rebus> Scotorum populo quam cum gente omnium quae in Europa sint hoc tempore opulentissima foedus inire et societatem, multaque siquidem celebritate Scotorum nomen in toto orbe red hoc foedere futurum. Sed non tam haec plausibilia commoda quae quae ex eo foedere nascitura sunt mala exactius sunt inspicienda. Perniciosus enim rei eventus (mea sententia) si in foedus ita consenserimus nostram aliquando posteritatem, quantum erraverimus in eo percutiendo, manifeste sed sero docebit. Ecquid aliud quaeso est cum Francis adversus Anglos, proximam gentem quorum amicitia commodissima nobis foret, societatem inire, foedusque percutere, quam hostem vicinum et prope domesticum deinceps habere, amicos autem vasto mari seiunctos, quorum arbitrio bellum nobis sit movendum in proximos, alienaque pro salute dimicandum et eorum causa qui longissime a nobis absunt obiicienda nostra corpora hostibus, saevoque vulnere ab eis conficienda, regnum item hoc et fortunas omnes, ac demum capita ipsa nostra ultimo committenda discrimini? Censeo ergo videndum ne quum fucatum decus et gloriam quaerimus inanem, Anglos proximam nobis gentem irritantes libertatem tantis sudoribus a maioribus partam, pro qua cum Britonibus, Romanis, Pictis, et tandem cum Saxonibus toties dimicarint, nunc sempiterna cum ignomina amittamus.
spacer 8. “Ecquid potest liberae genti perniciosius excogitari, quid maiori futurum cum iactura, quam iura pacis et belli, fortunas ac libertatem denique, pro qua una cuncta ad interitum usque decertant animantia, servitutem ultro obeundo alienae gentis voluntate metiri? Si Franci, violato foedere medio belli ardore, quod pro illis ex initio foedere gesturi fuerimus, officio excesserint, foedusve iniverint cum hostibus nobis communibus vim belli nos coniicientes omnem, nunquid iudicem habituri sumus cuius illi authoritate causam dicere et illata nobis damna Anglorum iniuria reparare cogentur? Suntne nobis hae opes, hae viribus, quibus ubi Francorum causa bello fuerimus fracti ac ducti pene in exitium, acceptam iniuriam in eos poterimus ulcisci? Si eo aliquando redacti fuerimus (quod nollem) ut, consumptis fortunis attritisque viribus, Francis nos deserentibus, Anglorum arma propulsare nequeamus, apud quem (quaeso) Francos violati foederis accusabimus? Nobis quotidie post ictum foedus (si tamen icetur) cum hostibus conversandum, cum amicis raro, per medios hostes semper agendum, longo autem terrarum aut vasti maris tractu ad amicos et ad socios, quum opus fuerit, proficiscendum. Vehentur ad nos e Gallia, Hispania, Germania, non quas cupiverimus, sed quas Angli permiserint, merces. Nostris quoque negotiatoribus in Galliam aut alio traiecuris, extremis eos periculis acris inclementia urgentibus, uti frequentius navigantibus evenit, in quem se recipiant portum relinquemus nullum. Unde tunc illis aut maris saevitia pereundum fuerit aut concedendum, perditis fortunis, in hostium potestatem. Haec quantum incommodi sint allatura (rex prudentissime, vosque proceres circumspecti) videtis. Propterea in veteri pace cum Pictis, Britonibus et Anglis maiorum more, quibus haud ignotum fuit quid Scotorum gentis saluti maxime conduceret, arbitror perstandum, novaque cum ignota gente, nihil de nobis ad hunc usque diem bene merita (cuius legatio non potest mihi non esse suspecta, cum longinquam adeo cupiunt societatem) haud quaerenda foedera, nisi regnum, libertatem, imo et capita pro Francorum salute, nostra neglecta, plane voluerimus devovere.”
spacer 9. Fremuere permulti ad Culmani verba, rati honestam iuxta atque necessariam Scotis societatem Francorum. Tum Albianus quidem vir nobilis, cui Hebridum insularum cura regis beneficio ante fuerat permissa, ita verba fecisse dicitur. “Si quatuor populis qui hac tempestate sedes habent in Albione, Anglis, Scotis, Pictis et Britonibus, unus possit esse inviolabilisque consensus, aut Angli datis promissis ac fide manere norint, quae Culmanus attulit non poenitenda consilia fateremur, quippe quod nihil causae superesset prorsus quamobrem foedus quavis cum gente extera iceremus. Verum quia nunquam maiorem perfidiam mortalium quisquam in quavis gente offendit quam in Saxonibus (qui, regno in Albione impie obtento, in Anglorum nomen nuper concesserunt) Scoti, Picti ac Britones sunt experti, liquide vobis constare arbitror, necesse esse aut cum Anglorum non tam armis quam perfidia perpetuo dimicare, aut socios confoederatosque habere, quorum virum accessione tantae perfidiorum temeritati obsistatur. Cedite fidem an perfidiam dixerit quispiam: Saxones a Britannis olim in adiutorium adversus hostes invitatos, receptos hospitaliter, opimisque donatos muneribus, versa in contrarium vice, hostes pro adiutoribus, pro defensoribus impugnatores sese praebuisse, arma inimica in Britonum gentem convertentes, a quibus paulo ante auxiliares fuerunt acciti, teterrima eos affecisse clade ac regno spoliasse. Quae foedera unquam (ipsi horum quae dico non ignari estis) hanc gentem, dum aut iniuriam proximis inferre, aut quid sibi emolumenti poterat comparare, tenuerint? Quippe quam nihil unquam, ut commodum (si tamen id commodum dici potest) consequeretur, aut fidei cassae, aut sacramenti laesi puduit. In quot calamitates miseros Britones Saxonum pertraxit perfidia? Quoties nobiscum et Pictis icta foedera, quum minime sperabamus, violarunt? Imo adeo inter se hac tempestate dolo magis quam armis decertant Angli, ut in Northumbria, tot regibus totque nobilibus fraudulenter caesis, vix qui illis in regnis summum velit obire magistratum queat inveniri. Periit haud multis abhinc annis Oswinus Northumbrorum rex Oswei qui ei in regno successit insidiis. Osweum Osricus et regno et vita dolo privavit. Hunc Egbertus regnandi cupidus per fraudem interemit. Egbertum Mollo, Alfredus Mollonem sustulit, qui et ipse Ethelberti astu extinctus est, nec Ethelbertus feliciorem est exitum sortitus, proditus enim nuper a suis foede est interemptus.
spacer 10. “Neque minori dolo Angli ubicunque sedes habent in Albione quam in Northumbria contendunt. Hanc gentis vesaniam, haecque tam infanda flagitia venerandi pontifices ac caeteri viri pietati addicti, quibus Christiani dogmatis propalandi cura erat commissa, pertaesi, sacris episcopalibus sedibus coenibiisque vacuis relictis, in peregrinas regiones abiere. Ergo quod ab iniuria abstinent Angli, non fidei, non aequitatis cultus, non icti foederis reverentia, sed intestina qua laborant seditio est in causa. Neque nostrum cuiquam iure potest venire in dubium quin, ea sublata, posthabitis foederibus, illico in nos arma sunt resumpturi. Istorum autem conatus reprimendi nullum expedientius invenio consilium quam ea cum gente societatem inire et foedus icere quae nobis iuncta tantam improbae gentis vesaniam facile castigaret. Fortuna huius rei ansam mediumque nobis obtulit. Assunt enim Francorum regis oratores ultro offerentes quod nobis vix licuisset optare, poscunt foedus adversus Britanos secum ineamus, quibus Gallia, Hispania, et haud exigua Germaniae pars obtemperat. Nunquid illud sanis mentibus spernendum? Num refutanda Francorum societas nobis ultimis orbis gentibus vel ultro oblata, quibus ob synceram in Deum hominesque fidem amplissimum iam numinis favore concessum est orbis imperium? Saluberrimum profecto hoc munus si gratis acceptabimus animis, Hispaniae, Galliae, Germaniae, aliarumque gentium quae Caroli nomen observant nobis societatem parabit Unde negociatorum cum omni mercium genere ad nos securus ac frequens fiet traiectus. Spero itaque vestrum unumquemque (modo rem accuratius secum tractaverit) Francorum fide et opibus mari et terra pollentium societatem Scotorum rei plus Saxonica perfidia conducere iudicaturum. et cui vestrum incognitum esse potest efferatam Anglorum gentem, non minus nostris capitibus quam Britionum insidiari, nostrive quam Britannici regni, modo innatae perfidiae vires responderent, <non> minus cupidam? Propterea si infensissimorum hominum arma, si fraudem vitare cupimus, si Christi religionem, pro qua Franci in armis sunt, colimus, si plus virtutem quam perfidiam suspicimus, si pro nostri generis gloria et celebritate laboramus, si pro patria, ocio et quiete, si denique pro libertate et vita, quibus nihil est homini charius, foedus cum Francis alacres percutiamus, in eoque perstemus, spem habentes certam illud ad huius regni tutamen et ad reprimendam Anglorum in nos iniuriam nobis perpetuum commodum decusque allatrum.”
spacer 11. Hac vel non multum dissimili oratione usus Albianus multitudinem facile in suam traxit sententiam. Tum Achaius rex, ut omnium animos in Francorum confoederationem inclinare intellexit, iussit ut ad eum locum cuncti postridie adessent, allaturum se dicens quae Scotorum genti maxime utilia patres iudicarent. Soluta concione, Francorum oratores adductos in regiam celebri admovit convivio. Sequutam inde sub noctem, convenientibus patribus ad rege, sine ulla sententiarum discordia in Albiani sententiam cuncti linguis pedibus iniverunt. Decretum praetera ut mitteretur Guillermus Achaii germanus cum Caroli oratoribus in Franciam cum viris singularis prudentiae, foederis feriendi causa, qui Carolo regi ob partam adversus Christiani nominis hostes victoriam gratularentur, haberentque regis Achaii nomine immensas gratias quod Scotorum amicitiam caeterarum gentium quae in Albione essent praetulerit. Insuper ut navibus transportarent in Galliam quatuor hominum millia in Caroli adversus Sarracenos subsidium. Postero die, sacris Christiano ritu peractis, cuncti ingenti perfusi laetitia in concionem prodiere. Tum Achaius rex ad Francorum legatos.
spacer 12. “Quae (inquit) ad nos illustrissimi regis Caroli nomine detulistis mihi Scotorumque genti accepta sunt adeo ut nemo omnium sit hac in multitudine qui non libens gaudensque vobis ex sententia respondendum iudicarit. Cuncti Scotici sanguinis viri arbitrantur ad quos huius percutiendi foederis fama devenit sese felices fore apud exteras gentes, valdeque claros, si quando tanti principis, si insignis Francorum gentis societatem fuerint honestati. Idcirco quod faustum felixque utrique sit gente, societatem ac foedus sempiternum cum pientissimo rege Carolo Francorumque gente, cuius salutem prae caeteris mortalibus optamus percutiendum sancimus. Et ut leges in iciendo foedere rite dicantur, fiantque iusto ordine, cuncta quae in eo negotio gerentur, Guilliermum germanum meum quatuorque viros haud mediocri doctrina et insigni probitate praeditos, quorum fidei quae cum Carolo rege agenda sunt commitantur omnia, et cum illis quatuor armatorum millia quocunque iusserit Carolus in Christiani nominis hostes itura, vobiscum, illustrissimi oratores, mittere decrevimus.” Laeti ad haec verba Caroli legati, Achaioque regi et primoribus ac multitudini magnas agentes gratias, soluto consessu, in aulam cum rege se receperunt. Unde, posteaquam aliquot dies cum Achaio ac regni proceribus cum summa omnium gratulatione accubuissent, solventes, Hungum Pictorum regem eadem ferme quae ab Achaio rege impetrassent postulantes adiere. Laudasse Francorum in se benevolentia Hungus dicitur, sed rem maiorem in legatorum postulatis contineri asseruisse quam quae facili discuti possit: tempore opus esse ad in tam ardua re deliberandum, foedera haud temere cum gente tanta intercapedine a Pictorum agris seiuncta sancienda, ne eo dispendii res Pictica, si cum Francis in Anglorum perniciem consenserit, suapte culpa ducatur, unde facile resilere non possit. Francorum legati, audito regis responso, re infecta ad Achaium rediere.
spacer 13. Secundo post mense, comparatis quae ad traiectum videbantur usui fore, Guillermus cum Caroli legatis, Clemente, Ioanne, Rabano et Alcuino (quos quatuor viros ex pio ac erudito Scotorum coetu qui cum Guillermo germano suo ad Carolum proficiscerentur, delegerat Achaius) cum valida Scoatorum manu in Galliam transmiserunt. Carolus venientem Guillerumum et qui cum eo erant viros haud vulgari excipiens benevolentia, gavisus videlicet quod quae Scotorum regem postulasset per nuntios cunctorum benignis obtinuisset suffragiis. Iussit regio essent hospitio cunctaque eius regali administrarentur apparatu. Guillermi deinde milites donatos stipendiis ut suo in exercitu cum Francis commilitum facerent, constituit. Brevi inde, petentibus Scotorum oratoribus annuenteque Carolo rege, uti Achaii perlecta diplomata ostenderunt inter Francos et Scotos ac utriusque gentis posteritatem, per foeciales solenibus ceremoniis, ut tum mos erat, foedus ictum in quo haec se re comprehensa sunt capita:
spacerAmicitiam et confoederationem Francorum Scotorumque populo ac utriusque gentis posteritati perpetuam sempiternum fore.
spacerAnglorum iniuriam bellicamque vim in populorum alterum utrique fore communem.
spacerFrancis bello Anglorum armis petitis, Scotorum militibus, Francorum rege sumptum ad arma et commeatum administrante, subventurum.
spacerFrancos, Scotis Anglorum iniuria lacessitis, suis impensis auxiliares affuturos.
spacerQui ex confoederatorum populis privatus publicusve Anglos adversus alterum confoederatorum armis, consilio aut commeatu iuverit, vel ad eos transfuga concesserit, utrique genti maiestatis crimini reum habendum.
spacer Neutri poopulorum cum Anglis, sine alterius consensu, inducias pacisci posse.
spacer
14. Huiusmodi erant foederis leges inter utrunque populum, Latinis literis et in Francia et in Scotorum regno publice membranis inscriptae, amicitiae initae monumenta ad posteritatem per longa secula servata. Et ut tam sanctum foedus Scotorum nobilitatis perpetuo teneret memoriam, rubenti leoni, aureo stamine depicto, Scotis principibus insigni, duplicem tractum (ut dicunt) contrapositis liliis consitum addidit Achaius, significans Francorum opibus, quibuscum foedus icerat, leonem exinde muniendum, ac Scotorum reges pro patria et libertate, pro religione et innocentia, acriter hostem feriendo, quae foecialium iudicio liliis rite designantur, Francis perpetuo consentientes, egregie dimicatur. Clemens, Ioannes et Guillermus cum Carolo rege, Rabano, Alcuino in patriam redeuntibus, in Gallia permansere. Cunctis praeliis quae post illa gessit Carolus Giullerumus interfuit. Inculpatae tandem militiae nomen undique adeptus, oppidis, praediis, ac magistratibus eius benefientia donatus, interque Francorum numeratus principes in multo honore est habitus. Inclaruit autem Guillermi virtus in multis Caroli expeditionibus, in varias gentes: in Saxones quod frequentius victi, nec leges a Carolo acceptas nec pacta servarent; in Hungarus et in Northmannos (Northmanni autem ea tempestate nondum in Neustria sedes posuerant) quod Abdoricos, vetustisismos Francorum amicos, bello vexassent; sed omnium maxime, quum idem Carolus Leonem tertium pontificem maximum manifesta Romanorum iniuria urbe pulsum ingenti cum gloria in urbem ad sedem pontifiam restituit, appellatus a Leone ob tam praeclara merita Augustus et per Hetruruam iter faciens Florentiam urbem, magna ex parte Gothorum armis deletam, in pristinum decus instauravit. Omnem nobilitatem per oppida vicina dispersam in civitatem reduxit, novis eam cinxit moenibus, templis ornavit, ut libere viverent, magistratusque haberent et leges effecit.
spacer 15. Mira haec in Florentinos beneficia tametsi Caroli regis praestitit authoritas, Guillermi tamen diligenti operae assignabantur. Nam Carolus, haud diu Florentiae moratus et in Galliam rediens, Guillermo exequendae rei Florentinae, uti animo conceperat, curam omnem permisit. Nec segnem Guillermus in Florentia restituenda sese habuit, quaecunque mandaverat Carolus naviter exequutus. Protulit et restitutae civitatis imperium, proximis quibusdam civitatibus eius potestati subactis. Florentini autem, non immemores accepti beneficii, ut Carolo Romano tum imperatori eiusque comiti ac legato Guillermo gratificarentur sanxerunt rubens lilium, colore tantum a Francorum regum liliis diversum, sibi suaeque posteritati deinceps pro insigni habendum, ut spectantibus foret documento eversam barbara feritate aliquando Florentiam Francorum beneficio in pristinum decus restitutam. Publicos quoque ludos quotannis celebrandos instituere, et in eisdem leonem multis ac pomposis ceremoniis coronandum. et ut leones quidam Florentiae (erat id animantis genus Guillermo insigne) publico sumptu perpetuo alerentur. Vetus memorant quidam illis fuisse oraculum, dum leones Florentiae vixerint, dumque Florentinorum leo talem gesserit coronam, civitatem alieno imperio haud subactum iri. Sunt qui scribant Guillermum haec illic omnia instituisse priusquam rediret in Galliam. Caeterum quacunque tempestate et quocunque authore, dicti ludi habuerint initium eos singulis annis fieri solitos Florentiae ex veteri instituto populo congratulante iis qui civitatem norunt non potest notissimum.
spacer 16. Porro Guillermus, post infinitos prope cum Carolo pro Christianae religionis salute labores, senex tandem factus, quod liberos non haberet qui rei militari semper, coniugali nunquam dedisset operam, ut Christum haberet haeredem compluria piorum coenobia in Germania Italiaque struxit praediis et agris ad sumptus dotata, sanciens ut hospitales essent pro Christo, literis et viruti impenderent laborem, mortalesque recta monerent, nullum autem nisi Scotici sanguinis virum, ut sui memoria felici recordatione, ubi maxime gessisset egregia perpetuo celebraretur, unquam in monachum aut coenobiarcham adoptarent. Extant in rei monimentum coenobia haud pauca in Alemania, blue constanti Germanorum fide a primaeva institutione vel hac nostra aetate nihil mutata. Carolus rex antiquam fierent haec quae Gullermum senem egisse diximus, Ioanni et Clementi, quos viros ex Scotorum legatis secum in Gallia retinuerat, quod insigni essent disciplina et vita admodum graves, ut confluentes ad eos nobiliores Francorum undique adolescentes liberaliter erudirent, locum aptum Parisii vicinis cum agris unde haberent vitae et studiis necessaria donarat.
spacer 17. Frequens inde confluentium illuc concentus disciplinae avidus, praeceptorum exacta in erudiendis adolescentibus tum diligentia effecit ut Parisii brevi percelebre esset auditorum. Nec deessent qui varias eruditionis profiterentur disciplinas. Carolus autem Augustus (erant enim eruditionis literariae non expers) disciplinarum incremento delectatus, ut Francorum regnum doctrina honestaretur sanxit ut Parisii deinceps esset generale studiorum literariorum gymnasium, Clemens praecipuum in eo scholasticum ageret magistratum, Ioannes Papiam, ut illic gymnisio initium daret, conceredet. Hoc humile principium habuit Parisiensis schola, mox viris omni divinarum humanarumque rerum scientia apprime eruditis celebris futura. Estque eadem nostro aevo studiosorum numero et eruditione insignis usqueadeo ut nullam in orbe videatur parem. Qui ex ea progressi sunt sacrarum literarum professores, iuris pontificii consulti, medici, philosophi, mira etiam eloquentia praediti, vix locus est in orbe ad quem mortalium est accessus inexpertus. Ibi literarum certamen ad unguem. Ibi sacrae flores discipliniae, triplex philosphia blue grata orationis venustate decorata. Ibi probati authores passim ennarrantur, studiosa pubes, praeceptorum exacta cura literis rite instituta, omnia denique Parisiaco studio conspecta, aut partam doctrinam, aut assequndae eruditionis spem haud dubiam prae se ferunt. Adde loci commoditatem nullius quod ad studiosorum usum genuit natura indigi. De qua etiam urbe Ioannes Archithrenius natione Neustrius in fine libri Thren. secundi ita cecinit,

Exoritur tandem locus, altera regia Phoebi
Parrhisius, Cyrrhea viris, Chrysaea metallis.
Graeca libris, India studiis, Romana poetis,
Attica terra sophis, mundi rosa, balsamus orbus.
Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu.
Dives agris, foecunda mero, mansueta colonis.
Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis.
Plea feris, piscosa lacu, volucrosa fluentis,
Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
Dulcis, amoena situ, bona quaelibet, omne venustum,
Omne bonum, si sola bonis fortuna faveret.

Insigne autem hoc adeo et cunctis seculis omni laudis praeconio celebrandum musaeum, nos, qui Aberdoniae literis utcunque operam impendibus, ex eo nati, ex eoque deducti, colemus et venerabimur dum spiritus hos reget artus, ea charitate eaque reverentia qua proles in parentem optimam esse debet.
spacer 18. Sed ad reliqua Achaii gesta redeundum. Sub id tempus vel certe non multum ab eo diversum Athelstanus Athelulphi Vestsaxonum regis filius, Cantianorum, Ostsaxonum, Merchionum ac Northumbrorum, quos Egbertus avus in potestatem acceperat, sumpto imperio, cupidus proferendi regni, coactis copiis in Deeram Pictorum tum regionem movit, causatus Deeram Northumbris, quibus imperitabat, Pictorum fraude ac iniuria ademptam. Mox, caesa omni prope in Deera pube, abductis senibus captivis cum mulieribus et viriginibus, incensisque vicis et oppidis, vastatis ad haec frugibus et re pecuaria abacta, in Northumbriam, quod rebellionem, quorundam Anglorum Merchiorum in se acceperat suscitatam, ut eam reprimeret est reversus. Hungus autem Pictorum rex aegerrime tulit Anglorum iniuriam, questusque est per legatos apud Achaium regem uxoris fratrem (devinxerat enim Fergusianam Hungi sororem aliquot annis antea sibi matrimonio, ex qua Alpinum filium probatae tum virtutis adolescentem susceperat) acceptam contumeliam, auxilium multis argumentis oravit ad bellum movendum in Anglos, quos Scoti etiam iure, quia nulla lacessiti iniuria amicorum ac confoederatorum agros hostiliter invasissent, haberent pro hostibus. Ea re haud gravate impetrata (Achaius enim tum Anglos infenso odio prosequebatur) missi sunt in partes belli adversus Athelstanum suscipiendi ad decem Scotorum millia. Hungus suis copiis et auxiliariis fretus in Northumbriam vi irrumpit cuncta hostiliter diripiens, a caede tamen et incendio ea expeditione temperatum. Id Hungi clementia, quia religione deditissimus esset, factum testantur. Verum Picti infestam regionem spoliis (quae secum in Laudoniam redeuntes deportarunt) reliquerunt exhaustam.
spacer 19. Athelstanus, ferox adolescens, re cognita, Merchiorum motus reprimendi deposito consilio, in Northumbriam ad Hungum debellandum, si illic se continuisset, inde citato gradu in Laudoniam citius omnium opinione, hostium haerens vestigiis, ingenti cum exercitu movit. Fecerant Picti castra in campestri loco ad exiguum torrentem duobus passum millibus ab Hadintown, partiendae praedae inter milites consulendique quibus viribus Anglica arma in se brevi, ut apparuit, movenda propulsarent causa, nihil minus quam hostium in eum locum accessum veriti. Athelstanus, certior factus per exploratores quo in loco, quo consilio consederant, nocturno itinere ingenti labore ad eos contendit. Talique ordine priusquam illusceret copias in Pictorum prospectu constituit ut illis pugna declinandae nullus prorsus pateret locus, per vocalissimum in exercitu testatus, se ne unum quidem eorum qui Hungi erant in exercitu superesse passurum. Picticus miles, ea voce territus tantamque sub diluculum vim hostium adesse, structa acie conspicatus, stupore defixus constitit. Tum ibi alius alium intuentes tacito obtutu requirere quae omnium fortuna esset futura, insolitus pavor plurium mentes occupat. Mox, iubente Hungo, ad munienda castra quominus hostium incursibus laederentur cuncti se convertunt. Id exiguo adiumento futurum animadvertentes, quod hostes cuncta sua impedimenta praedamque quam e Northumbria asportaverant (erant ea campo castris adiacenti locata) sub noctem occupassent, multa per diem inter maiores natu iactata qua arte praestantissimum declinarent periculum.
spacer 20. Interim Athelstanus locum pugnae idoneum nactus instructa acie in hostium conspectu stetit, nullam praelio moram, modo Pictus in aciem descendere voluisset, facturus. Anglorum milites adequitando hostes ad pugnam provocarunt, est tamen ita dies ille sine certamine consumptus. Post varias autem in crepusculo provectas red et altiori nocte consultationes, decretum omnium suffragiis pugnae fortunam experiundam, inque ea aut vincendum aut moriendum fortiter et honeste. Inde post concubia, cunctis in manifesto discrimine ad religionem conversis, opemque a Christo religionis precationibus petentibus, complura pia vota sunt audita. Hungus rex divum Andream, in cuius Pictica Scoticaque gens erat tutela, frequentibus suspiriis lachrymisque, ut peculiaribus suis populis, ne tam impiis Anglorum armis in exitium abducerentur, auxiliaris foret, est precatus. Soluto regi intempesta nocte in soporem, extemplo astans apostolus iussit alcariori esset animo, nec hostium multitudine terreretur, plurimamque spem in divina locaret ope: fore ut gloriosam de Anglis postera die assequeretur victoram. Mirum scribunt tunc accidisse supra Pictorum castra, lucidam apparuisse crucem, illius instar qua apostolus Andreas pro Christi nomine supplicio olim erat affectus, huncque apostulum ipsi Hungo ostendisse, addidisseque id ostensum ante partam victoriam haud caelo defuturum. Experrectus rex milites iam tum lucentem crucem intempesta nocte admirantes edocet quam fortunam divus Andreas sibi suoque exercitui fuisset pollicitus, per quietem hortatus prima luce alacres hostes pugna adorirentur, numine sibi propitio et adverso hostibus, eoque eorum multitudinem minime timendam.
spacer 21. Sequuta regis verba grata omnium vociferatio, quam hostes audientes (nam hi noctem totam in armis perseverabant) lucidam simul conspicati crucem, quippiam mali portento tali sibi praesagientes, ingenti pavore sunt perculsi. Sub primam lucem Hungus, eductis castris militibus instructisque copiis, signum cum hostibus manum conserendi dedit, altiori voce inclamans divum Andreaem manifeste auxiliarem addesse, quo duce absque discrimine victoria Pictos Scotosque secuturam. Ad regis verba milites tanta vi in Anglos sunt invecti ut cum impetum non possent sustinere primum Northumbri, mox tota acies impulsa terga dederit. Ad occupata pridie quam pugnaretur impedimenta praedamque primum fuga inclinavit, ubi maior caedes quam in acie est edita. Captivi qui cum impedimentis erant iuvere victoriam. Hi repente, ubi victis Anglis suos instare viderunt, maiori longe crudelitate in hostes quam victores desaeviunt. Vagata est demum caedes in tantum ut ex tanto Anglorum nuper exercitu vix quingenti viri in pacatum evaserint, Athelstano rege primo congressu lancea confosso interemptoque. Nomen pugnae locus hac nostra aetate retinet ab Anglorum caeso rege Athelstain vocatus. Hungus potitus victoria aeneatoris clangore victorem militem ad signa vocat, ubi sequutam noctem armati perseverarunt, postridie lecta spolia simul cum praeda militari sunt instituto distributa. Quesitus Athelstanus inter caesorum cadavera tandemque inventus ac in proximum templum delatus regio more est sepultus. Alii Athelstani caput ademptum trunco Inchgarvae illatum ibidem affixum palo ut ludibrio haberetur scriptum reliquere.
spacer 22. Secundum haec victores, despositis armis, divi Reguli in Otholinia templum (nunc divi Andreae aedem vocant) nudatis pedibus, ut Christi apostolo accepto pro beneficio gratias haberent, Hungum regem sequuti magno itinere petierunt. Illuc ubi deventum, sacris celebri pompa peractis, Pictorum Scotorumque nobiles secundum regem, inde caetera multitudo apostoli Andreae reverenter osculati reliquias, immensas gratias Christo atque eius apostolo reddiderunt, polliciti Hungo authore se suamque posteritatem signo crucis divi Andreae quoties ad praelium fuerit proficiscendum, ut tam insignis victoria parta divinitus grata recordatione semper haberetur, pro insigni deinceps usuros. Mansit Pictis et post eos deletos Scotis exinde hoc institutum perpetuum. His ita feliciter gestis, Scoti qui cum Pictis commilitium fecerant, recepta praedae parte et donati ab Hungo rege eius pro dignitate muneribus, ad sua laeti concesserunt. Hungus autem, ut se verum servatoris apostoli cultorem ostenderet, augendae religionis studio sacram aedam magnifico auxit apparatu, ac sacerdotum ad divina exequenda numerum. Praeclara huic donaria intulit: calices, phialas, pollubra, servatoris ac duodecim apostolorum statuas ex argento auroque, et capsam pro reliquis divi Andreae asservandis ex auro purisismo. Et praeter haec Christi ecclesiae ad sacerdotum usum, ut gerendis ecclesiae dignitatibus suppeterent facultates, armentorum, omnis generis fructuum, proventum et praediorum ubilibet per suum regnum decimam partem libere erogavit. Et ne clerici deinceps ad profanum iudicium traherentur, neve quovis pro crimine ultimo afficerentur supplicio, edicto cavit.
spacer 23. Verum his donis et hoc privilegio Pictorum sacerdotes paucos admodum annos libere sunt usi. Siquidem Ferdethus, qui quartus ab Hungo Pictorum regnum ministravit, magnifica pii regis donaria simul cum privilegio clericis penitus ademit, sanciens ut profani iudicis vocati paterent tribunali, veteribus reditibus viverent contenti; quos vero Hungus ecclesiae contulerat, eos milites aulici caeterique satellites regii occuparent. Picto gentis primores impio regis edicto favebant, rati quicquid in piorum vertitur usum, id omne haud secus ac si hostium vi diriperetur, perire. Id fuisse in causa plerique postea existimaverunt ut inclytum Pictorum regnum, per tot secula, sub tot regibus retentum, fata citius traherent in exitium. Nonnulli nostrarum rerum scriptores asseverant quae de Hungo et Athelstano data sunt memoriae alio tempore, etsi non multum ab hoc diverso, accidisse. Verum in his, ut in aliis plerisque, Veremundum sequimur, quod is author circa temporum supputationem caeteris videtur accuratius elaborasse.
spacer 24. Hungo atque Achaio eorumque populis tempora exinde fuere pacata, Anglis, accisis opibus, bello quiescentibus. Emigravit tandem Achaius ex hac vita secundum supra tricesimum annum regno potitus, qui fuit Christianae salutis nonus supra decimum et octingentesimum, et Hungi principatus in Pictos sextus. Cuius funus in Ionam regio more, ingenti piorum numero prosequente, est elatum. Egere vitam cum Achaio rege Paulus Diaconus. Adiecit is Eutropii scriptis octo libros historiae stylo, a Iuliano principe quem Apostatam dicunt, ad Anastasii tempora extenso, in quibus complura sunt de nostra gente memoriae prodita. Scripsit idem Longobardorum historiam. Erat enim Desiderii gener, quem Carolus Magnus dum Langobardorum regnum everteret captum in vincula coniecit. Huius Pauli est illud in divinis, Ut queant laxis resonare fibris etc. blue Isuardus Gallici sanguinis vir et monasticae professionis. Complexus est is brevi stylo divorum acta, Carolo adhortante, opus Martyrologium inscripsit. Et Alcuinus Caroli praeceptor, cuius permulta scripta veram pietatem redolentia ad posteritatem devenere. blue Ex nostratibus Gervadius episcopus, insignis Christi dogmatis in Moravia concionator. Galcianus et ipse antistes, egregius, non sine sanctitatis opinione, doctor. Modanus Medanusque germani monasticae vitae addiciti, imitandae virtus se ad posteros praebuere exemplaria. Rem Romanam Achaio vivente (ut diximus) tenuit Carolus Magnus. In oriente Constantinus sextus (namque id temporis Romanum imperium primum in duo est divisum), cuius iussu conventus trecentorum quinquaginta antistitum est Niceae celebratus, ut semel decerneretur essentne sanctorum imagines templis restituendae an in omne tempus abolendae. Magnoque omnium consensu est decretum ut, Romanae ecclesiae ritu, in templis haberentur, additaque est colendi forma duobus versiculis expressa ut res ab omni idololatriae suspicione abesset. Habentur hodie hi versus passim ut e Graeco in Latinum fuerant traducti:

Hanc videas, sed mente colas quod cernis in ipsa.
Nam Deus est quod imago docet, sed non Deus ipsa.

spacer 25. Et Carolus imperator, Achaio superstite, iuxta pacis bellique artibus eminens, insigni semper in omnes beneficentia et humanitate, dubium an bellica virtute et urbanarum rerum magnitudine an verae pietatis observatione celebrior, fatali morte est absumptus, postquam Francorum rei summam septem et quadraginta tenuisset annos, quatuordecimque imperasset Romanus. Fuit annus eius obitus a Christi incarnato quintusdemicus suptra octingentesimum. Aquisgrani est situs sepulchro hoc epitaphio inscripto, CAROLI MAGNI CHRISTIANISSIMI ROMANORUM IMPERATORIS CORPUS HOC CONDITUM EST SEPULCHRO, Achaii regni vicesimusnonus. Huic Achaio Convallus patruelis ex Dongallo Ethfini regis fratre, comitiis in Argadia, factis, communi omnium suffragio rex declaratus successit. Hungo Convallus omnium fuit charissimus, quod veterum Scotorum Pictorumque amicitiam pio semper coluerat officio. Nihil actum domi aut foris per alterum horum sine utriusque ductu et consilio. Unde pax et quies regibus regnisque fuit. Extinctus est diutuna tabe consumptus Hungus, Pictorum regno Dorstolorgo filio per manu tradito, Convallo rege praesente, qui secundum eum haud diu in humanis superstes erat. Quinto enim anno sui principatus paulo post fatis est absumptus.
spacer 26. In cuius locum Dongallum Solvathii regis filium, de quo affatim supra, virum insigni prudentia extemplo sufficiunt. Paucis postea emensis diebus nonnulli Scotorum nobilis, qui, liberioris vitae cupidi, Dongalli gravem severitatem (oderat is insolentes adulescentum mores) plurimum formidabant, Alpinum Achaii filium, ut paternum regnum occuparet, adhortantur. Ad quem, ubi minus diligenter rem adolescentem navare conspexerant, ingressi strictis gladiis supra eius caput, gravi interposita execratione, iurant, nisi quod suaserant de regno occupando Dongalloque omni qua possit vi persequendo secum exequeretur, enses in suum caput continuo experturum. Adolescens Alpinus, subita re perculsus vitae timens, nisi obiret imperata in nobilium verba iurat. Collectis inde copiis partim ex conductitiis militibus, partim ex coniuratorum fautoribus, ingentem motum in Scotorum regionibus adversus Dongallum suscitarunt. Post varia itinera in Argadiam ut Alpinum regiis insignibus marmoreae cathedrae insidentem patrio ritu ornarent est deventum. Alpinus, ne sua culpa pacatissimus Scotorum status in aliquo turbaretur, cum paucis consilii consciis, coniuratis relictis, ad Dongallum fugit. Venientem multo susceptum honore Dongallus pio affecu est amplexus, pollicitus, modo ei Scotorumque populo videretur, se summum, cui admotus fuit, magistratum depositurum, nihil magis se cupere asseverans quam domus Achaii regis felicitatem. Id enim esse tanti regis meritum in publicam Scotorum salutem ut impie sit facturus si Achaii progeniem regno fraudari pateretur.
spacer 27. Alpinus, habitis regi gratiis, precatus est in administratione perduraret, testatus se nihil minus excogitasse quam de regno, eo vivente, occupando. Quod autem copias coegerit et eas in Argadiam moverit, non suam sed coniuratorum culpam esse, quorum si non acquievisset postulatis, extrema crudeliter fuisset perpessus: idque et non aliud de se sentiret, expectaretque obsequium quo filius naturae iure in proprium esset parentem. Tertio exinde die legati missi a coniuratis venere ad Dongallum: Alpinum, ut sui facti levarent invidiam, palam criminantes. Quos rex, haud ignarus cuncta adversus Alpinum allata ad rebellantium sceleris atrocitatem levandum spectare, parum aequis auribus auditos iussit unde venerant illico redirent, interminatus ut quum primum res id ipsa pateretur temerarium motum reprimens, sublatis rebellionis authoribus, Scotrum statum in formam redigeret meliorem. Neque regis minae fuerunt vanae. Siquidem, aliquot ocyus accitis cohortibus, nocturnis diurnisque itineribus ad rebelles devenit priusquam ipsum iter arrripuisse fama retuilisset. Ad cuius rei nuncium coniurati, dum pararent fugam, intercepti, extemplo capite sunt damnati. Id supplicium fregit audaces aliorum conatus, reddiditque Scotorum statum aliquandiu tranquillum.
spacer 28. Dum vero in hoc statu Scotorum essent res, Eganus secundus Hungi Pictorum regis filius, Dorstolorgum germanum cupidine regnandi insidiis petitum occidit, sumpataque purpura, Pictorum paucis admodum suffragantibus, sese declaravit regem, et ut regnum sibi stabiliret paternas opes, quae amplissimae erant, in regni primores profudit, eoque facto complurium parato favore, Brennam Merchiorum regis filiam matrimonio subi devinxit (nupserat ea antea Dorstolorgo regi), ut per id nullo mulieri honore detracto, patris iram, si quam, genero caeso, concepisset, devitaret. Stipatoribusque usus nullum in locum profectus est sine armatorum satellitio, quos illi non animi benevolentia sed profusa largitio amicos fecerat. Nulli unquam, ne uxori quidem, quem non prius stipatores, ne quod sub vestimentis occultaretur telum, fuissent perscrutari sui audiendi fecit potestatem, ratus (quod erat) fraternum ob caedem morumque improbitatem permultos suo capiti insidiari. Itaque cunctos timens et a nullo observantia dignatus, Pictorum regnum administravit. At tandem ipsum haud fefellit opinio. A Brenna enim uxore prioris mariti necis ulciscendae cupida, noctu dum crapulae nimia indulgentia in altiorem somnum fuisset solutus, medio stipatorum agmine est strangulatus, posteaquam duos rem Picticam tenuisset annos. Egano ac Dorstolorgo ita sine liberis vita defunctis, quod nullus ex Hungi posteritate superesset, Alpinus Hungi ex Fergisiana sorore nepos Pictorum regnum ad se devenisse contendens, Dongalli regis suasu ad Pictorum maiores legatos misit qui eos amice interpellarent ut regnum sibi haereditario iure debitum deferrent, quando, Hungo avunculo suis cum liberis fato absumpto, omnium propinquissimus regni esset haeres, dicerentque divino actum munere ut duarum vicinarum gentium, quae atrocibus bellis frequentius infensissimis odiis laborarunt, regnandi iure in unum utriusque sanguinis virum collato, tandem una respublica efficeretur.
spacer 29. Pictorum maiores, venturae legationis et quid petitura esset priusquam ad se venisset admoniti, ut locus Alpino petendi regni sublatus videretur, Feredethus, virum summa inter eos authoritate, omnium consensu regnare iubent. Nec multis interiectis diebus legati Camelodunum venientes, quo tum Feredethus cum Pictorum maioribus convenerat, peragentes in curia mandata, quum de regno Alpino deferendo mentio haberetur, obortu populari tumultu ne sermonem ultra protraherent sunt prohibiti. Factoque tandem silentio, Scotorum legatis ita per Feredethum responsum: Pictos peregrini sanguinis principem neque debere nec posse iure admittere, legem enim esse apud gentem summae potestatis de familia in familiam, quum foret opus, transferendae, eademque lege vetitum creatum iam regem ante vitae exitum administratione abdicare. Propterea Alpino, peregrino sanguine prognato, tametsi olim Pictorum regis, cuius sanguis in Egano finem accepit, nepos esset ex Fergusiana sorore, suprema dignitate populi authoritate in aliam domum translata, ex eademque rege iam dicto, nullum superesse ius regni inter Pictos vendicandi. His domum relatis, Dongallus rex, ne Picti huiusmodi commentis Alpinum iure regni spoliarent, secundam legationem ad Pictos decernit, quae avitum regnum Alpino denuo repeteret deferendum. Id si negatum foret, bellum eis in tertium mensem indicerent. Profectos domo legatos, ubi auditum est eorum accessum Camelodunum appropinquare, missi eis obviam lictores prohibentes ne illuc ingrederentur, sed ante quartum diem Pictorum excederent finibus Feredethi nomine, capitaleque fore si mandatis non obtemperarent. Territi legati ad lictorum verba iusserunt eis ut nomine Alpini atque Dongalli Frederetho Pictisque, uti ipsis imperatum erat, indicerent bellum, atque quo venerant itinere domum sunt reversi, ius gentium per Pictos manifeste violatum quiritantes.
spacer
30. Scotorum itaque primores frequentes ad Dongallum regem convenere (erat is tum in Caricta arce munitissima) super bello gerendo in consessu consulaturi. Nec eorum erat quispiam qui pro Alpini iure consequendo fortunas omnes caputque non devoveret, adeo sese Pictorum commentis irrisos et legationem contra ius gentium spretam aegre tulerunt. Unus ergo omnium erat consensus cum Pictis ad internecionem usque dimicare, nisi regnum Alpino debitum deferrent, causam dictitantes belli piam, regnumque iure ab Alpino armis repetendum (quoniam aliter id consequi nequiret), a quo Picti eum per summam iniuriam prohibere conarentur. Bellum itaque extemplo uterque populus summa vi parat in alterum, Picti ne peregrini generis virum regem admitterent, Scoti ne Alpinus avito regno Pictorum commentis fraudaretur. Dumque parando bello Dongallus insisteret diligentius, Scotorumque per regiones conscriberet milites, Spei fluminis traiectu navicula undarum vi depressa infeliciter occubuit, principatus sui anno sexto, Christi servatoris rricesimo supra octingentesimum. Cuius funus multo cum honore Alpinus in Ionam extulit. Unde reversum, post iusta illi peracta atque in Argadam ad fatalem lapidem admotum, Scotorum maiores concordi multitudinis applausu regem salutavere. Alpinus ita regnum adeptus, ne quid ad susceptum bellum feliciter gerendum deesset, commeatu comparato conscriptoque exercitu, ut caetera omnia ad omnem eventum praeparata forent exactissimum adhibuit diligentiam.
spacer 31. Contraque ferox Feredethus, morte praecipue Dongalli regis magnum omen ab hostium capite extincto capiens, quae ad bellum gerendum usui videbantur ocyus per viatores iubet undique parari. Ipse Horestiam cum militum delecta manu, quo universam Pictorum multitudinem iusserat convenire, adequitavit. Iam Scoti in eam devenerant regionem, nulla vi in agrestes usi, ac munitionem Forfair inceperant obsidere. Die autem qui fuit ab eo tertius Feredethus acie magno ordine instructa Scotis sese ostendit. Ad Resetennotum inde collatis signis est concursum, primaque coitione, quae omnium erat acerrima, dextrae Scotorum alae pene sunt diectae. Sed Fenedocthus Atholiae praefectus auxilio veniens cum quadringentis illius regionis viris, non sine crurios effusione, praelium in ea parte redintegravit. Inde atroci pugna sequuta, neutra ex parte est nutatum, caedis utrinque plurimum editum, fugae tentantum nihil. Dubius fuit aliquandiu Mars, signis nunc ab antesignanis magna ex parte desertis, nunc receptis inter manipulos. Animadvertensque Feredethus rex mediam Pictorum aciem tandem labantem, tanto impetu cum fortissimis Pictorum manipularibus adversus hostes est aggressus ut, dum acrius pugnae insisteret, Scotosque caedendo longius procederet, a suis prorsus fuerit exclusus. Itaque interclusi Pictorum fortissimi quique una cum Feredetho rege, quum neque qua venerant via, nec alia, undique confertissimis hostibus cohibentibus, ad suos prorumpere potuissent, in orbem redacti mortem egregie ulciscendo magis pugna defessi quam victi ad unum simul cum Feredetho rege interierunt. Neque id caeteris Pictis remisit certamen, dum aliquid luminis superfuit. Nox tandem superveniens praelium diremit amboque exercitus victis simillimi ad impedimenta abierunt. Picti Feredethum regum tot cum fortissimis caesum maioremque exercitus partem amissam cognoscentes, relictis sauciis in campo cum impedimentis, qua quemque in tenebris pavor tulit in tuta loca confugere. Abiisent illico et Scoti, tantam suorum vim in ea pugna conspicientes desideratam, haud minori timore compulsi, nisi denunciatum Alpino fuisset Pictos in fugam versos sine ordine, relictis impedimentis, abiisse.
spacer 32. Ea res ad lucem Scotos tenuit haud procul a pugnae loco, qua orta equites quidam Scoti Alpini iussu digressi exploratum ne Pictorum fuga ad insidias spectaret, proximosque conscendentes montes mortalium nullum in adiacentibus campis conspicati, post meridiem ad Alpinum regem sunt reversi. Laeti itaque Scoti de victoria caesorum spolia, impedimenta et suoppellectilem in illis repertam omnem inter se militari instituto sunt partiti. Feredethi funus, ut regio morte conderetur in agro Forfair Christianorum sepulturae sacro curavit Alpinus. Recensiti inde exercitus tertiam partem intelligens desideratam, caeteris domum concedendi fecit potestatem. Incidit funesta pugna in utriusque regis annum primum. Hac pugna utrique partium decertantium cruenta satis confecta, Scoti, ne publicam salutem unius praelii fortunae exinde committerent, incursibus levibusque praeliis in vicinos Pictorum agros hostes pluribus vexarunt incommodis. In Horestiam primum irrupere, unde pecudes et rei frumentariae quantum auferre poterant, reliqua parte incensa, paucis caesis in Atholiam secum deportarunt. Sequutae frequentes Scotorum depopulationes, Horestiae tandem regionem habitatore reddidere exhaustam. His Scotorum conatibus Brudus Feredethi filius, rex Pictorum recenter creatus, oppositus, segniter omnia curavit, usqueadeo ut suis aulicis atque militibus derisui haberetur. Picti igitur ne hostium vi indies maiorem paterentur iacturam tam monstruosi administratoris culpa, simulata ex composito seditione Brudum primum annum regnantem interficiunt. In Pictorum regnum Kennethus secundus Feredethi filius succedit, nihil feliciorem principatum aut vitae exitum quam frater sortiturus. Nam recensitis in Horestiam copiis movens in hostes, ubi in eorum devenisset prospectum correptus timore, abiectis armis sumptoque militari sago praecipiti cursu fugam occupans, ab agresti homine turpem illi fugam improperante, post multa convicia, ignotus interficitur. Caeteri Pictorum, ne difficile sine duce obirent certamen, servato ordine abeuntes congressum declinarunt.
spacer 33. Secundum infaustum Kennethi interitum, Brudus, vir ingenti animo, maiorum suffragiis summum inter Pictos accepit magistratum. Qui illico, accepto regno, in Horestiam, quam regionem Scotorum iniuria vastam reddiderat, veniens, plurimos illic Scotici sanguinis inventos latrunculos crucis affecit supplicio. Missis post haec Pictorum oratoribus red ad regem Alpinum de reparandis utrinque iniuriis, deque renovando vetere inter populos foedere, evestigio responsum Alpinum Scotorumque primates nihil prius audituros de pace quam Picti iusto haeredi regnum distulissent. Tum Brudus eo responso intelligens Scotos in bello adversus Pictos perseveraturos, ne imminenti discrimine succumberet, cum Anglis foedus inire, indeque stipendiarios accire milites, quibus ad praesens bellum gerendum instructior esset, instituit. Edwinum ergo Anglorum regem, missa ad eum ingenti pecuniae per legatos, oratum facit, auxiliaris sibi ad instans bellum conficiendum conductitiis saltem esset militibus, Pictorum societatem ei adversus quemlibet hostem perpetuam pollicitus. Edwinus, haud aspernatus Brudi postulata, sumpta pecunia, se pollicitus est quum in Scotos foret movendum egregia cum Anglorum iuventute quio diceret Brudus loco affuturum. Gavisi Pictorum quidam Anglos, ut rebantur, in belli partem susceptos, victoriam de Scotis sibi promittebant. Alii parum Anglis confidendum censebant, quorum regem Athelstanum paucos ante annos tanto cum hominum numero mira saevientes in devictam gentem crudelitate in Laudonia occidissent.
spacer 34. Ita Brudus, fisus Anglorum viribus, ad bellum de quo Pictorum maiores varie sentiebant, se multa alacritate praeparabat. Scoti interea Horestiam a Grampio monte ad Tai aestuarii ripam ingenti ducto in regionem exercitu occupant. Brudus, Scotorum iniuriae certior factus, Edwinum regem per foecialem precatur Anglorum ad se mittat delectum, qui secum in Scotos iam tum in Pictorum agros hostiliter effusos facerent commilitium. Ad ea Anglus se civili bello implicitum, exoratumque ab amico Francorum rege Ludovico, Pio cognomento, ne Scotis eius confoederatis iniurius esset, eo anno Pictis auxilio fore non posse. Si in sequentem annum expeditionem differre illi placeret, se Anglo cum milite auxiliarem futurum respondit. Brudus ita delusus Anglorumque perfidiam ultimis execrationibus detestatus, evestigio cunctos suae gentis arma ferre potentes ad militiam scriptos iubet in inferiorem Calidoniam octavo qui ab eo foret die cum necessario commeatu convenirent, ibidem a se imperia accepturi. Nemo erat Pictorum qui regi non obtemperaret. Ingentes igitur copiae condicto sunt die contractae, motumque illico ad castrum Calidoniae unde, Tao amne haud sine difficultate superato, in Horestiam est descensum. Brudus nocte quae diem pugnae praecessit solerti veteranorum consilio (eorum enim nonnullis veluti militaris disciplinae patres reverenter habuit in exercitu), clitellariis equis prius impedimentis detractis, mulieres, agasonesque partim arma, partim linum indutos, contos tenente et ligna hastarum instar assidere iubet. Centum his admiscet equites sui consilii conscios, quorum ductu agenda eo in negocio exequerentur. Hos in luco, loco in quo pugnam futuram rebatur, proximo abditos, vetat ne ante incoeptum praelium hostibus se ostenderent.
spacer 35. Alpinus sub id tempus in arce in monticulo sita Alecto proximo (Deidoni tumulum nunc vocant) cuius nostra aetate pauca vestigia cernuntur, se continuit. Adiacet monticulo ad Aquilonem planities ingenti magnitudine, saltuosis tunc montibus magna ex parte septa, nunc nudatis arbore. In ea Scotorum castra erant. Perspectis ex arce Pictorum copiis ad pugnam expeditis, Alpinus in castra veniens eductos milites celerius acie instructa brevi oratione est hortatus ut in pugna fortes se ostenderent, quam tantopere antea petivissent, nec tam pudore quam patriae ac vitae charitate stimularentur ad egregie agendum, periculum a mentis oculis abiicerent; ruerent in hostem, nulliusque rei magis quam rei bene gerendae et propriae salutis memores sperarent virtutis praemium, victoriam, pro qua pie decertarent, eo clariores apud caeteras gentes futuri parta victoria, quo iustiori bello omnium iudicio decertassent. Interim certaminis ineundi cupidi, priusquam signum daretur a duce praelium adoriuntur. Primo impetu dextrum Scotorum cornu (in id enim maxima Pictorum turba ruerat) vehementer est turbatum. Assistens illico turbatis Alpinus cum egregia militum manu acrius eis improperat, castrensem ferocitatem inter certandum in acie versam in pavorem. Illius opera praelium est redintegratum, et qui pulsi fuerant adorsi sunt magni vi hostes caedere. Inter haec se a longe ostendunt, velut ad pugnam moventes, a Scotorum tergo fallaci equitum specie, quos vicinus occuluerat saltus, agasones. Quorum aspectu quum longe plures quam essent palantibus viderentur, territi Scoti, metu ne hostilibus circundarentur armis, omissa pugna praecipiti cursu fugientes abiere. Parva in praelio caedes edita, in fugo multa maxima. Mulierum enim et agasonum vani timores plus profuere ad victoriam veris Pictorum viribus. Hi etenim, relictis equis, fugientes persequuti quoscunque interceperant absque discrimine trucidarunt.
spacer 36. Captus eo praelio Alpinus, manibus post tergum ligatis ductusque ad priximum vicum eius morte exinde insignem, securi est percussus. Manet ad posteritatem loco nomen lingua Scotis vernacula Pasalpim, id est mors Alpini. Caput Alpini regis victores conto affixum pro victoriae insigni secum Camelodunum ferentes, eminentissima murorum parte patibulo suspendunt. Scoti secundum adversam pugnam, dimissa Horestia, qui cladem evaserant, magno itinere abiere in Argadiam, ubi Kennethum Alpini filium imperio maturum demortui patris loco regem constituunt. Erat annos quo patri interempto Kennethus filius successit in regnum quartus Alpini principatus, Christiane pietatis ab origine octingentesmum tricesimus quartus. Pictorum populus tam excellenti victoria laetitia perfusus, omnium maxime nobiles, Camelodunum, vocante Brudo rege ut Deo optimio maximo piis votis precibusque gratias agerent, conveniunt. Ubi post sacra patrio more communio omnium gaudio peracta, contactis Christi evangeliis simul atque divorum statuis iurarunt se nunquam bello quieturos donec impia Scotorum gens, cui numen certo dignoscerent infensum, ad exitium fuisset perducta, sanciveruntque communi omnium consensu, si quis de pace aut foedere cum inhumana gente ineunda deinceps faceret mentionem, capite plecteretur. Non deerant ex populi maioribus qui et iusiurandum et sanctionem improbarent, suadentes secundis rebus modeste utendum. Sed illi adolescentum nonnullorum petulantia foede pulsati, templo in quod tum convenerant Picti ingenti contumelia sunt eiecti. Haec ad Scotos relata non eis animos deiecere, sed potius irritavere, magnum omen futurae foelicitatis ac in omne Pictorum nomen dispendii ex superba eorum insultatione, et quod in secundis rebus non saperent captantibus.
spacer 37. Sequuta aestate Picti ingentes copias adversus Scotos contraxere, quibus in hostes moventibus orta levissima de causa seditio totum pene exercitum in diversa ac contraria studia divisit. Contumeliam verbera, verbera ingens caedes sequebatur, qua regis magnatumque authoritate vix dum luceret temperatum. Nocte sequuta rex Brudus, maioribus ad se accitis, de lite dirimenda consultat. Et dum ad primam usque lucem varie consultando dubium pertraxisset sermonem, re infecta, omissa expeditione in Scotos, domum rediere sunt compulsi. Brudus vix tertum mensem post omissam expeditionem superstes fuit. Dolore enim captus quod sibi contra sententiam cuncta infoeliciter videbantur succedere, morbum contraxit, quo diutius vexatus corpore tandem confecto interiit. Post Brudi obitum Picti, ne suae res moderatore carentes, interna seditione nondum sedata, iacturam pateretur, Druskenus demortui regis germanum, virum ad domesticam litem tollendam dum privatus viveret magno opere insudantem, summum rei Picticae moderatorem constituunt. Qui, adepto regno, evestigio intestinam litem componere aggressus, partibus in ius vocatis, de seditionis causis iniuriisque secutis et earum reparatione agere incoepit. Dum his intenderent Picti, Scotorum quidam egregii adulescentes, iniquo ferentes animo Alpini regis caput insepultum pendere, Pictos se simulantes (gentis enim linguam promptissime callebant) veluti mercatus causa Camelodunum contendunt, ubi aliquiot dies conversati, capta opportunitate, caput intempesta nocte e moenibus sublatum praecipiti cursu in patriam detulere. Idemque plumbea capsula occlusum longa sacerdotum deductione, rege Kennetho multis cum proceribus comitante, in Ionam delatum inter sacra regum monumenta cum corpore composuerunt reliquo. Hos viros, qui summo vitae discrimine Alpini caput Cameloduni moenibus ademptum patriae reddiderant, eoque facto magna Scotos levaverunt ignominia, Kennethus rex, ne fortium virorum acta munere vacarent, agris amplisque donariis remuneratus est.
spacer 38. Ad regni postea tutamen versus, arcium ac munitionum quae Pictis essent proximae auxit praesidia. Et ut Scotica iuventus continuo in armis esset, ad omnem hostium insultum omnes paratos esse iussit. Verum permultis Scotorum magnatum in animo erat potius sua tueri quam Pictos, quorum armis tantam recenter accepissent cladem, bello deinceps lacessere. Aliis visum est bellum paulisper dissimulandum at ab omni in Pictos quisecendum motu, donec fractae opes Scotis essent restitutae, tunc autem Kennetho regi, Pictorum regnum cunctis viribus petendum, paternamque ulscendem caedem, siquidem, receptis viribus, sine magno discrimine susceptum bellum ad foelicem exitum perduci posse. Hi, etsi contra sententibus et numero et authoritate longissime essent inferiores, tamen regi omnium charissimi sunt effecti. Qui tamen ne dissidium inter suos esset quominus praemeditata assequeretur, partim aequata administratione, partim mira largitione in omnes Scotorum magnates, in summa eos charitate continuit. Tres deinde anni sine ulla pacis mentione inter inimicos populos depraedationibus et incursibus citra magnam caedem sunt exacti. Kennethus deinde quarto administrandi regni anno cum gentis primoribus consilia habuit de Pictorum regno petendo, denique red Alpini regis vindicanda caede, docens honesto consulendum esse, nec ita languescendum dubiis in rebus populo ad bella nato, quum pie bellare posset. Tempus item adesse contrahendi copias atque in Pictos ducendi regnumque petendi armis, quod illi tot annos per iniuriam tenuissent. Id fidem, id honestum et patriae charitatem (cui cuncti fortunas debent et animam) suadere. Haec aut his similia concionabundus Kennethus ad multitudinem, consessu ad id facto, profatus, haud magis primorum animos ad bellum potuit inflammare quam si prorsus viris indigna subeunda suadere fuisset annixus. Recens enim clades, Pictorum armis Alpino caeso, accepta eorum animos a belli studio tantopere alienaverat.
spacer 39. Caeterum idem Kennethus, postquam maiores gentis in suam trahere sententiam frequenti suasione frustra attentasset, ut eorum ingenia ad incoeptum bellum continuandum accederet, commentum antea inauditum excogitavit. Iubet primum, soluta concione, omnes de rei summa denuo in eundem locum postridie secum convenirent. Vespere qui consilio aderant primores, iubente Kennetho, comiter in regia convivium celebrant in seram noctem protractum. Dati inde quieti in gravem soporem facile sunt soluti. Intempesta nocte sub eandem horam in singula cubicula singuli viri vestes ex piscium coriis haud desquamatis confectas, uti mandaverat rex, induti ingrediuntur. Gestabat unusquisque eorum altera manu baculum putri ligno excussum (df namque, perinde atque piscium squamae, insolitum splendorem non sine spectantium terrore mediis in tenebris emittit), altera immensum bovis cornu, quo quum loquendum foret, emisso spiritu vox ab humana longissime discrepare audientibus videretur. Ad talium insolutum aspectum semivigiles, dubii an insomnia essent, terrore perculsi pavidum tenuere silentium. Graves extemplo et plus quam humanae voces insonuere se caelestes esse nuncios, illuc missos ut Scoticae nobilitati nunciarent Kennetho rei audiendum. Iusta eius est postulata, avitum regnum iure repetendum a Pictis, populo ob ingenti scelera brevi acerrimam cladem divina ultione accepturo, numini ita visum, cui nec consilia nec opes humanae possunt obsistere. Haec ubi dicta, quisque nunciorum baculum sub veste abdidit, pisciumque coria collegit in sinum, ut simul cum splendore evanuisse spectantibus viderentur.
spacer 40. Quicunque haec viderant pavidi quievere quod noctis erat reliquum. Ad primam lucem convenere primores, quae sub conticinium vidissent audivissentque referentes, temporis, vestis, vocis ac verborum similitudo cunctis attestantibus se non insomnium sed veram vidisse rem, fecit ut caeleste oraculum id fuisse cunctis sit creditum. Ocyius ergo haec ad regem deferunt, caelitus monitos sese ad continuandum bellum in Pictos constanter asseverantes. Rex similis visionis per quietem docet sese haud fuisse expertum, verum rem silientio continendam ne ipsi de divino munere nimium gloriantes caleste numen, eis adeo propitium, redderent fortassis infensum. Tum vero oraculum propalandum, quum Dei benignitate foelicem exitum bellum fuerit sortitum. Cunctis placuit regis sententia. Iussumque inde per regios praecones omnia ad bellum necessaria comparare: commeatus, equos onerarios, impedimenta, omnisque generis praeliaria, demum contrahere atque in Pictorum agros contractas ducere copias. Scotorum maiores regis per praecones imperium naviter exequuntur. Contracta itaque hominum vis quantam nullus tum supertitum prioribus vidisset seculis, in Vicomagiam, Kennetho duce, irrumpit. In quam veniens Druskenus (erat eius exercitus ex Pictis et conductitiis Anglis gregarie conflatus) Scotos noctu praeteriens, inter eos et eorum regiones castra posuit.
spacer 41. Vix dies erat et adversae acies odio excandescentes non pugnae signo, non ducis expctato imperio, manus conserunt. Eo praelio Pictis offuit praeceps in certamen cursus, sed magis longe Anlgorum, quibus tum non plus animi erat quam fidei, in proximum montem recessus, quem sequutus a toto Scotorum exercitu clamor Anglos docens abiisse, Pictis multum animi ademit, hortatusque Druskenus per equitem abscedentes amplis pollicitationibus in certamen redirent, accepit responsum Anglicae non esse virtutis sine ducis imperio, sine ordine pugnam inire. Pictos stolide sese obiecisse hostibus cadendos. Ad artem pertinere militarem, in qua exercitus salus multo maxime consistit, ubi nulla victoriae spes esset, congressum declinare. Sentiens itaque medium Pictorum agmen altero latere nudatum, hostiumque telis peti a tergo, quos Angli a fronte suscepissent sensim loco cedere. Id Scoti animadvertentes acrius insistere pugnae, donec hostes impetum non ferentes terga dare cogerentur. In fusos fugientesque Pictos instat Kennethus equites peditesque emittens, iubetque ut caederent cunctos, nullumque vel deditum servarunt, memores Alpini nobiliumque parentum, posteaquam dediti fuissent, iniustae ac sceleratae necis. Inclinavit Pictorum fuga ad Fortheam flumen (erat id a tergo non multa a pugnae loco intercapedine), quo devenientes, fluente arcente fugam, qui in ipsum non ruebant praecipites a persequente hoste ferro sunt necati.
spacer 42. Dum ita inimici exercitus depugnarent, Anglorum cohortis domum abeuntis post paulisper spectatum certamen, interiecti montes Scotis ademere prospectum. Druskenus rex, ut primum suos de fuga cogitare intellexit, pernici equo vectus, quem in omnem infoelicem rei eventum habuit paratum, paucis comitibus periculo se eripuit. Revocati Scoti post ingentem hostium caedem, signo facto receptui, ad signa, veriti ne Anglorum fuga spectaret ad insidias loco pugnae in armis noctem persequentem ducunt. Receptam secuto die universam hostium praedam inter se victores veteri instituto partiti, spoliis egregie ditati a rege Kennetho domum sunt dimissi. Paucis post haec emensis diebus Pictus oratores ad Kennethum mittit pacem supplices oraturos. Haud aspernatus rex adversantes facile annuit postulatis, modo avitum Pictorum regnum sibi deferretur. Id a Pictis recusatum malorum ultimum Scotorum imperio praeferentibus in causa fuit ut bellum inter populos maiori quam antea crudelitate instauraretur. Anno qui hanc pugnam est sequutus Kennethus, Horestis ac Otholinis Pictis facile negotio et incruento milite regionibus expugnatis, in sua verba iurantibus receptisque in fidem leges dedit et magistratus, castellis inde praesidiis munitis ad Vicomagiam subigendam totis viribus contendit. Dumque cum Vicomagis Pictis ulto eum in principem recipientibus res per internuncios tractaretur, allatum est ab Horestis Otholinisque Scotos inter eos, abeunte rege, relictos dolo ad unum interemptos esse. Irritatus nuncio, Kennethus, dimissa Vicomagia, ingentem animo volvens iram in Otholiniam est reversus, ubi cunctis ferro et flammae destinatis milites avidi futurae praedae mortalium neminem Pictici sanguinis ea in regione superesse passi. Haud minori plaga mox concussa et Horestia, ut documento mortalibus foret quam esset temerarium atque impium, violato fidei sacramento, regibus pro gratia et benevolentia dolum et impietatem referre.
spacer 43. Dum haec tam crudelia tamque aliena ab humanitate cruentis gerebantur manibus, Druskenus, scriptis ad militiam cunctis Pictorum gentis sine sexus discrimine qui arma ferre poterant, ut vel propulsaret iniuriam vel fortiter et honeste caderet, Scotis obviam cum ingenti multitudine processit. et post quosdam regiones peragratas ad Sconiam (vicum sequuto tum praelio insignitem ad posteritatem, ubi nunc haud inclebris abbatia et frequens canonicis divi Augustini instituti vitae integritate et eruditione claris) deveniens, Kennethum regem cum Scotorum copiis offendit. Postero die, parantibus se utrisque populis ad pugnam, Druskenus, malens integris rebus quam praelio victus (si ita forte eveniret) pacem rogare, per caduceatorem Kennethum precatur colloquendi sibi cum ipso ante pugnam potestatem faceret, quae ipsi Scotorumque genti placitura essent allaturo. Kennethus, ne iusta postula aspernari diceretur, colloquium haud recusavit. Ambo ergo duces, aciebus ad praelium instructis, paucis cum proceribus armatis aequo numero, ut erat per caduceatores conventum, in campum procedunt. Tum Pictus prior,
spacer 44. “Non postest (inquit), Kennethe rex invicte, numinis in te benignitati non dari quod Pictorum rei summae administrator, quorum opes nunquam antehac Scotorum opibus inferiores fuerunt, post tot et tam varios belli successus ad te venio pacem supplex oraturus. Nos siquidem toties victi Scotorum armis, totiesque eorum victores eo tandem devenimus ut aut pax nobis quibus libuerit tibi conditionibus sit ineunda, aut tam in nostri quam in Scotorum perniciem ad exitium usque in bello perseverandum. Verum ad finem aliquem laudabilem tandem isti bello sine ampliori sanguine imponendum movent complura. Nova videlicet inter populos utrosque vetusque affinitas, maiorum diutius continuata benevolenta, in communes hostes frequens commilitium. Ac demum quod ipsi nobis, si certare perrexerimus, haud dubie sumus paraturi ultimum exterminium, dum hostes nos mutuis vulneribus confectos spectantes attritos viribus cum ignominia Albione sunt expulsuri. Quod vero ad pugnam (si tamen pugna futura est) persuadeat nihil est. Neque vobis satis digna sint precia pro Alpino rege, proque tot fortissimis Scotorum proceribus bello nuper sublatis omnes Pictorum opes, sed etiam praemia cunctae Scotorum gentis fortunae, si illorum qui unius Feredethi regis funesta sunt pugna desiderati conferantur vitae, indigna sint.
spacer 45. “Optimum idcirco foret si Scoti veteribus suis regionibus et nos nostris contenti in ocio et pace, ut quondam maiores nostri, viveremus. Ergo de pace vobis, vestra fortuna vobis summopere optanda agere mea sententia convenit. Dubius est belli eventus. Concedit nonnunquam fortuna iis qui periculo sunt propiores victoriam. Tuta res optimaque est pax certa. Haec in tua hoc temporis sita est potestate, victoria in fortunae, quae quam instabilis sit et quam cio ea quae secunda dederit reposcat, satis res nostrae in omnes casus sunt documento. Enimvero nos, qui Scotorum exercitum paucus abhinc annos egregie vicimus, tum maxime fulgente fortuna, cernis iam pene victos, te pro pace necessaria suppliciter deprecantes. Eccui certo constare potest fortunam alia lege erga vestram quam nostram gentem hoc bello usuram? Nunquid vobis pollicita est, quem nulli unquam antea aut genti aut populo, foelicem belli exitum? Ecquem non aliquando fefellit arridens cunctis, quum maxime effulserit, tum maxime timenda? Propterea sine tibi persuaderi pacem tuo magno cum decore ante initum certamen meliorem esse quam speratam in ipso certamine victoram, ne si quid adversi evenerit partum iam decus non sine ingenti nominis rerumque tuarum iactura instabilis fortuna, sua reposcens, brevi evertat momento. Volumus autem, quo libentius in hanc sententiam nihil minus tibi tuoque populo quam nobis utilem, multo autem vobis magis gloriosam, concedas ab impie continuatum bellum nobisipsis mulctam irrogantes, ut Horestia et Otholinia Scotorum deinceps sint regiones, Pictis caeteris quos nunc tenent agris contentis. Hoc autem, ut arbitor, potissimum pacto sine Scoticarum rerum intertrimetno ac discrimine insigne virtutis decus assequeris, omniumque Scotorum regum quorum extat memoria praestantissimus fereris ad posteros.”
spacer 46. Ad haec Kennethus rex, “Quam (inquit) infirmae res sint humanae, quamque instabiles fortunae leges, quibus res nostrae subiectae multa inter sese aguntur varietate, maiorum exempla nobis documento esse debent. Verum presente in negotio Pictis fortunam longe magis quam Scotis timendam reor, quid ut Hungi dudum regis sui progeniem regno defraudent, in impium certamen cum Scotis sint descensuri. Scoti autem iusta arma induti pio bello sua quando aliter consequi nequeant, a Pictis petant. Moverent Pictos vetus amicitia, veteraque et recentia foedera toties sacrosanctis iuramentis icta, modo eos fidei teneret reverentia ad avitum regnum mihi deferendum, eoque medio si utraque gente in unum regnum, eisdem subditum legibus, concedente, posthabitis pollictationibus de Horestia et Otholinia, quae nostrae sunt regiones nostrisque incolis habitatae, pacem foedere perpetuo firmarent, forsitan superbe ac impie me agerere faterer, si pacem negarem petentibus Pictis, quam ipsi aliquando Scotis bello fractis concessissent. At quum longe aliter res se habeat, Pictis ultimo iureiurando adactis nunquam se pacem nobis daturos, et Scotorum populo unus sit consensus nec pacis dandae nec recipiendiae priusquam Pictorum regnum mihi iusto haeredi deferatur, si pacem cupis ex animo piis nostris postulatis acquiescens te regno Pictorum, quod meum est, primum ultro abdica, utque Pictorum inde maiores, positis armis, me regem salutent, cunctis munitionibus in meam traditis potestatem, te praebeto authorem. Sin id grave videtur, in armis vobis est durandum ineundemque nobisque certamen, ad quod, ut cernis, expediti sumus, magna expectantes spe Dum optimum maximum belli exitum secundum ius fasque nobis daturum.” Ita re infecta untrinque ex colloquio ad suos est concessum.
spacer 47. Tum clamatum undique rem non aliter quam ferro discernendam, lugubre bellum inter vicinos affinesque eum habiturum exitum quem fortuna esset datura. Kennethus suos monet pugnam alacres aggrederentur acriusque durarent: fore ut utrum Scoti Pictis an Picti Scotis leges essent daturi eo discerneretur die, victoriae autem praemium fore Pictorum toties petitum regnum, perenne decus, et in hostes imperium. Contra, fugae supplicia patriae casum, infoelicem vitae interitum, dedecus et ignominiam ad posteritatem. Quae cum dixisset Kennethus in duas alas ac mediam aciem dividit exercitum. In harum singulis sagittarios locat ac ballistas. Secundum eos qui hastis contisque utebantur, inde praeliarum gestatores, quos, ut caetera multitudo, variis armorum generibus munita sequeretur, disposuit. Primae aciei Bar, vir tum arte bellica insignis, praeficitur. Secundae Dongallus, tertiam Donaldus regis germanus ducit. Sequitur Kennethus cum equestri cohorte ad omni subvieniendum periculo paratus. Dat inde per aeneatorem pugnae signum. Id tantus clamor alacriter pugnam ineuntium est sequutus ut Pictorum multi vix inchoato certamine de fuga cogitarent. Druskenus ingentia munera cunctis pollicens, obiurgationibus nonnunquam, nonnunquam etiam blanda exhortatione utens, ut alacrius manus cum hoste consererent, ingentem ubique prae se ferens spiritum, pavoris nonnihil suis ademit.
spacer 48. Certamen acerrimum sequutum. Mulieres, conspectis virorum vulneribus, ululatibus omnia replentes pugnantibus maiori impedimento fuere quam auxilio. Estque per id dextra ala, ubi maxima mulierum erat vis, deiecta atque in fugam versa. Tum Kennethus cohortem pugnae adhuc expertem in aciem ala nudatam a tergo immisit, unde Picti multa strage concussi, quum nec spes ulla nec robor ad caedendos hostes superesset, quibus adhuc ad fugam integrae erant vires, abiectis armis, fugam occupant. Tanta caesorum ubi pugna primum est inita, armorum iacebat vis, ut persequentibus Scotis per cadaverum acervos omnisque generis armaturae fuerit trranseundum, unde plerique dispalati in Pictorum fugientium manipulos incidentes a suis crudeliter sunt necati. Kennethus, eo cognito malo, receptui canens ex convenientibus militibus factis cohoritibus, quibus designatis ducibus iussit, militari servato ordine, hostes in fugam dilapsos insequerentur, occidione delerent interceptos. Ipse pugnae loco quod diei supererat et sequutam noctem lectissima cum pugnatorum manu se continuit. Scotorum duces impigre regis imperia exequuti Pictos ubicunque deprehensos funesta clade afficiunt. Druskenus autem rex electa cum Pictorum turma fugiens, quod traiicere nequibat remoratus Tao flumine, hostiumque obiectus iniuriae a Scotorum sequentibus cohortibus tota cum turma occiditur. Ferunt eo die Scotos cum Pictis variis in locis pugna septies congressos atque ubique victoriam ad ipsos inclinasse. Postridie Scotorum cohortes ad Kennethum regem convenere opima hostium ferentes spolia. Inter ea Druskeni regis arma caeteris cum regiis exuviis, quae paulo post divi Columbae templo in Iona insula tantae victoriae ad posteritatem monimentum publice sunt consecrata, Ketnnethum regem post triduum universa praeda, ut tum gentis erat institutum, inter milites divisa, primores Scotorum circunfusi gratulabundi precantur ut, tanto perfunctus bello, quietum sumeret, militique potestatem faceret remissionis causa domum abeundi.
spacer 49. At Kennethus, minime cessandum ratus donec extremus bello imponeretur finis, multitudine ad concionam vocata, ita fari est orsus. “Egregii est duci parta in hostes victoria, bello tamen haud prorsus confecto, ubi suae saluti patriaeque optime consultum velit, ac rite uti victoria, haud prius quiescere quam aut ex victis hostibus amicos fecerit, aut prorsus deleverit inimicos. Quod si quispiam consilium elegerit hostem, opibus perditis ac ingentibus acceptis cladibus, fractum, donec vires ei recreverint quietem permittendi, is pararit sibi (mea quidem sententia) quod posterius multiplici sit luiturus poena. Et ut iam de praesenti periculo loquamur, Pictorum res (ut nostis) vehementer nunc sunt accisae, vires bello fractae eoque redactae ut in nostra iam situm sit potestate cunctam gentem prorsus exterminare. A quo facinore vel maxime foret abhorrendum, si modo populum multiplici contumelia irritatum nostram in amicitiam quovismodo, servato decore, trahere possimus. Verum Picti contumaci adeo sunt ingenio ultionisque appententissimo, ut dum superstites fuerint respositum suis servent pectoribus quicquid incommodi praesenti bello nostris armis fuerint experti. Unde persuasum mihi habeo quoslibet Picti sangiunis viros nunquam deinceps Scotis fidos amicos futuros. Proinde, quoniam Pictos tam atroci caede nostris armis recenter affectos amicos nobis facere nequimus, censeo, nisi nobis nostraeque saluti deesse voluerimus, cunctam eam gentem penitus abolendam, caesis ad unum non solum viris, sed etiam foeminis et sobole adhuc impuberi, ne ex his prognati aliquando in paternae caedis ultionem, quum minime speremus, non sine nostri regni discrimine postea sese armaverunt.”
spacer 50. Regis sententiam, etsi atrocior multis visa, sive quod eum ita velle intelligerent, sive quod multorum opinione id ad publicam Scotorum conduceret salutem, cuncti probavere. Saevitum extemplo in omnem Pictorum regionem tanta tamque cruenta feritate ut, praeter duos prope hominum ad Anglos confugientium millia, quicunque Pictici nominis extra Camelodunum pauculasque munitiones fuerant inventi, tetra occidione intrierint, nulli religionis, sexus aut aetatis ad tantae cladis saevitiam devitandam profuit reverentia. Occupatas per haec Pictorum regiones, Kennethus Scotorum red nobilibus, meritis uniuscuiusque iusto examine pensitatus, est partitus, novis illis nominibus aut a ducibus aut a promontorio fluviove aliquo insigni (ut vetus erat genti most) adhibitis, ut simul cum Pictis eorum memoria interiret. Horestiam duobus inlcyta virtute germanis Angusiano ac Mernano elergitus, ab hoc alteri regionis parti Merniae, alteri ab illo Angusiae indutum ad posteros permansit nomen. Familiae etiam inter nostrates erant etiam hoc aevo haud incelebres ab his viris longa ductae nepotum seriae. Regio ad id usque tempus Otholinia, a Fifo Duffo (inclaruerat enim huius viri virtus in bello adverus Pictos nuper gesto) in Fifae nomen concessit. Supersunt inter divi Kennethi templum et Levinum amnem eadem in regione arcis septem vallis olim septae totidemque fossis, uti nunc est videre, vestigia, ubi huius clarissimi viri post eum vita functum posteritas longa secula habitavit. Laudonia priscum retinuit nomen, in nullo vel hac tempestate mutatum, celebri adeo memoria Lothi olim Pictorum regis nomen cunctis habebatur. Munitissimum regionis castellum Bari viro nobili, cuius virtus atque consilium in Picticis opibus frangendis plurimum valuerat, libere donavit, estque inde ea muntio Dounbar, id est csstellum Baris, ad posteros nomen sortita. Nata est ex eo viro praeclara familia, vulgo Dounbar ab arce simul atque parente ferens nomen nostro seculo multa celebritate perseverans. Merchia autem comites longa nepotum serie continuatos plerosque, alios autem sacris ac civilibus magistratibus insignes, et alios rerum gestarum gloria praestantes ingenti numero viros in Scotorum regno procreavit. Vallium quarundam nomina sunt mutata, aliis autem pristina nomina permansere. Ordolucia Annandiae vallis a fluvio Annandia, qui eam perfluit, nomen paulo antea ab incolis usurpatum tenuit. Tuedae vallis a Tueda amne, a Cluda Cludaevallis est nuncupata. Neque diversis rationibus plerique ex Pictorum regionibus, vicis, oppidis, munitionibusque posteaquam in Scotorum venere potestatem nova nomina partim Scotica partim Pictica lingua conflata testimonio Pictos Scotorum armis inde pulsos, veteribus abolitis, recepere.
spacer 51. Haec ubi gesta, Kennethus cum ingenti hominum vi magnoque belli apparatu Camelodunum obsidere parat. Media etenim belli turba illuc confugerant Pictorum nobilium coniuges liberique, rati quod civitas valido tenebatur praesidio, eo se tutatum iri. Circunsessum itaque Camelodunum tentatumque est Kennethi iussu an ultro facturi essent deditionem. Negare constanter cives nostris improperantes cum multa contumelia quod in imbellium caede perseverarent, veluti ad id natura creati nullo alio nisi hostium ultimo exitio unquam foret placandi. Tenuit inde obsidio plures dies. Scoti autem milites convexerunt ingentem lignorum vim multamque varii generis materiem in adversos civitatis muros, fossae, quae alitissima erat, studio implendae. Quumque obsessa urbs inediam sentire coepisset, obsecrant cives per legatos regem triduum inducias secum paciscatur ut interim de facienda deditione consultationi esset locus. Kennethus Pictorum postulatis, haud suspicatus fraudem subesse, annuens, imperat militibus civitatis ab impugnatione ad sequens triduum abstinerent. Interim autem Picti omnia ad eruptionem paravarunt. Erat Cameloduni vetus porta coeno lapidibusque olim obstructa nulli aliquot anteacta secula pervia: hanc intempesta nocte magno silentio aperiunt Picti, lapidibus lutoque gnavitur amotis, eademque tertia noctis vigilia compositis ordinibus profecti civitate stationarios nihil minus quam ea urbis parte eruptionem expectantes crudeliter interimunt. Inde alios vigiles repente invadentes simul cum ipso tumultu ad castra prope regia pervenere, ubi foeda caedes sub dubiam lucem est edita. Illucestente autem Picti se in urbem qua venerat via recipientes dira strage persequentium hostium impetu sunt percussi. Captumque tum fuisset Camelodonum, si non ex propugnaculis eminentioribusque moenium locis catapultae, sagittae, ingensque lapidum vis deiecta Scotos ab urbis ingressu arcuissent. Desiderata sunt ea eruptione ex Scotis plures quam sexcenti.
spacer 52. Caeterum stationariis denuo uti antea erant locatis, sedato tumultu, Kennethus cunctis Pictorum, quid fidem violassent, execrantibus perfidiam, iuramento publicitus se adegit haud inde prius abiturum quam Camelodonum ferro et igne accisum foret. Tentatum inde frequentius, etsi frustra, Pictis scilicet moenia egregie tuentibus, urbem vi expugnare. Unde in quatuor perpetuos menses protracta est obsidio. Tanta demum in civitate rerum omnium penuria est laboratum ut nulla ciborum obscoenitate miserrimi abstinuerint cives. Et quum extrema ita urgerent, nullique tuendae amplius civitatis spes superesse poterat, quicunque de urbe dedenda sermonem faciebat ab obstinata multitudine trucidabatur. Kennethi enim iurisiurandum Pictis (nam id eos non latuit) paraverat tam furentem animi contumaciam. Postremo civitate omnibus malis fatigata Scotorum militum opera, fossis, lignis atque alia ad id contracta materia, naviter oppletis, delectos ex omni exercitu sexcentos milites Kennethus sub proximam noctem vicinum lucum adire iubet, unde in aurora prosilientes, quum ipse unam civitatis partem acrius oppugnaret, adversam scalis ocyus aggrederentur. Abditi luco milites, uti acceperant imperium, prima luce diei sequentis Kennetho acerrime urbem oppugnante, e latebris ocyus prodeuntes ad moenia adversa arrectis scalis in urbem evadunt, refractaque una portarum, exercitus pars unde minimum putabatur in urbem irrupit. Cives territi ancipiti malo, relictisque moenibus, forum adeuntes tantisper dum superfuere vires hostem referire conati sunt. Edita igitur est caedes ingens ab irato in illos hoste recenter acceptae cladis Pictorum perfidia haud oblito. Scotorumque primores furentibus similes illico iubent excindere urbem, cunctosque Pictici sanguinis occidione extinguere. Evagante autem sine discrimine in sacerdotes, impuberes, matronas virginesque caede, nobilium foeminarum exigua turba accedens ad Kennethum, eius officium fidemque implorant multis lachrymis, obsecrantes a mulierum nece temperare milites iuberet. Sed nihilo magis furente ira quam caetera multitudo gratiam consecutae, ferro illico trucidantur. Victorumque truculentia adeo tandem saevit per urbem ut ne unam quidem viventium marem foeminamve qui extremis patriae cineribus lachrymas daret superesse sit passa. Moenia inde solo aequata, cunctaque aedificia publica et privata cum divorum templis multorum annorum opera incendio sunt absumpta. Quod flammae superfuit id hostium immanitate dirutum. Remansit ex tam praeclara nuper urbe praeter cinerem, lapidum semiustorum acervos, parietumque fundamenta et pavimentu., prorsus nihil quod ad posteram pertingeret aetatem.
spacer 53. Sub idem tempus Puellarum Castrum validis Pictorum detinebatur praesidiis, quae, audito Cameloduni excidio, ne similem paterentur fortunam, relicta arce, in Northumbriam abiere. Itaque Pictorum regnum, caesa pene universa gente, in Albione esse desiit, quum annos mille centum et unum supra septuaginta illic a Pictis fuisset regnatum. Fuit annus eiusdem regni excidii a Christi adventu in carnem nonus supera tricesimum et octingentesimum, ab eo quo Scoti venerant primum in Albionem millesimus quadringentesimus et alter supra vicesimum, ab orbis conditione octavus supra tricesimum et sexies millesimum. Duo eodem anno cometae apparuisse dicuntur, uterque ingenti mole, humano aspectu horrendus, orientem solem in autumno unus praecedebat, occidentem in vere alter sequebatur. Conspectae sunt et frequentius sub noctem ignitae acies ardentibus hastis caelo concurrere, alteraque profligata subito evanescere. Lituus (ita incurvum sacri magistratus ecclesiastici baculum appellant nonnuli) in pontificis manu dum sacra ageret Cameloduni repente igne correptus ita pertinaciter arsit ut ulla prorsus arte extingui potuerit. Sereno caelo sub diem medium tantus armatorum praelio congredientium equorumque strepitus auditus in Scotorum Pictorumque agris, ut complures utriusque populi ingenti terrore percusserit. Haec (ut fit) prodigia diversis modis divinandi artis professores sunt intepretati: alii enim portendere foelicitatem populo, alii incommoda enunciarunt.
spacer 54. Kennethus post deletum Pictorum regnum et gentem pene universam, fatale marmor quod aliquando Simon Brechus ab Hispania vexerat in Hiberniam et Fergusius primus ab Hibernia in Albionem, uti antea est memoratum, ab Argadia, ubi ad id usque tempus diligenter asservabatur, in Gouream Pictorum dudum regionem, veluti sacrum pignus illic Scotici regni deinceps stabiliendi vectum, Sconae, quod ad eum vicum suprema in Pictos parta fuisset victoria edito tumulo locavit, cui qui Scotorum reges dicerentur insidentes insignia reciperent regalia. Nonnulli vulgata illa carmina,

Ni fallat fatum, Scoti quocunque locatum
Invenient lapidem, regnare tenentur ibidem,

lapidi tum primum Kennethi iussu insculpta asseverant. Interea quum Picti quos clades non abstulerat extorres nullis suasionibus Anglos, domesticis seditionibus implicitos, ad Scotos bello lacessandos possent inducere, eorum quidam in Daniam abiere, alii in Norwegiam, ut illis ex locis contractis auxiliis, si id fieri possit, amissum regnum in Albione restituant. Alii inter Anglos degere statuere, aut manuari arte aut militia victum quaeritantes. Ocium exinde Scotis fuit nullo dum Kennethus viveret bello lacessitis.
spacer 55. Praeter haec quae diximus egregia gesta, quibus Kennethus, deletis hostibus protensoque ita regno, ut ibi terminum invenit, medium pene posuerit, laudem in omne seculum meruit immortalem, alia quaedam gessit, quibus ingenii foelicitatem ad urbana ac religosa perinda atque ad militiam ostendit accommodatam. Scotorum enim legum immensam congeriem ad communem utilitatem in brevem redegit formam, supervacua resecans et inutilia, novas quasdam leges sua patrumque authoritate superaddidit, quibus exinde et venerandi iudices et iurisconsulti in publicis uterentur muneribus. Operaeprecium arbitror quarundarum harum nostro aevo memoria existentium meminisse, ut quo authore, quo tempore fuerint introductae, et quantum aetate ea gens nostra ius aequitatemque, divini humanique iuris haud prorsus ignara, suo more coluerit, quantumque diversa ab aliis orbis populis institutis fuerit et moribus, facilius dignoscant legentes. Capita legum quae adhuc extant sunt huiusmodi.
spacer✤ Singulis in regionibus singuli sint iurisperiti, ut ab initio est institutum.
spacer✤ Horum filii a primaeva aetate leges discant.
spacer✤ Legum tabulas, regum magnatumque cartophylacia soli hi servent.
spacer✤ Si horum quispiam criminis falsi convictus fuerit, furca vitam finiat, abiiciaturque insepultus.
spacer✤ Furti convinctum suspendito, homicidii capite truncato.
spacer✤ Mulierem capitalis criminis damnatam aut amne submergito aut defodito vivam.
spacer✤ Qui Dei nomen divorumque, regis, aut tribus suae ducis blasphemia laeserit, ei linguam abscindito.
spacer✤ Qui mendacii in proximi perniciem fuerit convictus, ei gladium adimito, eiusque congressum exinde devitato.
spacer✤ Capitalium insimulatos, septem spectati fide viri aut novem, undecim, tredecim, quindecim aut numero maiori, modo is impar fuerit, ex sententia, iudicanto
spacer 56. ✤ Latrones, grassatores, depopulatores agrorum ferro punito.
spacer✤ Fugitivos, bardos, otio addictos, scurras et huiusmodi hominum genus loris et flagro caedunto.
spacer✤ Uxor non luet mariti scelus. Viro autem fraudi erit si eo sciente quid uxor deliquerit.
spacer✤ Concubinam viri, eadem cum ea quicum delinquit, poena torqueto.
spacer✤ Qui virginis rapuerit honorem, nisi in iniuriae authorem vitiata poposcerit in virum, capitis poenam luito.
spacer✤ Si quis alterius coniugem non invitam vitiaverit, uterque extremo affficiatur supplicio. Si vis mulieri fuerit illata, vir iniurius proximo ferro damnabitur, mulier erit innoxia.
spacer✤ Filium, si parentibus iniurius fuerit lingua, pede, manuve, eodem prius tum membro in crucem tollito, abiicitoque insepultum.
spacer✤ Homicida, mutus, aut parenti ingratus, haeres non esto.
spacer✤ Praestigiatores, magos manes invocantes, malis daemonibus familiares, aut ab eis petentes auxilia, ad unum cremato.
spacer✤ Semina nisi nocivis granis munda terrae ne condito.
spacer✤ Qui sua culpa agros satiles nocivis herbis labefactari siverit, eum ob primam culpam bove uno mulctato; ob secundam decem; ob tertiam vero, agris ipsis arceto.
spacer✤ Commiltonem amicumve praelio forte caesum sepelito, hostem sinito insepultum.
spacer✤ Aberrans pecus aut domino aut furum indagatori (tocioderach vulgus appellat) aut sacerdoti reddito, quod si triduum penes te retinueris, furti reus esto.
spacer✤ Qui rem proximi deperditam repeterit, praeconis voce denuntiet inventam, alioquin furis deputetur supplicio.
spacer✤ Qui litigantem secum in iu dicio percusserit, causae reus, pulsato homine absoluto, dicatur.
spacer✤ Si coentibus bobus quaevis icta incerto percussore interierit casu, quae earum fuerit incornuta caedis authorem iudicanto. Eius dominus mortuo accepto animali, damnum proximo reparabit.
spacer✤ Si sus foetus suos ederit, lapidibus obruito, eiusque carnes ne comedito.
spacer✤ Suem segetes edentem aut grunno cultum subruentem agrum occidito impune.
spacer✤ Caetera animantia quae nobiscum degunt, si tua laeserint terra nascentia, donec eorum dominus damnum reparaverit, te penes servato.
spacer 57. Haec civilia et popularia. Caetera quae ad nos devenerunt religiosa sunt.
spacer✤ Aras, templa, divorum statuas, oratoria, sacella, sacerdotes, omnesque sacrae familiae viros ex animo venerator.
spacer✤ Festos et solennes dies, ieiunia, vigilias, et omnifarias ceremonias quas Christo regi et sacratissimae eius militiae decrevit humana pietas multo honore observato.
spacer✤ Laedere Christi sacerdotum dicto factove exitiale sit.
spacer✤ Agrum quo quis forte occisus sepultus fuerit, septennium incultum relinquito.
spacer✤ Sepulchrum omne sacrum habeto, idque crucis signo adornato. Quod ne pede aliquando conculces caveto.
spacer✤ Defuncti funus, habita facultatum ratione, curato.
spacer✤ Insignis viri aut qui de publica optime fuerit meritus celebri, lugubri tamen, pompa funus efferto.
spacer✤ Duos huic adhibeto equestres. Alterum vita functi arma indutum ferentem insigne candido equo. Alterum pulla veste velata facie nigro equo insidentem. Hic posteaquam uter supplicatoriam deductionem funusque antecedens ad templum venerit, retroacto equo ad altare dominum morte absumptum vociferans, populo in eum execrante, unde venit celerius se conferat. Ille ad altare recto pergens gradu, deposita arma, equumque offerat sacerdoti demortui insigni admoto monumento, significans eo dominum immortali vita patriaque aeternae claritatis frui. (Huiusmodi ritum virorum insignium efferendi funera parum, ut multis est visum, religiosum, posterior aetas abolevit, sacerdoti equi armorumque loco quinque sterlingicis libris in oblatem tributis.)
spacer 58. His Kennethus rex institutis longeque pluribus, quorum partem maiorem vetustas aut potius regum sanctiones abrogarunt, populum rite instructum magna foelicitate usque ad vitae exitum rexit. Pontificiam sedem dudum Pictorum ab Abbernethi oppido, eo ferro et igni deleto, ad templum Reguli transtulit, Exinde huic oppido Sancti Andreae aedes nomen est factum, eosque qui illuc per pluscula inde tempora sacrum gessere magistratum maximos Scotorum episcopos appellarunt. Nondum enim Scotorum regnum, uti nunc, in dioeceses divisum erat, sed quivus episcoporum, quos ea aetate vitae sanctimonia cunctis reverendos fecerat, quocunque fuisset loco sine discrimine pontificia munera obibat. Huiusmodi Scotorum ecclesiae administratio ad Malcolmi tertii tempora perseveravit, quando ipse, superne admonitus, ut suo referetur loco, sacrum Multhlacensem instituit magistratum. Caeterum tanta reverentia inter homines tantaque vitae innocentia et erga Deum pietate sacer divi Andreae pontificatus ab institutione sui longa episcoporum serie ad tempus, usque quo haec commentabamur, e st continuatus (sex enim supra triginta antistites, et eorum complures inter divos relatos, illic sedisse perhibent), ut nusquam gentium verae religionis cultus morum consentiente probitate magis effulserit.
spacer 59. Ad Kennethum redeo. Erant termini eius regni post post Pictos deletos Nurthumbria et Hirta (ea est ultima Hebridum insularum) Hibernicus hinc oceanus et illinc Germanicus. Moritur tandem rex omni vita illustris pituitae exundantia apud Forteviotum, anno quam supremum inter Scotos iniverat magistratum vicesimo, Christi autem domini quinquadecimo et quinto supra octingentesimum. Eius funus celeberrima pompa in Ionam est elatum, ubi Fergusius, Hirtus, ac fortissimi quique Scotorum reges conditi quiescunt. Suffectus est in demortui locum Donaldus Kennethi germanus, diverso multum a fratre ingenio, licet dum viveret privatus, metu ne regem cunctis verendum offenderet, id parum ostenderit. Vix enim duos annos tenuerat magistratum, quum portentosa eius luxuries in pellicum frequentia obsoniorumque apparatu, in alendis equis ad voluptati, non belli, usum, canibusque venatus causa et aucupii alitibus, et ad eorum custodiam foedissimis mancipiis, neglectis munitionum praesidiis veluti incommodi nihil ab hoste foret extimendum, totamque pene gentem in effraenatam intemperantiam, abrogata priscorum patrum modestia, pertraxit. Primorum tamen nonnulli priscae Scotorum virtutis parsimoniaeque cultores re indignitate permoti, obscoenos regis populique mores in publicam perniciem, detestati et regem placide agressi hortantur, monent, obsecrant ut animo volveret quam calamitosus atque infoelix voluptatum frequentius sequeretur exitus, quot privatos publicosque viros ea lues perdiderit, quam capitalis ea sit pestis, pericula quot ei admixta, quod sequerentur, et in quam nefaria scelera impelleret mortales. Propterea si publicae saluti, si propriae consultum velit, relictis flagitiis et nefariis satellitibus ablegatis aut alioqui amandatis, iustum ac pium reipublicae se exhiberet administratorem, germanumque referret imperii authorem, non Sardanapalum, qui olim Assyriorum regnum, quod mulieribus et voluptatibus nimis indulgeret, una cum vita perdidit.
spacer 60. Haec aut his similia cum regni proceres frequenter regiis auribus inculcassent, intelligentes invidiam sibi conflari, regemque nihil mutari in melius, moesti rem infectam reliquere. Mox Scotica iuventus, spretis maiorum monitis sublatoque pudore, cum rege Donaldo in omne scelus abiit, ut neque modestia amplius neque modus ullus peccandi esset. Sed, invalescentibus flagitiis, nefas pro aequo, pro pietate divini cultus contemptio ubique inveniretur. Interea Pictorum reliquae inter Anglos degentes, Scotorum audita luxuria indeque orta ultima dissidia, amissi regni in Albione recuperandi cupidi Osbretum et Ellam (ii tum praecipue Anglorum genti imperitabant) ad bellum in Scotos suscipiendum hortati, ultimis adacti sacramentis se suamque posteritatem pollicentur (modo veteres Pictorum agri, pulsis Scotis, sibi restituerentur) Anglorum imperio exinde parituros, beneficiariosque fore. Osbretus autem et Ella, prompto sagacique viri ingenio edocti quam perditis moribus, quantaque mollitie viverent Scoti, agros quos Picti dudum tenuerant occupandi immodica ducti cupidine, eorum non sunt aspernati postulata, verum non prius bellum ostendere quam Anglorum res ex sententia fuit compoisitae, nova pace novis foederibus inter Britannos Saxonesque firmata. Reque postea inter principes secretius communicata, celeriter factis copiis Angli et Britanni moventes in Scotos, superato Tueda in Merchia, Deera dudum dicta, in castris consedere. Mox Osbretus rex (huic enim belli gerendi summa erat delata) per foecialem mandat Donaldo regiones quas Scotorum iniuria Pictis ademerat reddere gentis quae secum erat reliquiis: alioqui Britones et Anglos haud minus quam Pictos, quod Pictorum causam iamdudum amicitiae iure susceperant tutandam, hostes esset experturus.
spacer 61. Donaldus, eo nuncio perculsus incertusque consilii, latebras primum circumspicere, inde, admonentibus primoribus ne metuculosus populo ostensus, regnum ultimo obiiceret discrimini ad arma revocatus, ex cunctis Scotorum regionibus imperat habere delectum. Appropinquantibus itaque hostibus ad Iedburgum dimicaturus occurrit, comissoque gravi praelio, Osbretus cum victis profligatisque copiis, magna utrinque edita caede, in proximos montes fugatur. Donaldus, victoria factus insolentior, ratus ea secunda pugna se hostium iniuria levatum, ad Tuedae ostia, fluvio superato, cum victore exercitu contendit, eo autem dudum applicitae erant corbetae in quibus erant vina, triticum, varia obsoniorum genera, arma, preciosa supellex multa, omnia denique quaecunque exercitui forent usui. Donaldus naves hostiliter aggressus facili negocio expugnatas extemplo spoliavit incenditque. Spolia autem inter milites divisa, ut eorum favor regi conciliaretur, plus Scotis obfuere quam nocere potuissent hostes. Nam Donaldus, ventris egregius cultor ac veneri deditus, detestandis moribus universum corrupuit exercitum. Scotica etenim iuventus regem veluti populare exemplar sequuta ganeis, popinis, prostitutisque scortis castra continuo replevere. Aleae ubique et potatorio certamini opera impensa. Sequutae ad haec (ut fit) dissidia, factiones variae, hominumque nonnunquam caedes, factusque his vitiis Scotorum exercitus obligurientum ac ganeonum congeries, posthabita militari discplina hostes ad se invadendum animavit.
spacer 62. Audiens enim Osbretus Scotos voluptatibus deditos luxuque enervatos, reparato exercitu celerius omnium opinione ad eos ingenti contendit gradu. Regis castra diluculo invadit, ubi instructi et parati ad caedam faciendam Scotos inermes, vino et crapula sepultos, more pecudum occidunt. Obortus evestigio clamor terribilis partim morientium, partem occupantium fugam, semisomnos ingenti trepidatione exagitavit. Miserrima subsequitur Scotorum aerumna, eorum quibusdam frustra in hostem ruentibus, aliis ferro ultro obiectis, nonnullis etiam, castris relictis, per abruptas crepidines et anfractus devios, quo misera sors doceret, praecipiti cursu abeuntibus. Absumpti ea funesta clade Scotorum plures viginti millibus. Rex Donaldus captus somno et ebrietate mersus, cunctis ut ludibrio esset est ostensus. cum eo autem cuncta nobilitas quae caedem evasit capta atque in vincula coniecta est. Castra Scotorum postea direpta Anglis Britonibusque omni cum suppellectili praeda fuere. Fama huius adversae pugnae in Scotorum regiones perlata, regem videlicet Donaldum captum, direpta castra, profligatum exercitum ex militibus pene nullos superesse, nobiles perpaucos et eos in hostium potestate, luctus omnia complevit perinde atque regnum in hostium venisset potestatem. Alii accusare fortunam, alli detestandum Donaldi vitae genus execrari, alii cladis magnitudinem deplorantes in alias causas (uti vulgo fit) coniicere infortunium, Permulti mortalium currere per publica itinera quos obviam habebant percunctantes quae regis Donaldi, quae maiorum fortuna, quae copiarum; an aliquid ex ea pugna Scotici superesset nominis; quo Angli, parta victoria, se contulissent, quid pararent, quid agerent.
spacer 63. Mox exploratum habentes Anglorum copias in Laudoniam duci, Britannicas in Gallovidiam, ibidemque omnia late obtinere, tanto illico timore sunt perculsi ut nunquam populus aliquis antea maiore. Pavori luctus gemitusque addidere, privatae clades domesticatim vulgatae, unde mulieres omnia planctu et eiulatibus implebant. Cunctorum luctus adeo fuit intemperatus ut tutandae patriae adversus irruentium hostium iniurias nulla prorsus publice privatimve cura sit adhibita. Ergo Angli cunctas Scotorum regiones ad Fortheam usque aestuariam occuparunt, Britanni quicquid Scotici erat agri a Cumbria ad Sterlingum nullam manum experti hostilem facile sibi vendicarunt. Usus est uterque populus crudeliter victoria, cunctis quos interceperant Scotici nominis mortalibus caesis. Nec in tanta feritate Christi sacerdotibus est parsum: quin et ipsi cum caeteris servilem mortem obire cogerentur. Iam in Fifam, transmisso Forthea aestuario, ducere parabant Angli, inde per Taum in Angusiam. Ad horum nuncium regionum praefecti qui domi manserant, tumultu quantum fieri potuit undique sedato vocatisque cunctis qui arma ferre poterant, species quaedam facta est exercitus, cuius fama vero longe maior Anglos a traiectu aliquot dies prohibuit. Porro, re uti se habuit per exploratores cognita, paratis navigiis Fortheam transmittere decreverunt. Ad decem Anglorum millia vehebantur in adversum littus, quorum plures quinque millibus undarum vis vehementiori spirtu irritata, depressis navibus, absumpsit, caeteris vix naufragio liberis et amissis armamentis in Laudonium reversis. Osbretus, infortunio perspecto, cum undis ventisque contendere haud tutum ratus, consilio in Fifam traiiciendi deposito, per aestuarium victorem exercitum terrestri itinere per Sterlingum, ubi ponte Forthea amnis stratus erat, in reliquos Scotorum agros ducere constituit.
spacer 64. Ibi etenim Britonum copias considere audierat, cunctis regionis munitionibus in potestatem acceptis. Eo postquam venisset fuissetque Britonum amicus exercitus Anglis adiunctus, venere ad eum Scotorum legati pacem supplices orantes, dictitantesque parum attinere ad virum fortissimum, cui Dei benignitas pulchram adeo et sine suorum sanguine contulisset victoriam, gentem opibus fractam, attritam viribus, cuius ducem cum ea quae supererat nobilitate teneret captivum, armis ultra vexaere, cum victor iuste et honeste victis pacem concedere posset, sibi gloriosam, quippe nullas pacis conditiones recusaturis. Meminerit Scotorum copias non tam Anglorum virtute quam propria ignavia corruptissimisque moribus victas sese hostibus tradidisse, fortunam ad hoc esse instabilem, quod dedit, nisi quis ea modeste fuerit usus, cito a mortalibus reposcere. Nihil gloriae accessurum si persequeretur exangues, quos certo sciret, modo petitam pacem quibus legibus foret dicturus pertinaciter negaverit, rem suam etsi aperte inclinatam ad extremum tamen protecturos, acturosque nihil unde contumeliosam vitam honestae morti praetuliise dicerentur apud posteros. Haec in Anglorum Britonumque concione allata ludibrio quibudam sunt habita, aliis haud improbanda contendentibus, modesteque fortuna prudentibus utendum, nec confidendum tam variis instabilis deae legibus. Post partam victoriam, subactis hostibus, honestam pacem dubio Marti omnium sententia a victore anteponendam. Responsum legatus placere regibus Anglorum Britonumque pacem Scotis petentibus (tametsi gentem invisam iam tum exterminare potuissent) his legibus dare, ut quicquid agrorum Angli ac Britones Scotis ademptum belli iure subi vendicassent eorum exinde remaneret. Ultra Angli et Britones non protenderent imperium. Caeteras regiones adeptas Pictis tenerent Scoti. Agros Scotorum ab Anglicis et Britannicis ad orientem Fortheae aestuarium distingueret, idque Scoticum mare exinde diceretur. Ad occidentem Clyda fluvius arxque ad eius ostia Alcluth Britonibus cedens, Britonum castellum, vulgo Dounbriton, exinde teneret nomen. Capitale foret si Scotorum quispiam Fortheam volens transmiserit concesseritve in quamlibet Britonum aut Anglorum regionem. Si quis Scotorum coeli inclementia coactus his locis appulsus sit, nihil emat, nihil inde praeter alimentum aquamque sumat. Intra triduum haud impeditus abeat. Nullum praesidium regionibus Anglis Britannisque proximis Scoti aedificent. His pendant argenti libras mille in anno viginti. Ut in horum observatione perduarent, darent obsides nobiliorum liberos numero sexaginta.
spacer 65. Harum conditionum si qua displiceret, Osbretus rex legatos ad se redire vetuit. Tristes pacis conditiones per legatos domum relatas illicque in concione publica recitatas Scotorum plerique veluti libero populo parum honestas aspernabantur. Alii contendebant aut necessarium foedus cum Anglis ac Britannis ineundum aut regnum ultimo committendum discrimini. Abiisset que populos in duas factiones, nisi Calenus a Bar, vir nobilis senio gravis (novem filiis ad militiam cum rege Donaldo profectis orbis, omnibus enim in eo infelici conflictu desideratis) Angusiae praeses relictus paulum certantium animos demulsisset, “Accepi (inquiens) nostris ex annalibus Romanos gentium pene omnium domitores olim in ultimo constitutos discrimine a Galdo gentis nostrae tum principe, qui singularem ob virtutis praestantiam regioni quondam Brigantiae publico decreto Galdiam nomen dedit, pacem quibus vellet conditionibus supplices postulasse, neque quantumlibet tristes modo exercitus saluti consultum foret aspernatos. Qui tametsi ferro ad unum periissent omnes, neque magnam contumeliam neque ullam perniciem paravissent populo Romano, tunc orbis terrarum domino. Si igitur Romanus exercitus adversa depressus fortuna, in quo nunc multo plures prudentia singulari et consilio praediti, quam modo ex nostris supersunt, superfuere, in pacis conditionibus accipiendis gentis in ultimo orbis recessu constitutae arbitrio caput submiserit, idque magna sine contumelia, quum aliter salvus esse nequivisset, nihil est quod supremum dedecus arbitremur nos victos, sine duce, sine exercitu, omni iuventute militarique aetate recenti praelio pene amissa, in ultimo vitae ac regni discrimine constitutos, victoris arbitrio in necessario foedere percutiendo, sine quo cuncta intolabiliter mala nostris proculdubio imminent capitibus, parere. Quod si alio quovis pacto haec respubica tot annos servata incolumis posset salvaque consistere, potius omne discrimen subeundum quam praesentis pacis conditiones accipiendas censerem. Vel si tandem fieri posset ut nostra haec capita ultimo devota supplicio a praesentissimo periculo hanc gentem et regnum liberarent, primus essem qui ferro ultro obiectus hosti pro publica salute honestam mortem oppeterem. Sed quum ea mala quibus urgemur prorsus adeo sint extrema ut aut fortunae fuerit cedendum aut manus infirmas partim aetati partim inexperientia temere cum hoste conferendo, inclyto hoc regno amisso, ad unum nobis intereundum. Ferendam indignitatem, has pacis conditiones subeundas, parendumque necessitate censeo, redimendumque ita si non totum, accisum saltem regnum hoc, quod a maioribus conditum tot annos varia fortuna adversus saevisismos hostes tutatum incolume ad nos pervenit. Servate obsecro hanc vestram, etsi red exiguam, ad secundiora tempora iuventutem, qua salva patriam servabitis, regiones nunc vobis vi ademptas aliquando Dei benignitate vestro imperio restituri, †et qua ad necem dedita†: vos, coniuges, liberos, et patriam amissa perpetuo libertate hosti prodideritis, nunquam proculdubio eandem recepturi.”
spacer 66. Omnes in hanc Caleni sententiam vocibus pedibusque euntes legatos ad Osbretum remittunt qui foedus cum eo, datis obsidibus memoratis conditionibus, icerent. Osbretus post ictum foedus prisco gentium ritu Donaldum regem donatum liberate, primoribus Anglis Britannisque enixe id poscentibus, cum legatis in patriam remisit. Pacatis itaque rebus Angli et Britones agros Scotis ademptos, ut pax firma deinceps permaneret, inter se sunt partiti. Britones terram a Sterlingo ad Hibernicum mare (occidentale nostri nunc vocant) a fluminibus Cluda et Forthea ad Cumbriam (eam tum tenebant regionem) cunctis cum munitionibus obtinuere. Anglis agri a Sterlingo ad mare Germanicum (nunc orientale nostratium sermone) cum oppidis et castellis ac vicis a Forthea aestuario, quod exinde Scoticum mari dici voluerunt, ad Northumbriam cessere. Ergo per id temporis Scotos ab Anglis ac Britonibus Cluda amnis, Forthea, Scoticumque mare ubi Forthea in oceanum labitur separabant. Eratque per haec Sterlingum tribus populis terminus pene communis. Cessit eius oppidi arx, uti conventum erat, Osbreto regi, cuius runam Scotorum armis, dum Pictos regno spoliarent, acceptam reparavit. Ubi qui monetam cuderent praecipuos habere constituit, ab eaque arce rationem omnem supputatoriam nomen accipere vel hac nostra aetate Anglos perspicimus et quosvis Anglicani instituti negociatores libris, solidis, denariisque sterlingis (ut ipsi vocant) in omni commercio ac ratione uti. Fortheam fluvium haud procul a Sterlingo ponte stravit lapideo, diruto ligneo quem Picti olim fluenti imposuerant. In eius medio lapideam erexit servatoris crucem, his vulgaris carminibus lapidi insculptis multa post secula insignem:

Anglos a Scotis separat crux ista remotis.
Arma hic stant Bruti, stant Scoti hac sub cruce tuti.

spacer 67. Picti cum Anglis commilitium fecerant, communem trium populorum concordiam suis rebus habentes suspecta, veriti (quod evenit) quos amicos antea habuerant agrorum cupidine in saevissimos hostes vertendos, suis ut consulerent capitibus complures clam in Daniam et Norwegiam navigio ad contribules in spontaneum abierunt exilium. Alii, quibus non patuit aliquo transmissus, Anglicis armis occidione sunt occisi. Fuitque Pictorum, qui Scotica arma fugientes in Anglia degebant extorres, huiusmodi exitus. Inter haec Donaldus domum multo cum honore, licet immerito, susceptus, maiorique dum spes melioris instituti ab eo ineundi supererat cunctis in patria habitus, parvo post tempore, optimis quibusque a se amotis, pristinae luxuriae latebras cupide invisit. A qua neque adversae res, quae aliae super alias in regni gentisque perniciem paucis ante diebus acciderant, neque sanctissima optimorum gentis monita eum poterant trahere. Quumque, altera regni parte amissa, altera sine lege sineque iniuriarum vindice gubernata, per intestinam seditionem omnia paterent iniuriis, spectarentque cuncta ad apertum regni exitum, ne unius viri desidia respublica ultimo discrimine exposita periret, nobilitas rei indignitate permota captum regem coniicit in vincula, ubi paucos post dies ausus scelus quod vix caeterorum regum aliquis, monstrum in reipublicae perniciem natum manum sibi intulit, sexto anno quam summum inter Scotos gessisset magistratum, a natali Christiano octingentesimo sexagesimo. Quo anno Scotrum regnum ab Anglorum Britonumque armis supradictam accepit calamitatem, varia prodigia facta enunciabantur. In Laudonia infantem semestrem matrem clara voce monuisse eam regionem tota cum domo ocyus relinqueret, fore ut hostes Laudoniam Scotis ademptam occuparent. Boves ibidem pascentes in agris, insolitis emissis boatibus, subito interioisse. Pisces in Forthea aestuario humana prope effigie a mari in arena destitutos mortuos. Ingentem vim serpentum in Gallovidia in morem pluviae ex aere decidisse, qui in unum locum congesti incertum quo modo putrefacti, in hominum caeterorumque animantium perniciem aerem infectum spirationi reddere ineptum. Ex quibus portentis divinaculi et auruspices Donaldi infelix regnum exitumque vitae infaustum enunciabant.
spacer 68. Post quem, uti meminimus, in carcere extinctum, Constantinus Kennethi regis filius regalibus insignibus patrio more Sconae marmori insidens acceptis regnavit. Huic inito regno consilium erat regiones in Donaldi principati vi Scotis ademptas armis recuperandi. Id populi maiores, quod nondum opes effractae Scotis recreverant, vetuere, red censentes potius exterminanda prorsus obscoena in omnium perniciem excogitata Donalidi regis institua, quibus Scotica iuventus corrupta in omnem defluxerat mollitiem, componendasque intestinas seditionis, illisque compositis regnum in eum statum unde post Kennethum mortuum Donaldi culpa defluxerat reducendum. Consilium saluberrimum sequutus Constantinus, ut errata repararentur, publica authoritate consessum universae Scotorum genti Sconam indixit, ubi post aliquantulam consultationem, authore rege, hoc procerum fuit decretum. Christi sacerdotes sacrorum curam haberent diligentem, prophanis abstinerent, sacerdotiis viverent suo quisque contentus, augendae religionis studio populum instituerent sacro dogmate, itaque viverent ut docerent. Militiae deinceps donati immunitate, assisterent Christi templis. Non alerent equos nec canes volutptatis causa, arma non ferrent, causas non agerent profanas. Si quispam Christo initiatorum sua munia minus diligenter obierit quo minus Christiano populo foret consultum, primum pecunia mulctaretur, inde non resipiscens abdicaretur sacerdotio. Adolescentes ab omnibus prohibiti deliciis non nisi semel single in dies alimento, et eo minus delicato, reficerentur. Ab omni inebriante penitus abstinerent. Si adolescens puer aut puella inebriaretur, id illi capitale foret. Cursu, palaestra, disco, arcu, missilibus, iaculis exercerentur iuvenes ut otio, torpore, temulentia, cunctisque animum effoeminantibus liberi robustriores ad omnia toleranda redderentur. Asser eis cubile esset unico sagulo stratus, nihilque aut mollitiem iuducens aut lasciviam prae se ferens noctu interdiuve experirerunt. Horum autem nihil praeter dapium varietatem, inanemque ferculorum apparatum senibus est vetitum. Iussum eodem decreto ut culinarii, popinones, cupediarii, ganeis eversis exularent, edicto haud obtemperantes sustolli in cruces. Facti itquae harum sanctionum observatione brevi temporis curriculo ex grastrimarges et mulioerosis temperati, ex mollibus laboris patientes et alacres, atque ex effoeminatis viriles sibi ac reipublicae administratioribus haud mediocriter profuere. Melior inde rei status sequutus gratam probis omnibus reddidit Constantini administrationem.
spacer 69. Felicem autem omnium opinione regem paucis post annis primum pestilentis Evani Hebridiani sanguinis viri, turbavit rebellio. Vix enim possunt (aute certe nolunt) Scoticae nationis homines petulanti ac procaci, ut ab intio fuere ingenio, aut pacem aut bellum diutius sufferre. Bello opibus exhausti, rati tum nihil eo publicae saluti perniciosius, desideratam pacem summa ope perquirunt. Pace fortunis paulum exundantibus effecti insolentiores, contumacibus animis impatientes aequae administrationis, aut externum bellum aut intestina dissidia, in quae semper proni fuerunt, inveniunt. Insulanus ergo, accidis ad se quibusdam ingenio sibi simillimis Evonii, quam arcem regis benevolentia in Loquhabria praefectus tenebat, longiuscula oratione questus est longam pacem cum exteris gentibus Scotorum nobilitati peperisse servitutem: Constantinum hominem esse surdum, severum, inexorabilem, commodiorem inopi quam potenti, plebeiis quam generosa familia prognatis; nullum apud eum gratiae esse locum, beneficio nullum; latas ab eo leges nullum inter agrestes et nobiles, inter rusticos et urbanos facere discrimine, aequato iure omnibus sine discrimine paribus pro delectis supplicio admovere; ditare aulicos specie iuris administrandi, spoliare innocuos nonnunquam fortunis, nobiles vel paulum modum excedentes acrius punire; nihil relictum quo ingenui adolescentes clarisque geniti parentibus vitam honeste maiorum ritu sustinent, cum obscurae originis viris omnia responderent ex sententia; hanc regiminis formam hos extollere, illos deprimere, his amicam, illis hostem exitialem; nulli securam vitam nisi qui inter tot humanos errores rusticis aequalis sodalisque (quod generosus animus non tulerit) sola innocentia perstare curaverit. “Propterea, ne nobilitas ita perpetuo habeatur ludibruo, neu vulgo et infimo genere natis deinceps ita superbiendi materia detur, coniurandum esse in Constantinum, omnique qua possimus vi extemplo petendum, capiendumque, si fieri potest, sine aliorum iniuria, quippe qua radice sublata caetera nobis ex sententia sint succesura, nulli iure sub dubia existimatione diutius esse poterit.”
spacer 70. Omnes Evani laudare inventum, cupidi (ut apparuit) in pristinum luxum redeundi. At ubi ad rem est adventum, solicitatis Loquhabris, Moravis, Rossis ac Cathanesiis ad defectionem, ii quibus maxime Evanus rem credidit, eos pro praecipuis habens coniurationibus, regem imminentis periculi admonent. Constantinus, re cum fidis amicis secretissime communicata, in Loquhabriam cum quibusdam copiis citius omnium expectatione concessit. Septmuque Evanum obsidione parvo cepit negocio. Evenum, ut coniurationis tolleret radicem, elatum in crucem sociis ostendit strangulatum. Et ne coniuratio novum sortiretur caput, quoslibet nobiliorum rebellionis insimulatos captos firmissimis arcibus servandos donec consultatum foret quid potisismum patruum authoritas de ipsis et de omni re faciendum iudicaret diligenti custodiae mandavit. Compresso per hunc modum Evani motu, pacem et ocium cunctis expectantibus, secutus est alius longe perniciosior motus. Sinc enim humanae fere sunt res, ut nunquam magis fortunae agitentur adversis quam quum nullae eius timeantur insidiae. Gadanus Danorum rex bello primum Scotos, inde Anglos lacessit, causam belli in Scotos praetendens quod Pictorum miserae reliquiae ius omne quod ad regnum in Albione haberent, unde Scotorum armis caesa pene universa gente fuissent iniuria pulsae, in se contulissent.
spacer 71. Hungar blue ergo et Hubba (uterque horum regi Gadano frater erat germanus) cum numerosa classe missi in Albionem in Fifam prius sese applicant quam tanti exercitus eo pervenisset rumor. Danorum eo haud quievit feritas quin omnia diriperet sacra et prophana. Christi enim cultores, Dani nondum veram professi religionem, infense exosi, templis sacris spoliatis incensisque, sacerdotes perquirebant ad supplicia, unde Angli Laudoniae tum incolae et Fifenses Scoti, persulsi ingenti pavore, relictis agris et vicis, alio ut capitibus sui consulerent abiere. Sub id tempus illis in regionibus ingens erat piorum numerus red Christianum dogma undique propalantium. Hos prosecuta Danorum impias, quum multa affecisset strage, maior piorum eorum pars cum Adriano Scotorum tum episcopo maximo in Maiam insulam (est ea medio pene transmissu inter Fifam et Laudoniam), ubi tum insigne erat monachorum coenobium, ut instans periculum declinaret, fugiebat. Quidam autem, licet pauci, cavernis antrisque latitantes parce et duriter sustentantes vitam evadebant occidionem. Sed Danos nec reverentia loci nec virorum innocentia retulit quin sanctissimum eum coetum, coenobio incenso, inauditis suppliciis, interimerent. Haec est veneranda martyrum cohors quam hac nostra tempestate in Maia insula Angliae et Scotiae red summa reverentia fidelissimi quique prosequuntur. Locum hominum frequentia eo confluentium, additis Dei benignitate indies pluribus miraculis, venerandum reddidit atque insignem. Supersunt tantae multitudinis paucula haec nomina Adrianus venerandus antistes, Glodianus, Gaius (ut alii dicunt) Monanus sancti Andreae archidiaconus, Stolbrandus episcopus. Caetera (qua ratione haud liquide constat) ad non pervenerunt aetatem. Non desunt qui scribant sanctissimos Christi martyres Hungaros fuisse genere, in Scotiam ethnicorum feritate quae sub idem tempus in Germania debacchabatur, fugientes servandae religionis causa traieciise; alii ex Scotis Anglisque gregariae collectos. Sed undecunque fuerint, consuetudine Scotos fuisse, veram docuisse et verbo at opere pietatem, constanter tandem pro Christi nomine martyrium passos, relatos in divorum numerum, beneficiaque pie poscentibus praestare quotidie, nulli qui eam regionem novit potest esse ignotum.
spacer 72. Dani secundum nefariam piorum caedem per Fifam et vicinas regiones ita sunt bacchati ut multa Scotorum regni milliaria habitatore relinquerent exhausta. Constantinus ita percitus accepta Danorum armis iniuria, malens, rebus pene integris, quam ex continuatis Danorum incursibus opibus magna ex parte accisis, fortunam tentare, delectum fieri in diem certum indixit. Scriptoque illico Scotorum ingenti exercitu, nullo detrectante militiam, Constantinus, fretus ingenti alicritate, adversus Danos movit. Erant Danorum castra bina duobus prope secreta stadiis, eaque exiguus interfluebat amnis (Levinum vocant incolae). Ad horum proxima Scotorum appropinquante exercitu ingens imber amnem adeo ut biduum pene vado transiri non potuerit, aeris inclementiam Scoti suo more appellitant. Mox orta serenitas mira cum tranquillitate occasionem praebuit Constantino Danos ad praelium irritandi. Igitur facturus copiam pugnandi, quod neutrum castrorum alteri subsidio esse poterat, aciem in Hubbam (erat is proximis castris praefectus) dirigit, lacessitque militum procursatione lixas et qui praedam ex agris deferebant in castra. Rursus solicitari Danos ad congressum feroces animi adeo ut dux, nullo imperio, nullis monitis iratos milites et pugnam tumultuarie poscentes intra castra quiverit continere. Hubba milites ut castris se continerent hortari, tempusque pugnae expecatarent magis oppotunum, sed incondita turba, clamore ac tumultu cuncta replens, haud consulto duce e castris prorumpit, aciemque extemplo coacti duces instruunt. Erant Danis super arma linea vestes rubro bysso intextae, candore miro fulgentes, telaque, quod hostem punctum magis quam caesim petere assueti essent, commoda brevitate mucronibus munimentum omne rupturis. Ea armorum species simul cum corporum magnitudine instructam aciem venientibus primo aspectu reddidit terribilem. Mox, ubi paulum uterque exercitus ad pugnam instructus in alterius stetisset prospectu, clamore sublato procursum est a Scotis in hostes, pugnatumque adversis frontibus, militibus utrinque ferociter perstantibus in certamine. A tergo tandem ac fronte simul petiti Dani Scotorum ingenti miultitudine, abiectis telis praeliaribusque, fugam occupant.
spacer 73. Permulti castra petentes sunt intercepti ferroque necati. Alii in fossas ruere praecipites, quibus oppressis per eorum corpora Scoti ingressum in infesta castra sibi parabant. Quidam tranare conantes amnem rapti periere vorticibus, alii in adversam ripam contribulium auxilio (stabant enim illi trans fluvium, victis fatigatisque sociis ne subsidium ferrent alto amne impediti) pervenerunt salvi. Interque eos Hubba nandi artis peritus. Gavisus est Hungar, tametsi vehementer indoluit militum casum, fratrem duplici periculo defunctum, hostium manibus et amnis gurgite, tot fortissimis eiusdem militibus apsumptis, ingentique ira frendens in acceptae iniuriae vindictam se magna ope armavit. Hoc felici successu tantum fiduciae Scotis accessit ut non de ratione reliqui belli gerendi cogitarent, sed, veluti iam omnia sola virtute vicissent, neque ulla rerum commutatio posset accedere, hostium vires habentes contemptui duos insequutos dies choreis, tripudiis immoderatam laetitiam prae se ferentibus, consumpserunt, eoque processit temeraria insolentia ut inter se palam de praeda dividenda, acsi iam occupassent, contenderent, sortibusque disquirerent an Danorum duces extemplo post partam victoriam forent necandi an vivi reservandi ad ludibrium. Super his tanta fuit controversia, aliis alia asserentibus, ut nobiles quibus viridis erat aetas cum maioribus natu ad gravissimas contumelias descenderent, his aetatis honorem ostentantibus, illis iactantibus labores et pericula in praelio subeunda. Et de captivis demum habendis, de pecunia, armis hostium exuviisque, et quemadmodum denique uti victoria deberent multi ac varii sermones habiti. Sed quomodo instruenda esset acies, quibus rationibus hostis superandis, sermo prorsus nullus.
spacer 74. Amnem tandem, quem Hungaris copias a Scoticis dirimere diximus, reductum ad iustum alveum et ita factum vadosum Constantinus rex instructa acie traiecit. Danorum duces de praelio magis quam praeda cogitabundi, pugnae nacti occasionem expeditas copias confestim educentes, ita aciem instruunt. Habebat dextrum cornu Hubbam cum Danorum sex millibus, sinistrum Buernum Anglum, quem Osbreti regis iniuria et in coniugis expugnanda pudicia, viri domo foede adulterio polluta, et in eum ad necem usque prosequendo Anglia prohibuerat, cum Anglorum quibusdam cohortibus ac Pictorum quae in Daniam fugerant reliquiis. Mediam aciem Hungar cum caetera multitudine tenebat. Cum ingenti spiritu iubet Hungar, firmioribus ut animis prodirent in certamen, docens quicquid haberent Albion virium, quicquid opum simul cum tota insula victoriae praemium, fuga vero cunctorum interitum, et cui mors omnis viro forti praeferenda foret perpetuam ignominiam. Publicitus inde ultimo sacramento se adegit non nisi victorem unquam in castra reversurum, reliquios ut idem facerent hortatus. Id cunctis adeo probatum ut in ea multitudine nemo omnium esset qiui non idem iuraret. Constantinus simile pene servans institutum, dextro cornu Ethum germanum, sinistro Duncanum Atholum, eorum utrique decem hominum millibus adhibitis, praeposuit. Caetera multitudo ubi rex pugnaturus erat mediam constituit aciem. Concionatusque apud exercitum gratias agit quod praelio recenter gesto animose adeo victoriam paravissent, hortatus ne partam tanto sudore gloriam ignavia aut turpi fuga macularent, ne timerent victos mole corporis magis quam virtute insignes, fore testatus, modo uno consensu solita alacritate hostes invaderent, illi loco pulsi facile vincerentur. Mox suis mandat ne ruerent praecipites in hostes, hostem in se incurrere paterentur, ratus eo Danorum vim citato gradu, ut ingentibus erant spirtibus, effractum iri, distractosque ita et lassitudine confectos dispersosque a nostris rite ordinatis adoriundos.
spacer 75. Scotos vehementer offecit imperium, quod studio pugnae incensis innatam alacritatam animique incitationem, quam imperatores augere debent, non parum represserit. Conserturi enim nostrates manum cum hoste consuevere infestis signis movere ocyus, ingentemque ciere clamorem, iis mediis et hostes terreri et se ad pugnam excitare existimantes. Dani, signo dato, in praelium ruunt, primum autem animadvertentes haud ab hoste occurri artis periti militaris vero cursum repressere, paulumque medio spatio, ne solutis viribus praelium inirent quievere. Mox lento gradu progressi frequentes catapultas et tela iacere. Nostri contra in eos sagittas atque missilia. Utrinque illico magno impetu est concursum. Ac tandem Dani in cornibus depugnantes superiores facti Scotos in fugam vertunt. Omnes inde Dani mediam aciem alis nudatam agressi, ingenti edita strage, profligatam loco cedere fugereque compellunt. Decem Scotorum millia infelici hac pugna desiderata diem funestam reddidere. Sed omnium funestissimam regis Constantini caedes, qui inter fugientes agnitus captusque ab hostus, et ductus in antrum maritimum securi est percussus. Mansit loco nomen nigrae specui aliquot exinde annos, nunc diaboli antrum dicunt, in atrocis facti memoriam.
spacer 76. Actum tum fuisset de Scotorum nomini nisi Ethus Constantini germanus, res videns perditum iri, acie excedens se suabus cum cohoritibus ad secundiorem servasset fortunam. Hunc populus, ne ob principis defectum ampliori Danorum pateret iniuriae, ductum Sconam marmori admotum regem extemplo declarat, anno sacratissimi partus virginei octingentesimo et quarto supra septuagesimum, postquam Constantinus Scotorum rem tredecim tenuisset annos. Eodem anno ostensa permulta non sine omnium admiratione sunt in Scotorum agris perspecta. Pisces in Forthea aestuario ingenti multitudine humana prope effigie super mare media parte erecta nantes. His pellicula nigra, cervicem, totumque caput a scapulis instar tegminis cooperuit, ipsi turmatim incedentes (nostri bassinates vocant) dirum infortunium quoties visuntur, vulgi existimatione mortalibus portendunt. Concreti sunt lacus, flumina, torrentes, amnesque cuncti a capite Novembris ad Aprilis exitum, quando, soluta glacie simul cum nivibus ad id tempus perseverantibus, ingens aquae vis ita exundavit ut planities ad radices useque monttum repleret, qua recedente incredibilis ranunculorum vis agris relicta postea putrescens caelum in mortalium perniciem infecit. Ingens sidus mensem totum Aprilem lunam praecedens ignitis radiis in longum protensis non sine horrore noctu interdiuque conspicientes homines incommoda eventura tantis totque prodigiis coniectabant.
spacer 77. Dani, uti est iam dictum, Scotis devictis, depopulata Fifa, in Laudoniam abiere, ubi, cunctis direptis fortunis, fugientes incolas in Northumbriam sunt persequuti, ibique Osbretum et Ellam, Bruerni fautoribus adiuti, praelio victos obtruncant. Vix cuiquam exinde Danorum feritas ubique per Anglorum agros evagata nisi qui fugerit pepercit, crudelior in pietati ac fidei Christianae deditis quam caeteris mortalibus caedendis. Erant tum Dani (ut dictum est) ethnici immanes Christi cultorum persequutores, quae res effecit ut Anglorum permulti sub id tempus fuso sanguine Christi domino martyrio consecrarentur. Prorogata strages ad Edmundum regem (imperitabat is Nothfocis Sudfocisque Anglis), virum insignitate pietate, tandem devenit. Quem veram religionem ad extremum confitentem Christi martyrem factum capitale excepit supplicium. Caeteri Anglorum reges aliquot exinde annos varia fortuna cum Danis bello contenderunt. Compluribus ex his Anglis qui ad mare Germanicum incolunt aut caesis aut durissimae addictis servituti, his malis quibus Christi in Angli cultores ethnica saevitia afficiebantur. Alarudus, qui, extincto Eldredo, in Northfolchiae Suthfociaeque regnum successit blue finem imposuit, qui et Danos frequentibus praeliis victos, caesis eorum ducibus Hungare et Hubba, Anglis prisca reddita libertate ex Albione insula multa animositate fugavit.
spacer 78. Sed Ethi gesta persequamur. Tradunt hunc virum tanta fuisse pedum velocitate ut pene cervos et venaticos canes cursu aequaret, proptera alipidem vocitatum vulgo. Caeterum quacunque fuerit corporis agilitate, ineptum eum fuisse animo ad publicum regimen liquide ostendit principatus eius. Enimivero quum Fifam et Laudoniam caeterasque regionis Scotis Anglorum ac Britonum iniuria ademptas, Anglis ac Danis gravissimo bello contendentibus, parvo negotio recuperare potuisset, neglecta militia, pluris habens libidinem quam publicam salutem, veluti Scoticae res in meliorem statum mutandae non essent, rebus urbanis et religiosis posthabitis, lucui prorsus inservivit. Et quum multa esset corporis vi et animi promptitudine, luxuriae addictus in sui contumeliam et reispublicae iacturam tam pulchris Dei ac naturae donis est abusus. Maiores regni exploratum habentes eam regiminis formam saluti publicae si perseveraret nocituram, corruptos regios mores obtrectationem et invidiam his qui praestantissimi in gente essent parare, ne unius culpa regnum iam satis afflictum ampliori pateret discrimini, agunt inter se secretis nuntiis de capiendo rege relegandoque aliquo ubi commodius asservaretur, deque alteri viro longe prudentiori regioque prognato sanguine summa potestate deferenda. Et ne res dilitatione indicaretur, subito convenientes ad regem (is tum forte feras in Calidonia venabatur) captum eum publicae deputant custodiae, flagitiorum eius fautoribus coniectis in vincula. Secundam haec Dongallus nobiliorum concione (obtinuerat is paulo ante vivente Constantino Argadiam) longa oratione Ethi scelera prosequutus, quam effoeminatum esset monstrum, et quam hebiti ad bonum quidem, ad malum vero perpetrandum prompto ingenio. Suasit populo ut, Etho publico ei regimine abrogato, Gregorium Dongalli qui ante Alpinum regnaverat filium (erat is vix bimestris cum pater defungteretur vita), virum modestum moribus et probitate insigni, regem sufficerent. Mox universa quae aderat multitudo ad Dongalli vocem veluti caelo emissam Gregorium regem deposcit, adeo probata omnibus erat viri virtus ut huic uni et publicam et privatam salutem cuncti destinarent.
spacer 79. Magno itaque omnium consensu accersito Gregorio tantum renuenti fastigium, Etho summo abdicato magistratu, regnum defertur. Qua re cognita, Ethus tanto moerore est affectus ut tertio die vitam finierit, secundo principatus sui anno, Christi autem octingentesimo septuagesimo sexto. Sunt qui scribant eum Dongalli opera, ne fortassis libertati aliquando restitutus in ipsum acceptam ulcisceretur contumeliam, in carcere strangulatum. Gregorius rex designatus et Sconae patrio ritu in fatali cathedra regio insignitus diademate, haud ignarus divinam opem firmissimum esse regnis regibusque stabilimentum, ac sine ea regna consistere non posse, ut felici auspicio inchoaret principatum Forfair primatum facto consessu pro Christi religionis augmento, quo liberius pietati addicti synceram colerent religionem, sanxit cum omnium suffragiis ut sacerdotes a tributo et regiis (ut dicunt) exactionibus militiaque deinceps esset immunes, ad prophana non traherenter iudicia, non nisi sanctis coram episcopis dicerentur causas. Esset pene antistites privatos publicosque cogere praestitiam servare fidem, violatam punire, sanctiones edere in Christianae religionis commodum, disserere de controversiis quae de violata fide, re matrimoniali, frugum caeterorumque fructuum decimis (erat ab initio ea portio sacerdotibus destinata), testamentis, legatis legatariis, orirentur, leges ac religiones interpretari. Iudicium in Dei divorumque blasphemos, periuros, magicos, et non recte de Christi dogmate sentientes ferre, quibus decernuerent afficiendos suppliciis, non obtemperantes ipsorum decretis diris execrationibus persequi. Prohiberentur veluti impii humanis congressibus, testimonium non ferrent, neque quemlibet exercerent magistratum.
spacer 80. Erat et praeter haec Gregorii sanctio, quam Scotorum reges exinde religiose observarunt, ut regium inter Scotos obiens fastigium sacra attestione firmaret, fidei adhibito sacramento, sese Christi ecclesiae decus, libertatem, sacerdotesque summa ope ad vitae exitum protecturum, haud passurum sacris magistratibus, eorum sanctionibus religionisve ministris aliquem officere. Erat Gregorio ingenitus quidam pietatis cultus tantaque in sermone sententiarum gravitas, tantum in verbis pondus modusque ac tam exquisiti mores, ut quicquid diceret, quicquid ageret aequa trutina examinatum putaretur. Caelebs ei vita fuit, abdicata venere perpetua castitate insignis, iis ab adolescentia formata institutis quae a lubrico retardarent. Cibi potusque salubri parsimonia, parcus somni absque mulierum consortio. Auxit viro decus animus, quem in urbanis rebus honestandis aequique administratione et in bellicis rebus habuit, Primam expeditionem in Fifam, ut eam regionem patriae restitueret, duxit. Sub cuius adventum Picti ibi locorum, Danis abeuntibus, relicti, perculsi timore ne Scotorum implacabili in se odio extrema paterentur, in Laudoniam abiere. Inventamque ita Fifam pene sine inhabitatore, accitis aliunde incolis eam Gregorius replere iussit. Relicta inde Fifa, ducens in Laudoniam, munitionibus partim vi captis, partim ultro deditis, regionem parvo negocio in fidem recepit. Ventum brevi, peragrata Merchia, ad Bervicum, ibi non paucae Danorum cohortes adiunctis sibi Pictis haud longius fugere, sed rem ferro transigere cum Gregorio magno instituerunt consensu. Quumque in aciem copias essent ducturi, viderentque a fronte tantas Scotorum copias et a tergo timerent Anglum, optimum visum est nobiliores quosque Danorum in Bervicium oppidum priusquam hostis adesset, ut praesentissimum periculum devitarent, concedere, reliqua multitudine, Trueda amne traiecto, quod illuc ingentem Danorum vim recenter venisse audiverant, abeunte. Angli Bervicini, nihil magis quam Danorum aversati imperium, quos gentis illius nobiles ad se concedentes vespere in civitatem receperant sub noctem secutam simul cum civitate Scotis tradiderunt.
spacer 81. Gregorius, recepto Bervicio, postridie Anglis aut eo manendi aut abeundi quo vellent libere cum fortunis facta potestate, quos ibi Danos invenit multa crudelitate peremit. Inde, forti praesidio Berwicii relicto, in Northumbriam Danorum iniuria pene exhaustam opibus, ut eam regionem Scotorum adderet imperio, cum copiis perrexit. Duo tum muniti exercitus erant in Northumbria, Danorum alter, alter Anglorum. Ille haud longe ab Eboraco (quam urbem recenter Herdunto duce diripuerant) erat in castris. Hic viginti millibus passum ab eo loco aberat. Herduntus, certior factus contribulium qui Bervicii erant cruenti interitus, iuramento se adegit coram omnibus Scotos eo se calamitatis ducturum ut eorum in Albione ne germen quidem relictum deinceps appareret. Multi ducem sequuti in eius verba coniurabant. Itaque, Scotis adventantibus, in aciem copias ducere iubet Herduntus. Astans Gregorius cum procinctis turmis, quum statuisset milites ante certamen ad concionem vocare, tantus furor poscentium pugnam est obortus, ut necessum haberet adhortatione penitus abstinere, plusque aciebus ordinandis quam exhortantis militibus intendere, unum tantum admonens, unusquisque Constantini principis ignominiosae post deditionem caedis memorem animum ad fortiter agendum haberet exhortatorem. Non igitur minoribus animis quam impetu Scoti eunt in praelium, strictisque sarissis ita vehementi in hostem cursu feruntur ut emittendis pilis stringendisve contis in adversam aciem Danis nullum daretur spatium. Sequuta sarissas Scotorum praeliaria, ingentem in deiectos fecere caedam. Nihil illuc exhortatore ad perstandum et honeste ad rem gerendam opus erat, nihil imperatore qui contineret ordines: omnia militaris ira acceptae ante iniuriae memor ultro naviter peregit. Itaque fusi fugatique Dani quibus castra non patuere dissipati in proximos abiere montes. Scotos eadem spiritus vehementia quae hostes acie devictos depressit, aggeribus caeterisque munimentas multa effractis vi, perduxit in castra. Ibique plusquam in praelio exhaustum est sanguinis caedisque factum.
spacer 82. Herduntus postridie dispalatos milites in unum cogere annixus, quum plures longe desideraret quam superessent, diem apud se questus funestam, ad Rasinum (erat is tum in Anglia supremus Danorum dux) pergere decrevit. In agmine quod utcunque coactum habebat saucii vulneribus erant complures, carpentis essedisque devecti. Unde etiam tardior cunctis erat incessus: vix quadraginta passum millia itineris confecerat, quum tristi nuntio accepit Rasinum ingenti cum multitudine, dum imprudentius adversus Anglos apud Helcadem decertaret, caesum, eius caput in contumeliam conto affixum per Anglorum vicos et civitates circumferri, Danorumque rem in Anglia paulo ante adeo florentem aperete iam ad interitum inclinare. Herduntus animo ad nuntium remisso incertus consilii, undique pene urgente hoste, delecto idoneo ad id loco factis castris, donec quid caeteri Dani in Albione facere instituissent cognosceret illic considere decrevit. Gregorius parta, uti est significatum, victora Northumbriam, pulsis inde Danis, in suam potestatem ultro pene concedentem cunctis incolis proprias tenere sedes parvo vectigali imposito permissis, facile sibi vendicavit. Solutisque paucis post diebus copiis adiit Bervicium, ubti consultationibus variis pro reipublicae foelicitate cum regni maioribus secutam hyemem consumpsit.
spacer 83. Sub initium sequentis aestatis Gregorius, pacata Northumbria, adversus Britannos (tenebant his, ut est significatum, haud exiguam Scotorum regni partem) profectus rem non minori foelicitate quam priorem contra Danos gessit. Nam Britones Danorum frequenti iniuria petiti plurimum attenuatis viribus, ut imminenti periciulo levarentur, ingentem vim auri illis dederant, viginti annorum inducias spondentibus. Sed ethnica gens non diu stetit sponsioni, quin brevi redeuntes cum maioribus viribus Britannos denuo armis lacesserent. Danorum ergo novos conatus, tametsi duorum exercituum maiorem partem recenter amisissent, veriti Britanni ne ex Scotis hostibus amicos facerent, per caduceatorem spondent Gregorio, modo secum ductus fidei charitate, in parte belli adversus Danos suscepti perseveraret, quicquid teneret Scotorum agri se libere dimissuros. Assensit Gregorius lubens Britonum postulatis, communis Albionis salutis ductus charitate tutamen prae se ferentibus. Persuasum habuit, si tres Albiones populi Scoti, Britones et Angli inter se consentirent, nullius orbis gentis arma, quantuvis pollentis opibus et fortuna, eis exinde esse formidanda. Dissensiones per haec inter principes et populos compositae. Redditae sunt Gregorio Scotorum regiones a Britonibus dudum occupatae, Scotorumque regnum ad veteres terminos protensum. Quae omnia utile iucundumque cunctis Albianis omen, dum unus eis foret consensus, Danis vero triste ac miserum si bello perseverarent portendere videbantur.
spacer 84. Sed non diutuna gentium illarum fuit concordia. Foelix enim Anglorum successus, Danis Alluredo duce superatis, Britonibus futurum cum victoribus expectantibus foedus insolentis ausus, tribuit occasionem. Constantinus enim (hunc Britanni post extinctum patrem recenter regem dixerant) foederis initi cum Scotis tot regionibus restitutis Gregorio, poenitudine ductus, in Anandiae vallem regionis recuperandae causa expeditionem ducit, ibique omnia inter Scotos et Britannos turbari coepta Gregorium ut Annandiae valli Britonum iniuriis vexatae subveniret pepulere red ad arma. Petita ab Anglis auxilia Britones non impetrantes in Cambriam cum praeda redire conati ad lacum Mabem Gregorium cum turmis ad pugnam expeditis obvium habuere. Ibi descensum in aciem pugnatumque. Constantinus praelio inito Britonum rem inclinare animadvertens, magis recentis regii nominis quam vitae memor, ad signa protegenda ocyus convolat, ubi acerrime pugnans a confertissimis hostibus circumventus occisus est. Cuius mors, secutaque ingens caedes praestantissimorum Britonum, caetera multitudine lapsa in fugam, Scotis peperit victoriam.
spacer 85. Id praelium Britannis pene exitio fuit, quod afflicti ita suapte culpa, rege caeso peneque toto amisso exercitu, Danis et Scotis infensissimo haberentur odio. Anglis vero, insigni tum perfidia in omnium Albianorum iacturam taxati, parum essent accepti. Ne tamen demissis animis regium decus in gente regnumque amitterent, Heberto Constantini germano rege dicto, oratores aliquanto post ad Gregrorium mittunt qui supplices pacem orantes, quod contra foedus sit actum non maiorum Britanniae gentis sed unius Constantini ferocis nimium adulescentis recenter tum regio diadetati potiti culpam esse dicerent, eumque mortem non sine ingenti Britonum dispendio luisse scelus, nullumque, ipso e medio sublato, locum controversiae relictum cur in veteri foedere cum Scotis (modo ipsi pacem bello praeferrent) non staretur. Hebertum regem pacem amantem nihil magis cupere quam cum omnibus, et Scotis praesertim, in amicitia perstare. His auditis, Gregorius “Non (inquit) pacis aut fidei amor, non foederis aut iuramenti reverentia Britones ad novam pacem petendam impulit, qui, violato fidei sacramento, nullis a nobis impetiti iniuriis in Anandiae vallem, Scotorum ex professo regionem, adeo impudenter paulo ante sunt grassati. Sed quod bello opibusque nobis impares, si coeptis perseverarent, sciant se in exitium tandem ducendos, Idcirco regi Heberto dicite me de pace cum perfida gente nihil prius acturum quam quicquid Britones in Cumbria Vestmariaque urbium ac munitionum obtinent in Scotorum tradiderint potestatem, iureiurando simul cum Heberto adacti in eas regiones deinceps nusquam se ducturos, traditis ad haec sexaginta Britonicae gentis nobilioribus adulescentibus, qui obsides sint praestitae fidei exinde observandae.”
spacer 86. His domum relatis per Britannorum legatos, Hebertus, ne Britones tot rerum fluctibus agitati si in bello perseverarent, undique circundati hostibus, ultimis tandem calamitatibus afflicti regnum amitterent in Albione, pacis conditiones ex maiorum sententia accepit. Datis inde obsidibus Gregorio, Britanni Cumbria ac Vestmaria Scotis relictis, novo foedere percusso, in Gualiam veterem sedem populariter abiere, ubi aliquot deinde annos quievere, domesticis externisque armis levati. His ita gestis, Gregorius Careslii, advocato illuc consilio, ita multitudum dicitur affataus: “Quam foeliciter res nostras Deus optimus maximus secundaverit sucessibus, et qua in nos fuerit benignitate post pietatem vere cultam postque neglecta sacra restituta et sacerdotes pculiares eius ministros iusto affectos honore, unusquisque vel ex hoc potest intelligere, quod regiones Anglorum, Britonum, ac tandem Danorum armis nobis impie ademptas, non modo nobis multo sine sanguine et caede restituerit, sed etiam impietatem ultus (uti aequum est credere) haud ignobiles eorum regiones Northumbriam, Cumbriam et Vestmariam, non sine ingenti illorum iactura et incommodo cedere in nostram permiserit potestatem. Habemus numinis favore plus quam optare licuisset, nostra nobis restituta, hostiles agros partos, multo sine nostrorum discrimine honestam victoriam, de hostibus triumphum, decus laudemque ad posteros. Hostes e contrari, quae male quaesiverunt ignominiose amissis, victi bello, fusi, profligati, suis pulsi sedibus, domesticis externisque petiti iniuriis, nec ausi fortunam amplius manibus nobiscum experiri, dedecus inexpiandum, aeternamque contumeliam sibi paravere.
spacer 87. “Britones nostris armis Dei praecipuo favore devicti ab his regionibus profecti ultro constituere exilium. Danis haud secundior fuit in bello fortuna. Ingenti enim clade iniuriam in nos luentes, nostris cum ingenti ignominia cesserunt finibus, Vestmaria, Cumbria, Northumbriaque pauca praeter oppida paucasque munitiones hostium praesidiis ab illis retentas nostra sunt praeda, nostro utenda arbitrio. Nunc (viri fortissimi) virtus monet, cui adesse numen est evidens, ne hac victoria sola aut haec praeda contenti simis, sed quae Dei providentia nobis obtulit avidius assequamur. Ergo non per agros vicatim vagando circunferendum bellum, non rudis populus, non agrestes armis nostris petendi, sed aggrediendae sunt hostium urbes, excidenda moenia, munitionesque occupandae. Nullus enim iam nos prohibet exercitus: Dani profligati abiere in Cantium, Angli territi remissis animis sua adversus Danorum furiam aegre tutantes omnem belli curam in nos remisere. Eboracum adeamus, ubi nos labor haud solito maior, praeda multo potior, et praeter eam gloria ac (dummodo ex sententia res successerint) decus immarcessibile nos expectat. Haec suadeo, haec vobis persuadere velim, ut acceptam dudum ab hostilibus armis iniuriam ulciscentes nostrarum rerum honori ac foelicitate (quando numiniita est visum) egregie consulamus.” Ad Gregorii verba quisque se praeparans ad expeditionem quae bellici essent apparatus et quae militi usui forent summa diligentia curavit. Interea venere Alarudi Anglorum regis legati ad Gregorium gratulabundi, quod ipse invictus hostium vires attriverit, ultusque egregie Constantini Scotorum regis mortem in Danos, Albionem bello infestantes atroci, ad truculentam gentem confectam tandem partim Scotorum partim Anglorum armis, pellendam ex insula, plurimum fuerit adiumento. Precati sunt etiam regem oratores ut vetus foedus cum Alarudo renovaret, ut Scotorum Anglorumque coentibus viribus Christi hostium reditum siquando molirentur facile impedirent. Qui quod postularent haud gravate sunt assecuti. Estque inde brevi pax inter populos renovato foedere firmata, veteribusque hae additae leges: Scoti Northumbriam absque ulla Anglorum infestatione tenerent. Si Dani alteri populorum bellum inferrent, uterque id veluti sibi illatum haberet, indueretque arma ad communem propulsandam iniuriam. neque per Anglorum agros in Scotis, neque per Scotorum in Anglos hosti esset iter. Si in Scotorum agris Anglorum quispiam furtum fecerit aut rapinam, id foedus non macularet, sed fur cum receptatore Scotico magistratui dedatur ad supplicium. Idem Scoti Anglis praesterent.
spacer 88. Foedere ita icto, Gregorium iam arma deponentem turbidae res in Gallovidia per Hibernicorum eruptionem ad alium bellum evocarent. Hibernici enim quod Gallivodiani duas triremes a Dublinia in suum littus appulsas diripuissent, in Gallovidiam hostiliter transmittentes stragem cruentam in populum, pecudum collecta ingenti praeda, brevi ediderunt. Certior horum factus Gregorius illico ducet in praedones. red Unde territi Hiberni omni cum praeda quam auferre poterant traiecere in patriam. Secutus Gregorius cum copiis aufugientes, Hiberniae primores (diffidebant hi tum forte rege unico Duncano impubere filio relicto recenter vita functo summo pro magistratu) pavore ingenti perculit. Annixi quidam maiorum Hiberniae saniori in salutem publicam mente, ne perseverantes in simultate Scotis facile victoribus Hibernicum regnum ultimo darent discrimini, litem inter factiosos componere moliuntur. Quum id obtinere non possent, pactis principes Hiberniae inter se indiciis, red duos exercitus illico adversus Scotos constituunt. Brenus princeps alterius factionis uni praeerat exercitui, Cornelius (tenuit is in adversa factione principatum) alteri. Porro Scotorum arma longe lateque per agros ac vicos diffusa omnia depopulationibus ac caedibus implebant, apparebatque, si non ocyus debacchantium furori iretur obviam, magnam Hiberniae partem flamma et ferro prostratum iri. Hibernici itaque ad Bani fluminis ripam sub Futo (est is mons mira in ea regione altitudine) bina castra abinvicem aliquantulum discretis posuere locis quibus consederant. Erant ea natura pene invia humanaque opera munita usque adeo ut instructae aciei prorsus ad eos non pateret accedssus. Id fecisse eos satis constabat ut temporis productione Gregorii exercitum commeatus tandum inopia fatigarent.
spacer 89. Consilium Hibernicum Gregorii superavit industria. Quisque etenim Scotorum, iubente rege, quinquagina dierum cibum castrensem patrio tum ritu secum illuc tulerat, panem, caseum, butyrum, poscam, siccatamque carnem bubulam. Nondum enim bellicosa Scotorum ingenia foeda ac servilis effoeminaverat ingluvies. Neque aquam, quando opus foret ad exercitus necessitatem, illis in locis fluviorum, lacuum ac fontium ubertate defuturam cuncti satis intellexerant. Gregorio consultando quod potissimum agendum foret per aliquot dies quietem egit. Quumque omnibus agitatis perquisitisque hostis invadendi modis viam unam comperissent, duo hominum milla per dorsum Futi montis petrosum, arboribus contectum, asperum et intrectabile pene sub noctem in iugum mittenda, unde ad primam lucem, Gregorio acriori insultu petente castra, ingentia in Hibernicos torquerent saxa, fore inde ut hostes intolerabilem paterentur iacturam, aut descensuri in pugnam castris excederent. Laudato invento Kennethus Cullanus Carictae tum thanus negotii gerendi subiit provinciam. Is secuta nocte, superato Bano, cohortem longe ab hostium castris ad Futum montem circunductam laborioso itinere in collem brevi spatio castris imminentem immisit. Mox ubi illuxit, Hibernici omni vi conati Gregorii insultum quo acerrime petebantur propulsare, tot tamque ingentibus saxis ab imminente supra caput colle praeter expectationem sunt petiti, ut, caesis plus mille viris, relinquere castra atque fugam occupare absque pugna ferme cogerentur. Missi in fugientes Scoti captivos multos, paucis caesis, uti Gregorii erat imperium, reduxere.
spacer 90. Dum haec agerentur in Breni castris, Cornelius diei infoelicitatem questus, relictis castris, salvis copiis, maximo ordine servato, in loca abiit tutiora. Exanime Breni corpus effracto capite et cerebro diminuto ingentis lapidis ictu in castris dum Scoti milites ea occuparent inventum, ut sacro loco honeste conderetur precantibus enixe captivis, Gregorious curavit. Inde foelici ita initio rem auspicatus, reliquum belli secundiori fortuna ratus successurum militibus imperat praedam undique ad commeatum perquirant. Integris corporibus repertos puberes adulescentes virosque captos ducant ad exercitum foeminis, senibus ac religiosis parcerent, nulli vim inferentes, flammo et ferro prorsus abstinerent. Hibernicorum complures regis experti clementiam, ut salvae ipsis essent cum vita fortunae, sese cum liberis ac facultatibus dedentes ultro in ipsius potestatem concessere. Munitionibus per haec quibusdam occupatis largoque obtento commeatu nullum ex Hibernicis in se parari exercitum intelligens, Gregorius per exploratores ad Duungargum validam urbem obsidendam ducit. Tenuit plures dies obsidio, paucis ex civibus frequenti insultu necatis, obsessi tandem vigiliis defessi rerumque omnium penuria laborantes, quum aut pereundum eis aut deditio faciendam esset, Scotis portas aperiunt. Occupta urbe vetuit rex ne miles praede inde quicquam asportaret, causatus haud sine exercitus iactura agmen gravioribus impedimentis oneratum iri. Unde cives, permittente rege, praedam omnem praeter arma, pecunia militibus tributa, redemerunt. Gregorius posteaquam triduum Duungargi nihil hostilie fieri passus in cives fuisset commoratus, relicto ibidem forti praesidio ad Pontum urbem obsidendam perrexit. Quam se dedentem iussit omnia iniuria esse immunem. Erat iam tum Dubliniam morurus primariam Hibernicorum regum sedem (distabat ea civitas quatuor et decem prope passum millibus a Ponto) at regi eo ducenti nuntiatur Hibernicas copias Cornelio principi, quem communis omnium consensus ducem creaverat, audientes vix decem millibus passum abesse cum multitudine quanta nunquam antea tum hominum memoria ea in insula exercitus erat conspectus. Aversus nuntio a Dublinia Gregorius in proximos campos cum copiis concedit.
spacer 91. Postridie triplex Hibernicorum agmen conspectum, primum ex velitibus et sagittariis arcus, missilia acutissimis spiculis, ac fundas gestantibus conflatum. In secundo erant homines proceris corporibus peltis muniti permagnos enses et rectos a dextris humeris quatientes. Tertium tenebant milites ex his omnibus electi, quorum varia erant et permulta tela. In eo nobilissimi quique Hibernicae gentis cum Cornelio duce caeteros vehementer adhortante ad fortiter agendum erant depugnaturi. Nostri suo more duabus alis ac media acie turmas instruere. In harum qualibet triplex militum erat ordo. Primus arcus sarissasque gestantium. Secundus eorum qui contos et praeliaria ferebant. hos sequebantur ensibus plumbatisque hastis muniti. Gregorius, hostium ordine conspecto, iussit post sagittas emissas et catapultas sarissis adversos milites vehementer ferire, ratus Hibernicos eo facile propelli posse. Congressis acerrime aciebus, secundum emissa utrinque tela Scotorum sarissae Hibernicis, ne ipsi cominus ensibus pugnarent, ingenti fuerunt impedimento. Cornelius id animadvertens iubet quam maxima voce potuit sarissas ensibus scinderent. Et qui cassidem paulum leveret ut attentius adhortaretur depugnantes, haestae ictu gravi accepto in os vulnere acie excessit. Hibernicorum autem plerique opinati ducem timore occupasse fugam, ut saluti consulerent, abiectis annis, cito cursu abiere. Inclinantibusque ita Hibernicis rebus, Gregorium victoria est secuta. Caedes exigua in praelio edita, sed multo maxima in fuga. Neque ab ea prius temperatum quam ad Dubliniae portas fuisset protracta. Tot ea cruenta pugna ex Hibernicis desiderati ut reparandi exinde exercitus spes omnis prorsus fuerit sublata. Postridie Gregorius Dubliniam expugnare orsus urbem undique circuncingit. Ingens mortalium vis erat Dubliniae, et ex his qui ante praelium, quasi certi de futura victoria, illo convenerant, et ex fugientibus a recenti pugna in civitatem, invitis magistratibus, receptis conflata. Unde brevi obsessa urbs commeatus extrema penuria laboravit. Et ne multitudinem fames absumeret viribus diffidentem, de deditione agi est coeptum.
spacer 92. Fuere qui suaderent eruptionem, remque commitendam fortunae potiusquam Gregorii imperio dedendos omnes. Alii quantis cladibus fuissent Hibernici recenter percussi animadvertentes et cladem extremam imminere quod Dubliniae essent, in quibus spes omnis Hibernici nominis sita esset, quibus salvis Hibernia servari posset, quibusque amissis nihil superesset quod patriae amplus expectarent salutemque, ratique necessitate parendum quoniam nec civitatem nec se amplius possent tueri, et cum Scotis pacem ineundam quibus possent conditionibus censuerunt. Optimi quique qui in concione erant eam probabant sententiam, et omnium maxime Cormachus episcopus, vir multa pietate insignis. Is Dublinia profectus legatus ad Gregorium, ubi in eius conspectum venit, precatus est demississime regem afflictae urbi miserisque civibus parceret, itaque victoria in subactos uteretur, ita deditos reciperet in fidem, contineretque ut iram, si quam in obsessos concepisset, clementia temperarit, parvulique cognati Duncani, cui regnum iure deberetur, curam habuisse videatur. Meminerit in bellis gerendis non tam utile quam honestum regibus petendum, nihilque decoris spolianti regno infantulum, quem amicitiae et cognationis iure protegendum assumere deberet, posse advenire. Dubliniam et quae in circuitu essent eius esse in potestate. Diiudicet an potius regii sit officii iura regum et urbium celebritatem servare, an accssis regnis civitatibusque quam ipsi fecerint conspicere solitudinem. Respondit Gregorius rex Hibernicorum oratori se non regni cupiditate aut spoliandi paruvli cognati, sed acceptae vindicandae iniuriae causa venisse in Hiberniam. Non Scotos sed Hibernicos impium bellum, quod manifesta numinis ira sanguine luissent, incoepisse, de fine autem illi imponendo deque servando regno infanti Duncano incolumi, dedita urbe, quidnam suit sit officii cogitaturum consultaturumque.
spacer 93. Eo Gregorii responso Dubliniae recitato, Hibernica iuventus a belli consiliis cogitationes avertens, portas regi aperire iussit. Pramissis itaque militum copiis exploratum essentne omnia tuta absque ulla vel levi insidiarum suspicione, Gregorius magnifico cum apparatu ad urbem properavit. Multi mortales effusi sunt venienti obviam, piorumque diversi coetus religiosos habitus, ut eorum erant instituta, induti. Hos secutus Cormachus loci antistes solleni habitu amictus, manibus crucifixi Christi effigiem cum cruce tenens. Nobiles inde Hiberniae utriusque sexus quos illic fugisse diximus civitatisque primores ac reliqua multitudo supplices cuncti veniam precantes sequebantur. His inspectis, Gregorius Scotorum copias iussi\tesse aliquantisper immotas, equoque desiliens, positis ante Cormachum genibus, Christi effigem venerabundus est deosculatus. Tunc ad eum Cormachus, “Gratias (inquit) Deo optimo maximo habemus ac agimus immensas quod, quum te nobis dominum constituit, eam tibi dederit mentem ut tuis servis deditaeque urbi parcens, ferrum, flammam, aut hostile quicquam evagari non siveris, sed corpora ac fortunas quae tua sunt iure belli, victoria clementissime usus, nostra esse permiseris.” Porro Gregorius sic urbem ingressus ad forum recta pergit, ubi ingens militum agmen ad omnem casus paratum permanere iussit immotum. Ipse alio agmine stipatu ad deiparae virginis aedum, inde ad divi Patricii templum voti nomine adequitavit. Sacris ibi celebri ritu peractis, in arcem se recepit. Subsecuta nocte militum nonnulli, ruptis civium foribus, matronarum virginumque illuserant pudicitiae, sed hi magno labore postridie conquisiti arreptique in iudicium, iubente rege, acerbas poenas ultimo luere supplicio. Gregorius per id in maiori cunctis habitus reverentia, copiarum parte in urbe ad praesidium relicta, caeteris in castris dimissis, aliquandiu Dubliniae subsedit. Secundum haec inter primores Hiberniae et Gregorium, consessu facto Dubliniae, his legibus est conventum. Duncanus regius puellus haeres regni Hibernici paedonomorum custodumque tutela bonis institutis et disciplinis formandus, firmissima ut eatenus fuerat arce ad maturam usque aetetem diligenter asservaretur. Gregorius rex interea Hibernici regni esset gubernator, cunctis munitionibus in potestatem acceptis. Magistratus diceret sub arbitrio, qui veteribus Hibernicae gentis usi legibus populo ius administrarent. Non Anglum Hibernici, non Britonem aut Danum sine eius commeatu val negociationis causa admitterent in Hiberniam. Haec se facturos cuncti Hibernici populi nobiles iureiurando sanctissimo sunt professi. Fine itaque belli imposito omnia plena erat gratulationis, et quod simultates inter factiones Hibernicas videbantur extinctiae, et quod Gregoriius nec petierit Hiberniae regnum, quum facile occupare potuisset, nec haeredis regni custodiam, ac quid eiusdem regni administratione paucos exinde annos contentus universam gentem solitis legibus ac libertate vivere permiserit.
spacer 94. Rebus eo pacto in Hibernia pacatis, Gregorius sexaginta obsidibus acceptis cum victore exercitu revertit in Albione. Nullus exinde motus externus internusve Gregorii regnum turbavit. Pax erat et ocium eo regnante undique Scotorum genti. Cuncta spectata virtute atque authoritate aequissimus iudex egregie moderabatur quoad foelicem ad ultimum extrema red senectute in Gareothae regionis arce tum munitissima, Doundor vulgus appellat, id est aureum montem, sortitus sit finem, vir omni vita (ut dixi) Veneris expers, Christi sacerdotum piorumque coetuum cultor protectorque, duodevigesimo anno post summum Scotorum initum magistratum, qui annus fuit Christianae pietati nonagesimus tertius supra octingentesimum. Protulit is Gregorius Scotorum regnum Danis Britannisque devicitis, unde celebri nomine ad posteros delatus inter praestantissimos nostrae gentis principes numerari iure meruit. Qui prius ac vita excederet inter urbanas civilesque res, quibus augendis ornandisque erat propensissimus, Aberdoniam ex pago urbem fecit, ecclesiamque eius privilegiis atque praediis plurimis dotavit postquam rem Scoticam mira dexteritate protulerat. Veruntamen non minori animo, licet non aequae fortuna, Donaldus quintus, qui id nomen tulit inter Scotorum principes, Constantini secundi regis filius (accepti is imperium per manus a Gregorio iam languente) inter Scotos rei summam administravit: regnum a pietate in defunctum regem Gregorium foeliciter auspicatus, dum euis reliquas in Ionam insulam elatis interque maiorum sepulchra conditas celeberrimo ornaverat monumento.
spacer 95. De quo priusquam caetera dixero, quae circiter Gregorii tempora vel ab ipso vel ab aliis gesta sunt stylo commendabo. Fuit itaque ingenti decore Gregorius bellicis, urbanis, religiosisque rebus princeps dum vixit clarissimus nostrae genti. Cui et plurimum contulit ornatus Ioannes Scotus, nostras, ipse coaevus, vir divinarum rerum scientissimus, qui complures annos Athenis literis Graecis insudavit. Unde ab Ludovico Romanorum imperatore accitus in Galliam praeter alia studiorum monimenta, iubenete ipso Ludovico Augusto, Hierarchiam divi Dionysii fecit Latinam. Extat opus insigne magna veneratione apud eruditos ab Hugone a sancto Victore theologo Parisiensis scholae insigni graphice expositum. Profectus aliquanto post tempore in Britanniam Caroli tertii Romani principis legatus ad Alaarudum Anglorum regem, optimo principi gratulaturus quod post partam adversus Danos victoriam pacem cum Scotis ac Francis iam tum sociis et confoederatis populis coluerit perstiteritque in officio. Ob eximiam eruditionem, Anglica nobilitate vehementius hortante, ex legato Alarudo factus est hospes, regiisque liberis adhibitus praeceptor. Ad profitentem Ioannem hunc Scotum divinam humanamque sapientiam in Malviisburiensi coenobio frequens auditor ex omni Anglorum ordine confluxit. Unde brevi res literaria in Anglia haud mediocre cepit incrementum. Et quum ipse Ioannes cunctis haberetur admirationi et reverentiae, essetque eius nomen per Graeciam, Italiam, Galliam, atque universam Albionem venerandum, quod corruptissimos eorum quos docebat adulescentum mores acrius arguit, nimiam eorum insolentiam salubrioribus monitis compescere annixus, ab eisdem inter legendum pugionibus confossus interiit. Inter Christi martyres pontificum authoritate postea numeratus. Insigne monumentum sanctissimo viro procedente tempore maioris altaris sinistro lateri est extructum, cui vulgum hoc carmen insculptum:

Clauditur hoc tumulo sacer ille sophista Ioannes,
Qui dotatus erat dum fixit dogmate miro.
Martyrio tandem Christi conscendere regnum
Quo meruit, vivet cum sanctis secula cuncta.

spacer 96. Paulum priusquam haec fierent Northamnorum regnum in Gallia habuit initium. Delati etenim Dani ex Britannia patriisque sedibus, aliis nonnullis cum epibatis ex Norwegia, Suetia, et his vicinis regionibus Rollonis ductu per Sequanae fluminis ostia Galliam ingressis, grassatique proximas inter regiones Gallos obviam venientes parvo vicere negotio. Inde Carolo Grosso cognomento, tum Augusto, difficili adversus Sarracenos bello in Italia implicito, licentiosius per Gallorum agros debachantium iniuria adeo late est evagata ut multis sit visum, nisi ocyus periculo occurreretur, maiorem Galliae partem in Danorum potestatem, incolis tantim vim ferre non potentibus, propediem concessuram. Ergo, occupatis civitatibus, partimque deditis ultro, partim vi expugnatis, ac Gallorum fortunis vel aperta vi vel latrocinio occupatis, brevi eorum opes plus invalescebant quam Morinis, Neustriis, Britonibus, caeterisque vicinis populis tutum videbatur. Rediens autem Carolus, bello in Italia nondum plene confecto, in Galliam ingentes copias ducit in Danos. Nec lacessiti hostes praelium detrectant quin et ipsi exercitu contracto invadenti Augusto obviam procedunt. Francorum proceres, haud inscii quam ingentibus spiritibus quantaque ferocia Dani praelio essent decertaturi, eosque frequentibus victoriis in Anglia et in Gallia nimium effectos insolentes, non sine ingenti hominum caede, suaserunt regi pacem cum Rollone et foedus iniret, ne duplicio bello, alterio in Gallia, altero in Italia, impeditus, tandem fortassis acissis viribus regno discrimini obiecto opprimeretur. Assentiente pio rege meliorum consiliis, foedus inter utrasque gentes certis conditionibus est initum. Rolloni enim Caroli filia matrimonio cessit ea lege, ut ipse cum universa Danaorum multitudine Christianam amplecteretur fidem. Generum Augustus Galliae Aquitanicae, Celticae parte et Armoricae Britanniae affini (Neustriae ei vetus nomen erat) illico dotis nomine donavit.
spacer 97. Quam Rollo receptam a communi nomine suae gentis gregarie ex omne pene Septemtrione collectae Northmaniam dixit. Northman siquidem Septemtrionalis homo interpretatur. North enim Theuttonica lingua Septemtrio est, man, mas. Id nomen paulum mutatum ad uos devenit, Normaniam pro Northmannia aoppellantium, usu recipiente. Rollo sacro fonti admotus Robertus dictus, iussusque est annuum vectigal pendere Francorum regibus, ut terra non bello quaesita sed parta alieno beneficio ad posteros deferretur. Fuit annus quo Northmanni regnum in Gallia condidere Christianae red originis sextus supra octogesimum et octingentesimum. Mira sunt quae ferocem gentem sub haec tempora variis in orbis partibus gessisse authores memoriae prodiderunt. Paulo antequam Neustria Northmannicum regnum esset, Lothario primo Augusto, Francorum rebus intestina seditione afflictis, Lothari filiis adversus patrem et inter se cruento Marte dissidentibus, Gallis calamitosum bellum ferunt intulisse, ingressam Aquitaniam per Ligerim amnem foede omnem depopulasse regionem. Petiisse inde hostiliter Galliae interiora, Burdegalam, Pictavos, Turonas, Aurelianos, Parisios, Santonam, et cum illis plerasque clarissimas urbes et populos insigniter afflixisse. Caeterum Carolo Calvio, qui post Lotharium Romanum gessit imperium, eorum saevitiae eunti obviam, illis pulsos regionibus sedem minime potuisse stabilire. Id in causa fuisse, aequum est credere, quod haud multo post tempore Neustriam invaserint, regnumque ibidem (uti est significatum) condiderunt. Nec eo regno in Gallia contentos Siciliam, Calabriam, Apuliam, Gustardo duce, hostiliter aggressos, ibique, devicitis incolis, aliquandiu tenuisse sedes. Erat Gustardus quintus a Rollone primo Northmannorum in Gallia rege. Rollo enim ex Caroli filia Wilhelmum suscipit. Wilhelmus ex provinciae regis sorore Richardum. Is procreavit Richardum secundum. Ex eo duo filii prognati Robertus et Gustardus, Gustardum ferunt in Apulia regnasse. Genuitque Robertus Wilhelmus Nothum, qui in Anglia, devictis Danis Saxonibusque, rerum est potitus. Wilhelmi progenies longa ac foelici nepotum serie nostro seculo mira dexteritate Anglorum imperium administrans perseverat. Regnante etiam memorato principe Clothario, Balduinus vir illustris, accepta Iuditha Clotharii filia in coniugem, Flandriae comitatui, cum ea prius armentis et feris plus quam hominibus habitata fuisset, initium dedit.
spacer 98. Sed ad nostra revertendum. Donaldus Scotorum rex iuri dicundo magis quam armis, nusquam hoste urgente, operam impendens, beatam rempublicam a Gregorio acceptam sancte ac religiose administravit, et nullam cuicunque, praecipue tamen inopi, illatam iniuriam passus est inultam. Utque composite, rite ac moderate cuncta gererentur, unde pace tranquilla et ocio non segni incolis opes accrescerent, plurimum elaboravit. Eum siquidem animum regi dederat Christus virtutum dominus, cuius religionem professos pientissime excoluit famulos, omnem Dei reverentiam prorsus veneratus fovit, omnique ab incommodo protexit. Et ut deierantis temere, aut qui mali daemonis nomen execrabiliter advocaret, labia candenti ferro exurerentur, eius fuit eductum, quo tunc prohibita in Deum blasphemia inter nostrartes, hac infoelici tempestate longe maioribus quam antea unquam insolentiis, magistratuum incuria ac blanda parentum indulgentia in natos revixit. Atque in tantum pestis ea mortalium (nostratum praesertim) infecit ingenia, ut rarus admodum vel Dei reverentiae aut salutis amonitus abs temerariis iuramentis, deiearatione, blasphemia, execrandisque malorum daemonum nominibus abhorreat. Imo perinde ac si iure placerent, esset in eis nescio quid honesti, novis excogitatis quotidie deierandi formulis novisque execrandi modis infoelices animos ad Dei optimi maximi imaginem conditos, pudore ac religione sublatis, nunc apud inferos landiandos, nunc Stygio torrendos igne, gladiisque perfodiendos, aut maioribus, si qua sint apud inferos maiora, cruciandos supplicis, quantum per eos fieri potest, haud sine audientium horrore mali daemonis addicunt potestati. Haec (me miserum!) eo processere ut a piis viris frequentius deplorentur, nullis tamen concianatorum documentis, nullis monitis, nullisque rationibus possint emendari.
spacer 99. Ceterum ubi ad Donaldum regum est delatum Gormundum Danum cum exercitu venisse in Northumbriam et non procul ab littore posuisse castra, quo consilio, an regionis occupandae an movendi in Anglos, incertum, incolasque nihil adhuc ab eo passos iniuriae, ipse celerrime ducit Northumbriam. red Vix autem, itinere incoepto, nunciatur Gormundum, Humbro flumine traiecto relictisque Scotis, in Anglos hostiliter ducere. Scotorumoproceres rem ad insidias spectare suspicati, ne Northumbria Gormundi iniuriae patens relinqueretur, non prius pedem retraxere quam didicissent per exploratores Danos ab Humbri ripa quadriginta passum millibus abesse. Ratus eo Donaldus Danos non Scotorum sed Anglorum regni expugnandi causa venisse, recenter in Albionem quinque auxiliarum milla ad Alarudum misit ex foedere. Duo autem equitum millia, solutis sacramento ac domum dimissis, caeteris copiis, ut in praesidiis esset, secum retinuit in Northumbria. Nec ita multis interiectis diebus Gormundus est ab Abindgon cum Alarudo praelio congressus, ubi ancipiti Marte diutius est pugnatum, victoriaque Alaradum secuta. Cum esset victori cruenta, effecit ut victores Angli fugientes Danos non insequeretur, utque necessaria pax mox paulo conveniret inter partes ea lege ut Dani cum Anglis communes sedes haberent in Albione, modo Gormundus sacro lavacro admotus cum his qui cum eo erant Danis Christi dogma profiteretur. Tanta cupidine uterque populus, opibus fractus, amicitiae et societatis alterius flagravit, ut in foedere pacificendo mutuo darent obsides et acciperent. Danus secundum hoc foedus ictum cathecumenorum more candidatus accedens ad baptismi, gentili deposito instituo, multa humilitate se purificandum abluendumque sacerdoti mitissime tradidit, synceramque religionem cum baptismate accipienti Gormundo, nomen factum est Athelstanus. Ingens vis Danorum sequuta ducem sacris lustrata aquis veram professa est pietatem. Eo bello ita deposito, pax Anglis Danisque permansit quandiu Athelstanus superstes fuit.
spacer 100. Dum in hoc statu res essent Anglorum exorta simultas inter Moravos Rossosque sollicitum habuit regem Donaldum. Dissidium a modico habuit initium. Latrunculis enim e Rossia praedandi causa noctu Moraviam petentibus et hostiliter irrumpentibus, Moravi primum rixis et telis resistebant, inde, vicinis in belli partem accitis, eo dementiae processit contentio ut plures duobus hominum millibus variis pugnis e Moravia et Rossia ante secundum mensem finitum a suis sint desiderati. Aegerrime autem Donaldus ferens pacem intestina seditione sic turbari, numerosum exercitum in Moraviam ducit, illucque praecipuos factionum in ius vocatos iussosque causam dicere, quum nihil certi afferent unde criminis se ostenderent immunes, vulgari multitudine quae duces fuerant sequuta nullo supplicio affecta, ut cruore scelus admissum luerent effecit. Ea seditione ita extincta, post cuntas Scotorum regiones lustratas Donaldus, Anglorum ac Danorum concordiam habens suspectam, in Northumbria consedit, iuventutem habens in armis ad omnem insultum, si quis fieret, paratam, ubi etiam pietate semper insignis moritur, posteaquam undecim pene regnasset annos. Scotorum proceres defuncti regis funus in Ionam inter maiorum sepulchra, marmoreo adiecto monumento, funerali pompa (ut tum mos erat) extulere.

Perge ad Liber XI