Tessera rubicunda - nota textualis Tessera viridis - translatio.

EXPEDITIO FRANCISCI DRAKI EQUITIS ANGLI
IN INDIAS
OCCIDENTALES
ANNO MDLXXXV

RANCISCUS Drakus eques Anglus, augere studens nomen principis patriaeque suae, de expeditione in Indias occidentales iterum cogitavit, eamque in rem classem viginti quinque navium paravit, in qua fuere bis mille trecenti tum milites, tum nautae, et eam in portum Plymouthensem pridie Idus Septembris anno MDLXXXV deduxit. Capitaneos autem aliquot strenuos aliosque viros nobiles comites habuit, quorum nomina ista: Christophorus Carleil vicarius generalis (ut vocant), homo rei militaris qua mari, qua terra peritissimus; Antonius Powel sergantus maior exercitus totius, ut hodie dicunt; Matthaeus Morgan, Ioannes Sampson, Antonius Plott, Ioannes Marchant, Edwardus Wynter, Ioannes Goringe, Robertus Piew, Georgius Berton, Walterus Bygges, Richardus Stanton, Ioannes Hannam.
2. Et hi quidem terra militiae duces sive capitanei. Mari, navium praefecti isti: Martinus Frobicher viceadmirallius, vir rei maritimae peritissimus, qui ante aliquot aliis expeditionibus etiam toti classi praefuerat; Franciscus Knollis, Thomas Frenar, Gulielmus Cicel, Iacobus Carleil, Henricus Whyte, Thomas Drake, Thomas Seely, capitaneus Rivers, capitaneus Martinus, capitaneus Baylie, capitaneus Crosse, capitaneus Fortescus, capitaneus Carlese, capitaneus Hauukins, capitaneus Erizo, capitaneus Moone, capitaneus Vaghan, capitaneus Varney, capitaneus Gilman, nobilesque alii multi, quorum nomina hic non recensentur.
3. Postquam hinc XVIII Kalend. Octobr. solvissemus, primum venimus ad Baionias insulas Hispaniae, quo tum ventus adversus tam tempestas subito exorta, et aquae recentis penuria nos appellere coegit. Vixdum anchoras ieceramus, cum generalis noster naves omnes maiores minoresque militibus et omne genus armis instrui, inque omnem eventum paratas esse iubet. Quo facto, conscendit etiam galeottam suum (ita genus navigii quo ipse vehebatur vocamus), urbemque Baionam versus tetendit, eam, Deo bene adiuvante, occupare cogitans. Vixdum dimidiam leucam huius itineris confeceramus, et ecce quidem mercator Anglus a praefecto urbis ad nos mittitur, quaesitum qui cuiatesque essemus. Cum quo generalis noster aliquandiu collocutus accersivit ad se capitaneum Sampsonem eumque ad praefectum misit, duo scisitaturum quorum certior ab ipso fieri vellet. Primum, bellumne apertum inter Anglis Hispanosque esset; deinde, cur mercatores nostri illic cum mercibus suis detinerentur. Qui, ut cum mercatore in urbem venit, vidit cives omnes praefectumque ipsum non parum attonitos ac turbatos ob tam repentinam tantae rei novitatem. Interea generalis noster, consilio Christophori Carleil vicarii sui generalis, constituit sibi non alibi morandum diutius, sed urbem ipsam propius accedendam, unde, si fortassis ita facto opus esset, reverso Sampsone, facilius ante tenebras praeter opinionem omnium eam occupare aut etiam oppugnare posset. Rediit inde Sampson cum hoc responso. Primum, quantum ad pacem aut bellum, praefectum non habere quod respondeat, utpote qui unus e subditis regis sui dumtaxat esset, penes quem, non se, belli indicenda potestas esset. Mercatores autem eorumque merces mandato regis detentas fuisse, non tamen ea mente ut damni quid inde paterentur, et ante octo dies aut circiter eiusdem mandatum promulgatum esse alterum, mercatores Angli cum mercibus suis libere ire quo vellent sinerentur. Ad cuius rei fidem mittebat una ad nos nostrae gentis mercatores aliquot qui tum in urbe erant, et in partibus illis negotiabantur. Qui cum id quod res esset generali nostro exposuissent, in consilium a nostris itum, quid potissimum facto opus, optimumque et necessarium visum ob noctem iam imminenetem, quam primum in terram ire, id quod demum iam multa vespera factum est. Ubi, lecto loco nostris quam fieri poterat commodissimo, vigiliisque ubique dispositis, totam noctem conquievimus. Quo postridie ad nos reficiendos praefectus urbis misit vinum, oleum, poma, uvas, marmaladum (ita scitamentum quoddam mellitum ipsi vocant) et id genus xenia alia. Circa mediam noctem subito mutata aeris tempestas consilium nos etiam mutare coegit, tutiusque visum nos quam primum in naves nostras recipere, quam diutius ibi haerere. Sed antequam ad classem nostram pervenire possemus, tempestas ingens repentino oborta, ita ut pleraeque naves anchoris solutis fluctuarent, aliae, non sine magno discrimine vectorum , committere statim vela ventis cogerentur, inter quas quaedam nomine Tallebot, item alia Haukins, et alia quae vocata Speedwel. Haec sola varie agitata in Angliam appulit, duae istae nos iterum secutae, et adsecutae. Trium dierum haec tempestas fuit.
4. Quae ut primum sedavit, vicarius generalis Carleil a generali nostro cum ipsius galeotta, aliaque navi sua, et tribus aliis minutisque aliquot naviculis ad urbem Vigonem missus visere si quid sibi illic locisve vicinis praedae aut emolumento esse posset. Ubi naves aliquot cepit supellectile multa aliisque haud magni pretii rebus onustas, sed inter eas una erat qua donaria vecta templi maioris Vigonensis, argenteaque utensilia multa, et in iis magna quaedam crux pretii item magni, artificiosissime caelata deaurataque. Conquestos cives post intelleximus ea quae vice ista amiserant plus quadriginta millibus ducatorum valuisse. Postero die ex hisce insulis generalis noster solvit, et Vigonem a tergo reliquens portum non procul inde sibi quam commodissimum delegit, tam ob stationem navium tutissimam loci opportunitatem, quam etiam ob aquam ibi recentem. Ubi dum classis nostra sedet, gubernator Galliciae (regionis, ut volunt, olim Callaicis inhabitatae) manum tot militum quot potuit subito collegit, ut videbatur, bis mille peditum et equitum trecentorum, cumque iis in eam partem regionis concessit ubi optime classem nostram in conspectu habere posset, atque ibi suos manere iussit. Unde ad nos misit qui generalem nostrum ad colloquium posceret, quod concessum ea conditione, ut in actuaria aliqua aut alia minuta navi ad eum veniretur, obsidesque utrinque darentur. Quod statim ut ratum habuit gubernator, cum duobus comitibus sese scaphae nostri viceadmirallii commisit, quae pro eo ad littus missa fuerat, eique generalis noster cum scapha itidem sua obviam processit. Ubi convenit, aquae recentis tantum quantum vellemus usuique nostro necessarium esset nobis per homines nostros haurire, aliaque omnia ad nos reficiendos, pretio iusto persoluto, ibidem comparare liceret.
5. Sic inde solventes, velificati sumus versus insulas Canarias, occupare rati insulam Palmam, ibique meliori ordine disponere res nostras, et nos rebus omnibus necessariis plenius instruere quas regio illa copiosissime suppeditatura esset. Sed quia nusquam appellere poteramus nisi ad locum quemdam pluribus propugnaculis munitissimum, expositi semper iactibus tormentorum bellicorum, pedem referre inde coacti statim fuimus, crebris canonibus (ita hodie tormenta bellica maiora vocant) nos petentibus, quibusdam eorum ad naves nostras usque pervenientibus globis, tam magnis quam ulli alii quorum hodie usus. Sed imprimis nos istinc etiam abire cogebant maris tunc aestus vorticesque maximi, qui actuariis navibus nostris scaphibusque exitium praesens minibantur. Hac igitur invadendae huius insulae spe frustrati, petivimus aliam, insulam del Ferro vulgo dictum (hanc quidam Pluitaliam olim dictam volunt), si fortassis ibi melius nobis succederet. Ad quam ut appulimus, mille milites statim terram intrare iussi, inque valle collocati, ad radices excelsi cuiusdam montis. Ubi tres quatuorve horas dumtaxat morati sumus, cum interea indigenae ad nos veniunt adducentes secum adolescentem Anglum eiusdem regionis incolam, qui nobis insulam tunc pauperrimam atque in miserrimo statu esse adfirmabat, eosque fere iam eo egestatis devenisse ut inedia morerentur. Quo comperto esse verissimum, inanes inde discedere navesque statim conscendere, et eadem illa nocte versus oras Africae tendere, Austro Subsolanoque ventis spirantibus, iussi sumus. Die Sabbati Id. Novembr. pervenimus ad regionem vulgo Capo Bianco dictam, solitariam valde et depressam, ubi mari perquam vadoso piscium vim magnam cepimus. Post venimus ibi ad locum quendam (statio navium esse videbatur) ubi naves aliquot Gallorum bellicas offendimus, quas, praefectis earum sive nauarchis quam humaniter prolixeque exceptis, ibi reliquimus. Prandio sumpto, classis nostra iterum congregata, quae varie ante dum piscamur hic illic dispersa fuerat.
6. Unde volavimus versus insulas del Capo Verde dictas, navigantes usque ad XVI Kalend. Decemb. cum mane summo obtulit sese conspectui nostro insula D. Iacobi, et sub vespe choras iecimus inter oppidum nomine Play vel Pray, et fanum D. Iacobi, quae totius insulae metropolis illique dans nomen. Hic mille milites in terram descendere, duce Christophoro Carliell vicario generali nostro, qui tunc rem ibi, ut et semper alias, prudenter et strenue gessit. Via qua primum ire debebamus difficilis valde et salebrosa erat, utpote in qua colles convallesque innumerae, et saxa obvia multa, ad quae offenderemus. A quibusdum nobis cavemus, ordines nostros deserere saepius coacti fuimus. Sed non prius nos quiescere passus dux noster, quam in planum apertumque campum agmen omne eduxisset, et ibi quemque ad ordinem suum redire iussisset. Cumque ita per planitiem instructa acie progressi dimidia leuca duntaxat ab urbe essemus, ulterius pergere aut quid moliri amplius quemquam ante diem exortum idem vicarius generalis vetuit, quod neminem qui nobis viam ad urbem monstraret haberemus, et nos locorum ibi omnium ignari essemus. Qui, illic aliquamdiu ut quievimus, semihoram ante diluculum tripartito copias suas divisit, et iam dum ordines nostri disponuntur, dies inalbebat. Accessimus propius ad urbis moenia, nec quemquam qui nobis hostiliter resisteret offendimus. Quocirca dux noster capitaneos Sampsonem Bartonemque quemque cum triginta scolopetariis descendere quamprimum in urbem iussit, quae in depressa valle sita erat, ita ut facile e tumulo montis quem insidebamus, tamquam e specula, quid in ea esset aut ageretur ab una parte ad alteram despicere possemus. Quo etiam statim vexillum nostrum magnum misimus cruce dumtaxat rubra, insigni Anglico, distinctum, mare versus erigendum, ut classis nostra signum suum regium in propugnaculis hostium constitutum etiam videre possit. Hic statim esset ut tormenta bellica omnia quae in urbe adque eius moenia essent in memoriam inaugurationis regiae usque ad quinquaginta, igne iniecto, evacuarentur, quemadmodum in Anglia singulis anniversariis XV Kalend. Decemb. diebus fieri, ubique solemnis moris est. Quibus pari strepitu classis nostra, quae iam appropinquaverat, per sua etiam tormenta bellica respondebat. Fragor ingens erat, qui, mirabile dictu, quam diu duraverit, auresque nostras et incolarum verberaverit. Interea dux noster maiorem partem militum in vertice montis detinuit, donec iis in civitate de mansionibus provisum esset, et mox cuique capitaneorum regio urbis adsignata est, magna cum cura vigiliis ubique dispositis, ita ut ab hoste metus nullus esset. Sic hic morati per quatuordecim dies sumus. Ubi praedae loco nobis cessit, quidquid locus ille suppeditabat, vinum, oleum, acetum, farina et huiusmodi mercimonia alia, quae inde a mercatoribus in Indias transmitti consueverant. Auri autem vel argenti nihil, nec res quaepiam alia maioris momenti.
7. Sub idem tempus dum ibi adhuc haeremus, evenere quaedam alia quae non indigna hic etiam referri. Venit quidam ad nos cum signo induciarum, ad quem statim capitanei Sampson et Goringius missi. A quibus ille primum quaesivit cuiates essent. Cui illi, sese Anglos esse. Rogavit deinde bellumne igitur inter Hispanos atque Anglos indictum. Respondere nostri sese non habere quid ad illud respondeant, sed si istius rei certior fieri vellet, generalem nostrum adiret: commeatus loco sese fidem suam interponere illum salvum illaesumque iturum rediturum. Sed ille propius accedere recusavit, quod a praefecto suo missus non esset. Tum illi: praefectum saluti populi patriaeque consulturum, si sese generali nostro sistere vellet, atque eius clementiam humanitatemque erga se ac suos experiri potius quam, ut nostris ante triduum facere stententia stabat, omnia flamma ac ferro videre vastari. Cum quo responso abiit, promisitque se postero die rediturum, sed nullus post venit. VIII Kalend. Decembri cum sexcentis militibus adivimus pagum quemdam in regione S. Dominici duodecim leucas a mari situm. Quem cum intraremus, locum vacuum offendimus et ab incolis derelictum, qui in proximos montes tutelae sui causa confugerant. Quapropter aliquantisper hic substitimus, si fortassis quispiam eorum nobiscum colloqui vellet. Cumque iam satis quievisse videremur, generalis noster suos eo unde venerant redire iussit. Et ecce, in via cum equitibus peditibusque aliquot hostis sese ostendit, non tamen eo numero ut nobiscum manus conserere auderet. Ad quem dum respicimus, vespera appetiit interim, ita ut vix ante noctem ad fanum D. Iacobi pervenire possemus. Die Lunae VI Kalend. Decembr. generalis noster omnes naves maiores minoresque paratas esse, easque milites conscendere iussit. Vicarius autem eius Carleil capitaneum Goringe cum vicario Tuckso et centum sclopetariis misit ad forum urbis observantum tantisper dum copiae nostrae in navibus essent, quas in portu cum aliquot actuariis minutisque navibus viceadmiralius expectabat, inde eas in naves maiores impositurus. Iussit praeterea generalis centuriam capitaneorum Berton et Bygges galeram (ita genus navigii maioris hodie vocamus) duasque naves actuarias conscendere, et duce Sampsone civitatem Play porro pergere, scrutatum instrumenta tormentaque bella illic recondita, ut a captivo quodam pridie a nobis capto qui locum etiam indicare promiserat intellexeramus. Eo ut appulerunt, capitaneus Capson captivum statim ea quae occultari illic dixerat monstrare iussit. Quod ille facere non potuit, aut potius noluit. Sed nihilominus secretiora loca pleraque perlustrarunt, inveneruntque duo tormenta maiora, ferreum unum, aeneum item unum. Post meridiem generalis classem reliquam partem anchoras etiam iacere ante eandem urbem, quam nos incendere atque quam pote citissime ad naves redire iussit. Id quod repente factum, et classis circa horam sextam vespertinam vela iterum ventis tradidit.
8. Sed antequam ulterius progrediamur, de ordine disciplinaque militari in insula illa S. Iacobi nobis observata, atque aliis quibusdam memoratu non indignis, quaedam etiam dicenda nobis. Quisque ibi capitaneus dilectum militum suorum habebat, qui iusiurandum adacti se regiae maiestati Anglicae ut supremae dominae fideles usque ad mortem futuros, generalis eiusque officialium iussis semper obtemperaturos. Illud autem imprimis mirabamur, quod omni eo tempore quo illic haerebamus nec insulae a rege Hispaniarum praefectus, nec episcopus civitatis cuius magna ibi auctoritas, nec civium aut incolarum quisquam nos accederet (e quibus vel a quibus aliquos eam ob rem venturos indies expectabamus) qui rogaret ea quae asportabamus reddere, aut saltem non omnia illis ad vitam necessaria auferre, neu urbem incendere vel omnino delere vellemus. Et quamquam usque ad duodecim leucas Anglicas (ut supra dictum) in regionem illorum penetrassemus, ubi gubernatorem cum episcopo esse, nosque advenientes fugere audiebamus, et inde redeuntes, illos quod se nobis procul ostendissent expectaremus, tamen numquam ad nos propius accedere voluerunt, etsi oppido paucos numero mitteremus qui eos ad colloquium poscerent. Cuius diffidentiae insolitae caussam fuisse suspicor memoriam adhuc recentem iniuriae maximae ab illis ante triennium illatae Gulielmo Haukins Plymouthensi, qui illac etiam expeditione sua iter habuerat, ergaque quem fidem datam violaverant. Quod facinus, quia id iam paucis ignotum arbitror, repetere hic vicem hanc supersedebo. Indigne igitur ferentes quod colloquium semper nobis denegassent, tum quod cadaver pueri cuiusdam nostratis temere in via repertum, capite obtruncato intestinisque extractis crudelissime deformassent, domos omnes tam rure quam in urbe illinc abeuntes incendimus.
9. Unde porro occidentales Indias versus pergentes, non ita diu in mari fueramus, cum nos morbi genus quoddam insolitum, quasi contagio quaedam, subito invasit, et e nostris plusquam trecentos intra exiguum tempus e medio sustulit, quam non prius sensimus quam octo dies post nostrum ex insula D. Iacobi discessum, ad quod usque tempus numerus nostrum omnino integer adhuc fuerat. Sed et post multi etiam arida febri correpti fuere, e quibus pauci in vita remanserunt, illique quidem non parum diu post mentem ac membra viresque omnes vi morbi continua debilitati. In corporibus quorumdam mortuorum maculae exiguae quaedam apparebant, non absimiles iis quibus cutem illorum qui peste laborant convariari plerumque videmus.
10. Inter autem octodecim dies ab insula D. Iacobi ad S. Dominici, primam Indiarum occidentalium insulam ad quam appellebamus, pervenimus. Sed in alia insula S. Christophori dicta ad occidentem sitam diebus aliquot, videlicet natalium Servatoris nostri solemnibus, morati sumus ad reficiendos aegrotos, purgandasque et aeri salubriori exponendas nostras naves. Ubi generali nostro, vicario, viceadmiralio ceterisque capitaneis sententia stetit, inde versus insulam Hispaniolam vela facere, cum etiam ex tunc vires nostras recuperasse videremur. Quo nos imprimis fani S. Dominici, urbis istis partibus antiquissimae, fama pelliciebat. In itinere celox quaedam eodem tendens nobis obviam venit, quae a nobis capta statim, eiusque vectores super omnibus quae expeditioni nostrae conducere possent quam diligentissime interrogati fuerunt. Inter quos unus erat qui nobis indicabat portum perquam arenosum, regionemque circumcirca optime munitam, et propugnaculum quoddam esse tormentis bellicis maioribus pluribus instructum, ita ut in terram descendere, nisi decem ab urbe passuum millibus, absque ingenti periculo non possemus, cuius viae se nobis ducem fore etiam pollicebatur. Quibus intellectis, sub vesperam milites nostri in actuarias naves minutasque alias descendere iussi sunt, et generalis noster etiam in phaselum quae Frauncis nominabatur sese dedit. Noctem totam navigabamus, haud multum conficientes itineris donec, aurora exoriente, locum quem petebamus in conspectu habuimus. Itaque Kalendis Ianuariis ad terram applicuimus novem aut decem passuum millibus, occidentem versus, ab elegantissima S. Dominici urbe, cum in id usque tempus non locus alius cuiquam cognitus ibi esse minoribus navibus magis tutus, aut ubi aestus maris iis facilius superarentur. Hic igitur, videns suos omnes in terra esse, generalis noster ad classem suam quamprimum rediit, et nos tutelae divinae ductuique vicarii sui Carleil commisit. Post, hora octava antemeridiana, agmen nostrum incedere coepit, et circa meridiem propius ad urbem venimus, cum nobiles aliquot principesque civitatis plusquam centum quinquaginta in pulcherrimis sese equis nobis ostenderunt. qui, a musquetteriis atque hacquebusieriis nostris, qui egregie a lanceariis protegebantur, quam creberrimis globis petiti, nulla vi in nos irrurere potueruent. Quos, acie instructa optime, dispositos et ad dimicandum paratissismos ostendebat, et iam appropinquantes portis moenibusque urbis arcere non poterant. Erant portae duae mare versus tendentes militibus tormentisque bellicis munitae, nec procul inde sclopetarii aliquot ad viam in insidiis collocati. Hic prope copiae nostrae (quae mille aut mille ducentorum erant vel praeterpropter) bipartito divisae fuere eo consilio, ut eodem tempore in utramque portam impetum faceremus, nec prius coepto desisteremus quam iterum in foro urbis in unum convenissemus. Statim ut tormenta in nos dirigi coeperunt, vicarius noster, voce magna ad animandos suos sublata, omne ope ac vi irrumpere in urbem adnisus est. Ad cuius latus primus e nostris tormenti maioris globo ictus cecidit. Quapropter ne illi iterum tormenta sua implere possent, quantum potuit impedire conatus est. Et iam, non quidquam etiam obstitentibus iis qui in insidiis fuerant, magno impetu ac vi summa in portas irruimus, unaque cum illis coacervatim indiscriminatimque intravimus urbem. Qui statim fuga potius quam suos hac illac dispersos sistendo aut recolligendo vitae suae consulere coacti fuerunt. Hunc igitur in modum ingressi, porro ad forum civitatis statim perreximus, locum spatiosum, quadratum, ad frontem templi maioris, quem statim aliosque quosdam circumcirca aggeribus undiqueversum ductis munivimus, et ibi (loco, ut nobis videbatur, tutissimo, et qui optime defendi poterat) milites omnes nostros collocavimus. Nec enim tantae urbis regiones omnes tantilla manu militum observari poterant.
11. Postridie latius aliquantulum diffusi, non tamen per dimidiam eius partem, loca adhuc alia nobis maxime commoda ac opportuna occupavimus, circaque ea fossis undique ductis, tormentis item bellicis ubique dispositis ita ut sibi invicem optime responderent, urbem per mensem integrum tenuimus. Per quod tempus saepius ab incolis ac civibus missi ad nos qui de ea pretio redimenda nobiscum agerent. De quo cum convenire inter nos illosque non posset, singulorum dierum tempus matutinum incendendis aedificiis quae extrra urbem impendimus, quorum altissimorum magnificentissimeque a lapide quadrato extructorum destructio ingenti labore nobis constabat. Et quamquam iuberemus per dies aliquot, ab aurora exoriente usque ad aestum diei maiorem (qui hora nona incipiebat) ducentos socios navales nihil aliud agere quam in domos omnes quae extra fossas et aggeres nostros ignem iniicere, interim dum milites excubarent, tamen vix quartam urbis partem diruere potuimus, tandemque, alio properantes, viginti quinque milibus aureorum eam redimi passi fuimus.
12. Inter alia quae relatu digna illic vidimus, non omittendum in palatio ibi regio, ubi gubernator regionis habitabat, repertum magnum ac memorabile quoddam indicium Hispanici fastus. Introeunti in aulam aliaque palatii membra per gradus lautissimos ac faberrime factos ascendum est, ubi sese in superiori domus parte statim offert locus spatiosissimus (porticum diceres), ad cuius latus alterum insignia regis Hispaniarum cuilibet intranti statim obvia, subque illis globus ingens complexus ambitum maris totius et terrae, et in eo equus in pectus sublatus, pedibus imis globo insistentibus, prioribus autem extra eum erectis tamquam saltare vellent, cum hoc symbolo in ore, NON SUFFICIT ORBIS. Cuius dicti sententiam cum praecipuos ex iis, qui ad nos urbis redimendae caussa venerant, rogaremus, nihil quidem nobis responderunt, sed nunc alio respicientes, nunc rubore suffusi, capite in terram demisso, obmutuerunt. Quibus ita attonitis quidem e nostris dixere, quod si regi ipsorum cum regina nostra apertum bellum esset, brevi illum inanem illum fastum exiturum, potiusque de conservandis adversus nostrorum hominum invasionem ditionibus suis cogitaturum, quemadmodum eis urbs sua tam facile nostris occupata satis documenta esse poterat. Mirantur nonnulli quod in ista amplissima, luculentissima, ac populosissima urbe, et qua rerum omnium ad nostros reficiendos necessariarum copia esset, non multum auri vel argenti repperimus. Qui miriari desinant, sciantque iam diu esse cum Indi insulae istius, Angliam magnitudine aequantis, indiginae ab Hispanis indignissime patria sua exterminati fuerunt, unaque cum iis etiam omnes quibus regionis auri vel argenti notae erant. Ita ut post moneta duntaxat aerea ibi usui fuerint, cuius nos etiam tunc vim magnam offendimus. Merces quae illunc advehuntur praecipuae sunt saccarum, zingiber ibi natum, curia boum, qui eorum caussa solum quam plurimi magnitudinis pinguetudinisque incredibilis in orientali insulae parte, regione fertilissima, pascuntur. Multum etiam ibi vini praestantioris, olei, aceti, item farinae optimae in doliis repertum, nec non panni lini sericique aliquantum ex Hispania eo nuper vecti. Supellectilis argenteae, pro magnificentia civitatis reliqua, non ita magna copia erat, quod regionibus illis calidis maior usus sit utensilium ex argilla elegantissime vermiculata (quam porcellinam ibi vocant, eo ex Indiis orientalibus vectam) et vitruorum, quae ibi quam optima conficiuntur. Verum tamen ibi etiam nonnulla vasa argentea repperimus, quae illis impenso pretio comparata, et nobis non magno momenti erant.
13. Inde contintentem versus tetendimus, ad cuius oram venientes urbem Cartagenam tandem in conspectu habuimus, tam prope littus maris sitam ut qui in actuariis navibus nostris essent inde in eam colleuerinis suis facile iaculari possent. Quinque milliaribus nostratibus ab urbe in portum primum intrabatur, quem nemine prohibente (nam propugnacula aut tormenta bellica ibi nulla) sub horam quartam pomerideianam subivimus. Cum iam advesperaceret, duce vicario Carliel, prope os portus in terram descendimus. Compositoque agmine ad resisistendum, si fortassis quis nos in via oppugnare aut ex insidiis adoriri vellet, sub mediam noctam pedetentim per littus arenosum incessimus, ne iterum, ut paulo ante, errore illius qui nos ducebat a via aberraremus. Vix dimidio miliari ab urbe aberamus, et ecce centum inde equites in nos veniunt, qui ad primos iactus sclopetariorum nostrorum in fugam dati, cum via arboribus sentibusque obsita, ac per id valde sibi incommoda, nobis occurrissent, eo unde venerant se receperunt. Circa idem tempus prope portum fragor ingens tormentorum bellicorum nobis auditus, signum a generali datum viceadmirallio, capitaneis Frenar, Whyte, Crosse aliisque, ut tunc cum actuariis aliquot navigiisque minoribus propugnaculum minus ad introitum portus urbi proximum adorirentur. Qui conatus, quod locus munitissimus, introitusque angustissimus ac catena ferrea clausa esset, frustra fuit, nec quidquam aliud tunc effectum, quam ut illi qui miliari integro ad alteram portus partem a nobis aberant ad arma concitarentur. Copiis nostris iam nunc dispertitis, dimidio ab urbi miliari via qua incedebamus valde angusta erat, quae duntaxat quinquaginta passus lata ab una parte mare litus alluens, ab altera illud ad quod portus erat, habebat. Hic locus fossa extrinsecus cinctus, muroque e lapide elegantissime ac ad tormenta disponenda commodissime extructo munitus erat, quo quidem opere nihil effectius fieri posse arbitror. In eo non plus loci aperti erat, quam qua equus duntaxat aut plaustrum, si forte opus, transire posset, idque doliis glebarum plenis, vice aggerum , contra impetum hostilem optime munitum. Sex in hoc propugnaculo tormenta maiora erant, quae in frontem agminis nostri dirigebantur. Erant etiam a parte portus triremes duae, sive, ut hodie vocantur, galerae, undecim tormentis trecentisque aut quadrigentis sclopetariis instructae, qui nos etiam a latere petebant. Propugnaculum autem ipsum a trecentis tum sclopetariis tum lanceariis defendebatur. Qui omnes, nos sedulo expectantes, saepius canonibus sclopisque suis intonuerunt. Sed nos, antequam lucesceret, opportunitate tenebrarum usi iussu vicarii generalis, incedentes semper per arenam quam mare, quod iam plurimum recessarat, proxime alluebat, occulte propius ad illos accessimus, ita ut fere omnes tormentorum scloporumque illorum iactus quibus nos procul arcere sperebant vanos fuisse appareret. Hic vicarius idem generalis quemquam nostrum, antequam ad murum ipsum essemus, eiaculari vetuit. Ubi simul qua sclopis qua lanceis quam potuimus maximum in aggeres illos doliorum, locum quem primum aggrederemur opportunissimum visum, impetum fecimus, eosque, quamquam a sclopetariis ac lanceariis validissime tutarentur, rupemus evertimusque. Et statim, sclopis nostris evacuatis, mixtum una cum illis intravimus. Lanceae nostrae quam illorum longiores, corporaque melius armata erant, quocirca nec telorum nec gladiorum nostrorum ictus satis sustinere poterant.
14. Cumque iam locum cedere nobis cogerentur impetu primo, vicarius generalis noster vexilliferum Hispanum strenuissime usque ad mortem sese defendentem manu sua interfecit, nosque illos confestim insecuti sumus, respirandi eis tempus nullum aut locum dantes, et tandem usque ad forum civitatis pervenimus, quod, aliquandiu ab illis frustra contra nos defensum, facile occupavimus. Tum illi nobis urbem totam vacuam reliquerunt, seseque extra eam omni eo tempore quo ibi eramus continuerunt. Singulorum vicorum exitus aggeribus terra et extra eos fossis artificiosissime ductis muniverant, eorumque etiam introitus diligentissime observabant. Quorum custodes, paucis interfectis aut vulneratis, facile a nostris expugnabantur. Sagittarios etiam Indicos multos numero locis sibi quam opportunissimis collocaverant, qui quantum poterant tela sua venenata in nos torquebant. Horum ictus singuli, si cutum modo penetrarent, letiferi erant, resque incredibilis ac admiratione maxime digna videbatur, si quis ab iis tactus mortem evaderet. E medio igitur aliquot e nostris sagittis illi suis sustulerunt, quosdam baculis brevioribus praeacutis, cuspide veneno imbuta, quos plusculos ad viam maiorem qua transire debebamus in terram fixerunt, ita vulnerabant ut a morte non procul abessent. Sed eorum ictus plerosque per littus maris, non illa qua putaverant, incedentes vitabamus.
15. Multa hic tum temporis accidere alia quae, cum otium ad ea referenda non sit, volens praetermitto. Inter quae illud fortasse non indignum relatu videatur, quemadmodum capitaneus Sampson qui lanceariis primi agminis praeerat, primo introitu crebra per gladiorum ictus vulnera acceperit; item ut praefectus urbis Alfonsus Bravus sese a capitaneo Goringe, qui in eodem agmine sclopetariis praeerat, ab eo prius ense vulneratus, capi passus sit. Erat etiam in primo agime capitaneus Wynter, et ipse quoque vicarius generalis. Capitaneus Powel sergantus maior medium, Morgan, qui ad fanum S. Dominici primo praefuerat, novissimum agmen ducebat. Denique omnes tam lubenti alacrique animo in hostes irruerunt ut illi impetu tanto sustinendo non essent. Hic sex septimanas morati sumus, nec morbus supradictus nostros interim, non tamen numero tanto simul aut tam vehementer ut ante, vexare desiit. E quibus pauci qui eo laboraverant ad pristinas vires, imo vix etiam ad mentem redire poterant. Unde proverbium inter nostros erant in minus considerate loquentem, ut eum calentoura (sic calida febris Hispanis dicta) laborasse diceremus. Erat enim haec (ut supra etiam diximus) callida, continua, et pestifera febrius, quam ex aere vespertino impuro, quem serenam vocant, ibi hausto natam volunt. Quemlibet enim circa vesperam ibi sub aere manentem, nisi Indus vel regionis indigena sit, eo infici ac post pestifera ista febre corripi certo affirmant. Nostri autem plerumque sub caelo isto contagioso, et cum primis in insula D. Iacobi, excubias agebant. Et tunc morbus hic continuus quam maxime numerum nostrorum diminuens, ne iter porro insulam Nombre de Dios versus, indeque terra in Pannaniam coeptum absolvere possemus impediit, unde auri argentique vim multa, praemium continui laboris nostri, auferre et advehere sperebamus. Ac ideo primum Cartagenae redire in patriam nobis sententia stetit.
16. Ubi, ut etiam ante ad fanum D. Dominici, Hispanis quam familiarissime usi sumus, saepiusque illos, ut et illi nos vicissim, quam prolixissime convivio excepimus, ita ut et praefectus urbis ipse cum episcopo nobilibusque aliquot aliis generalem nostrum officii caussa adiret. Multa hic etiam, quemadmodum et illic, aedificia extra urbem incendimus diruimusque, quod primo colloquio etiam de pretio redemtionis inter nos convenire non posset. Post tamen convenit pro reliqua urbis parte quae adhuc stabat, centum et decem millia aureorum nobis solverent. Urbs haec, ut vides, licet fano S. Dominici dimidia parte minor, multo maius pretium redeptionis sui numeravit, quae opulentior longe tum ob portum quem habet commodissimum, et quod sita loco unde merces commodissime in insulam Nombre de Dios aliasque regiones transvehuntur, mercatoribusque ditissimis inhabitata, iure maioris momenti nobis habita fuit. Fanum vero S. Dominici nobilibus, iurisconsultis, iisque qui iuri dicendo praesunt, maiorem partem incolitur. Est enim ibi curia ad quam incolae insulae istius aliarumque vicinarum provocare consueverunt. Rumor autem fani S. Dominici a nobis occupati viginti dies antequam eo appelleremus ad illos pervenerat, qui tempus eis sese contra nos armandi interim, civitatisque muniendae, et auri ac argenti vim omnem et quidquid momenti ibi maioris alio transpordandi abunde satis dederat.
17. Hic igitur, ut eo unde digressus sum redeam, cum sex septimanas morati fuissemus, ad naves reversi, vela ventis tradidimus, et iam vix duos aut tres dies in mari fueramus, cum ecce navis quaedam quam in insula S. Dominici ceperamus, tormentis bellicis ac aere multo omnique praeda alia onusta (quapropter eam Strenam anni novi vocabamus) rimis fatiscere atque aquam admittere coepit, ita ut etiam tandem a classe reliqua aberraret. Quam generalis noster, nusquam a se postridie visam, classe omni varie eam in rem hic illic dispersa, quarere instituit, eamque tandem rimis pluribus fatiscentem et socios navales sentinando perquam fatigatos offendit. Iussit etiam eam navim aliam Tallebot nomine a tergo sequi ad recipiendos, si fortassis submergendi periculum adiret, conservandosque vectores, et ipse cum tota classe Cartagenam rediit. Unde, postquam fractae isti navi exonerandae oneribusque ac vectoribus in alias naves imponendis octo vel decem dies ibi impendissimus, versus occidentalem Cubae regiones partem Capo S. Antonio dictam tetendimus, eoque V. Kalend Maias appulimus. Sed inde, inopia aquae recentis, solvere statim coacti sumus cum bona spe Matancas usque, regionem versus occidentalem Havanae regionis partem sitam, vento secundo perveniendi. Sed is ubi post quatuordecim a discessu istinc nostro dies adversus flare coepit, Capo S. Antonio nos redire coegit. Ubi tandem aquae recentis necessitate nimia, rerum magistra optima, nos eam diligentius quaerere cogente, sed pluviae dumtaxat e puteis scrobibusque palustribus trecentos circiter passus a mari hauriendae, copiam satis magnam invenimus.
18. Non hic tacenda vigilantia summa generalis nostri, qui hic, ut et ante ubique, exemplo suo reliquos incitans, non secus quam unus e minimis aquae quam citissime hauriendae operam omnem adhibuit. Sed et is tanta cum prudentia ac cura, et saepe non absque vitae suae periculo, classi suae praefuit atque quam optime dispositae ubique et semper prospexit, ut etiamsi, ut e suis quilibet alius imperatis dumtaxat tanta cum laude paruisset, primo honoris loco meritissimo dignus haberetur. Qui etiam felix vicario tanto capitaneo Carleil, cuius consilia certissima inque rebus gerendis solertiam non nisi felici eventu umquam experiebatur. Laus vero illa utrique communis erat, quod omni tempore et loco unumquemque, prout merebatur, poena aut praemio afficerent.
19. III Idus Maias iterum Capo S. Antonio solvimus, et V Kalend. Iun. iuxta Capo de la Florida navigantes nusquam appulimus donec, toto illo die eamdem regionem Floridam semper a latere habentes procul, Septemtrionem versus, speculam quamdam ligneam quatuor malis navalibus subnixam, in quam per triginta gradus ascendebatur, conspeximus. Ad quam actuariis navibus nostris terram ingressi per ripam fluminis aliquandiu incessimus, si fortassis ad quae loca ab hoste ibi tenta tandem pervenire possemus. Non enim hic quemquam itineris ducem aut locorum istius regionis gnarum habebamus. Generalis noster vicarium suum primum agmen ducere iussit. Sic iam vix milliare integrum progressi propugnaculum quoddam nuper ab Hispanis extructum ad alteram amnis ripam, indeque milliari altero distans oppidum moenibus nullis munitum, aedificiisque ligneis temere constructum, in conspectu habuimus. Hic tormenta nostra ad disiicendum propugnaculum paravimus, unumque ex iis ante vesperam e regione eiusdem collocavimus. Primus globus ab ipso vicario generali in vexillum hostium emissus fuit, qui id medium transvolavit, quemadmodum a Gallo quodam qui ab illis ibi aliquandiu in carcere detentus fuerat post intelleximus. Tormentum deinde alterum in inferiorem propugnaculi partem, quae e tigno ligneo erat, direximus. Eadem illa nocte vicarius generalis cum quatuor vexillis militum flumen traiicere, suosque ibi loco fossis undique munito tam vicinos propugnaculo ipsi, ut ad id inde scopetarii nostri facile pertingere, et quemcunque caput ibi altius erigentem percellere possent, collocare, item tormenta etiam sua in hostes statim dirigenda eo tranvehere decreverat. Sed cum navales socii ad ducendas fossas praesto non essent, negotium illud omne in proximam noctem delatum fuit.
20. Et mox eadem illa nocte vicarius generalis comitibus sex bene armatis, capitaneis videlicet Morgan, Sampsone, quatuorque aliis, scapha remis acta explorare ivit qualiter hostium vigiliae dispositae essent, et qua commodissime ulterius in regionem illam pergere possemus. Quibus, etsi sese quantum poterant tacite tecteque per viam gererent, procul visis, hostes statim, putantes nostram manum iam eo ad sese oppugnandos venisse, arma, et mox, tormentis prius aliquot evacuatis, etiam fugam corripuerunt. Et quidem vicarius generalis iam ad nos redierat, nescius num propugnaculi ab illis derelicti, donec tibicen quidam Gallus fistula sua canticum in laudem principis Auriaci, vulgo tritum, canens, inde a nostris ad ripam fluminis excubias agentibus venire cernitur. Qui ab illis compellatus, priusquam e navicula sua exiret, qui ipsemet esset, tum quemadmodum Hispani propugnaculum suum deseruissent, indicavit. Ad cuius rei fidem sese in manus nostras dabat, et nobiscum eo redire sese paratum dicebat. Cui fidem habens generalis noster cum vicario suo aliquotque capitaneis aliis actuaria navi, item viceadmiralius cum duabus tribusve minutis etiam navibus militum plenis, iussis actuariis reliquis sequi, secundo flumine ad propugnaculum contenderunt. E quo, ut propius accessimus, ab illis qui audaciores reliquis ibi remanserant, duobus iactibus tormentorum petiti fuimus. Quorum neminem, ut in terram descendentes propugnaculum statim intravimus, post ibi offendimus. Muri autem huiusce propugnaculi e palis navalibus trabibusque ligneis aliis in modum palissadorum (ita hodie genus quodam loci muniti vocamus) constructi. Fossae vero quae extra eos necdum ad finem omnino perductae erant. Quas, ut et propugnaculi eiusdem partes alias, spatio quatuor mensium ante nostrum adventum perficere non potuerant. Et idcirco id diutius tenere, nostris adventantibus, aut defendere non poterant. Quod etiam ideo non temere ab illis desertum fuisse existimandum est, quia praeterquam quod facile expugnare, haud difficulter etiam incendi potuisset. Tormenta ibi, quatuordecim numero, super aggeres e truncis pineis sibi invicem superpositis, et in modum rotae connexis, terrae aliquammulto hic illic interposito, collocata erant. Arca etiam adhuc clausa in qua pecuniae regiae, de qua stipendia militibus illic numerari consueverant, duo millia librarum sterlinarum nostratium erant, reperta ibi nobis fuit. Propugnaculo igitur Sancti Ioannis (ita id vocabant) ad eum modum occupato, oppidum quoque ipsum adire tentavimus, ad quod usque vicem illam, ob flumen interiacens, pervenire non potuimus. Sed statim via alia ad naves nostras reversi, secundo maiori flumini (quod etiam S. Augustini flumen ab ipso oppido dicebatur) eodem rursus tetendmus. Quo cum iam perveniremus ac in terram ire parati essemus, inde nobis se milites aliquot procul ostenderunt, qui confestim, sclopis suis in nos directis, fugam arripuerunt. Simulque ut in terram descendimus, statim sergantus maior noster equum quemdam, quem ibi ephippio frenoque instructum repperiebat, inscendit, si fortassis quempiam aufugientium adsequi aut capere posset. Qui solus iam, relictis post se a tergo sociis suis, a quodam in insidiis post carecta latitante caput medium globo sclopi traiectus, et antequam ei quisquam e nostris subvenire posset, e tribus simul quatuorve illorum certatim gladiis pugnionibusque ingestis confossus fuit, et quidem non parum nobis deploratus cecidit. Erat enim vir cum primis egregius, veteranusque et maximi animi miles.
21. In fano autem S. Augustini centum quinquaginta, totidemque in loco altero duodecim inde leucas Septemptrionem versus distante S. Helena dicto, ad arcendos inde exteros omens (ut Anglos Gallosve), si fortassis etiam loca illa incolere vellent, rex milites in praesidio habebat. Quibus omnibus praeerat Petrus Melendez marchio, nepos istius admiralii Melendez qui quindecim sedecimve annos ante classem Ioannis Haukins nostratis, contra fidem datam, in portu Mexico invaserat. Is igitur utrique praesidio praefectus in oppido, nobis adventantibus, erat, primusque etiam id deserebat. Ubi inter nostros conventu capitaneorum omnium conclusum fuit ut inde quamprimum propugnaculum S. Helenae occupare tentaremus, ac mox eiusdem regionis tractum quemdam Anglis nostris inhabitatum, atque a regina nostra virgine La Virginia dictum, qui inde Aquilonarem partem versus circiter sex gradus (ut hodie loquimur) distabat, investigaremus. Cum iam autem S. Helena non procul abessemus, ob vadosa illic arenosaque, ac per id perquam periculosa, multa loca cum praesertim nautam neminem viae ibi peritum haberemus, evitandi discriminis <caussa> nusquam appulimus, sed ulterius porro perreximus. Nam admiralius noster praecedenti nocte quatuor leucis a continente maris ibi profunditatem exploraverat, eamque dumtaxat trium ulnarum et dimidiae esse deprehenderat. Et tamen erant qui nobis dicerent quod ope naucleri vadorum ibi periti naves quaelibet nostris oneratae ac grandes magis eo facile appellere possent. Itaque oram istius regionis, insulis plusculis distinctae, aliquamdiu legimus. Et tandem V. Idus Iun. viso procul ingenti igne, quem in toto illo tractu ubique accendi moris est, generalis noster scapham suam cum sociis navalibus ad littus misit, qui in regione illa aliquot Anglos offenderunt, exque iis unum ad nos secum advexerunt, qui nobis viam ad portum indicavit. Quem cum nostrae naves intrare non possent, anchoras extra eum iecerunt. Ubi eas, postridie quam appuleramus, tempestas ingens corripuit, ut pleraeque anchoras levare ac vela facere cogerentur, quarum quaedam ad reliquam classem, aliae recta in Angliam redierunt. Hic generalis noster Raduldpho Lane generali Anglorum qui in Virginia, ei et suis de rebus omnibus maxime necessariis providere offerebat, navimque maiorem unam e suis cum actuaria ibi relinquere, qua, si intra mensem numerus militum, qui dumtaxat id temporis centum et quinque erat, non suppleretur, in Angliam redire posset. Sed illi adeo inopia rerum omnium ibi pressi ac fracti erant, ut nihil prius optarent quam quamprimum nobiscum in patriam redire. Itaque mox in naves nostras recepti nobiscum inde solverunt.
22. Tandemque omnes simul viventes et valentes VI Kal. Augusti MDLXXXVI Portismotham appulimus. Deo sit gratia, laus, honor qui feliciter hanc expeditionem nostram cedere dedit, non sine principis nostrae ac patriae et nostrum omnium honore. Praeda omnis nostra sexaginta millibus librarum sterlinarum nostratium aestimata fuit, e quibus militibus sociisque navalibus nostris viginti millia cecedere debuerunt. Ex omni autem numero eorum qui expeditioni huic interfuerunt, circiter septingenti et quinquaginta desiderati fuerunt, e quibus qui alicuius nominis tam morte violenta quam morbo aut aliter perierunt nomina sunt ista: capitaneus Powel, capitaneus Bigges, capitaneus Varney, capitaneus Cicel, capitaneus Moone, capitaneus Haman, capitaneus Fortescue, capitaneus Greenfield, vicarius Thomas Teucker, vicarius Alexander Starke, vicarius Escot, vicarius Vincentius, vicarius Waterhouse, Nicholas Winter, Alexander Carleil, Robertus Alexander, Scroup, Iacobus Dier, Petrus Duque, aliquotque alii quorum iam in mentem non venit. Ducenta quadriginta tormenta bellica tum aenea tum ferrea nacti fuimus, et ducenta quidem aenea: in insula D. Iacobi quinquaginti duo vel tria; ad fanum D. Dominici circiter octoginta, quae maiorem partem maiora erant, ut canones, semicanones, colluerinae, semicolluerinae, et id genus alia; Cartagenia sexaginta duo vel tria, quorum etiam maior pars maiora erant; in propugnaculo S. Ioannis quatuordecim. Pleraque autem ferrea ex urbe D. Dominici et Cartagena advecta fuerunt. 

Finis