Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis — translatio.

 

AD SERENISSIMAM ELIZABETHAM ANGLIAE REGINAM

Straverat innumeris Hispanus navibus aequor,
spacerRegnis iuncturus sceptra Britanna suis.
Tanta huius, rogitas, quae motus causa? Superbos
spacerImpulit ambitio, vexit avaritia.
Quam bene te ambitio mersit vanissima ventus, spacer5
spacerEt tumidos tumidae vos superastis aquae.
Quam bene totius raptores orbis avaros
spacerHausit inexhausti iusta vorago maris!
At tu, cui venti, cui totum militat aequor,
spacerRegina, o mundi totius una, decus, spacer10
Sic regnare Deo perge, ambitione remota,
spacerProdiga sic opibus perge iuvare pios,
Ut te Angli, longum Anglis ipsa fruaris,
spacerQuam dilecta bonis, tam metuenda malis.

bar

IN CLASSEM HISPANICAM AB ANGLIS OPPRESSAM

Unde haec atra maris facies? Tantae unde procellae,
spacerEt pro caeruleo spuma colore tumens?
Hispanum vasto nunc gurgite mergitur agmen,
spacerEt vix submersos aequoris unda capit.
Sic Pharao commissa petens sacra agmina Mosi spacer5
spacerFactus Erythraei piscibus esca maris.
Hostis uterque Dei, sanctorum et gentis uterque,
spacerCurribus hoc multis, navibus ille potens.
Exitio currus navesque feruntυr eodem,
spacerSanguinis ut sanet purior unda sitim, spacer10
Et regredi ut posset (quoniam est aggressor uterque)
spacerNeutri commoti numinis ira dedit.
Sed quorsum Hispanus torrenti fervidus aestu
spacerAd Boream et nivibus littora cana fugit?
Nempe iubente Deo, totum sitientis ut orbem spacer15
spacerArdorem gelidis temperet Arctos aquis.
Quinetiam ardenti mediis occurrit in undis,
spacerNon minus ardescens alter et ille Draco.
Iste quidem patriae succensus amore tuendae,
spacerIlle Anglas sitiens totus avarus opes. spacer20
Sic, flammae ultrices, flammas superastis avaras,
spacerEt Deus est flammis, est quoque victor aquis.
Sic reliquas avidus mundi sibi subdere gentes
spacerSubiicit Anglorum colla superba iugo,
Et qui alios sprevit, vulgi fit fabula, et alia spacer25
spacerQui vivens petiit, nunc maris ima petit.

bar

TRIUMPHALE CARMEN, 1588

Quae penna, quamvis ocior alite,
Raptum per altos me feret aetheris
spacerTractus, Britannorumque sistet
spacerspacerFinibus incolumem remotis,

<Te> ut laeta fractis littora puppibus, spacer5
Urbesque festas, hostibus obrutis,
spacerRegina, cernam, qui catenas,
spacerspacerQui tibi perniciem parabant? blue

Heu, heu, Britannis quanta ferox tuis
Miles movebat funera Ibericus, spacer10
spacerQuum classe per vastum superbus
spacerspacerTerrifica volitabat aequor!

Non ante Graias pluribus insolens
Constravit oras Persa triremibus, blue
spacerQuum frena Neptunus minatus spacer15
spacerspacerArgolicis dare iura vellet.

Non ante plures Actia littora
Videre nautas, quum Phariae potens blue
spacerAugustus Aegypti cohortes
spacerspacerViribus imperii revicit. spacer20

Te, diva, ditem quae regis Angliam,
Servat benigni gratia numinis,
spacerTutela, et adversis fidele
spacerspacerPraesidium columenque rebus,

Quod moesta, squallens, supplice dextera,spacer25
Vultusque largis fletibus obruens,
spacerCum plebe ieiuna, minantem blue
spacerspacerDamna Deum precibus serenas.

Quid vera possit relligio piis
Armata votis, quid valeant preces, spacer30
spacerTestatur Hispani cruore
spacerspacerPurpureum pereuntis aequor.

Disiecta ponto corpora, navium
Moles stupendae, gazaque nobilis
spacerCaptiva testantur ducumque. blue spacer35
spacerspacerNunc domitus furor impotentum.

His Angla pubes auspiciis valens
Non sustinendo saeviit impetu,
spacerClassisque deiecit minaces
spacerspacerMarte pio furiata fastus. spacer40

Ursitque remis, accipiter velut blue
Molles columbas, quos fuga certior
spacerAequor per incertum triumphis
spacerspacerSurripuit properata iustis.

Addicta quondam progenies Deo spacer45
Sic fudit hostes acrior impios
spacerVicitque, dum Moses fidelis
spacerspacerTendit ad astra manus precantes.

Consulta veraeque sapientiae
Semper minorem numine te geris, spacer50
spacerRegina. Vinces, hostibusque
spacerspacerSceptra feres metuenda cunctis.

Aeternus orbis nam tibi militat
Rector, furentes qui quatit improbos,
spacerViresque vesanas retundit spacer55
spacerspacerOmne nefas animo moventes.

Qui te benigno lumine respicit,
Tutamque praestat, qui vigil excubat,
spacerEt, fraudis auctores recludens, blue
spacerspacerInsidias reserat latentes, spacer60

Insanientum te quibus impetit
Turbatque livor pontificum irritus,
spacerOmnisque coniurata veros
spacerspacerPerdere Christicolas caterva.

Te, victus auro, nunc parat artifex spacer65
Miscere mensis toxica regiis,
spacerMactare, ni tutela Christi
spacerspacerFraude pium caput expediret.

Nunc Iesuites seditionibus blue
Paces Britanni perdere civicis spacer70
spacerMolitur almas, teque tentat
spacerspacerLegitimis spoliare sceptris,

Captusque grandi munere mittitur blue
Augusta sacrae limina qui domus
spacerPerrupit audax, et retecto spacer75
spacerspacerEnse tuum latus appetivit.

Hac arte princeps concidit Auricus, blue
Quo dura fortes vindice vincula
spacerRupere Belgae, quum tirannus
spacerspacerIussit Iber violare leges, spacer80

Iurata genti foedera subruens.
Haec Roma monstrat perfida, quae fidem
spacerPactamque dextram Christianis
spacerspacerFraude nova temerare sancit.

Cur, pace fracta, tigride saevior, spacer85
Heu, Roma, quaeris sub iuga mittere
spacerHispana bellaces Britannos,
spacerspacerInnocuumque caput fatigas?

Urit profanos foemina presules
Dilecta coelo, cui placet obsequi spacer90
spacerChristo docenti, cuique cordi est
spacerspacerArdua cum pietate virtus.

Urit cruentis quod cruciatibus
Dulcem coactos linquere patriam
spacerSolatur, et Christum secutos spacer95
spacerspacerHospitiis recreat benignis,

Quod fida sacros auxiliis greges
Firmat piorum non trepidantibus,
spacerLongosque Belgarum labores
spacerspacerMarte potens miserata sanat, spacer100

Quod, veritatis fervida candidae
Ignes per orbem spargere lucidos
spacerEt fraudis invisas fugare
spacerspacerTartareae meditatur umbras.

O tam celebri nunc ter et amplius spacer105
Regnata foelix Anglia principe,
spacerO nunc triumphatis Iberum
spacerspacerNobilior ducibus superbis!

Nunc, nunc, Britanni, coelituum patrem
Laudare tempus. Nunc fora, compita, spacer110
spacerEt templa, divinos favores
spacerspacerPerpetuo resonate cantu,

Lucemque festam, quae redeuntibus
Ridebit annis semper adorea,
spacerQuae fudit Hispanos potentesspacer115
spacerPer memores celebrate fastos.

Fas et faventi plaudere murmure
Quos cura Christi provida sustinet,
spacerQuum frangit hostes, quum nefandae
spacerspacerTurba perit truculenta gentis. spacer120

Quaecumque lucis conscia Olympicae
Terras per omnes aethereum colis
Gens sacra patrem, foederatis
spacerspacerPectoribus sociate vota,

Ut tanta cunctis sospes ab hostibus spacer125
Regina, vitae tempora prorogans
Foelicis, antiquos Britannos
spacerImperiis moderetur aequis,

Ut laude series clara nepotibus \\?
Crescat nitenti, nec proavis minor spacer130
spacerVirtute maiorum superbos
spacerspacerAugeat armipotens triumphos,

Irasque semper fortior impias
Frenet Gigantum, tristia perfidus blue
spacerQuum veritati suscitabit spacer135
spacerspacerBella gregis furor infulati.

Finis