chaTessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

IOANNIS BARCLAII POEMATUM LIBRI DUO
LONDINI
Impensis Iohannis Billii. Anno M.DC.XV

MAXIMO ET ILLUSTRISSIMO PRINCIPI CAROLO, PRINCIPI BRITANNIARUM &c.
IOANNES BARCLAIUS, FELICITATEM, VICTORIAS, TRIUMPHOS. P.

ISI omnia deberem serenissimo regi, inclyto tuo patri, ac per hoc tuae celsitudini (maxime princeps) ego iam nuncupandae tibi potissmum istius scriptionis, tutelaeque deligendae causas exponerem.  Nunc cum adeo vester sim, ut si quid in rem literariam contulero, id ipsum sit muneris vestri, superest ut hunc librum, scribendique argumentum, tibi potius aut excusem aut probem. Erunt enim durioris supercilii, qui haud decorum putent, post suscepta graviora me ad hunc carminum ludum descendere. Sed si omnia, et praesertim laboriosa vicissitudine melius durant, quis hoc nobis unis negaverit, ut severis studiis lassi interdum in suavioribus Musis acquiescamus? Certe in trageodiis, inter fictas regum curas, sanguinemque, et facinora, interseruntur cantus, et illic etiam fides atque plectra locum inveniunt. blue
spacer2. Sed neque hac excusatione simpliciter utor. Malo credi etiam serio in his ludicris esse versatus. Quippe utilissimam Musarum maiestatem in vulgus contemptumque deduxere plerique, qui levitate ingenii, et ignoratione tantae artis, ad audaciam carminum provecti sunt, insaniamque duntaxat putavere ad poesim sufficere posse. Tantam labem ars illa praecipuae industriae non eluet, nisi ab iis celebrata qui aliquid ultra scholas umbramque viderunt; ut plenior succi sit, resque ut geruntur, non ut plerunque ab inexpertis docentur continens, eum colorem recuperet quem priscis temporibus habuit, cum mores in rectum efformaret, et virutum precium esse perennitate famae quam donabat. Igitur quanquam multum ab eo acumine diverti, quod restituere natalibus suis possit hanc artem, tamen olim illius doctrinae suavitate raptus in scholis, et multis deinde iam annis in serenissimi tui patris aula versatus, operam meam proferre sic volui, ut qui de versibus recte iudicant (quod utique rarum est) animum meum probent, conatumque perficiant, qui vero ex primis coloribus cuique rei pretium constituunt scient poesim non adeo vilem aut puerilem esse, ut eam erubescant, qui in regiis aut solidioribus studiis agunt.
spacer3. Caeterum si et externus essem et arbitrium huic libro fuisset patroni adoptandi, qui te tamen praeterisset, excelsissime princeps? Vuius inclyta adolescentia, vultu ac moribus ad omnem suavitatem exacta, habet nescio quid commune cum Apolline atque Musis, quas quotidiano commercio dignaris, et ut arbitror inutiles non putas, quandoquidem illae sunt quae Achillem et heroas in aeternitatem asservere. Iam per orbem omnium vox est te a maximo et omnibus virtutibus cumulatissimo rege, non in sceptra tantum sua, sed in indolem, ingenium, mores, editurum esse. Quis eius iuventutem meminit, qui tuos annos ac spiritus tanquam iteratam illius adolescentiam non adoret? Id est, quis iam in celsitudine tua aut desiderare aliquid possit, aut omnia a maturioribus tuis annis non expectet? Lenitas, simulque vigor ingenii, et in oculis temperata bonitate maiestas, et quicquid in regio animo vel adultores fingunt, vel probi exoptant, adeo tuae indolis tuique impetus sunt, ut hoc unum possis optare, quantus es, tantum te esse credi.
spacer 4. Ad eam rem nihil aptius Musis, quae tuas dotes non augebunt quidem apud posteros, sed integras et spirantes venientibus seculis ostendent. Interim dum illae tanti operis [oetam moliuntur, ego agrestes meos calamos sumere ausus sum, non nunc primum in vestra familia auditos, vestraeve mansuetundini acceptos. Novem anni sunt ex quo avunculo tuo serenissimo Daniae regi poemata aliquot tradidi, quas Sylvas appellavi. Sed aetas, et ocium, maiorque in viro publicae famae cura, in iis complurima damnavit; adeo ut quae inde huc transtuli (nam haud pauca omnino sublata sunt) varia emendatione mutata, non tertiam carminum et poematum partem faciant, quae istis libellis exhibeo. Iam etiam opusculum ita divisi ut liberioris spiritus poemata priorem librum constituant: quae tenerioribus versibus scripta sunt, aut magis ad epigrammatis angustias spectant, in alterum collocentur. Si hos libellos condidissem propitiis Musis, sperarem tibi per illos commendari. Nunc rudia atque aspera carmina mitigari apud te ob eam devotionem peto (optime princeps) qua ardentissima, et illa et me cum illis tuae celsitudini totum consecro. Certe ut caetera respuas, at quae in sacratissimi tui patris honorem passim totis his libellis sparsa sunt, non poteris aversari; ac ne haec quidem ipsa (illustrissime princeps) quae de tua celsitudine sic cecini.

bar

LIBER PRIMUS

I.1 blue

Fama per attonitas volitans circunsona gentes,
O meritos dignata viros, semperque parentum
Miratrix, sed sueta dies contemnere nostras;,
Huc tandem cuncta ora refer, maiora videbis,
Dignaque quae totas memores sublata per auras. spacer5
Cernis Iacobo placidos gaudere Britannos?
Cernis ut egregii faciat spem Carolus avi?
Non prius indulsit tantum natura beatis
Gentibus, atque uno spondens felicia cursu
Saecula, perpetui longe dedit omina fati. 10
Maior erat terris, maior Tirynthius astris,
Impar gnatus erat. Quae magnum Thesea proles,
Aemathiumve ducem, rapidumve aequavit Achillem?
Alternis dant fata viros. Sed nostra litavit
Insula caelicolis; felix erit illa per aevum 15
Regibus, et nunquam marcescere sceptra videbit
Degeneri maculata manu. Iam regna Britannum  
Iacobo dederant Parcae, sceptroque sub uno
Albion omnis erat, tepidos qua vergit ad Austros,
Quaeque Caledoniis Boream petit ardua sylvis, 20
Cum genius, cui cura soli, generisque Britanni,
Laetus adit Parcas, atque haec in verba profatur.
“Numina quae regitis terras, nec casibus esse
Ius sinitis, quorum placitis assurgit in altum,
Et ponit gens quaeque caput; quo mitia thure, 25
Queis merui votis quae nunc mihi fata tulistis?
En mea confuso geminae nunc limite gentis,
Una erit, et priscos iam nesciet Insula motus.
Iam non bella palam, tacitis non iurgia bellis.
Sed minus est mentes, divulsaque membra coire, 30
Quam tantum subiisse caput. Quem secula prisca
Iam tum carminibus, vatumque examine notum,
Ah quondam petiere sibi, quemque aemula nobis
Numina, saepe suis regem optavere colonis,
Hos mihi Iacobum blandae servastis in annos. 35
Hunc quoque, si vestrum cunctis placabile terris
Numen ad auratos revocaret secula mores,
Hunc quoque sol regem nascens, et ab aethere prono
Hesperias cum tangit aquas, hunc cerneret unum,
Cui data iura virum, et sancti custodia ferri. 40
Nam cui tantus honos? Quem sic decuere potenti
Sceptra manu? Cui par magnae solertia menti?
Par summis par ille diis, si tempora vitae
Aequa forent, sed et hunc avido transmittet Olympo
Vestra colus, cum fessus erit tot secula nosse, 45
Tot numerare dies, Phoenicaque saepe renasci
Viderit, et plures Tithono exegerit annos. blue
Tunc petet ille polum, stirpemque in sceptra relinquet.
En crescunt, vivantque precor, pulcherrima proles,
Gnata deas vincens, gemini duo sydera nati. 50
Hos, precor, hos sanctae nobis servate sorores.
Cur tamen ex illis genitrix quem cara supremum
Edidit (o desint pondusque omenque timori).
Cur tener heu parvos aegrescit Carolus artus?
Heu tener! ille quidem vultu quem candida Nais 55
Optet, et occultis fallens Amor improbus alis;
Sed dubius fati, vitaeque in limine pendet.”
 spacerHaec genius; quem Parca tuens, iam mitior ore
Incipit, et fausta deducens licia dextra,
“Grata tua est,” inquit, :pietas, qui munere nostro 60
Laetus ades; nec te frustra venisse quereris.
Namque tibi arcanas magnarum pandere rerum
Ipsa vices, nostrique volo penetralia fati.
Ille quidem cui sceptra damus, sed pectora virtus
Fortuna maiora sua, qui mitia vobis 65
Praestat Iacobus damnatis ocia bellis,
Intemerata feret longaevae tempora vitae
Felix, atque animo cunctos praegressus avorum.
Illam etiam haud animo Superis, vultuque minorem,
Quam tantis hilaris iunxit Saturnia taedis, 70
Candida fata manent. Cernet regina nepotes,
Exemplumque ingens, moresque animosque docebit,
Virtutum monitrix, seseque relinquet in illis.
spacer “At prolem diversus honos, diversaque fata
Expectant, tu ne causas ne quaerere persta. 75
Sic series aeterna manet, sic diximus olim,
Cum rudis esset adhuc tellus, divumque hominumque
Coepimus immotae secura evolvere pensa.
Ergo pharetratae mox virgo aequanda Dianae,
Progenies regum, quae nunc puerilibus annis 80
Lustrat Eliza tuas (Tamesi laetissime) ripas,
Crescet, et o quanto mirantes vertice nymphas
Ipsa reget maior! Certamina ponite, divae,
Praemia quae vestrum primae ferat aurea formae.
Hanc quoque si Phrygia volucer Cyllenius Ida 85
Adderet Idaliae Veneri, flavaeque Minervae,
Sceptrigeraeque deae, Cytheream sperneret audax
Pastor, et innocuae munus donaret Elizae.
Nunc attolle caput, bifido nunc, Rhene, meatu blue
Plenus eas, undisque seca maioribus agros. 90
Cedet Eliza tibi; taedas experta iugales
Te colet, et magnam partu dabit inclyta prolem.
spacer“Ille autem parvis quem surgere cernis ab annis
In vultus animosque viri, cui prima iuventae
Limina maturis implet mens ardua curis. 95
Ille tuis cultus votis, ingensque suorum
Nunc Henricus honos, heu mox te flore caduco
Destitutet. Quid frustra oculos, et hiantia luctu
Ora tenes amens? Ne nos ne flectere tenta,
Nec poteris. Duro leges adamante recisas 100
Fiximus, has nulli superum violare potestas.
Non illum teneras lanugine cingere malas
Aspicies, nec te alme thoris Hymenaee vocabit.
Nos tamen et magnis raptos pensabimus annos
Dotibus. Haud illo quisquam vel flectere frena, 105
Vel melior scisso vibrare hastilia caelo.
Iam mens digna coli, longaeque in pectore curae,
Henricum iam cuncta trement, iam cuncta loquentur,
Albion et tanto felix dicetur alumno,
Cum subito mea pensa cadent. Iam cerno gementes, 110
Cerno procul reges, et tristi funera pompa.
Cum te currus aget nigro feralis amictu
In tumulos, princeps, tardeque hunc volvere iussi
Quadrupedes axem, ah lachrymis vestigia tingent.
Nempe alio celsus curru, nec in agmine pullo 115
Sperabas miserande vehi, laetusque triumphis,
Et plausus audire palam, vultusque relatos
Huc illuc cupidi partiri in lumina vulgi
Dignus eras, princeps, si non arcana vetarent,
Quae novere dii. Quos sum factura dolores 120
Vix oculis vix sicca loquor. Sic occidet ille,
Non quater exacto Pisaei tempore lustri. blue
Qualia vere novo latis humentia campis
Germina, quae primae nimium sub margine brumae,
Festinos apices, et florea culmina tollunt. 125
Mox ubi pura dies sub adulti robore solis
Emicat, et longo coelum succenditur aestu,
Fessa cadunt, heu non tantae patientia flammae!
spacer“Sed lachrymis o parce tuis; diductaque fletu
Pectora, iam fatis hilaris melioribus imple. 130
Laeta canam. Tu cum nostris mox tempora dictis
Attulerint matura fidem, solemnia saepe
Dona feres templis, et numina nostra vocabis.
Laurus io dextra, lauri felicia frontem
Serta tegant, divesque oleae circumambiat arbor. 135
Nil nimium gaudere potes. Non amplius astris
Eminet, et parvos delet sol aureus ignes,
Quam tua iam terras ingentibus Albion actis
Vincet, et erectis umbrabit celsa trophaeis.
Tantus erit, talesque feret tibi Carolus annos, 140
Cui tu nunc ignare times. Huic aurea nemus
Stamina: cerne colos plenas, Non ense recidi,
Non poterunt flammis, solvet vix ulla senectus.
Aspicis haud forti nitentem assurgere gressu,
Pallentemque genas? Causas edisce latentes. 145
Numina quae Stygias regnant invisa per umbras,
Et Rabies, pallensque Nefas, et lividus Horror,
Et Dirae, et Mortis non unquam explebile pectus,
Vesanas iunxere manus, atque invida Carlo
Tela parant, frustra, spemque illam exscindere terris. 150
Henricum, cui vita brevis, minus illa furentum
Agmina terribili certant fregisse duello.
Istum animis odiisque petunt, sed numine nostro
Fata invicta manent. Vivet, referetque paterna
Ora puer. Sic nempe metum cunabula quondam 155
Invalidi fecere patris, quem sceptra tenentem
Nunc colis, atque omnes auxerunt viribus anni.
Nos paribus fatis eadem in vestigia gnatum
Ducemus: surgent vires crescentibus annis,
Et gravius nutabit apex, nodique lacertis 160
Accedent; frontique (haec nunc vix tuta sereno)
Robur, et implacidi veniet patientia coeli.
Praecipue patrias addemus pectore curas.
Sic ingens, sic fortis erit, vique inscia flecti
Corda geret, facilis precibus mansuescere victor. 165
Idem animus, studiis idem modus. Omnia credas
Esse pares, aetas faciet discrimina tantum,
Purpuraque, inque patrem proni reverentia bati.
spacerHaud secus Assyrii supremo in cardine mundi,
Qua ventique, auraeque silent, nec nubibus atrum 170
Torquet hyems coelum, saevitque in murmure fulmen.
Surgit ad exerti flagrantia lumina solis
Aethereus Phoenix, foecundaque funera poscens,
Se parit igne suo. Iam qui pater aethera carpsit,
Gnatus adest, libratque novas non inscius alas. 175
Sic quoque sic coelo quam tunc praestabit Eoo
Albion! Haud illic geminum Phoenica videri
Fata sinunt, unamque novant sua busta volucrem.
Ista duos simul alma feret, longaque videbit
Luce frui, et nullo mercari funere vitam. 180
Tunc oculos, tunc ora feret, non sydere princeps
Deteriora tuus, famamque implebit avitam.
Cedat atrox livor. Tantae quis pignora mentis
Ah odisse queat? Blando trahet omnia nutu
Mitis, et effusa redimet sibi pectora gaza. 185
Ille etiam ingenti Cyrrhaeae numina ripae
Placabit cultu. Quoties Parnassida laurum
Carpere iure queat, tortamque imponere fronti?
Et faceret. Sed tota teget tunc tempora maior
Laurea, et hos ultro sic dissimulabit honores. blue 190
Iam pedes ense minax, flexis eques acer habenis
Stabit, et angustos vectorem coget in orbes.
Lenta nec erranti curvabit cornua telo.
Finge animo quodcunque voles. maiora paramus
Quam voto cepisse queas. Vix prima nitentes 195
Vestiet umbra genas, toto cum protinus orbe
Iam nymphis certamen erit, quae digna decoro
Nubere, quam tanti maneat fortuna mariti.
Postquam sponte deum, thalamis animoque recepta
Haec fuerit quam fata dabunt, tunc ille nepotes 200
In gremio deponet avi, regnique, suique
Pignora. Semper amor patriae nova ferre merenti
Gaudia, semper amor dignos coluisse parentes.
Vivite concordes, et quam vix purpura novit
O servate fidem. Sceptris ingentibus omen 205
Addimus. Haud timidae noceant convicia linguae,
Haud sceleris periura lues. Sint omnia vestri
Plena metus, maiorque metu reverentia surgat.
Hoc erit, hoc longo pridem iuravimus aevo.”
spacer Desierat sic Parca loqui, geniusque referre 210
Quas decuit grates. Tunc ille revolvere sortes
Amplectique datas. Tunc laetius extulit ora,
Et totum effusis implevit floribus annum.

I.2 AD POTENTISSIMUM ET AUGUSTISSIMUM BRITANNIARUM MONARCHAM, IACOBUM PRIMUM. KALENDAE IANUARIAE blue

Terrarum pelagique potens, o digna faventum
Cura deum, o secli princeps melioris origo,
Mundi primus apex, et divis proxima cervix,
Pone precor radios, Phoeboque assueta minori
Numina, da nostras tibi posse accedere Musas. 5
Non ignota canent, sed quae his tibi visa tenebris,
Quaeque mihi, cum iam supremum clauderet annum
Luna vigil. Tu ne noctis secreta beatae
Vulgari argueris. Iamiam mihi maxima fandi
Libertas, dum capta ferox diducit Apollo 10
Pectora, et edomitae cogit non parcere linguae. blue
spacerIam novus emensos cursus, solitasque parabat
Phoebus inire vias, mundo cum munera Ianus
Dissipat, et festas toto videt ore Kalendas.
Ecce autem insomnem thalamis pigroque cubili, 15
Versabat me cura ferox, quae, maxime regum,
Digna tuis possem donaria figere templis.
An nudam infelix, nudam ah portendere dextram,
Ah possem, et largi iam nil meminisse diei?
Cum subito me Phoebus init, diductaque pandit 20
Lumina. Fas vati vultus vidisse deorum.
Tunc etiam nobis, tunc visa Britannia magnos
Moliri veneranda gradus, nec noscere longum
Nempe deam, cultuque suos testatur honores.
Stat fronti gentile bonum, vix peior Eoo 25
Gemma mari, et positas distinguens laurea gemmas.
Gramineae per terga comae, viridesque lacerti,
Armataeque manus. Dextram Neptunia cuspis
Degravat, et pressa firmat vestigia terra.
Palla humeris, dignusque dea radiatur amictus. 30
Illic et veterum facies antiqua parentum,
Illic et varios signat sua pompa triumphos,
Seu Celtas iniere domos, seu gentis Iberae
Littora, seu medias tinxere cruoribus undas.
Hoc tum Diva ferox sanctum velamine corpus 35
Induerat, tantisque memor gaudebat alumnis.
Aurea praecipitem nectebat fibula vestem,
Aurea pendebant lucente monilia collo.
Qualis odoratos apices, et florea torquens
Brachia ab Idaeis coniux Berecynthia templis 40
It magno placitura viro. Subridet eunti
Laetus Hymen, speratque deos natura recentes.
spacerIlla domum, et magni quaerit fastigia tecti,
Regalesque thoros, queis iam sub nocte silenti
Membra dabas. Thalamum Musae, primasque sopori 45
Saepe negans tenebras tuus illustrabat Apollo.
Ut venit, inque tuos effusa Britannia vultus
Te gnatumque patremque vocat, tu colla genasque
Diripere, atque avidos multum committere vultus.
Illa autem: Salve o nostri lux optima mundi, 50
O laeto plus sole nitens, cui crastina pandet
Lux iterum obliqui repetita exordia cursus.
Tempus, io, nunc tempus adest, quo munera nobis
Di Superi, tuque alme dabis. Iam Gallia dives
Magnanimis sublimis equis, et pube feroci, 55
Et pedes ensiferas quae iactat Iberia turmas,
Nec prope foemineo fortis Germania vultu,
Conveniunt, optantque novis huc ecce Kalendis
Huc thalamos intrare tuos, mox flectere pulchris
Vocibus, atque mihi primum subducere donum. 60
Des pacem a requiemque petent, tu sydere leni
Aspicias terras. Tumido des vincula Marti,
Tu pontum bellare vetes, terrisque fretisque
Mitis, et humanis iubeas bonus ocia rebus.
Arma premas, malisque coli, neve omnia ducas, 65
Stes medius cunctis, aequataque pondera libres.
spacer“Haec tua iactabunt externae ad limina nymphae,
Sed mihi primus honos, primi mihi gloria doni
Debetur. Scis nempe, pater: sic munera Crete blue
Prima sui, sic prima sui fert Delos alumni. 70
O mihi quem dudum per longi exordia fati,
Et sortes vatum ambiguas, regemque patremque
Promisere dii, sat sic ingentia nobis
Dona feres, si tu pridem quae magna dedisti
Continues longum, et tecum tua munera vivant. 75
Nam mihi, quae tandem, nimii licet improba voti,
Plura velim, vel plura meis, quos pontus adorat
Auspiciis, o magne, tuis, et numine tanto
Securis timidae gaudent assurgere terrae?
His seu vicina pallentia littora nocte, 80
Seu placet Arctoas Hyemes, aut sole recenti
Mygdoniam spectare diem, patet hospita tellus, blue
Unda patet, populisque nefas laesisse Britannum.
Nomen amant, nomenque timent. Hac sede revelli
Posse velim, tantumque decus vidisse meorum. 85
Quod tamen o video quantum est? Ut fata beato
Indulsere solo? Quoties per pinguia culta
Haeret arans, tardosque boves, stimulosque fatigat
Terra tenax? Nulla arva vacant, nulla avia, nulli
Triste silent montes. Iam non aut India felix, 90
Aut magis aurifera ditescit Lydia vena,
Quam nostras flavere domos, externaque cerno
Regna metalliferis in nos descendere rivis.
Tum longaeva quies, inconcussisque per aevum
Divitiis pax alma favet, nec gnara tumultus 95
Uxor, ab externo redeuntem Marte maritum
Quid sint bella rogat. Spissis opulenta coloni
Rastra movent, macris funduntur ovilia campis,
Molliaque assurgunt crispato vellera tergo.
 spacer“Ast animos si forte iuvat, si corda meorum 100
Metiri, quid fata mihi superique volentes
Nunc ultra tribuisse queant? Haec serior aetas
Consiliis apta est, haec magnis cruda triumphis,
Hinc maiora manent iam laetam secula prolem.
Sic ubi surgentem late distinxit equorum 105
Non simplex natura gregem, primusque iuventae
Impetus, his fortes docilis coepisse lupatos,
Ille tubas, sonitumque pati, subvertere campum
Alter, ad Isthmiacas hic promptior ire coronas.
Eloquar edomitos fluctus, magnoque tridente 110
Caeruleum cessisse patrem, meque omnibus esse
Numen aquis? Quam saepe meo sine numine venti
Nil ausi saevire, silent, quam fortibus alis
Expectant quas ferre vices, qua verrere coelum
Ipsa velim, iussoque regant spiramina cursu? 115
Quid iuvat Eoas toties numerare charinas,
Persidaque, et Danao spatiosam in marmore classem?
Nunc mihi plura licent, nunc cum subtexere velis
Alta paro, pereunt spatiosi iugera ponti,
Nec coelum Neptune vides. Vix puppibus aequor 120
Sufficit, et totos consumunt carbasa ventos.
Iamque novos fines, ratibus iam littora iungi,
Iam pontem natura timet. Si dicere fas est,
Et laudes fers, magne, tuas, tibi cuncta fatemur
Deberi, fatisque tuis, et fata regenti 125
Ingenio. Das, alme, mihi, quod pace verenda
Incolumis, quod non externis ignibus arsi,
Quod pelagi princeps, quod formidabilis hosti,
Si quis erit, quod cuncta favent, hominesque, diique,
Astraque, et Arctoas melius sol temperat oras. 130
spacerNunc age, magne parens, et quae iam tanta dedisti
Dona mihi, queis me late crevisse potentem
Fata stupent, superique, et territus invidet orbis,
Esse aeterna velis. Hoc primo in limine Iani
Posceris, haec solum tua dona Britannia quaerit. 135
Mox te aliae facilem, seu quas face pulcher Eoa,
Seu quas extremis moriens sol aspicit undis,
Fas habeant terrae. Sic te illae parcere posse,
Et saevire sciant, timeantque colantque potentem.
Unde suo largus dispensat Iupiter orbi 140
Frugiferos imbres, et amici lumina solis,
Hac quoque sede tonat. Sed tu mihi munera prima
Nil vultu terrente feras. Satis omina sanxi:
Annuis, estque tui propior tibi cura Britanni.
spacerFinierat, manibusque datis venerabile corpus 145
Sternit humi, et magnum sub principe numen adorat.
Ecce sub haec longo venientes ordine nymphae
Irrupere fores, thalamique in limine primo
Intendunt clamore manus. Stat Iberia fuscas
Pulchra genas, et pulchra manus, incertaque multis 150
Cultibus, et mutans etiamtum Gallia vestem.
Mox aliae coiere deae. Germania longas 77
Excusat postrema moras. Te munera cunctae,
Te lenem placidumque rogant. Mihi murmure tanto
Rupta quies; stratum attonitus, stratum omne pererro. 155
Utque animo mentemque deum, noctisque beatae
Accepi monitus; iuvat o iuvat augure somno,
Ista sequi, dixi, magnarum exempla dearum.
Quippe sub haec mundus reducis primordia Phoebi
Omnis ab ingenti petat omnis munera rege. 160
Solus ego donare velim? Quin exuo mentem
Hanc magis, atque hilari posco quoque munera luce.
spacerO decus, o ingens animosae gloria terrae,
O patriae lux alma tuae, cui stamine longo
Fata dies et sceptra serunt, cui prodiga doni 165
Sors favet, atque alios promittit Iupiter orbes,
En nova decursos reparant iam sydera menses.
Tu nova da nostrae succedant gaudia menti.
Da molles aditus. Da magnam tangere dextram,
Et genua amplecti, et vestigia verrere vultu,170
Et quibus immeritum voluisti attollere donis,
Adde aliquid. Nempe ista tibi, nempe, inclyte, vota
Haud ingrata reor. Non qui per thurea sacra
Sollicitat superos, aut lecti sanguine tauri,
Plus coelo placuisse potest, quam si quis inanes 175
Tendit in astra manus, et nuda voce fatetur
Maioresque deos, et egentem numinis orbem.

I.3 AD SERENISSIMUM DANIAE REGEM CHRISTIANUM IV, CUM IN ANGLIAM APPULISSET blue

Sterne leves fluctus, cygnorumque agmina ripis
Tota cie. Iam serta viris, iam serta parentur
Puppibus, et pictis vibrent vexilla is.
Festus io terrisque dies, undisque Britannis,
O Tamesi, nostroque venit lux aurea mundo. 5
Aspicis ut domitae nubes, ut purius aether
Luceat, et tepidi melior clementia coeli?
Aspicis Arctoi longe diademata regni
Nunc undis radiare tuis; et mille carinas,
Mille per angustos nunc fervere numina fluctus? 10
Tale nihil cervice gerit, qui tecta tonantis
Cumque suis fert astra diis. Tu sancta decorus
Pondera, tu laeti felicia munera fati blue
Sume lubens. Tantum, nimio dignatus honore,
Ne tumeas, tutaeque rates nunc mitia scindant 15
Caerula, nunc longas iungant examine ripas.
spacerTu quoque purpureo quo non ex agmine quisquam
Maiori fert sceptra manu, quo principe gaudet
Cimber, et Ausoniae populator Vandalus orae, blue
Cerne deos felix, et quam facis ipse beato 20
Laeticiam pompamque solo. Cerne omina tanta,
Et fruere. Haud unquam paribus ratis ardua fatis
Se tulit, aut tantum studiis adiuta deorum.
Ipsa polo Pietas (quanquam rarissima terris blue
Insidet, atque homines odit contempta relictos) 25
Desiluit, pelago Cimbras innare carinas
Ut vidit, classemque tuam veneranda petivit,
Qualis adhuc laeto celebrabat secula vultu
Aurea, nec laeso deformes numine terras.
Ipsa ministravit velis, puppemque recurvam,30
Dissimulata deam, melioribus impulit auris.
Interea Phorcique cohors, Glaucique biformis, blue
Mirantur, molemque ratis, cultusque virosque,
Et Pietas quod puppe sedens per marmora late
Curreret, atque viris staret permixta virago. 35
O quoties navesque tuas circunstetit agmen
Nereidum, causamque viae, nomenque rogavit!
Cuncta docet Pietas, velletque haec scire iacentes
Late omni sub sole domos. “Non bella nec ignes
Haec, inquit, bona classis agit. Spectate catervas, 40
Armatasque manus, pacique mihique ministrat
Ista cohors. Rex ille sui, rex ille, paterque
Cimbrorum, has torquet fraterna ad littora puppes.
Causa ego sola viae. Charae spectare sororis red
Ora cupit, fratrisque iubar, parvosque nepotes, 45
Unanimesque simul sociare in foedera gentes,
Cimber ut Albionis sit iam non exterus oris,
Inque suis flavos numeret dilecta Britannos
Cimbria, et ingentis pereant discrimina ponti.
Hoc melius quam si tumida per caerula bellum 50
Mole ferat, quaeratque feros in Marte triumphos.”
Sic Pietas, laudesque tuas tot vocibus urget
Sedula, quot parvas coelo crebrescere flammas,
Surgere quot pandos cernit per caerula fluctus.
Attendunt creduntque deae. Tunc oscula puppi 55
Ferre iuvat, laetisque ratem lustrare choraeis.
spacer Iam consanguineae classis successerat orae,
Iam Tamesis tibi vector erat, tantoque superbus
Pondere, vicinos pulsabat fortius agros.
Ecce tibi multo deductus remige princeps, 60
Causa tuae, preciumque viae, qui sancta Britannis
Iura ferens, vera surrexit ad aethera fama,
Adventat. Strepuere tubae, placidoque tumultu
Pauca per attonitas sonuerunt tympana ripas.
Ipse coronatae supremo in margine navis 65
Stabas, et dulci tendebas brachia motu.
Ille autem totos avidis complexibus artus
Miscuit, et charum porrexit ad oscula natum.
Tum procerum confusa manus, Cimbrique Britannique,
Amplexu miscent animas. Hinc inde satelles, 70
Et ferri secura seges. Per tela quieta,
Atque inter medias volitat pax aurea turmas.
spacerMox patriam nostro mutasti remige puppem,
O princeps. Quae tum late spectacula mundus,
Quot vidit miranda dies?  Concordia regum 75
Tuta fide, iunctaeque manus, sociumque colendi
Ambitiosus amor. Quae tum quae lumina vulgi?
Qui plausus? Plenis quae stabant agmina rupis?
Ripa angusta viris, ratibusque angustior amnis
Defuit, et coelum votis, et plausibus aer. 80
Sic ubi de Phrygiis Cybele turrita ruinis
Ausonios dignata lares, Tyberina secabat
Flumina, iam Latii cernens pia culmina regni, blue
Roma suis effusa iugis, Roma omnis in illis
Constitit, et vidit venientia numina ripis. 85
Et votis plausuque deos ac fronde recenti,
Tota coronato celebrabat vertice plebes,
Iam mistis diffusa iocis, iam longa retexens
Secula, et Iliacos memorabat laeta parentes.
Nec magis hi festo duxere ad celsa paratu 90
Templa deam, quam vos cupidae cinxere coronae,
O Reges, vos dum unda vehit, vel prima receptos
Ripa per instratos ducit formosa tapetas.
Donec inaspectum populis penetrale subistis,
Secretosque lares, qua se alta palatia solis 95
Regibus, et primis pandunt opulenta ministris.
Tunc votis tunc tecta fremunt, tunc regia plausu
Laeta sonat, festusque dies urbesque colonosque
Exercet. Nexis urgent sua rura choraeis,
Aut vix sublatis reparant convivia mensis. 100
Cumque diis regesque canunt regesque verentur,
Aeternosque volunt. Quae iam dare gaudia divi,
Aut tu plura queas? Tantum ne tempora cursu
Praecipitata cadant queis has dignabere terras.
Seu tibi mens totos hic Phoebi cernere cursus, 105
Sit piger o Phoebus. Sive hic consistere mensem,
Tardus eat mensis, longumque in secula duret.

I.4 AD ILLUSTRISSIMUM WALLIAE PRINCIPEM HENRICUM blue

Deliciae superum, longi post tempora fati
Optantes aucture deos, cui sanguis utrinque
Regia ab innumeris connectit nomina fastis,
O tener, et magnis si sunt natalia divis,
Pene puer, primisque viro iam maior in annis, 5
I, sanctos attolle focos. I, thure Sabaeo
Fac superis, nullo cesses in vota paratu.
O largos tibi nempe deos, et plura merentes,
Quam donasse queas! Nec te vel murice laeto blue
Exceptum, cum prima tibi lux panderet orbem, 10
Hic memorem, aut illos vultumque animumque dedisse
Fortunae tibi, magne, parem. Plus omnis illis
Te tanto genitore satum. Maiora tulisse
Dona tibi haud magni potuit clementia coeli.
Is tibi, chare puer, numenque insigne, decusque, 15
Is tibi Phoebus erit. Melior nec sydera Phoebus
Temperat, Arctoas genitor quam torquet habenas.
Tu terris, optate puer, iam ferre beata
Lumina, iam primo radiis assuesce sub aevo.
Disce diu vultus in imagine figere tanta. 20
Hic priscos agnosce duces, venturaque qualem
Promittunt te secla sibi, qualisque nepotes
Effinxisse velis. Non debuit ulla parenti
Te proles maiora suo. Te limine vitae
Sustulit, et parvos erexit ad oscula vultus. 25
Nec sceptris aptare manus, animumque capacem
Fingere, nec pulchros cessavit comere mores.
O princeps, non ille quidem superabile nomen,
Sed cuperet vinci, teque in certamina laudis
Aemulus ipse parens, nimiosque invitat honores. 30
spacerTu quoque quam vigiles agitans sub pectore curas,
Ne pereant praecepta caves, non semina condi
Tanta solo meliore queant. Iam reddita coelo
Ecce virent, iam laeta diu fastigia tollunt.
Quis studium, moresque tuos, quis singula rite 35
Expediat? Nunc fraena ferox, duroque lupatos
Aere quatis, nunc tela manu breviora coruscas,
Nunc pia cum doctis socias commercia Musis.
Mox ubi lassatam ludo diffundere mentem,
Et studiis placet esse modum, quis crederet annis? 40
Sic puer es, magni quondam ut cunabula Martis
Vidit in Odrysiis mater Saturnia sylvis.
Ut referunt crevisse Iovem, vel cuius in ore,
Tunc quoque cum fieret, stabant oracula Phoebum.
Talis ades, sic ora decens mortalia supra 45
Assurgis, vultuque potes tot reddere divos.
Et si purpureas humeris crispaveris alas,
Cautus Amor. Si templa coles, sis laetus Apollo;
Si nemus, ipsa Paphi pulchrum dea credat Adonim. blue
Et nunc quod teneros Parnasso infigere gressus 50
Approperas, perge, alme puer. Fecere canenda, blue
Et cecinere dii. fidibusque armisque potentem
Aeacidem Phrygii stupuit vetus incola campi.
Liber ab Ogygiis Gangetica littora campis
Fregit, et Aurorae populos, Pontumque rubentem, blue 55
Victor habet, cui sacra tamen non vertice Nysae
Grata magis, quam quae Cyrrhaeo victima templo
Ponitur, et sociis surgunt altaria Musis.
Te quoque fama manet, nec pectus purpura velat
Pulchrior, aut sacro nitidae quae culmine frontis 60
Olim vincla geres, quam de Permesside lympha blue
Hic quem nunc tibi quaeris honos. Natura potentes
Sponte facit, dignosque suo diademate virtus.
spacerVive diu, o felix, o tot veneranda deorum
Progenies, cui fama novas iam concipit alas, 65
Lassarique timet, cui tela, ensesque, minasque,
Mars parat, et placidas mulcet pax aurea gentes.
Vive diu, magni cuius cunabula reges
Iam celebrant, cultaeque parant sua carmina Musae.
Te Seresque Arabesque colant, te quicquid Eoa 70
Luce videt, quicquid seris sol aspicit undis.
Atque ubi crescentes maior numeraveris annos
Te nymphae, formose, colant. Te Delia supplex
Exoret, vel quae tunc Aegida ponere Pallas
Sponte volet, nimiumque tibi mansuescere virgo. 75
Nec durus sis nempe deae. Des numina coelo,
Progeniemque novam. Sed cum lassata triumphis
Mens erit, et totos caelabit laurea postes,
Serius in coelum quam te cupida astra vocabunt
Approperes felix. Aut si mortalia tangunt 80
Vota deos, terras habeas, terrasque perennis
Cum genitore colas, nunquamque haec sceptra relinquas.

I.5 PLANCTUS CORYDONIS AD PHOEBUM blue

Pastor Apollinei Corydon in limine templi,
Sordidus imbre genas, et tristi pectus arena,
Hoc prope defecta lugebat arundine carmen.
Phoebe parens, o cui ipse suas deus aequoris undas
Tradidit, ipse suos concessit Iupiter ignes, 5
Cur mihi, Phoebe parens, facies pulcherrima rerum,
Qua renovas campos, et das nova saecula mundo,
Cur radii placuere tui? Cur pascua nostra
Deserui demens, et me spes vana fefellit?
Tunc mihi praesagae frustra dixere volucres: 10
“Quo properas Corydon? Cur regia tangit agrestem?
Cur fugis hos saltus, et concipis improbus aulam?”
Talia dicebant, nec me movere volucres,
Nec qui congemuit, liqui cum pascua taurus.
Sed veni, et gemina cecini tibi laetus avena,
Forsitan et placui. Certe tu vertice toto
Assensus, nostro dixisti in limine persta.
Persto equidem, atque ausus tenui nunc ludere versu,
Nunc etiam positis Cytharam tetigisse cicutis,
Et tentare fides, fidibusque retundere plectrum, 20
Ecce animum, et duros longa spe fallo labores.
spacerTertia iam sylvas velavit frondibus aestas,
Et toties nudis redierunt frigora campis,
Ex quo tristis, inops, sancta haec altaria circum,
Et te, Phoebe parens, et me per vota fatigo. 25
Saepe mihi dixit patrii mens conscia tecti,
Et mihi saepe senex in cortice scripsit Amyntas,
Respice oves, Corydon, satis o satis irrita vota
Lassavere deos, Corydon tua respice tecta
.
spacer Quid facerem? Possemne tuis discedere templis? 30
O dolor! Ad patrias remearem inglorius oras?
Quicquid in has mecum vexi trans caerula sedes,
Corrupit iam longa dies, saccumque, pedumque,
Et calathum, et sparsos quae fistula convocat agnos.
Sic pudet heu rediisse domum. Si cedere cogor 35
Hinc tamen, atque iterum pecori comes ire relicto,
Cedam equidem, et meritas effundet Musa querelas,
Damnabitque deos, et iniquae stamina Parcae.
Forsitan et nostri linquet monimenta doloris,
Forsitan et nostrae credent nova saecula Musae. 40
Quicquid erit, te Phoebe colam, te fistula nostra
Semper adoratum te gramine dicet in omni,
Dum fluvius salices, et habebit campus avenas,
Et lupus in sylvis, et erunt in vallibus agnae.
spacerNam mihi nomen erit, vivetque in saecula carmen. 45
Vidi ego, dum tremulis errabam pastor in umbris,
Et mea dilectam laudabant carmina Lydam,
Agrestes stupuisse deas. Tunc omnis arundo,
Omnis ager, nostros referebant omnia versus.
Vidi ego certantes, et erant tunc praemia cantus, 50
Et Chromin, et Nomaden. Novi quid possit Acestae
Fistula, sed nostris rarus mihi certat in agris.
Qua tumidus nigra Rhodanus circumtonat unda,
Qua mutat Ligeris syrtes, et Sequana mundum
Nutrit, et Eridanus, Tybrisque in marmora currunt. 55
Quicquid iis late pastorum ludit in arvis
Tu compone mihi. Vincet mea fistula multos.
Haec mihi si superi vitam, si tempora donant,
Immortalis erit. Non hanc tuba Lydia vincet,
Non buxus Cybeles, non rauci tympana Bacchi. 60
Audiar Hesperiam qua porrigit ultima terram
Audaci natura sinu. Qua sydera prima,
Phoebe pater, pulsas, cupidoque renasceris orbi.
Forsitan et nostram cupies servasse Camoenam,
Cum dicam gentes varias, atque extera rura, 65
Et falsa indignis vendam heu praeconia divis.
Et mihi si durus (nam nulla hoc nesciet aetas)
Si mihi durus eris, dicent per saecula gentes
Innumerae. Miser es, Corydon, et crimine fati,
Et Phoebi culpa. Phoebus non omnia vidit. 70
spacerQuid mihi quod toto luces pulcherrimus orbe,
Quid prodest medium quod libras pondere mundum,
Quodque regis Musas, tu Musis doctior ipse,
Si mihi nec luces, nec amas mea carmina, Phoebe?
Parce, pater, parce o coelorum prima voluptas. 75
Iusta queror. Si me Phrygios meus error in agros
Egisset, si barbarici sub limine tecti
Tot mea pulsatas lassassent verba cicutas,
Forsitan ipse Midas, et duri barbarus oris
Laudassent versus, essent et praemia laudis. 80
Hei mihi si questus iam iam cum videris istos,
Phoebe pater, dices: “Sunt haec bona carmina, pastor.
Hoc tantum, et sterili pensabis carmina laude”
spacerSaepe mihi arridens, “Corydon, pete munera,” dicis.
“Quid petat ah Corydon? Corydoni delige munus 85
Ipse pater. Nescit quae poscat munera pastor.
Sponte mea sanctas pendebit carmen ad aras,
Sponte tuum nostrae resonabunt nomen avenae,
Sponte tua mihi dona feras. Non improba posco,
Thura Iovi ferimus, foecundos Iupiter imbres. 90
Pro mulso segetes reddit frugum aurea mater,
Nysaeusque pater pro caesa vina capella.
Aut mea si gravis est tam parvo fistula sumptu,
Redde pedum, calathumque, et pastoralia signa
Quae tuleram mecum, quae longus deterit usus. 95
Redde precor, pater alme, Per o tua pignora quaeso,
Delicias divum, et venturi sydera mundi.
Sic te tam superent, tam post se Phoebe relinquant,
Quam tu sceptrigeros vicisti Phoebe parentes.”
spacerFinierat Corydon, sanctique in pulvere templi 100
Sternebat miseros effuso vertice crines.
Audiit, eque suis Phoebus pater annuit antris.

I.6 CORYDONIS CARMEN EUCHARISTICON blue

Questus erat Corydon; morituraque lumina solvens,
Oscula iam positis dederat suprema cicutis,
Cum pater arcano Phoebus respondit ab antro,
“Parce queri, Corydon, non dices externa rura, blue
Nec falsa indignis vendes praeconia divis.5
Noster eris, nostramque senex cantabis ad aram.”
Dixit, et augustam concessit ad oscula dextram.
Tunc vero et vultu, et livida lumina tersit
Auditus Corydon, tollensque ad sydera palmas,
“Phoebe pater,” dixit, “quo non vel pulchrius aether 10
Numen habet, vel habent nostrae foecundius aurae,
Da veniam lachrymis, et vano parce timori.
Nam mihi, linque greges Corydon, maiora dabuntur
Praemia, dicebas, et te promittere vana
Phoebe nefas, sanctoque nefas diffidere Phoebo. 15
Sed me tempus iners, inimicaque fata Camoenis,
Magnaque terrebat reliquorum culpa deorum.
Nunc mihi spes lentae, posito nunc cura tumultu,
Securusque timor, placet et dilata voluptas.
Iam neque sylvestres quaeram sub fontibus umbras 20
Pastori, pecorique, et in altae devia rupis
Deducam faciles ignota per arva capellas.
Nec patriae reducem crudelis Musa Lycotae
Ridebit, digitove malus monstrabit Acestes.
Iam non pastor ero, non si Pan ipse cicutam 25
Promittat; non si quaerant mihi pascua nymphae,
Inque lupos donent medicatas cantibus herbas.
spacer“Ite greges, longumque mihi mea cura valete:
Quaque sub ingenti vix lucent arbore soles.
Huc illuc varius deducat carmina pastor; 30
Rustica vel facili meditetur dona puellae,
Aut volucrum nidos, aut plenis fraga canistris.
Vita quidem felix, et quam sat possit amare,
Quisquis nec superos, Phoebi nec limina novit.
At mihi nunc meliorque dies, et purius aether 35
Lucet, et optati propior stat linea coeli.
Iam mihi non calami, salicisque e cortice lento
Fistula, quaeque movent agrestes carmina nymphas.
Sed plectrum, doctaeque fides, cytharaeque, lyraeque
Nomen, et aurata magnum testudine carmen. blue 40
 spacer“Phoebe pater, lux prima deum, quem sydera pressis
Ignibus, et positis venerantur caerula ventis,
Phoebe salus terrae, coelorum gloria Phoebe,
Plectra quidem laudesque super, mortalia vincis
Carmina, teque potest tantum tua dicere Delphos. 45
Te tamen audebit Corydon tuus ardua supra
Ferre poli, factisque tuis ornare Camoenas.
Atque tuis raucum seu classibus ingemet aequor,
Seu duras acies, lethaliaque arma per orbem
Miscebis regale fremens; aut mitia victor 50
Iura dabis, vincesque tuam fortissimus iram.
Quicquid ages, mea plectra canent, famaque perenni
Munera persolvam, seu quae iam, Phoebe, dedisti,
Seu quae, Phoebe, dabis. Nullisque hoc excidet annis.
Et tua me virtus, non inclyta munera, Phoebe, 55
His egere locis. Testor Cytharamque, Lyramque,
Quam mihi das, et quas liqui iam maior avenas.
spacer“Tu quoque, Phoebaei custos sanctissime templi,
Seu te Thestoridem, seu Thiodomanta vocari blue
Praecipis, aut longe cernentem fata Melampum. 60
O decus, o ingens, Phoebi o dignissime cultor,
O tantum Phoeboque minor, Phoebique minister.
Tu mea non altos mittentia thura vapores
Commendare deo, tenuesque advertere fumos
Dignatus, magni placasti numina Phoebi. 65
Accipe nunc grates, teque hoc, o sancte sacerdos,
Hoc audire iuvet. Non irrita dona tulistis.
Audiet hoc tellus, quamcunque liquentibus undis
Littora vel pulsant, vel plenis flumina ripis.
Audiet hoc aether, nulloque tacebitur aevo: 70
Pastor erat Corydon, pastoris vota sacerdos
Detulit ad Phoebum, vatemque hunc fecit Apollo.”
spacerHaec Corydon, Phoebumque simul, Phoebique ministrum
Supplicibus votis, et multo thure vocavit.
Nec mora, iam maior, facili iam numine laetus, 75
Iam sua maiori fixit vestigia planta.

I.7 DAPHNE blue

Arserat in Daphne, quae formosissima rerum,
Threicius Corydon, dilectus Apolline pastor.
Ille quidem multum veteri dignatus amore
Leuconoes nymphae, sed sic nova fata ferebant.
Sola placet, sola est Corydoni candida Daphne. 5
Ergo illi virides de cespite condidit aras,
Thuraque cum festis posuit redolentia sertis.
Saepe novae messis primas adolevit aristas,
Saepe novos foetus pecorum; super omnia cantus
Addidit, et tantos versu celebravit amores. 10
Spes quoque longa fuit. Daphnem tunc forte regebant
Eximii heroes, divum genus. His sua saepe
Vota tulit Corydon. Saepe illi verba dedere,
Spemque simul. Spes o reliquis magis anxia curis!
Donec eheu tristes vultu dixere severo. 15
“Vana petis, Corydon. Non est penetrabilis igne
Nostra tuo. Corydon pastor, Daphne una dearum est.”
Horruit auditu Coydon, atque obvia late
Tunc fregit virgulta manu, seseque doloremque
Affatus, solis erravit torvus in agris, 20
Ac tandem miserae posita caligine mentis,
Sedit in adversa, dixitque haec carmina, ripa.
spacer“O mihi non dextro dilecta Cupidine nympha,
Nympha decus sylvae, quis te in fastidia nostri
Egit, et incoeptos crudelis rupit amores? 25
Anne quod heu prono veni ad tua limina vultu
Supplex, et foribus posui saepe oscula nudis,
Hinc humilem rata nempe virum, virtutis egenae
Suppliciis damnas, fastuque assurgis iniquo?
Falleris o. Me Leuconoe ditissima campi, 30
Me fovet, et blandis auget sua munera verbis.
Hinc mihi lacte novo, pomis modo temperat aestum.
Saepe tulit cyathos, dextraque rubentia fraga
Saepe tulit plenis quae legerat ipsa canistris.
Ast ubi bruma nives canentibus increpat alis, 35
Extruit illa focos, et quas nos coepimus ambo
Torret aves, duplicat nostram quoque sedula vestem.
O quam cara mihi, si tu non carior esses!
Sed ferus urget amor. Mallem quae dona paravit
Haec debere tibi. Vel si quoque parva darentur, 40
Grande tamen donis pretium (scit quisquis amavit)
Donatrix faceres, et te mirarer in illis.
Inque vicem tota ferrem tibi munera dextra.
Pastor ego? Pastor Phoebus fuit, et mea multis
Fama volat campis. Non ignorabilis hospes 45
(Pande fores, Daphne) nec iners tua tecta subibo.
Ipse pedo possum quicquid potuere parentes,
Nunc dare signa gregi, nunc vulsas tollere glebas,
Et terrere lupos, et fossas iungere saltu.
Di melius, quam me post longi turbinis orbem 50
Decipiat iussas funda lapis actus in oras.
Nec tibi iam tantum placeas o candida virgo;
Digna coli Daphne est, Corydon quoque dignus amari.
Dicam equidem, vultusque meos, et caerula novi
Lumina, rarus erit formam tibi pastor ad istam. 55
spacer“Quid tamen haec surdas memorem male sanus ad aures?
Stat tibi (proh superi!) Corydonem perdere Daphne.
Ergo ferox, totiesque meis repetita Camoenis,
Spernis adorantem, nec me mea culpa, nec error,
Sed vilem fecere preces? Da surgere in iras, 60
Da versus mihi Phoebe truces, da digna rependam.
Audiat et iustos ultrix Rhamnusia questus.
Quid loquor infelix? Vitae (o pulcherrima) nostrae
Ius tibi fecit amor, ius est quodcunque libebit.
Nympha, nihil peccas. Huius peccastis alumni 65
Eximii geroes, divum genus. Unde severum
Fulmen, io? Tanto cur me iam perditis ictu?
Quis mihi non vestrum laetis prius omina verbis
Spemque dedit, magnos timide cum fassus amores,
Hei mihi, dilectae quaero servire puellae? 70
Quisque mihi spondebat opem, quam quisque dedistis
Spem mihi, cur omnes (miserum!) cur tollitis omnes?
Ast ego magna quidem, sed non tamen improba poscens,
Vota rependebam. Colimus quoque numina votis.
Quin loquor? Et verbis saltem sic conscia corda 75
Allevo? Non ullum vetat haec solatia fatum.
Vota quidem; at votis etiam maiora parabam.
spacerIgneus Eoo qua se pater exerit axe,
Quaque facem condit nocturnis fessus in undis,
Vestrum fama tulit late decus; omnia laudes 80
Implerunt vestrae, coeli quoque sydera pulsant.
Ille tamen periturus honos, aevoque senescet,
Cum vos rapti oculis, et erunt sua regna futuris.
Sic alii micuere prius, quorum ardua virtus
Tandem passa situm est, et nomina rara supersunt. 85
Solis vita manet quibus indulsere cicutae
Pastorum insignes, quales mihi tradit Apollo.”
spacerDixerat haec Corydon, subito cum murmure coeli
Rupta dedit nubes lucentibus omina flammis.
Pura fuit mundi regio. Qua surgere Phoebus 90
Suevit, et a laeva dextrum sonuere volucres.
Ille salutavit praesentia numina divum,
Ille oculos frontemque manu detersit, et ingens
Speque simul vultuque fuit, positisque querelis,
“Nympha mea o,” dixit, “nymphaeque heroes alumni, 95
Parcite. Vos fallax duros mihi fama ferebat.
Non eritis. Rubuit coeli plaga fausta sinistri,
Et iussit posuisse metus. Mihi lactea Daphne
Cedet, et o duros posthac ne fingite vultus.
Vester ero, credo superis coeloque loquenti. 100
Vosque ego dum terras aer, coelum ambiet auras,
Et fines terris, et erunt sua littora ponto,
Semper honoratos, semper post numina primos
Et Iovis et Daphnes, precibusque et thure vocabo.”
spacer Haec Corydon, Daphnesque sibi spondebat amores, 105
Credulus anne nimis monstrantibus omina divis?

I.8 DAPHNIS blue

TITYRUS, CORYDON

Texerat horrentes furva caligine vultus
Sol Pater, et toto squalebant sydera coelo.
Tityrus, et Corydon, laevas imitantia buxos
Ora manu nixi, flebant te maxime Daphni,
Daphni decus campi; diro quem vulnere raptum, 5
Non tantum agricolae, non gens pastoria tantum,
Sed flebant elementa palam, tellusque, polusque;
Et sua concussae vexabant brachia sylvae;
Tristius et raucos volvebant aequora fluctus.
spacerIlli inter lachrymas, abruptaque verba querelis, 10
Reddite, dicebant, nunc reddite, sydera, Daphnim.
TITYRUS Vivimus? An nigro miseri concessimus orco?
Quod scelus? Unde irae superum? Proh saeva Sororum
Pensa, nec in tantos quondam ingeniosa furores!
Aspice: non idem campis color, omnia marcent 15
Gramina, nec gelidis Boreas afflavit ab oris.
Iam trepidae pallent frondes, iam lurida messis
Tingitur, et nullum consumpsit carmen aristas.
Arva sibi desunt, et nunc trahit omnia secum
Tristis, et e luctu virtus cognoscit alumnos. 20
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera Daphnim.
CORYDON Tityre mitte pedum Pecoris non cura iuvandi;
Non iam lucis amor, nulli post talia risus.
Occidimus, parvoque simul mors horrida ferro
Pastoresque gregesque tulit. Iam Daphnide rapto 25
Marcet ager, mutusque procul per devia terror
Sparsit inane pecus. Facinus nescite futuri,
Pene facit sontes haec tanta iniuria divos.
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera, Daphnim.
TIT. En modo laetus ager, nullo plus pondere gaudens, 30
Quam sua cum noster premeret vestigia Daphnis,
Daphnidis heu caesi diro nunc vulnere sparsus,
E non sponte rubens; quo moesta piacula fonte
Ponere, queis sese possit lustrare sub undis?
Eluite, o superi, fusis miserabile nimbis 35
Crimen, et in toto si desunt nubila coelo,
Reddite nunc, saltem, nunc reddite, sydera Daphnim.
COR. O divae o celeres nemoralia numina nimphae,
Sueta choris Daphnin admittere, sueta petenti
Incautas monstrare feras, et ducere tela, 40
Spargite nunc crines laceros, nunc rumpite vittas.
Nusquam Daphnis adest, nusquam laetabile carmen.
Heu blandae periere genae, laeta ora, nec illo
Deterius lumen pulsis quo Lucifer astris
Pandere septa monet, madidosque revisere pastus. 45
Plangite ferali marcentia pectora more,
Plangite Sylvicolae, medioque haec addite planctu,
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera, Daphnim.
TIT. O chaos o ingens! Pereunt discrimina rerum.
Omne venit terris sublato vindice crimen. 50
Nunc aries cornu, petulans nunc haedus in herbis,
Debile de viridi late pecus aequore pellit.
Quique boves cervice tument, queis robora fronti,
Septa feri rumpunt, et quae pinguissima pastu
Arva placent, longa circum insedere corona. 55
Astupet omnis ager, ducunt ieiunia damae.
O cohibete nefas, vel qui regat omnia rursus
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera, Daphnim.
COR. Quanta per eversi tempestas culmina mundi
Miscuerat terras, orsus cum pascua nostra 60
Auspicibus divis quondam componere Daphnis!
Ut tunc Marte fero rapidas egisse per orbem
Addecuit fundas, atque obvia sternere saxis!
TIT. Quanta dedit victor pacatis ocia terris,
Cum rapidae cessere ferae, lymphataque corda 65
Daphnidis ad versus miseros posuere furores!
Nec sua complevit magna modo pascua fama.
Quisquis ad Arctoas hyemes Phoebumve cadentem,
Pastor oves egit, vel laetas rupe capellas,
Quem petit igne Nothus, radiis qui flavus Eois, 70
Daphnidis ad vires suspectaque robora pronus
Horruit, aut tantis captus virtutibus arsit.
Heu victor bello, saevae iacet hostia pacis.
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera, Daphnim.
COR. Daphnida qualis erat nunc, Tityre, concipe mente. 75
Cerne gravem baculo dextram, quem myrtea longum
Sylva dedit. Cerne et meritis innexa coronis
Tempora; quercus erat, laurusque, et mitis oliva. blue
Qua graditur laeta arva nitent, et sibila ponit
Anguis, et omnigenis curvatur foetibus arbor. 80
Cerne decus frontis, trepidosque ad singula Tauros
Verba, sed effusis pingues palearibus ire,
Ire et oves saturas, Saturnia regna redire;
Tityre tunc dices (lachrymae tua verba sequentur)
Talis erat pastor Messenis Cynthius arvis. 85
Tityre tunc dices, nostra ille in commoda vixit.
Reddite nunc, dices, nunc reddite, sydera, Daphnim.
TIT. Cerne magis fuso pallentia sanguine membra,
Et lapsos vultus, et livens pectore vulnus;
Tunc Corydon dices, heu nostra in funera Daphnis 90
Occidit. Ile brevi sublatus ad astra dolore:
Sed facient longos terris sua vulnera luctus.
Reddite nunc nobis, nunc reddite, sydera, Daphnim.
COR. Sit mitis, placetque Deos, sint omina nostri
Cassa metus; mens tuta polo, terrisque perennis 95
Fama procul duret; corpusque umbramque tegenti
Sit leve pondus humo; sint et de sanguine flores.
TIT. Semper et ad tumulum sint tristia sacra, piumque
Agmen, Eleusinos vincamus et ignibus ignes.
COR. Tityre, pone metum, placavimus aethera luctu. 100
Ecce redit coelum vibratis laetius astris.
Daphnis habet coelum, Daphnis tenet astra, nitetque
Ipse novum sydus (numera modo sydera) Daphnis.
TIT. Daphis habet terras. Novus en regit omnia Daphnis
Ille quidem parvoque pedo, fundaque minore, 105
Crescentique manu; genius tamen omnia maior
Implet, et o quantos illi iam destinat annos!
Ite pecus laetum, consuetaque carpite prata.
Ite gregum domini (nunc o bona secula surgunt)
Ite per umbriferas (Daphnis regit omnia) sylvas. 110
Ergo et vos Dryades, et vos quae montibus altis
Erratis nymphae, longos iam solvite luctus.
Frangite iam molles risus, iam fingite crinem.
Hic aget hic vestras patrio de more choreas.

I.9 NOBILISSIMO COMITI SARUM ROBERTO CECILIO, SUMMO AERARII ET SECRETORUM REGIORUM PRAEFECTO &c. blue

Quod tua non fortes tentant praeconia Musae,
Parce precor: cecinere Iovem. Post talia credunt
Per cunctos fas ire deos. (o gloria nostri
Orbis, et ad seros fama venture nepotes).
Sed vatem Musasque fove. Nam copia tanti 5
Nunc o nunc operis, quanquam divasque, novemque
Sollicitat. Iam quae sumant exordia quaerunt
Laudibus, extremis quae pars aptissima plectris.
Seu novus Hyblaeis cum iam de vallibus omnes
Evocat annus opes, et se cultissima cingit 10
Floribus, atque hilares natura resumit amictus,
Emissae cunctantur apes, qua fidere parte,
Quid primum libare velint. Nunc mollis amellus,
Nunc violae, parvas nunc audit amaracus alas.
Si tamen herois pulchros in imagine vultus, 15
Dum Musae lustrantque tuos, releguntque penates,
Si vidisse queant, cuius tu sanguine cretus,
Qui famae monstravit iter, nec cedere curis
Edocuit, sanctaeque fidem praestare tiarae,
Hinc reor in iustas sument primordia laudes. 20
spacerO quoties blando defixus in oscula risu
Te patrius demulsit amor, pressitque senectae
Pondere, nec vanae fudit praesagia mentis,
Te fore quem coleret Virtus, cui cedere Pallas
Vellet, et attonita proles Cyllenia lingua. blue 25
O quoties summis formare capacia rebus
Pectora, et ingentes regnorum evolvere casus
Cum voluit, tete maiora in semina mentis
Crescere, seque etiam stupuit iam posse doceri.
Nunc quicunque tuas tumulus circuntegat umbras, 30
Nunc audi, memorande senex. Ni nomine tanto
Obstaret tua progenies, ut saecula prisca
Vicisti, longos poteras vicisse nepotes.
Sed famam premit iste tuam, seu sydera pallent
Lucifero renovante diem, seu flumina pulchra, 35
Vel pulcher Tamesis, gemini vel cornua Rheni,
Vanescunt pelago, et secum sua nomina mergunt.
Nec tibi de tantis nunc quicquam illustrius actis,
Quam tantum hunc genuisse virum. Si credere fas est
Diversas migrare animas, membrisque sub unis, 40
Seu nemore Elysio, meritos consistere manes.
Te nato, cum mors tristis tua fata peregit,
Insedisse putem, tunc addita robora menti,
Protinus, atque animum tanto crevisse sub aestu.
Sic ubi caeruleis non obluctatus Hydaspen 45
Excipit Indus aquis, surgit mirantibus arvis
Alveus. Ast illi properant confundere vires,
Atque auctas stringunt iam non duo flumina ripas.
spacerAt tu, magnanimi prolesque animusque parentis,
O decus aequoreae gentis, quem flava Britannum 50
Agmina, quem posito commendat Ierna tumultu,
Ne precor o iustas dubites agnoscere laudes,
Et paulum gratare tibi. Non altior ullus
consiliis animisque fuit. Si te illa tulissent
Saecula, ab Oebalii Latium quibus arce Tarenti 55
Aeacides belloque ferox, atque arte premebat blue
Arduus, haud esset Cyneae memorabile nomen.
Ausonium intrasses Roma plaudente senatum
Mitis, et hinc regi patribusque hinc foederis author.
Aut si te Phrygio Danaae sub littore classes 60
Vidissent, Danai tacuissent Nestora vates. blue
Nec te quae summum vario temeraria nutu
Largitur fortuna locum, sed candida longe
Evexit virtus, humanisque extulit astris.
Ipse potens rerum, primo cui fata, bonusque 65
Iuppiter, et melior tradit Fortuna Britannos,
Agnoscit laudatque tuas, patriaeque, sibique
Gratatur dotes, et iam nihil invidet astris.
Hic tecum hic magnae partitur pondera curae,
Sanctaque sydereae pandens penetralia mentis, 70
Tecum fata facit, seu consuluisse tonantem
Credimus interdum stupefacti oracula Phoebi.
spacerNec quo belligeros patrii maris unda Britannos
Alligat, et geminum discriminat obice mundum,
Hoc laudes, nomenque tuum, famamque decoram 75
Fas haesisse fuit, quam non incerta carinae
Ventorumque fides peregrinis protinus oris
Detulit, ipsa procul Virtus ingentibus alis
Subnixam tumidi vexit per caerula Nerei.
Illa per occiduae Tartessia littora gentis, blue80
Per Rhodanum Ligerimque volat, per claustra potentis
Naturae, et gelidas emensa est protinus Alpes.
Teque orbis pars una colit, pars una veretur,
Miranturque omnes. Nec te sublimia tantum
Pectora, vel celsi patientia lumina solis, 85
Sed vulgus, rudibusque puer tremebundus ab annis
Cognoscit. Te foeminei per longa susurri
Compita, te faciles narrant per rura coloni.
Iam nova iam cupidi vota invenere parentes,
Nutricumque insanus amor, cunisque precantur 90
Quas toto pressere sinu, quas floribus augent,
Non Ithaci mentem, magni non robur Achillis,
Tithonive dies, sed, parve, Cecillius oro
Sis, referunt, similemque geras pulcherrime mentem.
spacerO quoties primo cum nondum Phoebus Eoo 95
Aequoreis abscessit aquis, iam turba clientum
Ante fores timidis lassat tua limina votis! red
Nec de plebe viri, sed quos cultusque, decorque,
Natalesque volunt tumido consurgere fastu,
Et tantum cessisse tibi. Tu fronte serena 100
Hos audis, iterumque illos: tantusque loquenti
Tam mitisque decor, precibus sive annuis illis,
Sive negas, te semper amant; aequusque repulsi,
Admissique animus. Nec te quamquam undique curae7
Circunstant, vigilesque iubent transmittere noctes, 105
Vidimus irato mutantem lumina vultu.
Par cunctis, semperque tibi. Sic omnia quamvis
In mare declives evolvunt flumina fluctus,
Hoc Nereum sentire pudet, nec maior in altum
Exurgit, fluviisque, suaque capacior unda. 110
spacerNunc precor hos serves vultus, frontisque benignae
Dulce decus, cum se tua noster ad atria Phoebus
Sistet, et o teneris fac sit fiducia Musis.

I.10 AD ILLUSTREM FAMA AC GENERE VIRUM, GUILIELMUM BARCLAIUM, PARENTEM DULCISSIMUM blue

Magne parens, quem ne pigra quaecunque sub Arcto
Astra nitent una credat statione teneri
Mundus, ab aequoreis iussit fortuna Britannis
Externo migrare solo, Lotharisque sub oris
Pulchra Caledoniae coniungere stemmata famae, 5
Nondum lucifero cursum temone peregit
Phoebus, et omniferum coiit revolutus in annum,
Ex quo me patriis cingens mitissimus ulnis
Fovisti gremio, et quae per suspiria transit
Infudisti animam, cum me veneranda benigni 10
Principis ad patrios revocarent iussa Britannos,
Et mihi iam longo te iam mihi saecula cursu
Invidisse puto. Quoties me dulcis imago
Sollicitat, blandoque trahit praecordia motu! red
Quae mihi cum prima tuleram de luce salutem 15
Verba dabas, quae cum post sera cubilia solis
Sobria iungebat laetus convivia vesper,
Nunc redeunt, dulcique animos carpuntque foventque
Alloquio, quamvis totis nos caerulus undis
Dividat, et surdis Nereus interstrepat undis. 20
spacerAt tu, seu placidam curis subducere vitam,
Et canos mulcere iuvat, fessoque sub aevo
Laude frui, atque actos laetus reminisceris annos,
Seu placet assueto multum decurrere campo,
Qua te sancta Themis, qua te mens ardua raptum blue 25
Impulit, et meritae monstravit praemia famae,
Nunc certe viresque, parens, primamque senectam
Incusas, quod te patriis procul amovet oris
Debilis, et nostras vetat heu invisere terras.
Et tibi quod terris, patria quod et amplius aura, 30
Iacobi negat ora tibi, plus ora cupita
Nempe tibi, quam Sidonius laeta astra videre
Optasset vates, trepidum cum pulsa reliquit
Corpus, et in sanctam fugit lux abdita mentem. blue
Si tamen hic tumidum, si fors transmittere pontum 35
Te iubeat, rursusque tuos lustrare Britannos,
Non vires, non te spatium pontique solique
Terreat, atque omni spatio crudelius aevum.
O genitor, desiste queri; satis ille superque
Approbat ingenium, corpusque excusat et annos. 40
spacerTu modo seu dulces humanis Andibus agros,
Seu colis Austrasiam, qua multo colle Mosella
Vitifer inserpens depressos egerit amnes,
Parce tibi, neu cassa labor iam membra fatiget
Amplius, et meritis indulge mitior annis. 45
Ipse velis natoque tuam servare senectam,
Consortique tuae, primis quam iunxit ab annis
Fidus Hymen, qua te toties dixere beatum
Coniuge, qui tanto toties dixere marito
Austrasias inter felicem hanc esse puellas. 50
Si mores probitasque placent, si praemia virtus
Accipit, Inachiam facilis, Laedamque Europamque,
O non invideas superis, unamque quod ultro
Quod facis, aeternis observes ignibus Annam. blue
Haec, tua seu placidi sinuarunt carbasa venti, 55
Seu fremuere undae, gemuitque exterrita pinus,
Fida comes semper lateri, colloque pependit
Dulce onus, atque animum nullo deiecta timore est.
spacerFelices, o quot patitur per saecula vitam
Assyrius Phoenix, senii qui taedia tandem 60
Ignibus, et nimios nil territus exuit annos,
Tithono quot diva dedit, quae lumine solem blue
Advocat, aut vates Phoebum Cumaea poposcit,
Tot vobis dent sponte deae, queis iura severi
Staminis, et nunquam vivaci membra senecta 65
Exoptent lassata mori. Si vivere certe est,
Dum nomen virtusque manent, dum fama superstes,
Omnia perpetua vincetis saecula vita.
Tempus erit cum vos prono veneratus honore
Amplectar, tangamque manus, atque oscula figam. 70
spacerTunc ego de charis orsus narrare Britannis.
Tunc referam quid rector agat, quam fronte benigna
Dignetur famulas, et miti temperet ore
Fortunam; quam pulchra genas, quam lumina sancta
Maiestate nitens nostri matrona tonantis; 75
Quam tener et parvis dudum maturior annis
Crescat in attoniti princeps miracula mundi. blue

I.11 EPICEDION ILLUSTRIS PUELLULAE ISABELLAE A BOSCHOIT, NOBILISSIMORUM CONIUGUM FERDINANDI A BOSCHOIT ET ANNAE MARIAE A ZAMUDIO FILIAE blue

Quis mihi quis divum gemitus, et tristia donet
Carmina? Quis digno laxabit pectora questu?
O dolor! O pietas! O cruda exordia magnae
Indolis, et nunquam lachrymis explebile fatum!
Non ego Cyrrhaeas iam poscere plectra sorores, 5
Funereosque ausim cantus Pro virgine parva
Nempe gemunt, positaque lyra turgentia plangunt
Pectora, nec vatem possunt audire vocatae.
Nec te, cuius erat virgo hae pulcherrima munus,
O natura, vocem; nam si natura valeres, 10
Non peritura fuit qua tu exultare solebas,
Quam monstrare Iovi, aut comitem spondere Dianae. blue
spacerTune, Isabella, peris? Tantae mors semina mentis,
Spes tantas insana rapit? Natalia nondum
Quinta tibi pleno circum sol egerat orbe, 15
Cum meritis transgressa dies, terrisque relictis
Iussa subire polos, radiatis concolor astris,
Et nondum expertae temerata cupidine vitae.
Vera loquor, vel falsa ferunt insomnia mentem?
Tu modo laeta choris, tu simplicis ocia vitae 20
Sancta trahens, semperque novo gratissima lusu,
Heu tumulos, Isabella, subis? Quae fulmina tanta
Mole cadunt? Nostris quis sic deus invidet oris?
Ah memini (quanquam est ingens meminisse bonorum
Quae fugere dolor, totiesque amittimus illa) 25
Ah memini cum tu vestiga laeta movebas,
Imperio citharae, fidibusque assueta canoris.
Tunc tibi de nudo nutabat vertice crinis,
Sponte decens, parvo collectus in aera nodo,
Qua capitis stat summus apex. Haec haeret imago, 30
Haeret adhuc, cum blanda genas, cum colla parentum
Cingere vix gemino posses conata lacerto. red
Hospita tum cunctis (nam nondum conscia formae)
Ultro ibas, ultro dextramque et verba ferebas.
Ut decuit crebris agitantem iurgia verbis, 35
Promere nunc parvasque minas, irasq ue calentes,
Nunc etiam trepido culpam defendere vultu!
Quid tibi cum taedas, o insons, ausa pacisci,
Inque dies mutare tuas? Aequalibus ingens
Iam votum pueris, ast uni debita caelo. 40
Sic socer ipse fui, subito qui funere lapsam
Pene nurum lugens, nunc iusta hoc carmine solvo.
spacerQuicquid erat, quo te studiumque aetasque vocaret,
Mista iocis, annisque tuis, festoque lepori,
Semper erant, virgo, venturae semina mentis, 45
Si sinerent Parcae, et rebus mors invida nostris.
Sic ubi plena tument verno pomaria sole,
Cum vix primus honos ramis, cum brachia tantum
Summa virent, et opes nondum satis explicat arbor,
Frondibus in mediis per serta nitentia surgunt 50
Purpurei flores, obnoxia germina ventis.
Speque simul formaque placent. Ah si invidus Auster
Flaverit, exacta pendet spes irrita forma.
spacerVix tibi vix aetas puerilia vincula linguae
Solverat, et notae commercia iungere vocis, 55
Hesperiis, Gallisque, procax, flavisque Britannis
Iam poteras, Rhenique feras cernentibus undas
Misceri pelago, qua littora turbidus intrat.
Te multum maternus Iber, te Belgica tellus
Iactavere suam; te laeta Britannia parvam 60
Excipit, atque suis vult annumerare puellis,
Dum tuus a magno legatus principe nostrum
Incolit hic genitor Tamesim, gratissimus hospes.
Hic finem tibi fata dabunt, hic exitus aevi
Externa regione fuit; nec tarda peregit 65
Mors facinus. Quanquam saeva est atque inscia flecti,
Te tamen haec lento timuit torquere flagello.
Lucifer is primum qui te moestissimus aegram
Aspexit, virgo, sera cum nocte rediret
Hesperiis invectus equis, tibi molle recidit 70
Stamen, et aethereas raptam deduxit ad oras,
Matris ab amplexu raptam, cui frigidus hausit
Ora dolor, similisque tuae, pulcherrima, morti.
spacerQuae facies tectis, quam discors pectora luctus
Vertit, ubi heu sensim vacuos lethalis in artus 75
Venit hyems? Nunc muta domus, nunc horrida fletum
Tollit, et alterno pietas accenditur aestu.
Stat pater attonitus; seu quos Deus igne corusco
Terruit, et subitis libavit fulminis alis.
Incertusque sui, lachrymas nunc ille severo 80
Ore tenet, nunc clade minor se coetibus aufert,
Et gemitus solvit, secretaque verba profatur,
Quae potuit dixisse pater, pater orbus, et ipsis
Conqueritur fatis, nec curant fata querentem.
At misera interea genitrix sua pectora plangit, 85
Et fruitur luctu, gnataeque instrata tepenti
Consumit lachrymas, miserandaque murmura volvit.
Heu quoties quotiesque feros prohibere dolores
Aggreditur coniux? Quoties prohibere parantem blue
Idem ardor flendi iustique insania luctus 90
Frangit, et inceptis tollit conamina verbis?
Ut tamen hic primum miseris desaeviit ardor,
Et subiti posuere aestus, tunc pectora coelo
Tollit uterque parens, indignatique dolori
Exorant veniam, nec enim decreta severi 95
Sollicitanda poli, sanctum Deus aethere celso
Quicquid agit, quaecunque solo dat fata trementi.
Tunc in se rediere simul, tunc corde recepto,
Consensere Deo. Veluti cum montibus altis
Praecipitem Boream subitus furor intulit orno, 100
Illa quidem primum nutans, flectitque relictas
Improvisa comas, mox celsior aethera totum
Occupat, et vanis sese obiicit aemula ventis:
Sic planctus posuere feros, sic fortibus ausis
Pugnavere malo. Sed se meminere parentes 105
Interea, et iustos gemitus natura reliquit.
spacerNox erat, et moestis lachrymae fecere soporem,
Cum tu flammigeris, virgo, iam celsior astris
Gaudebas invecta polo. Iam spernere terras
Dulce tibi, atque artus vita meliore caducos. 110
Sed tamen et charos multum miserata parentes,
Protinus in terras et nota cubilia tendis.
Agnovere suam, luctataque brachia somno
Amplexus petiere tuos; mox territa, coeptis
Abstinuere suis. Stabat namque ardua fronti 115
Maiestas Isabella tuae. Te mente pererrant
Attoniti, timideque petunt coniugere dextram.
Maior eras. Alio radiabant lumine vultus.
Et nitidi crines, et de cervice decora
Palla fluens, late vestigia tota tegebat. 120
Et tandem sic visa loqui: “Deponite curam.
Vivo equidem, et quod vix aetas matura dedisset
Ingenium mors laeta dedit. Puerilia liqui
Syderibus iungenda meis. Nova membra, novosque
Induimus sensus. vile est quodcunque videtis. 125
Sunt alii soles illic, nova semper in astris
Gaudia, divini nunquam fastidia vultus.
Et nisi quod nostras tetigistis luctibus aures,
Iam terras oblita fui. Si filia vobis,
Si placui, nostris laeti gaudete triumphis. 130
Nempe dedit fatum pro raptis aethera terris.
Quid mihi tale dares, genitor, tuque, optima mater?
Certe ego iam vestro poteram de sanguine gaudens
Egregios numerare patres, et nota per aevum
Nomina, Belgarum proceres, et gentis Iberae 135
Stemmatibus complexa meis. Me regia proles
Inter honoratas potuit legisse ministras,
(Et legisset enim). Generum matura dedissem,
Forsitan et parvos utero felice nepotes,
Atque alias mox inde nurus. Haec gaudia vobis 140
Promisit de me cupidis spes irrita votis
Fac Parcas voluisse meas. Quam mista severis
Illa malis essent, quam non sincera voluptas!
Ast ego, securis superans mea sydera votis,
Nunc alias taedas, alios meditabor honores, 145
Perpetuum virgo, et nunquam marcente iuventa.
Maior ego sceptris (absit mihi livor) et ipsis
Maior ego queis me famulam fortuna dedisset.
Coeli tecta volo; paribus iam mista puellis
Semper ero, semper magno vicina Tonanti, 150
Iam secura mei, iam vestris anxia rebus.”
spacer Sic ait, inque polum liquido mox rapta volatu,
Amplexus non passa redit, postque omina tanta
Deserit haud moestos et nox et cura parentes.

 

IOANNIS BARCLAII POEMATUM LIBER SECUNDUS

AD LECTOREM BENEVOLUM

CIAS, lector quaedam ex his quae hic dedi poemata, cum defunctis tanquam cum adhuc viventibus loqui. Nam et poema in illustrissimi principis Henrici gratiam extruxi, cum adhuc incolumis esset, etiam in illius summi viri comitis Sarum, et celeberrimi suavissimique mei parentis. Quos iam a nobis raptos iniuriosum fuisset ab hac editione eximere, superstitiosi etiam animi ea sic aptare quae de spirantibus scripsi ut possint mortuis convenire. Alioqui vel singulis pene editionibus obnoxia poemata erunt. Vel saltem post seculum (quod certe longaevorum hominum vitam definit) intempestiva, si sermoni post eorum obitum cum quibus est habitus, durare non licet. Vale.

II.1 CORYDON AD AUTUMNUM, CUM PHOEBUM SUUM EA ANNI TEMPESTATE AEGRUM VIDERET blue

Pomifero Autumno, cum iam gravis annus in atras
Effusus nubes languenti incumberet orbi,
Palleretque dies, et rector lucis Apollo,
Sollicitus Corydon pro tanto numine dixit.
spacer“Pomifer, emerito qui nunc Autumne sub anno 5
Ultima solicitis promittis dona colonis.
Seu prope maturis aspiras mitior uvis,
Seu spem seminibus venturi concipis anni,
Exaudi, quamquam non multo thure vocantem,
Sed tenui calamo. Nam quid mage pastor habebam? 10
Ecce meus tristi pallens in turbine Phoebus blue
Nube sua nostrum terret nil territus orbem.
Non hoc bruma nefas (quamvis albentibus horrens
Illa comis, raucoque nihil placabilis Austro),
Non tumidi tantum conata audacia veris, 15
Aut quae flammigeris aestas sua crimina posset
Ascripsisse feris, quarum haec latratibus amens
Perfurit, illa suos rugitibus incitat ignes. blue
Solus in hosce metus, in tanta piacula solus
Sufficis, o aliis potius dignande trophaeis. 20
Tristis humus, tristi languentia sydera coelo,
Nec placidi fluctus. Quaerunt nunc omnia Phoebum.
At tu illum thalamis, aegrique in liminis umbra,
O Autumne, tenes. Qualem sibi luna nitenti
Axe superstantem mirantibus eripit arvis, 25
Cerne per attonitas pallentia lumina gentes,
Cerne graves vultus, atque ora iacentia luctu.
Sic populos vidisse iuvat? Si desit Apollo,
Qualis erit tellus? Quae sub caligine tanta
Heu virtus durare queat? Non tempora paci 30
Iusta bonae. Marti deerunt sua iura cruento.
Fas, leges, raptosque deos nox obruet una.
Quodque omnes late referat sub Tartara gentes,
Unum funus erit. Redde o sanctissima Phoebi
Lumina, et hos etiam tristis reverere timores. 35
Sic o lenta tuas decerpant flamina vestes,
Sylvaque non prima nudet sua brachia bruma,
Et tibi magna ferant certantes vota coloni.
Saepe tuum cernas vino maduisse recenti
Limen, et haud flava tibi sit minor ara Minerva. 40
spacer“Quid facis? Exaudis gemitus? An durus, et ipso
Crimine forte tumens, possis quod tanta nocere,
Has spernis violente preces? Extinguere Phoebum
Ne credas, non saeve potes, sed luce serena
Hunc monstrare solo paulumve recondere nube 45
Fata dedere tibi. Regnorum ea summa tuorum.
Quod nisi iam moestis properas hunc reddere terris,
Foedus aqua rumpente vias, caligine longa
Tristis eas; sed non depressis sordidus uvis.
Nam neque musta fluant, nec bacca pingue soluta 50
Luxuriet Pallas, ne quid tibi debeat annus.”
spacer Dum saevit, mutatque preces in iurgia pastor,
Interea exierat madidi de turbine nimbi.
Splendidiusque nitens, Autumni munere nullo,
Ipse suis Phoebus siccaverat aethera flammis. 55

II.2. ARMILLA A MELIDORIA DONATA blue

Armilla Melidoriae revinxi,
Quam dono Melidoriae tenebam,
Felicem nimis o nimisque dextram.
Tum manum lepidam manumque charam
Tum dixi quoties, beatulamque, 5
Et quas blanditias solent amantes
Suae dicere dexterae, revinctam
Si quando simili vident corona. red
Armillae tamen huius haud sciebam
Quas sensi modo sentioque vires. 10
Illa sive meum ligo lacertum,
Cor est protinus in meo lacerto.
Seu longa colo basiatione,
Et haerentibus imprimo labellis,
Iamiam cor fugit ad meum labellum, 15
Et mutum prope deserit labellum,
Et tandem puto deseret, fugamque
Illam morte luam. En meos per artus
Iam mors labitur, horridumque frigus.
spacerO nostri decus o puella secli, 20
Exaudi gemitum, ultimamque vocem.
Postquam mensque animusque de labello
Meo fugerit inscius redire,
Armillaeque tuae insidens vigebit,
Ah plus pectore quam meo vigebat. 25
Armillam recipe hanc tuam, puella,
Et dextra lepidam, aut sinu reconde.
Tunc felix animusque corque totum
Armillam quoque tunc puto relinquet,
Ut possit sinuive dexteraeve 30
Tuae protinus insidere, virgo.
spacerSic quae vita mihi antehac fuisti,
Sic iam mors eris, et sinu benigno
Praebebis tumulum, ultimamque sedem.
Hoc mortis precio, ut mori iuvabit! 35
Et vilis mihi sponte ni recedat
Vita, ac me sinat hanc obire mortem,
Ut nihil minus ah peribo vivus,
Et vitam tumulum hunc subire cogam!

II.3 DE MELIDORIA blue

Quid tantum pereo (dii deaeque).
Quid tantum pereo, et valet, vigetque,
Propter quam pereo (o dii) puella?
Cur valet Melidoria (o Amores)
Et vestras quoque despicit sagittas, 5
Et quae pectora sauciant sagittae?
Si permittitis hanc abire inultam,
O di, iam periistis, o Amores.
Exemplo nocet haec nimis nimisque.
Haec est imperii ruina vestri. 10
 spacerDicebam haec Veneri, Cupidinique,
Et movi Venerem Cupidinemque.
Sed vides mihi fascia ligari
Capta lumina, rettulit Cupido.
“Incerto vaga spargo tela iactu. 15
Hinc errant iuvenum improbae catervae,
Hinc amant temere, aut amare nolunt.
Vis pectus feriam hoc tuae puellae,
Quod tu frangere non potes gemendo?
Tolle vincula; liberis ocellis 20
Ut certam modo destinem sagittam.”
Sic dixit puer, et manu parabam
Vinclum tollere candidis ocellis,
Ut certo queat imperare telo.
Cum me mens bona, sedulusque terror, 25
Incautam iubet abstinere dextram.
Nostran' o opera exuas tenebras,
O fallax Amor, o procax puelle?
Certe si videas meam puellam,
Uret te tuus ignis, hanc et ures 30
Tibi, perfide, non mihi, Cupido.

II.4 AD SERENISSIMUM DANIAE REGEM CHRISTIANUM IV CUM EX ANGLIA SOLVERET blue

Quem magnanimi tellus Mavortia Cimbri
Vix patria abreptum, vix littora nostra tenentem,
Iam revocat, regemque simul patremque fatetur,
Egregio devota metu. Quid gaudia tantum
Ut tollas, radiosque breves, heu parce dedisti? 5
Quo tantum novus hospes abis? Iam concita classis
Nabit, et a nostra curres per caerula ripa.
Sed si digna precor, novitque Britannia iustos
Exorare deos, obstet tibi fluctus eunti
Languida non ullis tumeant tua lintea ventis, 10
Puppis abire neget. Tuque isti, o maxime, voto
Sponte fave, princeps, aurasque audire recusa,
Heu si vela vocant. Nam quid tibi spondeat orbis
Dulcius? Et nostris potior cur Cimbria terris?
Hic tibi certe ingens regum terrorque decorque, 15
Hic ingens tibi frater adest, hic oscula iungit
Chara Soror, cupidusque innectit brachia princeps.
spacerQuod si tantus amor patriae, si Cimbria nobis
Invidet, et numerat promissas anxia luces,
Hanc precor hanc toto cuspis Neptunia fundo 20
Vellat, et in nostri ducat confinia ponti,
Aut tecum medios iam laeta Britannia fluctus
Naviget, et Cimbris iungat sua littora campis.
Nec superant mea vota modum. Miracula mundo
Iamdudum maiora datis, vos lumina rerum, 25
Vos gemini reges, geminataque solis imago.
Non tantum occiduas Eois iungere terras,
Non tantum est mutare solum, solidosque recessus
Frangere, non certas coelorum evertere leges,
Quam regum firmare fidem, quam iungere mentes, 30
Parque aliud vestri miranti ostendere mundo.

II.5 IN OBITUM ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, DUCIS AURELIANENSIS, CHRISTIANISSIMI REGIS LUDOVICI XIII FRATRIS blue

O modo parve puer, nunc sydus in aethere magnum,
O modo parve puer, cur te properantia fata
Eripiunt terris? Melius quam tollere dona,
Non donasse fuit. Piget ah sperasse, pigetque
Laeticiae, quam Parca dabat non omine recto, 5
Sed tantum in nostros ut gaudeat impia luctus.
Ceu iubar Eois nitidum cum surgit ab undis,
Ceu cum florigera pubescit germen in Hybla,
Si Boreas florem, Phoebum si praecipit imber,
Sic cadis, alme puer, sic expirantia tristi 10
Lumina nube tegi, qui non gemuistis Amores?
spacer Progenies regum, primis matura sub annis,
Ah nimium iam digna polo, mens inscia curae,
Et nostris subducta malis, et funere felix,
Si modo non audis illic lamenta tuorum. 15
Progenies regum, numero iam lilia desunt
Terna suo. Cernis maerenti purpura cultu
Ut fraterna gemit, nec se regit Inclyta mater,
Et circum iniussae plangunt sua pectora turbae?
Has tamen o spernis lachrymas, nec ab aethere celso 20
In corpus remeasse velis. Tune ergo serenus
Ut niteas caelo, lachrymarum hic tingimur imbre?
Quae precer heu! quae digna precer, populoque gementi,
Laeticiaeque tuae? Ne mors rursum audeat ulla
Hoc domui praestare tuae, raptamque sub auras 25
Ferre polo, populique pios confundere vultus.
En rata vota tuli: tuus en per saecula frater
Noster erit, frustra astra volens, frustra ardua cernens,
Et patriae aeternum sceptris damnabitur orae.

II.6 AD CAMELLAM blue

O tam rustica, tam puella turpis,
Quam te pellepidam, o puella credis;
O o purpureo invenusta naso,
O cuius tumet hoc et hoc labellum,
Ut quae per Libycam aestuant arenam, 5
Cur tot nomina vestium superbis
Aptas pectoribus? Quid illa gemma
Quam rubris tremulam inseris capillis?
Sic fucum facere, o Camella, credis?
Sic te sic tegis? O Camella, peccas. 10
Quisquis te aspicit, improbamque pompam,
Dii perdant, ait, horridam puellam,
Quae istos polluit haud miserta cultus.

II.7 IN EANDEM blue

Mane dum thalamo egredi volebam,
Incautus superum inferumque limen,
Heu frontis tetigi, et pedis ruina.
Turbato mihi, primus inter omnes
Occurrit rigido Aethiops capillo. 5
Respexi miser, horruique cernens
Dextra fulgura, dexteras volucres,
Et laevum nihil esse praeter omen.
Nec fatum modo simplicemque mortem
Dii portendere tot minis volebant, 10
Sed quiddam gravius severiusque,
Heu saevi mihi! Nam Camella turpis,
Quam non vel puto videram per annum,
Occurrit mihi territo, procaxque
Post tot tempora basium poposcit. 15

II.8 DE AUGUSTO blue

Quae domus Augusto iucundi conscia furti
spacerPraebebat tacitae sedulitatis opem,
Dum cupidum lasciva tenet, dum gaudia iungit
spacerHeu prope ferali non bene tuta thoro.
Nocte sub horrenti quantos dedit usta timores, 5
spacerStridulus ut fumos ignis in astra tulit! red
Iam propius propiusque malis allabitur alis
spacerPestis, eunt tota murmura saeva domo.
Ille ignem testemque timens, fremitusque propinquos,
spacerFrigidus e thalamo membra calente rapit. 10
Talis ab Iliacis surrexit in arma favillis
spacerAeneas, monitis, Hectoris umbra, tuis.
Talis ad Aetnaeos multum stupet inscius ignes
spacerAdvena, cum subitis mons rubet ille focis.
Nec menti spatium, nec mens satis apta timori, 15
spacerQuae rapere intrepidos suevit in arma gradus.
Sic confusus erat Danais seu navibus Aiax,
spacerCum fugeret magnum territus igne Iovem.
Nec sibi iam latum curat circumdare clavum,
spacerPraetexto tumidos nec legit orbe sinus. blue20
Sed male succingit medium velamine corpus.
spacerSic properat nudam praecipitare fugam.
Dumque ignes hominesque fugit, vestigia coenum
spacer(O pietas!) foeda forte fefellit aqua.
Procidit in curva maiestas tanta lacuna, 25
spacerQuique viam faceret non ibi lictor erat.
“O superi, ”dixit, “cur me duo numina torquent?
 spacerSit satis heu undis, vel satis igne premi.
Sit satis, invidiam tantae heu quod turbine flammae
spacerLemniaci luimus Marsque Venusque dei. ” blue 30

II.9 DE CHLOE ET NAPE blue

Beata quondam principis luxu Nape,
      Dum totus ardebat Napen,
Postquam iuventus atque princeps deserit,
      Ah, ah dolet lepidam Chloen
Illis calere principis complexibus, 5
      Opulenta carpentem oscula.
It torva in iras, et placet saeva manu
      Hanc vindicare pellicem.
Ferro cruentas talis in bello solet
      Aperire Amazon semitas. 10
Ut ergo abibat vecta quadrigis Chloe,
      In hanc ferox Nape irruit,
Et ipsa totidem nempe sublimis rotis,
      Equestre sic fit praelium.
“Effunde habenas,” dixit aurigae Nape, 15
     “ Ah, vix satis potens loqui.
Effunde habenas, et Chloes currum obrue.
      I, bella felix incipe.”
Auriga paret, et Chloen cursu petens
      Committit axes axibus. 20
Consistite axes; si quis e vobis cadet,
      Praegrande humo dabit malum.
Proh rex Cupido! Quis fuit vultus Napes
      Chloen videntis? Quis Chloes,
Ictum trementis quem facit currus Napes? 25
      Quis illa pictor finxerit?
Arguta verba non diu tulit furor,
      Ad arma prosiliunt sua.
Iam scissa sparsis ora livent unguibus,
      Iam tunsa fervent pectora. 30
Scrutantur oculos, atque suggestum comae
      Alterna rabies destruit.
Hinc se flagellis prorsus aurigae terunt,
      Hinc se ministrae vellicant.
Haec paria Romae nullus aedilis dedit, 35
      Quae dat Venus Alexandriae.
O o severis natus auspiciis dies!
      O o cruentum praelium,
Ex quo his misellis foeminis superfuit
      Nihil pudici sanguinis! 40

II.10 AD PHOEBUM blue

Dum patriam repeto, Phoebi dum tecta relinquo,
spacerTecta per auratos ambitiosa gradus,
Quid facio demens? Patria meliore carebo.
 spacerNunc ero fallaces Tantalus inter aquas.
Exul et in patria, patris in complexibus orbus. 5
spacerHei mihi laeticiae tristia verba meae!
Tu tamen o facias, o qui potes omnia, Phoebe,
 spacerSpes mihi longinquas leniat apta moras.
Friget ut haec aestas te pallida Phoebe remoto;
spacerProxima sic caleat sydere bruma tuo. 10

II.11 AD MEGADORUM blue

Megadore felix, o tui secli decus,
O parce si quod sponte consilium fero.
Audemus omnes sapere. Vulgus curiam
Intravit omne; parce saltem seculo.
Megadore felix, coniugem gnato tuo, 5
Tuaeque nurui quod virum iungis sat est blue .
Quid cum trecentis hi trecenti coniuges
Tuum puellis obserant palatium?
Cur facis in unis nuptiis tot nuptias?
Gratesne quaeris? Certius donum para. 10
Ambigua sors est. Forte pervorsum cadet.
An vota poscis? Vota plus iusto dabunt.
(O absit omen; fata nec ratum sinent.)
Pars media felix ut sit horum coniugum,
Istas trecenti devovebunt nuptias. 15

II.12 IN CAMELLAM blue

Si credis mihi, non, Camella, vives.
Nam quid te iuvat his, Camella, terris?
O si vel laqueo horridam placebit
Vitam ponere, vel placebit undis
Corpus perdere non prius lavatum! 5
Quos cultus tibi posteri rependent!
Ut es funere tunc futura felix!
Ceu Phoebe dea perfidi veneni blue
Multum Thessalio invocatur agro,
Ceu Furtum sibi, ceu procax Libido 1o
Finxit numina, praesidesque divas.
Sic templum tibi, sic struentur arae,
Sic eris dea turpium, Camella.

II.13 IN EANDEM blue

Haec est haec species meae Camellae:
In latum gravibus torosa membris
Orbem panditur, eminensque cervix
Crasso tubere deprimit ferentem.
Est corpus breve, nec putes nigellum. 5
Nam viret magis is color, nec impar
Baccis Palladiae arboris vetustis.
Lumen purpureum, aureique dentes,
Labra pinguia, pinguiorque mens est.
Nec est cortice levior puella. 1o
Di concedite nil nimis petenti,
Ut qui me oderit hic amet Camellam.

II.14 EPISTOLA LEPORUM NEUMARCHIENSIUM AD REGEM blue

Hos leporum fugitiva cohors, Neumarchia rura
Qui colimus, nullis nemorum secreta tenebris,
Hos tib, rex, versus nos scribimus. Accipe lenis,
Accipe quo vultu canibus gratantia verba
Dicis, et heu nostra mulces a caede calentes. 5
spacerQuod nostrum innumeris decrevit mortibus agmen
Te coram, et multo pinguescunt sanguine terrae,
Non iras hoc posse canum, ventosaque crura,
Rostraque captatis credas latrantia ventis.
Sunt campi, spatiumque fugae, celeresque timores, 1o
Et semper mortisque pavor, vitaeque cupido.
Sed fugisse piget, Dulce haec in funera nasci,
O princeps, avidosque canum per viscera morsus
Ad nutus subiisse tuos. Te, maxime regum,
Te seu prima domus surgentis ad aethera lucis 15
Senserit, occidui seu sera cubilia Phoebi,
Submittent tibi cuncta caput, te cuncta rogabunt,
Cuncta Caledonio concedet purpura ferro.
Ergo ille o cuius magni sub pondere nutus
Inferior natura pavet, trepidique tyranni, 20
Ille etiam nostras dignatur visere caedes!
O superi, iam fata placent, nec nobile lethum
Effigisse iuvat. Iam sic peregrina ferarum
Turba perire velit, gregibusque accedere nostris:
Quaque per abrupti potis est divortia ponti, 25
Littus in hoc obliqua tuens, “o insula,” clamat,
“O felix, qua sunt tanti sub numine regis
Tum dignae cecidisse ferae, tum vivere gentes.”

II.15 AD MELIDORIAM blue

Omni durior, o puella, saxo,
Omni surdior, o puella, ponto,
Quam dudum timet aemulus Cupido,
Ingemens miser has bonas sagittas,
Quas de laurigena exigit pharetra, 5
Attonsas lateris tui severa
Heu heu duritie obstupere, virgo.
Quid te fingere pergis innocentem,
Quae caedis titulum indies recentis
Quaeris improba? Quid ferox triumphas? 10
Quid fastidia tam cruenta promis?
Hos haec laurea non decet capillos.
Heu quot per Stygias vagantur umbras
Praecoces animae, tuamque narrant
Illis iudicibus severitatem, 15
Quos dicunt hominum, puellarumque
Subter Tartara vindicare fastus.
Et fors hi quoque iudices amarunt,
Et possunt misereri, amantiumque
Ire funera sic inulta nolent. 20
Fac sis aspice, si cupis severa
Illa numina mitigare, virgo.
Vides me Stygia in secreta ferri
Magno vulnere quod mihi dedisti.
Nunc mi blandior, aut minus severa, 25
Fac solatia, fac precor cadenti,
Ut iam cum moriar tuis resistam
Procis qui periere, disque dicam
Illis iudicibus severitatis,
Omni dulcior est puella melle, 30
Omni sydere blandior puella,
Omni durior, obstinatiorque,
Quae quondam fuit heu puella saxo.

II.16 DE EADEM blue

Dicebam Veneri: Ecquid hic tenellus
Circum lumina fasciam revinxit?
Ecquid, Cypria, tam bonos ocellos
Hoc velo tuus obruit Cupido?
Cum tristis dea sic referre coepit. 5
Rex quondam fuit hic meus Cupido.
Hunc regem decor, hunc nitens venustas,
Lepos, deliciaeque, gratiaeque,
Hunc omnis coluit iuventa regem.
Tum frontem nivea ambiit tiara, 10
Nec dextrae sua sceptra defuissent,
Ni dextra rapidum obtineret arcum.
Sic dum luxuriat decorus ille,
Terras, sydera, territans regensque,
Ah, fors incidit in tuam puellam. 15
Illic substitit, invidosque vultus
Aut ira miser, aut pavore tinxit.
Heu vinci prius inscium puellum!
Nam cum se domitum imparemque sensit,
Et vultus nimis intuens decoros, 20
Damnavit sua labra purpuramque.
“Adeste, o tenebrae, o adeste,” dixit.
“Sic sic mergite iam meum pudorem.
Saltem ne mihi quis malus videnti
Insultet deus, aut puella victrix.” 25
Sic dicens, nivea improbus tiara
Velat lumina, turgidosque luctus.

II.17 OSTENDA CAPTA blue

Scena ferox pugnae, longi domus ardua belli,
Dumque diu incerti fervent divortia coeli,
Lis insana deum, non primi fulminis alis
Tandem fessa premor. Questus iramque sinistri
Ponite coelicolae; captivo in pulvere verso 5
Relliquias tristes, necdum audet credere victor.
Qui tamen heu populi, qui non sensere cadentem?
Collegi quacunque viros, et funera sparsi.
Defuit incolumi nomen. Nunc addita magnis
Urbibus, et Phrygiae miserabilis aemula famae 10
Clade mea vivam. Non est non vivere tanti.
Sat fatis pugnasse meis: placet ire sub umbras,
Dum iam terra deest direpta furentibus undis,
Aggeribusve meis, tumulisve insumpta meorum.
Nec queror exitium, sic o feliciter icta 15
Quod potui texisse viros. Non gloria deerit
Huic tumulo, et sese multi superesse querentur.

II.18 OSTENDA, IN M. GERMANUM, QUI EAM INCONDITO ET MAXIME OBSCURO VERSU LUXERAT blue

Cum me sydera, fata, flamma, ferrum,
Uno vulnere prorsus occupassent,
Dicebam, nihil amplius timendum est.
Non est vulneribus locus secundis.
Sed proh sydera! proh ferax malignae 5
Sortis ingenium in meas ruinas!
Restabat mihi maximum malorum;
Restabat (miserum!) malus poeta.

II. 19 CUM IDEM RESPONDISSET SUB PERSONA OSTENDAE QUERENTIS NE SIBI QUIDEM PLANCTUM PER NOS LIBERUM ESSE, HANC ELEGIAM EXTORSIT blue

Quis prohibet planctum? Tibi fas, Ostenda, dolere.
spacerFas tibi funereos ore ciere modos.
Non deerit tibi mortis honos, non gloria busto.
spacerPerge libens, laceras nunc quoque scinde comas.
Scinde comas, et iusta tuis suspiria mitte 5
spacerManibus, heu tantis inferiora malis! blue
Et quamvis sileas, totus tamen aggemit orbis,
spacerSiccaque vix etiam lumina servat Iber.
Mox etiam heroas facies, nova fabula mundo,
spacerFecit ut Ogygius Pergameusque labor. blue10
Quaeque tuam sero lux obruet ultima famam,
spacerHaec reor humanis ultima rebus erit.
Queis subsidet humus, quos ingens hauriet aequor,
spacerClamabunt simili se tibi clade premi.
Cumque ferox populos exuret Seirius, illo 15
spacer Ostendam, dicent, perculit igne lues.
Nec vetui fletum, ne perge incessere crimen.
spacer Mitior in nostro pectore sensus inest.
Nil ego questus eram, nisi quod sub clade recenti,
spacerTu veteres mavis ambitiosa sono. 20
Queis Turnum Evander devovit, et horrida Troas,
spacerCum iugulum vittis fregit Amata suis. blue
Haec fera cum duris perierunt secula verbis.
spacerQuid facis? Extincti quid tibi moris inest?
Fallor ego? An moriens umbrarum assuescere linguae 25
spacerIncipis, et Stygii discere verba fori?

II.20 DE MELIDORIA blue

Non est haec mihi res molesta non est,
Quod Phoebus simul, et simul poetae,
Tentant omnibus expedire plectris,
Quo vultu dea, quam decora venit
Monte sub Phrygio, aemulasque divas 5
Vicit Cypria; vel Diana qualis
Sese fontibus abluit beatis.
Quis pulchrae nitor osculumque divae,
Cum ponit galeam, aegidemque Pallas,
Et se mitibus addit una Musis. 10
Quas Aurora comas, comasque Iuno
Effingit tepido erudita ferro,
Dum quaerit Cephalo haec probare formam, blue
Suspectum colit illa dum maritum.
Illis amplius ampliusque rebus, 15
O di, nunc mihi nunc opus relictum est,
Intactum omnibus, o dii, poetis,
Ut lumen Dominae meae, osculumque,
Tentem audacibus expedire plectris.
spacerHaec dum proloquor audiit Cupido, 20
Et risit petulans, tenellulasque
Ad plausum quoque convocavit alas:
Et simplex nimis o nimisque, dixit,
Intactum omnibus hoc putas poetis,
Quod non de numero hic vel ille vatum, 25
Sed Phoebus simul, et simul poetae,
Tentant omnibus expedire plectris?
Namque concinere aut meae parentis
Vultus, queis Phryga Iudicem tenebat,
Aut qualis liquido it Diana fonte; 30
Quam pulchrae nitet osculum Minervae,
Cum se mitibus addit una Musis.
Quas Aurora comas, comasque Iuno
Effingit tepido erudita ferro,
Non est non dominae hoc tuae lepores? 32
Non est hoc dominae expedire formam?

II.21 TUMULUS PRAECLARAE VIRGINIS T. M. blue

Siste, Viator, iter, Cernis lachrymabile bustum.
spacerAggeme: sic nullis causa doloris eas.
Virgo quater quinos nondum superaverat annos,
spacerQuam tegit hic molli pulvere tristis humus.
At mors hanc, animis metita capacibus annos, blue5
spacerAt mors hanc nimium caeca putavit anum.
Dum socias inter castis vacat illa choreis,
spacerExultantem animam febris iniqua tulit.
Quid flet uterque parens, et quid nos flemus amici?
spacerAnne quod aethereo pulchrius axe valet? `20
Forsitan et fatum, promissaque funera cernens,
spacerCygnaeo voluit funere laeta mori.

II.22 VOTA MODESTA blue

Da mihi thura puer, tu vates concipe verba,
spacerNam facimus patriis haec pia sacra diis.
Este procul, si quos sontis mala crimina vitae,
spacerAut occulta iubent vota timere deos.
Vota fero coram, rata vos haec esse iubete, 5
spacerCaelicolae, si non invidiosa peto.
Magna precum pars est stem vestras purus ad aras.
spacerSit mihi praecipuus vos coluisse labor.
Hoc mihi sit sanctum quicquid coluere parentes,
spacerEt damnare suos mens mea nolit avos. 10
Anxius haud quaeram cur terris sordida virtus,
spacerEt sceleri pretium, nec tonet igne polus.
Non me sollicitet tantae sapientia molis.
spacerNil facit ad mentem cura superba piam.
Sit pacata domus, felix cum coniuge proles, 15
spacerNec superent census pignora chara meos.
Nullus amicitiae divino nomine fallat,
spacerNullus amicitiam per sua damna luat.
Ocia non iudex, non tollat turbidus hospes,
spacerOcia Castaliis quam bene danda choris! 20
Non me divitibus mentiri cogat egestas,
spacerLaudibus et mistas inseruisse preces.
Sint somni faciles, quae nunquam faenora rumpant,
spacerFida cohors longos non sinat esse dies.
Sint hilares mensae, nulli sine coniuge risus. 25
spacerO di! Sed me hominem sim tamen esse memor.
Ne cupiam timeamve mori, sint gaudia semper
spacerMista malis, sed non haec mala longa nimis.
Sit senium felix, quod cum fata ultima solvent,
spacerFama meae restet non violata lyrae. 30
En satis est, placui superis. Sic flamma refulsit, red blue
spacerEt crepuit puris laurus adusta focis.

II.23 GENIUS NOVAE BASILICAE AD VENALIA MERCIMONIA EXTRUCTAE LONDINI blue

Sum recens deus aedium recentum,
Et natum modo Numen, o viator,
Quod natas modo porticus tuerer.
Ergo fraus vetus, et vetus Laverna, blue
Et tu fronte puer, vetus Cupido, 5
Qui merces malus inter aestimatas,
Vendentes etiam aestimas puellas,
Hinc absistite, dum recente cura
Horum, qui posuere me, domumque
Sacram Mercurio integraeque menti 10
Pudentem bonus ordior iuventam.
Fors cum saecula deinde multa saxis
Istis mique alios dabunt colores,
Corrumpar quoque fraudibus vetustis.
Paresque ingenio et pares senecta, 15
Vos in hospita tecta tunc vocabo.

II.24 IN CAMELLAM blue

Gaudete, o superi dii deaeque,
Gaudete, o medioximique et imi,
Et quotquot faciunt deos poetae,
Et tu praecipue, beata Clio,
Tuo numine protegens poetas. 5
Nunc irata mihi est ferox Camella,
Iam non dat mihi dexteram Camella,
Iam non oscula spiritumque turpem.
Ecquid commodius, venustiusque,
Ante incommoda fecerat puella? 10
Quod se numinibus Camella vestris
Irasci volet, o dii deaeque,
Nec altaribus aut avara thura,
Aut foedas dare basiationes.
Tunc gaudebitis, o dii deaeque, 15
Tunc altaria tunc magis placebunt,
Tunc vestras magis incoletis aras.
Tunc vox haec erit omnium deorum,
Nihil commodius, venustiusque,
Ante incommoda fecerat puella. 20

II.25 AD CAMELLAE MATREM blue

O forma meliore quam Camellae
Matrem oportuit, o misella mater,
Unde, o unde habet hunc Camella nasum,
Frontem, pectora, dexteram, capillos?
Cum de te nihil haec gerat Camella, 5
Et vultu prope te neget parentem,
Cum sis pulchra, nitens, lepore plena,
Si potes meminisse, dic precanti,
Quis foedus genuit pater Camellam?

II.26 AD PRAESIDES IMBRIUM DEOS, CUM SUB VERE DIURNIS SOLIBUS ET NOCTURNO FRIGORE SICCA ARVA URENTUR blue

Iri, per obliquos sese cingentis Olympi
Insignis radios, tuque o quae nubibus atris
Cum placet horrisonum, Iuno, quatis ardua coelum,
Dicite, consuetis o quae nunc ocia nimbis?
Auster ubi, Zephyrusque leves qui torqueat auras 5
Stridulus, atque herbas iam mulceat imbre recentes?
Aret humus, sterilisque necat surgentia Phoebus
Gramina. Tum pigro lucentes frigore noctes,
Siqua dies parcit, Bacchum, sata, pabula, tollunt.
Proh duperi! Scythiaene simul Libyaeque labores10
In nostram immani fato concurrere gentem?
spacerSaepe tamen longo crispatae vellere nubes
Huc illuc coeunt, et fulmen ab aethere lucet.
Radit hirundo solum, multus de flumine piscis
Emicat, atque alias saltu praenunciat undas. 15
O pietas! Dumque ora siti flagrantia tellus
Pandit, et optatos miseri speravimus imbres,
Ecce ferox Boreas Scythico de limine coelum
Verrit, et heu nostras toto bibit ore pruinas.
Sic sitit inter aquas, refuga sic pendet ab umbra 20
Tantalus, et vacuos eludit in aere morsus.
spacerInterea attonitis ingens mortalibus horror,
Et non una lues. Nunc venis lividus ignis
Aestuat, hic coeco pulsantur tempora motu.
Illic rara quies, illic marcentia languent 25
Pectora, et ignavo stipantur lumina somno.
Quod si nunc hominum vilis si cura videtur,
O superi, vestris at saltem parcite nymphis.
Qua recubent non herba viret, quo pectora lassae
Fonte lavent, nullus solito se gurgite tollit. 30
Cur nymphas hominesque placet pecudesque sub unis
Perdere vulneribus, rerumque evertere leges?
Quin magis o nostris (humentia numina) votis
Annuite; ingenti statuent altaria cultu
Agricolae, Bacchumque dabunt, oleamque Minervae, 35
Et quicquid vestris redimet sibi nubibus annus.
Vos modo pallentem spissis obnubite Phoebum
Nubibus, et mitis ventis cessantibus imber
Pascat agros. Tepidae sudent per gramina noctes
Rore bono, quem non gelidis astrixerit Eurus
Orbibus, aut Geticis Boreas iratus ab antris. 40
Ne tamen (o superi) nimio ne munere nostram
Obruat Auster humum, neve isthaec iurgia Phoebus
Audiat, in madidi revocandus nubila coeli.

II.27 BRITANNIA, ANTEA IN ANGLIAM ET SCOTIAM DIVISA, NUNC SUB UNO AUGUSTISSIMI REGIS IACOBI IMPERIO COMPOSITA blue

Terrarum domitrix, tumidi regina profundi,
Quas ego Marte potens, et magnae conscia mentis,
Quas potui metuisse vices, quae bella deosve?
Quis sceptris armisve modus, si tota, nec exors,
Ipsa mei crudas agitassem in praelia vires? 5
Egissem sub iura ferox, sol quicquid Eous,
Et serus mediusque videt, sd vulnere diro
Fata meos partita sinus, secuere cruenta
Viscera, meque odiis in me erexere nefandis.
Et geminum nomen, totidemque heu sceptra dedere. 10
Tunc quoties exanguis ego, cum rupta paterent
Pectora, cum nostros iret cruor ater in artus,
Quem propriae fudere manus! Ut posse perire
Tunc cupii petiique amens? Dudumque perissem,
Sed mortem vetuere dii. Nunc ponite curam, 15
O superi; redeunt concordi viscera motu.
Nunc simplex, nunc una vocor. Vix ulla cicatris
Arguerit vulnus. Sic rex sic omnia curans,
Vix morbi meminisse sinit. Sub numine tanto
Ut valeam, doluisse iuvat. Sub numine tanto 20
Orbis ero, et reliquus vix o vix insula mundus.

II.28 AD ANGELIUM CHARIAM, CUM EX PEDIS SUI DOLORE IMBRES CONSTANTER AUGURARETUR blue

Quid hoc, o Charia, o decus sororum
Quae montis nemora incolunt bicornis,
O sacri decus arbiterque iuris?
Dies auspicio pedum tuorum
Laetos currere, nubibusve condi, 5
Et nigra faciem impedire palla?
O res Thessalico amplior veneno,
Quod potes modico pedis dolore
Caelo protinus imperare nubes!
Ah non audiat hoc superba Iuno, 10
Cui ius et Boreae, et tepentis Austri.
Ferret in sua regna te venire?
Quin illam invidiam amove, pedique
Esse desine credulus dolenti.
Aut hunc iam superi dii deaeque, 15
Hunc per quem pluit, improbum, tenacem,
Hunc salvo pede perduint dolorem.

II.29 PUGNA GALLORUM GALLINACEORUM CUI REX INTERFUIT blue

Bellum, o Pierides, referte bellum,
Pugnacis nimis et nimis volucris,
Quae cantu solet advocare lucem,
Lucem purpuream, at vagos leones,
Et vagos quoque territare manes. 5
Sic per Castalium excubent cacumen,
Et vos cantibus excitent sonoris,
De cognomine gente si quis audax
Templa in Delphica rursus arma tollat. blue
spacerEst parvis locus editus columnis, 10
Ductus artifici manu in capacem
Et certaminis et cruoris  orbem,
Saevis area bellicosa gallis.
Non illic bibulam ingerunt arenam,
Quae tot vulnera sanguinemque celet. 15
Flava stramina, textilique nodo
Arcta, huic aptius intulere campo,
Qui vestigia nec profunda tardet,
Nec cursus male fallat incitatos.
Circum (nam populi hic graves locantur) 20
Ascendunt gradibus theatra curvis.
Quo postquam vario corona discors
Consedit studio, et diis vocatis
Rite quisque suae est avi precatus,
Galli de gemina eruti latebra, 25
Cum luce horridulum intuentur hostem.
Scires ex habitu diu eruditos
Athletas solito introire campo.
Nam cristae decus, et genas rubentes,
Docta forcipe perdidere cauti, 30
Ne qua figere rostra possit hostis,
Et praedam nimio obtinere morsu.
Falcatae quoque nulla pompa caudae
Ne certamine rupta sub calenti
Sit fallax mora cruribus citatis. 35
Ut cultus fuit ille militaris!
spacerVix permensi oculo aemulum vicissim,
Sese in praelia concitata librant,
Et collum quatiunt, levantque plumas,
Seu iubas leo cum quatit minantes. 40
Putes haec odio haec agi vetusto,
Et condicta avibus iam adesse bella.
Hinc illic furor, et brevi volatu
Primum pectora turbidi lacessunt;
Obsessos aries ut ille muros 45
Tentat, machina quem secreta ducit.
spacerPostquam pectora sic retusa crebris
Fregere ictibus (o genus virile!)
Tandem spiritus aegrior fatigat
Obnixos animo artubusque totis, 50
Et captant vacuo aerem palato.
Sed superbia pertinax calentum
Lassari negat, ac rotante giro
Quaerit vulneribus locum inserendis.
O, o ingenium ferocitatis! 55
Nunc brevi properant adire saltu,
Et docta velut arte nunc recedunt.
Quaerunt lumina, vellicantque saevi,
Pugnantes etiam igneis ocellis.
Tanta fas generositate credi 60
In magnum Aeacida Hectorem fuisse,
Aut dum sydera devovent gygantes,
Aut dum sydera Iupiter tuetur,
Acri fulmine dissipans gygantes.
Nec dolis caret haec superba virtus. 65
Nunc hic nunc fugit ille persequentem;
Et quisquis fugit, hic remittit alas
Queis vestigia iam caduca verrit.
Cum sic cum domitum putes, repente
Idem viribus ingruit refectis, 70
Et rursum fugit. Alter haud moratus
Fortunae imperium, aufugit vicissim.
Sic tu martie feceras Horati,
Fata Romula cum manu gerenti,
Ceu vero fugeres pavore plenus, 75
Instaret miserae ille miles Albae,
Quem tum mox vario horridus recursu
Stravisti, patriae ah suae ruinam.
spacerDii mortalia membra cur dedistis
Tantis spiritibus? superstes illis 80
Iam non vox erat, aut color, sed una
Mens tantum ardua, cum ultimo furentes
Miscentur coitu (o decora fata!)
Sic sic impliciti in suo simulque
Hostili bene corruunt cruore. 85
Dum iacent, et hiant, et ora iactant,
Fecere ambiguum, memorne pugnae
Hic ardor superesset, an sub ipso
Fato pectora lassa palpitarent.
spacerIllis viribus, aut ferocitate, 90
Certatum prius a pari volucrum,
Non rerum monumenta, non vetustae
Famae credulitas, nec ipsa vani
Unquam audacia rettulit poetae.
Nec fors has temere excitavit iras.
Sed pugnae precium ut fuit decorae! 95
Ut gallis fuit ardor ille iustus!
Ut mors nobilis illa, cum viderent,
Te, Britannice, te suas remisso
Paulum numine visitare pugnas!
Seu forent tibi victimae calentes, 100
Seu spectacula bellici tumultus,
(Regum maxime) senserant volucres,
Se digno nimium interire letho.

II.30 IMAGO ALOYSIAE blue

“Pinge meos (dixi). pictor, fidissime vultus.
spacerPinge. Feret longos ista tabella dies.”
Paruit his pictor, digestisque ordine conchis,
spacer“Ergo meam verbis duc,” ait ille, “manum.”
“Primum,” inquam, “qui me capiet locus, orbe pudico 5
spacerSit similis templis,liminibusve meis.
Non mihi plebeio species sit vilis amictu,
spacerNon stola sit luxu conspicienda suo.
Sed faciles cultus, et quos velit esse maritus.
spacerPraecipue falsus non tegat ora color. 10
Nam nec Arabs nobis nec mittit Iberia vultum.
spacerNectit adoptivas nec mea dextra comas.
Sit mihi vir iuxta, quem toto lumine figam,
spacerLumine, quod varium non sinat esse pudor.
Sit mihi iurantis facies, non ulla dearum 15
spacerConnubia his nostris anteferenda thoris.
Nec sit ingrato qualis marcescit amore
spacerFrons mihi, sed parili qualis amore nitet.
Adde quoque et Florae signum signumque Minervae
spacerArtificis. Sunt haec numina magna mihi. 20
Denique pinge lares, fac parvos ludere natos.
spacerHaereat hic dextrae, pendeat ille sinu.
Has ubi reddideris formas, ne nomina pone,
spacerUt quondam, faceret cum rude pictor opus.
Sit satis hos versus sub imagine scribere nostra. 25
 spacerHaec sunt haec animi pignora vera mei.
Nulla maritarum plus me dilecta marito,
spacerPlusque suum coluit nulla marita virum
.”

Finis