Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

ACTUS III, SCENA i

Arcadius verberibus ab Arsenio exceptus red eius interitum machinetur. Salutaria Theoduli monita explodit. Ruffinum sceleris administrum ascivit.

ARC. (Solus. Substergit lachrymas.) spacerspacerHumenti genas
Quid rore tingis, Arcadi? Invitis fluunt
Cur tibi scatebrae palpebris? Trudet latex
Quousque laticem? Siste praecipitem fugam, spacer670
O siste lapsum, rivule! Adducat dolor
Rorante habenas dextera. Haud saturant rogos
Torrente Cancero sidere exustos aquae,
Nec lacrima luctum. Vindice Arsenium cupis
Ferire flamma? Sedeat in vultu lepos spacer675
Laetitia frontem exporrigat, lauda trucis
Ferulam magistri, dexteram invisam tibi
Exosculare. Plaga securam ferit
Inopina mente melius! O stolidum pecus!
Formidolosos quantus accendat furor, spacer680
Insane, nescis Caesares. Pressi minor
Est ira colubrii. Foeta non adeo tygris
Catulis adeptis saevit ut reges fremunt
Exulcerati. Tune sacrilega manu
Aggrederis ostro? Nunquid augustum pudet spacer685
Violare templum? Patrium, credo, scelus
Protegit asylum. Protegat. Gremio licet
Dormis paterno, ferreum expecta tamen
Lethi soporem. (Intrat Theodulus.)
THEOD. spacerspacerspacerspacerspacerSed reges decet
Depraeliantes mentis insanae notos spacer690
Placare.
ARC. spacerVulgus humile Caesarei decet
Obtemperare nutui.
THEOD. spacerspacerspacerspacerspacerThemidis sacra blue
Nisi iura violent, principum populus solet
Nutum intueri.
ARC. spacerspacerspacerspacerThemida quid memoras? Themis
Libido regum est. Facere, quod libet, licet. spacer695
Si te iuberem turgidum Arsenii caput
Humeris revulsum ferre, quid faceres?
THEOD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAtrox
Te molientem facinus et lingua et m anu
Inhibere non desisterem.
ARC. spacerspacerspacerspacerGelidus nimis
Praecordia ligat sanguis. Audendum est, mea spacer700
Si castra sequeris.
THEOD. spacerspacerspacerspacerErgo ut insonti imbuam
Cruore dexteram?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerErgo ut insonti imbuam
Cruore flagra? Vade, trepidantes cane blue
Et viperino peius angue destestor.
THEOD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPolus
Frontem serenet Caesaris. (Exit Theodulus.)
ARC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerGlacies fibras spacer705
Caucasea stringit. Hunnuli ritu suam
Theodulus umbram metuit. O utinam meae
Pars melior animae, prodigus vitae pugil
Huc laureatum advertat Arcadio gradum
Ruffinus!
RUF. spacerspacerAdsum.
ARC. spacer Vota cumulasti mea. spacer710
Hyblae volucri gratior non est thymus,
Cythirisive germen verna dum spoliat iuga,
Quam tuus, amice, adventus.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerUt volucrum choro
Decori est trisulci fulminis custos, opes
Ut vincit omnes Chloridos odori brevis spacer715
Regina Paesti, Caesares inter locum blue
Sic tu mereris principem.
ARC. spacerspacerspacerspacerCernis flagrum
Meo erubescens sanguine?
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerCruentam nimis,
Auguste, cerno purpuram. Arsenii quoque
Inimice cerno pectus. O quae te tigris spacer720
Sub caute peperit horrida? Doleo tuo red
Dolore, princeps. Fusus insontis cruor
Sontem reposcit sanguinem.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuando caput
Trunco resectum corpore videbo?
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIuvat
Subruere tectis potius Aresenium dolis, spacer725
Ne patris iram concites.
ARC. spacerspacerspacerFremat pater.
Caedam libenter, dummodo Arsenius cadat.
RUF. Cataphractus aere miles Arsenii latus
Stipabit, ensem si palam stingis. Cave,
Sile, quiesce, fronte simulata tege spacer730
Odium et dolosis sponte se induet plagis.
ARC. Imbelle quamvis muniat pectus sago
Adamantino, non iacula quae Arcadius vibrat
Hebetare poterit. Si tamen laquei magis
Rident, latentes explica casses.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCrucem, spacer735
Auguste, nosti pensili insignem Deo,
Cui mille libat suavia Arsenius. Beat
Aram pudicae matris. Effigiem line (Aperit pyxidem.)
Herbis potentioribus, quam quas dedit
Olim Creusae Colchicae pudor domus. blue spacer740
Dulcia cruentis figet ubi Christi genis
Oscula, supremos mors in amplexus ruet. (Dat pyxidem Arcadio.)
ARC. O gaza Librae potior autumno, prior blue
Arabum tributo! Dextra (quis credat?) meam
Portat salutem, portat Arsenii necem. (Exeunt.) spacer745

ACTUS III, SCENA ij

Stilico et Eutropius Honorium fratris coronam ambientem, dedita opera animi relaxandi causa, vana spe lactant imperii.

HON. Stellas †refigo† vertice, et regni tumens blue
Spe per coruscas caelitum feror domos.
Ergo diadema fratris hanc lambet comam?
Diadema? Pondus dulce! Gestamen leve!
Diadema? Suave nomen! Ut recreat fibras! spacer750
Turgesce pectus, gaudium tam arcta nequit
Compage stringi. Claustra percingit sinus red
Animus teneri nescius. Ridet dies
Tabulis notandus cedrinis. blue
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerRidet dies
Sceptro notandus potius.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerEt regni throno. spacer755
HON. Hilarat medullas luctus Arcadii, placet
Torvus parentis vultis, Arsenii minae.
Saturumque fragris sanguine arridet flagrum.
STIL. Detracta fratris trabea fraternos teget
Humeros.
EUT. spacerspacerEburnas sceptra quam decent manus! spacer760
HON. Volat Favoni spiritu puppis. Notus
Qui fratris alnum lacerat, est Zephyrus mihi,
Tutoque soli collocat portu ratem.
At quis repente congelat pectus timor?
Heu metuo fratris ne trabi levis favor spacer765
Aspiret aura rurus, extinctos amor
Ne rursus ignes posthuma accendat face.
STIL. Ne metue, reges plumbeas iras gerunt.
HON. Sed patris animus facile placatur.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagis
Exaestuabit, rore nisi noxiam lavet spacer770
Frater perenni, genua nisi patris velut
Aram lacertis stringat. Aquilonis furor
Si germen unum tondet, haud est novum,
Succrescet alter sarculus. Genitor sinu
Oculisque fert Honorium.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerSatis tuam spacer775
Regia perorat indoles causam. Tibi
Minerva cerebrum, dexteram Mavors, Charis
Linguam, nivesque pectoris Pietas manu
Artifice finxit.
EUT. spacerspacerspacerspacerGratior pulchro sedet
In ore Virtus.
HON. spacerspacerspacerspacerForsitan virides pater spacer780
Contemnit annos.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMens gravis, viridis licet
Matura sceptro est. Spargitur suis caput
Iuvenile canis.
HON. spacerspacerspacerspacerOfficit celsae brevis
Statura menti.
EUT.spacerMacte, generosum geris
Cor orbe maius. Igneae potius decet spacer785
Spectare vires mentis. Elephanto minor
Est leo, leonis supplicat iubis tamen.
Victoque fuco, cerei clavum tenet.
Apicula regni.
HON. spacerspacerspacerspacerRoscidis non sic Ceres
Rigata lachrymis crescit Aurorae, tui spacer790
Ut ipse cresco nectare eloquii. Mihi
Videor Atlante maior, ignitas poli
Arces, eodem melius, his humeris feram.
Vos summa, amici, praemia interea manent.
STIL. Est summa merces dexteram, princeps, tuam spacer795
Exosculari. (Exeunt.)

ACTUS III, SCENA iij

Dum Arsenius de reditegrato, ut putat, Arcadii amore sibi congratulatur, a Theodule nefarium red eius stratagema edoctus aulae valedictus et in solitudinem se confert. Loquitur flectens coram altari, Praefert manu signum Christi crucifixi.

ARS. (Solus.) spacerspacerspacerChriste, deliciae poli
Rectorque regum, corda qui rigido sata
Adamante sensim mollis ingenium doces
Induere cerae, ferreum Arcadii doma
Pectus, cruoris latice lentiscat silex. spacer800
Agnum sequatur agnus innocuum, lupi
Ponatque rabiem. Victa sic Erebi gemat
Palus et io concinat divum chorus.

Surgit. Intrat Arcadius pulla vesta, prosternit se ad pedes.

ARC. Paterna liceat genua complecti. Vides
Oculos manusque supplices.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSupplex iacet spacer805
Arcadius, orbis Phosphorus? Pullo iubar
Occidit amictu? Surge, radiante diem
Exprome vultu.
ARC. spacer spacerspacerspacerspacerPoenitet fastus, pudet
Irae impotentis, liceat ambrosiis sacram red
Onerare dextram suaviis.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPotius amor spacer810
Dextras renodet. (Conserunt dexteras.)
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTemporis edaci rotae
Nodus supererit Gordius. Noli tuos, red
Venerande Phoenix, rumpere amplexus, dabit blue
Mihi molliora tempora loquendi Deus. (Exit Arcadius.)
ARS. Comitentur astra Caesarem, vernent rosae spacer815
Ubicunque gressus fixerit. Victis plus
Quam cito renidet et nubibus! Piceam sinu
Noctem ferebant, sed salutiferae tegor
Crucis sub umbra.

Conatur osculari crucem.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid? Rigent nervi, stupor
Constringit artus. Rursus experiar.

Iterum conatur, sed frustra.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMea spacer820
Ergone sordent oscula? Arsenium fugis?
Iam breve beatos dirimit amplexus iter?
Dic mihi quod atrox facinus admisi? Reum red
Taciturna cur me lingua condemnat? Minax
Contorquet oculos igne suffectos. Fluit spacer825
Sudore mixtus sanguis. Heu tandem meum
Agnosco crimen! Regias subii Deo
Nolente turres. Eluam infandum scelus
Lachrymis, amicos fraudibus fugiam lares. (Intrat Theodulus.)
THEOD. Malefida nondum limina relinquis? Secat spacer830
Fatale vitae stamen Arcadius. Fuge.
ARS. Portenta narras. Hedera non talis manu
Amante stringit ilicem, ut nostris modo
Adhaesit ille brachiis.
THEOD. spacerspacerspacerspacerArtes adhuc
Nescis Pelasgas? Punicam foedem? Genas spacer835
Hyaena lachrymis rorat, e quibus tamen
Vix enatabis naufragus. Tuum sitit,
Mihi crede, princeps sanguinem. Hanc manum tua
Rubere voluit purpura.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmplexu necat
Arcadius igitur perfido? Christum necat spacer840
Oscula negando solita? Quid faciam?
THEOD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNequis
Labella labris iungere? Dolosa latet blue
Anguis sub herba.

Theodulus accipit crucem et contemplatur.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerThessalo forsan crucem blue
Tinxit venebo?

Educit lapidem ex sacco.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi lapis signum fricans
Sudore manat, Colchica effigiem lues spacer845
Infecit.

Atterit crucem lapidi, quem ostendit sudantem.

spacerspacerspacerspacerEcce maestus illac lachrymat. Lapis
Index cicutae.

Fricat crucem lapide, deinde strophiolo. Flectit genua Arsenius.

ARS. spacerspacerspacerspacerChriste regnorum salus,
Suspende fulmen, sceleris ultricem precor
Suspende dextram. Potius Arsenium cremet
Mala coeli flamma quam subeat tuam spacer850
Arcadius iram.
THEOD. spacerToxicum fugit. Manum
Facile sequetur.

Osculatur et reddit Arsenio.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNectere ulterius moras
Periculosum. Valeat Arsenius timor
Amorque pariter Caesarum.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHeroum decus
Theodule, Pylades alter, aeternum vale. (Exit Theodulus.) blue spacer855
Ergone lustrum pervigil Averni draco
In laterem Christi posuit? E dulci fluit
Virusne fonte balsami? Aconitum favi,
Necemve vita parturit? Plagis plagas
Invidia tendit subdolas? O quis leo spacer860
Venabulo transfixus impastus feram red
Iram coaequat regiam? Quando aureas
Fallacis aulae compedes rumpam? (Flectit dum canitur.)

CANTUS

Angelus monet Arsenium ut in solitudinem se conferat. De Arcadii et Ruffini fraudibus certiorem facit.

<ANG.> Rumpe vincla speciosa,
spacerspacerLabyrinthi nexus. spacer865
Tecta mundi odiosa
spacerspacerPefidos complexus.

Fuge fraudem venenatum
spacerspacerBalsamo latentem,
Principis exulceratam spacer870
spacerspacerRuffinique mentem.

Ambo tibi moliuntur
spacerspacerFatum immaturum.
Austro rosae sic carpuntur
spacerspacerLiliumque purum. spacer875

Fuge, fuge, sylvas pete,
spacerspacerEremitam age,
Vitae portus sint quietae
spacerspacerDulces Christi plagae. (Surgit.)

<ARS.>spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSequor
Christum vocantem. Splendide tandem iugo spacer880
Collum expedivi, libero tandem fruar
Aethere. Dolosis aula deliciis fluens
Malesuada Siren, Daedali tectum, calyx blue
Circes, nefanda alumna perfidiae, vale.
Arcadius etiam valeat. Insidias mihi spacer885
Non collocabis amplius. Tyrio cuba
Sepultus ostro, me iuvat potius rosae
Purpura rubore tincta nativo. Sitim
Bacchus veneno mixtus extinguat. Manu
Captabo lymphas virgines. Onera maris spacer890
Terraeque spoliis fercula et condi dapes
Provinciarum lachrymis. Faciles mihi
Epulas ministrant arbuti. Haec sedes placet
Et non pigebit mensibus menses, dies
Trudere diebus, comite modo Christo fruar. (Exit.) spacer895

ACTUS III, SCENA iiij

Ruffinus Arcadium conscientiae stimulis vexatum confirmat. Ambo, accepto de Arsenii fuga nuncio, facinus dissimulare constituunt. Intrant colloquentes.

RUF. Ne metue. Furvo victima occumbet Iovi.
ARC. Mortifera forsan serpit in venis lues.
RUF. Forsan? Quid? Animo fluctuas adhuc? Rate
Dudum Charontis luridum verrit fretum.
Inamabilis iam regna Persephone tenet. (Suspirat Arcadius.) spacer900
Quid? Ingemiscit Caesar? Ex imo trahis
Cur latere quaeso spiritus? Paria genas
Cur saxa roseas inquinant?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStringit dolor
Subitus medullas. Heu reluctantes premet red
Tristitia fibras.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerDiluat amaras latex spacer905
Curas Falernus. Bosphori mergat fretum
Semina doloris. Hostis interiit.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManus
Heu innocenti sanguine infecit.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTibi
Insons videtur qui cruentavit tuo
Sanguine lacertos? Arsenius insons? Lupum spacer910
O innocentem!
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerIusta succendit iecur
Bilis, rebelle domuit ingenium. Cutem
Quamvis cruentet medicus, ardentem tamen
Loquitur amorem plaga. Nocturnis vigil
Quoties lucernis incubans fumum bibit spacer915
Heu lachrymosum? Pythio sitim mero
Ut ego levarem! Meruit assiduus necem
Labor?
RUF. spacerCruore merit Arcadius flagrum
Pingere severum? Meruit extrudi throno?
Evelle, princeps, scrupulos, tenera solent spacer920
Qui lancinare pectora eculeo. Rudis
Et hospes animus angitur facile, nihil
Exercitatum torquet ingenium.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCrucem
Imbuere sacram toxico, quinos gravi blue
Inficere tabe nectaris fontes, Deum spacer925
Proterere pedibus, qualis impietas!
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerModo
Perimatur hostis, quidlibet licet. (Intrat Negro.)
NEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSinu
Quae me reducta vallis umbrosa teget?
Quis me sepeliet Tartarus?
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid est, Negro?
NEG. Carpsit volucrem pedibus alatis fugam spacer930
Arsenius.
RUF. spacerErgo fugit?
NEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAufugit.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mihi
Ferale semper occinis carmen. Procul
Facesse, monstrum. (Percutit Negronem baculo.)
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOccidimus.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAssuetum natet
In ore minium. Visne flammatam patris
Vitare dextram? Laeta frons odium tegat. spacer935
Probus, pudicus, doctus Arsenius, novum
Arsenius astrum lacteo heroum choro
A te inseratur. Dumque Socratico madens
Pectus celebras nectare, Charites labris
Ter mille roseis excubent, linguae fucus spacer940
Invideat Hybla. Fraudis artificem sile.
ARC. Parebo monitis. Quando Neptuno super
Natabit ingens scopulus, emerget dolus.
RUF. Fidele ridet pectus Arcadii. Dabit
Achelous ignes citius, et citius aquas bluespacer945
Aetnae caminus, conscius fidem sinus
Quam fallat unquam. (Exeunt. Intrat Negro.)
NEG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Proditor, regis duplex bluered
Ithaci propago! Latera num dolas mea
Clava trabali? Perge magnatum neces
Struere, penates ruere Caesareos, novis spacer950
Cumula sceleribus scelera. Si nescis, manum
Audacem quae me verbere petivit, brevi
Gladio secabit vindice miles. Dein
Terrible nervis prendet adductis lucrum. (Exit.) blue

ACTUS III, SCENA v

Theodosius inopinato Arsenii discessu vehementer angitur. Deinde de tota rei serie certior factus Arcadium acerbe increpat.

THEO. (Solus.) Arsenius ergo profugus? Arsenius, meus spacer955
Ignis, voluptas, gaudium, vires, amor?
Umbrae sequaces, frondei Dryadum lares,
Amica nymphis antra, muscosi lacus
Dicite silentis si quis Arsenium tegat
Nemoris recessus. Surda quid frustra chely spacer960
Fatigo saxa lugubri? Gemmam negant
Prodere latentem. Tecta Byzanti patrem
Patriae requirunt, curia magistrum, ducem
Populus, Achatem Caesar avulsum gemit.
Mene fugis? Arces testor aetherias, scabra spacer965
Obibo lustra, cana non Haemi iuga
Horridave Rhodopes terga me sistent. Fugis
Si me sequentem, nomen Arsenii libris blue
Mandabo teneris arborum et quantum nemus
Iuvenile crescet, corticis tantum notae spacer970
Crescent amoris indices.

Intrat ephaebus, Theodosio dat epistolam. Legit inscriptionem, ARSENIUS THEODOSIO IMPERATORI INVICTO SALUTEM.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisnam tulit,
Ephaebe, tabulas?
EPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIuvenis augusta genas
Specie decorus.
THEO. spacerspacerspacerspacerRegiae limen domus
Subeat.
EPH. spacerAbivit.
THEO. spacerspacerspacerspacerSequere, nolentem trahe.

Legit epistolam.

In nobiles solitudinis latebras me libenter abdo, quia in aula per Arcadii spacer975
et Ruffini fraudes, qui venenata cruce meum machinati sunt interitum,
diutius vivere non licet. Deus utrique ignoscat, ego certe ignosco. Spero
etiam fore ut tu mea causa maeroris (si quae supersint) reliquias penitus
abstergas, et crimen ipsum condones. Vale. Pridie Idus Augusti ex Eutropea.
blue

Dulces tabellae! Non Eythraei marisspacer980
Spoliis emendae! Nate! Quid natum voco?
Nero vocetur potius infoelix puer,
Ultima magistri pestis, et simul suae
Clades parentes. Ilii potius novas
Vocetur ignis, ignea Priami face spacer985
Mage metuendus. Viperam generi, mea
Quae dente rodit viscera cruento! Genui
Cur te paterno dulce ridentem tuli?
Cur illigasti pendula collum manu?
Fragrantia meis cur columbarum genis redspacer990
Basia dedisti? Filius non es meus,
Megaera teneris ubera immulsit labris.
Ruffinus etiam columen imperii, ducum
Ductor, Gradivi sanguis, invidia flagrat?
Sic est. Sequacem livor aggomerat gradum spacer995
Quocunque virtus tendit.

Intrat Arcadius. Seorsum.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEn latens dolor
Pandet serenum vultus innubis diem.
ARC. Ecquando reduces flectet Arcadio rotas
Arsenius? Angit, cruciat, excruciat mora.
THEO. Cur pedibus ales nexuit?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFluxas opes spacer1000
Et optimatum lubricum culmen timens
Ramosa forsan tecta sylvani colit.
THEO. Male praeparatas forte tendiculas leo
Velut Africanus rupit.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInnocuae pedi
Ecquis columbae tenderet laqueum?
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPuer spacer1005
Petulans, ferox, effrenus, Arcadius.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVafris
Egon’ ut magistrum retibus claudam, micat
In cuius ore sanctitas, cuius labris
Edunt thymeli mella? Detestor scelus.
THEO. O architectum fraudis, opificem necis! spacer1010
Patremne ludis? Thessalis quisnam crucem
Infecit herbis?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerOedipus non sum, dolos blue
Sententiarum Daedalos Cressae sine
Stamine puellae quomodo resolvam?
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManum
Calles magistri? Perlege tabellas.

Dat Arcadio literas, qui tacite legit, tum prosternit se ad pedes patris.

ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPater spacer1015
Ignosce nato. Fateor insonti plagas
Agno tetendi.
THEO.spacerspacerspacerGenua quid prensas mea,
Periure? Surdis auribus fundis preces. (Exit.)
ARC. Genitor, per udas rore perpetuo genas,
Per mite dulcis pectus Arsenii precor, spacer1020
Suspende gressum. Turbinis ritu volat.
Gementi quidnam barbito primum querar?
Heroa labis integrum, superis parem
Quam pene Stygio toxico mersi lacu! red
Fallor: beato regis aetherii sinu spacer1025
Iustus soporem carpit, invidiae nigris
Longe sagittis altior. Quisnam furor
Te fascinavit, Arcadi? Duos simul
Perimere patres, saeve, voluisti? Iecur
Tondetur intus mille vulturibus, ferax spacer1030
Nimis doloris pabulum. Rursus patrem
Adire certum est. Naufragi rursus suo
Oculi natabunt flumine. Rigidum domant
Adamanta lachrymae. (Exit.)

ACTUS III, SCENA vj

Ruffinus fraude detecta indignatur. Nectario tamen pacis sequestro una cum Arcadio laesam imperatoris benevolentiam denuo captat.

RUF. (Sedet in cathedra.) spacerspacerPinguis Arsenius bibit
Fluenta Nili?
NECT. spacerspacerSi lubet montem, casam,spacer1035
Sine lege sparsas fronte caperata comas
Illico videbis. (Ducit figuras in speculo magico, dat Ruffino.)
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerConsule speculum.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIta, ita, ita, putrem
Video cucullum! Mussitat preces. Rudes
Indue lacernas, stulte, me potius iuvat
Attalica vestis.
NECT. (Resumit speculum.)spacerForsan Arcadiam quoque spacer1040
Paterna lacrymis viscera moventem genu
Supplice trementi, lucidum prodet vitrum.

Ducit rursus figuras, dat Ruffino speculum.

RUF. Fidem fefellit ergo?
NECT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPeriurum probat
Speculum fidele.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVitream Arcadi fidem,
Vitreumque pectus arguit vitrum!
NECT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlacet spacer1045
Audire verba supplicis? Loquitur vitrum
Satis eloquenter.

Ducit figuras. Dat Ruffino, qui applicat aurem. Loquitur intra siparia Arcadius.

ARC.spacerGenitor, Arcadii salus,
Testor silentem consciae noctis chorum
Herbas nocentes impia dedit manu
Ruffinus.

Ruffinus surgit, abiicit speculum.

RUF. spacerspacerAures vulnerat carmen strygis! spacer1050
NECT. (Seorsum.) Bene est, res incalsescit. (Exit Nectarius.)
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProdige arcani puer!
Ubi dextra fidei pignus? Ubi pectus meo
Agglutinatum pectori? Hyblaei facies
Credidimus oris, roscidis fletu genis
Credidimus. Imbres anne mendaces tuae spacer1055
Tam facile trudunt palpebrae? Famae decus
Te propter, atro noctis obscurae peplo
Latet sepultum. Caesar extremam mihi
Te propter horam destinat. Furvis veni
Libitina bigis, hospes ingrediar novus bluespacer1060
Inane lucis atrium. Stygiam Charon
Adverte cymbam, venio. Tartaream subis
Inultus aula? Tinctus Arcadii rubet
Nondum cruore mucro. Proprio iacet
Tumulata nondum cinere Caesarea domus. spacer1065
Natos patremque stirpis incestae genus
Exscindere iuvat penitus, et stragem super
Me dare cruentem. Siste, quo praeceps ruis,
Ruffine? Habenas comprime undantes, dolor.
Ubi rubet oculus igne diffusus, nihil spacer1070
Distinguit, aciem mentis exiguus furor
Offuscat etiam. Spuma se frangat, tumens
Subsidat aestus. Forsan ardentes iuvat
Tegere doloso pectore favillas, quibus
Flagrent deinde Caesares. (Stat deliberabundus.)
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIbo, decor bluespacer1075
Componet oculos, verba fraenabit pudor,
Gestum venustas condiet, lacrymae genas
Sinumque mergent. Corde vindictae sitis
Velut Aetna gliscet.

Aperiuntur siparia. Prosternit se Ruffinus ad pedes Theodosii.

ARC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerParce Ruffino, pater.
RUF. Sontine parcet? Potius ah potius vomatspacer1080
Ruffinus animam!

Stringit pugionem, offert Theodosio.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLucis invisae moras
Hoc rumpe, Caesar, chalybi. Praegestit sinus
Dextra feriri regia. Lugent adhuc
Aulae penates scelera Ruffini, gemunt
Nondum expiasse sanguine horrendum nefas. spacer1085
Ego machinator fraudis, inventor doli,
Tranqillitatis turbo, fax patriae fui.
Turbare pacem placidus Arcadii nequit
Animus.
ARC. spacerVeneno pollui crucem.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManu
Quod ego nefanda miscui.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLuctu patrem. spacer1090
Squalore populum, curiam gemitu, fibras
Scelere inquinavi.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Sed meo impulso. (Surgit Nectarius.)
NECT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vides
Utrumque, Caesar, supplicem. Quamvis dolor
Diserta fingat verba, sunt lachrymae tamen
Magis eloquentes. Cernis? In liquidas abit spacer1095
Uterque lymphas. Caesarum semper fuit
Sternere rebelles, parcere afflictis, decus
Haereditarium. Ira pietatem colat.
Clementia nitet maxime quando sedet
Inter pyropos regiae frontis. (Surgit Theodosius.)
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegit spacer1100
Quicunque mundi lora, dominetur sibi
Primum necesse set. Surgite. Furori graves
Iniicite manicas ambo. Religetur fera
Terribilis Hydra saevior. Fili, cave
Ne flamma mentem similis accendat tuam. spacer1105
Non leo leonem perimit, aut tigris tigrem,
Civile tamen Marte discordi movent
Homines duellum. Dura gens! Sanguis meus
Tibi delibutum melle sit pectus. Cole
Laboriosos floridae aetatis duces. spacer1110
Et tu sonorus quae iuvat liti canor,
Ruffine, nunquam tela (viperio linit
Quae felle livor) mitte, sed potius fove
Apollinares mutuo amplexu viros.
ARC. Pampinea citius hospitem ulmonum sinum spacer1115
Brachia relinquent, dulce quam docti latus
Linquam magistri.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDulcis Arseni! Notus
Insueta quis me nubila secantem feret,
Ut expetito pendeam collo? Pudet
Temerasse macula pectus informi.
THEO.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pudor, spacer1020
Ruffine, noxam sequitur, angores, metus,
Spinae cordis mille. Virtutis comes
Est pax, et albo nixa remigio quies.
Hanc quisquis ardet, inter aethereos poli
Cives recumbens nectar heroum bibet. spacer1025

Finis