Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

ACTUS II, SCENA i blue

Ludi coram Arcadio exhibentur. Dum Somnus ventilat ramum super oculos Tagi et Iberi, a Tritone abigitur.

TRIT. Quid palpebras soporum, spacer275
Furvae propago noctis,
Germane mortis ater,
Segni flagellat unda
Papaver? I silentis
Repete cubile matris. spacer280
Ibere, surge, surge
Et tu micante crines,
Tage, bractea superbe.
Novus ecce fraena regni
Dum Memnonis capessit, spacer285
Qui charitate stirpis
Ibericae triumphat.
Gemat ictibus sonoris,
Gemat urbibus decoris,
Maeandrioque flexu spacer290
Carystrioque plausu blue
Tremebunda terra.
TAG. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Frater
Sociemus ambo dextras,
Sociemus ambo suras,
Et praepitis Favoni spacer295
Concedat ala plantis,

Tripudium Tagi et Iberi. Tagus et Iberus ad rupem se conferunt. Faustitas, Irene et Pluto stipata foelix Arcadio portendit imperium. blue

FAUST. Sit satis. Magnum veneremur et nos blue
Caesarem, cuius pretiosa regnum
Regna Saturni potiora vincit
spacerAlite. Terras spacer300

Aureos linquens superum penates
Faustitas rursus colit. Ecce pinguem
Gestat Irene famulante dextra
spacer Palladis umbram.

Divitem pandit tibi Pluto aream. spacer305
Quicquid aurata vehit Hermus unda, blue
Quicquid Eoa Thetis abdit aula
spacerPorrigit ulnis.

Ferreus saecli rigor in metallum
Mitius transit. Sata laeta culmis spacer310
Sponte florescent, viret imputatum
spacer
Termes olivae.

Inter audaces capreae leones
Explicant tutum latus, inter ursas
Agna lascivit petulans Libyssas. spacer315
spacerBalsama sudant

Ilices, vulgo rigidis amomum
Sentibus pendet, lachrymosa murram
Aesculus trudit, fluit hospitali
spacerNardus ab ulmo. spacer320

Lactis et mellis per amoena Tempe
Murmurant rivi, Bromius Falernis blue
Fontibus ludit, superantque laetas
spacerGaudia ripas.

Vitres crines redimitus ostro spacer325
Gestit Autumnus sociare pictam
Muricem lanae, dominasque supplex
spacerLambere plantas.

Abiicit cornu-copiam ad pedes Arcadii.

IRENE Martius tandem sileat tumultus,
Buccinae vincat tonitrum canorum redspacer 330
Barbiti carmen, placidaeque cedat red
spacerLaurus olivae.

Abiicit olivam ad pedes Arcadii.

PLUT. Dulcis Eoi moderator orbis,
Pyxidem rubris gravidam pyropis
Accipe, ac totum digito feratur redspacer335
spacerHermeon in uno. blue

Abiicit pyxidem ad pedes Arcadia.

AURORA Vixdum purpurei nuncia Cynthii blue
Infantis genetrix suis amabiles
Caeli pando fores, cum duplice nitet
spacerPhoebo plena meridies. spacer340

Sed non ex roseo nascitur aeqore.
Lux haec Caesareis excubat in genis,
Accensus radiis Arcadius patris,
spacerCeu Phoebus minor, emicat. red

Titan e vitreo Nereidum toro spacer345
Posthac puniceum ne caput exere.
Nobis te melior Phoebus adest, tuis
spacerOrbis nil radiis eget.

Huic Aurora dabit, non tibi, roscida
Lucis fraena manu. Serviet huic quoque spacer350
Tithoni famulis regia turribus. blue
spacerQuamvis necteret Atropos

Rursus fracta mei stamina Memnonis,
Postponens proprium Memnona filium
Eos, te rosei scriberet imperi spacer355
spacerHaeredem, gravidum die,

Exultansque tibi panderet atrium.
Consortis thalami laeserat integras
Cygni pluma comas, mortis et ictibus
spacerTandem succubuit senex. spacer360

At non foeda tuam canities nive
Tinget caesariem. Ver dabitur tibi
Aevi perpetuum. Posthumus ut cruor blue
spacerVivit germine Cypridis

Ut vernat foliis purpura singulis, spacer365
Fatorum tabulas sic adamantinas
Contemnes tumulo maior, et invidus
spacerVitam parturiet rogus.

Abiicit rosas.

DIES Orbem si placido lumine videris,
Quamvis occiduo sol lateat domo, spacer370
Sparget vel media nocte diem tui
spacer
Dulcis flamma supercili.

Abiicit solem ad pedes Arcadii.

NOX Si vero Arcadius lumina clauseret,
Claudetur niveis lux quoque palpebris,
Quamvis ex croceis Doridos aedibus bluespacer375
spacerLaetum sol revehat diem.

Abiicit baculum caeruleum ad pedes. Arion insidens delphino canit cythara, cui Parthenope et Ligea utrimque assistunt. In fundo Ganges, Hermus, Hydaspes sopiti iacent. Deinde Sirenes invitant Gangem et ut cum Tritone Hesperio, Tago et Ibero socient choreas coram Arcadio. blue

PARTH. O dulce melos! blue
O lene plectrum!
Tergite dulcem, flumina, somnum, red
Caesari novo reddite honorem. spacer380
spacerPlaudite manu, plaudite pede,
spacerVolucri plantam, Zephyre, cede.

LIG. O suavis lyra!
O manus mira!
Tergite dulcem, flumina, somnum, red spacer385
Caesari novo reddite honorem.
spacerPlaudite manu, plaudite pede,
spacerVolucri plantam, Zephyre, cede.

Tripudium omnium fluviorum. Omnes surgunt.

THEO. spacerComa
Ter auspicata Phoebus affulsit. Gere spacer390
Animos viriles, nate. Non Tyriae nitor
Praestringat oculos purpurae, quisquis domat
Magnos iuventae spiritus rex est.
ARC.spacerspacerMei
Rex esse statuo. Reget inassuetam sali red
Arsenius alvum.
THEO. spacerspacerspacerspacerSi gubernaculum tenet spacer395
Arsenius, impar fluctibus nunquam bibet
Carina Tethyn. (Exeunt.)

ACTUS II, SCENA ij

Honorius Arcadium solummodo, se neglecto, Augustum renunciari stomachaur. Nebridius et Eucherius eius dolorem nonnihil mitigant.

HON. (Solus.) spacerspacerspacerspacerParca feralis, striges blue
Gemuere tecto, cum novercales mihi
Lucina cunas texuit. Phoebi iubar blue
Cur ante suspexit Arcadius? Patris spacer400
Cur prima suavia rapuit? Cur non simul
Effudit ambos mater infoelix? Caput
An quia corona degravat nostrum? Leve
Est pondus illud, facile portatur. Manum
Regale forsan dedecet sceptrum. Decet spacer405
Cur ergo fratris dexteram? Uberibus prius
Admovit ille labra maternis. Parum est,
Viget hic senilis animus. O ter et quater
Beata Ledae sidera! Aequali micat
Uterque frater luce, concordi maris spacer410
Sternunt procellas iubare, concedit lubens
Regnum vicissim Castori Pollux. Mihi
Ecquando frater lora Nabathaeae domus blue
Alterna credet? (Intrant Nebridius et Eucherius.)
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerSplendor Aurorae, rubi
Tibi mella sudent.
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerProximum Arcadio iubar, spacer415
Tibi nulla roseas nebula praetexat genas.
HON. O plaga! Quid ais? Proximum Arcadio iubar?
Cur quaeso nobis ille praelucet.
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrius
Lucina dulcis ianitrix vitae fores red
Aperuit illi lucis.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerAnnorum fugax spacer420
Regemne series efficit? Regem facit
Virtus et acer mentis excelsae vigor.
NEB. Cur ergo sceptrum fratris, Assyrium toga
Mentita fucum, turba famulantum tibi
Animum remordent? Imperas.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFratris tumor spacer425
Me vexat, angit, fodiat. Haud regnum moror,
Quanquam o —
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerFugacis lubricum sceptri decus
Tibine ridet?
spacerspacerspacer
HON. spacerspacerspacerRidet, arridet. Lacum
Erebi flagrantem nudus intrabo, modo
Reperire sceptrum liceat.
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOh quantas alit spacer430
Diadema curas! Assidet semper metus
Regibus Achates. blue
HON. spacerspacerspacerspacerspacerAssidet semper quies
Regibus Achaets.
EUCH. spacerspacerspacerspacerFerrea minatur quies
Semper soporem, strictus ubi pendet super
Cervice gladius.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerQuid mihi Siculi dapesspacer435
Memoras tyranni? Nullus hic pendet chalybs.
EUCH. At cura regis pungeet insomnis iecur
Mucronis instar. Sicce Mentoris bibat red blue
Operosa coelo pocula, et solus voret
Emptas tributo gentium dapes, pavor spacer440
Fercula sapore condit insuavi. Fodit
Ceu pavida cervi pectora arborei, fibras
Ferit inquietas spiculum gravius.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVirum blue
Recti tenacem territat nihil. Licet
Ruant Olympi moenia, ruinae libens spacer445
Supponet humeros.
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerParva, quae ripas amat
Fluvii carina palmulis quando mare
Sollicitet, Euri vincitur rabie. Legat
Secura littus tonsa liberum notis red
Ne tua phaselus fluctuet.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGracilis nequit spacer450
Domare cymba pelagus, at tutis volat
Liburna velis.
NEB. spacerspacerspacerspacerVorat inexaturabilis
Etiam liburna Nereus. Patulis hiat
Semper Charybdis faucibus. Tutus iuvat blue
Me portus aulae turbine remotus, dies spacer455
Ubi sine strepitu dulce labuntur. Regat
Arcadius orbem: poplite labanti novus
Succumbet Atlas mole curarum gravi
Oppressus. Animum vince, regnabis.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFruor
Iam duplice regno. Quisquis arcanis duos spacer460
Non infideles arbitros sinu fovet red
Rex est.
EUCH. Amores bene catenatos edax
Nunquam resolvet livor. (Exeunt.)

ACTUS II, SCENA iij

Dum Arsenius stans aperto capite Arcadium in solio sedentem docet, intervenit pater, qui filium verbis castigatum iubet stare et Arsenium sedere. Arsenius legit ex Horatio.

ARS. Vilius argentum est auro, virtutibus aurem. blue
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHic vates Tagi blue
Hermique gazas iure virtutis docet spacer465
Hebetare fulgur. Roscida diei parens
Ut casta roseis astra praestringit genis,
Vigilemque Phoebeo lampidem extinguit, vomit
Sic ubi pudicas fronte sideria faces
Virtus, metalli principis pallet decor. spacer470
Quando irrepertum latuit in terrae sinu
Alte sepultum noxia latuit simul
Cupido. Nondum classico dulces tubae
Rupere somnos, credidit nondum rudi
Vitam phaselo nauta. Non iacuit adhuc 475
Polydorus ense fossus Ismario. Tamen blue
Pretiosa postquam damna mortales sibi
Fodere, frater fratris exitium, patris
Natus ruinam texuit. Leves homo
Quid aucuparis plumulas? Flavus sitim spacer480
Explere pulvis nescit. Immensis licet
Rumpantur horrea messibus, quamvis domus
Utriusque Phoebi serviat tibi, nihil blue
Praeter cupressum funus ornabit, nihil
Tranare ripas poterit illachrymabiles. spacer485
Thesaurus auro potior est virtus, manus
Quae non latronum metuit, in medio natat
Quae sola ponto turbines ridens; nigra
Quae fila Lachesis temnit. Hanc vitae ducem,
Morum magistram sequere.
ARC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSpinosa colit spacer490
Haec diva iugum. Luctus irriguis sinum
Madens scatebris, luteus Pallor, Labor
Sudore manans ante vestibulum suas
Posuere sedes.
ARS.spacerspacerspacerspacerspacerHorret ascensus quidem
Et hinc et illinc sentibus. Deinceps tamen spacer495
Perplexa dumis sylva mitescit. Rosae
Montis coronant verticem. Excludit canis
Ardentis aestum Delphici nemus dei.
Laetitia luctum pellet, et hilari diem
Vultu serenat. Pallor et Labor pedem spacer spacer500
Rupis fatigant infimum, nunquam iugum
Scandunt supremum. Concolor stellis Honor,
Gloriaque fratri similis assistunt deae
Utrimque solio; pedibus infidae rotam
Divae superbis calcat. Infra se videt spacer505
Fulmina, cometas, grandinem, pluvias, nivem,
Lethum, furorem, bella, discordes poli
Terraeque pugnas. (Intrat Theodosius.)
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid video? Solium puer
Illiteratus occupat, suadae sciens
Stat capite nudo doctor?
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAugustae decet spacer510
Nati vereri purpuram.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArsenii decet
Natum vereri flagra. Quid? Nondum tuo
Solium parenti tradis? Oebalio super blue
Arsenius ostro recubet.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOstrinus cruor
Rubore me suffundit. In vivo iuvat spacer515
Recubare potius cespiti. Haud memet Tyri
Sandyce dignor.
THEO. spacerspacerspacerspacerQuo magis honores fugis
Magis sequentur. Scande regalem, pater
Verende, sedem.
ARS.spacerspacerspacerspacerspacer Scando quia iubes. Foret
Melius sedile terra.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid? Cohibet adhuc spacer520
Diadema crines? Abiice Eoi notas
Regni.

Theodosius deiicit coronam Arcadii. Arcadius exuit trabeam, deponit sceptrum indignabundus.

spacerspacerspacerTumescit pectus. Ingentes video
Sub mole parva spiritus. Pueri tuum est
Domare fastum. Scutica Maeandros docet
Inire pulli crura generosi. Levis spacer525
Per atria volat turbo, si torto latus
Animetur ictu. Virga non desit ferox,
Nisi se remittat animus. (Legit ex Horatio.)
Imberbis iuvenis, tandem custode remoto, blue
Gaudet equis canibus et aprici gramine campi, spacer
530
Cereus in vitum flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis cupidusque ex amata relinquere pernix.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaec memori, puer,
Reconde mente. (Exit Theodosius. Surgit Arsenius.)
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSyderum testor chorum,
Sedile cepi <ego> istud invitum, patris redspacer535spacer
Sed obsequendum nutui.
ARC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud verbis opus.
Mihi me relinque.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVulnus obducat Deus. (Exit Arsenius.)

ACTUS II, SCENA iiij

Exculceratum Arcadii animum Ruffinus ab Arsenio magis alienat.

ARC. (Solus.) Inamoena quisquis stagna Phlegetontis
Findit perusto flammeum bibens fretum,
Incendium si videat Arcadii, suos spacer540
Amabit ignes. Mitis est Aetnae rogus
Si mea doloris Aetna spectetur. Flagrat, red
Exundat ira. Pectoris ripis nequit
Aestus teneri. Perdidi sceptrum? Parum est,
Dummodo supersit mucro. (Rotat ensem.). Iam melius vibro spacer545
Sceptrum. Rapacis liquit hoc patris manus.
Lateris Achates, dulce dimidium
Salve. (Osculatur.). Fidelis sis mihi semper comes.
Tu mihi coronam cude quam nequeat pater
Deiicere rursus, rapere nec mundi manus. spacer550
Genua labascunt, dexteram stringit gelu.
Vagina gladium condat ac iras simul.
Instabile nostras ergo fastidit comas
Diadema? Penna tam cito fugaci volat?
Vix dulce regni nectar extremis miser spacer555
Hausi labellis, patera cum lusit sitim
Tantalea. Mendax sortis infidae rota
Quousque miserum ludis Arcadium? Dies
Idemque rapiet qui dedit sceptrum? Coquit
Iuvenile Paesti germen insani furor blueredspacer560
Austri, priusquam nascitur? Sic est: brevis
Fugitiva regni gaudia expirant, velut red
Caduca florum gloria. Indecores traham
Ergone soles, regiis viduus notis,
Viduusque fama? Patiar hoc? Genitor fremat, spacer565
Spumet, minetur, fulminet, lambet meos
Corona crines vel patre invito. Patrem
Ergone leccesses impio bello? Patris
Exuit amorem ferreus, non est pater.
Ignosce, genitor, filio ignoscat parens. spacer570
Non ista proles dixit, at dixit furor.
Nevisset utinam fila pastoris mihi
Lachesis! Reversum fata pro sceptro pedum
Utinam dedissent! Tunc gregis certe forem
Rex innocentis. (Intrat Ruffinus.)
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDulce ridentis poli spacer575
Salveto sidus, praevium Aurorae iubar
Decore vincis Phosphorum.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOcciduum vocas,
Ruffine, sidus Phosphorum? Potius nigrae
Dux Hesperugo noctis appelles.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDiem
Accendis ortu.
ARC. spacerspacerspacerspacerCondo sed obitu. red
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFores spacer580
Plenas rosarum vix reclusisti.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAureus
Lucifer eodem moritur et oritur die.
RUF. Sed nivea Clotho fila tibi nevit. Colus
Te Pylia saeclis faeta longaevus manet.
ARC. Quid fila miserum Nestoris iuvat? Meum spacer585
Utinam secaret Atropos stamen!
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNovae
Gaudia coronae tam cito relinquis?
ARC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrior
Corona me destituit. En segetem mei,
Ruffine, luctus! (Ostendit coronam <et> purpuram humi.)
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerGaudii potius seges
Haec sunt.
ARC. spacerspacerFuerunt antequam patris furor spacer590
Spoliaret humeros purpura, sceptro manum,
Diademate caput, antequam Arsenius daret
Mihi iura nostro turgidus solio.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIoco
Ludisne amicum?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLudor, haud ioco tamen.
Heu ludus aulae, rius Arsenii, probrum spacer595
Nunc orbis est Arcadius.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArsenius tuum
Ambitne solium? Fastus o nimium gravis!
Ut bulla turget! Solus accumbet toris
Conviva patris. Solus imperii duces
Fastidioso praeterit oculo, sacrum spacer600
Nunc inhiat ostrum solus. Aurorae cedros
Siccine lacessit vilis Ausoniae frutex?
Humilis myricae surculus? Caesar, tuo
Est amputandus chalybi.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNe ferrum caput
Laedat vibrantis timeo.
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCur times?
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuia spacer605
Adamante fortior hunc tegit patris favor.
RUF. Adamanta penetrat fulmen, hoc, Caesar, vibra.
ARC. Nisi se superbae frangat ampullae tumor,
Vindex lacerti sentiet fulmen. (Intrat Arsenius.)
RUF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSinon blue
Prodit bilinguis. (Exeunt.)

ACTUS II, SCENA v

Arsenius perspecto Arcadii stomacho orat Theodosium ut aula excedere liceat. Non exorat.

ARS. (Solus.) spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSplendido qualis gemit spacer610
Inclusis ales carcere, et nemorum domus,
Sua regna quondam, lugubri querens chely
Suspirat, aulae vincla sic fugio, lares
Sic ego quietis hospites, maestum integrans
Carmen requiro. Quis mihi demet iugum, spacer615
Cervice quod traho languida? Nimium gravis
Incumbit humeris Aetna. Caesaream docet
Quicunque sobolem, solus impastae subit
Antrum leaenae, solus implacidae legit
Avidam Charibdis gurgitem. Intractabilis spacer620
Citius domabis ora cornipedis, ferum
Quam iuvenis animum. Fraena si laxas nimis
Exultat. Arctis si premis habenis, agit
Spumas, et oculis flamma truculentis micat.
Beatus ille sylva quem viridis tegit. spacer625
Non ibi magistri graviter eloquio tonant
Seruntve linguis bella, sed raucis fremunt
Quereli cicadis arbusti. Lites silent
Nisi cum canores certat alituum chorus
Superare cantu dulce lympharum melos. spacer630
O grata superis otia! O dulcis quies!
O hospitales ruris innocui sinus. (Intrat Theodosius.)
THEO. Adhuc refrixit aestus Arcadii? ARS. Mare
Velut inquietum fervet. THEO. O procax puer!
Tu Tiphys alter fervidum aetatis doma bluespacer635
Ebullientis impetum.spacer
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerClavum regent
Alii iuventae melius. In humuli casae
Umbra latere liceat Arsenio.
THEO.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerRubri
Pretiosa Nerei bacca non viles amat blue
Tuguri latebras, potius augustam cupit spacer640
Ornare frontem.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerDoridos in ulnis tamen
Latet, priusquam fronte regali sedet.
THEO. Te noctis umbra texit heu nimium diu.
Quid nauta faceret perfida sedens trabe,
Insanientis ira quem rotat salis, spacer645
Cynosura amicum nube cum picea iubar
Celaret? Orbis turgidos solus potes
Sedare fluctus: naufrago Arsenius micet
Cynosura mundo, lubricae aetatis Pharus. red
ARS. Iactatus alto nauta securum mari spacer650
Navale praefert. Sat procellosis latus
Mea puppis Austris credidit. Laceram sinu
Hospita carinam ripa latebroso tegat.
THEO. Verendus orbis praesul et pastor bonus,
Triplici decorus infula Eoum iubet spacer655
Radiare mundum lumine Arsenii, Deo
Pugnare noli. Divites Arabum domos,
Croesique gazis unico Arsenii pilo
Mutare nolim. Lora vernantis cape
Securus aevi. Facilis est, lentum velut, spacer660
Saevitia pueri, vimen.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAugustum nefas
Violare vultum. Cereae accipio libens blue
Clavum iuventae.
THEO. spacerspacerspacerspacerForte iam mitis bibet
Sitiente dulces aure quos fundes sonos
Arcadius. Iram mitigat dies. Fibris spacer665
Sin ulcerosis vomica putrescit, tumens
Ferula secabis ulnus. (Exeunt.)

Perge ad Actum Tertium