Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

MAGISTER BONUS
SIVE
ARSENIUS

ARGUMENTUM

spacerOrientis imperator Theodosius senior duos suscepit filios Arcadium et Honorium. Hos Arsenio natione Romano, Romanae quoque ecclesiae diacono, viro quam virtute, quam literis illustri liberalibus imbuendos disciplinis tradidit. Arcadius (ut puerile est puerorum ingenium) noxia naturae semina culturae magistri red anteponit. Verbis enim et verberibus ab Arsenio merito castigatus, eidem necem impie machinatur. Arsenius discipuli fraudes subodoratus solitudinem quam votis omnibus diu multumque expetiverat passis ulnis amplectitur.

PERSONAE

THEODOSIUS imperator
ARCADIUS, HONORIUS eius filii
EUCHERIUS Stiliconis filius
STILICO imperator exercitus
RUFFINUS, CLEANTHES, CALIDORUS,
spacerLEANDER proceres
NEBRIDIUS Eucherii amicus
<EUTROPIUS>
ARSENIUS, diaconus, Arcadii magister
NECTARIUS patriarcha red
THEODULUS Arsenii amicus
<ANGELUS>
NEGRO magus
<EPHAEBUS>
TRITON, EBRO, TAGUS
FAUSTITAS, IRENE, PLUTO
AURORA, DIES, NOX
ARION, PARTHENOPE, LIGEIA, SIRENES
CHORUS 4 FLUVIORUM
spacerGANGES, HERMUS, PACTOLUS,
spacer HYDASPES personae mutae
VIRTUS, MELISSA, EUPHROSYNE
FUROR, FASTUS

ACTUS PRIMUS
PROLUDIUM

Virtus de Furore et Fastu triumphans Arsenii victoriam de Arcadii iracundia et superbia adumbrat. Sedet Virtus insuper. Hinc Melissa, illinc Euphrosyne assistunt. Furor et Fastus ad pedem rupis vincti alligantur.

VIRT. Rebelle tandem noctis examen diem
Supplex adorat, Tartarus cedit polo,
Vitiumque Virtus calcat. Euphrosyne, sinum blue
Distende totum gaudio, nomen tuo
Ostende vultu. Tuque Dedaleis apum redspacer5
Favis, Mellisa, dulcior niveos iube
Sine nube soles fluere.
EUPH. spacer Coelicolum dea
Dilecta regi, quae supercilio quatis
Erebum tremendo, casta quae Daphnes coma
Invicta lambet tempora, horrendo minax redspacer10
Umbone Pallas propriam libens tibi blue
Submittit hodie Gorgona.
MEL. spacerspacerspacerspacer Cypridis cruor blue
Spineta quantum vincit, et quantum super blue
Viburna cedrus eminet, quantum faces
Cynthia minores hebetat, Alcidae inclyta spacer15
Tantum trophaea deprimis. Fastis deum
Haec inseretur palma, quae Livor nigro blue
Violare metuet dente. Lethiferi Furor
Sensit lacerti fulmen. En supplex iacet.(Surgit Furor.)
<FUR.> Iaceone supplex? Falleris. Nunquam Furor spacer20
Dextram puellae supplicem tendit. Timor
Lethi sodalis coelicum fibras gelu
Degenere stringit, dedecet Avernum metus.
Ahena corpus vincla si ligant, tamen
Est liber animus. Vincla quid memorem? Furor spacer25
Manicis teneri nescit. Adamantas Iovis
Si vincit ira, me catenarum putris
Cohibere poterit zona? Perrumpam moras
Chalybis inertes. (Conatur diffringere.) Futiles nondum crepant
Brontis labores? Frater, hoc patimur? blue
FAST. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerCoquitspacer30
Me similis ardor. Igne non tali flagrat
Phlegetontis unda, qualis irato micat
Sub corde flamma. (Pulsat terram pede.) Pluto tenebrarum potens,
Rector silentis turbidus regni, Chaos
Effunde totum, lugubris clangor tubae spacer35
Viperea cogat agmina, et belli ducem
Me me sequantur. Cardines mundi trement
Quacunque domino gradior incessu.
VIRT.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPreces
Quid impotenti fundis umbrarum deo?
Stant obseratae Tartari portae, iubar spacer40
Videre solis vulgus Acherontis nequit.
Ergo superbum rupis aeneae latus
Sociate lateri, fata sic iubent. Bene est.

Procumbunt ambo ad pedem rupis.

Utrumque volucris poena Caucaseae manet. blue
Sic ira praeceps vidua consilio ruit. spacer45

ACTUS I, SCENA i blue

Theodosius, red laudata Arsenii in filiis instituendis opera, eum in senatorium cooptat ordinem, ac ad epulum invitat.

THEO. Simul ac decorum floculis roseis caput
Vertumnus arvis exerit, rident agri blue
Ridetque caelum, ludit exultim pecus,
Dulcique volucrum personat sylvae choro,
Sic ubi renidet vultus Arsenii, mea spacer50
Triumphat aula.
ARS. spacerPrinceps nisi
Iubeat reverti, limen Augustum quoque blue
Non nisi loquaci Caesaris nutu tero.
THEO. Agnosco promptum mentis obsequium. Iuvat
Tunc imperare, iussa cum velox proditspacer55
Obtemperantis ardor. Orientis vides (Intrant Arcadius et Honorius.)
Opes? Gemellum flosculum imperii? Tuo
Sudore uterque crevit.
ARS. spacerspacerspacer Exercent agros
Vomere coloni, dona Triptolemi manu blue
Spargunt benigna, rore sed pluvio Deus spacer60
Tepidisque Zephyri sibilis saetas humo
Evocat aristas. Sarculo frustra putris
Agricola glebas vulnerat, messem nisi
Spondeat Olympus auream.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerMessem polus spacer65
Plerumque mittit divitem, sterilem colat
Nisi stiva fundum.
ARS. spacerspacerFundus est, Caesar, ferax
Regalis animus, sponte pubescit, licet
Non excolatur. Entheae Arcadio placet
Heliconis undae, docta Calliopes amat spacer70
Frater vireta.
ARC. spacerspacerspacerspacerMellea citius thymae
Fugient Hymetti virgines, Pindi mihi blue
Quam displicebit nectar. Aonidum mero
Cedat Lycaeus.
HON. spacerspacerspacerspacerRetibus alii feras
Captent dolosis, roscidos lustrent canespacer75
Sagace saltus, Protei mutum pecus
Mendaca fallant esca, et accipitris aves
Rostro minores vulnerent, ridet mihi
Magis eruditi ludus Arsenii.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerViden’
Cognata superis germina? Pietas micat spacer80
In utroque patris. Aquila degeneres nequit
Gignere columbas, vitia nec virtus parit.
THEO. Posthac decebit melius Arsenium patris
Praedulce nomen. Tibi, vestrum genu
Colite parentem supplice. Ut vites fovet spacer85
Gremio caducas ulmus, erranti ruant
Ne forte lapsu palmites nimium breve,
Sic ver iuventae regiae fulcit catus red
Morum magister artibus.
ARC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVites sumus,
Artifice ramos falce compescat, nimis spacer90
Si se profundunt pampini.
HON. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPatiar libens
Salubre docti vulnus Arsenii.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Dociles Olympus respicit animos, ferit
Vindex rebelles fulmen. A teneris odor
Virtutis animos imbuat Syrii prior spacer95
Lachrymis amomi, dumque furtivo gradu
Surrepit aetas, passibus virtus simul
Adolescat aequis, cerea est aetas adhuc
Flectique facilis. Sed age, ne lethes pigro
Labor magistri naufragus pereat freto spacer100
Te purpurati scribo concilii patrem,
Hodieque spondae solus augustae novus
Hospes recumbes.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAnte destituent plagas
Refixa superas astra quam memori dies
Labatur ista mente.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLanguentes Ceres spacer105
Bacchusque vires revocet.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerAugustum sequor. (Exeunt.)

ACTUS I, SCENA ij blue

Nectarius et Stilico de Arianis non ita pridem Byzantio expulsis sibi congratulantur.

NECT. Sopitur aether, concidunt venti, minas
Salis inquietas placida componit quies.
Lacere gementis pinus imperii levat
Malum procellis saucium, laete volant spacer110
Tumefacta Zephyro carbasa, reducto sinu
Secure pelagus dormit. red
STIL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUndarum potens
Dum fraena puppis temperas, nunquam gemet
Dominante victa Nereo. Dexter regit
Ubi Tiphys alnum, frendit incassum Notus. spacer115
NECT. Licet Argonautas Thessala Tiphys rate blue
Per regna Theditos vexit infidae, tamen
Non Tiphys auro dives abripuit pecus.
Unicus Iason domit insomnis pigro
Draconis oculos Morpheo, profugi tulit bluespacer120
Monumenta Phryxi solus. Haud aliter minax
Stiliconis ensis aureum Christi gregem
Ex pestilenti Cerberi amplexu, Stygis
Victor redemit.
STIL. spacerspacerspacerspacer Territat Averni lupos
Domat rabiem mite pastoris pedum. spacer125
NECT. At ni fideli munias chalybi latus
Dextramque funda, mite contemnunt pedum.
Vis vim repellit. Perge, Memnoni decus blue
Orbis nefandum stirpe Lernaea genus
Abolere penitus; mille vipereum licet spacer130
Arment colubri verticem, tuo cadant
Ferro perempti millies.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCrines lavat blue
Qui rore Xanthi noxiam maris luem
Pythona non tot spiculis fixit, tumens
Quot pullulantis ipse portenti caput spacer135
NECT. spacerspacerspacerspacerspacerQuanta Byzanti sinu
Sentina liquit! Fastus impatiens iugi,
Livor secundis anxius, Veneris comes
Libido, caecus Error, Impietas, Dolus,
Torvusque stricta fulminans acie Furor, spacer140
Dominam sequentur haeresim.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNiveis redit
Astraea cygnis, rara Caesareos fides blue
Regerit pentaes, rursus in solio sedens
Virtus Eoo iura dat populis. Quies
O talis utinam semper Augusti lares spacer145
Tegat sub alis!
NECT. spacerspacerspacerspacerVincta Letheis gemat
Modo sub catenis Haeresis, semper votis
Volitabit albis laeta Pax, semper geret
Cornu racemis turgidum, semper Quies
His excubabit sedibus. Bellum manu spacer150
Lethumque gestat Haeresis, gremio fovet
Discorde Martem, nullus est dulci locus,
Ubicunque regnat, otio. Tonitra polum,
Aethera cometes crine sanguineo rubens
Contristat, undas asperant venti. Mare spacer155
Praescripta linquens claustra diliuvie boum
Sternit labores. Sola vitorum ferax
Labefactat urbes Haeresis.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Calamo, pater,
Linguaque tumidum sterne Pythonem, tibi
Ab ore nectar stillat. Ego certa necem spacer160
Vibrabo dextra.
NECT. spacerspacerspacerspacerspacerIacula dum libras, Deus
Fortunet ictum. (Exeunt).

ACTUS I, SCENA iij blue

Arsenius prae omnibus proceribus imperatoriae accubans mensae Ruffino stomachum movet.

RUF. (Solus.) spacerspacerspacerspacerspacerSolus ambrosiae dapes,
Nectarque divum gustat Arsenius? Sedet
Conviva mensa solus atheriae? Iecur blue
Meum intumescit bile. Pallorem rubor bluespacer165
Fugat, ruborem pallor exanimat. Genas
Cur sic trementes, sede non certa natans
Color vicissim pingit? Heu! Loquitur meum blue
Vultus dolorem, fronte luctificis hiat
Latum figuris vulnus. Haec meruit cruor spacer170
Torrentis instar effluens venis, duces
Cum meteret ensis obvios? Famem, sitim
Martisque pulchras pectore adverso notas
Cur expetivi, stultus? Exegi Iove
Cur sub rigente frigidas lunas? Mei spacer175
Cur orbe clypei patriam texi? Toro
Non ut superbo fultus insultet mihi
Arsenius, orbis fucus Hesperii, diem blue
Ludis iocosum frangat, Attalico super blue
Discumbat ostro, gemmeos ducat scyphos spacer180
Baccho madentes, totus ad mensam fluat
Phasis, Numidiae volucris in lances volet: blue
Miserande! Strictum Damoclis haud sicam vides
Iugulo imminentem? Faxo, fugitivas brevi
Veneris epulas Tantali. (Exit.)

ACTUS I, SCENA iiij blue

Nebridius Arsenii congressu mirifice delectatus auctor est Eucherio ut eundem audiat. Mavult ille patris vestigiis insistere. Intrat habitu venatoris tenens in manu arcum vel iaculum.

EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cornu nemus spacer185
Querulo remugit, spumei obliquum sues
Meditantur ictum, nec tamen lentum manu
Hastile crispas?
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerCompede Arsenius tenet
Me literata. Non inaccessos vacat
Lustrare montes. De supercilio capras spacer190
Videre rupis pendulas, tutum fuga
Lassare leporem, figere hinnuleos, apros
Cohibere nervo quid vacat? Potius chori
Accede nostri socios. Arsenius iuga
Amoeniora deteget, Phoebo sacra, spacer195
Dilecta Musis.
EUCH. spacerspacerspacerUnda Pegaseo fluens blue
Verbere, bicipitis terga Parnassi, melos red
Imbelle cytharae convenit pueris. Tubae
Lituique clangor acuit ad bellum viros.
NEB. Lituus chelysque principem decent. Gravi spacer200
Hostem lacessis Marte, lituorum truci
Dissultet aether murmure. Gradivum fugat
Pax turbulentum, mite flaventi caput
Redimita Cerere? Dextra sollicitet chelyn.
EUCH. Gladius libello praenitet.
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagni duces spacer205
Utrumque dulci foedere sociant. Sopor
Cubile nunquam regis Aemathii nigris blue
Involvit alis, quin suppelectile caput
Simili videret fultum. Alexandri quies
Tibini sordet?
EUCH. spacerspacerDocta non sordet quies. spacer210
Potius labores displicent. Tetricis rigent
Pieria spinis antra.
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSi rosam libet
Tondere, vallum nonne spinarum latus
Quod hicc et illinc cuspide coronat manu
Audace temnis?
EUCH. spacerspacerspacerspacerEsto, sed nusquam rosam spacer215
Urtica peperit. Ferula, crepitantes flagri
Ictus sonori forsitan rosae tibi
Videntur.
NEB. spacerspacerEnses, iacula, balistae, pilum
Telis obumbrans ferrei nimbus dei
Graviora nunquam vulnera infligit?
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMori, spacer220
Ut patria vivat, militem decet. Brevem
Aeterna vitam gloria excipiet.
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTuba
Sed quis loquaci parta sanguineo canet
Trophaea Marte?
EUCH. spacerspacerspacerspacerspacerTotus Aonidum chorus.
NEB. Cur ergo sordet Delphici nectar lacus, spacer225
Si militare carmine perennat decus?
EUCH. Ridetne cygni pluma Maeonii magis blue
Quam bellicosi laurus Atreidae? Sed ex
Vestigia patris persequi totus licet.
Armetur in me Tartarus. (Auditur cornu.) Sed iam vocat spacer230
Insons Dianae ludus. Exitium feris
Hic mittet arcus. Postea in belli duces
Viduabo pharetram.
NEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pharetra mihi Phoebi placet. (Exeunt.)

ACTUS I, SCENA v

Theodosius, devictis hostibus ac pacato imperio, proceres ad ludos Arcadii, Augusti nuper titulo insigniti, invitat.

THEO. Eoa sceptri decora Memnoni, sati
Mavortis, pugiles, chalybe Byzanti salus spacer235
Vestro revixit. Ecce turrigero ferit blue
Vertice penates siderum. En victrix sedet
Dilecta Phaebo planta, iuvenescens nives blue
Inter seniles capitis. Humentem pater
Submittit urnam Tanais, et glauca gemit blue spacer240
Ister sub alga lachrymis mersus. Getae
Ut contumaces frangerent arcus, Scythae
Ut fulminantes gemerent minas, Gothi
Ut mihi Cecropiae tenderent ramum deae
Pacemque peterent, vestra perfecit manus. spacer245
STILICO Auguste, mundi rector Eoi, tuis red
Fortuna caeptis semper asperat. Parum est
Quod terra famulo serviat collo, polus
Tibi militare gestit. Aeolio ruit blue
Armatus Aquilo carcere, et tubam tubae spacer250
Iungit sonorae. Grandines ritu volent
Quamvis sagittae, turbine repellit. Suis
Fodiuntur hostes spiculis.
RUFFINUSspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Frustra Mimas blue
Briareusque glomerant montibus montes, domum
Frustra lacessit Erebus aetheriam.
EUTROPIUSspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pios spacer255
Tegit umbo coeli, nescius vinci.
CLEANTHESspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerLicet
Inerme strictis ensibus credas latus,
Te vulnerare mucro formidat.
CALIDORUS spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLegas
Infida quamvis aequora Maleae, Thetin blue
Non inquietam senties.
LEANDERspacerspacerspacerspacer spacerspacerTecum libens spacer260
Inhospitales Caycasi scandam nives,
Alis Olympi tegeris.
THEO .spacerspacerspacerspacer spacerspacerIntegra Deum
Veneremur omnes mente, Castalia comas blue
Arbore revincit solus. Atollit duces
Rursusque nutu deprimit, palmas manu spacer265
Praefert cypresso funebri nuptas. Thronum blue
Hic mihi superbum tribuit. Orientis quoque
Decoravit ostro filium, ludos cui
Hodie paramus. Tota si pompam colat
Procerum corona, vecta remigio dies spacer270
Sudo volabit.
STIL. spacerspacerspacerspacer Duplice sic tua
Renidet aula, iubare ridebit dies
Sereniore.
RUF. spacerspacerMelius accendit faces
Geminus minores Cynthius.
OMNESspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEamus. (Exeunt.)

Perge ad Actum alterum