Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS V, SCENA i
POLIARCHUS, ARCHOMBROTUS. MELEANDER

ISI fallor, Archombrote, iam ad Meleandri regiam, ubi Argenis ipsamet habitat, pervenimus.
spacerARCH. Recte mones, mi Poliarche. At quot matronae, quot virgines et viri mistis pueris fenestras impleverunt!
spacerPOL. Certe, mi Archombrote, isti, quamvis non sint nostri cives, tamen nos adventantes utrosque mirum quantum coluerunt.
spacerARCH. Ita esse, Poliarche, res ipsa indicat.
spacerPOL. At Archombrote, quisnam illic est?
spacerARCH. Ubinam, mi Poliarche?
spacerPOL. Illic in regiae vestibulo.
spacerARCH. Profecto, nisi mei me fallunt oculi, ipse rex Meleander adesse mihi videtur.
spacerMEL. Ecce Poliarchum; ecce Archombrotum, properabo ad illos pedibus.
spacerPOL. It nobis obviam. Ex equis desiliamus.
spacerARCH. Sic et ego faciendum esse arbitror.
spacerMEL. Salvete millies, o regii iuvenes et hospites exoptatissimi. Salve, Poliarche. Salve et tu, Archombrote.
spacerPOL. Et te salvere iubeo, rex maxime Meleander.
spacerARCH. Salveto, rex Siciliae invictissime.
spacerMEL. Quod quidem non praesto ad ipsum portum fui, non id me dedisse superbiae sciatis, sed ipsis vestris legatis, qui, quo progrederer, mihi praescripserunt.
spacerPOL. Quaeso, magne rex Meleander, ne in nos iuvenes, et iam olim hospites, superfluo sis cultu.
spacerMEL. Ante omnia, mi Poliarche, gratulor victoriam, tibique, Archombrote, Sardiniam, conquerorque, quod olim tantus Galliae rex passus sis privatae te sortis in Sicilia haberi. Et quia iam vos ambo simul ad aulam nostram pervenistis, quaeso, mei hospites, vos his soliis locate, quibus excepti colloquamur.
spacerPOL. Nunc, mi Archombrote, reor advenisse gerendae rei tempus.
spacerARCH. Ergo substinebimus gradum quin porrigam has regi.
spacerPOL. Ita censeo.
spacerARCH. Accipe, mi rex Siciliae Meleander, prius has literas.
spacerMEL. Quasnam? red
spacer 2. ARCH. A matre meo perscriptas, quas nisi extemplo perleges prius acquiescere non possum.
spacerPOL. Idem et ego, o rex Meleander, rogo.
spacerMEL. Miror, mei hospites, quid hae literae tam celeriter procurandum habeant. Quia sic vultis solvam hanc gemmam, et quoniam has admodum prolixas esse video literas, si vultis expectare legam.
spacerARCH. Lege modo illas, rex maxime; nos huc concedemus.
spacerMEL. Miror quid sit, quod Poliarchi et Archombroti anxios vultus haut parvae perturbationis notae percurrere coeperunt. Certe, quantum video, hos codicillos uterque tanquam propria fata spectat. Sed legam.
spacerPOL. Quod si secius quam promiserat regina Hianisbe res cedat; si aut red nulla foedera aut ingrata offerantur, profecto iam arma, iam furorem animo meo praecipio.
spacerMEL. Proh deum, Meleander, quid legis? Illene Archombrotus? Repetam hasce. Illine? A, quid haec pusilla sibi vult clavis? Scilicet ea est qua reserari arculam oportet.
spacerARCH. Nescio quid sibi velit epistola, in cuius lectione rex adeo perseverat et adeo avide manu tenet.
spacerPOL. Nihil amplius dubito, quin aliquid magni efficacissimae literae afferant.
spacerMEL. Accedam ad hanc mensam vicino huic parieti applicitam, et solus curiose in aperta cistula recognoscam quid lateat.
spacerPOL. Aperit cistulam, et adhuc aliquot extrahit epistolas, etiam has legit. Ecce illas quantis cum suspiriis, cum fletu, osculatur!
spacerMEL. O mea Hyanisbe, quam vera scripsisti! O annule vosque arcana rei pignora — quam mihi notissima estis! Quantam fidem facitis! Ah quot improvisa gaudia meum inundant pectus! Quot suspiria, quot lacrimae me stupentem pertentant! Poliarche —
spacerPOL. Adsum, rex magne Meleander.
spacerMEL. Peto abs te, mi Poliarche, blue ut excuses necessaria quaedam arcana me breviter exsequentem. Tu Archombrote, veni huc, veni huc, et has literas maternas simul lege.
spacerPOL. Quid hoc sibi vult, quod me neglecto, Archombrotum rex familiarius rapit ad mensam, et oculis literas Hyanisbes obiicit! Et in legentis collum effunditur? Et nunc iuvenis ad genua obiicitur et ore confunditur, et alio, quam solebat, venerationis genere meam mentem permovet. Certe me haec scena non parum turbat. Videbone aemulum et rivalem eum ad amplexus, et omnis in[54]timae charitatis indicia acciri? Stabone ego interim neglectus Meleandro? Relictusque scilicet, qui colloquerer huic Eurymedi? Qui officii causa paulatim hic ad meum latus accedit, dum Archombroto Meleander loquitur, ne ego indecenter in media aula sim solus.
spacerMEL. Vocate Argenidem.

bar

ACTUS V, SCENA ij
POLIARCHUS, ARGENIS, MELEANDER, ARCHOMBROTUS

MMORTALES dii! Intrat Argenis iam coenaculum. Nescio quid venientem rex docet. Percipi a remoto non potest. Quid hoc? Quid hoc est? Argenis sponte cervicem Archombroti petentis osculum utraque manu iungit. Ecce iam miscent lacrimas! Quas gaudio esse expressas ex reliquo vultu scio — et iam illa dexteram, tanquam in fidissimi amoris sacramentum, in cupientis Archombroti manum inseruit. Heu quid furor meam iam vicit patientiam! Cur non cum impetu haec invisa mihi gaudia turbo! Ignarus sum quos peius devoveam. Num Hyanisben, num Meleandrum, an Archombrotum? Anne Argenidem saltem illata mihi morte ulciscar? Quae cogito! Quot atrocia, brevissimo tempore, meo animo complector? Hanc igitur mihi gratiam retulit Hyanisbe, per mea meorumque vulnera incolumis? Patebam incautus venenis, eius medicos adhibebam aegritudini meae. Sed noluit me perire nisi ante contemptus et coram violatus non abiudicatam modo sed fascinatam Argenidem in sui filii collo aspicerem. Misisti me ad istius mortis atrocitatem, venefica? Hae sunt literae, haec promissa, haec concepta in penatum deorum auribus sacramenta? Stolidiorem me, qui fidem expectabam in Africa. Sed non inulta fefelleris. Contraham tecum certamina, contraham hercule ad internecionem tuae gentis.
spacerQuid cogito amens? Quid longiorum solatiorum spem tanquam victurus solicito? Nonne vides quos perire illico sed tecum oporteat. Ibo et carnifici illi adimam spiritum, qui per meam victoriam Sardiniae regno potitus etiam hymenaeum occupare non dubitat, et inverecundae Argenidi saltem eius sanguine ruborem faciam. Tum malignum hunc senem, hanc larvam, hanc fabulam obtruncabo priusquam ad auxilium ulli procurrant. Simul ipsi Argenidi, Argenidi inquam — Sed quid attinet virgini sanguinem mittere? Melius flagitii sui memoria et meo vulnere morietur. Aperiam meum pectus et ubi cruore exundabit, iniiciam me totum in furiarum omne trepidanti. Nam nisi mori sic vellem, possem excire meos milites, possem haec tecta incolumis in hostium capita effundere. Sed vivere nolo ne reconciliari possim Argenidi. Et iam dum Meleandrum, dum Archombrotum, dum Argenidem primae amoris blanditiae per caeterarum rerum oblivia trahunt, ego praeceps et obfirmata ad facinus mente gladium in me stringam.
spacerARG. Quid Poliarchus tangit capulum?
spacer 2. MEL. Ignosce, hospes Poliarche, quod nos ab officio tuis colendi paulisper insperata avertit laetitia, quam non minus forte gaudebis, quam me modo et Argenidem vidisti. Veni, o mortalium charissime Poliarche, felicitatis nostrae compar, et intellige quid hic dies de te meruerit.
spacerPOL. Ah me miserum, nescio quid in tanta affectuum varietate expectandum sentiendumve mihi sit!
spacerMEL. Equidem, Poliarche, hic propter Archombrotum et Argenidem consiste.
spacerPOL. O Meleander, non repugnabo tibi ducenti.
spacerMEL. O foecundum hunc diem! O meae senectuti propitium! Quam antea in una filia acquiescentem duobus et talibus liberis auxit! Absit coelitum invidia. Quis me mortalium fortunatior? Aut cui pretiosius debeat esse id pauxillum vitae, quod superest!? Ergo tot per ambages, per tot minarum tormenta erumpens industria fatorum haec mihi praesidia, haec decora familiae parabit? Desine Archombroto irasci, o hospes, o maxime regum, et quod utroque praestantius nomen est, Poliarche. Diu est quod sensi odia vestra. Uterque amabitis hanc Argenidem; utriusque erit Argenis. Huic enim, quem genui, in sororem affectus durabit. Tibi autem, nisi aliter sentis, eam uxorem despondeo. Nam quod a Siciliae haereditate excidit agnito fratre, nihil minus ut te novi, aut tu amabis, aut regina haec erit. Quippe Sardinia et quicquid Radirobanis fuit (quod deinde et passus es Archombroti esse) hanc in dotem sequetur. Ita mecum filius meus constituit. Tu, Archombrote, prior omnem inimicitiam eiura, et regi Poliarcho sororem tuam trade.
spacerPOL. O dii deaeque, putasset hoc quispiam? Itane Archombroto conciliatore invitabitur ad Argenidis nuptias Poliarchus?
spacerARCH. Quare, mea delectissima soror Argeni, da dexteram nec erubesce. Quid stas, Poliarche, quasi in tali fortunae ludo cunctareris credere te esse felicem.
spacerARG. Certe, mi frater charissime Archombrote, ego, quae modo, dum votis meis bella et pater obstabant, tam viriliter audax, tam prope contumax in parentem, Poliarchum, quocunque iuberet, secuta fuissem, nunc demum rebus his facilibus me virginem esse memini.
spacerARCH. Da igitur, Poliarche, manum virgini.
spacerPOL. Da mihi prius, Archombrote, tuam manum.
spacerARCH. Hic habes. Quid ea facies?
spacerPOL. blue Nempe si fas est mihi apud te fidem esse, o frater, doleo me marito adhuc matronam te quaerere. Et mihi soror est vultu et indole quae vel ignobilem commendaret, annorum plus minus viginti. Si solida foedera inter nos placent, hanc tibi iure fraterno despondebo. Et quoniam ritu gentili nulla pars regni in eam cadere potest, dos erit talenta sexcenta praesentia.
spacer 3. ARCH. Quid ais?
spacerMEL. Ego, fili, sermonis ero arbiter, nam te, siquidem affinitas perplacet, assentiri volo.
spacerARCH. Facio tibi ius, pater optime, ut de nuru statueres.
spacerMEL. Quare mihi illam his legibus vis pactam, mi gener?
spacerPOL. Volo, mi socer. Ergo, mea Argeni, fac fratrem Archombrotum in mutua foedera solicites.
spacerARCH. Accipio conditionem vultu apertissimo. Sine te amplecti, o frater Poliarche; praecepisti mea vota, fortissime regum. Quid te deus in mei animi secreta perduxit? Ergo et haec copulatio mihi sororem tuam absentem coniungat. Tu fidem, charissime, utrimque praestabis. Et sic vicissim meam habes Argenidem sororem, quam iamdudum tibi fatorum series uxorem destinavit.
spacerPOL. O quas immortales tibi, rex maxime Meleander, agam gratias! O Archombrote, Archombrote, quo fato, qua ratione tam subito evasisti Argenidis meae frater?
spacerARCH. Eodem nempe modo quo tu Argenidis sponsus factus es.
spacerPOL. Quaeso, mi rex et socer charissime Meleander, quid regina Hianisbe tibi scripsit ut tam subito haec mea Argenis et hunc fratrem et me sponsum invenerit. Aut quae causa est qua Archombrotum tuum esse filium agnoscis.
spacerMEL. Si, Poliarche, audire lubet, recitari mandabo literas Hyanisbes ad me scriptas. Tu, praeco, accipe reginae Mauritaniae literas et quantum voce vales illas publice hic recita.

bar

ACTUS V, SCENA iij blue
PRAECO, CONSILIARII, RELIQUI

EGINA Hianisbe regi Melenadro salutem. Tua virtute an vitio dicam factum ut ante hunc diem non censerem gaudium tibi dandum quo nunc mirantem impertiar? Nam et vitio duco, quod cum Anna mea sorore nuptias me celatam voluisti nec deinde ea extincta quaesiisti an inde tibi aliquid superesset. Virtutem porro tuam sic colui ut tradere tibi stirpem noluerim, nisi experimento prius capto an te digna adolesceret. Nunc cum omnia generi consentiant, aperiendum est quod tot annis apud me continui.
spacer“Cum sororem meam Annam tibi occultis nuptam auspiciis apud nos reliquisses in tuam Siciliam iturus effluxissentque menses quibus ipsa crescentem uterum varia arte celavit, tandem coepit acriter aegrotare. Nos alium morbum ratae inutilia ferebamus remedia. Sed illa mortis omen concipiens, ita me solam affata est. ‘Ignosce, mea soror, non aliam deprecanti quam silentii culpam. Meleandri Siciliae regis uxor sum. In partu iam aboro, nec incolumis, nisi dolores fallunt, enitar. Si quid ex me natum vivet, tuum arbitrium esto, soror, vel alere vel patri transmittere. Mallem tamen secretum asservari, ne me populus matrem prius quam nuptam intelligat. Caeterum supprimendi foederis nostri causae variae fuerunt: tum quod Numidam Cyrrhum, importunum mihi procum, et vi forte usurum, metuebamus; tum quod Meleander regia pompa, quam ornaturus discessit, sibi me iungi concupiit; denique miseram me pudor tenebat, quem heu timeo etiamnum et loquendo ne violem. En, soror, ad pulvinum coniugii leges ipsius Meleandri manu scriptae, quibus et ego meo nomine apposito addidi fidem.’ Simulque tabellas tradidit. ‘In ista autem pyxide sunt arcanorum nostrorum consciae notae, aliquot literae annulique et ex utriusque crine armilla. Cum haec ostendes, sciet me tibi omnem rem credidisse.’
spacer“In ipso sermone vocem amisit. Ego refectam solata paucas fidissimarum matronarum advocavi et sedulo quae necessaria erant curavimus. Sed vincebat artem dolor. Peperit tamen filium, quem oculis viventis admovimus. Petii deinde an cogere vires posset ad brevissimam scriptionem, nescio quo numine ad res quas hodie agimus iam tum meam curam instituente. Fecit illa, et in tabellis exaravit se mori, se filium tuum mihi relinquere. [62] Agnosces manum illius (o rex) quamvis literas male ductas morbi tremor confuderit. Nec multo post inter meos complexus extincta est. Quatuor omnino matronae mecum erant. Ego cuidam Sophonemae, cui apud me potissimum fides erat, infantem permitto; ageret eius curam, nuticem inveniret ignaram quem aleret. Verita quoque, ne quid ex tot consciis ulla effunderet, per eandem deinde Sophonemem caeteras fallo ut crederent infantem obiisse. Inter eosdem dies frater Iuba decedens reliquit mihi regnum, et vir Syphax, fatis quodam agmine in nos ruentibus, vita functus est.
spacer “Ego tot luctibus plena, non tui Meleander, non sororis oblita sum. Praegnantem me fingo; deinde posthumum edere mentior, adiuvante eadem Sophoneme. Supponi tunc mihi tuus non potuit, nam non convenisset tot mensium infans puerperae. Sed commodum foetum Sophoneme cunis inseruit quem deinde meo iussu alendum abvexit. Ego simulans fascini metum, vetui ne quis ultra nutrices, unamque Sophonem filium meum inspiceret.
spacer 2. “Ita biennio circumacto facile fuit Hyempsalem tuum (ita moriens mater appellavit de nomine avi) tanquam ex me natum ostendere. Huic me deinceps, huic et regnum servavi. Nullae me impulere ad nuptias vicinorum regum preces. Postquam annorum viginti trium fuit, apud illum commendavi virtutes tuas. Hortata sum ut in rudimentum regnandi ad te profectus, animum suum formaret ex tuo. Et haec facilius effecturum si omitteret suae fortunae insignia nec pro matre me iactaret, ne indulgentia tua et caeterorum adulatio crudam illam veramque virtutem auferret, quae saepe principibus viris negata, privatorum discrimina et fortunam nobilitat. Obsequens dicto ivit, et mirum est adeo placuisse ut magnus rex filiam novissimo coniugio susceptam et in qua liberorum summam tibi credebas, ei velles despondere.
spacer“Cum id mihi nunciasset, quamquam illius virtute et genio tuo laeta, qui fecerat ut adhuc ignotum filium amares, tamen ad incestarum nuptiarum omen expavi ne frater sorori iungeretur. Adhuc me alia pericula terrebant, Radirobane in Africae perniciem cum exercitu veniente. Igitur nostro Hyempsali, quem Archombrotum appellatis, ita scripsi, ut nuptias iam apud vos ut audio constitutas differem, et ipse ad auxilium meum accitus cum classe veniret. Sera tamen fuissent auxilia, nec invenisset quam iuvaret ni regem Poliarchum cum Gallorum suorum exercitu nobis tempestas dedisset. Huius virtute opima Radirobanis in Martis nostri templo sunt.
spacer“Sed pene tristiora fuere apud nos pace quam bello discrimina, Poliarcho atque Hyempsale saevissima aemulatione ardentibus. Causa odii tua Argenis, cuius nuptias uterque supra humanae cupiditatis morem ambit. Intellecto filii tui errore, ab iis impetravi ne prius furiosa lis ad ferrum perveniret quam tibi tradidissent has literas. Illico utrumque voti compotem fore. Quod ita demum erit, si tuum filium agnosces, et Poliarcho regi, quo propior factis deorum et virtutibus hodie nemo vivit, filiam tuam dabis uxorem. Dotem ex tuis vel meis rebus ei dicas permitto. Sicilia, Mauritania, recensque incrementum Sardinia, satis erunt, ut et filius opulentissime regnet, et gnata pro genere et sorte collocetur.Mitto in arcula quicquid arcani mihi soror moriens reliquit, inter caetera ultimas ad te literas, quibus se superstite filio extingui significat. Quae omnia ipso hoc anno tantum non perierunt. Arculam (proh nefas!) rapuerant peiratae. Sed rex Poliarchus caesis latronibus mihi inviolatam restituit. Ita pro parte huic etiam filium tuum debes, debeo ego regnum, iam diu tuo Hyempsali destinatum. Praeter Argenidem nihil ad haec opera mercedis est. Vales, et foelicitate quam dii faciunt senium tuum oblecta.”
spacer 3. POL. O rex Meleander, quid audio? blue
spacerΜEL. Annon igitur uterque sui voti compos factus est? Nam et hunc Archombrotum filium agnosco, et tibi, Poliarchi, hanc meam filiam do uxorem.
spacer POL. Summe Deorum, quid cogito?
spacerΜEL. Et hac positum est in arcula, quicquid arcani mea olim dilectissima coniunx moriens reliquit. Ecce ultimas hic literas, quibus se superstite filio extingui significat.
spacer POL. Nempe haec est illa ipsissima arcula, quae hoc anno tantum non perierat, rapta a peiratis, nisi illa ego caesis latronibus inviolatam reginae Hyanisbae miro fato restituissem?
spacerΜEL. Quae, quantum audio, et tibi, mi Poliarche, hunc meum filium debeo.
spacer POL. O rex, o socer charissime, praeter hanc Argenidem nihil ad haec opera mercedis est.
O Poliarche, quam magnis et repentinis rebus nos dii hodie immortales auxerunt!
spacer POL. Scisne, affinis et frater Archombrote, quam mutuam inter non gratiam olim auspicati apud Timocleam fuerimus? blue
spacerARCH. Non sum nescius, mi Poliarche.
spacerΜEL Nunc ego in senecta mea spiritum recipio.
spacerARG. Et mihi cor Aetnam moerorum omnes deposuisse iam videtur. Ah, quae iam vota mens agitat, quos sensus pectus concipit! Nunc mihi fructus constantiae adest: nunc pervici tot malis ne qua videretur optima sorte dignior.
spacer POL. Iam ego aemulationis et aegritudinis oblitus sim.
spacerΜEL .Certe, mi gener oculissime Poliarche, non possum quin te non risu iucundissimo traducam, quotiescumque de te cogito invidentem osculis quae Argenis modo tua Archombroto sororia charitate posuerat. Quid tibi, gener Archombrote, aut tibi, mea Theocrine, videtur denique? blue
spacerARCH. Mea soror Argeni, potin mihi fateri, quid me agnito laetata potissimum fueris: an quod fratrem me habuisti, an quod sponsum non esses habitura.
spacerARG. Id intus tibi dicam, iam non est opus. Quin potius, mi Poliarche, Anoerestum hunc, qui et ipse supercilium ponere et laetari ausus fuit, isthic in subhorrida veste stantem, regis in modum colimus?
spacer POL. sic, mea Argeni, agendum censeo.
spacer 4. CONSILIARIUS 1 blue Maximi teges, quibus igitur acclamationibus vestrae fortunae applaudam? Anne tuam pietatem, o maxime rex Meleander, anne vos duos heroas, te Archombrotum, teque  Poliarchum prius commemorem? Anne te, o regina Argeni, tuumque incomparabilem in malis animum primum pandem? Tot se ingentes in singulis aperiunt virtutes, ut quid mihi prius, quid posterius sit dicendum nesciam, nec tamen in tanta gratulatione omnium te silere possum? invicte Poliarche. Poliarche, dum tibi gratulor, quo nomine appellabo, o maxime regum?. Tuum munus, tua bonitas est, quod vivimus, quod regnamus. Tu regem hunc Meleandrum vinculis, tu virginem Argenidem curis omnibus exemisti cum in hoc gynaecaeo, in his aris et focis Lycogenis mancipia furerent. Tu in acie militibus praeivisti ad victoriam iter, tu unus hostes fudisti. Inde, nostro malo et dedecore excessisti Sicilia. Nec Siculorum contumeliae tuam bonitatem vicerunt. Laesus quoque amavisti tuam Argenidem. Quid dicam te indicia per quae rex hic Meleander ad filii notitiam, ille ad patrem perveniret, invenisse diis ducentibus apud piratas et virtute tua servavisse? In Africa autem non triumfare Radirobanem quantae molis res fuerit, nondum toto sanguine reparato, in tuo cultu pallor ostendit. Felicem Argenidem, in tanta foedera ituram. Tu quidem tua virtute damnasti nimis formidolosam maiorum nostrorum solertiam, qui ad Gallicam magnitudinem adeo expavere, ut Siculis principibus interdicerent coniugia vestra, quasi tanta affinitas servitutis instar esset. Meruisti ut consensu publico antiquemus omnes hanc legem. Sed et dii fecerunt ne opus sit ab eiusmodi sanctione recedere. Filium enim ad quem Sicilia perveniat, Meleandro regi restituterant. Hanc autem Argenidem fortuna non inferior, Sardinia cum Liguribus manebit. Quae regna, nihil legibus vetantibus, Galliae adiunget.
spacer 5. CONS. 2 Ego vero, o teges invictissimi, in Argenidis encomio extollendo, cum unumquemque me simul celebrare posse videam hanc solam gratulando extollam. Veni ingens sponsa et grandis regina, o Argeni, veni, et invictae tuae patientiae immortales hauri fructus, assuesce paulatim tantum laudari,quantum nunquam satis potuisti. Tuus est iam Poliarchus, tuus est quoque Archombrotus, neuter tibi excidit, sunt tuis virtutibus coniunctissimi, vix propiores a diis immortalibus optare illos potuisses. Non maritum sublimiorem, non aptiorem fratrem potuisses nec exorare nec habere. Nescio an tu illis, o regina,an illi te sint digniores existimandi. Videtur Poliarchus Archombrotum et hic illum, nec minus illos tu exsuperare. Sive enim stemmatis sublimitatem, sive heroicae mentis genium, sive virtutum maximarum indolem, sive omnia in omnibus aestimem, nec tu illis nec te illi sunt inferiores, in singulis estis universi, alter alterius induisse totam naturam, totum genium et ingenium, totos spiritus ac totam animam videtur. Unusquisque gestat alterius faciem in facie, vultum in vultu, virtutem in virtute. Vix regalius quid dii efficere potuerunt. Ipsa rerum natura in vobis experiri voluit quantum possit, et iam ipsamet nolens volens fateri cogitur se ulterius progredi non posse. Quare hic est terminus, hic finis. Salvete pectora generosa, pectora ineffabilia, pectora maxima, salvete, et scitote me vestram magnitudinem et divinum Numen non lingua, non ore, non verbis, sed silentii et taciturnitatis veneranda religione hactenus adoraturum.
Consiliarius tertius.
spacer 6.. CONS. 3 Salvete, o reges, o numinum cura, exerciti hactenus fatis, nunc eorundem clementia experturi nihil virtute iucundius. Felicissime senum, ah! ne diis exprobra, Meleander, istos annos inter bella scelusque tuorum civium consumtos. Vivida aetas annisque adhuc plurimis suffectura, nihil publice, nihil domi timebit. Nunc in Africa videbis Hyanisben, nunc in Sicilia illam excipies. Procul mala factionum, procul insidiatorum atrocitas. Vestrum senium iuventusque Archombroti reverentia et terrore subiget omnes. Hunc triumfantem felix pater de proximis Brutiis, Lucanisque, et Epeircti litore aspicies. Huius pignora in vestris adolescent amplexibus, longam principum seriem datura Siciliae. Nec charior tibi gnata nunc Galliae destinata, quam quae inde nurus adveniet.
spacerAt vos seculi gemmae, tu Poliarche, tuque Argeni, ne hic fidei, hic virtutum praemia quae certa vos manent expectetis audire. Multa ignoro, multa silenda sunt. De multis pauca accipite. Qui vos amor hodie iungit, ad senium inviolatos deducet. Non eum iurgia non fastidia, non aegrarum suspicionum cura libabit. Proferetis imperii fines. Hinc vos Rhenus, hinc oceanus victores aspiciet. Gloriam vestram, fortitudinem, nutus, suspicient vicinae late gentes. Non abnuent vinci, non regi. Si quo ibitis, ipsa vos salus feret. Quicquid optabitis, dii vota praevenient. Ac ne felicitas mortem destituat, nox una fessos senio exsolvet, plura mox astra exhibitura mortalibus. Nec de fama dubitate. Hanc praestabit aeternam historiae genius quam in gentibus olim sparsam, nulla vis, nulla aetas extinguet.
spacerΜEL. Quin iam satis nos hic stetisse arbitror. Nam tempus coenae instat, ad quam et hunc Aneroestum et Iburranem et Dunalbium red sacerdotes vocabimus. Tu ex matronis, Timoclea, quae cras facem, veluti mater, nubenti meae filiae lucebis, nunc Argenidem comitaberis.
spacer 7. ARCH. blue Et sic, Poliarche, nobis intus praecipuus erit sermo de Poliarcho,ut amaverit Argenidem, ut tanquam suae sortis oblitus adiverit pericula, ignotus, prodigus sui, nec a fortuna nec ab hostibus tutus. Unde is ardor quaeve initia ad tantae constantiae amorem fuerint. Quales stimulos in Argenidis formam conceperit, quomodo cum sciverit leges Siculorum Gallicas damnare nuptiae, hoc obiice irritata cupiditas altius exarserit, qualis simulatata pietate in externos deos, quasi eorum templa peteret, solus cum Gelanoro in Siciliam navigaverit, Argenidem arci inclusam frustra videre voluerit, mox muliebri stola Theocrinem simularit, qua virtute quo robore domuisset sicarios qui in arcem intraverant, et quomodo denique ex Theocrine Pallas bellatrix evaserit.
spacer POL. Imo et de te non pauca dicemus, mi Archombrote, ut in Siciliam, quae tibi debebatur, veneris, ut animum ex animo parentis huius tui inscii formaris quibus obsequiis coniugium Argenidis sororis emeris.
spacerΜEL. blue Imo et mihi historia meae iuventutis ordine aperienda erit, quomodo nimirum patre iubente uxorem olim duxerim Brutiorum principis filiam, quae sexenio nupta et sterilis decesserat ex vulnere, quod de equo inter venendum lapsa in stipite accepit, quomodo deinde avertendi luctus causa ad Iubam in Mauritaniam profectus Annam, eius iuniorem filiam adhuc vivente patre, clam uxorem duxerim, tum denique, et huius morte audita, quomodo Siculam virginem patruo meo genitam amarim, ex qua haec Argenis nata. Sed quid nos diu moras nobis obiicimus? Ibimus ad coenam. Vos universos, quamprimum Sol prope ortum erit, in crastinum venire iubeo ad aula vestibulum. Illic et populus et milites implebunt concionem ne quis deorum consilia ignoret, qui nescio an aliis unquam verius quam nobis indulserint. Tum ipsam epistolam reginae Hyanisbes etiam populo praelegi mandabo. Inde ad templum procedemus et, invocatis genialibus diis, quod superest temporis nuptiis impendemus. PLAUDITE.

Finis


.