Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS IIII, SCENA i
MELEANDER, ARGENIS

UO in loco res nostra sita sit tristissimo iam vides, mea Argeni.
spacer ARG. Video equidem, pater dilectissime.
spacerMEL. At etiam hoc inter hos motus relatum mihi est naves Archombroti admotas Poliarcho ea pace stare, tanquam si una haec classis fuisset.
spacer ARG . Profecto res admiratione est dignissima, adeo bene inter corrivales et hostes velut capitales convenisse.
spacerMEL. Quid et vix credenti mihi modo nunciatum est esse in portu legatos, qui ab ambobus regibus, Archombroto et Poliarcho scilicet, venire se dicerent. Namque ubi ad Paconiae oram Archombrotus Poliarcho suas copias coniunxit, Siculi, qui simul navigaverant, festinantes in patriam flagitaverunt quidem illico agi ad portum, sed uno consilio uterque rex vetuit ne qua navis a classe discederet. Ipsi in lembo Gelanorum et Micipsam legatos ad me, ut audivi, miserunt. Qui, nisi fallor, iamiam aderunt. Sed id maxime obstupeo ab his simul principibus legatos mitti.
spacer ARG. Certe, mi pater, et memet haec res non parum turbat. Adeone aemulis convenisse? Tanta lite cessisse alterutrum? At hoc perlibenter noscerem, uter horum suam gratiam in liberanda bello Sicilia facere voluerit? Quo foedere quave lege haec dirempta odia essent?
spacerMEL. At quid tute tecum, filia Argeni, sic in secreto loqueris?
spacer ARG. Nil, nisi quod communem Siciliae infelicitatem deploro.
spacerMEL. Hoc quoque, mea Argeni, meis auribus est insolens.
spacer ARG. Quodnam, mi pater?
spacerMEL. Nempe Archombrotum vocari regem. Quam timeo ne eius mater regina Hyanisbe fatis concesserit. Nescio quid mihi sit cogitandum, nisi quod spes pacis non exigua vel tandem mihi est iniecta.
spacer ARG. At mihi nullo modo constat quid dolendum gaudendumve mihi sit, nisi quod haec pacta metuo vereorque ne de meis nuptiis illi arbitria fecerint. Quid autem si ut vile et facile pignus me sortibus permiserunt? Quid si ad Archombrotum nolens volens reiecta sum?
spacerMEL. Sis hilari animo, Argeni, nec te toties solam moerore confusa in senatum evoca. blue Iamdudum in regno nostro alea iacta est. Modo eventum cum patientia et spe bona exspectemus.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
MICIPSA, GELANORUS, MELEANDER, ARGENIS

EMPE haec est regia Meleandri, mi Gelanore?
spacerGEL. Sic est, Micipsa. At nonne illic stat rex et filiae Argenidi colloquitur?
spacerMEL. At ecce, Argeni, Gelanorus cum Micipsa ades. Certe avidissime expecto quid rei afferant.
spacer ARG. Et ego cum desiderio magno hic opperiar ut quid velint simul percipiam.
spacerMEL. Utrumque amplectar. Salve, Gelanore, et tu, Micipsa, salve.
spacerGEL. blue Poliarchus et Archombrotus rex Sardiniae tuo in mari, o rex, ad Paconiam insulam haerent, miseruntque nos oratum ut tanquam amicis subire portus liceat et in tuum conspectum una venire.
spacerMIC. Scias etiam, o rex, non expectaturum fuisse Archombrotum ulla fidei pignora aut legationem praemissurum, nisi quod ita res erat, ut neque rite Siciliam tangere neque te regem posset adire nisi comite Poliarcho.
spacerMEL. Cur Sicilia non amicis pateat? Quin succedant portubus quos ex insula tota mallent. Ego in extremo litore excipiam venientes, aut o viam quoque navigantibus ibo.
spacerMIC. At hoc tibi, mi rex, nisi molestum est, referimus: nostris regibus fore gratissimum, si occursu omisso eos ipsos maneres in regia.
spacerMEL. Renunciabitis ergo meo nomine regibus vestris hoc me illis etiam dare ut officium potius meum quam eorum mandata negligam. Debebam vel ad Paconiam occurrere, at quando sic iubent, hic illos opperiar.
spacerGEL. Est praeterea, o maxime rex Siciliae Meleander, quod nomine mei regis Poliarchi efflagitem.
spacerMEL. Eloquere, mi Gelanore, quodnam illud sit.
spacerGEL. Eum aliquot Siculorum inimicitiis esse infestum, ipse, rex, nosti. Nunc ut tuto huc commeet, petit exercitum suum in Siciliam admitti, nihilque milites nocituros, regia fide spondet.
spacerMEL. De commeatu etiam providebimus, Gelanore. Neque me sine militibus putabo quamdiu regis amici exercitus in Sicilia erit. At hoc postremo quaerere volui, cur Archombrotus rex Sardiniae appellaretur? Anne adhuc valet regina Hyanisbe?
spacer 2. GEL. blue Optime equidem valet ac vivit. Cur vero Archombrotus rex Sardiniae dicatur, ut iussisti, magne rex, emisseram. Dum enim a vobis ex Sicilia profectus, in Africa apud matrem Hyanisben haesit, ecce ex Sardinia afferebatur flagrare omnia civili incendio; nempe Harsicora et Cornio, Radirobinis nepotibus, regnum quod ambiebant atroci bello perdentibus.
spacerMEL. Certe, mi Gelanore, nova et insolita mihi affers.
spacerGEL. Quapropter, o rex Meleander, statim Archombroto spes facta est gentem factionibus divisam et adhuc arma Africae horrentem, si celerem hostem haberet, opprimi posse. Ne ergo collectae ex Sicilia vires perirent secundusve Poliarchi triumfis apud suos Mauros esset, (quandoquidem tunc vacabat morbusque Poliarchi differebat Siciliam) exercitum, quem in Africam vexerat, adiunctis Maurorum auxiliis illuc egit.
spacerMEL. Optime intelligo quorsum tendas.
spacerMIC. Matri tamen et Poliarcho pollicitus sive vinceret sive adversis uteretur numinibus non uno plus mense abfuturum sponte ab Africa.
spacerMEL. Ergo quid deinceps factum?
spacerMIC. Igitur dimissum his legibus Archombrotum excipit praesentissimus deum favor pene supra quam voluisset. Adeo enim fuit victoria in proclivi, ut praeter audendi invadendique consilia et unius pugnae laborem, vix fortitudinis experimentum fortuna reliquerit. Primum vacuos portus nactus, praesidio illic relicto, explicuit milites. Mox et insedit verticem montis, unde illa insalubris sed segetibus foecunda Sardinia prospici posset. Iam duobus praeliis Sardi inter se super regno vires contulerant, et cruenta certamina absumserant fortissimos optimatum ac militum. Sic miseri patriam exhaurientes Archombroto pugnavere. Cuius copiis in monte conspectis, miserunt qui de hostium genere ac numero referrent. Nam nec longe in subiecta planicie, bina illa patruelium castra constiterant. Cumque audissent Mauros adesse et Siculos, mare quoque classe eximia possessum, omisere consilium quod ad salutem unum supererat, civilia odia ponendi coniunctisque viribus eundi in hostem externum et adhuc ignarum regionis. Alter quoque eorum Harsicora, iam proxima fractus acie desperansque victoriam, ut regnum aemulo saltem eriperet deditionem suorum fecit Archombroto.
spacerMIC. Adeo penatum et patriae charitas civilibus odiis concedit ut patriam everti sibique alienum iugum accedere saepe homines malint quam alicui populari concedere, tanquam parendi vilitas augescat, si te notis submiseris, et sublevetur peregrinitate dominorum.
spacerMEL. Verissimum, o Micipsa, loqueris. At, tu Gelanore, quid alter Radirobanis nepos Cornius incepit?
spacerGEL. Ille nobiliori impetu virtutem ultimam colligit, suosque eduxit ad praelium et profectus in aemulum, qui ad Archombrotum, ut dixi, defecerat, illi vitam quidem eripuit.
spacerMEL. Cui?
spacerMIC. Scilicet Harsicorae.
spacerGEL. Sed nec ipse supervixit numero Maurorum obrutus, qui patruelium sanguinem funesto ambitionis exitu miscuere.
spacer 3. MIC. Praecipua quoque hoc praelio Archombroti fortitudo Sardos perterruit. Quibus tandem aut oppressis aut fuga dilapsis ipse usus fortunae impetu ad praecipuas arces admovit exercitum.
spacerGEL. Et sic vix aliquot velitationibus intercessere victi. Praecipuus labor fuit ad Calarim, effuso incondite populo ad certamen. Sed intra moenia compulsi, mutatis postero die animis, deditione legatos miserunt. Virtiganem mors opportuna subduxerat, ne tot mala intueretur. Pauci externos dominos non ferentes, se ad Cunicularias insulas recepere angusto in freto quod a Sardinia Corsicam dirimit. Inde transmiserunt in Corsicam, qua etiam sequente victoriam, adversae Liguriae montibus latuerunt.
spacerMIC. Et hoc quoque dignum est notatu, haut obscuram inter Sardos famam fuisse contigisse ira deum hanc regibus et patriae cladem in Sardinia ob violatam a Radirobane religionem templi, quod sanctissimum habebant, decem a Calari millibus Iovi Coelesti nuncupatum. Multa fuerant ex auro argentoque ad aram donaria, et ipsius numini breve signum solido auro prisci reges sacraverant. Quae omnia Radirobanes in Africam traiecturus inani mutui nomine, in sumtum belli diripiens, ipsos quoque sacerdotes contumeliose repulerat, iam tum quidem multorum tristi praesagio, quod mox omni in Sardos calamitate assertum est. Nihil enim illo templo ducebant divinius et sacerdotes inclitae famae pro praesentibus pene numinibus populo erant. Qui rumor de sacrilegio Radirobanis et templi sanctitate, ut a multis iactabatur, Archombrotum impulit ut et ipse templum inviserit.
spacerMEL. At, mi Gelanore, quod Archombrotus victor ulterius egit?
spacerGEL. Ille itaque, omnibus ad reditum comparatis, cum commodioribus locis imposuisset praesidia, per praeconem in concione proclamat se matri Hyanisbae quaesiisse Sardiniam. Id deos annuisse ne utrique amplius genti discordia regum in perniciem esset; iure quoque maiorum debitam suae stirpi Sardiniam tandem fata reddidisse. Inde in Sardinia proceribus secum assumtis, iisque praecipue, qui reges sanguine contingebantm <tam opportunis usus est ventis> red ut tricesimo ex quo abierat die novi regni infulas fronti matris circundaret. Et haec, o magne rex, causa est, cur Archombrotus regis Sardiniae titulo adoretur.
spacer 4. MEL. At Gelanore, annon et ipse Poliarchus victor in Africa evasit?
spacerGEL. Sic est; nempe cum contra Radirobanem insurrexisset, bellum inferentem reginae Hyanisbae.
spacerMEL. Sic inaudivi. Quid vero, num adhuc Poliarcho recrudescunt vulnera? An adhuc in tutela m edicorum aestuat?
spacerGEL. Evasit quidem praeter expectationem sanus et incolumis. Sed antequam, ut dixi, Archombrotus in Sardiniam profectus, unum ex vulneribus Poliarchi inter maiora et periculosiora neglectum, adeo magnis doloribus incensum est, ut adhuc imbecillibus membris febrim refunderet, qui tamen nunc optime habet.
spacerMEL. Quod profecto me non exigua laetitia pertentat. Quare, mei amici, dicite vestris regibus tempus constitutum esse, si venti paterentur, ut veniant.
spacerMIC. Fiet, rex maxime. Nos lembum repetemus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij blue
MELEANDER, ARGENIS

STI abierunt. Omnia profecto mihi admodum sunt perplexa.
spacer ARG. Nihil magis mihi addit animum quam quod Poliarchus cum exercitus robore admitti petit. Quod tamen meum parentem non parum turbat. At quam libenter privatim cum Gelanoro loqui voluissem! Quam saepissime ego anxia et salutis incerta in respicientem sum intuita!
spacerMEL. At non possum quin exhorrescam si cogito Poliarchum ob veterem Siculorum inimicitiam renovasse utcunque iniuriarum memoriam. Simul vires in regnum accipere — incertum an sat amicas — eo gravius formido, quod armato Poliarcho quicquid strueret, quicquid optaret, nihil negari nisi caedibus discrimine poterat. Sed et peiora instare videbantur, si ipse ego ad bellum vix paratus et de Argenidis fide iam dubitans inficiatus fuissem hanc veniam instructissimo tegi, et forsitan ita belli causam quaerenti. At nihil aerario, nihil commeatibus parcendum arbitror, sive amicus venturus est Poliarchus, digna pompa culturus tantum regem, sive suberit aliquod nefas saltem magnifice periturus. Itaque iamiam omnis generis cibos et caetera a mari venientibus solatia convehi iubebo. Quae autem in supellectili pretiosissima sunt regiam ornabunt: aureis et eburneis lectis, tapetumque coloribus, et egregiis ex aere vel argento smulacris. Populus qui ad eventum et spectaculum Panormum confluxit, anguste moenia capient. Quae cuique divitiae ferent templis sacra. Sed intro ibo ut quid faciendum sit singulis mandem.
spacerARG. At eg,o mi parens, paulisper hic opperiar, nam vocem hominis audivisse visa sum.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij blue
NUNCIUS, ARGENIS

UOT nova, quot amoenitates apporto!
spacerARG. Vocabo nuncium, ut simul sciam quis cardo rerum vertatur. Quid ais, mi vir?
spacerNUNC. O regina, litus totum proceribus et populo plenum est, tanquam deos ea pompa adveheret. Eurymedes et Arsidas a Meleandro cum navibus ad utrumque et Poliarchum et Archombrotum missi mirum quantum classem auxerunt. Sed non praetoriae naves ad portum primae appulsae sunt, nam quia portus viginti stadiis distat ab oppido, ideo in eum Gallici exercitus partem Gobryas tribus vix horis explicuit. Sex armatorum millia sunt. Mauros quoque ad duo millia Micipsa adduxit. Stant per cohortes et vexilla, tanquam in aciem eant, armis instructi, nisi quod galeis ut plurimum capita nudarunt. Tandem regia navis Poliarchum Siciliae dedit, qua red tacta velut genio terrae graviores affectus inspirante, iam propiori spe metuque pene ad oris mutationem exhorruit.
spacerARG . Mira narras. At quid Archombroto factum?
spacerNUNC. Hunc in summa arena expectavit Poliarchus, qui et ipse non integra hora serior in idem litus descendit. Deinde ambo in equos, qui a rege Meleandro aderant, ascenderant regio cultu eximii.
spacerARG. Quonam habitu Poliarchum vidisti?
spacerNUNC. Admodum magnifico, mea virgo. Nam gentile sagulum multo colore variatum, braccasque gestat propemodum sub gemmis latentes. Aureus torquis cervicem laevumque humerum cingens eburneam gladii vaginam fibulis gemmeis tenet. Lacertos aliqua parte nudos colunt armillae recocto auro fulgentes. Verticem propexa et rutila caesarie, vel sine alio cultu placiturum, insuper regia fascia ex murice auroque revixerat. Super haec eminebat oris decor et amoenae gratiae genius, cuius virtute omnes ipsius motus, omnes nutus placebant. Non credis, o regina, quantum populus in illum intueatur, quantum plaudat, et quantum illi, qui eum in privato habitu vidisse meminerant, seipsos accusent quod iam tum non deprehendissent indolem illam nisi regibus a diis non tribui. Cum vero et ipse Archombrotus evasit in equum, vix forma deterior aut fortunam minori spiritu implens amictuque insignis, quem Mauri regium habebant, incerta ac prope divisa aliquandiu studia fuere; moxque votis meliori praesagio confusis, utrique mirabili consensu applausum est. Sed quid cesso ipsum regem Meleandrum impertiri hoc eodem nuncio?
spacerARG. Quin, mi vir, mecum ad illum introibis.
spacerNUNC. Ut lubet, mea regina.

Perge ad quintum actum