Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


ACTUS III, SCENA i
MELEANDER, FAMULUS, GOBYRAS

UDIVI hodie legatum Arsidam; audivi et modo intus Bocchum. Uterque me fecit confusissimum. Quicquid spei aut consilii post expulsum hostem Radirobanem sumseram iam omitto, et pene certam expectandam esse mihi video perniciem. Certe non est frustra, quod cum suis Gallis Gobryas in Siciliam venerat. Parva hactenus Lycogenes vel Sardi potuerunt. Nunc Galliam, nunc Mauretaniam, quibus armis aut copiis Sicilia sustineat? Plane dubius sum et fatis irascor. Iussi modo Gobryam vocari. Sed ecce famulum quem emiseram vocando Gobryae.
spacerFAM. Gobryas, o rex, Argenidi loquitur et confestim adfuturus est.
spacerMEL. Quid? Num apud Argenidem? Et hoc mihi suspicionem adauget, sed tamen venientem Gobryam hilariter intuebor. Quid tu, bone vir, tot diebus, quibus iam in Sicilia haesisti, dissimulasti Principis tui nomen? Cui mehercule tantum debeo, ut me in ingratitudinis discrimen perduxeris, non hactenus passus eius gratia te melius haberi.
spacerGOB. Meum silentium, o rex Meleander, facilime excusare me posse arbitror. Nemo quippe te melius scit, non esse sui iuris, qui ad principum amicitiam vocati sunt. Scias enim me timuisse effundere quod nesciebam an celatum meus rex Poliarchus mallet.
spacerMEL. Ego vero habeo a Poliarcho ex Africa literas, quibus significat se propediem adfuturum, sed hoc ipsum diu est quod resciebas, Gobrya, ideoque cum classe illum isthic oppertus es.
spacerGOB. Imo nihil de tempestate, o rex, mentitus sum, quae me a caetera classe divulsit. Nec deinde aut meum regem aut comites vidi. Hanc autem insulam petii, quia, licet incertus quo rex meus tendat aut quid paret, ab eo tamen audivi navigationis suae ordinem praeter Siciliae oram dirigi oportere.
spacerMEL. Ergo, Gobrya, quid facturus sit aut quo iturus nescis?
spacerGOB. Nescio, o rex, nisi id quod dixi.
spacerMEL. Ergo acquiesco. Tu quo lubet potes pergere. Hoc nempe erat, quod ex te scire volui.
spacerGOB. Abeo, o rex, Vale.
spacerMEL. Vale, Gobrya.
Gobr. Certe timeo ne tanto in motu abire iubear a regia. Quare anticipata necessitate exsilii, tanquam meas curaturus ad eas revehar, et habebo, ut cum Argenide convenerat, in statione dispositas.

bar

ACTUS III, SCENA ij blue
MELEANDER, ARGENIS

IHIL amplius a Gobrya elicere poteram, quare et illum reliqui. Nunc solus sum in hoc conclavi. Certe haec res animum meum variis cogitationibus divexat. Nam cur Gobryam hunc praemisit Poliarchus? Cur cum tanta ipse classe discedit a Gallia nisi vindicaturus bello Argenidem, et fortasse volentem. Num Argenis ea spe hactenus despexit Archombrotum? Num ipsa hos motus excivit e Gallia? Profecto et literae olim Radirobanis, et Selenissae mors, et Theocrine et Pallas meo semper animo trepido ingeruntur, et in calamitatis fastigium filiam meam denique timenti. At non possum quin nolens volens repetam animo virtutues Poliarchi mihique praestitam tanquam a virgine opem, et omnia genero digna. At cur eum pudore eieci e Sicilia? Cur abire passus sum non sine periculo? Credo et illi iustum mei odium aut despectum inesse. At licet velim eum affinem annon, praeter famam levitatis respiciendum mihi est ad leges patrias, quae cum Gallicis tegibus vetant connubia. Annon et mihi Archombroti potentia ponderanda est, quae Mauritaniae viribus et Siculorum favore est eximia? Iurgabone cum filia? At ignarus sum quid fii moliantur. Tenebo adhuc iram ne eum, qui mihi e duobus gener debetur, offendam. At non possum quin prae mera indignatione hanc alloquar quae tempore adest. Expectas, mea filia, Poliarchum, quem oppido parum amas, cum nisi suo aut Archombroti sanguine foetatum nolis aspicere.
spacerARG. Iratus mihi est, ego praeparato silentio atque vultu haec verba sic feram, tanquam non intelligentem praeterlapsa.
spacerMEL. Abiit tanquam non intelligat quid velim. Quin et hanc rem meos consiliarios Cleobulum atque Eurymedam caeterosque optimatum consulam, qui tamen et ipsi haut parum de consiliorum sagacitate, quod scio, remittent, si quid scilicet noxium struxissent Archombroto, me regem reveriti, nec dubii, si in Poliarcho violare Argenidem.

Perge ad actum quartum