Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i
MELEANDER, ARSIDAS

ROFECTO quanto magis rerum statum perpendo, tanto auctior in meo animo est aegritudo! Modo nunciatus est Arsidas, Poliarchi legatus, ab Africa venisse. Miror quid novi afferat, aut quid Archombrotus atque Poliarchus machinentur. At ecce illum ipsum.
spacerARS. Iubent te, o magne rex Siciliae, Poliarchus et Timonides salvere, simulque me has literas tibi porrigere. Equidem Poliarchum quod attinet, scias illum, o rex, nullis encomiis, nullis elogiis sat digne posse concelebrari. Imperat ille iam latissime. Haesit hactenus in Africa, ad quam, cum e Gallia suo regno solvisset, ventis et undis tumultuantibus ignarus venit. Ubi cum reginam Hyanisben, Archombroti matrem, iam hospes salutabat, Radirobanes bellum Africae indixit. Regina commode a Poliarcho contra Radirobanem auxilium impetrat, qui mox, ipso Hyanisbes natali, venit. Quare primo Mauri ob festum ebrii in litore trucidantur plurimi;. Mox tamen acies utrimque instruuntur. Radirobanes miratur in Africa apud Mauros Poliarchum esse; nescit an sit ille, quem in Sicilia aliquandiu egisse noverat. Interim infestis signis concurritur, ubi primum elephanti Maurorum mirum quantum consternati aciem turbant. Radirobanes in fuga, quasi Maurus esset, in tumultu urbem intrat ignotus, e qua tamen, cum se non diutius latere posse cerneret, dum calones adaquant equos, per lacum, equo in litore statim demortuo, evasit, et ad suum tentorium de nocte iterum pervenit, ubi Virtigani reliquisque proceribus rem omnem aperuit. Tandem plurimis periculorum minis exhaustis post conflictum, Poliarchus in duello Radirobanem vicit et interemit. Qui tamen et ipse graviter vulnerabatur. Quare ob vulnera, quae subinde recrudescebant, aliquandiu sub tutela medicorum versatus inter omnes aegritudinis summae notas, tamen auxilio cuiusdam Afri medici Themisontis, viri oris propemodum temnendi staturaeque brevissimae, ceterum arte sua conspicui, expectatione celerius vires et sanitatem recipiebat.
spacerMEL. Quid vero Archombrotus? Annon et is matri Hyanisbae tulit suppetias contra Radirobanem?
spacerARS. Non equidem id potuit. Nam licet a regina matre, uti scis, e vestra Sicilia in Africam literis vocatus quidem Archombrotus fuerit, ut scilicet nuptias cum Argenide differret, et prius Radirobanem hostem profligaret, tamen Poliarchus multo ante Radirobanem superavit quam Archombrotus in Mauritaniam venire potuit.
spacerMEL. Ergo vel tandem venit ad Hyansiben Archombrotus?
spacerARS. Venit, inquam, sed prope magno infortunio.
spacerMEL. Quare hoc, edissere.
spacer 2. ARS. Dum enim Poliarchus post adeptam victoriam, blue ut dixi, et accepta vulnera vix ingredi valens profectionem ex Africa meditatur, ecce Micipsa ab Hyanisbe missus ad Poliarchum venit nunciatque reginae filium Archombrotum tandem littori classem applicuisse, cui omnes proceres omnis populus cum gaudio fit obviam. Qui mox veniens a matre honorifice excipitur, quae docet Africam periculo iam defunctam Gallos praesidio fuisse; Radirobanem occubuisse interficiente rege Gallo. Quare et Archombrotus tot beneficiorum magnitudine perculsus subita Gallici regis — scilicet Poliarchi — charitate flagrans ad eundem praemittit qui nunciaverant si ipse vacaret, reginam cum filio adfuturam. Is nisi morbo prohiberetur se occupaturum officium respondet, simul ex optimatum suorum praecipuis duos ad reginam et filium legat. Avidissime expectabat principem videre, quem Maurorum vocibus et ipsius Hyanibes confessione in rarissimis esse acceperat. Sed Hyempsalem appellabant, vero scilicet nomine passimque usitato. Clam enim Archombroti nomen assumserat, dissimulando generi cum secretus cultuque privato in hanc Siciliam iret. Circa Poliarchum proceres Galli quam maximo cultu erant. Ego proximus tum colloquebar. Sed posteaquam regina intravit, Archombrotum filium manu tenens, subito veluti monstro perculsa est. Nam, ut primum Poliarchus Archombrotum aspexit vicissimque ab Archombroto Poliarchus est cognitus, (o factum) red quae procella quodve fulmen celerius destinatos cursus exsequitur! Quam tunc rabies et indignatio et avidus sanguinis furor mutatis utriusque animis vultus quoque corrupit! Ceu Medusam aspexissent steterunt immoti. Μox trucibus oculis, necdum tamen omnia impetui indulgentibus a fronte ad vestigia contemplationem deduxere. Stupebant fremebantque attoniti. Utrumque Argenis absens confundeba, in utroque sensim exsuperabat aemulationis insania adeo ut nil aliud praeter reverentiam Hyanisbes obstare visum fuerit quin polluerint sanctitatem hospitii et vel nudis manibus nimis lenta arma praeverterint. Nec minus ego viso Archombroto vires amiseram, trepidansque, “Perimus, Gelanore,” inquam. “Νisi se medium aliquis γenius immittat, sine scelere et sanguine non abibit his dies. Is ergo Hyanisbes filius erat? Nemo scivit? Nemo nefastos occursus praevertit? O felix Sicilia, quae furores quos fecit saltem non aspiciet!”
spacerMEL. Certe ego summa quoque admiratione tangebar, cum primum ex Archombroto a me discedente percepi eum ρeginae Mauritaniae Hyanisbes esse filium. Sed me Arsida quid postea duobus iratis regibus sit factum doce.
spacer 3. ARS. Igitur Hyanisbe, inexpectato filii hospitisque horrore perterrita et ignara quid potissimum suspicaretur, priusquem intractabili vesania furor erumperet, dividere male coactum par instituit, de morbo deinde atque remediis quaesitura. Ergo primum Poliarcho ait: “Ignosce, charissime hospes, quod te intempestive de quiete exegimus. Cura valetudinem. Imus ad deos oratum ut his dies tibi nobisque felix illuxerit.” Conversa deinde ad filium adhuc in Poliarchi vultu cunctantem voce submissa de cubiculo exire secum praecepit. Sequebatur ille imperium nec aliud Poliarchus adiecit quam se deos quos adibat regina, ei propitios optare. At non ad templum Hyanisbe processit. Maior tumultus animum agebat. Quae inexpectata principum aversio ingenti consternatione regiam primum, mox et urbem et milites implevit. Omnes pavidi quae haec odia essent quaerebant aut fingebant. Optimates undique arma, mox pugnam et caedes loquebantur. Regina in tot curas una distracta tumultum exarmare, nunc filium, nunc Poliarchum mulcere est adorta. Filium per deos patrios perque Siculos et per Argenidem oravit, ut spatium iracundiae velit dare. Interim et Poliarchus, aemuli conspectu saucius, abitionem parat, et reginae verbis praefecti agit gratias pro hospitio: recentibus filii amplexibus occupatam nolle ad salutationem provocare. Hyanisbe gravissime concussa, filio ad quietem composito, ad Poliarchum abire volentem venit illumque fletibus exorat ut discessum suspendat, qui bidui moram promittit.
spacerMEL Profecto, mi Arsida, mira sunt quae memoras, et quo eventura sint sum in metu.
spacerARS .In hunc modum primum acie mali elusa regina ad maturiora remedia se convertit. Sed ea reperire aut aptare non poterat, quamdiu ignorabat quae illos causae inter se committerent. Dumque dubitat unde certius haec haberet, dedit se opportune occasio. Nam Timonides tuus legatus, Archombroto in urbem procedente, adhuc apud naves haeserat. Cui et ipsi mature de hoc tumultu est relatum, qui et Poliarchum, uti scis, optime cognorat, et facillime coniecerat ab Argenidis amore hanc iram Archombroto venisse. Quare, ut tua mandata exsequeretur, praemisit qui reginae nuntiaret se venire. Fluctuanti reginae spes subito facta est per hunc legatum posse causam resciri tam periculosi odii. Et propere illi locuta, postquam de te, o rex, quae decebat rogavit, deflere Poliarchi et filii dissidium coepit, illudque potissimum, quod nesciret tanti odii initia, ideoque nec medendi rationem.
spacerMEL. Quid vero Timonides legatus meus respondit?
spacer 4. ARS. Huic nihil causae videbatur cur tegeret non secretam aut pudendam discordiam. Paucis ergo teginae monstravit Poliarchum tenuioris fortunae specie diu in Sicilia fuisse, et amore captum Argenidis sperasse nuptias, quae deinde paratae sunt Archombroto. Nihil itaque mirum si aemuli et imminentes tanto utique voto acerbe et pro materia rixabantur. Ad quae verba animus Hyanisbae rediit adeo, ut vix coram Timonide laetitiam teneret. Igitur, re prius optime secum putata, sic apud se constituit: si tractabiles iuvenum animi essent, hos in Siciliam dilato morbi remedio mittendos.
spacerMEL. Quid ais, in Siciliam?
spacerARS. Sic est, mi rex, siquidem in tuo consensu partem sanitatis esse sciebat. Sin haec odia sine clade durare non poterant, confestim certissima pace exarmandum saevientium furorem. Rediit ergo ad filium iam paulo imperiosior, et quasi docente Poliarcho de inimicitiis comperisset. “Non mihi placet,” inquit, “silentium tuum, maxime cum nec pudenda aut te indigna sint quae retices, et haec eadem ab aemulo tuo rescire potuerim. Amatis Argenidem. Magnum vulnus iuvenibus et odii ambitiosa materies. Virgo, ut audio, quam in diis non est qui aliqua dote non auxerit. Sicilia est in haereditate, et quod acribus animis praecipuum est, neuter a certamine excidere sustinet. Ignosco nobilibus stimulis, diisque simul gratias habebo quod non est supra medicinam iste morbus. Ego, quod creditis neminem deorum posse efficere, utrique hoc negotium sic peragam, ut simul odia ponatis ametisque Argenidem et sit ipsa utrique propitia. Scis mi fili sustinuisse me Argenidis nuptias, quibus instabas, donec ad me rediisset. Obsecutus es imperio. Intelliges non me frustra haec iussisse, sed sunt quaedam, de quibus te percunctor, si sperare modo possum ex amatore et aemulo vera audire. Quid morae est votis tuis Poliarchus? Siquidem nunciabas, modo annuerem, omnia ad haec nuptiarum foedera tibi procedere. Dic, gnate mi, nam et tua interest ut hoc intelligam.”
spacerMEL. Quid vero Archombrotus ad hanc matris orationem?
spacerARS. Ille perplexus quaestionem hanc audivit; quae pudebat confiteri Poliarchum placere Argenidi. Nihil igitur officere nuptiis suis Poliarchum respondit. Sed se irasci aemulationi illius, qui, quod poterat, simplicem Argenidis animum molestis et inutilibus fabulis impleret. Tum subdole Regina: “Quid se autem his artibus mentem virginis avertet? Anne sic quidem obstabit hymenaeo?” At concitatior iuvenis: “Cogeretur,” ait, “mehercule puella a parente, cui non minus quam mihi probantur hae nuptiae.” Exilium deinde Poliarchi a Sicilia matri memorat bellumque in Lycogenem et victoriam suam. Sed quanquam Archombrotus tot narrationis contextu sibi favebat, non latuit Hyanisbem illum quidem tibi Meleandro, sed Poliarchum Argenidi esse praecipuum.
spacer 5. MEL. Quaeso, mi Arsida, me suspensum ocius dissolve ut quid tandem mihi statuendum sit cognoscam.
spacerARS. Multo igitur quam ant, hilarior Hyanisbe cum filio coenavit. Satis enim in eam noctem quaesitum videbatur. Postero die ad Poliarchum redit non instructa verbis modo, sed et consilii serie quam nox et mora suggesserant. Postquam blandius compellavit iussitque extra sermonum suorum arbitrium qui astabant consistere: “Mirabar, o hospes,” ait, “quod tu ac filius meus essetis irati, sed audio id amoris utique magni et excusabilis ingenium esse, unaque Argenidem facere vestram litem. Si ita est, ego me vobis salutarem profiteor. Sola sum,cui ad utriusque morbum medela sufficiat. Quid in re placida tot quaestibus, tot iurgiis opus? Adhuc res in integro est, foedera imperfecta, innupta Argenis. Ego te laetum et sine pugnae discrimine victorem, ego te filio pacatum (quid horres, abnuisque) efficiam. Nec mirere qui procedere possit pollicitatio tam immanis. Praedem hanc manum accipe nihil me praeter id quod futurum est dixisse.” Confusus tot ambagibus Poliarchus et prope se deludi existimans, omittere reginam aut orationem obscuram aut hos omnino de Argenide sermones rogavit. At illa: “Adhuc maiori monstro te suspendam, suavissime hospes. Volo enim mihi Argenidem debeas, neque hanc tamen filio meo eripiam. Sed ita factum red est ut subito apertoque remedio curari non possitis. Simul vobis in Siciliam eundum est et literae quas vobis committam reddendae Meleandro. Illico finientur dissidia et uterque de amore desinet queri.” Insanire Hyanisben Poliarchus credebat, cum suos illa penates arulamque deinde afferri imperavit. Quae postquam mensae imposita prunis concrepuit, nebulaque suffitum obtexit breves deos, his diris Regina se obstrinxit: “Audite praesentes genii praestitum vigiles formae, qui apud nos nati, hanc domum et patriam servatis. Si quicquam Regi Poliarcho mentita sum, aut nisi ego consilio meo incolumitatem, quietem, gaudium fero, destituite hanc domum praesidio, vel ea integra mihi et filio malum et perniciem date.”
spacerMEL. At quid Poliarchus?
spacer 6. ARS. Is ad religionem obstipuit reginaeque respondit se diis iisdem quos ipsa appellaverat innocentiae testibus uti posse. Nam priusquam Archombrotus pedem in Siciliam penetraret, sibi Argenidis affinitatem fuisse promissam. Res illum bene compositas intempestivis desideriis turbasse, et quia virgo mutari fastidiebat solicitasse ad tyrannidem Meleandrum, ut liberam et principem virginem durus pater mittere vellet in coacti matrimonii servitutem. His et similibus verbis paulatim repetentem animos qui qualicunque pace decesserant continuit regina, neque enim se venisse ut irae tumorum subiiceret, sed ut reconciliatione, quam certam afferebat, cum ipsis frueretur. “Quantulum ah red est quod peto, amicissime hospes? Nimirum ne ante ad capitalem rixam descendas quam videris perfunctum Meleandrum lectione epistolae quam ego perscribam. Pollicere mihi modo hanc a iurgio armisque continentiam, o rex. Ego tantundem de filii mei patientia et fide recipio et assero tibi. Vobis deinde per me licet armis et odiis cuncta miscere.”
spacer7. His auditis, illum diem ad deliberandum Poliarchus poposcit, moxque regina iisdem pollicitationibus filium adorta est, cui et ipsi ea esse deliramenta videbantur. Sed petere et promittere perseverantem durissimum erat pertinaci iracundia repellere. Morae siquidem pretium erat, si illius ad te, o Meleander, literis sine armis et sanguine exitum inveniret contentio. Sin in vanum promissa reciderent, adeo eius venia pugnare licebat ut nec iure ei possit irasci qui per alterius caedem vicisset. Itaque assentientibus illis in hunc modum foedera perscripsit, ut neuter praeteritas exsequeretur iniurias, neuter suos concitaret ad pugnam, donec simul vidissent te regem Meleandrum. Et nunc, postquam Poliarchus ex vulneribus revaluit, sunt in via Siciliam petentes.
spacerMEL. At quomodo hoc posse evenire credam, ut Argenis, Archombroto iam desponsata, utrumque simul habere possit, aut quid Hyanisben scripsisse putas?
spacerARS. Id equidem iuxta scio cum ignarissimis, nec aliud novi nisi quod te iudice in hac Sicilia omne negotium perficiendum erit. Quod ob hanc causam tibi aliquanto clarius explicare volui, cum sciam a Timonide hoc idem tibi perscriptum esse et a Boccho, nam et is ab Archombroto ipso et eius matre mox aderit, in publicum offerendus. red
spacerMEL. Recte fecisti, Arsida, quanquam quid eventurum sit cum mea Argenide nondum liqueat. Sed ibo intro.
spacerARS. At ego, maxime rex, me alio conferam. Vale.
spacerMEL. Vale.

bar

ACTUS II, SCENA ij
ARSIDAS

OSTQUAM regi Meleandro rem omnem memoravi, nunc me ad Argenidem conferam. Nam et ipsi fero literas a Poliarcho rege perscriptas, quas cum desiderio maximo expectabit. Omnia Argenidi narrando efferre mens est. Scio enim me ab illa libentissime audire, praesertim cum tam multa absentia de Poliarcho, quem tam impense amat, referam, et facile suspiciones excutiam,quae virginem iam adurunt. Videbo etiam ut Gobryas, qui et ipse regem suum Poliarchum Siciliae littoribus haerens opperitur, omnis laetitiae fiat consors. Quare captatis temporibus, nunc clam, nunc publice conveniam cum Argenide et Gobrya.

ACTUS II, SCENA iij blue
BOCCHUS

NGENTES Neptuno diisque reliquis marium praesidibus ago gratias quod vel tandem Siciliam appuli. Venio ab Africa. Fero literas quas Archombrotus, rex meus, Meleandro regi et sponsae suae Argenidi perscripsit, qui ideo me unum ex fidelissimis ad hanc rem elegit et in hanc insulam legavit, ne literae insidiis occuparentur. Quid eventurum sit certe nescio nec scire admodum possum. Mirabitur Meleander si nunciavero Poliarchum in Africa apud Hyanisben haerere;, qualibus viris, quanta opulentia classem instructam advehat ut bene pugnasset in Sardos;, ut ex vulneribus convalescentem adventus Archombroti atque conspectus ira, odio, et aemulatione turbarit, ut Hyanisbe furoribus intercesserit, cuius precibus ambo dederunt ut vel Meleandro conciliatore redirent in gratiam vel in hac Sicilia potissimum odia exequerentur. Sed ne mihi procrastionem obiiciam, ibo ad Meleandrum, cui rem omnem de Poliarcho, de Archombroto, de Hyanisbe eiusque proposito, ac praecipe de amborum regum adventu ordine commemorabo.

Perge ad tertium actum