Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ARGENIS INCOMPARABILIS I. BARCLAI IN COMOEDIAM REDACTA
IN ILLUSTRI COLLEGIO TUBINGAE
A FRIDERICO HERMANNO FLAYDERO
TUBINGAE, TYPIS WERLINIANIS,
ANNO 1626

AD AUTHOREM blue

Qui post Frischlinum solus bene dramata pangis,
spacerTu mihi Frischlinus iure secundus eris.
Noc modo Frischlinus, sed enim quoque tempore huius
spacerInnumeris numeris Plautus et Afer eris.

IOHANNES HARPPRECHTUS IC. ET ANTECESSOR TUBING.

GENEROSIS ET NOBILISSIMIS DOMINIS QUI IN HAC COMOEDIA EGERUNT
HUMILLIME OFFERT IOHANNES MOCKELIUS, CIVIS TUBINGENSIS blue

Dis geniti iuvenes (quis enim non tanta stupescat
Ingenia, humanam paene exuperantia mentem?)
Salvete, et sanam sana de mente salutem
Suscipite. O quantis, ipsi mihi dicite, verbis
Applaudam vobis, vestrisque parentibus, alma spacer5
Progenie natis! Fateor, mihi nulla supersunt
Laudibus aequa satis nec verba, nec ora. Sed ecce
Sacra tamen sacro poscens a numine, fota
Vota feram: Christus vestris conatibus adsit. spacer10
Quo duce (qui vosmet mox ad maiora vocabit,
Hac pietate graves) patriae clarissima tandem
Lumina luminibus vestris fulgebitis omnes.

bar

GENEROSIS ET NOBILISSIMIS DOMINIS, FRATRIBUS GERMANIS IOHANNI WILHELMO ET WOLFGANGO THEODORICO A RHATSAMHAUSEN IN STEIN †U.† EQQ. ALSAT. MUSARUM PATRONIS PRECATUR OMNEM FELICITATEM FRIDERICUS HERMANNUS FLAYDER

UI librorum dedicationes ad patronos suos scribere meditantur, illis haec praecipue cura curae est, ut ante omnis suorum patronorum merita et beneficia recenseant, et tandem concludant se hisce rationibus impulsos animi sui gratitudinem hac vel illa operis consecratione voluisse declarare. Hoc vulgo fieri consuevit. Ego vero longe alia et plane contraria ratione vobis hic meam Argenidem offero. Quanam? Nempe illa, qua non vestra in me merita (licet sint amplissima et prope infinita) sed meam potius benevolam in vos propensionem et immortalia beneficia recensebo, quae profecto tanta sunt quanta vix unquam a quoquam potuerunt excogitari. Quod et hoc illustrissimum collegium testabitur. Ut enim te prius, Iohanne Wilhelme, alloquar, quia potissimum a me infinitis beneficiis paene obrutus fuisti. Scis equidem, imo totum hoc non nescire potest collegium illustre, quantus plausus, quantus favor et gratulatio tibi ex mea munificentia accesserit, blue cum me conciliatore, adhuc regium secretarium agens, ipsius imperatoris Caroli magni filiam Immam duxisti uxorem. Deinde, hac coniuge vix defuncta, ex te feci comitem, cumque sine meo consensu in Turciam profectus, post durissimam servitutem, ignarus quidem comitissam tuam coniugem adhuc in Thuringia vitalem spiritum ducere, Sultani cuiusdam filiam duxisses, et ob id inter spemque metumque dubius quid tibi duabus uxoribus sit agendum vacillasses, ecce ego, quanquam tenuissimae fortunae et angustissimae supellictilis poeta, te miseratus, tantum tamen apud summum potui pontificem ut, praeter omnium expectationem, utrasque coniuges simul habere tibi fuerit concessum, quod profecto paucissimis hactenus indultum fuisse meminimus. Imo et his uxoribus sepultis nondum in te esse desii magnificus. Cum enim postremo rex Sardiniae, sive Galliarum rex Henricus quartus esses (mihi enim est perinde quemcunque regem egeris) ibi, toto iterum illustris huius collegii theatro praegloriosissimo testante, rem eo perduxi ut ipsemet rex Siciliae invictissimus Meleander, suam unicam filiam, quam hac in charta tibi descriptam iterum offero, Argenidem, heroinam incomparabilem virginemque deabus maximis similimam tibi e manu tradiderit in manum.
spacer 2. Nec minoribus beneficiis et tuum fratrem, nempe te, mi Wolfgange Theodorice, feci florentem, cum eadem opera modo consiliarius immensi terrarum dxomini, Caroli Magni, modo maximi pontificis legatus aliarumque splendidissimarum functionum factus a me particeps fuisti. Et quanquam talia a me recensita beneficia (qualia scilicet a poetarum filiis blue in theatris viritim distribuuntur) non tantae autoritatis atque ponderis esse videantur ac illa, quae revera in hoc confusissimo mortalium coetu absque ullo schemate poetico agi videmus, tamen, si quis rem ipsissimam non per opinionis quidem caliginem, sed in ipso purissimo perviae veritatis Meridie aestimabit, ille inveniet non tantum omnia in hoc mundo esse comica et imaginaria (ubi Deus scilicet est actor, orbis theatrum, homines histriones, argumentum calamitas, chorus foeminae et viri, apparatus aurum et argentum, vestes variae et magno pretio conductae, omnia aliena, omnia mutuata, omnia reddenda, condimentum imaginatio, catastrophe senectus, mors exitus) sed et idem nolens volens fateri cogetur nullos purpuratos atque reges cum minori periculo sceptrum gestare quam illos, qui comicorum suffragiis in solii maiestatem ad unam atque alteram horulam evehuntur, cum reliqui plerumque quos populi insanientis favor tanti aestimat, saepe ideo in altum tollantur ut lapsu ruant graviori, ut non sine verisimili ratione multi experti suo fuerint infortunio feliciores esse illos reges qui a poetis in proscenium ducuntur quam qui in spaciosissimo huius mundi amphitheatro ab omnibus tales habiti fuerunt. Quod et vos, mei patroni, quotidie in historicorum immortalibus monumentis legere potestis, imo legitis, et intelligitis. Qui mundi huius vanitatem altissimo supercilio despicitis et suavi risu traducitis, et, quod est palmare, vestrae virtutis censu et heroicae indolis augmento supra omnes purpuratos et dynastas assurgitis. Et sic mea in vos merita habetis, ne, dum in me vestra recenseo, hac mea velut gratiarum actione proferre velle videar ad maius dandum invitationem.
spacer
Quo in loco libentius explicare volo sive vestram antiquissimam familiam, sive incredibilem in omnes literas ac morum elegantias amorem et nobilitatem quam in vobis novam subinde excitatis. Stemma namque vestrum quod attinet, quotiescunque in Germanorum nostrorum immensa inspicio facinora, prima statim fronte sese offert Rhatsamhumsianae stirpis ingens fulgor maximique heroes veterrimae gentis, sive se a Lapide (in Valle enim Lapidum, sic dicta, dominabantur) sive ab Adlaw in Alsatia, sive ab Ehinweiler, sive a Königstein, nominarint, qui omnes sanguine ab uno in diversos primum ramos exierunt, et mox multis vicibus baronum generosissimo sanguini se immiscuerunt, donec tandem sine ullo habito discrimine, gente in tot propagines diffusa, ipsi invicem multis connubiorum nexibus iterum coaluerunt. Si nescivissem cos avorum nobilitatem virtuti propriae et decoribus, quae nos ipsi fecimus, postponere, certe magnae molis condidissem opus intexendo chartis vestros proavos et atavos, quorum alios dicerem Monasterium Nudipedum Schletstadiense consecrasse, in quo et conditorium gentilitium vestrum cernitur. blue Nec taciturnitatis obumbrarem mantello magnum illum vestrae familiae Hierotheum, Argentoratensis olim episcopatus magistrum aulae summum et prius multos annos Rufacensem ephorum blue supremum. Nec silentio praeterirem Philippum, episcopum Eystetensem, qui anno supra millesimum tercentesimo et sexto, blue illustrissimos pulcerrimarum virtutum atque gratiarum radios quaquaversum sparsit, aliosque plurimos ex antiquitate in compendium redigerem nisi, inquam, scirem quantum ipsi propria dote vos nobilitaretis, licet nunquam a parentibus vestris nobilitati fuissetis.
spacer 4. Quare, ut et hanc materiam obliqua velificatione praetercurram et ad vos ipsos me propius convertam, quid nobilius vobis nomen conciliare possit quam hae virtutes atque illa studia, ad quae partim proprio motu, partim fidelissimo ducimini magisterio viri praestantissimi, domini Davidi Papii, amici mei magnopere colendi? Hisce namque praesidiis paratis, in omnis generis exercitiis, quae equestrem unquam possunt condecorare ordinem, estis versatissimi. Decore saltatis, agillime pila luditis, mascule arma tractatis, eleganter pingitis, et quod meo non postremum esse solet animo, vel ipsa Invidia fatente divinum musices studium supra omnem modum excolitis. Nec Latinae tantum linguae notitia excellere contenti estis, sed exoticarum quoque gentium eloquentiam, hodie in aulis admodum pretiosam, magna cum sedulitate apprehenditis, animumque vestrum deinceps largissimo historiarum omnium velut imbre rigatis. Nec in hac re opus est ut vel a vestris proavis vel ab aliis foris exemplum rogetis utendum, cum domesticum et vivum habere queatis imitandi spectamen, in generoso et strenuissimo domino Iohanne Philippo a Seebach auf Osthoffen und Werit blue vestro avunculo, viro variarum ;inguarum peritissimo et multiplici usu, partim ob omnifariam librorum lectionem, partim ob periculosissimas ad exteros populos peregrinationes, exercitatissimo in cuius venerandam canitiem tanquam in illustre quoddam speculum inspicere et ex egregio eiusdem ingenio genium formare potestis.
spacer 5. Sed quonam me rapit impetus? Certe contra voluntatem meam fui longior quam par erat aut sicuti primo proposueram, scilicet oblitus quantum pelagus ingrediar si vel generosae Rhatsamhusiorum familiae splendorem vel vestrae nobilissimae gratiae genium, vel denique magni vestri avunculi, velut alteri parentis, immortale encomium, velim curto orationis meae tentamine deterere potius quam extollere. Nec ampliori quoque verborum circuitione necessum esse mihi video in Argenide hac nostra vestrae generositati insinuanda, ut qui iamdudum, vel sine mea commendatione, vobis optime agendo quasi propriam et peculiarem Argenidem fecistis. Ipso die 17 Augusti, quo comoedia Argenis agebatur. Anno 1626.

bar

IOHANNES IOACHIMUS A GRUENTHAL, IN KREMBSECK, HAERTENECK ET TUSSLINGEN &c. SERENISSIMII DUCIS WIRTEMBERGIAE CONSILIARIUS, ILLUSTRIS COLLEGI EPHORUS ET TUBINGAE PRAEFECTUS SUMMUS, PRECATUR SALUTEM ET INCOLUMITATEM M. FRIDERICO HERMANNO FLAYDERO, POETAE LAURU CAESAREA CORONATO, PROFESSORI HUMANIORUM LITERARUM, ET UNIVERSITATIS TUBINGENSIS BIBLIOTHECO blue

UM imperatoria maiestas ac munificentia omni tempore illos, qui laude eruditionis eximii, ut et sacro Romano imperio ac inclitae domui Austriacae sincera fide atque observantia dediti et addicti sunt, favore benigno prosequi voluerit, quo non solum ipsi in officio strenue ac gnaviter, ut coeperunt, progrederentur, sed et posteri eorum ad capessendam bene et recte vivendi rationem inflamarentur, ideoque te inprimis ob excellentem tuam eruditionem, Frederice Hermanne Flaydere, singulari quodam honore et ab ipso Caesare fluentibus privilegiis afficiendum esse arbitror, ut qui ab invictissimo et semper augusto nostro imperatore Ferdinando, plenissimam eius rei potestatem accepi, cum sacri Lateranensis Palatii, aulaeque Caesareae et imperialis consistorii comitiva dotatus fueram. Tuam equidem quod attinet, Flaydere, eruditionem, de pedestris orationis eloquentia, ac multiplici historiarum cognitione, qua tantopere excellis, nihil dicam impraesentiarum, sed potius id, cuius gratia iam a nobis Caesarea lauru coronandus es, obiter libare placuit. Quippe tu non tantum hactenus luculentissima specimina in Graeca et Latina poesi exhibuisti, quam utramque singulari quadam et flexanima venustate atque elegantia mirifice exornasse visus es, sed etiam in scribendi comoediis (quod hodierno tempore in tanto doctissimorum hominum numero tamen est rarissimum) tantam egregiam praestitisti operam, ut merito ab omnibus bonis doctisque pro nobili quodam comico et altero veluti Terentio habendus et honorifice ab iisdem promovendus sis. Cuius quoque rei testimonium satis insigne dabit illustris nostri collegii florentissimum theatrum, quod iam aliquot tuas egregias comoedias, te autore et actore, cum magno applausu admisit, adeo ut et serenissimo nostro patriae parenti, domino Iohanni Friderico, clementer admodum complacuerint hae tuae lucubrationes, cum eiusdem sSerenitas inaudisset, te in nobili iuventute, cum in bonis moribus, tum in eloquentia informanda, laudatissimam industriam collocasse.
spacer 2. Quapropter, cum iam literatis pene omnibus sit notum quantum in elegantissimis literis ac vera poesi sis versatus, utque et imposterum haec, quae dixi, studia, ac praesertim comica exercitia cum maxima, ut coepisti, alacritate, libere continuare velis, ideoque motu proprio reque prius optime deliberata, ex autoritate et potestate invictissimi nostri Caesaris Ferdinandi, qua nunc fungor, publica et summa, te praedictum Fridericum Hermannum Flayderum, poetam lauru Caesarea coronatum, ab omnibus haberi, dici, et salutari volo, iubeo, mando, decernens et statuens ut omnibus et singulis privilegiis, gratiis, immunitatibus et honoribus uti, frui, ac gaudere possis et debeas, quibus caeteri poetae lauru Caesarea coronati unquam usi, potiti, et gavisi sunt, seu, quomodo libet, utuntur fruuntur et gaudent consuetudine vel de iure.
spacer 3. Cui honori et hoc addo, ut, cum Mercurium in medio coeli, hoc est, admodum benignum habeas numen in eloquentia et ingeniosis rerum inventionibus, ideoque in tuo clypeo imposterum Mercurii virgam seu caduceum cum anguibus geminis, mare scilicet et foemina, mutuo connexu circumvolutis et concordibus (quorum caudae ad capulum Caducei demissae sint) libere gestare possis. Quod sacrosanctae Caesareae Maiestatis privilegium ac edictum si quis ausu aliquo temerario transgredi et quoquo modo petulanter violare conatus fuerit, ille sciat se cum invictissimi Caesaris, tum sacri Romani imperii, indignationem summam cum gravissima mulcta commeruisse. Quas literas manu propria subscribere, et usitato sigillo munire libens volui. Datum Tubingae die decimo Octobris anno millesimo sextensimo vigesimo sexto.

bar

PERSONAE DRAMATIS blue

APOLLO argumentator cum novem Musis musicis, qui erat Wolffgangus Theodorus à
spacerspacerspacer Rathsamhausem in Stein, eques Alsati, iunior
MARS qui fuit Ioh. Bauwmann. ss. theol. stud., ligatus in theatrum ductus a
spacerspacerspacerCupidine, Gregorio Friderico Flaydero quadrimo, filio actoris
ARGENIS Wolffgangus Erasmus à Grüenthal
MELEANDER Wolffgangus à Weyler
MERCATOR Iohannes Pfanner, med. stud.
ARSIDAS Sigismundus in Herberstein. L.B. in Lancowiz, Neüperg et Guttenhag, dn. in spacerspacerspacerspacerspacerGrossau &c.
BOCCHUS Michael à Lyth.
CUBICULARIUS REGIS
Ludovicus Christophorus Müller
GOBRYAS Ioannes Lucius à Freiburg
MICIPSA Fridericus Iacobus à Grüenthal
GELANORUS Idem qui egit Apollinem
NUNTIUS Maximilianus Kölnpeccius
POLIARCHUS Ioh. Wilhem à Rathsamhausen in Stein, eques Alsat. frater maior natu
ARCHOMBROTUS Fridericus ab Holstein &c.
PRAECO Idem qui egit mercatorem
CONSILIARIOS TRES egerunt Wolffgangus Georgius à Gülleis, l. baro in Sonnberg,
spacerspacerspacerRaschala et Obern-holloprun &c, Carolus Helmhart Iörger, l. b. in Creispach, Tollet, spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTöppach et Stauff, et Fridericus Iacobus à Grüenthal, qui Micipsam egit

ARGUMENTATOR
APOLLO CUM NOVEM MUSIS MUSICIS

ALVETE spectatores dilectissimi. salvete. Musas, ut vidistis, ex Parnasso huc ad vos deduxi. Nunc et insuper efficiam ut comoediam novam, nomine Argenidem, spectetis. Cuius hoc est argumentum. Habitat in hac Sicilia (sic enim hic locus hodie appellabitur) rex potentissimus Meleander, qui filiam habet unicam Argenidem. Hanc inter procos, quos habebat plurimos, primo Lycogenes ambiebat, qui dudum est cum in bello periit. Deinde virgini insidias struxit et Radirobanes, qui et ipse iam in Africa occubuit. Supersunt igitur adhuc duo iuvenes regii fortissimi: alter Archombrotus, cui Meleander Argenidem invitam iam despondit, alter Poliarchus, cui Argenis iam dudum, clam parente, fidem matrimonialem promisit. Sic habetis argumentum — aut potius eius tantum partem. Noluit enim poeta noster totum ut explicem. Nam quem Argenis sponsum seu verum maritum tandem acceptutura sit, satis hodie declarabit exitus comoediae. Scitote etiam hoc drama non scriptum esse stilo facili et comico, sed grandi et plane regali, qualem regina Argenis amplectitur in Poliarcho rege. Qui iocos et sales quaerit, illum hinc exesse iubemus, et aut ad Imman Portatricem aut ad Ludovicum Bigamum aut ad Moriam Redivivam ablegamus. Nam et hanc poeta noster admodum ridiculam meo auxilio nuperrime absolvit. In hac autem nihil nisi altum et regale est comoedia. Nulli ioci, nulli moriones, nulli parasiti aderunt. Ipse Boncompagnus blue excessit, erupit, evasit. Alia nunc sunt tempora, alii mores. Quare qui et in Latina lingua nondum satis sunt subacti, illi non intelligent quid agatur — quod praedicere volui. Noster enim poeta non ut vulgo placeat, sed ut nobilem iuventutem in eloquentia, in moribus, in Latinitate informet, hanc scripsit et acturus est fabulam. Qui hoc Catone non contentus est, ille sibi aliam per nos licet quaerat oblectationem, aut sibimet alios iocularios homunciones, pro suo lubitu conductat, nobis est perinde. Hoc vos scire volui. Quod superest, illud ab alio, qui iam veniet, satis superque, si vos docti attendetis, explicabitur. Reliquos enim indoctos et malos Latinos hodie nec curabimus, nec unquam in magno pretio aestimabimus. Valete.

bar

PROLOGUS
MARS ligatus a Cupidine

I quis vestrum forte miratur qui fiat quod ego, ille totus ferreus, totus adamantinus, impenetrabilis ac imperterritus bellator Mavors, a tam pusillo tam delicato ac prope imbelli ligatus ducar puero, meo filio, ille mirari desinat dum robur atque aeternam huius pusionis fortitudinem cognoscit.
spacer2. Hic namque puer me, suum parentem, pro lubitu huc illuc traxit, nec matri suae, divae ceneri, pepercit unquam. Duxit me modo ex ipsa Thracia hunc in locum. Nolens volens sum secutus. Et quamquam ego sim ille murorum percussor, ille urbium eversor, ille populator regionum ac populorum devastator deus, tamen ab hoc parvo nudoque deo me, tam horrendum et armatum deum, trahi cur mirum sit, si reliqui omnes, tam in coelo quam in terra, in oceano, in inferno Dii, simul mecum pari fato exsuperantur? Hic namque pusio aeternum fulmen summo Iovi e dextra raptat. Hic Neptuno, terrarum concussori, grandem tridentem furatur. Hic et astuto Mercurio cåaduceum, et Vulcano malleum, et Phoebo cytharam, et Plutoni sceptrum infernale e manu excutit. Ecce, nec me densus iste thorax neque praegrandis haec lorica neque ferrati hi lacerti neque galea nec hic trux vultus neque ingentes minae nec hic ensis iuvant. Non populus est quem non domui, nulla gens quam non exsuperavi. Ex mea schola prodierunt quidem invictissimi heroes, ille magnus Alexander, ille Hector, ille Hannibal, ille maximus Iulius Caesar. Horum omnium magister fui, neque tamen me ab hoc nudato Cupidine unquam potui liberare. Hic mihi instar Medusae, instar Gorgonis est, quem, quoties intueor, toties membris omnibus tremisco, toties obrigesco totius. Quoties eius telum sentio, toties totus sto exsanguis. Merito omnium victorem me dicunt, qui tamen quotquot dies vincor ab hoc puero — nec sine delectatione vincor. Dulcia haec sunt tela, suavis est hic arcus, blandum est hoc acumen. Neque minus ipsa vulnera, quae facit, sunt dulcissima, quae nullis tandem medicamentis, nullo auxilio sanari possunt, quae nolentem stringunt, quae volentem vincunt. Hoc est quod ego in hoc illustre progressus theatrum, in gratiam iuniorum volui effari. startme
spacer 3. Nunc, ut ad rem veniamus utque illud quod poeta qui hoc drama scripsit nobis explicandum mandavit edisseramus. Sciendum est, spectatores optimi, hoc in loco iam agi verissimam historiam, sed sub aliorum nominum schemate delitescentem. Sicilia namque haec non est Sicilia, sed est ipsa Gallia, Gallia, inquam, in qua tot olim annos, tantis cum armorum tonitrubus saeviebam. blue Rex Siciliae Meleander est Heinricus tertius rex Galliarum, qui unicam habebat filiam nomine Argenidem, quae nihil aliud designat quam ipsum statum Galliae. Hanc proci plurimi mirum quantum ambiebant. Petiit primo illam Lycogenes, dux scilicet Guisius, qui mox ab Archombroto occiditur, quem tamen alius clandestinus corrivalis, Radirobanes, qui rex Hispaniarum est, secutus est (nam et hic Argenidem aucupabat), quem denique et ipse Heinricus quartus meo ductu interemit, qui duplicem personam hodie sustinebit, dum enim et rex adhuc Navarraeus et Calvinista est — ibi Archombrotus dicetur — et pro Argenidis tantum fratre habebitur. Ubi vero iam rex Galliae et papista erit, ibi Poliarchus dici merebitur, et Argenidem praeter omnium expectationem ducet uxorem. Sic veram historiam habetis.
spacer4, Docebit hodiernus actus quantae molis opus sit, Argenidis nostrae fieri maritum. Meo suasu, omnes prius proci mutuis vulneribus sese trucidarunt. Unicus tandem Poliarchus eam sponsam veram lucratus est. Et nisi tandem ego ab hoc Cupidine ligatus fuissem, nondum tot bellis mille, nondum praeliis finem imposuissem. Sic ex bello pax, ex pace bellum resurgunt, et tranquillitas in tempestatem, sicut haec in illam, transmutantur. Imo vix ludus est magis intricatus quam quem ego et hic pusio exsuscitamus. Videbitis in hoc illustrissimo proscenio, post tot ingentes Argenidis procos exsuperatos, tandem ipsos victores vinci ab hoc puero, qui in ipsa virgine, quam videbitis, Argenide pulcerrima, duplici sagitta usus est: altera aurata qua erga Poliarchum fecit amorem, altera plumbea, qua amorem fugavit erga Archombrotum. Sed et in utrosque heroas tela aurata sagittavit, et sic Argenis ab utroque perdite amabitur, quae tamen tantum alterum amabit, alterum detestabitur. Vos rei exitum videbitis. Haec rerum est vicissitudo, quam Mars et Amor miscent et denique fortuna, si vult, absolvit. Et, nisi me fallunt oculi, illic virgo, istic iuvenis a meo Cupidine percussus est. Novi vos qui sitis. Ecce hic etiam habet, et ille ictus est. Et quantum video, ille auream, iste miser plumbeam in corde gerit sagittam. blue Ecce ibi tres simul stant corrivales, qui miseri puellam unam, sed frustra, amant. Ibi stat amator senex, qui defloccatus hircus illam iuvenculam ardet. Videte quaeso, quam identidem in illam intueatur, quam sibi placeat? Ego profecto vos spectatores reliquos qui adhuc intacti estis moneo, cavete vobis ab hoc puero ne et ipsi infatuemini. Tantum est, valete, et tam in pace quam in bello rem vestram strenui procurate, et quod pene fueram oblitus, nostro poetae porro date copiam crescendi.

bar

ACTUS I, SCENA i blue
ARGENIS

OS virgines in gynaeceum vestrum nunc abite, satis hic spatiatum est. Ego mox adero. Isthae abierunt. Nunc sola es, o tristissima Argenis. Ah quid agam, aut quo me vertam? Omnia in meam coniurarunt perniciem. Ecce his sol claros a me avertit vultus, hic dies noctis induit amictum. Ipsa nox luctuosas mihi duplicat tenebras. Universa haec Sicilia me aversatur. Ah me miseram, ah me infelicem, ah me perditam ac prope mortuam! Quid mortuam? O me felicem si essem mortua, et aeterno obitus somno meis imposuissem infortuniis coronidem! Quodnam igitur habebo solatium? Hoc nempe unicum, posse in loco solo lamentari, posse flere, posse eiulare, et miseriam meam huic aeri, his ventis, his parietibus deplorare. Nihil infelicius est quam esse felicem, esse nimis pulcram. Nam si hoc non esset, si non tanti regis unica filia in tanto regno tamque elegans perhiberer, non tot procis impetita ac pessundata fuissem.
spacer 2. Nam quid primo fabor de Lycogene ille impio et scelerato tyranno, qui meam unicam salutem, meum cor, et cum corde animam, nempe Poliarchum, ex hac Sicilia abegit? Quid de altero meo proco loquar Radirobane, homine nefario, qui et ipse in Siciliam veniebat quasi meum patrem vellet defendere contra Lycogenem, clam vero id sceleris machinatus est, ut pene mea pudicitia et vita in dubium venerint. Quid enim, Lycogene ab Archombroto interfecto, sceleratissimus Radirobanes inausum et intentatum reliquit, ut me non perderet? Superbissimus homo rem quidem eo perduxit primum, ut publice nobis velut sponsis a populo Siculo fuerit acclamatum. Mox et parentem meum precibus, me vero verbis adortus est. Nec hac fini eius abominanda quievit audacia. Habui nutricem nomine Selenissam, quam instar matris colebam, omnium meorum amorum, omnium consiliorum, omnium prope cogitationum participem. Et hanc muneribus aggreditur Radirobanes, nec frustra. Selenissa enim illi quicquid prope in vita egi, quicquid clam habuimus, omnia cum pulvisculo aperit, ut Poliarchum scilicet unicum deperiam; ut eundem in arce clam sub persona virginis Theocrines habuerim, ut a Lycogene adornatos latrones, clam noctu me auferre conatos, interfecerit, ut meus idem Poliarchus pro Pallade habitus fuerit, ut ego deinde Palladis sacerdos evaserim, ut deinde Poliarchus me in templo sacra facientem sub ignota veste salutarit, ut ab ipsa ad me sit admissus, ut nuptias promiserim. ut Lycogenis, legatis tribus interfectis, e Sicilia fugerit, quem tamen singulis momentis expectem, et plura adhuc infinita, quae omnia Selenissa ordine pandit Radirobani. Deinde ei dat consilium ut me vi abripiat. Quare saltationem ad eam rem instituit. Conatur me et meum patrem simul classi imponere et abvehere. Et nisi astum olfecisset Archombrotus et me aegram simulassem et a lecticariis a litore in urbem Epircten blue portata fuissem, quid aliud nunc essem quam praeda, quam spolium sceleratissimi Radirobanis? Quare, cum dolum frigide procedere vidit, heu quid nefarius homo ulterius non patravit? Scribit patri meo literas in quibus omnia de me et Poliarcho meo, quae a Selenissa audiverat, recenset. Scribit enim, quam primo Theocrinem et mox esse Palladem crediderit, illam esse Poliarchum. Quid fit? Pater lectis literis me iratus vocat. Ego omnia fateor, sed statim Selenissam proditricem voco et, ut rem verissimam fateatur, illam obtestor. Haec velut fulmine icta, simulans se literas afferre velle, ipsa literas scribit me esse castam, quare nihil famosum Radirobani de me locutam, quas dum regi mittit horrendo conatu se gladio transfodit. Et sic Selenissa mea nutrix interiit.
spacer 3. Inde Radirobane domum in Sardiniam profecto, multo maius malum mihi incumbit, nam extemplo Pater de me fit sollicitus. Cogitat Lycogenis, cogitat Radirobanis furores, adhuc incerto exitu. Nec deinde defuturos putabat, quos ego, virgo eximia, et dotale sceptrum accenderet, nisi in unum collata felicitas componeret caeterorum cupiditatem. Neque parum extincta Selenissa et Theocrine tamdiu latens occupabant anxiam mentem. Tandem penitus sedit animo me filiam in matrimonium collocare, id scilicet tot motibus pacandis remedium restare. Iamque non generum modo sed et nepotes cogitans, ipsa oblectatione incitabatur ad dulcissimum votum. Tandem meum in conclave venit. De Siciliae motibus a Lycogene et Radirobane ob regnandi aviditatem mearumque nuptiarum spem excitatis primo edisserit, deinde adiungit quid cessamus tot malorum fontem obstruere? Se mihi sponsum quaerere, ut quae sim in eius potestate; deinde et ad Archombrotum venit, qui adhuc sub habitu privato habitabat, meque ille despondet; inde et quid factum sit mihi declarat. Ego quae parenti repugnare non poteram, tamen duorum mensium spatium impetro. Putavi enim intra hoc tempus (ah!) meum Poliarchum adfuturum, cui et rem omnem de nuptiis, de Radirobane, de Selenissae perfidia perscribo ac significo, si intra duos menses armatus veniret, me ad partes accessuram; sin inermis, omne furtum tentaturam; aut si me destituat, me ipsis nuptiis, brevi sica quae sub veste abdita erit, miserrimum hoc pectus soluturam. Et sic Arsidam oblegavi. Qui tamen ubi lateat, nullo modo scire possum, nec quando venturus sit Poliarchus, aut an adhuc vivat aut quid agat, unquam a quoquam queo agnoscere.
spacer4. Interim his malis non infausta sors se admiscuit. Misit Archombrotus nuncium in patriam Africam ad Matrem. Mater scribit ut ad se quam celerrime veniat: armari enim Radirobanem in exitum Africae; se nuptias materno iure differre, donec secum consilia consociasset. Quare Archombrotus ad patrem meum tendens omne suum genus (nam, ut dixi, ignotus et privatus latitabat) profitetur. Dicit Hyanisben Mauritaniae in Africa reginam esse matrem, matri ab hoste periculum instare, et quidem ab latrone Radirobane. Pater his auditis, in gaudium moeroremque anceps, societatemque in bellum promittens, et Archombrotum generum vocat, et mihi simul gratulatur, quod tanto regi essem nuptura, simulque Archombrotum cum Timonide ad Hyanisben legato amittit.
spacer 5. Me miseram! Ergo solo nunc bello, quod in Mauritania instat, differuntur nuptiae! Ergone ipse stolidi poetae versus mihi offerunt, quibus tam invisas mihi nuptias decantant? Et nunc diu est cum Archombrotus in Africam navigavit, quo eodem die Gobryas cum munere a Poliarcho, quem tempestatibus in Africam disiectum esse dixit, ad me venit, qui et adhuc cum Classe in Siculo litore suum regem opperitur. Et sic Archombroto sum promissa, quem aversor. Poliarchum vero, quem solum amo, et cui soli fidem promisi nuptialem quotidie expecto. Quod si hunc Archombrotus praeveniet, ita ut dilatas nuptias celebrare cogar, quid aliud restat, quam ut me, sicut decrevi, interficiam? Sed satis me fortunam meam deflevisse arbitror. Ibo intro, nam nisi fallor, parentem meum hic adfuturum credo. Sed proh Deum! Visa sum a patre. Manebo ne quid mali suspicetur.

bar

ACTUS I, SCENA ij
MELEANDER, ARGENIS, MERCATOR

ERTE res admodum mihi intricata videtur. Sed nonne isthic stat Argenis? Ipsa est. Accede huc, mea Argeni.
spacer ARG. Hoc facio, dilectissime mi pater.
spacerMEL. Nescio quid sit quod fama certis firmata authoribus in hanc Siciliam pertulit.
spacer ARG. Quidnam?
spacerMEL. Nempe quendam Poliarchum ex Galliae regibus maximum in Mauritania cum Radirobane pugna congressum vitam hosti eripuisse.
spacer ARG. Quis hoc dixit!
spacerMEL. Id m ercatores nunciabant, qui Radirobane profligato decesserant ab Africa.
spacer ARG. Forsan est Archombrotus!
spacerMEL. Erras, mea filia, nam quomodo ille Radirobanem occidisse credam, qui nondum cum classe Sicula tum in Africam ad matrem Hyanisben venire potuit. At ecce ipsum ex mercatoribus praecipuum, quem, motus rei novitate, ad me acciri iussi. Quaeso, mercator, an de Poliarcho ipse audita refers an adfuisti discrimini?
spacerMERC. Ego, o maxime Siculorum fex Meleander, tunc in Mauritania fui, cum primo in auxilium reginae Hyanisbes rex Poliarchus exercitum exposuit, et mox summis viribus Sardi cum suo Radirobane venerunt. Bis deinde pugnatum est cum Radirobanes a Poliarcho interfectus, et Sardi admodum incondite ab Africa cesserunt. Praeterea scio nihil. Nam tum statim profecti fuimus mutandis mercibus intenti.
spacerMEL. Ergo nunc abire poteris, mi mercator.
spacerMERC. Vale o Meleander invictissime.
spacerMEL. Vix fidem huic habere possum, dum Radirobanis casum animo volvo et felicitatem Hyanisbes. Maxime tamen haereo in nomine Poliarchi. Anne ille est, qui me servavit, ille Lycogenis olim hostis, ille privato sub habitu mihi olim charissimus, ille a me denique iniuria expulsus? Certe hic mercator ex dubio me magis fecit dubium.
spacer ARG. Neque ego scio quid statuendum sit, mi pater.
spacerMEL. Intro ibo ut rem accuratius deliberem.
spacerARG. At ego me in gynaecaeum conferam.

bar

ACTUS I, SCENA iij
ARGENIS

BIIT hic. O Argeni, quid ab hoc accersito accepisti mercatore? Ad omnia stupeo. Quot rebus laetis, quot suspiciosis tangor? At mirari hoc satis nequeo quid Poliarcho meo tantum commertii sit cum Archombroti matre ut, Sicilia hac despecta, Hyanisbes praesidio vacare possit! Ergo Poliarchus aemulo absenti et ignaro haec bella conficiebat? Anne adeo fidei et reditus est immemor dum me foedam lacrimis sponsam, omnis dies, omnis solitudinis locus exercet? Odi Archombrotum amantem non alia magis causa, quam quod me Poliarcho ereptam volebat. Anne ille suum aemulum oblitus amoris et odii, sic iuvabit ut deinde florentior in Africam redeat? Sed turbatum his cogitationibus animum non parum placat Radirobanes. Quid? Forsitan Poliarchus non Hyanisbae sed mihi pugnavit? Nec iuvari Archombrotum, sed Radirobanem everti sic voluit. Nihil gratius accidere posse putabam quam si Radirobanes periret. Cumulaverunt beneficium dii ut Poliarchi maxime ferro poenas dederit. Inter haec oblecta animum meum victoriae magnitudo, qua Poliarchus celebratur, speroque me confestim aliquid literarum ab ipso accepturam. Sed quid me diu hic moror? Ibo iam in gynaeceum et Gobryam opperiar, nam et ipse per Eurimedem mihi hodie significavit, se mecum velle sermones caedere.

Perge ad actum alterum

spacer