Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. . Tessera viridis — translatio.  

 

ARA FORTUNAE

INTERLOCUTORES

PRINCEPS
FORTUNA
TOLMAEA
THESAURARIUS
CAMERARIUS
IURISCONSULTUS
PHILOSOPHUS
RUSTICUS
STULTUS
QUATUOR REBELLES
<TRES SCHOLARES>

PROLOGUS

Si grandiora hic aliquis expectet, sciat
Haec esse regni initia, privato lari
Dicata, nondum prodit in apertum labor.
Fortuna tantum principem nostrum erigit,
Augustiora forsan erectus dabit. (Exit.) 5

SCENA i

Ingrediuntur tres cives (scholares) de statu nuper instituti imperii discerptantes.

1. Salvete, amici, fausta sit vobis dies.
Faeliciter certe obviam vobis dedi.
Quodnam refertur hisce de rebus novum?
2 Ego mehercle iamdiu nihil audio.
Omnia sopita, sic mihi videtur, iacent. 10
1. An ergo princeps qui modo electus fuit
Commune tota a plebe suffragium ferens
Tantilli honorem tantum et applausum facit?
Ubi priscus ardor mentis effraeni impetu
Rapiens honores patriae ex almo sinu? 15
Tum quisque vitae praetulit regnum suae.
Homines honorem, non petiit homines honor.
An renuit iste noster oblatum decus?
Illosne spernit a quibus honorem tulit?
2. Et vos et illud credo. 3. Non censes bene. 20
Nec vos nec illud respuit, mihi credite.
1. Quin ergo profert semet in apertum diem,
Et adhuc recentem legibus statum,
Ut tanti oportet corporis verum caput?
2. Faeliciorem credo πολιτείαν fore 25
Capite vacante, si voces regem caput.
1. Cave loquaris. 2. Imo ego hoc iterum loquar,
Tantumne vires populus ignorat suas
Ut subdat uni colla tot capiti? An feret
Multis ut unus civibus civis suis 30
Imperet? An aequum est? Nec video quivis homo
Cur tibi mihive †tibive† praelatus siet.
Egone liber memet alicuius viri
Praebebo servum? Potius immersum mari
Dominum videbo. 1. Ferre non possum amplius 35
Illicita verba haec. 2. Non feres? Nolens feres
Nisi vis abire. 1. Laesa maiestas reum
Te faciet, atque non tegam crimen tuum.
2. Tu non teges? Quaeso tege stultitiam tuam
Si poteris. 1. Anne crimini probra adiicis? 40
2. Quidni merenti? 3. Sistite duellem, viri.
Tu nimis es atrox, tuque violentus nimis.
Sine rege poterit esse sat faelix status,
Nec rex nocebit interim. 2. Multum nocet.
1. Multum iuvabit. 3. Comprimite vosmet parum. 45
Haud ulla servat iura popularis status,
Servant tyranno subditi stricte nimis.
Si regnet aliquis, faciet ad libitum suum.
Si quis quiete regnat et leges docet,
Animo ministrans iura sedato et pio, 50
Prodesse multum publicae hic poterit rei.
Sed iste sermo vix decet, minime licet.
Periculosum est de viris magnis loqui,
Proinde tu, Philarche, de socio meo
Si nolis huius, vel mei causa tace. 55
Quae loquitur iste loquitur ira percitus.
Ni mutet animum fiet exitio sibi. (Ingreditur nuncius a foro.)
NUNC. Viri, quid agitis principe vocante? An novum
Nescitus istud? 3. Novimus certe nihil.
Ergo quid agitur? NUNC. Ille qui princeps fuit 60
Nuper creatus vix sibi firmum satis
Credens futurum regimen a vobis datum,
Et turbidorum pessimam invidiam timens,
Sacras ad aedes ire Fortunae parat
Consulere numen, facere quod numen iubet. 65
Si det tenere, si modo eripiat dea
Abiicere regnum statuit et sceptrum suum,
Nec sine deorum numine imperio frui.
3. Consilium inivit optimum, faustum siet.
Comitemur ergo principem ad templum deae. (Exeunt, manet secundus
(Misanax.))
70

SCENA ii
SECUNDUS solus

Sacras ad ades ire Fortunae parat?
Consuelre numen? Facere quod numen iubet?
Quod numen? En Fortuna. Sed qualis dea?
Iniqua, fallax, caeca. Sed quosnam iuvat?
Fortuna iniqua est, penitus indignis dabit. 75
Fortuna fallax, summa speranti negat.
Fortuna caeca, non videt quosnam erigat.
Fortuna fatua maxime fatuis favet.
At nunc meipsum cogitem? Qualis sum homo?
Minora mereor quam ille, sors plura ingeret. 80
Non spero, at aperit nulla speranti manum.
Nec sapio multum, sed sapit quem illa eligit.
Quin mihi vel aeque vel magis regnum velit
Fortuna quam isti. Non ego regnum improbo
Nisi regentis gratia, quem pergravem 85
Licentiae graviter inimicum meae
Novi futurum. Sed si ego regnum occupem,
Quantum probabo regna! Proh quantum velim
Reges colendos! Optimus regum est status.
Sed an ego videar aptus ut regno fruar? 90
Quin ergo amicos convoco et socios meos?
Adeoque templum? Iam ecce vestrum principem
Praevenio. Si sors faveat, ego princeps ero.
O quam decebunt sceptra regalem hanc manum!
Nostrum corona quam bene ornabit caput! 95
Iam video quendam flexo adorantem genu,
Alium offerentem dona, fundentem preces.
Admoveo ego illum, ac alteri aurem praebeo.
Sed hora abit, fugio, folito, regnum petens. (Exit.)

SCENA iii

Ingreditur Tolmaea Fortunae sacerdos sola, et dein Fortuna intus.

TOL. Haec illa toties principum donis, ducum
Spoliis optimis, aucta Fortunae domus. 100
Hic ara stat magnifica, quam totus colit
Mundus, sacrisque adornat humanum genus.
Hic orbis est thesaurus, hic honor et labor,
Copia et egestas, spes, metus, mala cum bonis
Numine sub uno militant. Dextram bonis 105
Plenam merenti porrigit, laevum malis
Gravibus onustam praebet indigno. Suum
Cuique tribuit. Utque iustitiae dea
Caeca est: ut omnes fronte et aspectu pari
Excipiat, ita Fortuna ut interna optime 110
Perpendat hominum merita. Non oculos habet
Externa ne respiceret et notis daret
Bona, quae merenti dare vel ignoto decet.
Si quando stultis faveat, hoc aequum putat.
Qui se iuvare nesciunt, miseros iuvat. 115
Natura quos afflixit, haec sorte erigit.
Una dea premente, dea iuvat altera.
FORT. (Intus.) Tolmaea. TOL. Quae divina vox aures ferit?
FORT. Tolmaea, nolo conspici. Timidi, rudes,
Vilesque veniunt. TOL. Iure si nomen mihi 120
Tolmaea, sancti numinis iussa exequar.

SCENA iv

Ingreditur secundus civium (Misanax) cum tribus rebellibus.

REB 1. Huc usque satis audacter aggressi sumus
Opus rebelle, sed quis intrabit prior
Templum? Quis aras tanget illota manu?
REB. 2 Cur nominasti templa? Sunt lapides rudes, 125
Quos demoliri possumus forti manu.
REB. 3 Non ego senatum metuo, splendorem tamen
Deae revereor. REB. 4. Sit dea, at caeca est dea
Quae scelera non observat. TOL. O ingens scelus!
Malo malus quam dispar! Hic pavide tremit, 130
Ille impudenter fulminat. Neutri favet
Fortuna, tantum re bona audaces iuvat.
REB. 2 Vel nos sequimini vestra qui fugitis bona.
TOL. Apagite, vecors turba, malesana, insolens.
Morientur omnes si quis admoveat pedem. 135
REB. 1 Ignosce sacrum numen. TOL. Ego non sum dea,
Ego sum sacerdos quae deae iussa explico,
Iramque doceo. Si quis accedat, perit.
REB. 3 O parce, sancta virgo. REB. 2. Cur aliis licet
Intrare templum, et ampla Fortunae bona 140
Auferre, nobis non licet? REB. 4. Cur nos facit
Servos, egenos? Liberi nati sumus.
TOL. Bona mala fiunt, si quis utatur male.
Natura libertate donavit suos
Licentiamque vendicat vitae malae. 145
REB. 1. Cur dea severa vertere in peius sinit
Fatum, quod immutabile et constans foret.
TOL. Mutatur homines, fata non mutant. Suam
Sibi quisque sortem perficit bene, si bonus,
Male si malus. Fortuna dat tantum manu 150
Quod facta vestra postulant. REB. 3. Cur iam locat
In civitate libera imperii statum?
REB. 2. Aut cur tyrannum instituit alienum, exterum?
Si regem oportet esse, de nostro grege
Exurgat, et parebimus. TOL. Primum decet 155
Parere, ut imperare discatis bene.
Accipere laete principem vulgi est opus,
Eligere et instituere Fortunae datur.
REB. 4. Fortuna vox est nuda. REB. 1. Stultorum dea.
REB. 3. Inane numen. REB. 2. Ventus inconstans. REB. 4. Nihil. 160
TOL. Vos sentietis aliquid, inviti licet.
Semper feretis sortis adversae iugum.
Cur paena tarda est? Musica incantans sonet?
Haerete fixi, donic imponam mala
Quae liber animus horreat. Fixi state. 165
Qui re secunda fruitur, et quaerit tamen
Meliora quam quae possidet, quaerit mala. (Det rebelli 1.
tuditem. A beetle.
)
REB. 1 Heu mihi, quid humeros opprimens gressum impedit?
TOL. Miseria, sarcina gravis. Hanc sortem cape. (Dat secundo
flagrum, a carters whippe.
)
REB. 2 Heu mihi, quid ambos in luto figit pedes? 170
TOL. Miseria, terrae filia. Hanc sortem cape. (Dat tertio
pyrabolam, a Smiths hammer.)
REB. 3. Heu mihi, quis aures raucus obtundit sonus?
TOL. Miseria sonitus pessimus. Sortem hanc cape. (Dat quarto
supparum, a Cobblers apron.
)
REB. 4. Heu mihi, quid urget latera? Quid lumbos texit?
TOL. Miseria durum vinculum. Hanc sortem cape, 175
Et cum nequitiae quisque constituit suae
Finem, miseriis dabit et his finem dea.
At scelera si pergatis hunc vitae exitum
Accipite, sic irata decernit dea.
Si quis recuset sors quod imposuit pati, 180
Fortasse gravius reddit, haud onus excutit. (Exit.)
REB. 2. Quis videor? REB. 4. O quid fio? REB. 1. Quod monstrum gero?
REB. 3. Quid dextra tractat? REB. 1. Quid sibi hic funis velit?
Misere perimus singuli. REB. 4. Nulli sumus.
REB. 2. Sero dolemus, remedum potius malis 185
Quaeremus, et quod quilibet vellet sibi
Id sese habere credat. Ita nemo miser
Ambire regna placuit, et quoddam dedit
Fortuna regnum singulis. Mihi contigit
Regimen equorum quos flagro, ut sceptro rego. 190
REB. 4. Si nominare calceos homines licet
Et turba quaedam calceo peior bono
Qui non aquam sic sorbet ut vinum viri,
Et inter alios ego magistratum gero.
Nam corrigo malos ut magistratus solent. 195
REB. 1. An nullus ego sum? Sylva mihi quaevis cadit,
Magnaeque trabes sub mea dextra tremunt.
REB. 2. Dum quisque laudat quod suum est, pulchria omnia.
REB. 3. Ne plura, ne peiora succedant mala.
Patiamur ista, ne quoque hic funis premat. 200
REB. 2. Quem sors minatur dura. Si incepto gradu
Pergamus, ergo pessimam sortem omnia
Ferendo nos vincemus. Ita forsan dea
Tandem misericors exitium imponet malis.
REB. 1. Sic, sic eat. Ferendo fit levius malum. (Exeunt.) 205

SCENA v

Ingreditur princeps cum thesaurario, camerario, iurisconsulto, philosopho, rustico, stulto.

PRIN. Huc usque, cives, me renitentem licet
Traxistis. Iterum dico traxistis, prece
Confiteor, ut tam triste susciperem iugum
Quod nullus humerus perferat, nullus labor
Sustentet. Amor est vester, ast onus est amor 210
Cum gravius urget. Munus agnosco datum,
Sed munere frui metuo, nec statuo frui
Divina nisi vox aliqua confirmat ratum
Quod vestra vox decrevit. Haec ergo est dies,
Haec hora qua Fortuna consulitur, dea 215
Benignitatis. THES. Quam licet caecam vocent
Quidem, videbit, et coronabit tua,
Excelse princeps, merita. PRIN. Non merita audio,
Accipio amorem. CAM. Noster a meritis amor.
Testatur acclamantis os plebis tuum 220
Honore dignum nomen, imperio locum.
PRIN. At saepe plebs extollit indignos. Male
Meruisse videor, vice si populi regam.
THES. Etiam severus se tuo imperio lubens
Subdit senatus. PRIN. Pergo, sed timido pede. (Ingreditur
Tolmaea. Fortuna intus.
) 225
FORT. Tolmaea. TOL. Quid me numen augustum iubet?
FORT. Adsunt potentes, faveo.Tu sacra accipe.
PRIN. Pergite, sodales. Primus ego vestra fui
Electione, sed adero sorte ultimus.
Aliis honorem praeripiere nolo. Dea 230
Si me levabit onere quam grate fruar
Tranquillitate pristina! Mallem loco
Humili potentes colere quam summo coli.
Invidia regnum sequitur, anxietas thronum.
CAM. Adest sacerdos, sacra peragantur deae? 235
PHIL. Sacrata virgo, cuius ad nutum patent
Augusta templa, laeta conspicitur dea.
Intrare liceat, liceat ante aras pia
Offerre dona. TOL. En ipsa vos facilis dea
Praesentia dignatur. PHIL. O numen sacrum! 240
O diva summe praepotens, cuius bonis
Hic totus orbis plenus est, cuius manu
In alta surgunt infimi, summi cadunt,
Nos supplicantes fronte pacata aspice.
Alii Minervam praedicent, alii Iovem, 245
Apollonem alii Delphicum votis colant,
Alii Lyaeum perciti furiis canant,
Alii sequantur Romulum, nos te deam
Fortuna facimus, et damus caelo locum. (Offert thura.)
THES. Audi precantes facilis, et triumphantis deae 250
Semper virentem frondibus laurum fero. (Offert sertum laureum.)
PRIN. Ego solis umbram splendidae lucis notam. (Offert
solis imaginem.
)
PHIL. Ego laudis hymnum. IUR. Maris ego et terrae globum,
Quoniam per orbem summa maiestas patet.
RUST. ET STULT. Et nos coronas purpura intextas damus. 255
TOL. Et ego liquores fundo, sic pietas micat.
Sic ardet amor, et splendet officii iubar.
Valuere dona vestra, sacrificium placet.
Mitis sinistram diva conclusit manum,
Dextramque aperuit, tribuat ut tantum bona. 260
Ordine venite. Manibus impositis rotae
Accipite sortem singuli, verum prius
Solenne votum genibus inflexis date,
Ut quisque vivat sorte contentus sua,
Semper causa pergat audacter bona. 265
Nec murmurantes diva nec timidos feret.
OMNES. Iuramus, ita Fortuna nos servet bona.
TOL. Fortuna quoniam caeca, decernit sua
Ut nemo videat antequam teneat bona. (Post varios
humanitatis motus iurisconsulto ceditur.
) 270
IUR. Concede, dea sacrata, mea ut utar bene
Quaecunque fuerit sorte. TOL. Iustitiam cole,
Iuridice, miseros adiuva, causam bonam
Defende, recte uteris. A dextra sede
Tibi nunc dierum cuncta succedunt bene. 275
IUR. Iuridicus ergo sum. Iura qui loquitur suum
Cuique tribuit, afficit paena malis
Fungi videtur munere in terris Dei.
PHIL. Quis ego? TOL. Philosophus, sive quis vates, tua
Sedes sinistra est, non quod indignum reor 280
Sede meliori, sed deae placuit locos
Ut alii adornent, ut alios ornent loci.
PHIL. Contentus esse debeo, voti memor.
Quoddam poesis numen imperium tenet,
Philosophia summum mentis affectus regit. 285
Motus rebelles fraenat, hoc regnum voco.
Scientiae sors dura, difficilis, scio,
Sed pulchra tamen est, et placet abunde sibi.
Placere vulgo non studet, et inde est minus
Accepta populo barbaro. Inimicos habet 290
Doctrina nullos praeter ignaros, rudes,
Stupidosque quos Minerva non tinxit sale.
Loquatur ille multa, sed docte parum
Causidicus, aurum congerat, sed non sibi
Avarus, alter asinus incedat tumens 295
Spoliis leonis, nempe stultitiam tegat
Veste pretiose, vile quam obsequium dedit.
Per mille fraudes alter imperium petat,
Populique servus fiat, ut dominum vocent.
Alii sequantur alia, mihi mea sors placet. 300
THES. Quae sors mea est? TOL. Crumena, quam patriae bono
Claudere, aperire vicibus alternis decet,
Ne parcus in claudendo sis nimium cave,
Nec in aperiendo prodigus. Sedem hic cape.
Nam sunt opes secunda Fortunae bona. 305
THES. Quidni vocarem prima, cum reliqua omnia
Fundata sint pecunia? Fulchrum est throni,
Corona pacis, nervus in bello, domi
Solamen, et viaticum solum foris.
Alii sequantur alia, mihi mea sors placet. 310
CAM. Fortuna nobis quid parat? TOL. Clavem dedit
Tua cura regis camerae, quam custos vigil
Servato, ne quid principem inopinum premat.
Non est labor servilis, a dextra sede.
CAM. Quem diva mihi decernit accipio locum. 315
Per me benignus principis nostri favor
Inclusus at emissus est, praesens ego
Splendore maiestatis excelsae fruar.
Alii sequantur alia, mihi mea sors placet.
TOL. Quis proximus? PRIN. Ego verior indignus dea 320
Cui tribuat aliquid. Si quid imponas grave,
Succumbo, nisi tu fulcias, nisi tu iuves.7
TOL. Fortuna ridet, plaudite, coronam dedit.
Turba popularis principem agnoscat suum.
Urbs tota, ut aether audiat, laetis sonet 325
Vocibus, et omne vulgus exclamet regat,
Vigeat, triumphet, vivat.
OMNES O vivat diu!
TOL. Ascende fausto numine, auspiciis bonis
Tu †dextra,† non locatus a dextra deae.
Tibi cuncta donat, per tuas tradit manus 330
Quodcunque gratum est, quicquid optari potest.
PRIN. Quem numen assignavit ascendo thronum,
Tantumque honorem munus agnosco deae.
Quae sacra faciam? Quas tibi effundam preces?
Divinitati me dico totum tuae. 335
Tu regna data tuere, commissum mihi
Populum guberna. Nisi tua imperium manus
Confirmet, heu quam citus ascendo ut cadam!
TOL. Assurge, princeps, annuit votis dea.
PRIN. Assurgo, dumque surgio, quam fio potens! 340
Quam subito totus mutor! En solito magis
Sunt oculi acuti, et auribus plura audio.
Hae longiores sunt manus, et dum loquor
Velociores, ut scelus capiant, pedes.
Cor duplicatur, spiritus intus tument. 345
Metuite regem, subditi. Officium tuum
Perage, sacerdos. TOL. Sors adhuc remanet duplex.
RUST. Imperia non sunt, non capit regnum duos.
Quodcunque fuerit perferam. TOL. Tandem ligo
Contigit. RUST. Et illud non novum sortis genus, 350
Non gloriosum, sed necessarium. Minus
Confiteor altum, sed tutum satis.
Non unde cadat est: cum quis in terra iacet
Simplex, apertus, rusticus, nescit dolos,
Si lucra sceleris non habet, nec habet scelus. 355
Ego vivo vere, qui manu vivo mea.
Per me potentes panem edunt, potum bibunt.
Operam et laborem spondeo regi meo.
Alii sequantur alia, mihi mea sors placet.
STULT. Quae nostra sors est? Quam diu volvens nihil 360
Acquiro? Rursus scando, sine dubio potens
Fiam? Quid? Iterum volvitur. TOL. Multum studet
Fortuna tibi quid donet, et tandem caput
Lepidum ministrat. STULT. Age, dea. Sacerdos, age.
Sum stultus ergo? Si nihil posthac loquar 365
Quod sapiat aliquid, attamen pergam loqui.
Fortasse plus lucrabor inscitia mea
Quam plurimae artes cum omnibus tricis suis.
Tibi dico. PHIL. Quid me provocas solum? Lapis,
Stipes, inane trunce, sub pedibus meis 370
Spero sedebis ut caput calcem. STULT. Quasi
Magis profecto quilibet stultus sapit
Quam ut se philosopho iungat et egenis libris.
Porro philosophus unicum tantum potest
Nutrire stultum, plurimos reges alunt. 375
Si nil scio aliud, at scio potentes sequi.
PHIL. Stultitia quam scientiam solam petit
Probrisque lacera! STULT. Imo longe falleris.
Nam pileum istud (unicum exceptum volo)
Accommodari cuilibet capiti potest. 380
Quam se coaptat rustico! Ita me sors iuvet,
Melius quidem quam pileum ipsius decet.
Egregie censor, tu sapis, duo nos sumus.
Vos, nobile genus, non fero. Crebro tamen
Stultitia turres intrat, ingenium casas. 385
THES. O quanta stulto saepe libertas datur!
Quam multa tuto loquitur, ubi sapiens silet!
STULT. Expecto si quid ceciderit, stultus rapit.
CAM. Meliora poma in ora porcorum cadunt.
Stultusque, ut aer, possidet quicquid vacat. 390
TOL. Excelse princeps, quia dea in terris deum
Te statuit, ecce reliqua iudicio tuo
Relinquit, ut tu nempe pro libito in bonos
Praemia et honores conferas, reprimas malos.
Consilia fortunabit etiamnum mala. 395
Dea auspicante perge faelici pede.
PRIN. Si quando fuero honoris accepti immemor,
Subito, vel hora, tota maiestas iacet.
Augustiora templa Fortunae dico.
Novos ministros voveo, cum sacro annuo, 400
Et si quid aliud numen accipiet dabo.

SCENA vi

Ingreditur nuncius a foro.

NUNC. Monarcha celebris civitas tota intonat
Clamore laeto, plausibus resonat forum.
Testatur aether gaudia, impatiens morae.
Plebs intueri principis vultum cupit. 405
Adest senatus, turba lictorum sequens
Expectat, omnes clamitant regem date.
PRIN. Templum subintrent volumus, ut pauca loquar.

Ingrediuntur 4 senatores cum 4 lictoribus coronam apportantibus.

Nec multa fari mihi libet, nec iam licet.
Breviter habetis principem, regem, ducem, 410
Quem colere, quem metuere, quem vestrum est sequi.
Expecto amorem, quem nisi accipio metum
Impono. Quod non impetro blande, impero.
Placide volentem duco, nolentem traho,
Et frango quem non flecto. Non populi ut prius 415
Favore regnum nititur, nec iam amplius.
Agnosco vestrum munus imperium datum,
Maior potestas erigit. Nutu deae
Hoc regimen obtinemus, et nutu deae
Hoc regimen exercibimus. Rursus loquar 420
Hoc regimen exercibimus forti manu,
Summo rigore. Et ista pro imperio satis
Loquuta. Sequitur, quam quidem vellem magis,
Vox nostri amoris. Spondeo studium, fidem,
Noctis vigilias cura quas faciet. Dies 425
Labore plenos spondeo vestris bonis,
Pompas, triumphos gratiam in vestram paro.
Promitto ludos, principem quicquid decet
Regnante me vel fiet, aut fiet nihil.
Haec mea voluntas loquitur. OMNES O vivat diu! (Exeunt.) 430

Ἐπιλογίζει PHILOSOPHUS

Quod restat unum hoc doctus a doctis peto,
Unum a philosophis philosophus, magnum nec est.
Adversa quonam sors mihi laevam dedit,
Benigniores vos mihi dextras date. (Exit.)

Finis