Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

DANIEL

DAN. Probri quid oculis nuper obiectum meis? spacer730
Generis Hebraei triste proh piaculum!
Scelus impium, execrabile, sacrilegum nefas!
Et amplus adhuc, si quid amplius est tamen —
Heu queis reservor miseriis? Tristem amplius
Cur cerno lucem? Cur traho invisas ego spacer735
Superstes auras? Magne regnator poli,
Immensa caeli templa, stellifera super
Qui spatia comples unus, uno et vasto altior
Sufficis Olympo, lentus haec scelera vides,
Lentusque pateris, foederis sancti immemor spacer740
Tuique decoris? Ecce contemptor tui
Nostro cruore Nabuchodonosor ebrius,
Tumidusque nimia sorte, nebula pascitur
Thuris, tuumque pinguis orienti procul
Vapore numen arcet aemulus, sibi spacer745
Curvare castum certus Isacidum genu.
Potente necdum dextra fulmen vibras,
Piceoque vastum turbine involvis nefas?
Heu redde misero fata Danieli, Deus,
Vel surge tandem Deus et ulciscere scelus. spacer750
Ulciscere aras, numen, et gentem tuam.
Te per Pharaei patris obtestor fidem red blue
Charumque Isaci nomen, et bis inclytum
Sera Israelem prole, pacti sis memor
Quondam parentibus dati. Tete aspicit spacer755
Spes nostra solum. Gente pro chara exere
Dignum tonante robur. Est causa haec tua,
Tui igitur ipse muneris vindex ades
Hostis furore dignus obiicitur tuo.
Nihil tamen opus fuerit hic fisso freto. spacer760
Populus minori stabit exemptus probro.
Tibi namque militabit aerius culex,
Loquaxve turpi rana progrediens luto.
Nil fulmine opus est. Aeris ad rauci sonum
Concussa sponte maenia in sese ruent. spacer765
His efferatam barbariem in famulos ducis
Compesce rabiem. His crimen ulciscere tuum.
Vel scelera nondum si satis luimus tamen,
Ah mitis alium quaere poenarum modum.
Bustis reliquia patriae invovito novis, spacer770
Miseramve gentem tabe pestifera obrue.
Cumultao probra: indicito exilia nova.
Inhospitalia per sola extorres tribus
Errare iubeas, haecque si quid est super,
Aggerito totum, Quaelibet per te exige spacer775
Supplica. Te non auferas nobis modo,
Tuumque numen negligi, et cultum sinas
Penitus perire. Surge numen totum Deus,
Indue Deum. Hostes clade condiscant sua
Quantum Israelis praestat aliorum Deum. spacer780
Crepuere postes. Rex venit. Nondum scelus
Credere videbor. Dabitur hinc forsan mihi
Pueris facultas exprobandi crimina.

Intrant rex &c.

bar

ACTUS III, SCENA ij

NABUCHODONOSOR, DANIEL, EVILMERODACH, SERESER, RABSARES

NAB. Mens, spero, Daniel sanior tandem redit,
Exemplaque meliora stat iuvenum sequi. spacer785
DAN. Exempla quae?
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVel ipse quae facile queas
Spectasse.
DAN. spacerspacerQuidquid viderim, princeps, parum est.
Oculis habenda certa non semper fides.
Indicia certiora mens anceps adhuc,
Nostram adeo facti quod fidem superat petit. spacer790
NAB. Quam cautus oculis fidem qui negat suis!
DAN. In re subesse fictus ubi dolus queat
Prudentis hoc est.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIgitur ultra quid petis?
DAN. Alloquia.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerSiquidem caepta quo abrumpas pia.
DAN. O caepta pia tam facile quae abrumpi queant! spacer795
Ne metue, princeps, igne non Daniel furet,
Non truce catasta.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVoce sed triste furet.
DAN. Leve vox malum. Quid si pedem referant tamen?
Facti manebit nobilis certe decus.
Feris usque victor. Ultra quid velis? spacer800
NAB. Bene est. Potestas ergo puerorum tibi
Si fiat, in vota quoque tu cedes mea?
DAN. Temere statuere nil decet, re ipsa prius.
Me fateor exempla puerorum non parum
Certe tetigerint.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacer Laudo consilium sagax, spacer805
Prudentiamque sapere nunc demum incipis,
Amice. Dabitur ergo quod poscis brevi.
Hic interim tu, nate, Danieli comes
Mane. Sereser Rabsaresque sequimini.

Exit rex, Sereser, Rabsares.

bar

ACTUS III, SCENA iij

DANIEL, EVILMERODACH

EV. Et amare siquidem memet ulterius potes, spacer810
In te adeo, Daniel, cuius est durus parens?
DAN. Et amare, princeps, ipse Danielem potes,
Odisse quem non doceat exemplum patris?
EV. Syncerus istas respuit leges amor.
Servire non vult. Imo si velit, nequit. spacer815
Te persequatur adeo nunc genitor licet,
Ego non amare nequeo. Pectus ah meum,
Amice, nescis, quanta discutiet tua
Pro sorte cura, quantaque mei pars cadet,
Pereunte te. Vive, Daniel, nobis, tibi spacer820
Si vivere abnuis.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerMeum, princeps, sinum
Dolore vulnerare cum pergis novo?
Cur vis scelestum vivere Deo, quo tibi
Siem pius? Utrique potius sine moriar pius.
EV. Vive potius utrique pius.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNon prolubet pater. spacer825
EV. Superesse genitor cupiat.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt Deo impium
EV. Cur impium?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacer Quod diu simulachro iubet
Offere thura.
EV. spacerspacerspacerspacerReddere hunc patri meo
Tanti est honorem?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDetrahere honorem Deo
Tanti est.
EV. spacerspacer Honorem reddat hunc saltem manus, spacer820
Dum mens supremam casta respiciat Deum.
DAN. Ita simulare temnere est, princeps, Deum.
EV. Simulare prudentis ubi gravis urget metus.
Metu ista facias. Quidque extorquet timor
Veniam meretur.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerQui Dei est maior metu spacer825
Usque sceleratus est timor.
EV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNam sic putem
Immite vestrum numen, ut plectat malis
Tam levia tantis crimina?
DAN.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud res est levis
Fragili supremum posthabere homini Deum.
EV. Moriere, Daniel, ergo? Nec amor te meus spacer830
Dolorve tangit? Dulce per si quid fuit
Fidumque quondam, amice, nos inter, precor
Per charitatem gentis et vestrae precor,
Miserere nostri, patriae, vitae tuae.
DAN. Heu mitte, princeps, mitte crudelem ambitum. spacer835
Pergo beatus, pergo quo dominus vocat,
Qua sempiternae syderum rutilant faces,
Et servitute liber et similis Deo.
Memoria subeat melior hic animum tui,
Tuique amorem mortui cineres alant. spacer840

Intrant rex et pueri.

bar

ACTUS III, SCENA iiij

DANIEL, EVILMERODACH, NABUCHODONOSOR, PUERI

NAB. Videte, pueri, iussa servetis mea.
Per astra iuro, vestra non tantum salus
Hic agitur. Illa capite Danieli quoque
Neglecta stabunt. Quaslibet voces viri
Fertote taciti. Tantulo silentio spacer845
Iras redimites regis et vestras neces.
Alloqua pueris, nate, dum Daniel movet
His nos levare corpora sedili iuvat.
DAN. Salvete, iuvenes. Vosne domitores trucis
Tandem tyranni video, victores Stygis red spacer850
Sanctaeque columen legis? O gentis decus
Roburque vestrae! Digna pietatis polus
Specimina quae miretur, et totum genus
Mortale stupeat. Digna generosa patrum
Exempla relligione. Posteris manet spacer855
Olim per aeva hoc serie propagandum decus.
At cave siletis. Tanta non segnem decet
Linguam trophaea canere. Num vobis movet
Forsan pudorem nostra praesentia? Deus
Tamen pudorem nec metum vobis movet. spacer860
AN. Quidnamque credam? Hic quae latent mysteria?
DAN. Cur vestra, iuvenes, ora turbantur rubor,
Cur in genis et pallor alternant vices?
AZ. Ah tibi timemus.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCapita proh tantem pia!
Mihi timetis quippe. De vobis metus spacer865
At nullus ipsis, corda generosa, obtinet.
Nos perfidi, nos quippe degeneres sumus.
Spreti tonantis solus est Daniel reus.
Has tremendi meruit ultrices Dei
Hic solus. Estis vos pii, casti, aurei. spacer870
MIZ. O dura verba!
AZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quantus exagitat sinum,
Quam saevus aestus!
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerfidosne putat Deo?
DAN. He he. Regia dona, promissas opes
Et ampla honorum culmina repetite a pio
Victi tyranno, caeli et exclusi bonis. spacer875
AN. Quid est agendum? Dubius hic illuc feror.
DAN. Sed cur iniquus munera innocentibus
Oblata, fortunaeque spem vanam exprobro?
Facinus pusillis dirus expressit metus.
Dandum timori est aliquid. Exhorrent neces spacer880
Tenella pectora. Metuunt pueri mori.
Vixdum canebat classicum et molles timor
Invasit artus. Unde speratis bona?
En vos tyrannus odit infidos Deo,
En aula timidos despicit. Ob ortum et suae spacer885
Pestem execrantur gloriae cives. Styge
Numen rebelles damnat. In paenam manus
Armant ministri caelites. Caelo et solo
Profugi, venitis quippe Danielem parem
Ut in timorem pertrahatis. red
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO Deus, spacer890
Quae monstra fatur! Quos metus! Daniel! Sed o —
DAN. Vah proditores numinis. Generis lues,
Orco dicata capita. Vobiscum mihi
Commune posthac nil. Vagi, infidi, leves,
Mutabilesque Protei. Vacui metu spacer895
Hic vos potestis stare? Nec rupto sinu
Ne terra sorbeat impios ullus timor?
Sol ipse tenebris luridum en velat caput,
Spectatur et indignatur infandum scelus,
Turpique properat impios refuga rota spacer900
Condere latebra tranfugas. Et caelo adhuc
Offertis ora? Nullus et subit pudor?
AZ. Num fas tacere porro?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nunc reliquum, inclyta
Ut facta divulgentur, hortamen potens
Olim futura civibus constantiae. spacer905
AN. Ultra silere crimen est piaculum.
Rumpis silentia nostra crudelis tibi,
Tuusque, Daniel, carnifex. Necessitas
Nos dira cogit esse crudeles quoque,
Ne simus impii Deo. Aethereas faces spacer910
Caelique testor numen innocui sumus.
Figmenta sacra sunt, atque fallaces doli
Vafri tyranni. Thure sacrilego manus
Hucusque castas gerimus: aeternumque —
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMea
Sic iussa facitis? Ludus an vobis furor? spacer915
Ego Sabbathariis iocus? Risus? Probrum.
DAN. Ambiguus animum figit attonitum stupor.
NAB. Huc, huc, satelles. Taedet his monstris adhuc
Spurcare solem. Rapite protinus ad necem.
Parata flammis busta lignaeis crepent. spacer920
Undetque maior septies solito rogus.
Ardente totus saeviat Phlegethon vado.
AN. Flammas, tyranne, numen aeternum regit.
Eripiet hic nos, si velit, facili manu.
NAB. Eripiat ille quisquis est caelo Deus. spacer925
Auferte, rapite, incendite, et consumite.

Exeunt.

Daniel, maneto.
SER. spacerspacerspacerspacerspacer Quid iste vir nondum perit?
O cassa vota!
DAN. spacerspacerspacer Cur mihi optatam necem,
Princeps, negabis?
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon tibi mortem nego,
Ingrate, perfide. Dabitur votis frui, spacer930
Ne metue. Sed multiplice te letho decet
Perire. Scelerum oportet artificem et ducem
Non cadere simpliciter. Furori quo vacem
Meritaeque meum digeram paenae modum
Cedamus intus, nate, torquetur malae spacer935
Dum conscientiae iste stimulis et trucem
Volvet animo, futurae imaginem necis.

Exeunt.

bar

ACTUS V, SCENA v

DANIEL

DAN. Sic, Deus, amantes ludis immiti ioco?
Neque satis una cadere generosis fuit
Ego ni minister mortis alterius forem? spacer940
Non iam necem palmamque delatam queror,
Nec prima nobis inclyti certaminis
Praerepta (quamquam [...]), sed ferant haec queis sua
Meruisse virtus gratiam tantam dedit.
Isto favore, fateor, haud dignus fui, spacer945
At me tenellis esse carnificem alterum?
Lictoris antequam manu caderent, meis
Cessisse furiis victimas, hoc ego quibus
Merui sceleribus. Sic probas tuos, Deus?
Nec vapulare sat est ab hostili manu, spacer950
Ni porro amicae flagra dexterae ferant?
Scio cumulari hos ipse suppliciis sinis
Quo pulchriores astra victores petant.

bar

ACTUS V, SCENA vj

NABUCHODONOSOR, EVILMERODACH, DANIEL, NUNCII

NAB. Stupenda narras. Sospites pueros ain’?
1 NUNC. Vivunt valentque. In igne iucundum simul spacer955
Modulantur alacres ore blandisono melos.
Flamma sinuatis lambit innocuam cutem
Gyris, pavetque tangere. Videntur rosas
Prunae induisse. Spiritus zephyri leves,
Flammas putares. Ipse ferali rogo spacer960
Trinos cremari iusseras, visus tamen
Adesse quartus ore caelituum nitens. red
DAN. O magnus, aequus animus in sanctis Deus!

Intrat alter nuntius.

2 NUNC. Funesta, tristia, dira, luctifera affero.
NAB. Pervasit artus horror. Age, profer nova spacer965
Quae monstra portes. Parcit an pueris adhuc
Incensa flamma!
2 NUNC. Parcit. At in alios ferit.
Cecidit Sereser, Rabsares cecidit quoque.
NAB. O dii!
EV.spacerspacerspacerspacerTremendam nemesin!
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O iustum Deum!
NAB. Age porr o. Dirae caedis ennara modum. spacer970
2 NUNC. Sereser ut torpore lictorem videt
Adeo nova ad portenta, furibundus manu
Rapit ille furcam, et ore vociferans truce
“Vivuntne diri” clamat “etiamnum magi?
Vivunt?” Simul transigere per viscera parat spacer975
Ferrum bifurcum, cum aere subito immugiit
Ferali fornax, piceum et eructans globum
Turbine animatum flammeo in miserum volat.
Vulcanioque vortice incassum retro
Gressum ferentem et corpore sequacem rogum spacer980
Excutere tendentem undique incinxit. Statim
Accurrit illa Rabsares. Stygius vapor
Corripuit et eum, cladeque involvit pari
Utrumque. Diras mille rabidasque in Deum
Mille egerebant ore sacrilego preces. spacer985
Vidi execrandas voce maledicta in Stgygem
Animas vomentes. Membraque ambusta et nigros
Vidi iacere multam anhelantes Stygem red
Truncos. Novam ad rem turba glomeratur frequens
Pueros iubens exire ferali foro. spacer990
At hi negant, ni iussa sic tulerint tua.
DAN. O sancta pietas!
EV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO fides!
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO me impium,
Trucem, scelestum, barbarum! Propius iuvat
Prodigia tanta inspicere. Danieli comes
Maneto, nate. Sed miser quonam meam spacer995
Pergo in ruinam? Sistito audacem impetum.
Horreo, tremisco. Conscius totum pavor
Incessit animum. Sanguis in venis riget.
Ah metuo, Daniel, memet ultoris rogi
Similia meritum ne faces deglubiant. red spacer1000
DAN. Ne metue, princeps. Ista te poena haud manet.
NAB. Ergone pergam?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerge securus.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTua
Hac voce, Daniel, fretus ibo. Tu Deum
Nobis, amice, redde placatum precor.

Exit.

bar

ACTUS III, SCENA vij

DANIEL, EVILMERODACH

DAN. Absterge lacrymas, Solyma. Squallentas preme spacer1005
Vernante crines fronde. Te nondum Deus
Destituit. Exul, captaque triumphas tamen.
Exigua quantas tibi refert palmas manus!
Iuvenes beati, columen afflictae domus!
Per vos †saceoter† afflictum levat pietas caput. spacer1010
Per vos triumphat sancta relligio Stygem.
Per vosque legibus redit patriis honor.
EV. Daniel amice, liceat in partem tui
Venire gaudii mihi. Attestor polum,
Cecidisse potuit gratius nil quam tibi, spacer1015
Post tot procellas, parta tam mire salus.
O turbo quanti nuper instabat mali!
Sed illa quam potente discussus manu,
Omini secundiore in auctores redit.
Cumulat inexpectata laetitia sinum. spacer1020
DAN. Agnosco studia gratus, et fidem tuam.
Sed nostra, princeps, minima laetitiae salus
Pars esto. Quin periisse nobis in bonis
Fuerat. Alia nunc causa laetandi venit,
Maiorque digniorque. Supremi Dei spacer1025
Gratare tantis numen assertum probris,
Victos triumphatosque miris modis
Pietatis hostes. Ecce generosa redux
Comitante pugilum triade rex fert hunc gradum.

Intrant rex, pueri.

bar

ACTUS III, SCENA ULTIMA

OMNES

NAB. Resoluta manibus vincla Danieli eximem. spacer1030
Capitique restituetur pristinum decus.
Venerande Daniel, liceat indigno frui
Complexu amici. red
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVosne dilecti Deo
Iuvenes, Abramidum nobiles pugiles, vorax
Quos flamma violasse metuit, reduces mihi spacer1035
Reviso rursum? Ruite in amplexus pios,
Ut vos in ulbis laetus amplector meis,
Ut laureatas osculis libo comas.
Per vos subacta praeferox Babylon ruit.
Per vos levata Solyma revirescit mea. spacer1040
Per vos serenum purius coelum micat.
AN. O meta votis unica, o Deus meis!
Ad te per ignes ire sperantem modo,
Curs spes fefellit vana? Vix patiens morae
Luctatur intus anima, dum clausi sinus spacer1045
Rupuisse gestit pectoris. Superum domos
Immensa terris ardet, et quidquid videt,
Mortale ducit. Vile, sceptrorum decus,
Vilis honor, aula vilis, et viles opes.
Spes vana vita, cuncta ludibrium, nihil. spacer1050
Est mors meorum summa votorum, Dei
Imperia causae.
AZ. spacerspacerspacerspacerspacerGratus aeternum Deo
Cantabo laudes. Nullus immemorem arguet
Tanti favoris, nulla degenerem dies.
Fateor, amoris hactenus tardus fui, spacer1055
Nostroque nimium terra regnavit sinu.
Hinc mihi Deus eris terra, coelum, et omnia.
MIZ. Daniel, medullas ignis accendit novus.
Ut mihi pepercit flamma feralis rogi,
Non mihi pepercit flamma caelestis tamen. spacer1060
Liquefacta penitus viscera exardent sinu.
Suos nec ignes pectus angustum capit. red
O Deus, amoris summa tu nostri, Deus!
NAB. O vos beatos, alma quos pietas Dei
Curam potentis fecit! At mi hi quis dolor spacer1065
Quaeve lacrymarum Tethys expiet scelus? blue
DAN. Benignus unus eluat crimen Deus.
Illum verere, numen illius pare.
Portenta superum vana, quos stulta ritus
Sacravit, aetas abnega. Hunc unum colat spacer1070
Chaldaea, solus qui coli meruit Deum.
NAB. O magnus unus! Unus Isacidum Deus
Tremendus. Aras prorsus adveneror tuas.
Tibi corona regium pono decus.
Tibi tiaras, sceptraque remitto mea. spacer1075
Audite, proceres, vosque terrarum ultimi
Accipite legem. Agnoscit ac unum colit
Nebuchodonosor, Isacia proles, Deum
Quem colit. Ut unum tota quae late paet,
Asyria gens colat, utque incurvetur iubet. spacer1080
DAN. Hac clade discitote, mortales, Deum
Non temni inultum. Poena sceleratos manet,
Si sera saepe, at certa semper et gravis.
Clementiaque numinis mira in suos
Discite piorum negligi nusquam Deo spacer1085
Tutamen. Hac in nocte tenebrarum licet
Quandoque nobis perspici forsan minus
Consilia possint, veniet ast olim dies,
Arbiter, ineluctabilis, mundo palam
Merita daturus crimina daturus dies. spacer1090
Dies daturus debitam palmam piis,
Poenam daturus debitam impiis dies.

Finis