Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

ANANIAS, AZARIAS, MIZAEL

AN. Fratres, tenemus alto. Iactatur ratis
Dubia procella, naufragoque errat freto.
Videtis alterutrunque quantorum imminet
Turbo malorum. Hinc mors et illinc est scelus.
Quae vestra mens? Quis animus?
MIZ.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAfflictis morispacer325
Adeone miserum credis? Aut adeo tenax
Esse queat animus lucis? Heu, frater, pudet
Deliberare talia. Attestor polos
Audire nostrum nemo sustineat nefas.
AZ. Vel cogitare pudeat. Est non minorspacer330
Iam facta virtus nomen ut sceleris tulit.
Vos quid queatis nescio, possim pati.
AN. Oh gente virtus digna! Sic decet loqui.
MIZ. Sic facere.
AN.spacerspacerspacerspacerspacerspacerId arbitrabar. Ast annis tuis,
Fateor, movebar.
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Maior est annis Deus, spacer335
Qui robur hodie pectori afflavit meo.
AZ. O quam decorum est pro Dei causa mori!
Quam dulce amoris posse tutari fidem
Cruore fuso! Vivere hoc est, non mori.
AN. Cum fracta cecidit Solyma barbara manu, spacer340
Lugens parentum filios mixtos rogo,
Spes nostra corruit omnis et gloria domus.
O vos beatos busta queis patriae datum
Praeisse, vel comitasse! Nos tristes nece
Inter prophanos barbari ritus soli spacer345
Interque fastus trahimus ac aulae nefas.
AZ. Exilis anima taedio lucis gravis
Haeret labelli, in suum vivax crucem.
Et hoc putatur tempus et vitam vocant.
MIZ. Item quis misello luxit innubis dies spacer350
Postquam prophana sacra temerantur manu,
Et execrando scelere Nabuchodonosor
Cultum aemulatur numinis? Casta o Sion!
Sion meorum summa votorum, omnia
Extincta tecum gaudia, o mater Sion! spacer355
AN. Caelo Sionis moenia aeternum manent
Extructa vivis lapidibus, et huc est iter.
Huc rigida virtus erigens animas patrum
Potentiores igneo curru tulit.
Et nos secemus orbitam tritam bonis, spacer360
Non indecori sanguine aut inglorii.
Quae prima terris auferet vitam dies,
Haec prima caelo deferat mentem dies.
MIZ. Animus sic securus umbrarum domos
Calcare gestit. Mortis haud ullum genus spacer365
Recuso. Quidquid triste molitur furor,
Ferrum, catastae, flamma, Mizaeli forent
Rosae, voluptas, gaudia. Intrepidus necis,
Necem lacessam. Nulla degenerem dies
Memet videbit.
AZ. spacerspacerspacerspacerspacer Ergo quo pietas vocat spacer370
Alacres eamus. Sanguinis quantum volet
Cruenta Babylon hauriat. †Mentes† habet
Sion cruoris prodigas.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Rex sed venit.

Intrant Nabuchodonosor &c.

bar

ACTUS II, SCENA ij

NABUCHODONOSOR, PUERI, SERESER, RABSARES, ASPHENES &c.

NAB. Me fulminantem cardines terrae tremunt, spacer
Veneratur orbis numen edomitus meum. spacer375
Succubuit illa gentium Ninive dea,
Supplexque colla genibus effundens meis,
Victorem adorat, ante quem sprevet parem.
Sensit rubentis Solyma dexterae faces,
Et ter tonantem gemuit in ferro deum. red spacer380
Non pervicacia tredecennis, non dei blue
Favor marini, aut insula urbium aemula red
Potuere fulmini eripere nostro Tyrum.
Me Persa, Medus, Indus, Hircanus, Syrus, blue
Me Thrax Iberque numen insolitum pavent. spacer385
Ferax deorum Aegyptus agnoscit suis blue
Nabuchodonosorem victa maiorem diis
Sua mihi soli thura, vectigal sacrum,
Virga Nabathaea sudat. Omnis me aspicit
Dominum orbis, aut tremiscit hostem. Quod mihi spacer390
Par, Phoebe, cernis, luce seu nascens nova
Mundum decoras, seu diem medius libras,
Currusque Ibero tingis emeritos freto,
Cuncta mea lustras. Et tamen pueri audeant
Mea iussa detrectare? Debitum negent spacer395
Hi soli honorem principi? Patria sibi
Quem potius ibi habere debuerant loco?
Quis adeo fascinare vos potuit furor?
Verax ad aures fama vix nostras putem
Pervenit. Haud credidero facile vos reos spacer400
Tanti facinoris. Livor hoc potius scelus
Pueris iniquus finxit innocentibus.
Quin agite, iuvenes, vosmet abiecto palam
Purgate crimine. Iussa nil facitis mea?
AN. Nos iussa, princeps, colimus ut decet tua. spacer405
NAB. Illam statuamque porro colitis ut decet meam?
AN. Statuamque principemque colimus ut decet.
NAB. Pio litatis thure?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Thure non nisi
Deo litamus.
NAB. spacerspacerspacer Nempe quem cernis Deo?
Nebuchodonesoris numini?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Caeli potens spacer410
Adoro numen unicum. Reges colo
Quantum merentur, quo Deus iussit coli
Honore. Quando debitum soli Deo
Cultum reposcunt, execrandum hoc est nefas.
Praestatque durum millies lethum pati spacer415
Castam sacris abominandis apud fidem
Temerare.
NAB. spacerspacerMens eadem omnibus fixum est mori?
MIZ. Servare fixum est debitum Deo fidem.
AZ. Cum iusta reges imperant, temnere nefas.
At quando mentis impotes fastu deos spacer420
Nefario inducent et incesta imperant
Sacra, nemini illis obsequi ulterius licet.
NAB. Stygiis tenebris furia quae extulit caput?
In me meosque tam grave eiectas probrum?
Sic Sabbathariis fabula et ludus feror? spacer425
Per sceptra, lperque solis aeternas faces,
Nisi veneramini oris effigiem mei,
Statimque proni thura libetis pia,
Totum feritis numen et nemesin meam.
AN. Divelle, lania, mille per partes rape, spacer430
Nunquam tyrannis sacrificus ero.
AZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Deum
Nec ipse prodam principi ut placeam impio.
MIZ. Nec ego probrosos inter incestos legar.
NAB. Magnanima dicta! Sed rotae saevae et faces
Hos contumaces spiritus frangent brevi. spacer435
Miles, tenebris carceris dirum scelus
Mandato. Dein supplicia quae meditor para.
Maneto, Mizael.
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerHeu quibus servor dolis?

bar

ACTUS II, SCENA iij

NABUCHODONOSOR, MIZAEL &c.

NAB. Te fraude vana video deceptum, puero,
In fata nimium ruere malecautum sua. spacer440
Tangunt iniquae sortis adversae vices,
Aetasque pectus tenera sollicitat meum.
Age porro, partem statue quam velis sequi.
Mitem experiri memet an patrem velis,
Trucemve mavis iudicem?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStatui prius. spacer445
NAB. Mori?
MIZ. spacerspacerspacer Fidem servare.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Debitam mihi?
MIZ. Deo, tibique debitam.
RAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuin tu preces
Principis ad aris concipis igitur?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHoc vetat
Deus atque leges patriae.
SER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrinceps iubet
Vestris superior legibus.
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Num fors Deo spacer450
Superior etiam?
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerQuid Deum obgannis, puer?
Natura si quid numen abscondit sinu, blue
Humana non is curat. In terris dei
Reges fuere. Rector astrorum polum
Habet, habeatque. Sorte divisum est mihi spacer455
Iovique regnum. Te, puer, vanus metus
Nugaeque aniles mente movere integra.
Fac esse caelo numen, esse quod velis,
Gaudere cultu numen humano putas?
Nostram sibi imperare quis docuit fidem? spacer460
MIZ. O caeca mens! Hoc ipsa vel tacens docet
Loquiturque natura omnis. Ipsa vel fera
Satis hoc docet. Herum catulus agnoscit suum,
Praebetque miram panis ob frustrum fidem.
Nos negligamus cuncta qui dedit Deum? spacer465
Ius est parentum in filios. Amat et colit
Natus parentem, et condidit qui omnes, sibi
Obstrinxit omnes. Lege non alia sumus.
Dei et parentum nascimur, mage sed Dei.
NAB. Praemonita pulchre, vldeo, depromis, puer, spacer470
Documenta. Regi thura sed quae vetat
Ratio litare? Cur mihi cultus Deus
Invideat isthoc?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacer Ab alio cur quod tuum est
Nolis privari iure? Cur simul haud tuae
Sceptra Babylonis gestat alterius manus. spacer475
Regiaque partit decora?
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuem captas, puer,
Regem an sophistam? Ratio, video, nil facit.
Nil blanda prosunt verba. Moreris.
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlaces
Cum sic minaris.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacer Ergo mors tibi placet?
MIZ. Lex quidquid exigat Dei mihi placet. spacer480
NAB. Vitam profundis?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam dedit reddam Deo.
NAB. Hoc flore primo?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFlosculum Deus leget.
NAB. Sed ante tempus?
MIZ. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis ita moritur nimis
Maturus aevi est.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerIgneo mergi rogo?
MIZ. Fatear acerbum, sed tamen felix malum. spacer485
NAB. Dabitur quod optas. Miles extemplo comes
Accedat hic quoque caeteris. Numen, puer,
Brevi meumque Deique discernes tuum.

Exit Mizael.

Vacem. Sereser, Rabsares.

bar

ACTUS II, SCENA iiij

NABUCHODONOSOR, SERESER, RABSARES

NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegum decus
Quam fluctuantes imminant undarum vices!
Animi procellis agimur assiduis. Seges spacer490
Nusquam doloris quin simul emicet deest.
Felice me vos sorte creditis frui
Erratis. Unus qui sinum exagitat dolor,
Felicitatis omnis eripuit mihi
Sensum. Fateri pudeat. Ille tot ferox spacer495
Domitor triumphatorque Nabuchodonosor
Regum, puello victus imbelli minor
Evadat? Heu vicisse gentes quid iuvat,
Dedisse mundo iura, terrae tot Ioves
Calcasse, tantillo impares si hosti sumus? spacer500
Si sordidae edomare contumaciam
Gentis nequimus? Cardine hoc rerum mihi
Quem vos, amici, consili datis modum?
Nunc oris verbo pendeo. Flectere sede red
Aut obstinatos frangere, at tamen spacer505
Flexisse. Honestum hoc atque regium mage.
SER. Tibine sensus audeam an expromere meos?
Ah timeo, paveo. Sed loqui quoniam iubes,
Quae certa teneam, candide expromam omnis.
Ad iussa pueros tendis incassum tua spacer510
Pertrahere, princeps. Alia vis contra trahit,
Quae potior illis. Irritos unus dabit
Quoscunque conatus.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis ille? Edissere.
SER. Ah refugit animus. Nolit excelsum caput
Reum Sereser agere.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNamque quid putem? spacer515
Hic noster esse filius queat? Scelus
Expone, iubeo. Natus attestor polos,
Vel fuerit ipse, debitas paenas dabit.
SER. Absit parentis dira de nato optimo
Suspicio. Nec tulisse Babylonam puta spacer520
Tantum nefas. Genti unice Hebraeae obtigit
Sprevisse reges. Adeo quem fidum putas,
Tuisque amicum commodis, Daniel alit
Unus animatque pervicaciam.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn virum
Nostro favori cuncta qui debet, scelus spacer525
Cecidisse tantum potuit? Oblitus mei
Suique Daniel?
RAB. spacerspacerspacerspacer Ova serpentis tuo
Dudum inservis, rex magne, fovisti sinu.
Hoc ipse suspicabar olim, nunc viri
Aperta demum consilia vatem probant spacer530
Haud omnitatum falsa. Gentis spiritus
Hic contumaces unus Isaciae fovet.
Viro rebellis indies crescit furor.
Nil sacra regum iura, nil pietas movent.
Vates sui columenque populi, non ea spacer535
Licere, lege quae ipse statuisti, docet
Edicta, spernit ipse contumax tua,
Auctorque porro caeteri ut spernant. Vocat
Impia, nefanda. Generis Hebraei studes
Frustra domare pervicaciam, sua spacer540
Impune Daniel scelera si ulterius ferat.
NAB. Hominibus heu quam rara, quam fallax fides!
Quam nulli habenda a regibus! Coram virum
Adesse iubeo. Solus interim vace.

Exeunt Sereser, &c.

bar

ACTUS II, SCENA v

NABUCHODONOSOR

NAB. Ergone Daniel capitis incurrit quoque spacer545
Discrimen? Etiam regis hic spreti reus?
Piget, simulque miseret, ah fateor, viri
Germana dignum gratia virtue facit,
Et merita pristina. Nec tamen salva queam
Servare spretus dignitate, ni novis spacer550
Sacire praesens crimen obsequiis velit.
In vota flecti porro si Daniel queat
Ultro sequetur vulgus Isacidum brevi.
Aggrediar igitur arte quam possim virum.
Minaeve blanditiaeve fors animos doment. spacer555
Sin vota fallant ista, tentabo dolos
Quod verba nequeant, forte praestiterint doli.
Sed es propinquat.

Intrat Daniel.

bar

ACTUS II, SCENA vj

NABUCHODONOSOR. DANIEL

NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPropius huc, Daniel, ades.
Adesto lectum Martiae gentis caput,
Gemmaque beatus currit hic alma dies. spacer560
Ad sacra paribus ibis avectys rotis
Nunc ipse mecum.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSacra si, princeps, paras
Vides opinor victimam, mucro papae
Quam mactet aris.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCur meum laceras sinum?
Meliora, quaeso, verba.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Contestor polos, spacer565
Tuas ad aras millies potius cadam
Quam me prophanem stare sacrilego, impio.
NAB. Cum laeta floret aula festivo die,
Tu maesta, Daniel funera loqueris et neces?
DAN. Aras ad ipsas persequi afflictas tribus, spacer570
Ingentis insultare pietatem †obcutae†
Haec nempe ducis laeta? Tu hos cernes iocos
Tot victimarum, queis armatus furor
Proludit Orco?
NAB. spacerspacerspacer Serio haud Daniel furis.
Emolliere. Amoris age pignoris mei spacer575
Hoc sume. Reliquis adde muneribus, fidem
Isthic reviniciat annullus. Daniel, accipe.
DAN. Tam facile speras posse Danielem capi?
Escam recusat rate spectata levem
Pisciculus hamo. Ludicris nil est opus. spacer580
Instare princeps ense, non verbes decet.
Exprome ferrum. Vulnerum gerimus capax,
Morique promptum pectus. Hoc potius feri.
Sis, sic agendum. Verba diripiunt noti.
Melius cruoris rivulo obstringam fidem. spacer585
NAB. Amice, te quod taedium lucis tenet?
Dum properat aetas fervido velox pede,
Viretque pubes flore purpureo decens,
Munera deorum carpe. Vesanos metus
Oblivioso mergito obtusos mero. spacer590
Quin iam dederunt conscii iuvenes manus,
Et tu feroci pergis excutere iugum
Cervice. Sequere potius exemplum datum.
DAN. Quod audio nefas? Proditis, iuvenes, Deum.
Vos implicatos scelere num tanto putem? red spacer595
Hinc prisca virtus, mentis intrepidae vigor red
Quonam recessit? Indoles ubinam aurea?
I conde, titan, conscias sceleris faces.
Involve tristem nube sanguinea diem.
Mensum iugales ocyus repetant iter. spacer600
Natura cuncta vertat, Hebraei Deum
En prodiderunt. Hocce num credam tamen?
Fraus hic latet aliqua: verba das, princeps, mihi.
Fecisse faedum neutiquam pueros nefas
Credidero. Quod si fecerint tamen, manum spacer605
Potentis experientur utinam Dei!
Et tu, tyranne, causa tot scelerum brevi
Poenas supremo iudici merita dabis,
Magnoque turpem rege mutabis bovem.
Vescere pronus herba, et horrificum boans spacer610
Per nemora taurus vasta terrebis loca
Donec tremendum regibus noscas Deum.
NAB. Ulterius animus nequeat opprobria pati
Linguae procacis. Sic tuo illudis Iovi?
Fatidicus heros! Ista sed aliis cane. spacer615
Mihi minari numina et vates timent,
Deosque mystasque obruam templis suis,
Obstare si quis audeat votis meis.
Miles huc maneto iussa. Sat, Daniel, tuo
Datum est furoris levitati, sat meae. spacer620
Niunc est meum insultare. Mansuetus probra
Hucusque non ferenda regibus tuli,
Studioque sum salutis hoc passus tuae.
At quando nil te pristinus noster favor,
Praesensve moveat cura, posse senties spacer625
Nostra vicissim numen irasci. Brevi
Quem nunc amicum spernis, ultorem gemes.
DAN. Huic me ultioni facile subducDeus.
NAB. Quo nempe speres tanta subsidia in Deo?
DAN. Scilicet ab illo, cuius ad nutum freti spacer630
Quondam rubentis gurges in liquida stetit
Hinc inde surgens valla, cum medias iter
Phariis migranti sedibus populo Thetis
Bifida per aridas panderet, iungi timens
Praeterquam in hostes. Quique flammata suis spacer635
Deserta per loca, nube praemonstrans viam,
Toties minaces recludit hostium globos.
Famelicum qui roscida populum dape
Per arva depleunte pascit, et sitim
Inhospitalis terra dum potum negat, spacer640
Expresso anhelam fonte de silice levat.
Qui per hostes inde prostratos, iubar
Per solis, ipsumque medio cursu diem
Potente revocatum manu, qui per solo
Ierichuntis arces non arietis robore spacer645
Volverique saxo, sed levi eversos sono,
Portenta qui per mille promissis suum
Tandem reposuit sedibus populum. Auspice
Hoc ipse tutus, nullius metuam minas.
NAB. Ut abstulit fanaticus mentem furor! spacer650
Hinc rapito, miles, carceris mande specu
Multiplice onustum vinculo, mecum modum
Dum cogito paenae, scelera qua digne luat.

Exit Daniel.

bar

ACTUS II, SCENA vij

NABUCHODONOSOR

NAB. Tantosne Solymis spiritus eversis gerit
Recutita proles? Pervicax nondum genus spacer655
Domitum? Rebellis gentis o caecus furor!
O dura pervicacia! Ut surgit suis
Rediviva domus Solyma fortior. Semel
Cum rurere Apella capit ut nescit modum.
Ut aucupatur stultus exitium suum. spacer660
Incautus at cur perfidum, ingratum genus,
Regum rebellium ipse relliquias sinu
Hucusque fovi? Penitus haud fuit
Fundendus ille?

Intrat Evilmerodach. blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuippe neglectus solet
In ulcus usque putridum concrescere. spacer665

bar

ACTUS II, SCENA viij

NABUCHODONOSOR, FILIUS

EV. Colende genitor, liceat afflicto tua
Nato vereri genua.
NAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSurge. Quid rogas?
Fiducia decet certior natum patris.
Quae causa fecit supplicem? Anxium tenet
Quae cura pectus?
EV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSupplicem fecit pius spacer670
Amor in amicum. Mordet unice sinum
Fidi salutus cura Danielis meum.
Huic, chare genitor, parce, potiorem nisi
Tui perire filii partem velis.
NAB. Quod, nate, tanto postulas studio placet. spacer675
Sollicitat eadem cura genitoris sinum.
Viri saluti et ipse consultum velim,
At dignitati et esse consultum meae.
Ignosco promptus pareat iussis modo.
Sin obstinatus renuat, attestor polos, spacer680
Tristi furori victima occumbet meo.
EV. Spes pertinacem multa flectendi virum?
NAB. Vix ulla credam, nate. Blanditias ego
Quas potuerim adhibui. Ille blanditias ferox
Dispexit omnes. Saevus intonui minas spacer685
Minasque risit. Induo serioris dolos.
In vota pueros nostra confirmo manus
Dedissa victas. pervicaciae quidem
Sperans futurum clade cognata minus
At ille vel non credidit, vel noluit spacer690
Credere videri, Nescio quid ultra doli
Adhibere possim.
EV. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGenitor, haec animos viri
Optima videtur et una flectendi via.
Urgenda res est. Fraiude quin fides nova
Extorqueatur. Fausta nam fieri potest. spacer695
Est carcere locus unde prospicuum eminus
Templum videtur. Clausus hic Daniel queat
Despicere quidquid fiat. Ex fano tuba
Clangente laeti prodeant iuvenes, sono
Comitante festo ad regias pergant lares. spacer700
Acclamet aula, populus acclamet quoque.
Haec mentis illa pretia mutatae putet.
NAB. Tetigisti acu rem, nate. Consilium placet.
Rei gerendae texere modum intus iuvat.

Intrat Serester.

bar

ACTUS II, SCENA viiij

SERESER

SER. O nos beatos! O diem vere meum! spacer705
Surge, anime, felix anima caedis ad novae
Decora. Cruentum teste te fiet nefas,
Et teste te, si fiac hic ullum scelus,
Non fiet unum. Multiplex crimen meto.
Faenoreque laeto crimen hoc nostrum redit. spacer710
Iam, video, magnos scelera procudunt viros.
Sceleribus itur ad decus, regnum, polum.
Inane pietas nomen est. Virtus ea est,
Ea sola quae per fortia scelera non timet
Ad magna niti. Nil nefas fasque interest,. spacer715
Nisi miseros quod aequitas faciat, nefas
Faciat beatos. Huius ego testis brevi
Fuero. Meas iam sponte Daniel in manus
Venit. Timendum restat ulterius nihil.
Ad decora posthac passibus quantis ferar!spacer720
Obstare votis Rabsares unus queat.
Mei minister sceleris iste vir bonus,
Adhuc ferendus. Usus hoc praesens petit.
Stolidus sub ictum postmodum facilis cadet.
De rege solus inde mihi fuerit labor. spacer725
Sed cur moratur caeptus ad limen dolus?
Perge, anime, prono dum nefas fertur salo.
Favet hora. Caute tempore utamur dato,
Lapsoque maturemus exitium viro.

Perge ad actum tertium