Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ANANIAS, AZARIAS, MIZAEL

SIVE

PIETAS DE IMPIETATE VICTRIX

 

<DRAMATIS PERSONAE

DANIEL
ASPHENES
SERESER
RABSARES
ANANIAS
AZARIAS
MIZAEL
NABUCHODONOSOR
EVILMERODACH
DUO NUNCII

MUTI

MILITES>

bar

ACTUS I, SCENA i blue

DANIEL

DAN. Tandemne maestam Phaebus advexit diem,
Simul et sequestram sortis Isacidum aleam? blue
Formidolosum, triste, luctiferum, asperum;
Saevique dignum fulmine tonantis, fuit
Si tempus unquam. Si quasi partaesum dies spacer5
Me lucis olim vidit, et cupidum mori
Haec ipsa tandem, fateor, illuxit dies.
Heu Solyma pridem busta vidimus tua,
Pridem gemuimus. Praeda gentilibus dati
Didicimus etiam ferre peregrinum iugum, spacer10
Viliaque venum mancipia ad hastam dari
Dominis superbis. Vetera sed queror mala.
Est tuta Memphim, tuta Babylonem via
Exulibus, orbis nulla non patet plaga.
Iudaea sedes sola Iudaeis negat. spacer15
Meruimus ista, fateor. Infidi nocens
Caelum nepotes fecimus. Tandem impii
Gravem ad ultionem provocamivus Deum.
At alia nunc graviora lugemus mala.
Unum perire funditus genti datur, spacer20
Summo vel impiam esse cum impiis Deo.
Hodie piorum triade praeludit ferox
Iuvenum tyrannus. Caeteri Isacidum brevi
Sequemur. Eadem dabitur optio omnibus,
Superesse perfidos Deo, mori pios,spacer25
Debere sceleri lucis usuram brevis,
Ferre pietatis praemium certam necem.
At mentis heu quo cessit infractae vigor?
Daniel, querelis perdis ignavus diem.
Non hic Hebraeum, non decet Abramidam metus. spacer30
Iuvat ire fata contra et impavidum malis
Formare pectus. Robur adversis capit
Generosa virtus. Stare degeneres queant
Si dura tollas, rebus infractum asperis
Servare mentem, hoc ubique fortium, hoc virum est. spacer35
Bene est. Statutum est. Ibo et adiungar comes
Necis decora. Victimis fors his Deus
Placatus averruncet impendens malum.
Firmare pueros insuper Daniel queat
Voceque sua exemploque: blanditiae, minae,spacer 40
Tenella labefactare pectora ac rudes
Animos dolorum facile deiicere solent.
Praeasentia Danielis impavidos dabit,
Dabitque inexpugnabiles fraude et minis.
Timidos ciebo, in fata comitabor pios. spacer45
Pulchre cecidero, utque decet Abramao satum.

Intrat Asphenes.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue

DANIEL, ASPHENES

ASPH. Amice, matutinus adeo quo gradum blue
Sollicitus urges?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerQuo decus, pietas vocat,
Fidesque amor victimas. Adeo pias,
Caelo dicatas victimas. Daniel suos spacer50
Deserere rebus perfidus in arctis nequit.
ASPH. Tene igitur hoc a rege prohibitum labet?
Adire nulli carcerem ad pueros licet.
DAN. Mihi licebit.
ASPH. spacerspacerspacerspacerspacer spacerRex quod edicto vetat?
DAN. Rex facile veniam hanc ipse Danieli dabit. spacer55
ASPH. Augusta nondum at praebet affatum quies.
Cautius recede. Tempus ubi fandi fuat,
Monebo fidus.
DAN. spacerspacerspacerspacerAsphenes, fides tua
Grata Danieli, grata studia. Non tamen
Syncera amici monita stat sequi modo. spacer60
Daniel movebit neutiquam ex aula pede
Rex ante visus quod sit, aut pueri mihi.
Hic nostra curis immorari mens suis
Queat interim. Amice, quae quondam sagax
Fore augurabar, vera quam nimium patent! spacer65
Iniusta cernis, odia Danielem petunt
Totius aulae, Iniqua gens procerum, genus
Exosa nostrum, iam mihi insidias struit.
Ipsius ira regis erupit palam.
Video paratum fulmen in nostrum caput. spacer70
ASPH. Animum tibi cur regis infensum putas?
Hoc nempe suadet sponte profusus favor,
Titulique, honores, decora, larga et quas manu
Regalis in te gratia accumulat opes?
Vanos metus iniqua suspicio facit. spacer75
Tutum, beatum cuncta Danielem arguunt.
DAN. Hic ipse quo me cernis evectum gradus,
Dedit ruinae obnoxium, Invidia faces
Hinc atra sumit. Extero natum solo,
Vanaque deorum monstra spernentem, piget spacer80
Dominum vereri. Livor hinc procerum subit
Iniquus animos. Hinc dolet semper novas
Cupidus nocendi Rabsarces quaerens vias,
Sereser ambitionis immensae, mihi
Subesse frendens, ferre quem nollet parem, spacer85
Statuit nocentem facere, quo perdat reum.
Horum execrandis impia fuit lex dolis
A rege lata. Fulmen id nobis fore
Novere certum. Numine siquidem fides
Quid mancipata poscat a nobis vident. spacer90
Hinc destinati porro pars morti mei
Praecipua pueri. Nostra sic sternere viam
Ad fata tutius autumant. Regis prius
Tentare mentem, sicque mihi sensim iuvat
Tristia struere. Rexque blanditiis capi redspacer95
Nimium improborum facilis et votis pati
Frendens repulsam, queritur impatiens moram,
Poenamque saevus properat.
ASPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAt te non petit
Vindicta. Regis gratia et certus favor
Quidquid minetur hostis, incolumem dabunt. spacer100
DAN. Sic esse credam, cadere dum video, quibus
Semper ego columen atque praesidium fui?
ASPH. Danielne pueris columen?
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ah siste, Asphenes.
Non ipse columen fateor, exitium at fui.
Nimis ego amando perdidi infelix. Opes spacer105
Scilicet, honoris simul at invidiam ferunt
Daniele suffragente. Melius, ah, foret
Placuisse nunquam principi, nunquam ardua
Tetigisse culmina dignitatum.
ASPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid iuvat,
Amice, vanis terere questibus diem? spacer110
Quin tu sinistra fata sic quoniam fervunt,
Regem nec est spes posse leniri prece,
Memento rerum dubia consilio agas.
Subtrahere procella cautus instanti caput,
Dum ponat atrox turbidi ponti furor. spacer115
Tumultuoso vela qui credit salo
Tumultuoso naufragus perit salo.
DAN. Egone tantum dedecus ut in me feram?
Referre Daniel ut pedem retro velit?
Adeo videbit nulla degenerem dies. spacer120
Pueros sequetur, potius aut ibit comes
Pulchram ad necem. Quos hactenus iunxit fides,
Et alma veri numinis pietas, dies
Non cernet ista. Causa me iuvat pia.
Quicquid tyrannus statuit, excipiam metuspacer 125
Vacuus. Decus perenne certamen breve
Pensabit. Aut per latera ferreum exigat
Telum cruentus, sive per arta rapi red
Distracta membra, sive mandarit rogis
Corpus cremandum, cuncta forti animo feram. spacer130
Adibo regem, sceleris infandi arguam.
Sic vota fors secundet iratus mea,
Beetque letho.
ASPH. spacerspacerspacerProh atrox ausum! Cave,
Amice, quo inconsultus abripiat furor.
DAN. Crepuere postes. En aperta dat viam spacer135
Ianua. Statim pergamus. At vero gradum
Quis huc movet? Sereser ipse. Proh dei!

bar

ACTUS I, SCENA iij

DANIEL, ASPHENES, SERESER

SER. Ab rege, Daniel, consilia tibi affero.
Consilia votis forte contraria tuis:
Provida tamen quae cura principis et tuae spacer140
Studium salutis mente digessit pia.
DAN. Ipsum reviso principem. Corum mihi
Exponet animum melius.
SER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAffatus vetat.
Curis tenetur gravibus.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaud curas moror
Vestras. Sereser, Rabsaresque etenim tenent. spacer145
Ac absque fuco hic pauca, Sereser, velim
Conferre tecum.
SER. spacerspacerspacerspacerspacer Semper ignavos dolos
A se Sereser habuit ac fucos procul.
DAN. O candidum, fucique nescium virum!
Arcere sed me rege speratis diu? spacer150
Nunquamne rursus dabitur affatu frui,
Quin audiam importunus ac sospes parum
Acceptus aulae? Nempe pensatis mea
Sic merita? Nunc ego gratia regis cadam
Per hos, favorem regis in se quos decet, spacer155
Quemcunque tulerint, reddere acceptum mihi?
Ambitio quonam vestra senuisset gradu,
Ut non iuvaret noster abiectos favor.
Ad dignitates scilicet vobis prius
Aditum reclusi, validiorem qui meum spacer160
Pateret inde caput in ictum. Sed queror
Parva. Danielem scelera si solum petunt,
Acerbus adeo noster haud casus foret.
Verum nefas movere Phlegraeum polo,
Hominique diro scelere praereptum Deo spacer165
Tribuere cultum, Stygia quae rabies agit red
Tantaene nostrum molis exitium? Nequit
Occidere Daniel, ni cadat pietas simul,
Omnis viri sancta relligio Dei?
Pietatis est hoc sclicet vestrae, in meum spacer170
Per sacra scelera exitium moliri caput?
Virtutis aut facinus egregium aggredi
Prius a pusilla imbellium iuvenum nece?
Ad haec, Sereser, quid ais? His te, si potes,
Purgato. Vel si non potes, vecors scelus spacer175
Fatere tandem, perfidum, sacrum scelus.
SER. Huc quod venirem causa non alia tulit
Ni monita iussus explicem ut regis tibi,
Unoque ab aula consulam abstineas die.
Sed tute siquidem calculo mordax mea spacer180
Iniurioso consilia quoniam notas,
Animique iniquus pergis ambigui reum
Agere, iuvabit pauca qua virum decet
Dixisse libertate, nec nostrum pati
Impune tantis nomen aspergi probris. spacer185
Daniel quis et quis sit Serester, sat scio.
Favore suffragante nonnihil tuo
Hunc dignitatis attigi, fateor, gradum,
Huiusque semper ipse beneficii memor,
Praestare gratum memet et, sicut decet, spacer190
Mentis vicem referre conabor parem.
At turpe nolim me putes domini tamen
Mercede suscepisse tam parva iugum.
Non me minutum capite mancipium tenes.
Non limen olim quando regale attigi spacer195
Obsequi famulatumque devovi tibi.
Anceps Sereser nescit imperium pati.
Sat fuerit unus ipse rex dominus mihi,
Fuerit amica studia Danieli satis.
Cum rege nimii sed sumus. Frequens tibi spacer200
Negatur aditus. Crimen alienum obiicis,
Si crimen hoc sit, pricipem incusa. Reus
Est ille solus. Sed tibi forsan grave est
Nobis patere. Regis aliqando sinum,
Alium favoris ferre participem nequis. spacer205
Tibi at invidendo stare si videar loco,
Rex ipse meritis debitum hunc nostris patet.
Est aestimator aequus. Haud nescit favor
Ubi collocandus. Nostra sequitur si modo
Consilia, non hoc debet invidiam tibi spacer210
Creare. Quodque suadeam regni salus red
Id poscit, atque principis poscit decus.
Rex porro fieri sic velit, proceres probant.
Daniel quod improbet unus, haud magni interest.
Me machinari quod tibi fingis necem, spacer215
Respondeo nihil. Suspicax mens quos metus
Iniqua cudit ipsa sibi, eosdem auferat
Ipsa sibi. Nil ad me attinet fictum scelus.
DAN. †Narresus† orator! Piam ut belle probas
Causam! Sed agedum, porro sic quoniam places spacer220
Ipse tibi, principisque iactitas tuis
Consilia tam aequa lanca consiliis regi,
Effare supplici ecquod atrocis reos
Fecisse pueros crimen Hebraeos queat.
SER. Latere nequeunt scelera Danielem, omnium spacer225
In ore et oculis, gesta quae constat palam.
DAN. Pium potenti nempe libamen dare
Nabuchodonessoris numini excordes negant.
SER. Hoc scelere numquid maius exquiris scelus?
Regis colendi quisquis imperium abnuat, spacer230
Regis tremendi nemesim ultricem ferat.
DAN. Vel quando soli debitum cultum Deo
Sibi arrogaret?
SER. spacerspacerspacerspacer Nempe quem iactas Deum?
Nabuchodonosor solus in terris deus.
Ille tuus astrorum arce sepositus, polo spacer235
Dominetur, exigatque contentus suo
Cultum poli. Concedat at terrae suum
Ius Iovibus.
DAN. spacerspacerHoc o summe regnantum pater
Hoc lentus audis fulminum infandum nefas?
O digna Averno lingua! Sacrilege impie! spacer240
Sic execrando virus in caelum vomis
Gutture? Tremisce vindices poli faces.
Laesi pavesce nemesim iratam Dei.
SER. Terriloquus heros! Nempe tam speras levi
Me territari posse verborum sono? spacer245
Figmenta veri cassa, nugas futiles,
Anile quas cudit opus, et pueri pavent,
Timere sabathanii excordes queant.
Sprevisse norunt vana terricula viri.
DAN. Stat fixa tellus? Impium in caput Stygem spacer250
Necdum dehiscens nudat ultrices vomens
Irata flammas?
SER. spacerspacerspacerspacer Nempe me vera approbas
Tellus locutum.
DAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis auditu nefas
Hausi sacrilegum. Iam ipse paene sum nocens,
Quod hoc propinquum steterit innocens scelus. spacer255
Armare perge porro vindictam poli,
Phlegraeus heros. Iusta sceleratum Themis blue
At cito sequetur. Te, Asphenes, paucis volo.

(Exeunt Daniel et Aspheres.)

bar

ACTUS I, SCENA iiij

SERESER

SER. Periculosum, vereor, aggredimur opus. blue
Vario tumultus turbine incumbit sinum. spacer260
Quid sit timendum vix scio, timeo tamen.
Ut videar aliis fortis, impavidus mihi
Non videor. Animum caecus invitum quatit
Horror. Paventi sceleris infandi modus
Obiicitur usque, et verbere insuavi imminet spacer265
Assidua Nemesis. Pectoris magni pudor!
Sic, anime, pulchrum victus ardorem abiicis!
Sic cecidit acer mentis intrepidae vigor!
Apella leges sordidus mihi ferat?
Possideat unus principis Daniel sinum? spacer270
Iactet se in aula regia, et regem regat?
Heu carcinoma gentis impurae prius,
Genusque ipsa tota funditus pereat, ruat.
Per fas nefasve parum est. Prius pueri viam
Sternant. Sequetur, ne time, Daniel brevi. spacer275
At supplice tamen metuo ne princeps prece spacer
Flectatur, inque capita sic redeant sua
Scelera nocentum. Magna sunt merita viri,
Aulaeque principisque tutatur favor,
Amorque nimius. Fluctuanti sedenim adest spacer280
Huc commodum mihi Rabsares.

bar

ACTUS I, SCENA v

SERESER, RABSARES

RAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo res loco,
Amice? Daniel fronte qua regis tulit
Mandata?
SER. spacerspacerSaeva qua solet raptis tygri
Perfurere catulis. Queritur infrendens Dei
Sacrata temni iura, perfidiamque exprobrat spacer285
Mihi tibique. Numinis brevi minas
Irasque iactat. Ipse quin furias viri
Quibus potuerim cautus exacui probiis.
Surripuit hinc, se regis affatus putem
Aditurus. Unum timeo ne veterum illius spacer290
Memoria subeat grata meritorum et prece
Mansuescat animus supplicia regis.
RAB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMetus
Est iste vanus. Veniet in casses fera,
Ne metue, sponte vel sua. Exitium sibi
Puerisque maturabit. Impotens furor spacer295
Et patriarchum caeca praecipitem dabit red
Relligio legum. Regio exundat sinu
Aestus doloris maior, obiicem pati
Quami uti possit, aut ullius inflecti prece.
O eius utinam nunc statim affatus petat! spacer300
Nostro labori socius accedet labor,
Opusque plurimus quod excipiat dies
Variusque casus maneat, in compendium
Sic dederit ipse. Certus in fatum ruet.
SER. Quin instat igitur quando supremus labor, spacer305
Summique iacitur alea pericli iuvet
Urgere caute caepti. Principis faces
Subdere furorii et pabula iram nova.
RAB. Sic expedire censeo. In furias senem
Stimulemus. Utcunque levis accensum dabit spacer310
Suspicio. Desint scelera, fingamus scelus.
Sit innocens, sit integer, sanctus, pius,
Fingere volenti facinus est promptum satis. red
\ SER. Edicta pueri regis ut spernant facit
Hic unus. Unus contumaciam †acuit†. red spacer315
Haec sola ratio vertet exitio reum.
Sic certus opprimetur. Esto, rex amet,
Virumque foveat. Vincerit amorem furor. spacer
RAB. Adeamus ergo.
SER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLingua verborum dolos
Exprime cunctos. Principem incendi iuvat. spacer320

Perge ad actum alterum