Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio

 

ANAGRAMMATA

IN NOMINA ILLUSTRISSIMORUM HEROUM

THOMAE EGERTONI sigilli magni custodis
CAROLI HOUARDI, COMITIS de NOTTINGHAMIAE, archithalassus Angliae
THOMAE SACVILI, DOMINI de BUCKHURSTI, thesaurarii regii
CAROLUS BLUNT, DOMINI de MONTIOI, regis in Hibernia locum tenentis
IOANNI FORTESCUI cancellarii Lancastriae
GILBERTI TAILBOTI, COMITIS de SCHREWSBURIAE
HENRICI PERCII, COMITIS de NORTHUMBRIAE
EDOUARDI VEIERI, COMITIS de OXONIAE
HENRICI URIOTHESLEI, COMITIS de SUTHAMPTONIAE

necnon

IN NOMINA CLARISSIMORUM EQUITUM

IOANNIS STANHOPPI, vicecamerarii
IULII CAESARIS magistri supplicorum legum
GEORGII CHAEREI domus reginae praefecti
IOANNIS SWINERTONII vicecomitis Londini

1. AD EOSDEM

Vestra fides, quorum conatus nemo secutus
Phlegraeos studuit ferro animare manus
In regni haeredem (o iubeat, qui fata iubenti
Obsequium debent, impia turba cadat!)
Heroes, mihi carmen erit. Concedite sed nunc 5
Ut tenui referam nomina vestra sono.
Officiis, homines, divos acceditis altis,
Este deis facili mente manuque pares.
Prodite facto animis similes diis mente ferentem
Duntaxat solitis dona probare sibi. 10

2. THOMAS EGERTONUS
per anagramma
HEROS MAGNE TOTUS

Et pater et proavus, divini et sanguinis ordo,
Et bona Fortunae nomina magna ferunt.
Ista at tu trutinae aequa dum lance laboras
De propriis laudem iure parare bonis,
Ceu genus et proavi, tum quae non feceris ipse5
Maiorum potuis quam tua dona putes.
At quod opus frustra cumulare encomia verbis?
Magnus es, externi nilque decoris egens.
Hinc anagramma aliud (quamvis vena urgeat alte)
Quam magni herois nomina ferre nequit. 10
Magne heros censu, sed maior sanguine avito,
Maxime virtutum, queis cumulare, gradu.
Ut generis, census, sic nil quoque sortis egenus,
Quae virtus tribuit, nomina magna gere.
Astraea haud cuiquam (vel sit dignissimus ille) 15
Dignius aeternum ferre sigilla dabit.

3. CAROLUS HOUARDUS
per anagramma
VALOR CHARUS SUDO

Pro patria sudans potes has effundere voces,
Nomine de verso quas anagramma facit:
“Non ideo charus, partem quod vendicet ortus,
Sum patriae, et meritis, at pietate, fide.”
Sic etenim ob patriam discrimen despicis omne, 5
Ut sibi te natum dicere iure queat.
Altius hinc vexit, tribuit ius inque profundum.
Officio incolumis sit, valor, illa tuo!

4. THOMAS SACVILUS
per anagramma
SIS HUMUS LOCATA

Excelsa est tibi mens, licet hanc, Sacvile, caduca
Corporis humani pondere membra gravent.
At premere haud possunt. Animus namque extulit ultro,
Suppeditans facilem munia ad alta gradum.
Nec male Phoebus humum vocitat te mente locatam, 5
Corporeae supra conditionis opus.
Temnis enim species, quas non laudaret honestas,
Quae bona Fortunae sub probitate locat.
Quam bene consuluit rebus diadema Britannum,
Regia sub curam cum daret aera tuam! 10
Promptus enim dignis, mertis plorare labores
Non sinis. Hincque Charis te probat alma suum.
Hic pudefiat iners, quisquis sua commida curans
Lucro ignominiam promeruisse solet.
Perge placere deae. Te diva in luce reponet 15
Altius ac livor cornua ferre potest.

5. CAROLUS DE MONTIOI
per anagramma
IT SEDULO COI NORMA

Si (quondam ut Venerem) depingeret arte Gradivum
Ille senex Cous, Carole, norma fores.
Scilicet exemplum tabulae daret esse politae,
Ut specimen faceret Martis imago tua.
Sed quia mente latet, Coum aversatus et artem, 5
Unum optat, pingi moribus ille tuis.
I, bona norma, viris referas et pectore Martem!
Sic Martis pictor, Martus alumnus eris.

6. IOANNES FORTESCUUS
per angramma
COR SANIUS TE FOVENS

Cor coeleste bonum, quo non praestantius ullum,
Principium vitae, lucis amore potens,
Ignave ignavis, generosi pectoris antrum
Sollicitans spebus, sollicitansque metu,
Spebus honesta urgens, prohibens inhonesta timore, 5
(Non poenae, at magni relligione Dei),
Ansa mali reprobiu, diae virtutis amicis
Officio ductor certus in omne bonum,
Te penes huic domina est ratio, sed serva voluntas.
Cor igitur sanum quis neget esse tibi? 10
Sive tamen scuti nomen dedit ipse Gradivus,
Seu virtus fortis, sanius esto mihi
Cor dictus. Cor te foveat, ratioque magistra.
Aeternum his ducibus commereare decus.

7. GILBERTUS TAILBOTUS
per anagramma
LEGIT TRIBUBUS ALTOS

Sunt qui de proavum quaerunt sibi stemmate nomen,
Sunt queis nobilitas est satis ipsa patrum.
Alte effert quosdam maternae stirpis origo,
Venit at aere aliis nobilitatis honos.
Nomine lux tantum ista tenus: de luce tenebrae, 5
Si propius libras, sponte sub ora cadunt.
Tu numero ast isto tantum, Gilberte, recedis,
Phoebaeo quantum distat ab orbe solum.
Qui, licet et tribubus magnis decoreris avorum,
Excelsaeque legas stemmata clara domus, 10
Sic te in te quaeris, cerae contemptor, honesta
Ipsa sit ut virtus nobilitate prior.
In diadema tibi tanta hinc permissa potestas,
Ut rex officium poscat ametque tuum.

8. HENRICUS PERCIUS
per anagramma
EN HIC RUPES CURIS

Hostibus es moles, curis adamantina rupes:
Mars animos, hostes hanc didicere manum.

9. EDOUDARUS VEIERUS
per anagramma
AURE SURDUS VIDEO

Auribus hisce licet studio, Fortuna, susurros
Perfidiae et technas efficis esse procul,
Attamen accipio (quae mens horrescit et auris)
Rebus facta malis corpora surda tenus.
Imo etiam cerno Catilinae fraude propinquos 5
Funere solventes fata aliena suo.

10. HENRICUS URIOTHESLEUS
per anagramma
THESEUS NIL REUS HIC RUO

Iure quidem poteras hanc fundere ab ore querelam,
Sors tibi dum ficto crimine dura fuit:
"Nil reus en Theseus censura sortis iniquae
Hic ruo, livoris traditus arbitrio."
At nunc mutanda ob mutata pericla querela est. 5
Inclite, an innocuo pectore teste rues?
Non sane. Hac haeres vacuo dat vivere cura,
Collati imperii sub Iove sceptra gerens.

11. IOANNES STANHOPPUS
per anagramma
VANA HIS POSTPONENS

Virtutis famaeque tibi ter maxima cura est:
Vana his postponens maximus esse potes.

12. IULIUS CAESAR
per anagramma
I, ALES IUS CURA

Magnos magna decent. Tibi nomina Cynthius alta
Contulit, hinc cura ius piumque foves.
I, Themidi devote animis, et erige egenas
Externas quamvis, sorte favente, deas.
Sic volet externas tua, Iuli, fama per aures 5
Conferat et nomen quo tibi crescat honos.

13. GEORGIUS CHAEREI
per anagramma
I, EGREGIUS O HAC RE

Principibus laudem si qui placuere merentur,
Egregium hac te re nemo negare potest.
Quippe tuum officium in dominam studiumque fidele
Egregio, Chaerei, nomine sponte beat.

14. IOANNES SWINERTONUS
per anagramma
EN, NISI USU HONOS VERNAT

Usu vernat honos (pulcherrima lucra laborum),
Tuque fides huius maxima vocis eris.
Quod iuvenis mores varios, quod videris urbes,
Quod coluisti animos artibus, ora sonis,
Munera quod mente hac plusquam civilia tractes,5
Fortunae certe dicere nemo potest.
Omnia virtutis dona haec, nil contulit illa,
Quae tantum constans in levitate dea est.
Cetera mors atrox, vel sint adamantina, delet,
At tibi partus honos nil fera fata timet. 10
Swinnertone, tibi virtus hoc crescit honore,
Usu idem vernat splendidiore procul.

Finis